UΝΙVERSA S. Cyrilli opera semel neque amplius edita dixerim,
a Joanne Auberto, Ecclesiae Laudunensis Canonico, A.S. 1638.
Nam quamvis Mignius suam in Patrologia Magna “editionem
alteram“ vocet, altera editio nullo alio jure vocanda est, quam quod
Aubertanam fideliter expresserit, interpunctione tantum bene curata,
et adjectis aliis S. Cyrilli operibus, quae antea quidem edita erant,
sed in variis libris dispersa, ibi demum accuratissime in unura
colliguntur.

Et sane Aubertus idcirco laudandus est, quod summa diligentia
S. Cyrilli opera, quot invenire posset, eo tempore collegerit cum
minime esset satis compertum, quantura librorum inesset magnis
bibliothecis; quodque collationibiis codicum, si quorum potuit,
semper usus fuerit. Ex iis autem quae ille collegit, hujus libri
textus plurimis vitiis laborat. Namque in totum opus unus tantum
bonus est Codex MStus, eorum quidem qui in Europa occidentali
sunt; et hic ipse in Bibliotheca Vaticana absconditus, fonte doctrinae
uberrimo sed etiam adhuc paene ignoto.

Primus hoc volumen typis expressit Ingolstadtii, A.S. 1607,
Jacobus Pontanus e Societate Jesu, ad fidera Codicis Monacensis,
cui Osee et Zacharias prophetae defuerunt. Hunc ego credidi
esse, qui nunc in bibliotheca Monacensi est, Codicem 41, seculo
XVImo conscriptum: alterum quoque, Cod. 17, ejusdem fere
aetatis, iisdera verbis descripseris. Eum Pontanus, quo ipse usus
est, pessimum fuisse memorat. Quos dixi, uterque horiim ex eadem
est familia, ita ut non sit operae pretium ambos perlegisse. Ad
Osee et Zachariam, Pontanus Codicum Ronianorum apographa
adhibuit, Jacobi Sirmondi cura, ex eadem Socictate viri, qui postea

 
Theodoretum tam diligenter recensuit, annoque 1642 edidit.
Zacharias e bono illo Cod. Vat. 587 videtur transcriptus fuisse, cum
nonnuUis vel scribae vel typographi erroribus: Osee vero ex Cod.
Vat. 1200, quem Heysius ejusdem Codicis 587 “incuriosum exemplar”
vocat. Hos duos igitur multo correctius quam ceteros exhibet.

Hunc Pontani textum post xxx annos emendare Aubertus non
ultra potuit, quam ut Codice Parisino uteretur (Cod. Reg. 836) ubi
continetur Sophoniae fragmentum, ex bono exemplari desuraptum.
In quo siquid variaretur, ea partim textui partim notis inseruit;
typographorum denique errores, qui Pontanum fefelleruntj interdum
nec semper feliciter correxit.

Jam paucos ante annos doctus ille ac litteratissimus vir Theodorus
Heysius Germanus, qui nunc post operosam vitara Codici illi Amiatino,
qui Florentiae servatur, edendo studium insumit, inter labores
in Bibliotheca Vaticana habitos, Codici 587 incidit, quo Sirmondus
ante annos ducentos non nisi in partem ad editionera Pontani usus
esset, atque hunc totum contulit. Idem postea quoque optimum
et singularem Codicem in Bibliotheca Fratrum Augustinianorum
Romae invenit, prophetas complectens solos Amos et Michaeam;
quem etiam ille in hanc editionera contulit. De hoc admirabili
Codice mox amplius dicendum erit. Ceterum materias, quibus in
hanc editionem usus sum, nunc enumerem.

Α. Codex Angelicus, a Th. Heysio collatus; cujus descriptio
sequitur. “ 5In “In Bibl, Augustinianonim, quaiu
nomine Angeli Roccae Angelicam vocant, uuus adservatur
Codex Cyrillianus, olim Card. Passionei, signatus D. 3. 9:
qui contiuet Commeutarios iu Amos et Michaeam. Membranaceus
est, fomia quadrata, biuis cclumuis perscriptus, sec. X
’el XI, bouae notae liber, cujus esse ἀπὀγραφον A-idetur 
Ottobonianus 233.”

B. “Cod. “ Cod.Cod. Vat. 587 bombycinus Sec. XIV. Constat foliis
est Osee, Micliaeas, Abbacuc, Naum, Joel, Abdias, Amos,
Jonas, Sophonias, Zacbarias, Aggaeus, Μαλαψηιας.” Ab eodem
viro docto Th. Heysio collatus est.

C. “Cod. Coisl. 113 (olim LXXI), membranaceus, constat 435 foliis,
elegantissimus, versus finem noni seculi scriptus;" ut refert
Montefalconius, [Bibl. Coisl. p. 186]. Zacbariam Prophetam
solum continet.

D. Cod. 285 bombycinus, sec. XIV in bibl. βατοπαιδίου Montis
Sancti, mutilus utrinque. Constat hodie foliis 459. Ordo est,
Osee, Amos, Abdias, Joel, Jonas, Michaeas, Nahura, Habacuc,
Sophonias, Aggaeus, Zacliarias, Malachias. Huic Codici deperierunt
omnino tabularum vincula, extremae paginae, quae paene
totum Malachiam continebant, atque ad initium Osee fere pars
quarta. Ego Osee quod superest, et parvas illas Malachiae,
quatenus potui, reliquias contuli, Nahum, Habacuc, et Aggaei
majorem partem: hunc autem ut perficeram tempus non suppeditavit.
Alibi quoque exempla in nonnullis locis excerpsi,
vel ad singiila verba lectiones interdum scrutatus sum. Hoc
in Zacharia praesertim feci, ut varias Codicis C lectiones aut
confirmare aut refellere possem; atque item ut ejusdem Cod. C
veterem lectionem recuperarem, cum a tani multis ille Codex
correctus sit.

Ε. Fragmentum decem fere foliorum ad calcem Cod. Regii 836 in
Bibliotheca Parisiensi conservati. Fragmentum seculi forsan
XII aut XIII.

In magna illa Holmesii et Parsonsi editione LXX Interpretum
versionis, Jassiae esse S. Cyrilli codicem his ferme verbis
commemorant.

“40. Codex Dorothei ἱεροκήρυκος Moldaviensis iii mcmbranaceus,
sec. xii in folio. Continet XII Prophetas Minores, qiiorum contextui
interpositus est Commentarius Cyrilli ” Alexandrini.” Hujus
Dorothei codices ν Witembergium missi sunt, ad Chr. Frid. Matthaeium
Graeci Testamenti editorem; qui ad Holmesium scribens,
eos “Codices” 3 vocat “τῶν 3 ό bibliothecae Dorothei ἱεροκήρυκος,
ἐπίκλην Βουλησμᾶς τοῦ ἐν Ἰασσί.” Ex his describit Codicem iii ut
" Membranaceum, seculi ΧΙΙ in ” Addit quod “volumen est
vugens. Continet XII Prophetas Minores, quorum contextui” etc.
(ut supra citavi). Hujus, inquit, Prophetarum minorum textum
“unus ex amicis meis, qui hic in vicino sacerdos est, vir doctus et
accuratus, contulit.” ” Ea collatio ad Holmesiura missa fuisse
Non. April A.S. 1794 videtur. Ulterius vero quid dc hoc cod.
factura sit, equidcm explorare non potui; cum per epistolam, quaai
pro me Cyrillus Graham, e Coll. SS. Trinit., Cantaber., A.M., (qui
in recentibus ad Libanum montem tumultibus tantum sua prudentia
ac Syrorum ingcnii pcritia profuit) humanissimc scripserat, nihil
comportum sit. Quare non nisi in S. Scripturae textiim eo uti

 
poteram: ubi si quando citavi, F nomen dedi; atqiic ipso collationum
chirographo usus sum, quod docto viro Holmesio Matthaeius
in ejus editionem LXX Interpretum communicavit, quodquc nunc
in Bibliotheca Bodleiana servatum mihi indicavit vir reverendus
W. D. Macraius.

Editionem tamcn acciiratissimam esse inveni, et rarissirais erroribus;
quos tamen ut indicem,

In Os. i. 9, linea penult. scribitur 44 pro 40.

viii. 13, „ 8, τῆς ἀδικίας αὐτῶν ad 40 nihil	
pertinet.

Amos i. 15, „ 5, pro ὁ βασιλεὺς αὐτῆς leg. ὁ βασιλεύς
40.

vii. 5, „ 4,in κύριος ὁ Θεὸς Co. add. 40.

viii. 5,„ 2, καὶ ἐμπολήσωμεν 40.

Mich. iv. 7, „ penult. pro ἕως εἰς τοὺς αἰῶνας lege τοὺς
αἰῶνας 40.

Joel. i. 19, „ add. ἠνάλωσε 40.

Jonae iv. 2, „ 5, pro ὦ δὲ 40 leg. ὧδε 40.

Zach. iv. 2, „ 1, dele 40.

xiii. 9. „ 4, pro κἀγὼ ἐπακ. αὐτοῦ 40 leg. ἐπακ.
αὐτοῦ 40.

Practer haec vix unum atquc alterum exiguum erratum inveni.
Hujus codicis lectiones saepe sunt paene singulares, atque aliquantura
videntur S. Cyrilli servasse. Εο quoque ἀπογράφω iisus sum, quod
ad Holmesium missum est ad notandas Codicis ΧΙΙ varietates: et
hoc etiam accuratissime esse editiim confirmare possum.

Praeterea iis, quantum potui, usus sum materiis, quas forte catenae
(quas dicunt) suppeditaverunt: e quibus praccipue nominarem

a. Cod. Laud. Gr. 42, “Cauticum ” continentem. Hunc
MS. describit Coxius noster ut “cod. 3 membranaceum in
ff. 340, seculi forsan XII exeuntis, manu Nicolai ”

b. Catena SS. Patrum in XII Prophctas Minores; in bibliotheca
S. Laurentii apud Florentias conservata, “Plut. k XI.
signata. “Codex Graecus Graecus membranaceus MS. in fol.
sec. XIII, nitidissimus, in quo verba sacri textus rubrica
sunt exarata. Constat foliis scriptis 193." “In 5 ultima
legitur τέλος εἴληφεν ἡ βίβλος ἡ τοιαύτη, χειρὶ γραφέντος (sic)
Στρατηγίου πρεσβυτέρου, μηνὶ Ἀπριλλίῳ δεκάτῃ καὶ πεντάδι ἐν τῷ ἔτει
ABBREV ἰνδ. ιγ (Christi ” [Catalogus Codd. MSS.
Mediceo Laurentianae, I. 516, Ed. Bandiniensis 1764].

Aliqaid etiam huc attulerunt Catenae in aliis SS, Scripturarum
partibus. Utilissiinam inveni illain in Acta SS. Apostolorum el in
Epistolas Catholicas, quam nostras edidit Cramerius a. 1838; atque
Catena in Libris Rcgura (Maii Bibl. Nova III) commoda etiam fuit,
quippe quae priraam lacunam in Osee 20 e. satis, ut spero, suppleverit.
Nicetae de Psalmis libri ea editione usus sum quam supra
dixi, Maii Bibl. Nova III, usque ad nonagesimum fere Psalmuin:
ceteros utcunque e variis Codd. MSStis collegi, ita citavi.

Praeter has nullae sunt, quas novi, Graecorum Codicura materiae
vel ad minimuin utiles. Ego enim Catalogos inspexi praecipuarum
Bibliothecarum Parisiis, Vindobonae, Monaci, Florentiae, Venetiis,
Mediolani, Neapoli, Muscoviae: Heysius autem, praeter sua opera,
pro me rern Roraae indagavit. In Biblioth. Palatii Escoinalis quain
Pbilippus II rex fundavit, atque in Bibliotb. ipsius urbis Matritensis,
sunt quaedam exeinplaria plerorumque ex his prophetis, seculo XVI
transcripta: sed omnia, praeter unura pariter sunt vilia atque
inutilia. Hic unus codex ille est qui inscribitur ψ n. 4; 5 a
extat Matriti apographon paene aequaevum. Qui in Palatio est, is
Hurtadi erat de Mendoza Cardinalis; qui suos libros Principi suo
moriens legavit; qui G-raecoruni quidem librorum sola, credo, uUius
pretii munera jam unquam in illam Bibliothecam venerunt. Hic
autem codex Amos et Michaeam solos continet; et idem revera est
textQs atque Cod. A; etsi non ad ipsius exemplar sit exaratum, sed
fortasse ex Cod. Ottobon 233 (sec. XV exeuntis), quera Codicis Α
esse apographon Heysius judicat. Totum hunc Cod. anno 1858
ego perlegi, utpote qui Α et Cod, Ottobonenseiii tum ignorarem:
nunc, cum eundem fere textum atque Α exhibeat, paginas nolui
amplius onerare; nec nisi ter quaterve citavi, ubi ab Α distare
videretur.

Observaverit lector, de uno Cod. mentionem fieri adbuc in Oriente
relicto. Ex Henrici Coxii relatu*, Bibliothecae Bodleianae Custodis,
quae illic in bibliothecis supersint, plerumque compertum habui, Cui
viro hic mihi liceat grates agere, pro humanissirais erga me beneficiis,
tum de hac ipsa re tum in ceteris nostris consuetudinibus.
Quae ille visere non potuit, duo loca ipse adii, Sina dico montem
atque Atho. Ex monasteriis undeviginti in monte Atho, omnia visi
 

 
ubi aliquid causae appareret unde Graecos esse cocld. operare
possem. In Monast. Sphigmenii, si bibliotheca esset, eam videre non
potui. Sed vidi bibliothecas Magnae sive Athanasianae Laurae, S. Dionysii,
nysii, et Batopaedii: atque minores eas Pantocratoris, Simopetrae,
Dochirii, Iberorum, reliquias denique exiguas quae ad S. Georgii
Xenophontis exstant, ubi optiinos codices monachi vendiderunt,
ut eo protio Ecclesiam suam reficerent. Et de Novi Testamenti
Codicibus equidem dicere non ausim, nisi quod et in Magna Laura
et in S. Dionysii Lectionarii erant literis uncialibus. Sed hi quanti
sint, eo minus possuni statuere, quod neque reni altius antc investigaveram,
neque tum inihi vel tempus vel valetudo ad perlegendum
suffecit. Codicum SS. Patrum MStorum et has bibll. et Sinaiticam
crediderim, cum tantum illis jam amissum sit, vix multi pretii
aliquid nimc continerc. Sane veri simile est, bonos ibi esse codd.
seculi XI vel XII eorum patrum, quorum opera plurimis bonis
ejusdem aetatis codicibus apud nos leguntur. Nullum ibi codicem
vidi, quera opus amissum cujusquani e Patribus esse recognovi;
nihil Origenis, nihil Didymi praeter qnod Catenis continetur, pauca
S. Athanasii vel S. Gregorii Nysseni, nihil prorsus, ut credo, ex ullo
magnorum Conciliorum.

Jam ut pauca de Codicum, quibus ad opus meum usus sum,
auctoritate disseram: Β totum librum habet: bonus est, accuratus,
llteratus; parvis deniquo illis omnino fere incuriis carot, quae in
Codice D inveniuntur, vel Codicis Α in orthographia erroribus.
Sed quosdam locos neque paucos sine ulla ratione omittit, qui et in
Edd. et in D inveniuntur; alicubi etiam librarii manu circumcisus
hic codex videtur esse. In Zacharia multa ex C sumpsi, in Amos
et Michaea multa ex Α, quae in Β defuerunt; quod facere vix ausus
essem, nisi codici Α b tam praeclare auctor fuisset, accessissetque etiam
Catenae in Acta SS. Apostolorum testimonium. Consimilis etiam
Β saepe est fonti Editionum, nequc tantum in Osee et Zacharia, qui
ex ipso codice sumpta erant. In Michaea enira, praeter magnam
ad fin. cap. i. lacunam, in 412 e, et ἀποκτενεῖ et ζωοποιεῖ in Β sunt
in rasura, quasi ille quoqiie codex simile aliquid habuisset mirissiraae
veterum Editionum lectioni, ὑποχωρεῖ—πλεονεκτεῖ. Tum in 416 b,
Β duos versus oraississe credo (quorum partem omittunt Edd.),
propter difficultatem. In Habac. 542 a, mira lectio ὀφθαλμὸν
Codicis Β et editionum communis est, unde cognata esse conjeceris.
In 558 d et in 561 ad init. duo parva ex D addita sunt, quae arabo

 
per homoeoteleiiton omissa apparent, atque idcirco communein esse
Codicis Β et Editionum fontem arguunt.

Jam inde de h dicere libet. In Osee tara pauca citata sunt ut
non multum legenti conferat. Postea vero longe pluris est, et in
Zacharia multi pretii multa exhibet. Optimo codice scriptorem
usum esse apparet e quo S. Cyrilli citaret verba. Sed id imprimis
est notabile, tum prope cum ad A accedere, ut certum sit ex eodem
atque Cod. Α origine hunc derivatum esse: licet id quoque constet,
ipsum Α non eura codicem fuisse, quo ad b scribendum libelli auctor
usus sit. Et de C et b idem prorsus dixeris; unde judico, codicem
S. Cyrilli cujus ope b perscriptus est gerraanum fuisse ejus, ex quo
Α et C, quas quisque habet, portiones sumpserunt. Quam conjecturam
id forsitan confirmaverit, hos duos Codd. (A e et C)
ά ” vel “βιβλίον ά” addere tum ad finem cum ad initiuiii
unius cujusque Tomi, quod neque Β nec D unquain facit.

C priraae classis est codex, et omnium vetustissimus. Bonus hic
qaoque est, accuratus, et raro aliquid ob homoeoteleuton praetermittit.
Multum tamen laborat per emendationes variis temporibus
factas. Videtur etiam interdum studuisse, ut cum S. Scripturae
verba citarentur, textui Bibliorum verba effingeret, e. g. 713 fin.,
749 d, 780 d. Oportet autem indicare, C tum perfectum exstitisse
cum Bibliothecam Coistinianam confecerit Montefalconius (anno
1715), nunc autem decem prima deesse folia.

A ejusmodi est Codex, qui quanti sit semper melius, dum ad
finem meam Editionera adduco, aestimavi. Saepe sane conturbatae
sunt literaum rationes, et dictando transcriptum fuisse apparet,
scribam autem, si quaiido dictata minus audisset, tentasse vocis
sonum magis quam verborum sensum sequi. Puto tamen, si hoc
vitium condonaveris, illum quoque primae classi adnumeraudum
esse.

D adraodum inaequalis est; in Osee optimus, in Michaea adeo
bonus videbatur esse textus, ut speraverim ipsi Α in quibusdam locis
aliquantum esse adjuturum. Atque hunc ut totum perlegerem non
mihi tempus suffecit; cum in monasterio ubi Cod. erat, febris
palustris oriretur, et ipse in morbum tam proclivis essem, ut decedere
oinnino oporteret. In Zacharia Codici C similliraus est, sed
aliquanto editionum textui propior; et semper fere, ubi aliquid, quod
ex C accessit omitti per homoeoteleuton potuit, D quoque omittit.
In Habacuc plerumque boniis est; Nahum et Aggaeum operae
pretium erat contulisse. At in Joel multo deterior erat textus

 
quam Codicis li, et mirum quantum veteribus cdd. similis. Sophoniaw
incuriose transcriptus videtur; Abdiasque omnis penitus est
interpolatus. Jonas paucas habet lectionum varietates: in Anios,
Codicem Α credo omnia, quibus opus est, supplerc. Et in Cod. D
quodcunque utilioris inest, existirao ipse plerumque percepisse,
praeter Michaeam, quem valde perfectum desidero. Zachariam
quoque si penitus contulissem, nonnihil accessisse par est. In D id
invenitur quod supra de C notavi, studium fuisse textus, si qua
citantur, ad S. Scripturae exemplar adfingendi, cujus et nullum
exomplum notavi nisi 568 d. Notandum etiam videtur, quod tam
singulariter D cum α concordat in 554 b: in 564 b autem, α verain
videtur lectionem servasse, contra Codicum D et b auctoritatem.

Ε denique ex bona est familia, sed exiguum modo fragraentum.

Id mihi gratissimum contigit, quod in hac editiono omnes lacunas
potui explere, in Zacharia ex C, in Osee, (praetor primam, ubi D
defuit; quam tamen spero satis ex Catena in Historicis libris supplevisse,)
ex D, et ex Β unam atque alteram quae alibi inventae
sunt. Sed Codici D interpolata quaedam inesse jam indicavi: eorum
quae plurima in Osee ex D accedunt, pleraque Codicis Β textui
addidi, caute tarnen id facere cogebar, cum in D aliqua inveniuntur
quae a manu S. Cyrilli apertissime non sunt: de quibus nihil aliud
credi potest, qiiam primum margine adscripta, mox Codicis D
scribam in textum retulisse. Hujus MS. textum in Abdia corruptissimum
esse memoravi; sed praeter hunc et Osee, nihil nisi in
Habacuc interpolatum inveni. In eo et Β et D codices aliquot
intcrpolata continent, B ex Theophylacto desumpta, D ex Theodoreto.
Pro notis S. Cyrilli in Hab. ii. 16–20, 4 Β Theophylacti
notas habet; D plerunique Editionum textum servat, sed ad duodecim
fere lineas in Ρ. 545 discrepat. In has paginas nullum alium
cod. habeo; quem enim nominavit Assemanius (Bibl. Or. i. 595)
nihil praeter malum Codicis Β exemplar videtur esse.

Verum hoc esse S. Cyrilli opus nemo est qui dubitet. Idcirco
sane minus utiles sunt annotationes, quod LXX Interpretum versio
tantum bic ab Hebraeo textu discrepat: atque arida nonnunquam et
prolixa videtur, aniraoque minus robusto quam alia multa ejusdem
opera: etsi ex alio suo opere, libro fortasse De Adoratione, hic
quaedam citet, ut vix possimus putare, hunc librum a juvene Cyrillo,
et nondum adultis ingenii viribus, fuisse conscriptum. At pietas ac
veneratio erga Dominum Deum inhumanatum, simplexque Ejus in

 
nos raisericordiae recognitio, et justitiae ab Eo nobis donatae; tum
denique acer sensus, quam omnino necesse sit ut nos nostris cupidinibus
nibus toto animo, toto corde, fideliter ac simpliciter resistamus :
haec omnia illi velut propria sunt: atque inter literatius annotata,
non desunt loci pulcriores atque teneriores.

Textu Prophetarum Minorum ejusmodi usus esse videtur S. Cyrillus,
qui licet, ut par erat, ex familia Alexandrina esset, et propius
fortasse ad XII quam ad Cod. Alexandrinum nostruin accederet,
miras tamen quasdara discrepantias haberet. Codicis 40 (sive F)
lectiones, cum commune aliquid fortasse habeant cum plurimis
ceterorum codicum qui XII vel XVI Prophetarum volumina praebent,
interdum tamen omnino sunt singulares; atque in quibusdam
ex his, apparet S. Cyrillum ita legisse. Quasdam etiam F et Editiones
solae servaverunt; quamquam B etiam hujusmodi singularia
affectat, atque aliquatenus Α et D: C, ut opinor, non baec babet.

Dum varias lectiones in textu Prophetarum Minorum cito, nomina
etiam plerumque dedi Codicum MStorum versionis LXX, si qui his
varietatibus auctorltatem praebuerant. Codd. unciales (Alex. XII)
plcnius citavi, cursivos quos vocant, si multi erant, brevius. Codice
Sinaitico (ℵ) ℵ) usus sum in eos libros qui ibi existent; non quod
penitus contulerim, sed omnes ab Auberti textum discrepantias
significavi: contra id facere non semper curavi, sicubi cum textu
Vaticano concordaret, cujus fidem sequitur plerumque Aubertus.

In interpunctione textus sacri; multum mihi suppeditavit auxilii in
Vet. Test. Tischendorfii " Vetus Testamentum ” 5 in
Η. Alfordii, Decani Cantuarensis, editio. Omnla fere, quae in aliis
S. Cyrilli operibus ex Vetere Test. citata animadverti, ea ego
niagnae et raaximae curae editioni Holmesii et Parsonsi accepta
refero: et perraro eos incuriose locos citasse invenio.

Praeter diligentissimos Heysii labores, mei in boc opere collegae,
oportet ut fateor adjuvisse Mignii editionem, et in interpunctione et
in citationibus SS. Scripturarum. Gratias etiam doctissimo Dresselio
debeo, qui aliqua e Codd. Romanis a rae citata ad ipsorum
librorum fidem recognovit: (quod fecisse quanti sit, literatis omnibus
notum fore credo :) quique etiam Codicem supra memoratuni Habacuc
prophetae inveniendum curavit, quem Catalogo inscripserat
Assemanius (nunc est Bibl. Reg. Vat. 18): tum amico meo Antonio
Cerianio, Bibl. Ambrosianae Doctori, “Monumentorum Sacrorum
et profanorum” ” editori diligenti, indefesso, ac liberalissimo; qui

 
mihi aliqua ex Osee excerpta Syriace transcripsit: (ea Syr. nota
indicanimus.)

Atqui tanta, dum peregre studebain, usque ab omnibus humanitate
exceptus sum, ut omnium omnia de me raerita enumerare non
possim. Id tamen nollem silere, Philareti gratia reverendissimi,
nuper Muscoviensis Episcopi Metropolitaui, mc Muscoviae hospitio
usum esse in Academia Theologica, per labores ampiius mensem
continuatas: vel impigri viri ac praeclari beneficia praeterraittere,
Andreae Buchanani Equitis, ubi Matriti anno 1858 legatus esset
regius.

Preli Oxoniensis Delegatis summas gratias habco, quod hoc opus
pro me typis expresserint; Indicem Rerum (praeter admodum pauca
a me addita) a viro reverendo J. Ε. Tweed, A.M., ecclesiae Stratton-
Audleiae vicarii et quondam in hac Aede a sacris, accepi: denique,
hanc ipsam Praefationem puriore Latinitate, quam ipse assequi
potuissem, donavit vir reverendus W. H. 5 Siincox, A. B.,
Reginae socius.

Gratias denique D. O. M. submisse sed toto corde ago, qui nic
hujus finem operis absoluti clementer servaverit.

OXONII,

Die Festi S. Marci, Anno Christi M. DCCC.LXVIII.