Iatricon libellus cum nunc in lucem prodit quem prius salutet quam
TE, vir optime, qui cum de Aristotele ipso tum de Aristotelico lioc volumine
uuice sis meritus. quod simulatque ante duos fere aunos ex
Aegypto in Museum Britannicum trausvectum est, ubi uunc extat numero
CXXXVII, Tu quamquam multis et gravissimis negotiis paene oppressus,
statim lacera fragmenta explicare, levigare, ordinare coepisti, tum
scripturam et difficilem per se et saeculorum iuiuria misere oblitteratam
legere, conexus rimari, lacunas supplere, denique libri in dies magis
crescentis materiam iutellegere, aetatem constituere, fontes expiscari.
quae omnia tam incredibili celeritate ac sollertia perfecisti, ut iam mense
Aprili MDCCCXCII viris doctis libri recentis formam et iudolem breviter
sed accurate exponere posses. 1 iam tum recte intellexisti, vir doctissime,
priorem partem volumiuis, quae in antiquorum medicorum memoria
continetur et iterata Aristotelis mentione est insignis, excerptam esse ex
Menonis Aristotelei latricis. qui nuntius ut alios ita me commovit. nam cum
Aristotelicis litteris novum monumentum accrescere tum Doxographorum
quaestionibus olim desertis novum quasi pabulum oflferri sensi. itaque
quae ex Musei penu Te quasi promo condo prolata eraut, summa me
expectatione replebant. quam augebant duae prioris partis eclogae, quas
Fridebicus Blassius, vir eruditissimus, e Britannia redux peramice mecum
communicaverat. quibus dum acrius incumbo, vidi sine totius voluminis
contextu singula recte intellegi non posse. ita in dies vehementius
editionem totius voluminis a VOBIS desiderare coepi. sed quaerenti mihi
et instanti Tu respondisti nihil eiusmodi aut abs Te aut ab aliis parari
 

 
ac sero, si umquam, foie ut huic desiderio satisfieret. simul tamen, ne
istius nuutii tristitiam nimis aegre ferrem, eximia benevolentia apographum
TUA manu confectum in meum usum commisisti. acceptum volumen
tractare, retractare, emendare, supplere meo marte coepi, qui labor
etsi difficillimus erat, tamen quo magis minui videbam fenestrarum numerum,
eo maior erat in dies spes restituendi omnia. sed ne solus thesauro
incubare viderer ut avarus, iam in publicum edendi consilium ortum
est. quod cum Tu probasses adiutoremque operis TE obtulisses, venia
ab E. MAUNDE THOMPSON, summo bibliothecae praefecto, viro doctissimo
et humanissimo, facile impetrata institutum opus iam iutentius promovere
coepi, et quod privatim primo susceperam, iam Academiae nostrae
auctoritate promulgare visum est, cuius Supplemento Aristotelico tam
iusigne monumentum deesse fas non erat.

Interim TU nostram iam tamquam TUAM rem gerere, papyrum paene
cottidie excutere, nostras coniecturas religiose conferre cum exemplari,
TUA invicem supplementa mittere et acute excogitata et coram ipso teste
probata. sic etsi aemulo illo studio labor iucredibilem in modum procedebat,
tamen amicissimi hominis patientia et benevolentia abuti videbar,
si diutius Tuis oeulis videre pergerem. ergo postquam quae ex supplenda
altera volumiuis parte subnata erant studia Erasistratea et Stratonea
absolvi 1, Londinum petii ac per mensem insolita caeli serenitate adiutus
totam papyrum studiose perlustravi et in eius conspectu supplere quae
hiabant studui. nam sic tenuissimis litterarum umbris, quae vix cerni
nedum describi accuratius possint, ad restituenda verba uti licebat. hic
vero etiam plenius TE admirabar, quantum oculis valeres ac mentis illa
divinatione, quae caliginem scripturae tamquam face praetenta illustrat.
sciant enim, qui talia studia non ipsi experti sunt, plurima quae nunc sine
uUo dubitationis signo in hac editione leguntur, plane obscura et inexplicabilia
fuisse, donec sententia felici coniectura inventa simul lectionem
aperiret. ergo laboris difficillima et fructuosissima pars posteriores plane
lateat necesse est; nam secundus lector munitam quodammodo et expeditam
viam inveniet. sic igitur ego ductus a Te sensim fallacissimae
scripturae assuefactus ultro pedem proferre ausus sum. quare TUA
sunt merito non solum ea quae ipse explicuisti, sed etiam quae explicare
me docuisti.

Inveni illam papyrum vitris diligenter inclusam et in undecim tabulas commode divisam, quarum conspectum subiungo.1

Qui singulas nunc in manus sumet tabulas, forsitan dubitet de ordinis 
veritate, quem Tu restituisti egoque usu probatum inveni. at Tibi
praeter posticae scripturae indicia, de qua postea loquar, ampliora ac
magis coutinentia fragmina voluminis olim praesto fuerunt, quae postea
demum forfice sunt discissa in commodioris usus partes, quibus in diversas
tabulas translatis quae olim cobaerebant dirempta sunt.2 etiam ceterae
paginae aut nunc coniunctae servantur aut, si paucas excipias, manifesta prioris conexus retinent vestigia. sed singillatim haec persequi is
tantummodo poterit, cui vitris sublatis ipsas chartas examinare licebit.
opto vero, ut Tu qui huius papyri fata ab initio cognovisti, aliquando
huic desiderio satis facias.

Voluminis quantum nunc restat longitudo, si partes contextas cogites, 
est trium fere metrorum ac dimidii, latitudo (altitudo) XXIII fere centesimarum.
plagularum singularum, ex quibus papyri corpus conglutinatum 
est, commissuras vidi XIX, quae quinis fere denis centesimis inter se
distant. sed veri simile est paulo plures fuisse, ut paulo plus quam scapum,
quem Piinius (N. H. XIII 77) vicenis plagulis constare dieit, complevisse
librarius videatur. ceterum scripturam commissuris plagularum nequaquam impeditam esse omuino hodie constat et hoc exemplo confirmatur.

Paginae (sive columnae) litteris completae servautur XXXIX, ultima
semiplena; intervalla vacua, binarum fere centesimarum, extremus tamen
margo dexter, ubi librarius substitit, duplo maior. versuum numerus in
singulis paginis a quadragenis quaternis sensim auctus est finem versus
usque ad undesexagenos. summa versuum, computatis etiam quos
supplevi versibus, sed omissis, si qui inter versus aut extra additi sunt,
est MDCCCCX; quibus si addas fragmenta posticae, fiunt MDCCCCXXVII.
unde apparet quantum reliquum sit a iusti voluminis ambitu, cum praesertim
ipsi versus legitimi sticbi mensura (XV syllabarum) sint minores. nam
XIII fere syllabarum (i. e. XXX fere litterarum) modulo continentur.
initium voluminis non servatur. neque tamen ea iactura plus quam una
vel duae paginae perierunt, quantum ex Prooemii superstitis natura
coniectari potest. periit igitur etiam titulus libri cum auctoris nomine.
quod si quis in inscriptione IV 18.19 iuvenire voluerit, non invidebo;
ego quid sentiam, infra p. XVIII aperiam.

Praeter maiora fragmenta, quae olim incerta sede fluctuabaut, nunc
autem omnia a TE partimque a me in rectum ordinem restituta sunt, nonnulla
frustula vaga servantur, quae editioni adiunxi speraus fore ut haec
quoque forte fortuna aliquando corpori reddantur. bis minutis fragmentis
(III—XII) duo praefixi paulo ampliora, quae manu librarii in postica
addita sunt. nam ut ipse liber iusto ordine i. e. in antica parte scriptus
est, ubi secundum U. WILCKEII egregiam observationem fibrarum striae
cum versuum lineis eandem derectionem tenent, ita fragmenta illa in
postica posita sunt, quae fibris contrariis facile agnoscitur. quae fragmenta
cum pertineant sine dubio ad eam disputationem, quae in extrema
pagina XXXIX non tam clauditur quam abrumpitur, cumque laborantis
librarii haud obscura signa praebeant, conieci ’ propterea suppleta
esse, quia cum ulteriora iu exemplari magis magisque corrupto legentis
laborem fallerent, illa sola aliquatenus enucleari possent. etiam antea
exemplaris condicionem tristiorem fuisse veri simile est, ut oblitterati
apices oculis librarii vix ac ne vix quidem exciperentur. qua re excusatur
aliquo modo illius incredibilis neglegentia, quae usquequaque cernitur.
tot supplementa sunt iuter versus et in margine, tot liturae, tot
hiatus verborum et sententiarum. sed de his postea accuratius.

In postica praeter ea quae ipse librarius supplevit praeceptum medici 
inveuitur rudi calamo eoque receutiore exaratum, ut possessorem
voluminis, id aspersisse credas; tum scholastica exercitatio, quam in
postica tabulae II alieua (saeculi tamen II p. Chr.) manu scriptam legimus.
est epistula M. Autonii triumviri, quae incipit: Μᾶρκος Ἀντώνιος 
αὐτοκράτωρ Ι τριῶν ἀνδρῶν δημοσίων πραγμάτων Ι ἀπὸ καταστάσεως τῶι Κοινῶι
τῶν ἀ|πὸ (sic) τῆς ’Aσίας Ἑλλήνων χαίρειν. Καὶ Ι πρότερον ἐντυχόντος μοι ἐν
Ἐφέσωι Ι Μάρκου Ἀντωνίου Ἀρτεμιδώρου τοῦ Ι ἐμοῦ φίλου καὶ ἀλείπτου κτλ.
integram epistulam TE mox editurum esse pollicitus es 1. praeter haec
igitur duo calamorum posteriorum pericula cetera omuia uuius librarii
manu perscripta sunt tam contextus verba quam quae correctii suppletave
sunt.

De aetate librarii coutroversia est, de qua dixi Hermae 1. c. p. 411. 
ut euim Alexaudri Philalethis crebra mentione circa Christi natalem
alter terminus fixus haeret, ita iuferior vacillat. assentior tamen TUAE
sententiae, vir peritissime, qui scripturam altero saeculo haud posteriorem
esse asseveras. 2 cum euim litterae sint similes primae potissimum quae
exaravit vestri Aristotelis manui, tum siglorum forma, ut idem Τυ
recte mouuisti, simillima. neque euim uuiversa ratio discrepat et octo
notae plane eaedem (γάρ, ἐστίν, εἶναι, κατά, μέν, παρά, τῶν, ήν).
minutias formarum rimeris, etiam antiquiora videantur latricon compendia
pendia quam Aristotelea.3

Compendiorum autem in hoc volumine duo genera inveniuntur: unum 
liberum omnibusque sedibus eoncessum quod siglorum voco, alterum extremis
versuum vocabulis reservatum compendiroum, quae proprie dico.
ac sigla quidem tabula priore huic editioni adiuucta illustravi, de compendiis
vero finalibus haee habeto:
 
 lineola transversa superscripta quamlibet terminationem significat velut κουφοτερ 
 (κουφότερα), γενݲ (γένηται, γεωομένης, γενομένην), μυελοݲ 
 λαμβάνεσθαι sim.) 
 significat ην velut κεφαλ (?) (κεφαλήν), τροφ 
 α superscriptum αν 
 ο - ον 
 u - ou aut ους 
 ω - ως aut ων 
 
 
 
 

 
 
 δ σ 
 tuin liheriore ratioiie: ava (dvdooats vel ἀνάδοσιν XXV 19. 25), αναδο (ἀναδόδεως 
 μ υ θ 
 14), αναθυ (ἀναθυμιαθεῖσαι VI 32), σπερματι (σπερματικοῖς ΧΧV 43) αισ (αἰσθητόν saepe) 
 υ υ λ χ 
 οι (οἱκοῦσαν XIV 44), ἡγεμονι (ἡγεμονικοῦ XVI 38), νοσο (νοσολογεῖ XI 41, τυγ 
 (τυγχάνειν XXIV 36)

De ipsa sciiptuia hoc dico, quod uni cuique autotypo nostro inspecto
oculis videre licet, librarium non artificem fuisse libros mercede
scribere consuetum, sed hominem mediocriter doctum, qui exemplar sive
situ sive tritu corruptum in usum privatum describeret. eiusdem generis
plerosque libros esse, qui nunc in Aegypto inveniuntur, et olim dixi1 et
nunc post tot tamque egregia inventa etiam confidentius assero. itaque
cum duplex fuerit ut apud nostrates ita apud antiquos litteratura, una
pulchra et antiqua illa titulorum, qua antiquarii qui recte dicebantur
libros Sosiorum vel Attlcorum iussu aifabre scribebant sive pingebant,
altera vulgaris et cursiva, qua vulgus epistulas, commentarios, quidquid
privato usui destinatum erat, currenti calamo couscribebat sive conscribillabat:
homines docti qui librum descripturi erant cum vulgari geuere
uti nollent, artificioso nescirent, utrumque miscebant. talis est scriptura
semicursioa eorum qui Aristotelis r. p. Atheniensium exaraverunt, talis
huius homiuis qui couatus est (neque euim perfecit) iu suum sibi usum
latrica haec describere. ergo litteratura ista etsi ex cursivi generis
levitate adspirat ad graudius illud, tamen parum accurate et distincte
formatur, ut saepe immo plerumque incertum sit, utrum τ an υ, λ an α,
λλ an μ, ν an αι, γ an τ, a an ε vel ο etc. voluerit scriptor. hinc maxima
legendi difficultas oritur. praeterea fluctuant ipsae formae relabeute
subinde librario in vulgare genus. velut praeter κ sollemnem formam
cursivam illam u non raro adhibet, ut καί an ὡς scriptum sit plus semel
haereas. inprimis cursiva utitur in eis quae vel supra vel extra versus
supplet et in compendiis finalibus. quae cum ita sint, tutissimum erat
volumeu totum lucis arte fideliter expressum lecturis ante oculos ponere,
quod Vos, viri illustrissimi, in Aristotelis et Herodae autotypis egregio
eventu fecistis. sed quod Tu mihi quaerenti olim praedixisti, re expertus
sum: condicio papyri et inprimis subfuscus eius color obstant, quominus
imago satis clara fiat. tamen eiusmodi autotypum editioni deesse nolui,
ut scripturae saltem genus et ordo specimiue cognoscantur. interim
 

 
typis, quateuus fieii poterat, papyri imaginem repraeseutavi , qua iu re
fidei magis quam pulchritudini studuisse me coufiteor. ceterum fore
spero ut ex autotypo periti aetatem scripturae certius defiuiaut. ego
enim a palaeographiae scientia inprimis papyrorum, qua TE potissimum
niti par est, alienum me esse sentio. video tameu cum orthographiam
universam tum memorabile illud τάτό fere constanter pro ταὐτό positum
TUAE sententiae favere. nam eum morem intra duo illa saecula, quae
dividuutur ut cardiue Christi natali, se continere satis constare videtur.2

Orthographiae autem haec genera discribam:

εݲιݲ pro ιݲ longa tum in iisu fuisse librariis constat cum ex aliis monumeutis
Herculanensibus voluminibus. ipsi quoque auctores huius aetatis non aliter scripsisse
videntur, ut recte in Philodemi editiouibus talia serventur. sic hic scriba paene constanter
κεινεῖν, φρενεῖτις, πειμελή, πείνειν, πείπτειν, λείαν, ἡμεῖν per diphthongum exaravit, quae servani;
vitiose semel κοιλειῶν XV 19, inconstanter εἰνῶν ΧVII 30, postea 31. 35 fvuiv posuit;
itemque μῖξις iuxta ἐπίμειξις, ἐπιμειχθέντος, χιμῶνα iuxta χειμῶνος; miuus saepe contraria
ratione pcccavit ἡμῖς, ἐπί (i. e. ἐπεί), ἀπισάκτωι, ἀπολίπεσθαι (praes. XXVI 48 c) ἀπολιφθῆναι
XXVll 39 alia, quae commodo magis quam rationi consulens nostro usui accommodavi.

εݲιݲ pro ηݲιݲ apparet in παρειρῆσθαι III 30 et ἀφειρημένων XXXIII 3, qui
etiam in Uerculanensibus vohiminibus observetur 3, tamquam aetatis signum servandus
videtur.

ηݲ pro εݲιݲ raro exhibetur: XVII 6 ἐκμαγῆον, XXXIII 39 πλήονα (cf. ΧΧ II
quoque primae Caesarum aetati conveniens 4.

εݲιݲ pro simplici εݲ babent βαρεῖα (i. e. βαρέα) XXXII 20, παχεῖα (παχέα)
(cf. Βlass-Kühner Gr. Gr. I 1, 445 n.

εݲυݲ in augmento verbi αὔξειν pro ηυ retiuui XIII 33, ubi vide quae aduotavi et
Blassium Ausspr. p. 44 114).

ωݲ pro scribitur XI 22 et XVIII 9 Κρωτωνιάτης, itemque πώρρω (XVI 40. XXI
24. XXX 44). cognata, sed incerta κύριως XIV 41 et ἀνάδωσις XXVI 24. de οἰνοδώτης
dixi ad XXIV 31. merus error πολυτροφότεροι ΧΧΧI 18 (cf. v. 8. 9. 19).
an eodem pertineret θηροται XXXIII 29 i. e. θηρωταί, si vulgaris haec adgnoscitur
scriptoris, at librarii) forma iuxta θηρευταί. quodsi haec explicatio probetur, forsitan
etiam XXVIII 12 κεκομψωμένη plebeia forma pro κεκομψευμένη inlata videatur 5.

Iota adscriptum tum plane obmutuisse omnium monumentorum testimoniis evincitur.
inde vulgo omittitur non solum in privatis libris et titulis, sed etiam publicis.
cuius rei lepidum exemplum exhibet Anaxenoris Magnesii titulus, qui propter litterulam
illam civitati iguorantiae signum inussit. testimonium Strabonis XIV p. 648 ἰρsο titulo
nuper a F. Hillero de Gaertringen, v. d., feliciter reperto luculenter confirmatum est: ΑΥΔΗ
illud famosum in lapide nunc Berolinum transvecto iota caret. latricon librarius Magnesiorum
neglegentia satis sibi cavit. nam in dativis fere constanter adscriptum est, at, quod
mireris, eadem constantia in coniunctivis omissum. hoc casui tribuere nemo audebit, cum
praesertim idem in antiquis titulis maxime Doriensibus usu venire notum sit. post
Boeckhii et inprimis Ahreusii observationes (Dial. dor. 295) res trita, nec eam ratione
carere viri linguarum periti docuerunt. sed de dialecticis postea. addo in aliis velut
ταύτη et ταύτῃ antiquam inconstantiam etiam hic apparere; quam differentiam aut adscripto
aut subscripto iota sine incommodo repraesentat nostra editio.1

Elisionem et crasim vocalium vitat librarius etiam in particulis, sed inveniuntur
δ' ἐν sim., ἀμφ’ αὐτά, ταῦτ' ἐροῦσι, κἀπί, κἀπορεῖ, τἄμπαλιν, τοὐναντίον, τἆλλα.

νݲ paragogicum ut tota antiquitate ita hic quoque mira inconstantia et positum est
omissum. equidem ulkim normam obtinuisse extra hiatus venatores pracfracte nego. nimirum
oporae pretium vix essc videbatur sonum levissiraum accurate semper exprimere. ita etsi in
hoc volumen cadit, quod in oranes antiquos scriptores, ν etiam ante consonantem saepius
poni quam noster i. e. Hyzantinorum posteriorum canon permittit, tamen mira inconstantia
hic librarius utitur. confer ὀνόμασι προσχρώμεθα et κομίζουσι τοιούτους et ἀποτελοῦσι· παρά et
ὦσι, νοσάζουσιν et λέγουσι δέ cum διείληφεν περὶ vel ἔσχεν φρενεῖτις vel καταλείπουσιν ψυχῆς
vel ἐστιν τεταγμένα vei φησὶν δὲ vel λαμβάνουσιν γάρ; iterura μεταβάλλουσιν ἢ vel σώμασιν
ὡς vel ἐνκαλοῦσιν αὐτῶι καὶ λέγουσιν ἐκεῖνο cuin χωρήσωσι εἰς vel ἐροῦσι ἀπό vel περιέχουσι Ι
ὀστέοις vel προῆλθε· ὑπέλαβεν γάρ — nihil credo regulae vel consuetudinis invenies, nisi
quod semel πιστοῦσι ἀπὸ ΧΧΧV 7 addidit nasalem. in solvendis compendiariis formis
et φ(ησίν) semper plenas formas exhibui (secutus librarii exempla III 15. VIII 12. XIV 12).

Eadem nasalis soni debilitas cernitur in aliis formis velut πάλι νόσους VI 36 et XVIII 5
(cf. liObeckii Phryn. p. 284); sed etiam in πάλι ἐνποιεῖται XVII 20. verum haec res latius
patet. nam cum scribit VIII 33 δι' ὑπερβολὴ καταψύξεως manifestum raihi videtur
ὑπερβολὴγκαταψύξεως assiraulatum, tura sonum leviorem elisura esse. nara paria sunt
XII b > καὶ et XVII 11) μὴ<ν> καὶ (hoc tamen ab ipso scriba correctum),
XXXI 44 κατὰ ἀφαίρεσι<ν> [γίνεται]. ex siniili assimulatione natum videtur XVI 11 ἐξ | 
σαρκός, cf. ἐξ Ζέας C. I. A. II 793 f, 54 et ἐξυρίας (= ἐκ Συρίας) Philod. d. sign. c. 218.

De assimulatione cum locutus sim, moncndum est aequaliura more interdura emolliri	
sonum x ante δ et liquidas ἐγ δὴ XXXII 47, ἐγ μέντοι V 10, ἐγ μὲν ΧΧ 7, ἐγ λόγωι ΧΧΙ
27, ἐγλανθανει XXXIV 50. sed raro; paulo usitatius est contrarium, ut assimulatione
omissa scriptum sit ἐνκέφαλος, συνπληροῖ similia.

Aegyptiorum dialectum in aspiratis maxime laborare et ex papyris cognoscitur et
ex Macedonicae indole facile exitlicatur. hic taraen scriptor ut paiilo cultior homo non
saepe peccavit: πρώθη XXVil 52 ipse correxit superscripto τη, καθάρρους VIII 44 excusatur
proximae syllabae natura velut καθ' εὐθυωρίαν XVI 24, ubi alterius syllabae aspirata
priorem infecit. contra plane conversa est aspiratarum sedes in τεθευκέναι XIV 34
(pro τετευχέναι), quod in nota explicavi.

Veuio ad geminorum consonantiura compendia. pinguiore enim pronuntiatipne per
totam graecitatera factura est, ut simplici liquida efferrentur quae duplici legitime scribuntur
velut ἐναλάττειν, βάλειν sim. cuius generis sunt huius συστέλονται XXIX 3. 5. 21
 

 
(partim correcta), porro μεταβάλειν XXIV 28 (correctum), denique πεσόμενον ΧΧΧΙV 44
(quod est πεσσόμενον). in p soni duplicatione velut in ἀπορρεῖν antiquitus fluctuabat et
pronuntiatio et orthographia. hinc etsi vulgaris mos obtinet, inveniuntur tamen in bac
papyro κατεραμμένον XXII 29 et ἀπορεῖ XXVI 41, ἀπορεῖν (ib. 48 f.). haec diligenter
servavi, cum Aristarchus quoque simplicem ρ commendaverit.

ζݲ pro a XXIII 40 καταζβέννυσθαι ut in titulis et in Herculanensibus , sed raro
omnino invenitur.

δݲ pro σݲ invenimus in ὀδμή XXXIV 38 (at ὀσμή XXXVIII 17) et
19. XXXIV 48.

Quae ultimo loco tetigi, sponte traducunt ad ionicae dialecti vestigia, 
quae ex scriptoris eiusve auctoris patria derivanda esse conieci Herm.
I. c. p. 414. nam ionica sunt ἀπουσία (detrimentum) XXXII 24, εἵνεκα
V 23, κεῖνος post consonantes XXIV 32, XXV 28 (cf. XXXVII 40), δένδπος,
δένδρους, δένδρει, δενδρῶν (cf. Index verborum), σκίδωασθαι XXXIII 35 (26).
glossa (nescio cuius dialecti) est καιάτας XXXVI 57 (cf. Index v.). ad
atticismum pertinent περίττωμα VIII 5. XII 10. XVI 20. XVII 45. XVIII 1,
περιττότερος XII 20; περιττώσεις XX 9. cum διαλλάττον XXV 45 et ἦττον
XXXVIII 40 posterioris sint partis, conici non licet atticum hunc colorem
ex Menoniis translatum esse, nam tenuia sunt etiam alibi vestigia atticismi
velut ὡς praepositionis usus, ὡς ὁμοίως similia, de quibus in Hermae Ι. c.
p. 412 breviter sum locutus. sed oratio in universum abhorret a cultiore
illo rhetorum studio et multa insunt vulgaria, velut XXIII 11 λαλήσομεν περὶ
τῆς διοικήσεως, quod Phrynichus Bekkeri p. 51,3 vituperat2, οἰσθῆναι saepe
pro ἐνεχθῆναι, συνεσταμένου, καταχθέντες (pro καταγέντες), quo tamen etiam
Aristoteles usus est d. part. anim. A 1 p. 640 a 22, tum καταισθάνεσθαι passive
(XXXII 5), ἐκφύειν intransitive (XXV 3) et praecipue in praepositionibus et
particulis, in quibus Graeculorum inscitia maxime conspicua est; cf. Index
verborum s. ἐπί, περί, τοι, γάρ τοι, τοιγάρτοι, οὐ μὴν δέ, ὡς ἄν, καί—δέ alia.

Interpunctum est a librario diligentius quam aequales consueverant. interpanctio
quattuor enim invenias distinguendi genera. primum crasso puncto finis
imponitur periodo XXXI 25, quod est singulare. legitime autem spatia
vacua adhibentur, aut minutum (i. e. * huius editionis), quo membra periodi
sive enuntiata minora dirimuntur, aut amplius (i. e. * * quo maiora
enuntiata vel periodi finiuntur. huic autem spatiorum signo, quod est
inter versus, respondet duplex item extra versus positum a sinistra. nam
initio versuum minore spatio (*) diremptorum praetexi solet paragraphus
obelo similis (—), itemque maioribus spatiis respondet diple (—).
 
 

 
quartum denique genus iungitur fere diplis, ἔκθεσιν dico, qua capitum
singulorum initia litteris versuum primoribus sinistrorsum expositis facilius
in legentium oculos cadant.1 ceterum totius rationis (quam utinam
librarius constantius adhibuisset) quanta sit utilitas ad libri sententias
sive intellegendas sive supplendas suapte sponte iutellegitur. quare
huic rei nobis maxima impensa est cura.

Etiam illud magnopere interest eorum qui supplendi negotium
sint, ut versiculorum exitus sedulo notentur, cum praesertim
in hac sede liberiore compendiorum genere usus sit librarius. omnino
hoc tenendum est, quod non semper recte ab editoribus observatum vidi,
inde ab Alexandrina aetate versiculos dirimi syllabatim. quod, etsi nusquam
usus est in fugam vacui angulo illo, qui in Hyperideis et Herculanensibus
voluminibus conspicitur, accurate tamen semper librarius observavit.
perrara sunt illa VIII 2. 3 φαίνεται π|ρὸς et XII 8. 9 Δέξι|ππος.
in duplicibus tamen consonantibus hic, ut aequales2, variat aut αἴσ|θησιν,
εὐρώσ|των, ἐδεσ|τῶν, ἀσθενέσ|τεραι, ἴσ|χοντες dirimendo, aut Ἐρασί|στρατος,
συ|στολὰς, μυ|κτῆρας. illud tamen commodius visum, ut vel Ἀσ|ληπιάκης
cum scripsisset, κ post σ addere quam λ litterae praescribere mallet.

Morcm iudolemque librarii scrutanti non omittenda est ea neglegentia,
quae in omittendis litteris, syllabis, verbis, enuntiatis versatur.
quae partim ipse correxit (neque enim quisquam praeter eum diorthotae
munere functus est), partim nobis supplenda reliquit. atque illa quidem
[] signo, haec <>. innumera huius neglegentiae exempla velut αναδοσ
(ἀνάδοσις), εμηχατο (ἐμηχανήσατο), συνεσται (συνεστάναι), ποιλα (ποικίλα), βατερα
(βαρύτερα), νοσοπειν (νοσοποιεῖν),3 αποικειται (ἀποικειοῦται), τουποδειγματι
(τοῦτο ὑποδείγματι). non minus frequenter dittographias omninoque abundantias
commisit. et dittographiarum quidem prius vocabulum delere
solet velut XIV 20 οταν, quod ego in delendis supervacaneis (quae signavi [])
secutus sum. delendi autem tria genera adhibet: lituram digitis madidum
atramentum abstergentibus factam, puncta superposita, lineam transverquartum
 
 
 

 
sam. memorabile mihi videtur singulare abundantiae genus, quod nescio
an ad indolem hominis pernoscendam faciat plurimum. ut si legimus
XXXIV 44 00 πιθανῶς δὲ οὐδ' οὗτοι ἐπιχειροῦσιν πρὸς αὐτόν, nihil haeremus.
at delevit ipse librarius πρὸς αὐτόν, scilicet quia non erat in exemplari,
sed ex supervacuo ultro additum. eadem religione XXXVIII 3 τὸν αὐτὸν
καὶ οἱ γιγνόμενοι κατατάσσονται τῶι σώματι delevit κατατάσσονται τ. σ. quae
e loei contextu ariolatus contra exemplar addiderat; et sic saepe.

Talia non sunt operarii vix sensum curantis et digito syllabas 
exemplaris carpentis, sed paulo liberioris hominis, qui tota enuntiata
excipere et extrema deficiente memoria cogitando supplere consueverit.
itaque exarasse haec crediderim adulescentem aliquem medicinae studiosum,
qui in suum sibi usum hanc isagogen describeret. de medicinae
eius scientia nolo quidquam detrahere, quamquam caput et ventrem
confundere (VIII 14) non cuiusvis est. at in philosophia plane hospes
esse videtur, si modo ἐντρέχεια animae illa, quam iu prooemio compluries
iactat, Aristotelica est ἐντελέχεια.1 neque casu factum videtur,
quod ubi iterum animae mentio iniecta est XXXI 42 sqq., filum disputationis
interrumpitur. scilicet librarii scribunt, ut ait Hierouymus, non
quod inveniunt, sed quod intellegunt. obscuratis igitur exemplaris apicibus
interdum intellegentiam eum defecisse consentaneum.

De auctoris nomine, secta, aetate, fontibus accuratiora ut invenirem, 
ne nunc quidem contigit. quid mihi visum sit, significatum est alias2.
hoc omni dubitationi exemptum est post Alexandrum Philalethem Laodicensem
eum scripsisse i. e. primo p. Chr. saeculo (si modo exempli Londinensis
aetas recte supra definita est) ac praeter hunc Menonis latrica,
quae sub Aristotelis nomine ei ut aliis innotuerunt, ad doxographiam
prioris partis (c. IV 31—XXXI 9) adsumpta esse.

Iatricon Menoniorum fragmenta ex V. Rosei, viri doctissimi, syllogis 
Berolinensi3 et Lipsiensi4 transtuli (paucis tamen mutatis), ut imago
tanti operis, de quo Londinensis papyri beneficio iam accuratius edocemur,
quam plenissima restituatur. nam si latina fragmenta (IV—VII)
 
 
 
 

 
ut parum certa omittas, ex Plutarchi tamen loco (fr. III) satis constat
non solum principia morborum, quibus contentus fuit hic scriptor, sed
etiam ipsorum morborum varietatem, doxographi nimirum ratione, persecutum
esse Menonem. quid? si eidem fr. (conlatis praesertim fr. IV. V)
fidas, videtur Menon placitorum enarrationi definitiones singulorum morborum
praemisisse, quod neque dedecet Peripateticum philosophum et
similiter invenitur in Doxographis. vide Aetii Placita I 1. 2. 9 sqq., quorum
definitiones etsi colorem habent recentiorem, morem tamen traxisse videntur
e schola Theophrastea, quemadmodum Characterum definitiones
noviciae non sine exemplo antiquo scriptae mihi esse videntur.

De titulo libri quae exposui Hermae 1. c. p. 407 2 hic repetere non
inutile credo. Laertii index V 25 in Aristotelis operibus recenset Ἰατρικὰ
β, Hesychius q. d. Περὶ ἰατρικῆς βݲ et in eius epimetro Περὶ ἰατορικῆς ζݲ,
(qui vita Ptolemaei Chenni usus videtur) n. 92 Περὶ ἐατρικῆς sine librorum
numero. medici latini citant Aristotelem (fr. IV—VII) ut Demetrius Magnesius
(fr. II) et anonymus Londinensis. contra Plutarchus (fr. III) Μενώνεια, et Galenus
(fr. I) tradit hanc Ἰατρικὴν συναγωγὴν inscribi quidem Aristotelis, sed
esse Menonis, Aristotelis discipuli; quare a nonnullis Μενώνεια appellari.
utrum Galeni Ἱατρικὴ συναγωηὴ an catalogorum Ἰατρικὰ sive Περὶ ἰατρικῆς
verum sit, diiudicare non ausim, cum Physica Φυσικά, Περὶ φύσεως (vel
Περὶ κινήσεως), Φoσικὴ ἀκρόασις Peripateticis audiant eademque varietas
in ceteris scriptis et apud ipsum Aristotelem appareat. sed Μενώνεια sic
appellata esse arbitror ut Εὐδήμεια et Νικομάχεια (nam ea quoque Nicomachi
auctoris credebantur), quibus si Aristotelis auctoritas addebatur,
doctrinam ubique apparere Aristoteleam significabatur. scilicet Stagiritae
magnum nomen obumhrat, etsi num quid praeter ipsum consilium et
rationem colligendi Aristoteles impertiverit Menoni, dubium mihi esse
videtur.

Sed quomodocumque ea de re iudicandum erit, gratulamur nobis,
qui gravissimi certe operis iam non umbram solum, sed solida fragmenta
teueamus. quae etsi compilatorum culpa pristino colore privata sunt
nec magnis ipsius Menonis erroribus carent1, tamen campum diu neglectum,
historiam dico medicorum graecorum, novo et insperato eruditionis
flumine laetificarunt.

TIBI vero, FRIDERICE KENYON, cum finem facio praefandi, pro egregiis
TUIS beneficiis dcbitam meritamque gratiam persolvo. si suavissima TUA
laboris societate diutius uti et quot menses, tot annos mihi impendere
licuisset, perfectius et maturatius iam opus proditurum esse probe scio.
at exemplum celeritatis atque strenuitatis, quod TU in Aristotele et Heroda
proposuisti, mihi sequeudum esse putavi, non solum quia nova quam
velocissime efferri omnium virorum doctorum interest, sed quia commodatam
quasi nec propriam rem me tenere existimavi, quam reddere
quanto ocius fas est. quod dum facio, si quid hac festinatione vel
omissum vel delictum est, consoletur uos illud Senecae: contenti simus
inventis, aliquid veritati et posteri conferant.

Berolini Id. Sept. MDCCCLXXXXIII.