Eusebius, qui a beato Pamfilo martyre eognomentum sortitus est, post 
 decem ecclesiasticae historiae libros, post temporum canones, quos nos Latina
 lingua edidimus, post diuersarum uocabula nationum, quae quo
 modo olim apud Hebraeos dicta sint et nunc dicantur exposuit, post
 chorografiam terrae Iudaeae et distinctas tribuum sortes, ipsius quoque
 Ierusalem templique in ea cum breuissima expositione picturam, ad extremum
 in hoc opusculo laborauit, ut congregaret nobis de sancta
 scriptura omnium paene urbium, montium, fluminum, uiculorum et diuersorum
 locorum uocabula, quae uel eadem manent uel immutata sunt
 postea, uel aliqua ex parte corrupta. unde et nos, admirabilis uiri sequentes
 studium, secundum ordinem litterarum ut sunt in Graeco posita,
 transtulimus, relinquentes ea quae digna memoria non uidentur, et pleraque
 mutantes, semel enim et in temporum libro praefatus sum, me uel interpretem
 esse uel noui operis conditorem, maxime cum quidam uix primis
 imbutus litteris hunc eundem librum ausus sit in Latinam linguam non
 Latine uertere: cuius imperitiam ex comparatione eorum quae transtulimus,
 prudens statim lector inueniet. ut enim mihi excelsa non uindico,
 ita terrae cohaerentia supergredi posse me credo.

De Genesi. 
 Ararat Armenia. siquidem in montibus Ararat arca post diluuium
sedisse perhibetur, et dicuntur ibidem usque hodie eius manere uestigia.
 

 
 meminit horurn montium et Iereraias || in uisione contra Babylonem. 
Iosefus quoque in prirno antiquitatum Judaicarum libro saecularium
litterarum historicos proferens »animaduertens« inquit Noe »terram diluuio
liberatam septem alios dies abire permisit, et uniuersa animalia
 bestiasque patentibus claustris emittens ipse cum sua prole egressus est,
immolans deo hostias gaudensque cum liberis. hunc locum Armenii
exitum uel egressum uocant; siquidem ibi cultores illarum regionum
arcam primum sedisse testantur et lignorum quaedam superesse monumenta.
arcae huius et diluuii omnes qui barbaras scripsere historias
 recordantur, quorum est unus Berosus Chaldaeus, qui super diluuio referens
haec locutus est: dicitur huius nauis in Armenia propter montem
Carduenorum pars aliqua permanere, et quosdam bitumen ex ea auellentes
circumferre: quo utuntur uel maxime hi qui lustrantur et se expiant.
sed et Hieronymus Aegyptius, qui antiquitates Foenicum pulchro sermone
 conscripsit, et Mnaseas, et multi alii. Nicolaus quoque Damascenus
in nonagesimo sexto libro refert: est in Armenia super Minyadem
mons nomine Beris, ad quem multos in diluuio confugisse autumant.
ibique esse saluatos, alios uero in arcae alueo supernatantes ad eius
uerticem peruenisse, et usque ad multas aetates ligna arcae monstrari
 solita: quos quidem ego puto non esse alios nisi eos quos Moyses legifer
Iudaeorum in suis uoluminibus edidit«. 
 Achad urbs regni Nemrod in Babylone. porro Hebraei hanc esse
dicunt Mesopofamiae ciuitatem quae hodie uocatur Nisibi, a Lucullo quondam
Romano consule obsessam captamque, et ante paucos annos α Iouiano
 imperatore Persis traditam. 
 Aggai ad occidentalem plagam uergit Bethelis, non multum ab ea
distans. sita est autem Bethel euntibus Aeliam de Neapoli in laeua
 
 

 
 parte uiae duodecimo circiter miliario ab Aelia, et usque hodie, paruus
licet uicus, ostenditur. sed et ecclesia aedificata est ubi dormiuit Iacob
pergens Mesopotamiam, unde et ipsi loco Bethel, id est domus dei, nomen
|| imposuit. Aggai uero uix paruae ruinae resident, et locus tantummodo 
 demonstratur. et sciendum quod in Hebraeo G litteram non habet,
sed uocatur Ai, scribiturque per elementum quod apud eos dicitur Ain. 
 Astaroth Carnaim terra gigantum quondam in supercilio Sodomorum,
quos interfecit Chodollagomor. sunt hodieque duo castella in
Batanaea hoc uocabulo, noueni inter se milibus separata, inter Adaram
 et Abilam ciuitates. 
 Arboc. corrupte in nostris codieibus Arboc scribitur, cum in Hebraeis
legatur Arbe, id est quattuor, eo quod ibi tres patriarchae, Abraam, Isaae
et Iacob, sepulti sunt, et »Adam magnus«, ut in Iesu libro scriptum est:
licet eum quidam conditum in loco Caluariae sitspicentur. haec est autem
 eadem Chebron, olim metropolis Filistinorum et habitaculum gigantum,
regnumque postea Dauid, in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis et fugitiuorum,
distat ad meridianam plagam ab Aelia milibus circiter uigintiduobus.
et quercus Abraam, quae et Mambre, usque ad Constantii regis
Imperium monstrabatur, et mausoleum eius in praesentiarum cernitur,
 cumque a nostris ibidem ecclesia iam extrueta sit, a eunetis in circuitu
gentibus terebinthi locus superstitiose colitur, eo quod sub ea Abraam
angelos quondam hospitio suseeperit. haec ergo primum Arbe, postea
a Chebron, uno filiorum Chaleb sortita uocabulum est. lege Uerba
dierum.
 Ailath in extremis finibus Palaestinae iuneta meridianae solitudini
et mari rubro, unde ex Aegypto Indiam et inde ad Aegyptum nauigatur.
sedet autem ibi legio Romana cognomento deeima. et olim quidem
Ailath a ueteribus dicebatur, nunc uero appellatur Aila. sed et Aela-
 
 

 
 mitarum quondam natio fuit, cui imperauit Chodollagomor, cuius in
Actibus quoque apostoloruin fit nientio. et in Regnorum libris urbs
quaedam Palaestinae Aelam scribitur. 
 Adama una de quinque ciuitatibus Sodomorum, euersa cum ceteris.
 Asasonthamar. in hac habitaant quondam Amorraei quos interfecit 
Chodollagomor, iuxta eremum Cades. est et aliud castellum Thamara,
unius diei itinere a Mampsis oppido separatum, pergentibus Ailam
de Chebron, ubi nunc Romanum praesidium positum est. 
 Allus regio Idumaeorum quae nunc Gebalene dicitur, uicina Petrae
 ciuitati. 
 Aenam euntibus Thamnam nunc desertus locus et proximus Thamnae
uico grandi, qui situs est inter Aeliam et Diospolim. est et fons
in supradicto Aena loco: unde et Aenam, id est fontis, nomen accepit:
in quo stans idolum maxima illius regionis ueneratione colitur. porro
 Hebraei affirmant, Aenam non loeum significare, sed biuium, tibi certo intuitu
necessarium sit ad unam e duabus uiis eligendam. 
 Areaatad locus trans Iordanem, in quo planxerunt quondam Iacob
tertio ab Iericbo lapide, duobus milibus ab Iordane, qui nunc uocatur
Betbagla, quod interpretatur locus gyri, eo quod ibi more plangentium
 circuierunt in funere Iacob. 
 
 De Exodo. 
 Aelim castra filiorum Israel et locus in deserto, in quo duodecim
et septuaginta palmarum arbores Moyses de mari rubro exiens repperit. 
 
 

 
 Aelus in deserto, ubi filii Israel castra metati sunt. 
 
 
 De Numeris et Deuteronomio. 
 Aseroth pars heremi, ubi Maria et Aaron contra Moysen locuti
sunt, habitauerunt autem quondam Euaei in Aseroth usque ad urbem
 Gazam. uerum haec loca non Aseroth, sed Aserim appellari Hebraei putant.
Asemona castra filiorurn Isrel in deserto. 
 Aetharim, pro quo Aquila et Symmachus exploratorum uiam interpretati
sunt, ubi aduersum Chananaeum, qui ab austro contra Israel
eruperat. in solitudine dimicatur. 
 Aie quae et Achalgai. pro hac Symmachus interpretatur in collibus. 
est autem e regione quondam Moab, nunc Areopoleos, ad orientalem
plagam. 
 Arnon rupes quaedam in sublime proiecta in finibus Amorraeorum
inter Moab et Amorraeos. Moab uero Arabiae ciuitas est quae nunc
 Areopolis appellatur. ostendunt regionis illius accolae locum uallis in
praerupta demersae satis horribilem et periculosum, qui a plerisque
usque nunc Arnonas appellatur extenditurque ad septentrionem Areopoleos.
in quo et militum ex omni parte praesidia distributa plenum
sanguinis et formidinis testantur ingressum. hie quondam Moabitarum
 fuit, et postea Seon rex Amorraeorum iure belli eum obtinuit, sed et
terra filiorum Israel trans Iordanem ineipiens ab Arnone usque ad
montes Aermon et Libanum extenditur. 
 Ar locus uel oppidum Arnonis, quod a Septuaginta interpretibus
per extensam uocalem Er dicitur. 
 Aesimon locus deserti. denique et ipsum uocabulum incultam
terram desertamque significat. 
 Abelsattim locus in deserto ad meridiem Moabitarum. 
 
 

 
 Azor siue Iazer terminus urbis Amman, quae nunc Filadelfia dicitur,
diuidens eam Amorraeorumque regionem. et est in octauo circiter
lapide eius ad solis oecasum uicus Iazer usque in praesentem diem per-
manens. 
 Aroer oppidum Moabitarum, quod situm est super ripam torrentis
Arnon, possessum olim a gente ueterrima Ommim, et postea retentum
a filiis Lot, id est a Moabitis, cum priores accolas subuertissent. et
ostenditur usque hodie in uertice montis illius. sed et torrens per abrupta
descendens in mare mortuum fluit. cecidit autem Aroer in sortem
 tribus Gad contra faciem Rabba. 
 Astaroth antiqua ciuitas Og regis Basan, in qua habitauerunt gigantes:
quae postea cecidit in sortem tribus Manasse: regionis Batanaeae,
et sex milibus ab Adra urbe || Arabiae separata est. porro Adra 
a Bostra uiginti quinque milibus distat. diximus et supra de Astaroth
 Carnaim. 
 Agri specula mons Moabitarum, in quem adduxit Balac filius Sefor
Balaam diuinum ad maledicendum Israel super uerticem, qui propter
uehemens praeruptum uocatur excisus, et imminet mari mortuo haud
procul ab Arnone. 
 Araboth Moab ubi secundo numeratus est populus, quod Aquila
interpretatur humilia siue aequalia Moab, hanc habens consuetudinem ut
eremum propter planitiem ομαλήν, id est aequalem interpretetur et planam.
denique Symmachus pro Araboth Moab campestria Moab transtulit. et
est usque hodie locus iuxta montem Fogor, euntibus a Liuiade in Esbun
 Arabiae contra Iericho, qui ita appellatur. 
 Araba. hanc ut supra Aquila transtulit planam, Symmachus interdum
campestrem, interdum inhabitabilem, Theodotion occidentalem. 
 Ataroth ciuitas olim Amorraeorum trans Iordanem quae postea cecidit
in sortem tribus Gad. uocatus est autem Ataroth et filius Salma siue
 Salomon, ut in Paralipomenis scriptum est. 
 Ataroth Sofan. et haec ciuitas tribus Gad.
 

 
 Arad ciuitas Amorraeorum uicina deserto Cades, et usque nunc
ostenditur uilla ab oppido Malathis quarto lapide, a Chebron uicesinio,
in tribu Iudae. 
 Asemona ciuitas in deserto, ad meridiem Iudaeae, diuidens Aegyptum
 et sortem tribus Iudae ad mare usque tendentem. posui et supra
Asemona, castra filiorum Israel. 
 Acrabbi terminus Iudaeae prouinciae ad orientem respiciens, tribus
Iudae. est autem et uicus nunc usque grandis nouem milibus a Neapoli
contra orientem descendentibus ad Iordanem et Ierichum per eam
 quae appellatur Acrabbitene. sed et confinium Amorraeorum Acrabbim
dicitur, de quo loco non exterminauit alienigenas tribus Nefthalim, ut
in ludicum libro scriptum est. 
 || Asadada confinium Iudaeae respiciens ad aquilonem. 
 Arad terminus et ipse Iudaeae distans a Chebron milibus uiginti
 ad meridiem, de quo supra positum est. 
 Asarenam terminus Iudaeae ad septentrionem. 
 Asernai terminus et ipse Iudaeae. 
 Arbela terminus Iudaeae ortum solis adspiciens. est et usque hodie
uicus Arbel trans Iordanem in finibus Pellae ciuitatis Palaestinae, et
 alius hoc uocabulo in campo pergrandi, distans ab oppido Legionis milibus
nouem. 
 Aulon non Grraecum, ut quidam putant, sed Hebraeum uocabulum est.
appellatur autem uallis grandis atque campestris in immensam longitudinem
se extendens, quae circumdatur ex utraque parte montibus sibi
 
 

 
 inuicem succedentibus et cohaerentibus, qui incipientes a Libano et ultra
eum usque ad desertum Faran perueniunt. suntque in ipso Aulone, id
est in ualle campestri, urbes nobiles Scythopolis, Tiberias stagnumque
propter eam, sed et Iericho, mare mortuum et regiones in circuitu, per
 quas medius Iordanis flait, oriens de fontibus Paneadis, et in mari mortuo
interiens. 
 Amalecitis regio in deserto ad meridiem Iudaeae trans urbem Petram
euntibus Ailam, cuius et scriptura recordatur dicens: » Amalec babitat
in terra ad austrum«. sed et iuxta eum alius Chananaeus
 qui et dimicauit contra filios Israel in deserto: de quibus scribitur
» Amalec auteni et Chananaeus habitant in ualle«. 
 Araba. Aquila planam, Symmachus campestrem interpretantur, sicut
supra dictum est. porro est et alia uilla Araba nomine, in finibus Diocaesareae,
quae olim Safforine dicebatur, et alia tribus milibus a Scythopoli
 contra occidentem. 
 Amman quae nunc Filadelfia, urbs Arabiae nobilis, in qua habitauerunt
olim Rafaim gens antiqua, quam interfecerunt filii Lot, habitantes
pro eis in Amman. 
 Argob regio regis Basan Og super Iordanem, quae cecidit ǁ in
 sortem dimidiae tribus Manasse. et est usque hodie uicus circa Gerasam
urbem Arabiae, quindecim ab ea milibus distans contra occidentem,
qui Arga appellatur. quod interpretatur Symmachus mensuram. 
 Asedoth urbs Amorraeorum, quae cecidit in sortem tribus Ruben.
appellatur autem addito cognomento Asedoth Fasga, quod in lingua
 nostra resonat abscisum. 
 Abarim mons in quo mortuus est Moyses. dicitur autem et mons
esse Nabau in terra Moab contra Iericho supra Iordanem in supercilio
Fasga. ostenditurque ascendentibus de Liuiade in Esbun antiquo hodie-
 
 

 
 que uocabulo iuxta montem Fogor nomen pristinum retinentem, a quo
circa eum regio usque nunc appellatur Fasga. 
 Auothiair, quod interpretatur ἐπαύλεις Ἰαίρ. haec est Basan, in
qua sunt uici sexaginta in monte Galaad, qui ceciderunt in sortem
 dimidiae tribus Manasse, qui locus nunc uocatur Golan in terra Batanaea. 
 
 
 De libro Iesu. 
 Antilibanus. ea quae sunt supra Libanum ad orientalem plagam
respicientia, Antilibanus appellantur circa regionem urbis Damasci, quae
cecidit in sortem tribus Manasse. 
 Azeca ciuitas Chananaeorum in parte tribus Iudae, ad quam usque
persecutus est Iesus quinque reges, sed et hodie uocatur uilla Azeca
inter Eleutheropolim et Aeliam. 
 Aialon uallis atque praeruptum, super quod orante quondam Iesu
luna stetit iuxta uillarn quae usque nunc Aialon dicitur, contra orienteru
 Bethelis, tribus ab ea milibus distans, haud procul a Gabaa et Rama,
Saulis urbibus. porro Hebraei affirmant Aialon uicum esse iuxta Nicopolim
in secundo lapide pergentibus Aeliam. 
 Achor. Hebraice dicitur Emecachor, quod interpretatur uallis tumulthus
siue turbarum, eo quod ibi tumultuatus et turbatus sit Israel.
 in qua lapidauerunt quondam Achan propter furtum anatbematis. est
autem ad septentrionem || Ierichus et usque hodie a regionis illius
sie uocatur. meminit huius Osee profeta. 
 Asedoth. alia haec ciuitas, non quae supra, licet eodem uocetur nomine,
quam expugnauit quondam Iesus, rege illius interfecto. 
 
 

 
 Asor ciuitas regni labin, quam solam incendit Iesus, quia metropolis
erat omnium regnorum Fylistiim. est et alia uilla usque hodie Asor
in finibus Ascalonis contra orientem eius, quae cecidit in sortem tribus
Iudae, cuius et scriptura meminit, appellans eam ad distinctionem ueteris
 Asor nouam. 
 Aermon regio Euaeorum, quam obtinuit Iesus. Hebraeus uero quo
praelegente scripturas didici, affirmat montem Aermon Paneadi imminere,
quem quondam tenuerunt Euaei et Amorraei, de quo nunc aestiuae niues
Tyrum ob delieias deferuntur. 
 Aalac mons quem Aquila interpretatur diuidentem montem et
Symmachus leuem montem, id est limpidum siue lubricum. 
 Aermon mons Amorraeorum, de quo nunc dictum est. quem Foenices
uocant Sanior et Amorraeus appellauit Sanir, diciturque esse in uertice
eius insigne templum, quod ab ethnicis cultui habetur, e regione Paneadis
 et Libani. sed et terra filiorum Israel trans Iordanem ad solis ortum
a praerupto Arnonis usque ad montem Aermon exten ditur. 
 Anob ciuitas quam expugnauit Iesus. et est usque hodie uilla iuxta
Diospolim quasi in quarto miliario ad orientalem plagam quae uocatur
Bet oannaba. plerique autem affirmant in octauo ab ea miliario sitam et
 appellari Bethannabam.
Asdod in sorte tribus Iudae, quae nunc uocatur Azotus, in qua
derelicti sunt gigantes, qui appellabantur Enacim. et est usque hodie
insigne oppidum Palaestinae.
Ader urbs quam expugnauit Iesus, rege illius interfecto. 
 
 
 
 Afec. et haec ciuitas est, quarn rege ipsias tracidato expug- 91
 nauit lesas. 
 Aesaf. ct contra huius rcgem Iesus pugnasse describitur, appella-
 turque hodie uillnla Cbsalus in octauo lapide Diocaesareae ad radicem
 montis Thabor in campestribus. 
 Accaron in triba Dan. sine ut ego arbitror in tribu Iudae, ad laeuain
 Chananaeorum. urbs una dc quinque olim satrapiis Palaestinae. et
 decreta est quidem tribui Iudae, nec tanien tenta ab ea, quia habitatores
 pristinos nequiuit expellere. sed et usque hodie grandis uicus ciuium
 Iudaeorum Accaron dicitur, inter Azotum et Iamniam, ad orientcra re-
 spiciens. quidam putani Accaron turrim Stratonis, poslea Caesaream
 nuncupatam. 
 Azotus quae supra Asdod, usque hodie non ignobile municipium
 Palaestinae, et una de quinque ciuitatibus Allofylorum, decreta quidem
 tribui Iudae, sed non retenta ab ea, quia nequaquam ueteres accolas
 potuit expellere. 
 Ascalon urbs nobilis Palaestinae, quae et ipsa antiquitus una fuit
 de quinque satrapiis Allofylorum, separata quidem per sortem tribui
 Iudae, nec tamen retenta ab ea, quia habitatores eius superare non
 potuit. 
 Afeca terminus Amorraeorum super Iordanem in sorte tribus Ruben,
 sed et usque hodie est castellum grande Afeca nomine iuxta Hippum
 nrbem Palaestinae. 
 Agad sita ad radices montis Aermon. 
 Aemath urbs quae cecidit in sortem Ruben, sed et nunc Amathus
 uilla dicitur trans Iordanem in uicesimo primo miliario Pellae ad meri-
 diem. est et alia uilla in uicinia Gadarae nomine Ammatha, ubi calidae
 aquae erumpunt. in Regnorum quoque libris scribitur: >ab introitu
 Aemath usque ad mare Araba«, hoc est deserti, quod est. mare mortuum.
 ego an tern iuuestigans repperi Aemath nrbem Coeles Syriae appellari, quae
 nunc Graeco sermone Epifania nuncupatur. 
 
 
 
 
 || Ammon trans Iordanem in tribu Gad. haec est Amman, de qua
supra diximus Filadelfia, ciuitas illustris Arabiae. 
 Addara in tribu Iudae iuxta desertum. est quoque et alia uilla in
finibus Diospoleos circa Thamniticam regionem quae a Thamna uilla
 usque hodie sie uocatur. 
 Accarca uicus in deserto situs in possessione tribus Iudae pro quo
Symmachus interpretatur pauimentum. 
 Achor in tribu Iudae, de qua et supra dictum est. 
 Adommim quondam uillula, nunc ruinae in sorte tribus Iudae, qui
 locus usque hodie uocatur Maledomni, et Graece dieitur ἀνάβασις πυρρῶν,
Latine autem appellari potest aseensus ruforum siue rubrantium, propter
sanguinem qui illic crebro a latronibus funditur. est autem confinium
tribus Iudae et Beniamin, descendentibus ab Aelia Ierichum, ubi et castellum
militum situm est ob auxilia uiatorum. huius cruenti et sanguinarii
 loci dominus quoque in parabola descendentis Ierichum de
recordatur. 
 Amam in tribu Iudae. 
 Aser in tribu Iudae. appellatur autem et nunc uicus pergrandis
pergentibus Ascalonem de Azoto. 
 Asarsual in tribu Iudae. 
 Ain in tribu Iudae, urbs sacerdotibus separata. est et usque hodie
uilla Bethennim nomine in seeundo lapide a terebintho, hoc est tabernaculo
Abraam, quattuor milibus a Chebron. 
 Asthaol in tribu Iudae. et usque hodie uillula uocabulo Astho inter
 zotum et Ascalonem permanet.
Asna in tribu Iudae. 
 Adollam in tribu Iudae. et usque hodie uicus non paruus ad
orientem Eleutheropoleos in decimo eius miliario hoc uocatur nomine. 
 Adithaim in sorte tribus Iudae. dieitur autem et quae||dam uilla 
 Adia iuxta Gazam, et alia Aditha circa Diospolim, quasi ad orientalem
plagam respiciens. 
 
 

 
 Adasa in tribu Iudae usque hodie uicus iuxta Gufnas. sed miror
quomodo Gufnensem regionem in tribu Iudae posuerit, cum perspicuum
secundum librum Iesa in sortem eam cecidisse tribus Efraim. 
 Ather in tribu Iudae. 
 Asan in tribu Iudae. est usque hodie uicus noraine Bethasan ad
Aeliam pertinens, in quinto decimo ab ea miliario. 
 Asenna in tribu Iudae. 
 Agzif in tribu Iudae. 
 Anab in tribu Iudae, nunc usque uicus in finibus Eleutheropoleos.
 est et alia grandis uilla Iudaeorum nomine Anea in Daroma contra
australem partem Chebronis, nouem ab ea milibus separata. 
 Asthemoe in tribu Iudae, uicus et ipse Iudaeorum in Daroma ad
aquilonem loci Anen. 
 Anim in tribu Iudae. est uicus Anea iuxta alterum de quo supra
 diximus, ad orientalem plagam respiciens, cunctis habitatoribus Christianis. 
 Afeca in tribu Iudae. 
 Ammata in tribu Iudae. 
 Arebba in tribu Iudae. 
 Ataroth iuxta Rama in tribu Iosef.
 Ataroth ciuitas tribus Efraim. nunc uicus ad aquilonem Sebastae
in quarto eius miliario Atarus dicitur. 
 Adar ciuitas tribus Efraim. 
 Aser ciuitas tribus Manasse. nunc demonstratur uilla descendentibus
a Neapoli Scythopolim, in quinto decimo lapide iuxta uiam
 publicam. 
 Ataroth ciuitas tribus Beniamin. sunt autem duae Ataroth haud
procul ab Aelia. 
 Anathoth ciuitas sortis Beniamin sacerdotibus separata in tertio 94
ab Aelia miliario, de qua et Ieremias fuit profeta. 
 Addar ciuitas sortis Beniamin. 
 
 

 
 Aelmon civitas tribus Beniamin, sacerdotibus separata. 
 Ameccasis, id est uallis Casis, in tribu Beniamin. 
 Auim in tribu Beniamin. 
 Afra in tribu Beniamin. est et hodie uicus Efraim in quinto miliario
 Bethelis ad orientem respiciens. 
 Ammoeniam in tribu Beniamin. 
 Afni in tribu Beniamin. 
 Arim in tribu Beniamin. est et uilla iuxta Diospolirn quae nunc
usque appellatur Betharif. 
 Amsa in tribu Beniamin. 
 Asar in tribu Synieonis. 
 Asan in tribu Symeonis. 
 Amarchabob in tribu Symeonis. 
 Ain in tribu Iudae siue Symeonis, ciuitassacerdotibus separata. 
 Asenna in tribu Symeonis. 
 Ammathar in tribu Zabulon. 
 Anua in tribu Zabulon. est et alia uilla Anua euntibus de Neapoli
Aeliam in decimo miliario. 
 Anathon in tribu Zabulon. 
 Achaseloth ciuitas tribus Issachar. appellatur autem et quidam
uicus Chsalus iuxta montem Thabor in campestribus in octauo miliario
Diocaesareae ad orientem respiciens, sicut supra diximus. 
 Aefraim ciuitas tribus Issachar. est hodieque uilla Afarea nomine
in sexto miliario Legionis contra septentrionem. 
 Anereth in sorte tribus Issachar. 
 Aemes in sorte tribus Issachar. 
 

 
 Achsaf in tribu Aser. 
 Alimelecli sortis Aser. 
 Amath in tribu Aser. 
 Abdon in tribu Aser. ciuitas separata Leuitis. 
 Aniel in tribu Aser est quaedam uilla nomine Betoaenea in quinto
decimo lapide a Caesarea sita in monte contra orientalem plagam, in
qua et lauacra dicuntur esse salubria. 
 Achran in tribu Aser. 
 Ammon in tribu Aser. 
 Accho quae nunc Ptolomais appellatur, sortis Aser, de qua habitatores
pristinos non quiuit expellere. 
 Achzif in tribu Aser, in qua alienigenae permanserunt. haec est
Ecdippa in nono miliario Ptolomaidis pergentibus Tyrum. 
 Amma sortis Aser. 
 Afec sortis Aser, in qua habitatores pristini permanserunt. 
 Ademme in tribu Nefthalim. 
 Aseddim in tribu Nefthalim. 
 Amath in tribu Nefthalim. 
 Adami in tribu Nefthalim. 
 Asor in tribu Nefthalim, quam rex Assyriorum populasse
scribitur. 
 Azanoth terminus Nefthalim. est autem et nunc uicus ad regionem
Diocaesareae pertinens in campestribus. 
 Ailon urbs sortis Dan, separata Leuitis. est et hodie uicus Alus
 haud procul a Nicopoli. sciendumque quod pro Ailon Septuaginta interpretes
ediderunt »ubi erant ursi«. 
 
 

 
 
 De Iudicum libro. 
 Arad ciuitas in qua habitauerunt filii Iobab soceri Moysi in meclio
Israelis. 
 Ared fons apud quem Gedeon castra metatus est. 
 Arisoth ciuitas Sisarae principis Iabis. est autem Iabis ǁ trans Iordanem
nunc uilla pergrandis. a ciuitate Pellae sex milibus distans pergentibus
Gerasam. 
 Ares, ascensus Ares, pro quo Aquila interpretatur saltuum, Symmachus
montium 
 Aruir ubi dimicauit Iefthae. est hodieque uilla in monte sita, uicesimo
ab Aelia lapide ad septentrionem. 
 Arima ubi scriptura refert sedisse Abimelech. 
 Aialin ciuitas in terra Zabulon, de qua fuit et ille Aialon qui iudicauit
populum Israel. 
 Abel uinearum ubi dimicauit Iefthae, in terra filiorum Ammon
nam et usque in praesentem diem in septimo lapide Filadelfiae uilla
Abela cernitur uinetis consita. alia quoque est ciuitas nomine Abela
uini fertilis in duodecimo a Gadaris miliario contra orientalem plagam.
nec non et tertia in Foenice Abela, inter Damascum et Paneadem. 
 
 
 De Regnorum libris. 
 Armathem Sofim ciuitas Elcanae et Samuelis, in regione Thamnitica
iuxta Diospolim. unde fuit Iosef qui in Euangeliis de Arimathia
scribitur. 
 Abenezer, quod interpretatur lapis adiutorii siue lapis auxiliator.
 est autem locus unde tulerunt Fylistiim arcam testamenti, inter Aeliam
et Ascalonem iuxta uillam Bethsamys. 
 
 

 
 Afesdomim ubi dimicauit Saul, pro quo Aquila interpretatus est
finibus Dommim. 
 Annegeb, quod Aquila austrum, Symmachus meridiem transtulerunt. 
 Arith ubi sedit Dauid. est uilla Arath nomine ad occidentem Aeliae. 
 Aialim, pro quo Aquila transtulit ceruorum, Theodotion lapides
ceruorum. 
 Aendor, quae est in Iezrael, ubi filii Israel se ad proelium praeparantes
castra posuerunt. et est hodieque grandis ǁ uicus Aendor, iuxta 
montem Thabor ad meridiem in quarto miliario. 
 Afec iuxta Aendor Iezraelis, ubi dimicauit Saul. 
 Arma ad quem locum spoliorum partem misit Dauid. 
 Athach. ad hunc quoque locum Dauid praedae partem misit. 
 Amma in desertum euntibus Gabaon. 
 Aethon Adasai, pro quo Symmacbus interpretatus et inferiorem uiam. 
 Area Ornae, haec est Ierusalem. 
 Assur ciuitas Iudaeae. quam aedificauit Salomon.
Abelmaula urbs unius de principibus Salomonis, unde fuit Elissaeus
profeta. est autem nunc uicus in Aulone, de quo supra diximus, in
decimo a Scythopoli miliario contra australem plagam nomine Bethmaula.
 sed et Abeltnea uillula nuncupatur inter Neapolim et
Scythopolim. 
 Auothiair ciuitas unius de ducibus Salomonis. 
 Ailath super litus rubri maris in terra Edom, de qua et supra
dictum est. 
 Aeloth, quam struxit Azarias. 
 Aenda. huius expugnator atque subuersor Asa rex fuit. 
 

 
 Asiongaber. in hoc loco classis Iosafat ui tempestatis attrita est.
fertur autem ipsa esse Essia haud procul ab Aila in rubro mari. 
 Alle, Abor, Gozan nomina fluminum in terra Medorum, ad quorum
niontes captiuus ductus est Israel. 
 Abana fluuius Damasci. 
 Aofsithe siue Afasotb, quod Aquila in libertatera uertit. 
 Aian quam expugnauit rex Assyriorum. 
 Aia in Assyriorum regione locus. 
 Ameth regio Assyriorum. 
 || Asima oppidum in terra Iudaea, quod aedificauerunt hi qui ad 
eam uenerant de Emath. 
 Arcem. Iosefus refert hanc esse Petram urbem nobilem Palaestinae. 
 Adramelech idolum Assyriorum. quod et Samaritae uenerati sunt. 
 Aroniim iuxta Esaiam uiae nomen est in uisione contra Moab,
 pro quo Aquila Oronaim posuit et Symmacbus Orannim. 
 Agallim. et huius Esaias meminit in uisione contra Moab. est
autem nunc Aegalim uicus ad australem partem Areopoleos, distans ab
ea milibus octo. 
 Aelim puteus Dimon. et huius loci in eadem uisione Esaias
 reordatur. 
 Ariel, huius quoque Esaias meminit, quam Aquila et Symmachus
interpretati sunt leonem dei. hanc putant esse quidam Areopolim, eo
quod ibi nunc usque Ariel idolum colant, uocatum ἀπὸ τοῦ Ἄρεως,
id est a Marte, unde et ciuitatem dietam suspicantur. mihi autem uidetur
 iuxta consequentiam textumque profetiae Ariel ibi allegorice Jerusalem siue
templum significare, hoc est leonem dei, quod forte regnum fuerit et potens.
de hoc in libris Hebraicarum quaestionum plenius dictum est. 
 
 

 
 Adama in Esaia, pro qua Aquila et Symmachus humum, Theodol
terram interpretantur. 
 Ager fullonis. et hoc in Esaia scriptum est. ostenditur autem
nunc usque locus in suburbanis Ierusalem. 
 Asedec. et hanc Esaias profeta futuram in Aegypto uaticinatur.
sciendum autem quod in Hebraeo pro hoc nomine scriptum sit Aa
quod a siccitate quidam interpretantur in solem, et alii in testam transferunt,
uolentes uel Heliopolim significare uel Ostracinen. sed et huius
rei disputationem, quia longiorest, in libris Hebraicarum quaestionum repperies. 
 || Arfad urbs Damasci, quam oppugnauit rex Assyriorum, sicut in 
Esaia et Ieremia et Regnorum libris scribitur. 
 Aneugaua. et huius Esaias meminit, quam Aquila transtulit Ane
et Gaua, silicet U syllabam, quae in media nominis posita est, in coniunetionem
»et« interpretatus, Symmachus uero sollicitauit et humiliauit.
 legimus super hoc et in Regnorum libris. 
 Armenia in Esaia, quae est Ararat. 
 Asael. huius meminit Zacharias profeta. 
 Anameel turris Ierusalem, sicut in Zachariae libro scriptum est. 
 Assaremoth in Ieremia. pro quo in Hebraeo scriptum est Sademoth,
 quod Aquila interpretatur suburbana. 
 Aenioth in Ieremia. quod Aquila uertit in officinas uel tabernas.
Alaoth in Ieremia. pro quo in Hebraico legitur Luith. 
 Aethan in Ieremia. quam Aquila ualidam, Symmachus interpretatur
antiquam. 
 
 
 De Euangeliis. 
 Aceldama. ager sanguinis, qui hodieque monstratur in Aelia ad
australem plagam montis Sion.

De Genesi. 
 Babel, quae et Babylon, interpretatur confusio. erat autem ciuitas
regni Xemrod, in qua eorum qui aedificauere turrim linguae diuisae
sunt, quorum principem Iosefus Xemrod fuisse affirmat. testem quoque
eius historiae Sibyllam Graecam exbibens, »locus« inquit »in quo
turrim aedificauerunt, nunc appellatur Babylon propter confusionem
 sermonis eorum qui altissimam turrim omni studio fabricabantur : || siquidem 
Hebraei confusionem Babel uocant. de bac turri et diuersitate
linguarum scribit et Sibylla in hunc modum: cum omnes mortales una
lingua uterentur. quidam ex his altissimam aedificauere turrim, caelum
per eam cupientes scandere: dii uero turbines uentosque mittentes euertere
 turrim, et propriam atque diaersam unicuique tribuere linguam,
unde urbem quoque appellari contigit Babylonem«. 
 Bethel uicus in duodecimo ab Aelia lapide ad dexteram euntibus
Xeapolim. quae primum Luza, id est ἀμύγδαλον, uocabatur et cecidit
in sortem tribus Beniamin, iuxta Bethaun et Gai, quam expugnauit
 Iesus, rege illius interfecto. porro quod quidam putant secundum errorem
Graecorum uoluminum Ulammaus antiquitus nuncupatam, uehetnenter errant. 
 

 
 uerbum quippe Uebraeum et nomen ipsius czuitatulae pqriter miscuerunt,
cum Viani significet prius, id est πρότερον, Luxa uero ἀμύγδαλον et sit
sensus: uoeabatur autem Bethel prius Luxa. nee non et hoe quod Bethaun
aliud oppidum suspicantur, Hebraei putant eandem esse Bethel, sed ex eo
 tempore quo ibi ab Ieroboam filio Nabat uituli aurei fabricati sunt, et a
decem tribubus adorati, uocatam esse Bethaun, id est domum idoli, quae
ante uoeabatur domus dei. sed et super hoc in libris Hebraiearum quaestionum
plcnius diximus. 
 Bala, quae est Segor. nunc Zoara nuneupatur, sola de quinque
 Sodomorum urbibus Lot preeibus reseruata. imminet autem mari mortuo,
et praesidium in ea positum est militum Romanormn; habitatoribus quoque
propriis frequentatur. et apud eam gignitur balsamum et poma
palmarum, antiquae ubertatis indicia. nulluni autem tnoueat quod Segor
eadem Zoara dicitur, eam idem nornen sit paruidae uel minoris, sed Segor
 Hebraice, Zoara Syriace nuneupatur. Bala autem interpretatur absorpta:
super quo in libris Hebraiearum quaestionum plenius diximus. 
 || Baianus, id est quercus, luctus; sub qua Rebeccae nutrix sepulta est. 
 Barad. inter Cades et Barad hodieque Agar puteus demonstratio. 
 Bethleem ciuitas Dauid in sorte tribus Iudae, in qua dominus noster
 atque saluator natus est, in sexto ab Aelia miliario contra meridianam
plagam iuxta uiam quae ducit Chebron, ubi et sepulcrum Iesse et Dauid
ostenditur. et mille circiter passibus proeul turris Ader, quae interpretatur
turris gregis, quodani uaticinio pastores natiuitatis dominicae conscios ante 
 

 
 significans. sed et propter eandem Bethleem regis quondam Iudaeae Archelai
tumulus ostenditur, qui scmitae ad cellulas nostras e uia publica diuertentis
principium est. uocabatur autem Bethleem et filius Efrathae, id est
Mariae, ut in Paraliponienon uolumiue plenius dicitur. lege dilige
 historiam. 
 
 
 De Exodo. 
 Beelsefon. in deserto castra filiorum Israel iuxta niare rubrum
egredientibus Aegyptum. 
 
 
 De Numeris et Deuteronomio. 
 Baneiacan in deserto castra itineris filiorum Israel. 
 Bamoth. ciuitas Amorraeorum trans Iordanem in Arnone, quam
possederunt filii Ruben. 
 Basan, super qua scribitur: »et Og regem Basan«. hanc
Macbathi cognominauit Auoth Iair, hoc est ἐπαύλεις Ἰαίρ. ceciditque in
 sortem dimidiae tribus Manasse in terra Galaad: haec est Basanitis, quae
nunc Batanaea dicitur. 
 Beelfegor, quod interpretatur simulacrum ignominiae. est autem
idolum Moab cognomento Baal super montem Fogor, quem Latini Priapum
uocani. et de hoc in libris Hebraicarum qiiaestionitm plenius dictum est. 
 Baean ciuitas Amorraeorum, quae et ipsa a filiis Buben tenta est. 
 Betbamnaram trans Iordanem, quam aedificauit tribus Gad. est 
hodieque uilla Bethnamaris in quinto a Liuiade miliario contra
aquilonem. 
 Betharran trans Iordanem, quam aedificauit tribus Gad. 
 Beelmeon trans Iordanem, quam aedificauerunt filii Ruben. est
autem uicus usque nunc grandis iuxta Baaru in Arabia, ubi aquas ca- 
 
 

 
 lidas sponte hunms eifert, cognornento Beelmaus, distans ab Esbus milibus
nouern, unde et Elissaeus profeta fuit. 
 Baal trans Iordanem urbs filiorum Ruben. 
 Buthan castra filiorum Israel in deserto, quae et Aetham nuncupatur. 
 Bela terminus Iudaeae ad orientem respiciens, de quo et supra sub
nomine Arbelae diximus. 
 Bosor in deserto trans Iordanem, quae cecidit in sortem tribus
Ruben, ad orientalem partem Ierichus, ciuitas sacerdotalis et fugitiuorum.
haec est Bostra metropolis Arabiae. appellatur autem et alia Bosor
 ciuitas Esau in montibus Idumaeae, cuius Esaias recordatur dicens:
»quis est iste qui uenit de Edom? fuluida uestimenta eius ex Bosor«. 
 Beroth filiorum Iacim. in deserto locus, in quo obiit Aaron. et
ostenditur usque hodie in decimo lapide urbis Petrae in montis uertice. 
 
 
 De libro Iesu. 
 Bunos, hoc est cottis, praeputiorum. locus in Galgalis ubi circumcidit
Iesus populum Israel in secundo ab Iericho lapide. et ostenduntur
usque hodie saxa quae de Iordane illuc translata scriptura commemorat. 
 Bethoron, ad quam usque inimicos persecutus est reges Iesus, quae
cecidit in sortem filiorum Iosef, id est Efraim. sunt autem duo uici in
 duodecimo ferme ab Aelia lapide Nicopolim pergentibus, e quibus propter
situm unus dicitur || Bethoron superior, quem aedificauit Salomon, et 
alius Bethoron inferior, datus Leuitis in possessionem. 
 Barne, haec ipsa est quae et Cadesbarne, in deserto quod extenditur
usque ad urbem Petram. 
 
 

 
 Baalgad ciuitas in eampestribus Libani ad radices montis Aermon,
quam et ipsam cepit Iesus. 
 Bethfogor urbs filioruin Ruben trans Iordanem iuxta montem Fogor
contra Iericho sex milibus supra Liuiadem. 
 Betbsimuth, hoc est domus siue locus Isimuth. est autem usque
hodie nicus Isimuth contra Iericho decem ab ea milibus distans in meridiana
plaga iuxta mare mortuum. 
 Beeroth sub colle Gabaon. ostenditur hodieque uilla ab Aelia euntibus
Xeapolim in septimo lapide. 
 Bothnim trans Iordanem ciuitas tribus Gad, usque hodie similiter
appellatur. 
 Betharam ciuitas tribus Gad iuxta Iordanem, quae a Syris dicitur
Bethramtha et ab Herode in honorem Augusti Liuias cognominata est. 
 Bethnemra urbs tribus Gad iuxta Liuiadem trans Iordanem. 
 Bethagla tribus Iudae. est autem uicus euntibus Gazam de Eleutheropoli
in deeimo lapide qui Agla appellatur. et alia uilla Bethagla
maritima in oetauo a Gaza miliario. 
 Betharaba in tribu Iudae. 
 Baal, haec est Cariathiarim, id est uilla siluarum, sine ut quidam
 putant ciuitas Iarim, in tribu Iudae. et est usque hodie uicus descendentibus
ab Aelia Diospolim Cariathiarim in deeimo miliario. 
 Baala in tribu Iudae. 
 Baloth in tribu Iudae. 
 Bethfali in tribu Iudae. 
 

 
 Bersabee in tribu Iudae siue Symeonis. est usque hodie cicus
grandis in uicesimo a Chebron miliario uergens ad austrum, in quo et
Romanorum militum praesidium positum est. || a quo loco termini 
Iudaeae terrae incipientes tendebantur usque ad Dan, quae iuxta Paneadem
 cernitur. interpretatur uero Bersabee puteus iuramenti eo, quod
ibi Abraam et Isaac foedus cum Abimelech sociauere iurantes. nee
mouere debet quempiam, si interdum ciuitates Iudae easdem in tribu
Symeonis siue Beniamin repperiat. tribus enim Iudae bellicosissimis
uiris pollens et crebro aduersarios superans in omnibus tribubus tenuit
 prineipatum, et ideirco etiam aliarum tribuum sortes in eius interdum
funiculo nuneupantur. alioquin in medio tribus Iudae habitasse Symeonem
scriptura manifestissime docet. 
 Balam in tribu Iudae. 
 Bascatb in tribu Iudae. 
 Bethdagon in tribu Iudae. sed et usque bodie grandis uicus Caferdago
inter Diospolim et lamniam demonstratur. 
 Bethaloth in tribu Iudae. 
 Bethaffu in tribu Iudae. uicus trans Rafiam milibus quattuordecim
euntibus Aegyptum, qui est terminus Palaestinae. 
 Betharaba, pro qua Symmaobus transtulit in locis quae iuxta inhabitabilem
sunt, significans eremum. 
 Beesthara in tribu Manasse separata Leuitis in regione Basanitidi. 
 Bethaun in tribu Beniamin iuxta Gai et Bethel contra Machmas,
licet plerique, ut supra dictum est, eandem putent esse Bethel. 
 Baliloth in tribu Beniamin. 
 
 

 
 Bethsur in tribu Iudae siue Beniamin. et est hodie Bethsoro uicus
euntibus nobis ab Aelia Chebron in uicesimo lapide, iuxta quem fons
ad radices montis ebulliens ab eadem, in qua gignitur, sorbetur humo.
et apostolorum Acta referunt eunuchum Candacis reginae in hoc esse a
 Filippo baptizatum. est et alia uilla Bethsur in tribu Iudae mille passibus
distans ab Eleutheropoli. 
 Boon in tribu Beniamin. 
 || Bethalon in tribu Beniamin, pro qua Symmachus interpretatur in 
campestribus. 
 Bethalla in tribu Beniamin. 
 Beroth in tribu Beniamin. 
 Bola in tribu Symeonis. 
 Bathul in tribu Symeonis. 
 Beth in tribu Symeonis. 
 Baaleth in tribu Symeonis. 
 Berammoth in tribu Symeonis. 
 Bethlabaoth in tribu Symeonis. 
 Bethleem in tribu Zabulon, ad cuius distinctionem altera Bethleem
appellatur Iudae. 
 Bethfases in tribu Issachar. 
 Batnae in tribu Aser. et nunc appellatur uicus Bethbeten in octauo
miliario Ptolomaidis contra orientem. 
 Bethdagon locus in quo duae tribus Zabulon et Issachar habent
confinia. 
 Bethemec, quod interpretatur Symmachus locum uallis. est autem
sortis Aser. 
 Bethana in tribu Nefthalim. et est uilla nomine Batanaea in quinto
decimo a Caesarea lapide, in qua dicuntur lauacra esse salubria, quam
et supra sub nomine Aneae posuimus. 
 
 

 
 Bane in tribu Dan. 
 Barac in tribu Dan. usque hodie prope Azotum Bareca uiculus
appellatur. 
 
 
 De Iudicum libro. 
 Bezec urbs regis Adonibezec. et bodieque duae uillae sunt nomine
Bezec uicinae sibi in septimo decimo lapide a Neapoli descendentibus
Scythopolim. 
 Bethsan. ex hoc oppido tribus Manasse accolas pristinos non potuit
expellere. et nunc appellatur Scytbopolis urbs nobilis Palaestinae,
 quam interdum scriptura cognominat domum San, quod in lingua 
nostra inteqoretatur inimicus. 
 Bethsames ciuitas sacerdotalis in tribu Beniamin, quae usque hodie
demonstratur de Eleutheropoli pergentibus isicopolim in decimo miliario
contra orientalem plagam. 
 Bethnath in sorte tribus Nefthalim. sed nee de hac pristinos accolas
tribus Nefthalim ualuit expellere.
Bethsames altera in tribu Nefthalim, in qua et ipsa eultores pristini
permansere. 
 Baalermon niorjs circa Libanum in finibus Allofylorum. 
 Baaleth in tribu Dan. 
 Bethbera, quod interpretatur domus aquae siue putei, quam expeditione
bellandi oecupauit Gedeon. 
 Bethasetta ubi terga uertit Madiam.
Baianus, id est quercus, Sicimorum, ubi regnauit Abimelech. quae
 usque hodie ostenditur in suburbano rure Xeaspoleos propter sepulcrum
Iosef. 
 Borconni, quod Aquila in spinas, Symmachus uertit in tribulos. 
 Bera, ubi cum Abimelech Ioatham fugisset, habitauit. distat autem
uicus Bera ab Eleutheropoli octo milibus ad aquilonem. 
 

 
 Baalthamar iuxta Gaba, ubi filii Israel aduersus tribum Beniamin
iniere certaraen. et tisque hodie Beththamari in supra dictis locis uiculus
appellatur. 
 
 
 De Regnorura libris. 
 Bethcbur. usque ad bunc locurn populus Israel fugientes alienigenas
persecutus est, appellans eum lapidem adiutorii. 
 Bama, ubi Saul ungendus in regem cum Samuel cibum sumit.
porro Bama Aquila semper excelsum transtulit. 
 Boses nomen petrae, super qua in libris Hebraicarum quaestionuvi
 diximus. 
 || Besor torrens ad quem uenit Dauid. 
 Borasan ad quem locum Dauid praedae partem misit. 
 Baurim locus ad quem usque prosecutus est Micbol filiam Saulis
uir suus lacrimans. 
 Baalasor iuxta Efraim, ubi Abessalom pecora tondebantur. 
 Bethmacha. usque ad banc persecutus est Ioab perduellem Sabee,
et postea eam legimus ab Assyriorum rege captam. est autem ascendentibus
de Eleutberopoli Aeliam in octauo lapide nunc uilla quae
Macbamim dicitur. 
 Balaath urbs quam aedificauit Salomon. 
 Betbsarisa unde uenit homo cum muneribus ad Elissaeum profestamest
autem uilla in finibus Diospoleos quindecim ferme ab ea milibus
distans contra septentrionem in regione Thamnitica. 
 Bethagan uia per quam Ocboziam fugisse legimus. 
 Bazecatb urbs antiqua Iudaeae. 
 Bethacath uicus Samariae ad quem uenit Ieu rex Israel, qui in 
 
 

 
 latissimo campo situs non amplius quindecini milibus a Legionis oppido
separatur. pro quo Aquila interpretatus est donium curuantium, Symmachus
domum singulornm, eo quod angustus et humilis introitus singulos
tantum, et nee ipsos stantes, ingredi sustineret. 
 Baenith quam construxerunt Samaritani, qui de Babylonis regione
transierant. 
 Byblus ciuitas Foenices, cuius meminit Iezecbiel, pro qua in Hebraico
continetur Gobel. 
 Bubastus ciuitas Aegypti iuxta Iezecbiel. 
 Boz in terra Cedar, sicut scribit Ieremias. 
 Bei idolum Babylonium. 
 
 
 De Euangeliis. 
 Bethsaida ciuitas in Galilaea, Andreae et Petri et Filippi apostolorum,
prope stagnum Genesaretb. 
 || Betbfage uillula in monte Oliueti, ad quam uenit dominus Iesus. 
 Bethania uilla in seeundo ab Aelia miliario in latere montis Oliueti,
ubi saluator Lazarum suscitauit, cuius et monumentum ecclesia nunc ibidem
extrueta demonstrat. 
 Bethabara trans Iordanem, ubi Ioannis in paenitentiam baptizabat,
 unde et usque hodie plurimi de fratribus, hoc est de numero credentium,
ibi renasci cupientes uitali gurgite baptizantur. 
 Bethsaida piscina in Ierusalem quae uocobatur προβατική, et a nobis
hilerpretari potest pecualis. haec quinque quondam porticus habuit, ostendunturque
gemini lacus, quorum unus hibernis pluuiis adimpleri solet,
 alter mirum in modum rubens quasi cruentis aquis antiqui in se operis
signa testatur. nam hostias in eo lauari a sacerdotibus solitas ferunt,
unde et nomen aeeeperit.

|| De Genesi. 
 Geon fluuius qui apud Aegyptios Nilus uocatur, in paradiso oriens
et uniuersam Aethiopiam circumiens.
Gomorra una de quinque ciuitatibus Sodomorum, quae cum reliquis
 diuina ultione subuersa est. 
 Gerara, ex cuius nomine nunc Geraritica uocatur regio trans Daroma,
procul ab Eleutheropoli milibus uiginti quinque ad meridiem.
erat autem olim terminus Chananaeorum ad australem plagam et ciuitas
metropolis Palaestinae. scriptura commemorat fuisse eam inter Cades
 et Sur, hoc est inter duas solitudines, quarum una Aegypto iungitur.
ad quam populus trans fretum rubri maris peruenit, altera uero, Cades,
usque ad Saracenorum eremum extenditur. 
 Galaad mons, ad quem septimo die profectionis e Carris Iacob profugus
 uenit. est autem ad tergum Foenices et Arabiae, collibus Libani
copulatus, extenditurque per desertum usque ad eum locum, ubi trans
Iordanem habitauit quondam Seon rex Amorraeorum. cecidit supra dictus
mons in sortem filiorum Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse.
sed et Ieremias loquitur: „Galaad, tu mihi initium “. a quo monte 
 
 

 
 et ciuitas in eo condita sortita uocabulum est, quam cepit de Amorraeorum
manu Galaad filius Machir filii Manasse. 
 Gader turris, ubi habitante Iacob Ruben patris uiolauit torum. quae
absque G littera in Hebraeo Ader scribitur. 
 || Gethaim, pro qua in Hebraeo positurn est Auith, ciuitas Adad, 
qui quartus regnauit in terra Idumaea, quae nunc Gebalene dicitur. 
 Gesem regio Aegypti, in qua habitauit Iacob cum liberis suis. 
 
 
 De Numeris et Deuteronomio. 
 Gasiongaber castra in solitudine filiorum Israel, sicut in Numerorum
 libro scriptum est. porro iuxta Deuteronomium ciuitas est Esau, quam
nunc Essiam nuncupari putant. iuxta mare rubrum et Ailam. 
 Gai castra in solitudine filiorum Israel, et usque hodie Gaia urbs
dicitur Palaestinae iuxta ciuitatem Petram. 
 Gelmon Deblathaim castra, id est mansio, filiorum Israel in deserto. 
 Gadgad mons in derserto, ubi castra metati sunt filii Israel. 
 Gaza ciuitas Euaeorum, in qua habitauere Cappadoces, pristinis cul-
 toribus | interfectis. apud ueteres erat terminus Chananaeorum iuxta
Aegyptum, ceciditque in sortem tribus Iudae, sed eam tenere non potuit,
quia Enacim, id est gigantes, Allofylorum fortissimi restiterunt. et est
 usque hodie insignis ciuitas Palaestinae. quaeritur autem quomodo in
quodam profeta dicatur Gaza futura in tumulum sempiternum. quod soluitur
ita: antiquae ciuitatis locum uix fundamentorum praebere uestigia, hanc
autem, quae nunc cernitur in alio loco, pro illa quae corruit, aedificatam. 

 

 

 
 Gergasi ciuitas trans Iordanem iuncta monti Galaad, quam tenuit
tribus Manasse. et haec esse nunc dicitur Gerasa, urbs insignis Arabiae.
quidam autem ipsam esse Gadaram aestimant. sed et Euangelium meminit
Gergessenorum. 
 Gadgada, ubi aquarum torrentes sunt, est autem locus in solitudine.
Gaulon siue Golam in tribu Manasse, ciuitas sacerdo talis et fugitiuorum 
in regione Basanitide. sed et nunc Gaulon uocatur uilla pergrandis
in Batanaea, ex cuius nomine et regio sortita uocabulum est. 
 Gebal mons in terra repromissionis, ubi ad Imperium Moysi altare
 constructum est. sunt autem iuxta Iericho duo montes uicini contra
se inuicem respicientes, e quibus unus Garizin alter Gebal dicitur. porro
Samaritani arbitrantur hos duos montes iuxta Neapolim esse, sed uehementer
errant: plurimum enim inter se distant, nec possunt inuicem
benedicentium siue maledicentium inter se audiri uoces, quod scriptura
 commemorat. 
 Garizin mons super quem steterunt hi qui maledicta resonabant
iuxta supra dictum montem Gebal. 
 Golgol, quae et Galgal, iuxta quam montes esse scribuntur Garizin
et Gebal. Galgal autem locus est iuxta Iericho. errant igitur Samaritani,
 qui iuxta Neapolim Garizin et Gebal montes ostendere uolunt, cum
illos iuxta Galgal esse scriptura testetur. 
 Gai in Moab, quod interpretatur uallis Moab, iuxta Fogor, ubi sepultus
est Moyses. 
 
 
 De libro Iesu. 
 Galgala, haec est quam supra posuimus Golgol, ad orientalem
plagam antiquae Ierichus cis Iordanem, ubi Iesus secundo populum cir- 
 

 
 cumcidit et pascha celebrauit ac deficiente manna triticeis panibus usus
est Israel, in ipso loco lapides quoque, quos de alueo Iordanis tulerunt,
statuerunt. ubi et tabernaculum testimonii fixum multo tempore fuit.
cecidit autem in sortem tribus Iudae. et ostenditur usque hodie locus
 desertus in secundo Ierichus miliario. ab illius regionis mortalibus miro
cultu babitus. sed et iuxta Βethel quidam aliam Galgalam suspicantur. 
 Gai iuxta Bethaun et Bethel, quam expugnauit Iesus, rege illius
interfecto. et babitauit in illa quondam citra Iordanem Amorraeus; nunc
desertus tantum ostenditur locus. 
 || Gabaon, unde Gabaonitae supplices uenerunt ad Iesum. erat olim 
metropolis et regalis ciuitas Euaeorum, ceciditque in sortem tribus Beniamin.
et nunc ostenditur uilla eodem nomine in quarto miliario Bethelis
contra occidentalem plagam iuxta Rama et Remmon. ubi Salomon
hostiis immolatis diuinum meruit oraculum. fuit autem et ipsa separata
 Leuitis. 
 Gabe sortis Beniamin. et haec Leuitis ciuitas separata. 
 Gazer in sorte tribus Efraim. urbs separata Leuitis. quam et ipsam
expugnauit lesus rege illius interfecto. aedificata est autem postea a
Salomone. nunc Gazara uilla dicitur in quarto miliario Nicopoleos 
 

 
 contra septentrionem. uerumtamen sciendum quod alienigenas ex ea
Efraim nom potuit expellere. 
 Goson. et hanc expugnauit Iesus. 
 Geth. in hac gigantes, qui uocabantur Enacim, et Fylistinorum
 accolae permanserunt. ostenditur uicus in quinto miliario ab Eleutheropoli
euntibus Diospolim. 
 Gesom ciuitas alienigenarum, quae est et Gargasi in Basanitide,
de qua filii Israel expellere non naluerunt Gesuri. 
 Gader. et huius regem interfecit Iesus. legimus quod Iacob „trans
 turrim Gader fixerit tabernaculum “. 
 Goim in Gelgel, quod Aquila et Symmachus interpretantur gentes
in Gelgel. 
 Gelgel. et hanc cepit Iesus. et nunc ostenditur uilla nomine Galgulis
ab Antipatride in sexto miliario contra septentrionem. 
 Golathmaim locus qui interpretatur possessio aquae. 
 Gadda in tribu Iudae. est autem hodieque uilla in extremis finibus
Daromae contra orientem imminens mari mortuo. 
 Gadera in tribu Iudae. nunc appellatur uilla ad regionem ciuitatis
Aeliensis pertinens nomine Gadora circa terebinthum. 
 Gedur in tribu Iudae. hodieque uocatur Gedrus uicus || pergrandis 
in decimo miliario Diospoleos pergentibus Eleutheropolim.
Gabli terra Allofylorum. 
 Gison in tribu Iudae. 
 Gelon in tribu Iudae. 
 Gaderoth in tribu Iudae. 
 Gethremmon in tribu Manasse ciuitas separata Leuitis. 
 
 

 
 Gai uallis siue praeruptum. 
 Geennom, quod interpretatur uallis Ennom. et ab hac quidam
putant appellatam geennam. cecidit autem in sortem tribus Beniamin
iuxta murum Ierusalem contra orientem. super qua in libris Hebraicarum
 quaestionum plenius dictum est. 
 Geththefer in tribu Zabulon. 
 Geefthael, id est uallis Efthael, in tribu Zabulon. 
 Gabathon in tribu Dan, ciuitas separata Leuitis. est quoque oppidum,
quod uocatur Gabe, in sexto decinio miliario Caesareae, et alia
 uilla Gabatha in finibus Diocaesareae iuxta grandem campum Legionis,
nec non et Gabaa et Gabatha uiculi contra orientalem plagam Daromae.
sed et alia Gabatha in tribu Beniamin, ubi fuit domus Saul. alienigenarum
quoque in Regnorumm libris quaedam Gabatha scribitur et iuxta
Bethleem in tribu Iudae. 
 Gethremmon alia ciuitas in tribu Dan, separata Leuitis. est autem
nunc uilla pergrandis in doudecimo miliario Diospoleos pergentibus ad
eam de Eleutheropoli. 
 Galiloth locus iuxta Iordanem in tribu Beniamin, ubi altare domino
constituerunt filii Ruben. 
 Gaas mons in tribu Efraim, in cuius septentrionali plaga sepultus
est Iesus filius Naue. et usque hodie iuxta uicum Thamnam sepulcrum
eius insigne monstratur. 
 Gabaath in tribu Beniamin urbs Finees filii Eleazar, ubi sepultus
est Eleazarus. est autem nunc Gabatha uilla in || douodecimo lapide 
 Eleutheropoleos, ubi et sepulcrum Abbacuc profetae ostenditur. 
 Gabaam. usque ad hanc bellatum est contra tribum Beniamin, sicut
in libro Judicum scribitur. 
 
 

 
 
 De Regnorum libris. 
 Geththa ad quem locum transtulerunt arcam testamenti de Azoto.
nunc uicus grandis uocatur Giththam inter Antipatridem et Iamniam.
sed et alia appellatur Geththim. 
 Gallim unde fuit Falti, qui post fugam Dauid Melchol uxorem eius
acceperat. meminit huius loci et Esaias. dicitur autem esse et quidam
iuxta Accaron uicus qui uocatur Gallaa. 
 Gelamsur regio Allofylorum. 
 Gelbue montes alienigenarum in sexto lapide a Scythopoli, in quibus
 et uicus est grandis qui appellatur Gelbus. 
 Gedud ad quem descendit Dauid. pro quo Aquila τὸν εὔζωνον
id est expeditum uel accinctum, Symmachus latronum cuneum
transtulerunt. 
 Gazera ubi percussit Dauid alienigenas. posuimus et supra Gazer. 
 Gesur regio alienigenarurn in Syria. 
 Gilon unde fuit Achitofel. 
 Gob ubi commissum est proelium. 
 Galilaea. duae sunt Galilaeae, e quibus una Galilaea gentium nocatur,
uicina finibus Tyriorum, ubi et Salomon uiginti ciuitates donauit
 Chiram regi Tyri, in sorte tribus Nefthalirn, altera Galilaea dicitur circa
Tiberiadem et stagnum Genesareth in tribu Zabulon. 
 Gion ubi Salomon est unctus in regem.
Ger locus in quo percussit Ieu rex Israel Ochoziam regem Iudae
iuxta Ieblaam. 
 Geththachofer unde Ionas profeta fuit.
|| Gaddi quam percussit Azael rex Damasci. posita est et supra 
Gadda. 
 Gemela regio Idumaeorum, pro qua Aquila et Symmachus interpretantur
uallem salis. 
 
 

 
 Gebin. meminit huius Esaias. et est uilla Geba in quinto miliario
a Gufnis euntibus Neapolim. 
 Gozan in regione Emath. et huius meminit Esaias. est autem
in finibus Damasci. 
 Gareb collis iuxta Ierusalem, sicut scribit leremias. 
 Gebarth, pro quo Aquila interpretatur in saepibus, Symmachus uero
in coloniis: lege Ieremiam. 
 Gefa nomen regionis, ut in Esaia scriptum est. 
 Gemen siue Gamon regio Moabitarum iuxta Esaiam. 
 
 
 De Euangeliis. 
 Gadara urbs trans Iordanem contra Scythopolim et Tiberiadem ad
orientalem plagam sita in monte, ad cuius radices aquae calidae erumpunt,
balneis desuper aedificatis. 
 Gergesa ubi eos qui a daemonibus uexabantur saluator restituit
 sanitati. et hodieque super montem uiculus demonstratur iuxta stagnum
Tiberiadis, in quod porci praecipitati sunt, diximus de hoc
et supra. 
 Gethsemani locus ubi ante passionem saluator orauit. est autem
ad radices montis Oliueti nunc ecclesia desuper aedificata. 
 Golgotha locus Caluariae, in quo saluator pro salute omnium crumcifixus
est. et usque hodie ostenditur in Aelia ad septentrionalem plagam
montis Sion.

|| De libro Geneseos. 
 Dasem urbs Assyriorum nobilis, quam exstruxit Assur inter Nineuen
 et Chalach. 
 

 
 Drys, id est quercus, Mambre iuxta Chebron, quae usque ad aetatem
infantiae meae et Constantii regis Imperium terebinthus monstrabatur
peruetus et annos magnitudine indicans, sub qua habitanit Abraam.
miro autem cultu ab ethnicis habita est et ueluti quodam insigni nomine
 consecrata. 
 Damascus nobilis urbs Foenices. eodem autern uocabulo et Masec
ancillae Abraam filius appellatus est. porro Masec quid sibi uelit in libris
Hebraicarum quaestionum plenius disputaui, hie tantum interpretis sum
functus officio, non quo ancillam Abraae Masec nuncupatam probem. 
 Dan uiculus in quarto a Paneade miliario euntibus Tyrum, qui usque
hodie sic uocatur, terminus Iudaeae prouinciae contra septentrionem,
de quo et Iordanis flumen erumpens a loco sortitus est nomen. Ior
quippe ῥεῖθρον id est fluuium siue riuum Hebraei uocant. 
 Dannaba ciuitas Balac filii Beor regis Edom, post quem regnauit
 lob. licet mihi longe aliter uideatur. et est usque hodie uilla Dannaia in
octauo miliario Areopoleos pergen||tibus Arnonem, et altera Dannaba 
super montem Fogor in septimo lapide Esbus. 
 Dothaim ubi inuenit Iosef fratres suos pecora pascentes, qui et
usque hodie in duodecimo a Sebaste miliario contra Aquilonis plagam
 ostenditur. 
 
 
 De Numeris et Deuteronomio. 
 Debon, quae et Dibon, in solitudine castra filiorum Israel, est autem
et alia Dibon, uilla pergrandis iuxta Arnonem, quae cum prius fuisset
filiorum Moab, et post eam Seon rex Amorraeorum belli iure tenuisset,
 a filiis Israel capta atque possessa in partem uenit tribus Gad. meminit
huius Ieremias et Esaias in uisione contra Moab. 
 Debongad castra filiorum Israel. 
 
 

 
 Dysmae Moab, id est ad occidentem Moab, iuxta Iordanem contra
Ierichum, ubi Balac rex Moab et maiores natu Madiam Israelem insidiis
deceperunt, in quo loco et Moyses scribit Deuteronomium. 
 
 
 De libro Iesu. 
 Dabira ciuitas in tribu Dan, cuius regem interfecit Iesus. est
autem et alia uillula Iudaeorum in monte Thabor regionis ad Diocaesaream
pertinentis. 
 Dor Nafeth, quod Symmachus transtulit Dor maritima, haec est
Dora in nono miliario Caesareae Palaestinae pergentibus Tyrum, nunc
 deserta. quae cum cecidisset in sortem tribus Manasse, eam possidere
non potuit, quia habitatores in illa pristini permansere. 
 Dabir in tribu Iudae, quae uocabatur ciuitas litterarum. hanc praeoccupauit
Gothoniel frater Chaleb, interfectis in ea Enacim. fuit autem
et ipsa sacerdotibus separata. porro Gothoniel quidam arbitrantur filium
 fratris Chaleb. 
 Dabir super Iordanem ciuitas Amorraeorum. 
 Dimona in tribu Iudae. 
 Dadan in tribu Iudae. 
 Denna in tribu Iudae. eadem est autem. quae et Dabir ciuitas 
 litterarum. 
 Dauia siue Dauid in tribu Iudae. 
 Duma in tribu Iudae uicus grandis in Daroma, hoc est ad australem
 plagam, in finibus Eleutheropoleos, | decem et Septem ab ea milibus
distans. 
 Damna in tribu Zabulon, Leuitis ciuitas separata. 
 Dasbath in tribu Zabulon. 
 Dabrath in tribu Issachar. urbs separata Leuitis. 
 
 

 
 
 De libro Iudicum. 
 Drys, id est quercus, in Efratha in tribu Manasse, unde fuit Gedeon.
et de hac quid nobis uisum sit, in libris Hebraicarum quaestionum diximus.
quaeritur enim quomodo Efratha in tribu Manasse nunc esse dicatur. 
 
 
 De Regnorum libris. 
 Dibon, de qua supra diximus, cuius meminit Esaias in uisione
contra Moab. 
 Deseth, quod Aquila transtulit parietem, Symmachus murum.
Dodanim, de qua Esaias in uisione scribit Arabiae. est autem iuxta
 Areopolim. 
 Darom. huius meminit Iezechiel, quod Symmachus uertit in africum. 
 Diospolis ciuitas Aegypti, sicut scribit Iezechiel. 
 Dadan in regione Cedar, de qua scribit Ieremias. 
 Deblathaim in terra Moab, sicut scribit Ieremias. 
 Daedan in regione Idumaea, sicut scribit Ieremias. est autem in
quarto miliario a metallo Faeno contra aquilonem. 
 Decapolis, sicut in Euangelio legimus. est autem regio decem urbium
trans lordanem circa Hippum et Pellam et Gadaram.

De Genesi. 
 Eden sacri paradisi locus ad orientem, quod in uoluptatem deliciasque
transfertur. 
 || Euila, ubi aurum purissimum, quod Hebraice dicitur Zaab, et gemmae 
pretiosissimae, carbunculus zmaragdusque nascuntur. est autem
regio ad orientem uergens, quam circuit de paradiso Fison egrediens,
 

 
 quem nostri mutato nomine Gangem uocant. sed et unus de minoribus
Noe Euila dictus est, quem Iosefus refert cum frafcribus suis a flumine
Cofene et regione Indiae nsque ad eum locum, qui appellatur Ieria,
possedisse. sed et Ismael in solitudine Euila habitasse scribitur, quam
 sancta scriptura ait esse in deserto Sur contra faciem Aegypti et tendere
usque ad terram Assyriorum. 
 Eufrates fluuius Mesopotamiae in paradiso oriens. porro Salustius
auctor certissimus asserit tam Tigris quam Eufratis in Armenia fontes
demonstrari. ex quo animaduertimus aliter de paradiso et fluminibus eius
 intellegendum. 
 Ellasar ciuitas regis Ariocb. 
 Efratha regio Bethleem ciuitatis Dauid, in qua natus est Christus.
est autem in iribu Iudae, licet plerique male aestiment in tribu Beniamin,
iuxta uiam, ubi sepulta est Rachel, quinto miliario ab Ierusalem in eo
 loco, qui a Septuaginta uocatur Hippodromus. legimus Efratham et in
Paralipomenon libro, sicut supra dictum est. 
 
 
 || De Exodo. 
 Iroth locus deserti ad quem venerunt filii Israel mare rubrum
transfretantes. 
 
 
 || De Numeris et Deuteronomio. 
 || Incendium. id est ἐμπυρισμός, locus in deserto, ubi quandam partem 
populi flamma consumpsit. 
 Inthaath castra in deserto filiorum Israel. 
 || Ebrona in deserto castra filiorum Israel. 
 Emath, quam transierunt exploratores, qui ab Iesu missi sunt. 
 Erma, ubi populi pars caesa est Israelis ab Amalec et Chananaeo,
quem in Deuteronomio Amorraeum scriptura uocat. 
 
 

 
 Esebon ciuitas Seon regis Amorraeorum in terra Galaad. quae cum
fuisset ante Moabitarum, ab Amorraeis belli iure possessa est. meminit
huius Ieremias, Esaias quoque in uisione contra Moab. porro nunc
uocatur Esbus, urbs insignis Arabiae in montibus, qui sunt contra Iericho,
 uiginti ab || Iordane milibus distans. fuit autem in tribu Ruben, separata 
Leuitis. 
 Edrai, ubi interfectus est Og rex Basan gigas et potens, omnisque
illius caesus exercitus. nunc autem est Adra insignis Arabiae ciuitas in
uicesimo quarto lapide a Bostra. 
 Eleale ciuitas Ainorraeorum in Galaad, quae cecidit in sortem tribus
Ruben. meminit huius et Esaias in uisione contra Moab et Ieremias.
sed et usque hodie uilla grandis ostenditur in primo ab Esbus miliario. 
 Enna, quae est iuxta desertum Cades. 
 Ermon. mons Ermon, quem Foenices cognominant Sanior, iam et
 supra positus. 

 
 De libro Iesu Naue. 
 Emecachor, quod interpretatur uallis Achor id est tumultus atque
turbarum, ubi Achan lapidibus oppressus est eo quod quaedam de
anathemate sustulisset. est autem locus iuxta Iericho haud procul a
 Galgalis. male ergo quidam putant uallem Achor a nomine eius, qui
lapidatus est, nuncupatam, cum ille Achan dictus sit et non Achor siue Achar. 
 Eglom, quae et Odollam, in tribu Iudae, cuius regem nomine Dabir
interfecit Iesus. est autem nunc uilla pergrandis in duodecimo ab Eleutheropoli
lapide contra orientem, de qua et supra diximus. 
 || Inemec, pro quo Aquila et Symmachus transtulerunt in valle. 
 || Esrom, quae et Asor, iuxta eremum in tribu Iudae, de qua et supra 
dictum est. 
 Enacim. et in hac interfecit Iesus Enacim gigantes de regione
montana in Chebron. sed mihi uidetur non esse nomen loci Enacim, sed
 habitatorum Chebron. 
 

 
 Efron in tribu Iudae. est et uilla pergrandis Efraea nomine contra
septentrionem in uicesimo ab Aelia miliario. 
 Edre in tribu Iudae. 
 Ethnan in tribu Iudae. 
 || Ebeziuthia in tribu Iudae. 
 Euim in tribu Iudae. 
 Eltholath in tribu Iudae. 
 Ereb in tribu Iudae. est hodieque uilla in Daroma, id est ad
austrum, quae Eremiththa nuncupatur. 
 Esan in tribu Iudae. 
 Elul in tribu Iudae. est et hodie in regione ad Aeliam pertinente
uilla nomine Alula iuxta Chebron. 
 Elthece in tribu Iudae. est hodieque Thecua uicus in nono ab
Aelia miliario contra meridianam plagam, de quo fuit Amos profeta,
 cuius et sepulcrum ibidem ostenditur. 
 Engaddi in tribu Iudae, ubi absconditus est Dauid in solitudine,
quae est in Aulone Ierichus, hoc est in regione illa campestri, de qua
supra diximus. uocatur autem usque hodie uicus pergrandis Iudaeorum
Engaddi iuxta mare mortuum, unde et opobalsamum uenit, quas uineas
 Engaddi Salomon nuncupat. 
 Esthemo ciuitas sacerdotalis. nunc autem ostenditur pergrandis
uicus Iudaeorum in Daroma, qui locus ad Eleutheropoleos pertinet
regionem.
Emecrafaim. id est uallis Rafaim, in tribu Beniamin.
 Edomia in tribu Beniamin. nunc autem ostenditur uilla Eduma
in Acrabittene duodecim ferme milibus distans a Neapoli contra
orientem. 
 
 

 
 Erma. et hanc Iesus cepit rege illius interfecto, quae fuit in sorte
Symeonis siue Iudae. 
 Ether sortis Symeonis. et nunc est uilla pergrandis nomine Iethira
in interiori Daroma iuxta Malatha. 
 Ethtba in tribu Symeonis. 
 Elcath in tribu Aser. Leuitis ciuitas separata. 
 || Icoc sortis Nefthalim in confinio trium tribuum, id est in tribu 
Zabulon ad australem partem. in tribu Aser ad occidentem, porro in
tribu Iadae ad solis ortum. 
 || Edrai in tribu Nefthalirn. 
 || Esthaol in tribu Dan, ubi mortuus est Samson, quae || usque hodie 
ostenditur in decimo Eleutberopoleos miliario contra aquilonem pergentibus
Nicopolim. 
 Eltheco in tribu Dan separata Leuitis. 
 Elba, de hac tribus Aser accolas pristinos non quiuit expellere. 
 Eremmon uicus Iudaeorum pergrandis in sexto decimo ab Eleutheropoli
miliario contra meridiem in Daroma. 
 Emathdor in tribu Nefthalum, separata Leuitis. 
 Emath terminus Allofylorum in regione Damasci. 
 || Inlechi, pro quo Aquila interpretatur in maxilla. 
 Inaczeb, pro quo Symmachus transtulit in ualle Zeb. 
 
 
 || De Regnorum libris. 
 Ergab, ad quem locum Ionathan filius Saul ueru dirigit, militaribus
iaculis se exercens. pro quo Aquila et Symmachus interpretati sunt
 lapidem, licet in alio loco Symmachus pro hoc τὴν περίμετρον dixerit. 
 Echela, ubi absconditus est Dauid. nunc uero Eccela uilla dicitur
in septimo ab Eleutheropoli miliario, iuxta quam et sepulcrum Abbacuc
profetae ostenditur. 
 

 
 Elmoni locus; quispiam interpretatur, pro quo Aquila et Theodotion
transtulerunt τόν ’δε τινά quod nos dicere possumus hunc uel illum. porro
diligens lector agnoscat, quod in principio quoque libri huius aliqua ex parte
perstrinxi, me non omnia quae transfero comprobare, sed idcirco quaedam
 iuxta auctoritatem Graecam relinquere, quia de his in libris Hebraicarum
quaestionum plenius disputaui. 
 Esthama, ad quem locuru misit Dauid. 
 Eloth, quam aedificauit rex Azarias. 
 Emath in Esaia ciuitas Damasci, quam oppugnauit rex Assyriorum.
 meminit huius Zacharias et Iezechiel. in Arnos quoque Emath Rabba
scribitur, quod nobis consonat Emath magna, diximus de hac et supra
quid nobis uideretur, hanc esse Epiphaniam iuxta Emesam, quae usque
hodie Syro sermone sie dicitur. 
 Eser urbs quam aedificauit Salomon. 
 ΙΙ Inachim siue Inbachim, pro quo Aquila et Symma ||chus transtulerunt 
in fletu. meminit huius et Michaeas profeta. 
 Inaraba, pro quo Aquila transtulit in humili uel piano, porro Symmachus
in campestri. 
 || Elcesede quo loco et Naum profeta fuit: nam appellatur Elcesaeus. 
 Emacim, quod Symmachus et Aquila transtulerunt uallium. 

 
 De Euangeliis. 
 Emmaus, de quo loco fuit Cleopas, cuius Lucas euangelista meminit.
haec est nunc Nicopolis insignis ciuitas Palaestinae. 
 Efraim iuxta desertum, ad quam uenit dominus Iesus cum diseipulis
 suis, diximus de hac et supra sub Efron uocabulo. 
 
 

 
 Hucusque per correptam litteram Ε naminum sunt lecta principia,
per extensum legamus elementum, quod Graece dicitur Eta.

|| De Genesi. 
 Zafoim regio principum Edom in terra quae nunc appellatur
 Gebalena. 

 
 De Numeris et Deuteronomio. 
 Zoob ciuitas Amorraeorum sita in Arnone, de qua scriptum est:
»tropterea dicitur in libro: bellum domini Zoob inflammauit et torrentes
Arnon«. 
 Zefrona terminus Iudaeae ad septentrionem. 
 Zared. uallis Zared in parte deserti. 

 
 De libro Iesu. 
 Zif in tribu ludae. 
 Zannoua in tribu ludae. usque hodie in finibus Eleutheropoleos
 pergentibus Aeliam uilla Zanua nuncnpatur. 
 Zif in octauo miliario Chebron contra orientem usque in praesens
uicus ostenditur, ubi abscondibus est Dauid. fuit autem in Daroma in
finibus Eleutheropoleos. 

 
 De Regnorum libris. 
 Zif. mons squalidus uel caligans siue nebulosus iuxta Zif, in quo
sedit Dauid propter Chermelam, quae in scripturis Carmelus appellatur.
uicus hodie Iudaeorum, unde fuit Nabal Carmelius. sed et unus de posteris
Caleb dictus est Zif. lege Paralipomenon. 
 

 
 Zogora in Ieremia ciuitas Moabitarum. haec est quae nunc uocatur
Zoara siue Segor, una de quinque ciuitatibus Sodomorum.
Zeb ciuitas Amman, hodieque uilla Zia ostenditur in quinto decimo
lapide Filadelfiae contra occidentem. de qua scribit Ieremias. 
 Zoeleth nomen lapidis ubi Adonias immolat uictimas iuxta fontem
Roscel.

De Genesi. 
 Elath regio principum Edom et ciuitas Esau in decimo a Petra
miliario contra orientem. 
 Eroum ciuitas in Aegypto, ad quam Iosef occurrit patri suo Iacob. 
 Eliopolis, ciuitas solis, urbs in Aegypto, pro qua in Hebraeo scriptum
est On, in qua Petefres sacerdos fuit. meminit huius et Iezechiel.
Etham castra filiorum Israel in deserto, qnae appellatur et Buthan. 

 
 De libro Iesu. 
 Engannim in tribu Iudae. nunc est uicus iuxta Bethel. 
 Enaim in tribu Iudae. hodieque uilla est Bethenim circa terebinthum. 
 Endor in tribu Manasse, ubi pythonissa a Saule Iudaeae rege consulitur.
diximus et supra de Aendor, quae est iuxta oppidum Naim,
in cuius portis saluator filiura uiduae suscitauit, est autem circa
 Scythopolim. 
 Enganni in tribu Issachar, ciuitas separata Leuitis. sed || et alia 
quaedam ciuitas Enganna dicitur circa Gerasam trans Iordanem. 
 Enada in tribu Issachar. est autem usque hodie quaedam uilla
nomine Enadab pergentibus de Eleutheropoli Aeliam quasi in decimo
 miliario. 
 

 
 Enasor in tribu Nefthalim. posita est et supra Asor. 
 Ereccon terminus tribus Dan iuxta toppen. 

 
 De Iudicum libro. 
 Etam, ubi habitabat Sampson, in spelunca Etani iuxta torrentem. 
 
 De Regnoruni libris. 
 Ela. legimus uallem Ela, quam Aquila et Theodotion interpretantur
uallem quercus. 
 Engaddi desertum, in quo absconditus est Dauid. posuimus et
supra Engaddi in tribu Tudae iuxta mare mortimm contra occidentem. 
 Emath regio Allofylorum. porro iuxta Ieremiam ciuitas Damasci. 
 Enan terminus Damasci, sicut in Iezechiel legimus, ad orientem
uergens a Theman et Palmetis, quae ceteri interpretes ediderunt Thamar.

De Genesi. 
 Theman regio principum Edom in terra Gebalitica, a Theman filio
 Elifaz filii Esau sortita uocabulum. sed et usque hodie est uilla Theman 
nomine distans ab urbe Petra quinque milibus, ubi et Romanorum
militum praesidium sedet. de quo loco fuit Elifaz rex Themanorum.
unus quoque filiorum Ismael appellabatur Theman. sciendum autem
quod omnis australis regio Hebraice Theman dicitur. 
 Thamna ubi oues suas totondit Iudas. ostenditur hodieque uicus
pergrandis in finibus Diospoleos euntibus Aeliam in tribu Dan siue Iudae. 
 Thamna alia, ciuitas principum Edom. sed et concubina Elifaz
filii Esau Thamna appellata est, quae peperit ei Amalec, unde
Amalecitae. 
 
 

 
 
 De Deuteronomio. 
 Thafol locus in deserto trans Iordanem, in quo Deuteronomium
scribit Moyses, contra Iericho. 
 Thaath castra filiorum Israel. 
 Thara castra filiorum Israel. 

 
 De libro Iesu Naue. 
 Thaffu in tribu Iudae ciuitas quam expugnauit Iesus, rege illius
interfecto. diximus et supra de termino Palaestinae et Aegypti qui
appellabatur Bethafu. 
 Thaanac ciuitas quam expugnauit Iesus, rege ipsius interfecto. fuit
autem in tribu Manasse separata Leuitis, et nunc in quarto miliario
oppidi Legionis hoc nomine uicus ostenditur. 
 Thenath in tribu Iosef. hodieque est uilla Thena in decimo miliario
Neaspoleos contra orientem descendentibus Iordanem. 
 Thaffue in tribu Iosef. 
 Thaffuth in tribu Manasse. 
 Theco usque hodie iuxta desertum ciuitatis Aeliae uicus ostenditur.
unde et Arnos profeta fuit. 
 Thersa. et haue cum rege suo cepit Iesus. 
 Therama in tribu Beniamin. 
 Tholad in tribu Iudae siue Symeonis. 
 Thabor terminus Zabulon. est autem mons in medio || Galilaeae 
campo, mira rotunditate, sublimis, distans a Diocaesarea decem milibus
contra orientalem plagam, qui confmium quoque inter tribum Issachar
 et Nefthalim fuit. 
 Thalcha in tribu Symeonis. nunc uicus grandis Iudaeorum uocatur
Thella quasi in sexto decimo miliario Eleutheropoleos contra australem
plagam. 
 
 

 
 Thamnathsara ciuitas Iesu filii Naue in monte sita, de qua et supra
sub nomine Thamnae diximus, in qua usque in praesentem diem sepulcrum
eius ostenditur. in tribu Dan. 
 || Mare salinarum quod vocatur mortuum sive asfalti. id est bituminis, 
 inter Iericho et Zoarani. 
 
 
 || De libro Iudicum. 
 Thaanach ciuitas iuxta quam Deborra aduersus Sisaram dimicauit.
in tribu Manasse, separata Leuitis, quam tenere non potuit, pristinis
cultoribus nequaquam eiectis. est autem nunc uilla pergrandis, distans
 a Legione milibus tribus. 
 Thebes urbs quam cum oppugnaret Abimelech. fragmine molae
ictus interiit. est autem usque hodie uicus nomine Thebes in finibus
Neaspoleos pergentibus Scythopolim quasi in tertio decimo eius lapide.
Thamnatha, posuimus et supra Thamna. in tribu Iudae. 
 
 De Regnorum libris. 
 Thelamuge locus quo Abenner misit ad Dauid. sed sciendum quod
pro hoc uerbo Aquila interpretatur extemplo, Symmachus pro semet ipso. 
 Thaad iuxta Galaad. 
 Thamsa terminus regni Salomonis. 
 Thermoth ciuitas quam aedificauit Salomon in deserto, cuius in libris
Hebraicarum quaestionum fecimus mentionem. 
 Tharsis, unde aurum Salomoni deferebatur. hanc putat Iosefus
Tarsum urbem esse Ciliciae. porro iuxta Iezechiel profetam Carthago
sentitur, siquidem in eo loco ubi apud Septuaginta interpretes legimus 
 
 

 
 Carthaginem, in Hebraeo scriptum habet Tharsis. nonnulli Indiam putauerunt.
et || de hoc tarn in libro epistularum quas ad Marcellam scripsimus, 
quam in libris Hebraicarum quaestionum plenius dictum est. 
 Tharsa ubi Asa rex Israel fuit. 
 Thersila uncle fuit Manaein. usque hodie est uiculus Samaritanorum
in regione Batanaea qui Thersila dicitur. 
 Thesba unde ortus est Elias profeta Thesbites. 
 Theman iuxta Iezechiel ciuitas Idumaeae. porro Esaias in uisione
eam ponit Arabiae. meminit huius et Ieremias. Abdias autem scribit
 ciuitatein Esau. sed et unus filiorum eius Theman appellabatur, sicut
supra diximus. 
 Tharthac quam in terra Iudaeae Euaei condidere. 
 Thalasar regio Syriae. 
 Thogarma legimus in Iezechiele. 
 Thafeth. legimus in Ieremia aram Thafeth. est autem in suburbanis
Aeliae usque hodie locus qui sie uocatur, iuxta piscinam fullonis et
agrum Acheldemach.

De Genesi. 
 Iaboc fluuius, quo transmisso luctatus est Iacob aduersus eum qui
 sibi apparuerat, uocatusque Israel, fluit autem inter Amman, hoc est
Filadelnam, et Gerasam in quarto eius miliario, et ultra procedens Ior-
dani fluuio commiscetur. 
 Idumaea regio Esau, quae ex eo quod ille Edom uoca batur nomen 
aeeepit. est autem circa urbem Petram, quae nunc dicitur Gebalene. 
 
 

 
 Itheth regio principum Edom in eadem de qua supra diximus
Gebalene. 

 
 De Numeris et Deuteronomio. 
 Ietabatha castra in solitudine filiorum Israel. 
 Ianna quae est in campo Moab subtus uerticem Fasga, id est excisi.
quod respicit ad desertum iuxta Arnon. 
 Iassa ubi aduersus Seon Amorraeorum regem dimicatur. meminit
huius Esaias in nisione contra Moab, sed et Ieremias, et usque bodie
ostenditur inter Medabam et Debus. 
 Iazer ciuitas Amorraeorum in decimo lapide Filadelfiae ad solis
occasum trans Iordanem. quae fuit terminus tribus Gad. extenditurque
usque Aroer, quae et ipsa respicit ad Rabba. meminit urbis Iazer et
Esaias in uisione contra Moab, sed et Ieremias. fuit autem separata
Leuitis, et distat ab Esebon milibus quindecim, e qua rnagnum flumen
 erumpens a Iordane suscipitur. 
 Iordanis flunius diuideus Iudaeam, Arabiam et Aulonem, de quo
supra diximus, et usque ad mare mortuum fluens, qui post multos circuitus
iuxta Iericho mortuo commixtus mari nomen amittit. 
 Ietabatha locus in deserto, ubi torrentes aquarum demonstrantur. 
 Iericho urbs quam Iordane transgresso subuertit Iesus rege illius
interfecto, pro qua extruxit aliam Ozam de Bethel ex tribus Efraim,
quam dominus noster atque saluator sua || praesentia illustrare dignatus 
est. sed et haec eo tempore quo Ierusalem oppugnabatur a Romanis
propter perfidiam ciuium capta atque destructa est. pro qua tertia
 aedificata est ciuitas, quae hodieque permanet. et ostenduntur utriusque
urbis uestigia usque in praesentem diem. 
 
 

 
 
 De Iesu Naue. 
 Ierusalem in qua regnauit Adonibezec. et post eam tenuere Iebusaei,
e quibus et sortita uocabulum est. quos multo post tempore Dauid
exterminans, totius eam Iudaeae prouinciae metropolim fabricatus est
 eo, quod ibi locum templi emerit et impensas structurae Salomoni filio
dereliquerit. hanc esse Iosefus refert quae in Genesi scribitur Salem
sub rege Melchisedec. fuit autem in tribu Beniamin. 
 Iebus ipsa est quae et Ierusalem. 
 Iarim ciuitas Gabaonitarum. 
 Iarimutb ciuitas quam subuertit Iesus. in tribu Iudae, quarto distans
ab Eleutheropoli lapide iuxta uillam Esthaol. 
 Isimoth ubi absconditus est Dauid. de qua et supra quid nobis
uideretur diximus, ponentes Bethsimuth. sed et in Regnorum libro
primo pro Isimuth Aquila interpretatur dissipatam; Symmachus uero
 desertam. 
 Iedna in sexto ab Eleutheropoli lapide pergentibus Chebron. 
 Ieconam ciuitas Carmeli quam cepit Iesus rege illius interfecto. 
 Iair ciuitas tribus Manasse. 
 Iamnel in tribu Iudae. est usque hodie oppidum Palaestinae Iamnia
 inter Diospolim et Azotum. 
 Iabir ciuitas litterarum in tribu Iudae. 
 Iagur iu tribu Iudae. 
 Iermus in tribu Iudae. est usque hodie uilla Iermucha in decimo
ab Eleutheropoli lapide ascendentibus Aeliam. 
 || Iechthael in tribu Iudae. 
 Iecthan in tribu Iudae. 
 
 

 
 lether in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis. et nunc est uilla pergrandis
Iethira nomine in uicesimo miliario Eleutheropoleos: habitatores
quoque eius omnes Christiani sunt. sita est autem in interiori Daroma
iuxta Malathan. diximus de hac et supra. 
 Ianum in tribu Iudae. est uilla Ianua in tertio miliario Legionis
contra meridiem. sed non uidetur ipsa esse quae scribitur. 
 Ietan in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis. est hodieque uicus pergrandis
Iudaeorum in octauo decimo lapide ab Eleutheropoli ad australem
partem in Daroma. 
 Iesrael in tribu Iudae. sed non est ipsa quae supra. 
 Iezrael in tribu Manasse. hodieque pergrandis uicus ostenditur in
campo maximo inter Scythopolim et Legionem: fuit autem terminus
Issachar. sed et unus de posteris Efrathae, sicut in Paralipomenon legimus,
uocatus est Iezrael. 
 Iecdaan in tribu Iudae. 
 Ieflethi in tribu Iosef. 
 Iano in tribu Efraim. hanc quoque cepit rex Assyriorum. et hodieque
uicus ostenditur Iano in Acrabittena regione in duodeeimo lapide
Neaspoleos contra orientem. 
 Iamin, pro quo Aquila et Symmachus interpretantur dexteram. 
 Iaseb, pro quo Hebraei habitatores legunt. 
 Ieblaam in tribu Manasse, de qua alienigenas on ualuit expellere. 
 Ierfel in tribu Beniamin. 
 Iecnal in tribu Zabulon, Leuitis ciuitas separata. 
 Iafthie in tribu Zabulon. nunc usque Ioppe uocatur ascensus Iafo.
sed et oppidum Sycaminum nomine de Cae||sarea Ptolomaidem pergentibus 
super mare propter montem Carmelum Efa dicitur. 
 
 

 
 Iefthael in tribu Zabulon. 
 Iadela in tribu Zabulon. 
 Iermoth in tribu Issachar, urbs sacerdotibus separata. posuimus
supra Ierimuth, cuius et Osee profeta raeminit. 
 Iabnel in tribu Nefthalim. 
 Ieron in tribu Nefthalim. 
 Iethlam in tribu Dan. 
 Ielon in tribu Dan. 
 lud in tribu Dan. 
 Ieracon aquae in tribu Dan. 
 Iabis Galaad. et hanc oppugnauerunt filii Israel, nunc autem
uicus trans Iordanem in sexto miliario ciuitatis Pellae super montem
euntibus Gerasam. 

 
 De Regnorum libris. 
 Iaar saltus, in quo examen apium fuit. 
 Ierameli regio Allofylorum. 
 lether ad quam misit Dauid. nunc est uilla in Daroma nomine
Iethira, de qua et supra diximus.
Iecmaan ciuitas principum Salomonis.
 Itabyrium, pro quo Aquila et Symmacbus in Osee profeta transtulerunt
Thabor. est autem mons Thabor in campo maximo ad orientalem
plagam Legionis. 
 Iecthoel nomen Petrae in Regnorum libris. 
 Ietaba urbs antiqua Iudae. 
 Ioppe oppidum Palaestinae maritimum in tribu Dan. 
 
 De Euangeliis. 
 Ituraea et Trachonitis regio, cuius tetrarcha fuit Filippus, sicut in
Euangeliis legimus. Trachonitis autem dicitur terra iuxta desertum Arabiae
quod Bostrae iungitur.

De Pentateucho. 
 Carnaim. Astaroth Carnaim. nunc uicus est grandis in angulo
Batanaeae, et appellatur Carnaea trans fluenta Iordanis, traduntque ibi
fuisse domum lob. sed et supra meminimus Carnaeae uiculi in nono
 ab Aelia miliario. 
 Cades, ubi fons iudicii est, et Cades Barne in deserto, quae coniungitur
ciuitati Petrae in Arabia. ubi occubuit Maria, et Moyses rupe
percussa aquam sitienti populo dedit. monstratur ibidem usque in praesentem
dieni sepulcrum Mariae. sed et principes Amalec ibi a Chodollagomor
 caesi sunt. 
 Cene regio principum Idumaeorum. 
 Cariathaim ciuitas, quam exstruxerunt filii Ruben. nunc autem est
uicus Christianis omnibus florens iuxta Medabam urbem Arabiae et
appellatur Coraiatha in decimo miliario supradictae urbis contra occidentalem
 plagam, uicinus eius loci, qui appellatur Bare. 
 Cariatharbe, id est uillula quattuor, quae et Chebron: de qua iam
supra diximus. 
 Canath uicus Arabiae, qui nunc Canatha dicitur, quem cum cepisset 
Xabau, appellauit Xaboth. fuit autem in tribu Manasse in regione
 Trachonitide iuxta Bostram. 
 
 

 
 Catatachrysea, id est ad aurea; sunt autem montes auri fertiles in
deserto procul undecim mansionibus a Choreb, iuxta quos Moyses Deuteronomium
scripsisse perhibetur. sed et metallo aeris Faeno, quod
nostro tempore corruit, montes uenarum auri plenos olim fuisse uicinos
 aestimant. 
 Cademoth desertum, ex quo loco misit legatos Moyses ad Seon
regem Amorraeorum. 
 Cariath uicus, qui sub Gaba metropoli fuit. 
 Cedes ciuitas, quam cepit Iesus, rege ipsius interfecto. est autem
 in sorte tribus Iudae. 
 Cademoth altera, ciuitas filiorum Ruben. 
 Cedson in tribu Ruben, urbs separata Leuitis. 

 
 De libro Iesu. 
 Capseel in tribu Iudae. 
 Cina in tribu Iudae. 
 Ceila in tribu Iudae, ubi quondam sedit Dauid. et nunc est uilla
Cela ad orientalem plagam Eleutheropoleos pergentibus Chebron quasi
in octauo miliario, in qua sepulcrum monstratur profetae Abbacuc. 
 Cariathbaal ciuitas Iarim in tribu Iudae. 
 Cana in tribu Efraim. 
 Capsaim in tribu Efraim. 
 Cane in tribu Manasse. 
 Cariathiarim, quae et Cariathbaal, ciuitas saltuum, una de urbibus
Gabaonitarum, pertinens ad tribum Iudae, euntibus ab Aelia Diospolim
 in miliario nono. de hac fuit Urias profeta, quem interfecit Ioacim in
Ierusalem, sicut Ieremias scribit. sed et in Paralipomenon libro filius
Sobal appellatur Cariathiarim. 
 Cision in tribu Issachar, ciuitas separata Leuitis. 
 
 


 
 || Cartha in tribu Zabulon, separata Leaitis. 
 Catta in tribu Zabulon, ciuitas separata Leuitis. 
 Cana usque ad Sidonem maiorem, est quippe et altera minor.
cuius distinctionem rnaior haec dicitur. fuit autem Cana in tribu Aser,
 ubi dominus noster atque saluator aquas uertit in uinurn, unde et Nathanael
uerus Israelita saluatoris testimonio comprobatur. et est hodie
oppidum in Galilaea gentium. 
 Cedes sortis Nefthalim, ciuitas sacerdotalis et fugitiuorurn in Galilaea
super montem Nefthalim. sed et hanc cepit rex Assyriorum. quae
 nunc Cydissus appellatur, in uicesimo Tyri miliario iuxta Paneadem. 
 Cartham in tribu Nefthalim. ciuitas separata Leuitis. 

 
 De Iudicum libro. 
 Cetron in tribu Zabulon, in qua pristini permansere cultores. 
 Carcar, ubi erant Zebee et Salmana, quos interfecit Gedeon. et est
 usque hodie castellum cognomento Carcaria, unius diei itinere ab urbe
Petra distans. 
 Camon ciuitas Iair, in qua et sepultus est Iair, cum primum iudicasset
populum Israel, appellatur autem hodieque uicus Cimona in
campo latissimo sex milibus a Legione ad septentrionalem plagam pergentibus
 Ptolomaidem. 
 Cison torrens iuxta montem Thabor, ubi contra Sisaram dimicatum
est. 
 Cademi torrens. iuxta quem Deborra bellum gessit. 
 Coelas Titanorum, id est uallis gigantum, aduersus quos proeliatus
 est Dauid. 
 

 
 Clauthmon, id est fletuum locus, a plancfeu noinen accipiens. 

 
 De Regnorum libris. 
 Ceni regio Fylistiirn. 
 Carmelus, ubi Nabal quondam Carmelius fuit, et nunc uilla est
 Chermela nomine, in decimo lapide oppidi Chebron, || uergens ad orientalem 
plagam, ubi et Romanuni praesidium positum est. 
 Cedron. appellatur torrens siue uallis Cedron iuxta Ierusalem ad
orientalem plagam, cuius et Ioannis euangelista meminit. 
 Cyrene in finibus Aegypti, ad quem locum rex Assyriorum transtulit
 Damascenos. 
 Coa, quae est iuxta Aegyptum. 
 Carchedon, id est Carthago, cuius Esaias et Iezechiel in uisione
Tyri recordantur, pro qua in Hebraieo Tharsis scriptum est. sed et de
hac in libris Hebraicarum quaestionum plenius diximus. 
 Coelas, id est uallis, Iosafat inter Ierusalem et montem Oliueti.
lege profetam Ioel. 
 Cedem in Iezechiel, quod Aquila et Symmachus interpretantur
orientem. 
 Cedar. in Iezechiel principes Cedar. sed et Ieremias et Esaias in
 uisione Arabiae huius uocabuli recordantur. est autem regio in eremo
Saracenorum, a filio Ismaelis Cedar ita cognominata. 
 
 

 
 Carioth in regione Moabitarum, sicut Ieremias scribit. 
 Cafarnaum iuxta stagnum Gennesar usque hodie oppidum in Galilaea
gentium situm in finibus Zabulon et Nefthalim. 
 Hucusque per C litteram, id est Graecum Kappa, legm debemus:
 per elementum Chi, quod aspirationem in se continet et a Latinis minimi
habetur, scribendurn pariter ac legendum.

De Genesi. 
 Lasa terminus Chananaeorum circa Sodomam. 
 Luza in tribu Beniamin. quam postea Iacob cognominanit Bethel.
 est autem usque hodie uilla in sinistra parte uiae de Neapoli pergentibus
Aeliam. 
 Luza; haec altera est, quae cecidit in sortem filiorum Iosef iuxta
Sychem in tertio lapide Νέας πόλεως. 
 Lotan urbs ducum Edom. 
 
 De Numeris et Deuteronomio. 
 Lebona in deserto castra filiorum Israel.
Lobon locus solitudinis trans lordanem. in quo Moyses Deuteronomium
legit. 

 
 De libro Iesu. 
 Lachis in tribu Iudae. sed et hanc cepit Iesus rege ipsius interfecto.
meminit huius Esaias et Ieremias. et nunc est uilla in septimo
miliario ab Eleutheropoli euntibus Daromam. 
 Lebna in tribu Iudae ciuitas sacerdotalis, quam tenuit Iesus regeillius
interfecto. nunc est uilla in regione Eleutheropolitana qnae appellatur
 Lobna. scribit de hac et Esaias. 
 
 

 
 Lasaron. et haue cepit Iesus rege ipsius interfecto. 
 Lapis Boen filiorum Ruben. terminus tribus Iudae. 
 Laboth in tribu Iudae. 
 Lamas in tribu Iudae. 
 || Labaoth in tribu Symeonis. 
 Labanath in tribu Aser. 
 Lacum terminus Nefthalim. 

 
 De Iudicum libro. 
 Laboemath, pro quo Aquila interpretatur ingressus Emath. 
 Lesern, hanc filii Dan ui captam cognominauerunt Dan. 
 Luza altera iuxta Bethel in terra Chettiim, quam condidit ille qui
abierat de Bethel, sicut narrat historia. 
 Lechi, pro quo Aquila et Theodotion interpretantur maxillam. de
qua iam et supra diximus. 
 Laisa. hanc filii Dan captam manu possederunt, cum esset proeul
a Sidone, et uocauerunt eam Dan. fuit autem terminus terrae Iudaeae
contra septentrionem, a Dan usque ad Bersabee se tendentis. meminit
huius et Esaias. sita est autem iuxta Paneadem, de qua lordanis fluuius
erumpit. 
 
 De Regnorum libris. 
 Lamattara ad quem locum Ionathan iacula dirigebat. pro quo
Aquila interpretatur ad signum, Symmachus ad condictum. 
 Ladabar ubi erat Memfibosthe, 
 Lodabar unde fuit Machir. 
 Libanus mons Foenices altissimus. 
 Luith. huius meminit Esaias. et est usque hodie uicus inter Areopolim
et Zoaram nomine Luitha.

De Genesi. 
 Messe regio Indiae, in qua habitauerunt filii Iectan filii Eber. 
 Mambre. haec est Chebron, iuxta quam sepultus est Abraam cum
Isaac et Iacob, de qua et supra diximus. Mambre autem uocabatur et
 unus amicorum Abraam. 
 Madiam urbs ab uno filiorum Abraam ex Chettura sie uocata. est
autem trans Arabiam ad meridiem in deserto Saracenorum contra
orientem maris rubri, unde uocantur || Madianaei et Madianaea regio. 
legimus et filias lobab soceri Moysi filias Madiam. sed et alia ciuitas
 est ὁμώνυμος eius iuxta Arnonem et Areopolim, cuius nunc ruinae tantummodo
demonstrantur. 
 Moab ab uno filiorum Lot qui uocabatur Moab. urbs Arabiae, quae
nunc Areopolis dicitur, sie uocata est, cuius et supra meminimus. appellatur
autem Moab ex nomine urbis et regio, porro ipsa ciuitas quasi
 proprium uocabulum possidet Rabbath Moab, id est grandis Moab. 
 Masreca ciuitas regni Edom circa Gebalenen. 
 Mabsar. usque ad praesentem diem uicus grandis in regione Gebalena
appellatur Mabsara ad urbem Petram pertinens. 
 Magediel. et haec in regione Gebalena, possessa quondam a ducibus
 Edom. 

 
 De Exodo. 
 Magdolus ad quam filii Israel, cum exissent de Aegypto, peruenerunt
antequam transirent mare rubrum, legimus et in Iezechiel: »de Mag- 
 
 

 
 dolo usque Soenen«. porro Ieremias Iudaeos, qui
Babyloniorani impetum declinantes, in hac urbe Aegypti habitasse refert. 
 Merra, quod interpretatur amaritudo. est autem locus, in quo
amaras aquas iactu ligni Moyses in dulcem uertit saporem. 
 
 De Numeris et Deuteronomio. 
 Memoriae, id est sepulcra, concupiscentiae castra filiorum Israel in
deserto, ubi post esum carnium ascendit ira dei super eos. 
 Maceloth castra filiorum Israel in solitudine. 
 Matheca castra filiorum Israel in solitudine. 
 Masuruth castra filiorum Israel in deserto. 
 Maththane, quae nunc dicitur Maschana. sita est autem in Arnone
duodecimo procul miliario contra orientalern plagam Medabus. 
 Misor ciuitas Og regis Basan. significat autem Misor loca plana
atque campestria. 
 || Machanarath terminus urbis Amman, quae et Filadelfia dicitur. 
 Madbares, quam nos uocamus eremum, hanc Hebraei Madbarim
nominant. 
 Misaida filiorum Iacim locus in solitudine, in quo obiit Aaron. 
 
 De libro Iesu. 
 Maceda. in hac conclusit Iesus quinque reges in spelunca, quos
interfecit cum rege Maceda. quae fuit in tribu Iudae, et nunc est in
octauo miliario Eleutheropoleos contra solis ortum. 
 Madon ciuitas, in qua rex fuit Iobab, aduersus quem Iesus bellum
gessit. 
 

 
 Massefa in tribu Iudae, apud quam habitabat Iefthae, iuxta Cariathiarim,
ubi quondam arca testainenti fuit, et Samuel populum iudicauit.
meminit huius et Ieremias. 
 Merrom aquae. ad quas exercitu praeparato castra sunt posita. est
 autem nunc uieus Merrus nomine in duodecimo miliario urbis Sebastae
iuxta Dothaim. 
 Masrefoth maim, pro quo Aquila Masrefoth aquae, Symmachus Masrefoth
maris interpretati sunt. 
 Machathi urbs Amorraeorum super Iordanem iuxta montem Aermon,
 de qua exterminare non ualuerunt filii Israel Machathaeum. 
 Marom. et hanc cepit Iesus rege ipsius interfecto.
Α posita est et supra Marrus. 
 Mageddo. et hanc cepit Iesus rege ipsius interfecto.
 quae cum cecidisset in sortem tribus Manasse, nequaquam possedit
 eam, quia pristinos habitatores nequiuit expellere. 
 Misor, pro quo Aquila et Symmachus humilem interpretati sunt.
est autem ciuitas tribus Ruben, separata Leuitis in regione Gebalena. 
 Medaba usque hodie urbs Arabiae antiquum nomen retinens iuxta
Esebon. 
 || Mefaath in tribu Beniamia. sed et alia est trans Iordanem in qua 
praesidium Romanorum militum sedet propter uicinam solitudinem. 
 
 

 
 Masfa in tribu Gad, separata Leuitis. est autem et alia nunc Masfa
in finibus Eleutheropoleos contra septentrionem pergentibus Aeliam, pertinens
ad tribum Iudae. 
 Manaim in tribu Gad, separata Leuitis in regione Galaaditide. 
 Moladab in tribu Iudae siue Symeonis. 
 Medemena in tribu Iudae, cuius meminit Esaias. et nunc est Menois
oppidum iuxta ciuitatem Gazam. 
 Magdala in tribu Iudae. 
 Maresa in tribu Iudae, cuius nunc tantummodo sunt ruinae in secundo
 lapide Eleutheropoleos. 
 Maon in tribu Iudae contra solis ortum Daromae. 
 Maroth in tribu Iudae. 
 Maddi in tribu Iudae. 
 Masfa in tribu Beniamin. 
 Machthoth in tribu Manasse. 
 Marala ascensus Zabulon. 
 Masan in tribu Aser iuxta Carmelum ad mare, ciuitas separata
Leuitis. 
 Meeleb terminus Nefthalim. 
 Magdiel in tribu Nefthalim. et hodieque paruus uicus ostenditur in
quinto miliario Dorae pergentibus Ptolomaidem. 

 
 De libro Iudicum. 
 Mosfethaim. pro quo Aquila interpretatur sortium, Symmachus uiciniarum. 
 || More nomen est collis, de quo in libris Hebraicarum quaestionum 
plenius disputatur. 
 


 
 Mennith ubi lefthae proeliatus est. nunc auteni ostenditur Mannith
uilla in quarto lapide Esbus pergentibus Filadelfiam. 
 Machmas usque hodie uicas grandis ostenditur in finibus Aeliae
antiquum nomen retinens, nouem ab ea milibus distans iuxta uillam
 Rama. 

 
 De Regnorum libris. 
 Messab hostile oppidum iuxta Gabaa. 
 Magdon siue Magron, ubi sedit Saul. 
 Massefa in Moab, ad quam profugus Dauid, cum Saulis insidias
 declinaret, ueuit. 
 Masereth in qua sedit Dauid, nunc deserta. pro quo Aquila interpretatur
munitiones, Symmachus refugia, Theodotion
Masbac hostilis ciuitas regis Adrazar.
Mela, id est Gemela, quam Aquila et Symmachus transferunt uallem
 salis. diximus de hac et supra. 
 Maacha regio regis Gesur. 
 Modeim uicus iuxta Diospolim, unde fuerunt Maccabaei, quorum
hodieque ibidem sepulcra monstrantur. satis itaque miror quomodo
Antiochiae eorum reliquias ostendant, auf quo hoc nerto auctore sit creditum. 
 Mabsar Tyri, pro quo Aquila et Symmachus interpretantur munitam
Tyrum. 
 Magao urbs quam aedificauit Salomon. 
 Meeber, pro quo Aquila transtulit ἀπὸ πέραν, Symmachus ἐξ ἐναντίας,
id est trans uel de contra. 
 Maces urbs unius principum Salomonis. 
 
 

 
 Mello ciuitas quam aedificauit Salomon. porro Symmachus et Theodotion
adimpletionem transtulerunt. et de hac in libris Hebraicarum quaestionum
plenius dicitur. 
 || Maedam ciuitas quam aedificauit Salomon. 
 Memfis ciuitas Aegypti. cuius Osee et Iezechiel et Ieremias profetae
recordantur. sed et Iudaei qui cum Ieremia de Ierosolymis profugi
exierant, habitauerunt in Memfis. 
 Machaas in Osee, pro quo Aquila et Symmachus concupiscentias
interpretantur. 
 Miletus ciuitas Asiae, de qua Iezechiel scribit. 
 Mariboth cuius meminit Iezechiel dicens: »usque ad aquam Mariboth«,
pro quo Aquila lites, Symmachus iurgia uel contradictiones interpretantur. 
 Morasthi unde fuit Michaeas profeta. est autem uicus contra
 orientem Eleutheropoleos. 
 Masagam regio Moabitarum, ut scribit Ieremias. 
 Misor regio Moab iuxta Ieremiam. 
 Mofath regio Moabitarum, sicut in Ieremia legimus. posita est autem
et supra Mefaath. 
 Maon regio Moabitarum iuxta Ieremiam. 
 Melchom idolum Ammanitarum, sicut scribit Ieremias. 
 Magedan ad cuius fines Matthaeus euangelista scribit dominum
peruenisse. sed et Marcus eiusdem nominis recordatur. nunc autem
regio dicitur Magedena circa Gerasam.

De quinque libris Moysi. 
 Naid terra in qua habitauit Cain. uertitur autem in σάλον, id est
motum siue, fluctuationem. 
 
 

 
 Nineue urbs Assyriorum, quam aedificauit Assur egrediens de terra
Sennaar. est et alia usque hodie ciuitas Iudaeorum nomine Nineue in
angulo Arabiae, quam nunc corrupte Neneuen uocant. 
 Naaliel iuxta Arnonem castra filiorum Israel. 
 Nabau, quod Hebraice dicitur Nebo, mons super Iordanem contra
Iericho in terra Moab, ubi Moyses mortuus est. et usque hodie ostenditur
in sexto miliario urbis Esbus contra orientalem plagam. 
 || Nabo ciuitas filiorum Ruben in regione Galaad, cuius meminit 
Esaias in uisione contra Moab et Ieremias. est uero et cuiusdam uiri
 uocabulum Nabau, qui Canath et ceteros uicos qui circa eam erant ex
suo nomine nuncupauit Naboth. sed et usque hodie desertus ostenditur
locus Naba distans a ciuitate Esbus milibus octo contra meridianam
plagam. 
 Nageb. auster apud Hebraeos Nageb dicitur, quod Symmachus
 interpretatus est meridiem. sciendum autem quod eadem plaga apud Hebraeos
tribus uocabulis appellatur Nageb Theman Darom, quod nos possumus
austrum africum et meridiem siue eurum interpretari. 

 
 De libro Iesu. 
 Nefeddor, quod Symmachus interpretatur maritimam. Dor autem
 est oppidum iam desertum in nono miliario Caesareae pergentibus Ptolomaidem. 
 Naftho nomen fontis in tribu Beniamin. 
 Naam ciuitas tribus Iudae. 
 Neesib in tribu Iudae, quae nunc uocatur Nasibi, in septimo miliario
 Eleutheropoleos pergentibus Chebron. 
 Nepsam in tribu Iudae. 
 Naaratha in tribu Efraim. et nunc est Naorath uillula Iudaeorum
in quinto miliario Ierichus. 
 
 

 
 Nafeth in tribu Manasse. 
 Naalol in tribu Zabulon ciuitas separata Leuitis. 
 Neceb in tribu Nefthalim. 

 
 De libro Iudicum. 
 Neela. de hac alienigenas Zabulon non quiuit expellere. est hodieque
in regione Batanaea uiculus nomine Neila. 
 Nabe siue Nobba, ad quam ascendit Gedeon, urbs sacerdotibus
separata, quam postea legimus Saulis furore subuersam. 
 Nemra ciuitas tribus Ruben in terra Galaad. est usque ad praesens
 uicus grandis Namara in regione Batanaea. 
 || De Regnorum libris. 
 Nauioth locus in Rama, ubi Dauid sedit. et de hoc in libris Herbraicarum
quaestionum diximus. 
 Nachon. area Nachon, pro quo Aquila interpretatur area
 praeparata. 
 Nefath ciuitas unius principum Salomonis. 
 Nerigel. et hanc exstruxerunt in regione Iudaeae Samaritani, qui
de Babylonia sunt profecti. 
 Nezab quam condiderunt Euaei in terra Iudaea. 
 Nesarech idolum Assyriorum.
Nemerim, cuius meminit Esaias in uisione contra Moab et Ieremias.
nunc autem est uicus nomine Bennamarim ad septemtrionalem plagam
Zoarae. 
 Nebeotb regio de qua scribit Esaias. 
 
 De Euangeliis. 
 Nazareth, unde et dominus noster atque saluator Nazaraeus uocatus
est. sed et nos apud ueteres quasi pro opprobrio Nazaraei dicebamur,
 

 
quos nunc Christianos uocant. est autem usque hodie in Galilaea uiculus
contra Legionem, in quinto decimo eius miliario, ad orientalem
plagam iuxta montem Thabor nomine Nazara.
Naim oppidum in quo filium uiduae a mortuis dominus suscitauit.
usque hodie in secundo miliario Thabor niontis ostenditur contra
meridiem iuxta Aendor.

De libro ludicum. 
 Xil in tribu Iudae.

De Genesi. 
 Orech ciuitas regni Nemrod in Babylone. 
 Ur Chaldaeorum ubi mortuus est Aran frater Abraae, cuius hodieque, 
sicut Iosefus refert, tumulus ostenditur. et super hoc quid nobis
itur, in libris Hebraicarum quaestionum diximus. 
 Ulammaus, pro quo in Hebraeo scriptum habet Luza. eadem est
 autem quae et Bethel, sicut supra dixi. sed et quaedam uilla nomine. 
 Ullama in duodecimo Diocaesareae lapide ostenditur contra solis ortum 
 ||Olibama ciuitas principum Edom. 
 Odollam. diximus de hac et supra. cuius meminit Esaias. 

 
 De Exodo. 
 Othon ubi secundo filii Israel castra metati sunt, egredientes de
Socchoth iuxta desertum, quando de Aegypto sunt profecti. 

 
 De libro Iesu. 
 Ofer. et hanc cepit lesus rege ipsius interfecto. 
 
 

 
 Ooli eiuitas in tribu Aser.
Ofra. uia Ofra ducens ad terram Soal. 
 Hucusqtte per Ο breuem litteram legimus, exin per extensum legamus
elemenlum. 
 || Us, unde fuit lob de regione Ausitide. sed et unus de posteris 
Esau appellabatur Us, de quo in libris Hebraicarum quaestionum diximus.

De Pentateucho Moysi. 
 Petra eiuitas Arabiae in terra Edom, quae cognominata est Iecthael,
et a Syris Recem dicitur.

De Pentateucho. 
 Rooboth eiuitas Assyriorum, quam aedificauit Assur egrediens de
terra Sennaar. et de hoc in libris Hebraicarum quaestionum plenius
imus. 
 Rooboth urbs alia iuxta fluuium ubi erat rex Edom. et usque
 hodie est praesidium in regione Gebalena et uicus grandis qui hoc uocabulo
nuneupatur. 
 Ramesse urbs quam aedificauerunt filii Israel in Aegypto. olim
autem et uniuersa prouincia sie uocabatur, in qua habitauit Iacob una
cum liberis suis. 
 Roob quam transierunt exploratores qui ab Iesu filio Naue missi
sunt, et usque hodie uicus Rooba in quarto lapide Scythopoleos sic
uocatur, qui et Leuitis separatus fuit. 
 Rafaca in deserto ubi filii Israel castra metati sunt. 
 Rafidim locus in deserto iuxta montem Choreb, in quo de petra
 fluxere aquae, cognominatusque est tentatio, ubi et Iesus aduersum
Amalec dimicat prope Faran. 
 
 

 
 Rathma in deserto castra filiorum Israel. 
 Remmonfares, ubi filii Israel castra metati sunt. 
 Ressa castra filiorum Israel. 
 Ramoth in tribu Gad, ciuitas sacerdotalis et fugitiuorum in terra
 Galaaditide. nunc autem est uicus in quinto decirno miliario Filadelfiae
contra orientem. 
 || Recem. haec est Petra ciuitas Arahiae, in qua regnauit Rocom 
quem interfecerunt filii Israel, dicitur autem ipse rex quoque Madiam. 

 
 De libro Iesu. 
 Remmon in tribu Symeonis siue Iudae. hodieque est uicus nomine
Remmon iuxta Aeliam contra aquilonem in quinto decimo eius miliario. 
 Rogel nomen fontis in tribu Beniamin. 
 Rama in tribu Beniamin ciuitas Saulis in sexto miliario ab Aelia
ad septentrionalem plagam contra Bethel. meminit huius et Ieremias. 
 Recem in tribu Beniamin. 
 Remmon. petra Remmon in tribu Symeonis siue Zabulon. 
 Rabboth in tribu Issachar. est usque hodie alia uilla Rebbo in
finibus Eleutheropoleos ad solis ortum. 
 Rethom in tribu Issachar. 
 Roob in tribu Aser ciuitas separata Leuitis. 
 Rama in tribu Aser usque ad ciuitatem munitam Tyriorum. 
 Rama in tribu Nefthalim. 
 idcirco eadem nomina uiculorum tribubus uariis assignantur, quid cum
id nos unum nomen sonore uideantur, apud Hebraeos diuersis scripta
 sunt litteris. 
 Reccath in tribu Nefthalim. 
 Ruma, quae et Arima, ubi sedit Abimelech, sicut in libro Iudicum
scriptum est. quae nunc appellatur Remfthis. est autem in finibus
Diospoleos. et α plerisque Arimathaea nunc dicitur. 
 
 

 
 
 De Regnorum libris. 
 Remmath ad quam Dauid praedae partem misit. 
 Rachel, et ad hanc Dauid spoliorum partem misit. 
 Remmoth Galaad uilla trans Iordanem iuxta fluuium Iaboc. diximus
 de hac et supra. 
 Rabbath ciuitas regni Aramon, nunc Filadelfia. cuius meminit 
Ιeremias. 
 Roos quam pertransiuit Dauid, pro qua Aquila et Symmachus interpretantur
arcem. 
 Rogellim unde fuit Berzelli Galaadites amicus Dauid. 
 Rafaim uallis Allofylorum ad septentrionalem plagam Ierusalem. 
 Remman ciuitas regum Syriae iuxta Damascum. 
 Reth. hanc percussit Asa rex. 
 Rathem, pro quo Aquila interpretatur ἄρκευθον, id est iuniperum,
 Symmachus umbraculum. 
 Remmon. huius meminit Esaias in uisione contra Moab. 
 Rasef ciuitas Syriae. 
 Rafeth urbs Assyriorum in regione Theman, de qua in Esaia scribitur. 
 Rebla in terra Emath, unde uictor Farao adductum Ioachaz transtulit
 Aegyptum. 
 Remma mons in Esaia. pro quo Aquila interpretatur mons
Emmona, Symmachus in Armenia. est et uilla Remmus in Daroma.
porro in Regnorum libris Remmam domus dicitur idoli
Damasceni. 
 Reblatha regio Babyloniorum siue urbs, quam nunc Antiochiam
uocant. 
 Ramale, pro quo Aquila interpretatur exaltabitur. scriptum in
 
 

 
 Zacharia. est autera et alias locus in tribu Beniamin iuxta Bethleem,
de quo dicitur: »uox in Rama audita«, et de hoc in libris Hebraicarum
lestionum plenius dicitur. 
 Rhinocorura ciuitas Aegypti cuius meminit Esaias. sciendum av
quod hoc uocabulwm in libris Hebraicis non habetur, sed α Septuagi
interpretibus propter notitiam loci additum est. 
 Quod in libro Hebraicorum nominum diximus, hoc etiam || nunc in S 
litterae uidetur titulo praenotandum, apud Hebraeos tria esse S, hoc
Samech et Sade et Sin. quae cum apud Graecos et Latinos sono simili
 proferantur, in sua lingua aliler atque aliter resonant. unde acoidii ut
eadem nomina apud nos diuersum sonare uideantur, et plus quam ceterae
litterae haec habeat. non enim ex una, sed ex tribus litteris loca et urbes
et uiculi describuntur.

De Genesi. 
 Sidon urbs Foenices insignis, olim terminus Chananaeorum ad aquilonem
respiciens et postea regionis Iudaeae. cecidit autem in sortem
tribus Aser, sed non earn possedit, quia hostes nequaquam ualuit expellere. 
 Sennaar campus Babylonis in quo turris exstructa est. unde egresus
 Assur aedificauit Nineuen. meminit huius loci Iosefus in primo
antiquitatum libro ita scribens: »de campo qui in Babylonia regione
appellatur Sennaar narrat Estiaeus historicus dicens: quidam sacerdotum
profugi de templo Enyalii Iouis sacra rapientes in Sennaar campum
Babyloniae.« 
 
 

 
 Sychem et Salem, quae Latine et Graece Sicima uocata est, ciuitas
Iacob nunc deserta. ostenditur autem locus in suburbanis Neaspoleos
iuxta sepulcrum Iosef. quam subuertit Abimelech et seminauit in ea
salem, sicut in libro Iudicum scriptum est. postea uero instaurata est
 ab Ieroboam, ut Regnorum narrat historia. et sita est in finibus
tribus Efraim. sed et filius Emmor appellabatur Sychem, a quo et locus
nomen acceperat. fuit autem et altera Sychem in monte Efraim, ciuitas
fugitiuorum.
Sennaar. unde fuit Amarfal, qui aduersus reges Sodomorum bellum
 gessit. 
 Sodoma ciuitas impiorum diuino igne consumpta iuxta mare mortuum. 
 Seboim. et haec ciuitas impiorum in aeternos ein eres dissoluta
iuxta urbem quondam Sodomam. 
 | Sofera mons orientis in India, iuxta quem habitauerunt filii Iectan 
 filii Eber, quos Iosefus refert a Cofene flumine et Indiae regionibus
usque ad id locorum peruenisse, ubi appellatur regio Ieria. sed et classis
Salomonis per triennium hinc quaedam commercia deportabat. 
 Soora urbs iuxta Sodomam quae et Segor et Zoara, de qua et
supra diximus. 
 Saue ciuitas antiqua in qua habitauerunt Ommaei gens ualida, super
regionem Sodomae, quam excidit Chodollagomor. 
 Seir mons in terra Edom, in quo habitauit Esau, in regione Gebalena,
quae ex eo quod Esau pilosus esset et hispidus, Seir, hoc est pi-
 
 

 
 losi, numen accepit in quibus locis ante habitauit Chorraeus, quem
interfecit Chodollagomor. meininit montis Seir et Esaias in uisione
Idumaeae. 
 Salem ciuitas Sicimorum quae est Sychem. sed et alia uilla osti
ditur usque in praesentem diem iuxta Aeliam contra occidentalem plagam
hoc nomine, in octauo quoque lapide a Scythopoli in campo u
Salumias appellatur. Iosefus uero Salem esse affirmat in qua regnauit
Melchisedec. quae postea dicta est Solyma, et ad extremum Ierosolymae
nomen accepit. 
 Sur ubi inuenit angelus ancillam Sarrae Agar inter Cades et Barad.
extenditur autem desertum Sur usque ad mare rubrum, quod ad Aegypti
confinia peruenit. porro Cades solitudo est super urbem Petram. sed
et scriptura desertum Cades contra faciem Aegypti extendi memorat. ad
quod primum uenere Hebraei rubro mari transuadato. 
 Segor, quae et Bala et Zoara, una de quinque ciuitatibus Sodomorum,
ad preces Lot de incendio reseruata. quae usque nunc ostenditur.
meminit huiud Esaias in uisione contra Moab. de qua et supra
diximus. 
 Scenae, id est tabernaeula, locus in quo habitauit Iacob regressus de
 Mesopotamia, qui lingua Hebraica appellatur Socchoth. 

 
 De Exodo. 
 Socchoth. prima mansio filiorum Israel in deserto, postquam de
Aegypto sunt profecti, antequam mare transirent rubrum. 
 Sin desertum inter mare rubrum et solitudinem Sina. nam de deserto
 Sin filii Israel uenerunt in Rafidim et a Rafidim in desertum Sina
 
 

 
 iuxta montem Sina, ubi Moyses tabulas legis accepit. desertum autem
Sin idem dicit esse scriptura quod et Cades; sed hoc iuxta Hebraeos,
ceterum in Septuaginta interpretibus non habetur. 

 
 De Numeris et Deuteronomio. 
 Seimona, castra filiorum Israel in deserto. 
 Safar. mons Safar in deserto castra filiorum Israel. 
 Sattim. ubi pollutus est populus in fornicatione filiarum Moab.
est autem iuxta montem Fogor, unde et Iesus exploratores ad inuestigandam
et noscendam misit Iericho. 
 Sabama. ciuitas Moab in terra Galaad, quae cecidit in possessionem
tribus Ruben. meminit huius et Esaias iu uisione contra Moab. 
 Selcha ciuitas regis Og in regione Basanitide. 
 Senna. terminus Iudaeae. et usque hodie ostenditur in septimo
lapide Ierichus contra septentrionalem plagam uilla nomine Magdalsenna,
 quod interpretatur turris Senna. 
 Sefama terminus Iudaeae ad solis ortum. 
 Sadada terminus Iudaeae. 

 
 De libro Iesu. 
 Someron. et hanc cepit Iesus, rege illius interfecto. dicunt autem
 nunc pro ea Sebasten uocari oppidum Palaestinae, ubi sancti loannis
baptistae reliquiae conditae sunt, legimus in Regnorum libris quod Amri
rex Israel emerit montetn Semeron a quodam Semer, et aedificauerit in
uertice eius ciuitatem. quam ex nomine domini appellauerit Semeron. 
 

 
 || Seira. et hanc cepit Iesus. 
 Selcha. ciuitas in regione Basanitide. 
 Sior. locus contra faciem Aegypti. sed et hodie ostenditur uilla
nomine Sior inter Aeliam et Eleutheropolim in tribu Iudae. super hoc
 in libris Hebraicarum quaestionum plenius dici dicitur. 
 Saorth. in tribu Ruben super Iordanem. 
 Sachoth. in tribu Gad super Iordanem. 
 Safon. in tribu Gad super Iordanem. 
 Sacharona. in tribu Iudae. 
 Samen, in tribu Iudae. 
 Saal, in tribu Iudae siue Symeonis. 
 Secelec quam Anchus rex alienigenarum dedit ad inhabitandum
Dauid. est autem in Daroma sortis Iudae siue Symeonis. 
 Sansana. in tribu Iudae. 
 Selei. in tribu Iudae. 
 Saara. uicus in finibus Eleutheropoleos contra septentrionem pergentibus
Nicopolim quasi in decimo miliario in tribu Dan siue Iudae. 
 Soccho in tribu Iudae. sunt autem usque hodie uiculi duo pergentibus
Aeliam de Eleutheropoli in nono miliario uiae publicae, unus in
 monte et alter in campo situs, qui Socchoth nuncupantur. 
 Sarain. in tribu Iudae. 
 Senam. in tribu Iudae. 
 Safir uilla in montanis sita inter Eleutheropolim et Ascalonem in
tribu Iudae. 
 Soccho. de qua et supra dictum est. dicuntur autem Samaritani
qui de Babylone profecti sunt, hunc uiculum condidisse. 
 Scacha in tribu Iudae. 
 Selo in tribu Efraim, in quo loco arca testamenti mansit et tabernaculum 
domini usque ad tempora Samuelis. est autem in decimo
 miliario Neaspoleos in regione Acrabbitena. sed et Iudae patriarchae
filium Selom appellatum legimus. 
 
 

 
 Sechem in tribu Manasse, cinitas sacerdotalis et fugitiuorum in monte
Efraim: ubi sepelierunt ossa losef. de qua et supra diximus. 
 Sames, id est fons Sames, in tribu Beniamin, pro quo Aquila interpretatur
fontem solis. 
 Semri in tribu Beniamin. 
 Sela in tribu Beniamin. 
 Sabee in tribu Symeonis. 
 Sarid terminus Zabulon. 
 Sams, pro quo Theodotion et Symmachus transtulerunt solis. 
 Semron in tribu Zabulon. 
 Sunem in tribu Issachar. et usque hodie uicus ostenditur nomine
Sulem in quinto miliario montis Thabor contra australem plagam. 
 Seon siue Soen in tribu Issachar. hodieque ostenditur uilla iuxta
montem Thabor. 
 Sasima terminus Issachar. 
 Sior in tribu Aser. 
 Senanim. quercus pertinens ad terminum Nefthalim. 
 Sorec in tribu Dan, ubi Sampson fuisse legimus, iuxta Esthaol. de
qua iam supra dictum est. 
 Sames in tribu Dan. de qua et supra memoraui sub nomine
Bethsamis. 
 Salabim in tribu Dan. usque hodie uicus grandis ostenditur in
finibus Sebastenis nomine Salaba. 
 Sefeth locus Chananaeorum. 
 
 De Iudicum libro. 
 Sirotha quo confugit iudex Aod. diximus et supra de Seira. 
 Sur Oreb, quod Aquila interpretatur petra Oreb. 
 Selmon mons quem conscendit Abimelech aduersus Sicimam
dimicans. 
 

 
 Sefina, pro quo Aquila et Syramachus interpretantur aquilonem. 
 Sorech nomen torrentis, de quo loco fuit Dalila illa Sampsonis.
sed et usque hodie ad septentrionalem plagam Eleutheropoleos uicus
ostenditur nomine Cafavsorech iuxta uillam Saraa, unde d Sampson fuit. 
 
 De Regnorum libris. 
 Sofim mons Efraim in loco Armathem. 
 Salisa quam pertransiit Saul. 
 Senna nomen petrae. 
 Saalim uilla quam pertransiit Saul. in finibus Eleutheropoleos contra
 occidentem, Septem ab ea milibus distans. 
 Sthif ubi Samuel inuenit Saul. 
 Sabim ubi Saul proeliatus est. 
 Sonam unde fuit illa mulier Sonamitis. est autem usque hodie
uicus in finibus Sebastae in regione Acrabbitena uocabulo Sanim. 
 Sofamoth ad quem locum misit Dauid. 
 Seira nomen putei a quo Ioab fecit reuerti principem exercitus
Abenner. 
 Suba cuius regem percussit Dauid. 
 Sarthan quae est ad radices Iezrael. 
 Sofera quae et Sofir, unde ueniebant naues Salomonis. de qua et
 supra diximus. est mons orientis pertinens ad Indiae regionem. 
 Sarara ciuitas pergentibus Edom. 
 Saba ciuitas regalis Aethiopiae, quam Iosefus a Cambyse rege
Meroen cognominatam ex sororis uocabulo refert. 
 Sela ubi percussus est Ioas. 
 Saffaruaim de quibus locis Assyrii transmigrantes ha || bitauerunt in 
Samaria, et ab ipsis Samaritanorum gens sumpsit exordium. meminit
horum et Esaias. 
 Sademoth ubi Iosias rex idolorum signa combussit. 
 

 
 Sarepta oppidulum Sidoniorum in uia publica situm, ubi habitauit
quondam Elias. 
 Saron, cuius et Esaias meminit dicens: »in paludes uersus est Saron«.
usque in praesentem autem diem regio inter montem Thabor et
 stagnum Tiberiadis Saronas appellatur. sed et a Caesarea Palaestinae
usque ad oppidum Ioppe omnis terra quae cernitur, dicitur Saronas.
Sefela, sicut scribit Esaias. pro quo Aquila campestrem, Symmachus
uallem interpretatur. usque hodie omnis regio iuxta Eleutheropolim
campestris et plana quae uergit ad aquilonem et occidentem Sefela
 dicitur. 
 Sennaar, pro quo Aquila Sennaam, Symmachus interpretatur uberem.
meminit huius Michaeas profeta. 
 Sedrach terra Damasci. legimus in Zacharia.
Sion mons urbis Ierusalem. 
 Samaria ciuitas regalis in Israel, quae nunc Sebaste nuncupatur.
sed et omnis regio quae circa eam fuit, a ciuitate quondam nomen
acceperat. 
 Sor Tyrus, metropolis Foenices in tribu Nefthalim. 
 Soene ciuitas Tbebaidis, sicut scribit Iezechiel. 
 Sais ciuitas Aegypti, cuius meminit Iezecbiel. a qua et Saites pagus. 
 Sadala terminus Iudaeae, sicut scribit Iezechiel. 
 Sabarim inter Damascum et Emath, sicut scribit Iezechiel. 
 Salisa, pro quo Aquila interpretatur triennalem. meminit huius
Ieremias. 
 
 

 
 Sychar ante Neapolim iuxta agrum quem dedit Iacob filio suo
Iosef, in quo dominus noster atque saluator secundum Euangelium
Ioannis Samaritanae mulieri ad puteum loquitur, ubi nunc ecelesia faricata
est.

De Genesi. 
 Tigris fluuius de paradiso exiens iuxta scripturae fidem, pergensque
contra Assyrios, et post multos circuitus, ut uult Iosefus, in mare rubrum
influens. uocatur autem hoc nomine propter uelocitatem instar
bestiae nimia pernicitate currentis. 
 Terebinthus in Sicimis, sub qua abscondit Iacob idola iuxta
Neapolim. 

 
 De libro Iesu. 
 Tina in tribu Iudae. 
 Telem in tribu Iudae. 
 Tesan in tribu Iudae. 
 Tyrus in tribu Nefthalim. 

 
 De libro Iudicum. 
 Tabatb ubi pugnatum est aduersus Madiam. 
 Tob terra in qua habitauit Iefthae. 
 Tofeth in ualle filiorum Ennom, ubi populus Israel gentium simulacra
ueneratur. est autem locus in suburbanis Ierusalem. 
 Tanis ciuitas Aegypti, sicut Iesaias et Iezecbiel scribunt. 
 Tafnas ciuitas Aegypti. lege Osee et Iezechielem et Ieremiam. in
hac habitauerunt Iudaei qui ob metum Babyloniorum cum Ieremia
 fucrerant. 
 

 
 Trachonitis regio siue Ituraea, cuius tetrarches fuit Filippus iuxta
Euangelium Lucae. diximus de hac et supra. est autem trans Bostram
Arabiae ciuitatem in deserto contra australem plagam quasi ad Damascum
respiciens. 
 Hucusque per Τ simplicem litteram legerimus, uerum quoniam quae
sequuntur apud Hebraeos non ex Teth, sed ex Thau id est ex Theta Gr
scribuntur, cum aspiratione legere debemus.

De Genesi. 
 Fison, quod interpretatur caterua; fluuius, quem nostri Gangen uocant,
 de paradiso exiens et pergens ad Indiae regiones, post quas erumpit
in pelagus. dicit autein scriptura circumiri ab hoc uniuersam regionem
Euila, ubi aurum praecipuum nascitur et carbunculus lapis et prasinus. 
 Faran nunc oppidurn trans Arabiam iunctum Saracenis, qui in solitudine
uagi errant. per hoc iter fecerunt filii lsrael, cum de monte
 Sina castra mouissent. est ergo, ut diximus, trans Arabiam contra
australem plagam, et distat ab Aila contra orientem itinere trium dierum.
in deserto autem Faran scriptura commemorat habitasse Ismaelem. unde
et Ismaelitae, qui nunc Saraceni. legimus quoque Chodollagomor 
regem percussisse eos qui erant in deserto Faran.
 Fylistiim, quae nunc dicitur Ascalon, et circa eam regio Palaestinae. 
 || Puteus iuramenti quem fodit Abraam, id est Bersabee. in regione 
Geraritica. diximus de hoc et supra. 
 | Puteus uisionis in deserto apud quem habitauit Isaac. 
 Puteus iudicii usque in praesentem diem in regione Geraritica. 
 uocatur autem uilla nomine Berdan, quod Latine dicitur puteus iudicii. 
 
 

 
 Puteus mramenti ubi iurauerunt Isaac et Abimelech, uocaturque
oppidum Isaac. sunt autem et alii plures putei in sanctis scripturis,
qui hodieque in regione Geraritica et iuxta Ascalonem demonstrantur. 
 || Fanuel locus in quo Iacob tota nocte colluctans Israelis uocabulurn 
 meruit, iuxta torrentem Iaboc. Fanuel autem interpretatur facies dei
ab eo quod ibi deum uiderit. 
 Fogo ciuitas Adad regis, quae est in regione Gebalitica. 
 Fenon castra filiorum Israel in deserto. fuit autem quondam ciuitas
principum Edom, nunc uiculus in deserto, ubi aeris metalla damnatorum
 suppliciis effodiuntur inter ciuitatem Petram et Zoaram, de quo et supra
diximus. 

 
 De Exodo. 
 Fithom ciuitas Aegypti, quam aedificauerunt filii Israel. 

 
 De Numeris et Deuteronomio. 
 Fin castra filiorum Israel in deserto. 
 Fathura ciuitas trans Mesopotamiam, unde fuit Balaam ariolus. sed
et iuxta Eleutheropolim quaedem uilla nomine Fathura nuncupatur eumtibus
Gazain. 
 Fogor et Bethfogor mons Moabitarum, ad quem Balac rex adduxit
 Balaam ariolum, in supercilio Liuiadis. sed et alia uilla Fogor haud
procul a Bethleem cernitur, quae nunc Faora nuncupatur. 
 Fasga ciuitas Amorraeorum. est autem et mons contra orientalem
plagam Fasga, quo pro Aquila interpretatur excisum. sed et Septuaginta
interpretes Fasga in quodam loco excisum transtulerunt. 
 
 

 
 
 De libro Iudicum. 
 Fanuel ciuitas, quam aedificauit Ieroboam. 
 Fauuel turris, quam subuertit Gedeon. sed et unus de filiis Or
uocatus est Fanuel. 
 Fraathon, unde fuit Abdon iudex populi Israel iu monte Amalec. 

 
 De Regnorum libris. 
 Felmoni Almoni, quod Aquila interpretatur illum uel istum, Symmachus
uero nescio quem locum, Theodotion illum locum Elmoni. de
quo in libris Hebraicarum quaestionum plenius disputatum est. 
 Fogo ciuitas regni Edom. 
 Farfar fluuius Damasci. 
 Fathore regio Aegypti iuxta Iezechiel et Ieremiam, in qua profugi
habitauere Iudaei.

|| De Genesi. 
 Chalanne ciuitas regni Nemrod in Babylone, cuius et Esaias meminit
dicens: »et Chalanne, ubi turris aedificata est«. 
 Chalac urbs Assyriorum, quam aedificauit Assur egrediens de terra
Sennaar. 
 Charran ciuitas Mesopotamiae trans Edessam quae usque hodie 
 Carra dicitur, ubi Romanus est caesus exercitus, et Crassus dux captus. 
 Chebron, quae quondam uocabatur Arbe, licet male in Graecis codicibus
habeatur Arboc. condita est autem ante Septem annos quam Tanis
urbs Aegypti conderetur. diximus de hac et supra. fuit autem metropolis
Enacim, quos gigantes et potentes intellegere debemus. 
 

 
 Chobaa ad laeuam partem Damasci. est autem et uilla Chobaa in
iisdem regionibus, habens accolas Hebraeos, qui credentes in Christum
omnia legis praecepta custodiunt, et a principe haereseos Ἐβιωνῖται nuncupantur.
contra istiusmodi dogma Paulus apostolus scribit ad Galatas. 
 Chabratha, quod interpretatur Aquila καθ’ ὁδὸν, id est iuxta uiam,
quae ducit in Efratha, id est Bethleem. ubi Rachel cum Beniamin
peperisset, occubuit. super hoc uerbo quid nobis uideatur, in. libris Hebraicarum
quaestionum diximus. 
 Chasbi, ubi geminos Iudae filios Thamar edidit. ostenditur autem
 nunc locus desertus iuxta Odollam in finibus Eleutheropoleos. de hoc
quoque in libris Hebraicarum quaestiomon plenius disputatum est. 

 
 De Numeris et Deuteronomio. 
 Choreb mons dei in regione Madiam iuxta montem Sina super Arabiam
in deserto, cui iungitur mons et desertum Saracenorum, quod uocatur
 Faran. mihi autem uidetur quod duplici nomine idein mons nunc
ai. nunc Choreb uocetur. 
 Charada castra filiorum Israel. 
 Chennereth mare, ubi est ludaeae terminus in tribu Nefthalim. sed
er oppidum, quod in honorem postea Tiberii Caesaris Herodes rex ludaeae
 instauratwm appellauit Tiberiadem, ferunt hoc primum appellatum nomine. 

 
 De libro Iesu. 
 Chefira uicus ad ciuitatem pertinens Gabaon in tribu Beniamin. 
 Chsalon in tribu Iudae in finibus Aeliae uilla pergrandis. 
 Chsil in tribu Iudae. 
 Chabon in tribu Iudae. 
 Chafthis in tribu Iudae. 
 Chermel, unde Nabal Carmelius fuit. de qua et supra dictum est. 
 Chilon in tribu Iudae. 
 
 

 
 Chefri in tribu Beniarain. 
 Chaselath Thabor in tribu Zabulon. 

 
 De Regnorum libris. 
 Chettiim. terra Chettiim Cyprus dicitur, in qua ciuitateni condidit
 Luza. nam et urbs hodieque Cypri Citium nuncupantur. 
 Charri, ad quem locum persecutus est Ioab res nouas molientem
Sabee. 
 Chomarim, ubi Iosias simulacra combussit. 
 Chalanne, ubi turris aedificata est iuxta Esaiam, sicut et supra
 diximus. 
 Charran ciuitas Assyriorum in regione Theman iuxta Essaiam. 
 Chaselath iuxta Thabor terminus Zabulon. diximus de ea et supra
sub nomine Chsalus. 
 Chabol terminus Aser. 
 Chalab. de hac cultores pristinos Aser non ualuit expellere. 
 Chorath torrens trans Iordanem, in quo absconditus est Elias e
regione eiusdem fluminis. 
 Chotha regio Assyriorum. 
 Chobar flumen Babylonium, sicut in Iezechiel. 
 || Charchamis ciuitas iuxta flumen Eufraten. 
 Chamoam uillula iuxta Bethleem. 
 Chelon, quae et Elon, oppidum Moab, sicut in Ieremia scribitur. 
 Chamos idolum Moab. 
 Chorazin oppidum Galilaeae, quod Christus propter incredulitatem
 miserabiliter deplorat et plangit. est autem nunc desertum in secundo
lapide a Cafarnaum. 
 Chimarrus, id est torrens, Cedron, de quo et supra diximus, inter
montem Oliueti et Ierusalem, ubi dominum saluatorem Ioannis euangelista
na narrat traditum.

|| De Pentateucho. 
 On urbs in Aegypto, quae Heliopolis dicitur Graece, id est ciuitas
solis, quam aedificauerunt filii Israel, sicut Septuaginta interpretes arbitrantur.
alioquin in Hebraicis uoluminibus non habetur, et recte, siquidem
 quidem antequara Iacob ingrederetur Aegyptum, erat exstructa lam ciuitas.
quae et sacerdotem habuit Petefrem partem Asennec. 
 Or mons in quo mortuus est Aaron, iuxta ciuitatem Petram, ubi
usque ad praesentem diem ostenditur rupes qua percussa Moyses aquas
populo dedit. 
 Oboth in deserto castra filiorurn Israel. 

 
 De Iesu et Regnorum libris. 
 Osa in tribu Aser. 
 Oram in tribu Nefthalim. 
 Ofir unde, sicut in Regnorum libris legimus, aurum afferebatur
 Salomoni. fuit autem unus de posteris Eber nomine Ofir, ex cuius stirpe
uenientes a fluuio Cofene usque ad regionem Indiae quae uocatur Ieria
habitasse refert Iosefus, a quo puto et regionem uocabulum consecutam. 
 On ciuitas Samariae, pro qua in Hebraico scriptum est Aun, quod
Aquila et Symmacbus interpretantur inutile, Theodotion iniquitatem. 
 Ocho ciuitas sacerdotalis. 
 Oronaim urbs Moabitarum, sicut in Ieremia scriptum est.