Published December 31, 1614 | Version v1
Taxonomic treatment Open

Tulipa latifolia subsp. praecox

Description

XXVI. TULIPA LATIFOL. PRAECOX

PURPUREO FLORE. ALBO FLORE. FLORE EX PURPURA RUBIVENTI, ORIS ALBIS

Ex Bulbosum florum numero & Tulipa est, flos peregrinus; cuius differéntes sunt species maximâ colorum varietate luxuriantes. Maioribus ferè eadem omnibus forma est; folia eis bina aut terna, crassa, oblonga, lata, per oras subinde modicè reflexa, quæ cùm primùm erumpunt, modicè rubere vidétur, adulta verò albicant: caulis inter ea exit pedalis, aut paulo altior; cui unicus flos insidet sursum spectans, è senis foliolis, patenti profundiori & aliquátulum angustioris oris cyatho, aut inverso huius formæ pileo quodammodo similis; quie ferè inodurus est. Semen cartilaginosum, planum, in capitulis nascitur, quæ maturato semine in tres dehiscunt partes. Radix bulbosa est, à Narcissi bulbis parum distans. Hic tres flores coloribus differentes, exprimuntur; quorum primus, prupureo violæ colore, non tamen æquali, sed multâ varietate differente, vestitur, secundus frigioris omnium impatientissimus, albus est, roseis licet interdum aut purpureis lineis aut venis intercurrentibus ornetur: tertius phæaniceo ferè est colore, ad pupureum nonnhihil tendéte, unguibus ac oris albentibus spectabilis, qualem nuper in cultissimo Wolfwinckelij horto summâ delctatione vidimus.

Notes

Published as part of van de Passe, Crispijn, 1614, Hortus floridus in quo rariorum & minus vulgarium florum icones ad vivam varamq [ue] formam accuratissime delineatae et secundum quatuor anni tempora divisae exhibentur incredibili labore ac diligentia Crisp. Passaei junioris delineatae ac suum in ordinem redactae, Arnheimij :Ioannem Ianssonium on page 26

Files

Files (1.7 kB)

Name Size Download all
md5:0216ac9378672b8cc5be7f2bbd0ff126
1.7 kB Download

System files (5.4 kB)

Name Size Download all
md5:106704ea499f0c6c41806e7e652f94f4
5.4 kB Download

Linked records

Additional details

Biodiversity

Family
Liliaceae
Genus
Tulipa
Kingdom
Plantae
Order
Liliales
Phylum
Plantae
Species
latifolia
Taxon rank
species