Aristotelis libellus de re publica Atheniensium cur in hoc Supplemento 
locum obtineat, facile sine verbosis argumentis quivis intelliget. Post cetera 
Stagiritae opera, quibus tempus edax pepercit, nunc sub finem saeculorum
in lucera protractus, in editione Academica Berolinensi locum quasi de iure
sibi vindicat, sociumque invenit illum de re medica libelium quem, ab
harenis Aegyptiacis simul arreptum unaque in Museum Britannicum illatum,
abhinc decem annis felicissime edidit Hermannus Diels1). de auctoritate
huius Politiae hic nulla erit quaestio. Aristotelicum esse non minore iure
quam Menonia illa excerpta, nemo non concedet; immo opus idem esse
quod ab antiquis scriptoribus Aristoteli ipsi una voce tribuitur, certissimis
argumentis probari potest; itaque hic suum sibi locum postularet, etiam si
ab ipsius Aristotelis manu et ratione alienum esse iudicaremus, — id quod
tamen nos nullo modo concedimus, neque sane adhuc a quoquam idoneis
argumentis probatum est.

Edendum igitur esse cum ceteris Aristotelicis libris in editione Academica
hunc librum consentient omnes; de editore autem fortasse mirabuntur
buntur nonnulli. cum autem multi sint, — quorum inter primos Hermannum
Diels et Udalricum de Wilamowitz-Moellendorff honoris causa nomino, —
qui rem maiore sollertia, acumine, experientia, doctrina peragere possent,
illis varias ob causas non contigit opus suscipere, praecipue cum papyrum
ipsam sub oculis habere non possent; itaque mihi tandem, cui fors fortuna
opportunitatem illis non concessam dederat, honos a collegio Academico
oblatus est, ut qui quasi recens nato sedulus sed imperitus olim ministraveram,
idem nunc togatum inter adultos ponerem. quem laborem dum
libenter idemque non sine timore suscipio, rationem huius novae editionis
breviter exponam.

Ante annum post Christum MDCCCLXXX de opere Aristotelico nihil
nisi fragmenta a lexicographis aliisque antiquis scriptoribus citata exstabat,
 

 
 quae post NeumannuiTi in editione Academica optime collegit et edidit
Valentinus 1) Illo demum anno, cum iam terra Aegyptiaca divitias
suas sepultas oculis nostris reddere coepisset, duo folia codicis papyracei a
Museo Berolinensi conquisita sunt, quae postquam a viro doctissimo,
Friderico Blass, ut fragmentum historici anonymi continentia edita 2),
Theodorus Bergk, Academiae Regiae socius, ea pertinere ad Aristotelis de
r. Ρ. Atheniensium libellura acute conspexit3). cum autem fragmenta haec
valde mutila sint et lectu difficillima, multum inter se discrepabant lectiones
a viris doctissimis e papyro erutae ; tandem autem omnia quae legi potuerunt
legit, ordine vero disposuit, cum commentario edidit Ilermannus diels4).
 fragmentorum Berolinensium (quae in adnotationibus criticis B vocabimus)
descriptio haec est. fragmentum primum (I) altitudinem habet 13.2 cm,
latitudinem 13.8 cm; alterum (II) altitudinem 18 cra, latitudinem vero 10 cra.
utruraque tam in fronte quam a tergo scriptum est, ita ut facile pateat codicis,
non voluminis, istas esse reliquias. scriptura tenuis, amplitudinis mediae,
incompta, scribae non ita periti opus esse videtur; atraraentura pallidura, idem-
que saepe lapsu temporum evanidum. Aetas eius non omnino facile discernitur,
sed quarti p. C. saeculi potissimum esse videtur. operis Aristotelici, quale
nunc nobis plenius cognitum est, partes has habet: cc. 12,4; 13,1 — 5;
21,4–22,2; 22,4–7 (in hac editione pp. 31,1—14,12; 14,29—15,15;
25,1—26,1; 26,12—26). lectiones, quotquot quidem discerni poterant, in
adnotatione critica citatae sunt.

Codex Londincnsis Hoc tamen nil nisi gustus epularum lautiorura fuit. initio enim anni
p. C. MDCCCXC volumina nonnulla papyracea ex Aegypto (de loco quo
inventa sunt nihil amplius publici iuris adhuc factum est) in Museum
Britannicura adlata sunt, inter quae quattuor, non sine labore transcripta,
de re publica Atheniensiura agere videbantur; neque scriptoris nomen diu
latuit, quia fragraenta illa paene orania, quae collegerat Rose, illa quoque
quae in codice Berolinensi exstabant, hic suis locis reperta sunt. quae
 voluraina (quibus signura L — Londinensibus scilicet — dedimus) cum
quasi fundamentum totius operis nostri sint, paullo fusius sunt describenda.
altitudinem habent 28 cm, praeter ultiraura, quod 25 cm tantum est; lati-
tudinera habet priraura 220 cm, alterura 166.5 cm, tertium 91.5 cm, quartum,
ut nunc accuratius dispositum est, 79 cm. nec tamen haec pristina
forraa papyri fuit. in altero enira latere quod prius ad scripturara recipiendara
adhibitura est (quippe quod papyri fibras pronas, non transverso ordine
stantes habeat), scriptae inventae sunt rationes pecuniae acceptae et expensae,
pensae, a villico quodam Didymo pro domino Epimacho in annis regni
Vespasiani decimo et undecimo (post Chr. 78 et 79) confectae. harum
 
 
 
 

 
quidem rationum pars prior ea est quae partem Aristotelici operis ultiraam
(id est, est, volumen quartum) in tergo tenet; hoc tamen aliud fuisse volumen
e mensuris quas supra dedi liquet, decimique anni rationes reddit. undecimi
anni computus in tria volumina divisus est. primum ad partem Aristotelici
operis priorem recipiendam ita adhibitum est, ut initium scripturae Didymi
a tergo extreraum scriptoris recentioris pensum habeat; quin etiam, cum
papyrus scriptori Aristotelis non sufficeret, folium aliud raagnura addebatur,
quod nunc pagina undecima Aristotelici operis occupat1) prius tamen
quam rerura publicarum Atheniensium fortunae hic narrarentur, initium
fecerat aliquis commentaria (argumentura et scholia) in orationera Demosthenis
Midianam transcribendi, post paginas autera unara et diraidiara
transcriptas finera labori posuerat2) hoc deinceps deleto, Aristotelici libri
pars prior in paginis undecira conscripta est, quae ita inter sese discrepant
ut undeciraa latitudinera 28 cm, deciraa 12 cra, nona 21 cra, ceterae autera
circa 14 — 16 cm habeant. volumen alterum (littera Β a scriba signatum)
tredecim habet paginas, siraiiiter dispositas, ita ut initiura Aristotelici
Operis finem rationum Didymearura a tergo habeat; pagina prima latitudinem
habet 16 cm, ceterae autem (aliis manibus transcriptae) 9.5—12 cm.
Tertium (cui scriba verba τομος γ praeposuit) paginae paulo ampliores
occupant, latitudinis 11 5—16 cra, quarum una (octava et vicesima) mutila
est; in hoc initium operis Aristotelici initiura rationura Didymearum a
tergo habet. quartum voluraen, de quo supra dixiraus, septera paginas
habet, latitudinis circa 11 cm; hae omnes lacerae et male habitae, ita ut
verba multa sola coniectura lecta aut restituta sint, nonnulla adhuc obscura
atque incerta maneant.

De aetate codicis plura nunc sunt testiraonia quara eo tempore fuerunt 
quo primum in lucem datus est, sed idem iudicium. cum enira rationes
quae in obverso latere papyri sunt annis post Christura natura 78 et 79
scriptas esse certura neque veri siraile sit scripta talia diu esse servata,
facile evincitur opus Aristotelicura circa A. D. 100 in averso latere esse
transcriptura. quod iudiciura multis nunc testiraoniis roboratum est, cum
perraultae eius aetatis papyri intra hos duodecim annos inventae et publici
iuris factae sint3) unde papyrura Londinensem circa finem saeculi p. Ch.
primi in Aegypto (fortasse prope oppidum Herraopolim, in qua regione
rationes Didymeae confectae sunt) transcriptam esse constat.

Archetypum e quo transcriptum est exeraplura Londinense mutilum 
fuisse inde patet, quod initium operis codex noster omnino non habet,
 
 
 

 
neque unquam habuit. incipit enim in medio clausulae imperfectae, quae
in capite paginae primae reperitur, ante quam spatium paginae vacuum
relictum est. hoc ideo esse factum ut initio voluminis quasi tutamentum
esset facile creditur, cum in aliis quoque papyris (e. g. ea quae Herodae
mimos servavit) simile inveniatur; sed quia in ceteris voluminibus huius
operis nullum tale spatium relictum est, potest etiam illud conici spatium
propterea relictum esse a scriba primo, quo initium deperditum, si unquam
reperiretur, insereret. lacunas etiam alibi esse ubi exciderint partes
Aristotelici operis suspicati sunt nonnulli, nec tamen satis demonstra-
verunt.

Ad scriptorcs librarios venimus, qui numero sunt quattuor. primus
(quem L1 in adnotationibus vocamus) volumen primum totum
idemque paginam primam in voluraine altero, scriptura ille usus minuta
sed crassiore eius generis quod cursivum nuncupatur, multis compendiis,
de quibus infra tractabitur. errores ipse suos plerumque correxit, neque,
quod videmus, multos omnino fecit; non indoctus enim fuisse videtur,
licet scriba peritus non fuerit. sub finem autem errores nonnullos correxit
et litteras male formatas rescripsit etiam scriba quartus (L4) alter (L2),
qui paginas septem et dimidiam (13—20) scripsit, unciali scripturae genere
utitur, magnitudinis mediocris, visu non iniucundo, sed erroribus scatente,
praecipue in orthographia. correctoris opere functus est scriba quartus
(L4): qui menda permulta sustulit, nonnulla tamen reliquit. in medio
paginae vicesimae opus incipit scriba tertius (L3) qui partem voluminis
alterius (pp. 20—24) confecit, idemque totum volumen quartum transcripsit.
et hic quidem scriptura utitur interdum unciali, crassa atque deformi,
saepius autem cursiva, tenui et rapida, ita ut nonnunquam verba vix legenda
sint. quod cum accidisset, saepe scriba quartus eadem verba melius superscripsit,
scripsit, idemque errores nonnullos sustulit. volumen denique tertium
huius scribae (L4): totum est opus, qui omnia transcripsit et suos ipse
errores correxit. scriptura parva et cursiva est, manui primae non dissimilis,
similis, sed minor et tenuior; et quanquam compendiis plerumque iisdem
utitur, non omnia similia sunt 1). hunc autem scriptorem cum munere
correctoris per totum librum (nonnunquam etiam in provincia scribae primi)
fungi videamus, neque qui scriptoriam artem profiteretur sed potius privatum
tum aliquem hominem haec exarasse: facilis est coniectura eundem huius
libri possessorem fuisse, cui nos tot post saecula, totoque divisi orbe, opus
Aristotelicum servatum debemus.

Compendia in hoc libro, quippe qui in usum privatum scriptus sit,
ita multa ut in paucis aliis usurpantur; neque tamen eadem apud omnes
scriptores. ’ haec adhibet compendia:
 

 
 
 ABBREV = αὐτήν (P. 9,8) 
 γ΄ = γάρ 
 δ΄ = δε 
 δ΄ = διά 
 ABBREV = εἶναι 
 ABBREV = ἐστίν 
 κ΄ = και 
 κ = κατα 
 μ = μεν 
 μ = μετα 
 ό = ουν 
 π = παρα 
 π΄ = περ vel περί 
 σ = συν 
 ABBREV = ται 
 τ΄ = την 
 τ᾿= της 
 τ΄ = των 
 ABBREV = χρόνος

Praeter haec autem compendia, verba saepe brevioribus formis ita
scribit ut litteras finales omittat, eamque quam postremam retinet super
versum aliquantulo erigat; quales sunt Σολων ο, γινεσ υ, αγρ ω, x. t. X. hoc in
verbis plus quam centum triginta efficit L1; praecipue autem terminationes
quae in -ov, -ος, -ου desinunt per ο solum significat, e. g. πολεμαρχ ο,
γυναικ ο, σημει ο, πληθ ο, ετυχ ο, et circa quadraginta alia, etiam αλλ ο pro
ἄλλοισ semel habet. necnon ω pro ων saere usurpat, sicut πλουσι ω, βασιλε ω,
πολλ ω, κ.τ.λ. modus infinitivus mediae aut passiveas vocis saepe θ pro θαι
habet, ut γινεσ θ, κομισασ θ, κληρουσ θ. raeter hoc non ita saere in consonantibusvocem claudit; exstant autem Αριστει δ, αρχ, Αττι κ, βασι λ, βου λ, δυνα μ, θεμιστο κ,
θεμιστοκ λ, μαχ, ωαυμα χ, ονο μ, Σαλα μ, Σικε λ, συμμα χ, φι λ, φυ λ. si κυρ ι, pro
σύριος et φ η pro φησίν addas, omnia genera abbreviationis a L1 usitata habes.

In L2 nulla omnino sunt compendia, nec multa in L3. hic tamen <
pro δραχμήν et υ᾿ pro ὐπέρ habet, item ανδρ ι=ἄνδρας, απογραφῖ=ἀπολγραφάς,
δι ι=διά, τρο᾿=τρόπων, χωρ᾿=χώραν, quae tachggraphici generis signa sunt;
et καί saepe ita cursive scribitur ut paene compendium fiat. praeterea verba haec abbreviata inveniuntur: πο λ=πόλεως, πολι τ=πολιτῶν, τη=τῆς.
L4 speciem eandem quae in L1 est plerumque reddit. compendia haec habet:
 
 ὰ=ἀνά 
 γ΄=γάρ 
 δ΄=δέ 
 δ`=διά 
 <=δραχμή 
 \=εἷναι 
 ABBREV=δἰσί 
 -=ἐστί 
 θ΄=θαι 
 θ΄=θων(κριθῶν, p.26,
36, ut videtur) 
 κ΄=και 
 κ`=κατά 
 μ΄=μεν 
 μ`=μετά 
 μ΄=μων (ωόμων, P. 26,
30; σταθμῶν, p. 26,32) 
 v΄=νων(πεντακοσιομεδίμνων, p. 25,6) 
 ο΄=ουν 
 π`=παρά 
 π΄=περί 
 σ΄=σύν 
 τABBREV=ται 
 τ`=την 
 τ᾿=της 
 τ΄=των 
 υ`=ὑπό

Ergo viginti septem compendiorum septemdecim scribae utrique L1
et L4 communia sunt; sibi propria habet L1 ABBREV=αὐτήν et ABBREV=χρόνος, L4
autem α`, <, =, θ΄(=θαι et θων), μ΄(=μων), ν΄, υ`. verbis abbreviatis
L4 minus saepe quam L1 utitur; in ο praecipue non nisi ter berbum desinti,
ω προ ων in quinque verbis stat, ο υ pro semel. In comsonanti exeuntia
habet βασι λ, βου λ, γυμνι κ, γυναι κ, θρι θ, νο μ, οβο λ, π ο (= πρός),
χρημα τ1). Pro ἀπὸ exhibet etiam compendium singulare α< (p.27,23).

Talis igitur est papyrus unde Aristotelis librum anno MDCCCXCI
primmum edidi, accuratius editione tertia anno MDCCXCII. editiones alias
alii curaverunt: Herwerden et van Leeuwen (MDCCCXCI), Kailbel et
von Wilamowitz-Moellendorff (MDCCCXCI semel et bis, et MDCCCXCVIII),
Ferrini (MDCCCXCI), Blass (MDCCCXCII, MDCCCXCV, MDCCCXCVIII;
quarta nunc prodiit), Sandys (MDCCCXCIII), Lowjagin (MDCCCXCV)2),
patim etiam Haussoullier3) (MDCCCXCIII) et Hude4) (MDCCCXCII).
papyrum ipsam contulit horum nemo nisi Blass, et pro editione Kailbelii
et Wilamowitzii tertia Wilcken, ceteris editio phototypica praesto fuit.
 accedit ut decem post annos fragmenta alia eorundem voluminum ex Aegypto
in Angliam missa sint, quorum textus nunc primum in lucem profertur.
frustula sane sunt parva, ne dicam minutissima, quae paucas tantum litteras
continent; neque tamen omnino inutilia sunt. maximum inte haec east
fragmentum quod lacunam in primis voluminis quarti versibus complete
(p. 74,22sqq. hius editionis); centera in pp. 53,3 64,3 71,22, 72,7, 73,6,
73,10, 74,7, 78,7, invenientur (vide adntationes criticas). his igitur novis
subsidiis auctus, et nova totius codicis collatione facta, editionem hanc paravi.

In textu constituendo cautus fui. cum enim nullus dubitem, in memoriam uno codice servatam quin plures quam scimus errores se insinuare
potuerint, persuadere mihi nequeo nos, nisi manifestus sit error, coniecturis
adhibitis non plus damni quam auxilii esse adlaturos. Ubi manifestus est
error, aut hiat papyrus, inter supplementa a viris doctissimis proposita
elegi ut potui; paucissima et levissima mea addidi. supplementorum primum
quemque auctorem in adnotationibus semper nominavi: si nomen abest,
meum est. omino hoc in mente habui, ut textum Aristotelicum qualis
in papyro Londinensi exstat, certissimis tantum amotis erroribus, quam
accuratissime ante oculos haberet lector. ergo si quid in codice mutavi,
omnia vel levissima in adnotationibus notavi. taedio fortasse nonnullis
erit, omnia quae in orthographia peccavit scriba alter (L2) ordine longo

exposita videre; sed in codice unico edendo operae pretium esse videbatur
omnia semel referre; in ceterum eligat sibi quisque quod velit.

Quod ad ceteras adnotationes attinet, non necessarium putavi semper
indicare quis primum recte verbum hoc vel illud in papyro esse aut viderit
aut divinaverit. scio equidem nimirum in editione principi multos irrepsisse
eroores, multa aliorum scientia et acumine postea restituta esse. textus
autem, qualis nunc exstat, non unius hominis opus est; sed patem suam
cuique in adnotationibus usque tribuere supervacaneum videbatur. itaque
codicis lectiones, quales nunc esse iudico, imprimendas curavi, nihil adnotavi,
nisi ubi aut lectio dbia est aut aliquid quod in codice non exstat
in textum rettuli.

De quarto volumnie plura nonnulla sunt praefanda. in his laceris 
fragmentis laboraverunt multi: textum legere et restituere miro successu
conati sunt Wilamowitz, Haussoulier, Blass, Wilcken; sensum investigaverunt,
multis locis recte constituerunt Teusch1) et Photiades2). his nunc aliquid
addidisse me credo, dum fragmenta ipsa papyri, antehac disiecta iacentia,
suo quodque loco reddo; unde ut verba et litteras nonnullas legerem contigit,
sententiamque hic illic melius, ut mihil videor, restituerem. omnino
contextus totius voluminis, omnium quos nominavi coniunctis laboribus,
nunc ita sanus et continuus exstat (excepto extremo cap. LXVII), ut causa
nulla iam impediat quominus haec pars operis eadem sub forma cum
ceteris appareat. itaque in capita et clausulas eam divisi, ita ut totus
liber novem iet sexaginta capitibus constituta sit; et quanquam dubitationes
nonnulliss locis adhuc manent et fortasse manebunt, nihilominus totum opus
Aristotelicum nunc tandem continuo tenore et textu magna pro parte satis stabilito legere licebit.

Testimonia amplissima e lexicographis aliisque scrptoribus sedula 
industria collegit vir doctissmus G. Wentzel; de quibus quae praefanda
sunt ipse dicet. His addidi locos nonnullos ex eis scriptoribus — Herodoto
scilicet et Thucydide et Xenophonte — quorum opera (praeter alia non 
servata)ante oculos habuisse videtur Aristoteles, necnon ex Aristotelis ipsius
Politicis, ut eluceat quantum in utroque opere eadem sit mens, idem de
rebus praeteritis iudicium. et hos quidem fontes a testimoniis a Wentzelio
collectis ita distinxi, ut nomina scriptorum capitalibus litteris (velut Herod.,
Thuc.) imprimerem.

Indices nominum et verborum (quales antea etiam Herwerden–Leeuwen 
et Sandys editionibus suis adiecerunt) sed uberiores et pleniores confecit
sedulo iuvenis bonae spei E. Neustadt Berolinensis.

Quae cum ita sint, quid restat nisi ut omnibus quorum auxilio hanc 
editionem perfeci grates agam? omnes nomiare non licet; multi enim
laboranerunt, et nos in labores eorum intorivimus. illos praecipue com- 
 
 

 
memoratre iuvat qui tredecim fere antehac annis errores novicii editoris ita
correxerunt ut si quid feliciter elaboratum erat, laudibus vel immeritis
prosequerentur, sin minus, verbis amicis instrigantes edocerent; quorum
inter primos Kaibelium, quem immatura morte peemptum lugemus, et
Wilamowitz-Moellendorfium summa observantia nomino. collegis Academiae
Regiae Borussicae, qui mihil opus hoc tam honorificum detulerunt, grates
ago; modo ne sit eventus tantea humanitati et benevolentiae impar. ante
mones autem Hermanno Diels pro beneficiis multis debitas referre gratias
velim; qui primus inte peregrinos editionem meam principem benigna voce
accepit; qui papyrum illam medicam coniunctis mecum viribus edidit, et,
dum ipse laborem maximum et sollertiam incumparabilem attulit, mihi
plus quam debitam laudem tribuit; qui collegam in Academiam singulari
studio et benevolentia vocatum me amplexus est; qui ad editionem hanc conficiendam
honorificentissime appelavit, et in conficienda consilio et scientia
sempr adiuvit. pauca haec verba atque infirma; non infirma menoria et voluntas, quibus virum tantum prosequor.

Datum Londini

Kal. Octobr. MCMIII.

Fridericus G. Kenyon.

Testimonia composui quaecumque repperi omnia: his addidi locos
nonnullos qui utrum ex Aristotelis libello fluxerint necne homines docti
adhuc disputant aut certe ambigunt, seclusi quae ab Aristotele aliena esse
meo quidem iudicio certum est; qua in re larior quam parcior esse malui.
verba scriptorum ita edidi, ut clare appareat, quid libri manu scripti exhibeant;
in lexicographis et grammaticis et meis et Reitzensteinii et Bethii
in Diogene Laertio Dielesianis copiis usus sum, ubi si quid discrepat ab
lectione editionum adhuc pevulgatarum, id ex codicibus sumptum esse
moneo; reliquorum auctorum verba ut ad fidem codicum recenserem, adii
editiones et commentationes virorum doctorum eas, quae de libris manuscriptis
aliquid referunt. restat ut ego quoque Hermanno Diels gratias
debitas agam: qui huic quoque parti libelli patronus extitit strenuus et
indefesus.

Datum Berolini

a. d. VII Kal. Nov.

Georgius Wentzei.