Published December 31, 1846 | Version v1
Taxonomic treatment Open

Formica ligniperda Latr

Authors/Creators

Description

2. F. ligniperda Latr.

Fourm. 88 et pl. 1, fig. 1.

[[worker]] [[queen]] [[male]]. Lepel. S: t Farg. Hymen. 209, 11, pl. 2, fig. 1, 2. Losana Form. Piem. 2 *). F. herculeana Dahlb. mscrpt. [[queen]]. Oliv. Enc. Hist. Nat. VI, 490. F. rufa Wood Illustr. Linn. Gen. Il, pl. 61 [[worker]] [[queen]].

Femina: nigra nitida; thorace rubido, supra nigrescente; pedibus, petiolo et dimidio antico segmenti primi abdominis quoque rubidis, tibiis tarsisque obscurioribus; squama ovata apice truncata leviter emarginata; abdomine aequaliter nitido; alis brunnescentibus.

Unicum specimen hujus sub nomine F. herculeana L. [[queen]] absque loco adnotato inter Formicidas Scandinavicas a Cel. Dahlbom communicatas adfuit. Operariam et marem ignoro. Secundum descriptiones et figuras arctissime affines sunt magnitudine plurimisque notis nostrae F. herculeanae, a qua differre videtur [[worker]] colore rubido dilutiori et abdominis segmenti primi partem dimidiam usque anticam occupante atque articulo antennarum ultimo brunneorufo; [[male]] dignosci videtur nitore corporis (" corps d'un noir luisant ") et flagello antennarum rufescente. Palporum structura quoque parum diversa apparet secundum figuram Latreillei. Alias difierentias ex Auctoribus citatis eruere non valeo.

[[queen]]. Long. circiter 6 lin. A [[queen]] precedentis, cui valde est similis, distat: colore rubido majorem partem thoracis occupante, scutello nigro, dorso thoracis indeterminate nigrescente, squama leviter emarginata, segmento primo dimidiatim rubido, segmentis omnibus abdominis aequaliter laevibus nitidis, marginibus apicalibus membranaceo-pallescentibus, seriebus cujusvis segmenti binis ordinariis pilorum longinsculorum, sed pilosilate adpressa nulla. (Alas anticae in nostro specimine desunt. Palpi quoque mutilata.) - Quousque septentrionem versus procedit haec species nescio. Mores idem videntur ac prascedentis. In Gallia versus finem m. Julii examinat (Lepelet. de S: t Farg. 1. c.)

Notes

Published as part of Nylander, W., 1846, Adnotationes in monographiam formicarum borealium Europae., pp. 875-944 in Acta Societatis Scientiarum Fennicae 2 on pages 898-899

Files

Files (2.3 kB)

Name Size Download all
md5:cb3da051c96f60f5b56cf7e85d0ef19d
2.3 kB Download

System files (5.3 kB)

Name Size Download all
md5:66081baf3fd93f87c94396068c0e5941
5.3 kB Download

Linked records

Additional details

Biodiversity

Kingdom
Animalia
Phylum
Arthropoda
Order
Hymenoptera
Family
Formicidae
Genus
Formica
Species
ligniperda
Taxon rank
species