Specimen Translationis latinae. 
 (III 30—36. p. 141—143 huiusce editionis.) 
 
 De agenti quidem igitur causa tot · Nunc faciat dici
couipendiose autem et de principiis que materialia
vocantur dicendum est quod enim ipsa sunt inconprehensibilia
facile est considerare ex dissonantia facta de hiis
 a dogmaticis pherecides quidem igitur syrus terram dixit 
esse principium omnium · thales autem millesius aquam ·
anaximander autem auditor ipsius infinitum · anaximenes
 autem et diogenes apolloniates aerem ypasinus autem
metapontinus ignem exenophanes autem colophonius terram
 et aquam oenopides autem chius ignem et aerem · ypporeginus 
ignem et aquam onoma certus autem in orficis
ignem et aquam et terram qui autem circa empedoclem
et stoicos ignem <m> aquam terram de materia
aquam terram] quidem a quibusdam sine qualitate monstruosa
 dicta [a] quam nec ipsi apprehendere affirmant 
quid oportet et dicere qui vero circa aristotelem perypateticum
ignem aerem aquam terram circulariter motum
corpus · democritus autem et epicurus · attoma · anaxagoras
autem clazomenius similium partes diodorus autem
 cui cognomen saturnius minima et indivisibilia corpora · 
eractides autem ponticus et asclepiades bithinensis inequales
magnitudines pictagorici autem numeros · mathematici
autem terminos corporum st<r> ato autem
qualitates · tanta igitur et ad huc pluri dissonantia facta

 
de materialibus principiis ab eis aut omnibus concedemus
positis dissensionibus et aliis etiam aut quibusdam set
omnibus quidem non est possibile · Non enim poterimus
et hiis qui sunt circa asclepiadem concedere frangibilia
 esse elementa dicentibus et talia ex hiis qui circa democritum
attoma ipsa esse dicentibus et non qualificata ex
hiis que circa <ag> omnem sensibilem qualitatem
in omiomeriis relinquentibus si autem aliquam opinionem
ab aliis proponemus aut [em] simpliciter et sine demonstratione
 preferamus · aut cum demonstratione sine quidem
igitur demonstratione manifestum est quia veram oportet
demonstrationem esse vera aut <m> non utique dabitur 
non iudicata iudicio vero · verum autem iudicium esse
ostenditur per demonstrationem iudicatam. Si quid <em>
 ut demonstrationem quidem que prefert aliquam opinionem
vera esse demonstretur · oportet iudicium ipsius demonstratum
esse · ut autem iudicium demonstretur oportet
demonstrationem eius preferre qui per se invicem invenitur
modus qui non dimittet procedere rationem demonstratione
 quidem semper iudicio indigente demonstrato.
iudicio autem demonstratione iudicata · Si autem semper
iudicium iudicio iudicare et demonstrationem demonstratione
demonstrare voluerit aliquis in infinitum eicietur.
Si enim neque omnibus de elementis opinionibus possumus
 concedere neque alicui harum desistere convenit
de hiis.