De titulo qui p. IV 18. 19 inter Prooemium et Menonia interiectus
est, addam quae mihi nuper in mentem venerunt. cum enim exemplar
lucis ope confectum, unde autotypa tabulae II expressa sunt, accepissem,
vexatissimum illum locum denuo examinavi et quod non raro accidere
solet, vidi priorem saltem versum paulo clarius legi in simulacro quam
in ipsa papyro. itaque nunc mihi veri similis est haec lectio [κατὰ
π]λά[τ]ος. intellego enim titulo hoc Κατὰ πλάτoς νόσοι voluisse compilatorem
transitum significare ad uberiora illa ex Menoniis excerpta. etenim cum
prooemium versetur in rebus, quae ad philosophiam magis spectant
quam ad medicinam, ipse filum disputandi subinde interrupisse vel brevius
excerpsisse videtur, si quidem ipse taedium haud obscure significavit
velut καὶ τῆς μὲν ἐντρεχείας ἐπὶ τοῦ παρόντος οὐ χρᾐζομεν (I 24) vel ἀλλὰ
τοῦτο τοῖς νεωτέποις μελήσει (II 30). iam vero cum medicorum de morbis
opiniones tractaret, consentaneum est copiosius et religiosius eum exemplar
suum compilasse. similiter Ammonio qui addi solet grammaticus primum
breviter περὶ βαρβαρισμοῦ et περὶ σολοικισμοῦ agit (p. 189—193), tum p.
ἑτέρως περὶ βαρβαπισμοῦ κατὰ πλάτος itemque p. 197 Περὶ σολοικίας κατὰ
πλάτος. itemque Laertius Diogenes in Stoicis (VII 76) ad ea relegat περὶ
ὧν ἐν τῷ πλάτει λέγομεν. quid? quod Aeliani duplex extitit Byzantinorum
temporibus editio, quarum τὸ πλάτος i. e. integram opponit epitomae excerptor
Constantini [cf. Sp. Lambros in Supplementi huius II p. XI sq.]
cognatus est huic, sed tamen paulo distat usus, ut τὸ ἐν πλάτει (summatim)
oppositum sit τῷ κατ’ ἀαρτισμόν sim. (accurate), ut apud Dionys.
Halic. de comp. verb. 21 p. 147. 186 R. et saepe apud grammaticos et
philosophos posteriores. prior significatio inest adverbio πλατυκῶς, altera
πλατικῶς pltttice, de quo consulendus Usenerus [Mus. Rhen. XXIV 311].