cod. Paris. Lat. 1682 (ed. Ed. Schwartz: Acta Conc. oec. IV 2 p. 102)
Constantinus Augustus catholicae ecclesiae Nicomedensium.
Dominum deum scilicet et salvatorem Christum suptiliter omnes cognoscitis,
dilecti fratres, patrem et filium esse, patrem dico sine principio sine fine 
 
generatorem saeculi ipsius; filium autem, hoc est voluntatem patris, quae nee
per cogitationem aliquam recepta est, nee ad perfectionem operum per aliquam
exquisitam substantiam deprehensa est. Qui enim hoe et intellegit et intellexerit,
iste habebit ad omne genus poenae inlassabilem patientiam.

Sed enim 
 dei filius Christus opifex oninium et ipsiiis inmortalitatis dator genitus est, quantum
pertinet ad fidem cui credidimus, natus est — magis autem processit ipse, qui
et semper in patre est ad condecorationem illorum, quae ab ipso facta sunt —
genitus est igitur individua proeessione. Voluntas enim et in habitaculo suo
simul fixa est, et ista, quae diverso indigent cultu secundum uniuscuiusque qualitatem
 et agit et administrat.

Quid igitur? est aliquid int er deum patrem et 
filium? Nihil scilicet: ipsa enim rerum plenitudo sensu accepit voluntatis praeceptum,
non autem divisam ex patris substantia voluntatem separavit. Quod
autem ista sequitur, quis est qui Christi mei domini sequax per reverentiam magis
vel stultitiam reformidat?

Igiturne patitur numen, cum venerabilis corporis 

 
 
 

habitatio ad cognitionem suae sanctitatis ruit, vel tactui succidit illud, quod
corpore superius est? nonne distat hoc, * corporis humilitati ablatum est? non
autem vivimus, licet ad mortem animae gloria corpus advocaverit?

Quid igitur hic inlaesa et sincera fides dignum dubitatione occupavit: an 
 non vides, quod venerabilissimum corpus deus elegit, per quod tidei argumenta
et propriae virtu|tis exempla manifestare futunis esset, et iam confusam exitiali fol.
errore humani generis perditionem expellere et novam religiouis dare doctrinam
et castitatis exemplo indignos mentis actus expurgare, deinde autem mortis quidem
tormentum dissolvere, inmortalitatis autem praemia pronuntiare.

Sed vos 
 quos iam fratres communio caritatis merito ex me appellari facit, non ignoratis
me vestrum conservum, non ignoratis vestrae munimen salutis, cuius curam diligenter
suscepi, et per quod inimicorum nostrorum non solum arma expugnavimus,

 

sed etiam vivos adhuc aniniam inclusimus ad manifestandam veram fidem clementiae.

Sed ego super istis donis propter renovationem maxime orbis terrarum
gaudebam. Etenim dignum erat vere miraculo in concordiam tot gentes adducere,
quae paulo ante ignorare deum dicebantur: tarnen quid haberent istae gentes
 cognoscere, quae nullam certaminis curam susceperunt? Quid igitur intellegitis,
 dilecti fratres? nam vos ipsos accuso: Christiani sumus et mediocri affectu dissentimus?

Haecine est nostra fides, haec sanctissimae legis doctrina? sed quae
causa est, propter quam praesentis mali exitium suscitatum est? O flagitium, ο
odium supra modum omnis indignationis magnitudinem superans. quae istius
 latrocinii atrocitas extitit, quae filium dei abnegat ex individua patris substantia
processisse? nonne ubique est deus, cum certe istum semper nobis adesse sentimus?
nonne per eius virtutem omnium decoratio constat? cum certe separatione
dissipationis careant?

Num igitur vobis aliquid actum est? O dilecti fratres, considerate modo 
deprecor, tormenta praesentis doloris. confessores vos esse istius promittebatis
quem esse denegatis, in hoc vobis doctore persuadente in omnibus perdito;
supplico, quis est qui ista docuit ita simplicem multitudinem? Eusebius scilicet,
 qui tirannicae crudelitatis conscius est: Quod enim ubique tiranni factus est
cliens, ex multis est pervidere. Tarn enim caedes episcoporum testantur, sed vere
episcoporum, quam saevissima Christianorum persecutio manifeste clamat.

nihil 
enim de factis in me iniuriis modo dicam, per quas cum maxime adversarum 
partium festinaverunt concursiones, iste et oculos speeulatores contra me submittebat,
 et paene etiam armata tiranno ministeria conferebat.

Nec me quidam 
esse arbitretur ad istorum probationem inparatum. Argumentum enim sub-

 
 

tile est, quod presbiteros et diaconos, qui Eusebium adsequebantur, manifeste a
me comprensos esse constat. Sed ista qnidem praetermitto, quae nunc non indignationis
causa, sed ad illorum confusionem a me prolata sunt. lUud autem
solum timeo, illud cogito, quod vos video ad criminis vocari communionem : nam
 per Eusebii conversationem et perversionem, conscientiam suscepistis a veritate
 separatam.

Sed est non tardum remedium, si episcopum fidelem et integrum
vel nunc accipientes ad deum respiciatis, quod in praesenti in vobis est, et iam 
pridem oportebat a vestro pendere iudicio, nisi praedictus Eusebius cum turbulenta
multitudine eorum qui eum sequebantur, huc pervenisset et ordinis rectitudinem
 impudenter conturbasset.

Sed quoniam de ipso Eusebio ad vestram caritatem pauca oportet dicere,
meminit vestra patientia in Nicaena civitate factum esse concilium, cui et ipse 
 
 
 

ego decenter aderam Servitute conscientiae meae; nihil alterum volens, quam
concordiam omnibus operari et ante omnia convincere et hanc causam depellere,
quae initium quidem ceperat per Arrii Alexandrini insolentiam: conroborata est
autem statim per Eusebii flagitiosam et perniciosam festinationem.

Sed iste
 ipse Eusebius, amicissimi et carissimi, cum quanta putatis concursione (quando ab 
ipsa conscientia vincebatur) cum quanta autem confusione undique convictum
falsiloquium defendebat, submittens quidem mihi diversos pro ipso supplicantes,
postulans autem ex me aliquid auxilii, quatenus vel in tanto convictus delicto
<non> eiciatur honore quem habebat. Testis mihi est in hoc deus ipse, qui mihi
 vobis benignus permaneat, quoniam et me ille pervertit et indecenter subripuit,
quod et vos cognoscetis. Omnia enim tunc acta sunt, sicut ipse desiderabat,
omne quodlibet malura in sua mente abscondens.

Sed pridem, ut cetera eins pravitatis praetermittam, quid maxime cum
 
 
 

Theognio, quem dementiae eonsortem habet, peregerit, audite supplico. Αlexandrinos
quosdam, quia nostra fide recesserunt hiic iussi transmitti, qnia per istorum
ministerium ignis discordiae surgebat.

Sed isti boni et benigni episcopi, quos 
semel concilii veritas ad paenitentiam servavit, non solum illos susceperunt et
 apud se servaverunt. sed etiam consortes morum fuerunt eorum pranitatis.
Propter quod circa istos ingratos hoc agere censui: raptos enim eos iussi quam
longissime exterminari.

Nunc vestrum est ad deum fide illa respicere, qua 
semper et fuisse constat et esse decet et sie peragere, ut episcopos castos et
orthodoxos et dementes habentes gaudeamus. Si quis autem vel ad pestiferorum
 memoriam illorum vel ad laudem iuconsulte exardere audeat. confestim a sua
audacia per operationem servi dei, hoc est mei, compescetur: deus vos conservet;
fratres dilectissimi. 
Haec exemplaria duarum epistolarum domnus imperator lustiuianus beatissimo
papae Vigilio translatas de Graeco in Latino direxit die quinto Kalendarum
 luniarum sexies post consulatuni Basili viri clarissimi.