Published December 31, 1758 | Version v1
Taxonomic treatment Open

Vermes Linnaeus, 1758, clas. nov.

Description

Vermes [clas. nov.]

VERMES.

TARDIGRADA, mollia, pandentia, vivacissima, redintegranda, humidi Animantia, acephala, apoda, androgyna, Tentaculis dignoscenda.

IMPERFECTA veteribus, nec inepte, dicta animantia, destituuntur Capite, Auribus, Naso, Oculis pleraque (a). Pedibus, Pulmonibus, ab Insectis itaque diversissima, a quibus dudum removi naturae cryptogama, sunt: Intestina, Mollusca, Testacea, Lithophyta, Zoophyta.

INTESTINA terrena quondam dicta, ob summam simplicitatem corporis, terebrant omnia; perforat Gordius Argillam, ut aqua tranet, Lumbricus Humum, ne situ corrumpatur; Myxine Cadavera, ut liquescant; Furia Animalia, ut occidantur; Teredo Ligna, ut destruantur; quemadmodum Pholades, & Mytili Lithophagi Petras, ut solvantur.

MOLLUSCA nuda, brachiata, vagantur pleraque per maria, coelo resplendentia, tanquam totidem lucernis tenebricosum illuminant abyssum Phosphorea, ut quod est inferius, sit tanquam superius.

TESTACEA mollusca domiporta, calcareaque domuncula nobilitata, calcifica, & ipsa saepe calcivora, insectis opposita, specierum numero, magna Naturae ludentis varietate, multiplicata (b) Testas polydaedalas Conchyliorum parium, aeque attente legit summa sapientia, ac care emit erudita luxuria, a quisquiliis (c), ad Ammirales, Scalaresve, Margaritis (d) suis pretiosiores, quas Artificum politura vitiando nobilitat, ut pulchrius pateat in Tritonis Cochleis vividis ad Umbilicum, Apertura cum Labro exteriore interioreve, saepe dentato ad Columellam, circa quam Spirae Anfractus laeves, sulcati, striati, angulati, nodosi, aculeati, spinosi, frondosi usque in Mucronem apicis; & ut intueatur in Veneris Conchis vividis lectis, testarum nativa paria, determinatam figuram, valvulas (sinistram & dextram) aequales l. inaequales, aequilateres l. inaequilateres; inferius dentatos Cardines inter Nates umbonum, posterius Ani impressuram, anterius Vulvae rimam, Labiis Nymphis que conniventem, Hymene obtectam, exterius Marginis ambitum. Meretur imprimis inquirere in fossilium hodie deperditorum protypa, imprimis Anomiarum, abyssi cimelia, cum alia sint Terrestria, Lacustria, Littorea, Maritima, Pelagia alia.

(a) Vermium genus omne oculis caret; Plin. nisi forte Sepia ejusque Cymbium. Limaces videntur etiam oculis instructi, modo veri sint oculi, a nostris certe diversi.

(b) Plin. IX: 33. Tot Colorum differentiae, tot Figurae planis, concavis, longis, lunatis, in orbem circumactis, dimidio orbe caesis, in dorsum elatis, laevibus, rugatis, denticulatis, striatis, vertice muricatim intorto, margine in mucronem emisso, foris effuso, intus replicato; jam distinctione virgulata, crintia, crispa, canaliculatim, pectinatim, imbricatim undata, cancellarim reticulata; in obliqvum, in rectum expansa, densata, porrecta, sinuata, brevi nodo ligatis, toto latere connexis, ad plausum apertis, ad buccinum recurvis: vide explicationem Bonanni; Kleinii.

LITHOPHYTA Mollusca, animalcula composita testarum, Testisque innixa. Corallia haec prisci plantas a�ris contactu lapidescentes judicabant, sed recentioribus etiam ex suo semine Lapides germinare, imprimis ob calcaream horum indolem visa, usque dum Marsiglii diligentia extraxerat e mari Corallia vegetantia floribus hexandris hexapetalis, a contactu a�ris se contrahentibus, inque aqua denuo expandendis; at eadem tempestate Peysonellus Corallia ex animalculis fabricari, ultra seculum post eandem apud sapientiores indos ratam sententiam (e), primum vidit vix audiendus, nisi Tremblaeus Hydras omnium admiratione detexisset, & ad littora curiosos allicuisset, quo via per Ellisii Sertularias ad Corallia aperta fuit.

(c) Speculatie-gods vulgo.

(d) Margaritarum dos in Candore, Magnitudine, Orbe, Laevore, Pondere, Plin. IX: 35. Pretiosissima Cleopatrae Antonio exposita, ibid.

(e) Rumph. mus. 152. ad tab. 16. E.

ZOOPHYTA composita Animalcula, in bivio Animalium Vegetabiliumque constituta, radicata pieraque caulescunt multiplicata vita ramis, gemmis caeduis, metamorphosique florum animantium, sponte sese moventium, in capsulas seminiseras transeuntium; ac si Plantae essent Zoophyta, sensu motuque destituta; & Zoophyta verae plantae, sed systemate nerveo, sensus motusque organo, instructae; equidem his inesse sensum, quae nec animalium, nec fruticum, sed tertiam ex utroque naturam habent. Plin.

AUCTORES Vermium pretiosi: Intestinorum vix ulli; Molluscorum pauci; Testaceorum primarii: sobrius Bonannus, ditissimus Listerus, solidissimus Rumphius, curiosissimus Petiverius, absolutissimus Gualtierus, nitidissimus Argenville, omniumque pulcherrimus Kratzensteinii Regenfusius (f), nec non Columna, Barrelierus, Plancus, Kleinius, alii. Lithophytorum Comes Marsiglius, oculatus Donatus. Zoophytorum lynceus Eilisius.

Mihi contuenti sese persvasit rerum Natura, nihil incredibile existimare de ea.

Plin. XI: 3.

(f) Regenfusii operis auctore Cl. Kratzensteinio vidi tantum tabulas XII primas, dum haec edo, nec quidquam pulchrius.

GENERUM Characteres.

I. INTESTINA Animalia simplicia, nuda, artubus destituta.

II. MOLLUSCA. Animalia simplicia, nuda, artubus instructa.

Vegientem etiamnum in cunis Scientiam, a matre lactante remotam. ne mirentur adultiores facti.

III. TESTACEA Mollusca simplicia, domo calcarea obtecta.

* Multivalvia.

* * Bivalvia Conchae.

* * * Univalvia Spiralia Cochleae.

* * * * Univalvia absque spira regulari.

IV. LITHOPHYTA Mollusca composita, basin solidam aedificantia.

V. ZOOPHYTA Plantae vegetantes floribus animatis.

Notes

Published as part of Linnaeus, Carolus, 1758, Systema Naturae per regna tria naturae: secundum classes, ordines, genera, species, cum characteribus, differentiis, synonymis, locis, Stockholm :Laurentius Salvius on pages 641-646, DOI: 10.5962/bhl.title.542, http://zenodo.org/record/3922206

Files

Files (6.4 kB)

Name Size Download all
md5:07e803901ac0e6ac5e512b7469d26388
6.4 kB Download

System files (13.8 kB)

Name Size Download all
md5:e4873b711abbe0fa15a79c0defedc403
13.8 kB Download

Linked records

Additional details

Biodiversity

Kingdom
Animalia
Scientific name authorship
Linnaeus
Taxonomic status
clas. nov.
Taxon rank
class
Taxonomic concept label
Vermes Linnaeus, 1758