Domitianus natus est VIIII. Kal. Nouemb. patre consule designato inituroque mense
 insequenti honorem, regione urbis sexta ad Malum Punicum, domo quam postea in templum
 gentis Flauiae conuertit. pubertatis ac primae adulescentiae tempus tanta inopia
 tantaque infamia gessisse fertur, ut nullum argenteum uas in usu haberet. satisque
 constat Clodium Pollionem praetorium uirum, in quem est poema Neronis quod inscribitur
 'Luscio,' chirographum eius conseruasse et nonnumquam protulisse noctem sibi
 pollicentis; nec defuerunt qui affirmarent, corruptum Domitianum et a Nerua successore
 mox suo. bello Vitelliano confugit in Capitolium cum
 patruo Sabino ac parte praesentium copiarum, sed irrumpentibus aduersariis et ardente
 templo apud aedituum clam pernoctauit, ac mane Isiaci celatus habitu interque
 sacrificulos uariae superstitionis cum se trans Tiberim ad condiscipuli sui matrem
 comite uno contulisset, ita latuit, ut scrutantibus qui uestigia subsecuti erant,
 deprehendi non potuerit. post uictoriam demum
 progressus et Caesar consalutatus honorem praeturae urbanae consulari potestate suscepit
 titulo tenus, nam iuris dictionem ad collegam proximum transtulit, ceterum omnem uim
 dominationis tam licenter exercuit, ut iam tum qualis futurus esset ostenderet. ne
 exequar singula, contractatis multorum uxoribus Domitiam Longinam Aelio Lamiae nuptam
 etiam in matrimonium abduxit, atque uno die super XX officia urbana aut peregrina
 distribuit, mirari se Vespasiano dictitante, quod successorem non et sibi mitteret.

expeditionem quoque in Galliam Germaniasque neque necessariam et dissuadentibus
 paternis amicis incohauit, tantum ut fratri se et opibus et dignatione adaequaret. 
 Ob haec correptus, quo magis et aetatis et condicionis admoneretur, habitabat cum patre
 una sellamque eius ac fratris, quotiens prodirent, lectica sequebatur ac triumphum
 utriusque Iudaicum equo albo comitatus est. quin et e sex consulatibus non nisi unum
 ordinarium gessit eumque cedente ac suffragante fratre. simulauit et ipse mire modestiam in primisque poeticae studium, tam insuetum antea
 sibi quam postea spretum et abiectum, recitauitque etiam publice. nec tamen eo setius,
 cum Vologaesus Parthorum rex auxilia aduersus Alanos ducemque alterum ex Vespasiani
 liberis depoposcisset, omni ope contendit ut ipse potissimum mitteretur; et quia
 discussa res est, alios Orientis reges ut idem postularent donis ac pollicitationibus
 sollicitare temptauit. 
 Patre defuncto diu cunctatus an duplum donatiuum militi offerret, numquam iactare
 dubitauit relictum se participem imperii, sed fraudem testamento adhibitam; neque
 cessauit ex eo insidias struere fratri clam palamque, quoad correptum graui ualitudine,
 prius quam plane efflaret animam, pro mortuo deseri iussit; defunctumque nullo
 praeterquam consecrationis honore dignatus, saepe etiam carpsit obliquis orationibus et
 edictis.

Inter initia principatus cotidie secretum sibi horarum sumere solebat nec quicquam
 amplius quam muscas captare ac stilo praeacuto configere, ut cuidam interroganti,
 essetne quis intus cum Caesare, non absurde responsum sit a Vibio Crispo, ne muscam
 quidem. deinde uxorem Domitiam, ex qua in secundo suo consulatu filium tulerat alteroque
 anno 
 
 , consalutauit Augustam; eandem Paridis histrionis amore deperditam repudiauit
 intraque breue tempus inpatiens discidii quasi efflagitante populo reduxit. 
 Circa administrationem autem imperii aliquamdiu se uarium praestitit, mixtura quoque
 aequabili uitiorum atque uirtutum, donec uirtutes quoque in uitia deflexit: quantum
 coniectare licet, super ingenii naturam inopia rapax, metu saeuus.

Spectacula assidue magnifica et sumptuosa edidit non in amphitheatro modo, uerum et in
 circo, ubi praeter sollemnes bigarum quadrigarumque cursus proelium etiam duplex,
 equestre ac pedestre, commisit; at in amphitheatro nauale quoque. nam uenationes
 gladiatoresque et noctibus ad lychnuchos, nec uirorum modo pugnas, sed et feminarum.
 praeterea quaestoriis muneribus, quae olim omissa reuocauerat, ita semper interfuit, ut
 populo potestatem faceret bina paria e suo ludo postulandi eaque nouissima aulico
 apparatu induceret. ac per omne gladiatorum
 spectaculum ante pedes ei stabat puerulus coccinatus paruo portentosoque capite, cum quo
 plurimum fabulabatur, nonnumquam serio. auditus est certe, dum ex eo quaerit, ecquid
 sciret, cur sibi uisum esset ordinatione proxima Aegypto praeficere Mettium Rufum.
 edidit naualis pugnas paene iustarum classium, effosso et circumstructo iuxta Tiberim
 lacu, atque inter maximos imbres perspectauit. 
 Fecit et ludos saeculares, computata ratione temporum ad annum non quo Claudius
 proxime, sed quo olim Augustus ediderat; in iis circensium die, quo facilius centum
 missus peragerentur, singulos e septenis spatiis ad quina corripuit. 
 Instituit et quinquennale certamen Capitolino Ioui triplex, musicum equestre gymnicum,
 et aliquanto plurium quam nunc est coronatorum. certabant enim et prosa oratione Graece
 Latineque ac praeter citharoedos chorocitharistae quoque et psilocitharistae, in stadio
 uero cursu etiam uirgines. certamini praesedit crepidatus purpureaque amictus toga
 Graecanica, capite gestans coronam auream cum effigie Iouis ac Iunonis Mineruaeque,
 adsidentibus Diali sacerdote et collegio Flauialium pari habitu, nisi quod illorum
 coronis inerat et ipsius imago. celebrabat et in Albano quotannis Quinquatria Mineruae,
 cui collegium instituerat, ex quo sorte ducti magisterio fungerentur ederentque eximias
 uenationes et scaenicos ludos superque oratorum ac poetarum certamina. 
 Congiarium populo nummorum trecenorum ter dedit atque inter spectacula muneris
 largissimum epulum Septimontiali †sacrorum quidem senatui equitique panariis, plebei
 sportellis cum obsonio distributis initium uescendi primus fecit; dieque proximo omne
 genus rerum missilia sparsit, et quia pars maior intra popularia deciderat, quinquagenas
 tesseras in singulos cuneos equestris ac senatorii ordinis pronuntiauit.

Plurima et amplissima opera incendio absumpta restituit, in quis et Capitolium, quod
 rursus arserat; sed omnia sub titulo tantum suo ac sine ulla pristini auctoris memoria.
 nouam autem excitauit aedem in Capitolio Custodi Ioui et forum quod nunc Neruae uocatur,
 item Flauiae templum gentis et stadium et odium et naumachiam, e cuius postea lapide
 maximus circus deustis utrimque lateribus extructus est.

Expeditiones partim sponte suscepit, partim necessario: sponte in Chattos, necessario
 unam in Sarmatas legione cum legato simul caesa; in Dacos duas, primam Oppio Sabino
 consulari oppresso, secundam Cornelio Fusco praefecto cohortium praetorianarum, cui
 belli summam commiserat. de Chattis Dacisque post uaria proelia duplicem triumphum egit,
 de Sarmatis lauream modo Capitolino Ioui rettulit. 
 Bellum ciuile motum a L. Antonio, superioris Germaniae praeside, confecit absens
 felicitate mira, cum ipsa dimicationis hora resolutus repente Rhenus transituras ad
 Antonium copias barbarorum inhibuisset. de qua uictoria praesagiis prius quam nuntiis
 comperit, siquidem ipso quo dimicatum erat die statuam eius Romae insignis aquila
 circumplexa pinnis clangores laetissimos edidit; pauloque post occisum Antonium adeo
 uulgatum est, ut caput quoque adportatum eius uidisse se plerique contenderent.

Multa etiam in communi rerum usu nouauit: sportulas publicas sustulit reuocata rectarum
 cenarum consuetudine; duas circensibus gregum factiones aurati purpureique panni ad
 quattuor pristinas addidit; interdixit histrionibus scaenam, intra domum quidem
 exercendi artem iure concesso; castrari mares uetuit; spadonum, qui residui apud
 mangones erant, pretia moderatus est. ad summam
 quondam ubertatem uini, frumenti uero inopiam existimans nimio uinearum studio neglegi
 arua, edixit, ne quis in Italia nouellaret utque in prouinciis uineta succiderentur,
 relicta ubi plurimum dimidia parte; nec exequi rem perseuerauit. quaedam ex maximis
 officiis inter libertinos equitesque R. communicauit. 
 geminari legionum castra prohibuit nec plus quam mille nummos a quoquam ad signa deponi,
 quod L. Antonius apud duarum legionum hiberna res nouas moliens fiduciam cepisse etiam
 ex depositorum summa uidebatur. addidit et quartum stipendium militi aureos ternos.

Ius diligenter et industrie dixit, plerumque et in foro pro tribunali extra ordinem;
 ambitiosas centumuirorum sententias rescidit; reciperatores, ne se perfusoriis
 assertionibus accommodarent, identidem admonuit; nummarios iudices cum suo quemque
 consilio notauit. auctor et
 tr. tribunis 
 pl. plebis fuit aedilem sordidum repetundarum
 accusandi iudicesque in eum a senatu petendi. magistratibus quoque urbicis
 prouinciarumque praesidibus coercendis tantum curae adhibuit, ut neque modestiores
 umquam neque iustiores extiterint; e quibus plerosque post illum reos omnium criminum
 uidimus. suscepta correctione morum licentiam
 theatralem promiscue in equite spectandi inhibuit; scripta famosa uulgoque edita, quibus
 primores uiri ac feminae notabantur, aboleuit non sine auctorum ignominia; quaestorium
 uirum, quod gesticulandi saltandique studio teneretur, mouit senatu; probrosis feminis
 lecticae usum ademit iusque capiendi legata hereditatesque; equitem R. ob reductam in
 matrimonium uxorem, cui dimissae adulterii crimen intenderat, erasit iudicum albo;
 quosdam ex utroque ordine lege Scantinia condemnauit; incesta Vestalium uirginum, a
 patre quoque suo et fratre neglecta, uarie ac seuere coercuit, priora capitali
 supplicio, posteriora more ueteri. nam cum Oculatis
 sororibus, item Varronillae liberum mortis permisisset arbitrium corruptoresque earum
 relegasset, mox Corneliam maximam uirginem absolutam olim, dein longo interuallo
 repetitam atque conuictam defodi imperauit stupratoresque uirgis in comitio ad necem
 caedi, excepto praetorio uiro, cui, dubia etiam tum causa et incertis quaestionibus
 atque tormentis de semet professo, exilium indulsit. 
 ac ne qua religio deum impune contaminaretur, monimentum, quod libertus eius e lapidibus
 templo Capitolini Iouis destinatis filio extruxerat, diruit per milites ossaque et
 reliquias quae inerant mari mersit.

Inter initia usque adeo ab omni caede abhorrebat, ut absente adhuc patre recordatus
 Vergili i uersum: 
 impia quam caesis gens est epulata iuuencis edicere destinarit, ne boues immolarentur.
 cupiditatis quoque atque auaritiae uix suspicionem ullam aut priuatus umquam aut
 princeps aliquamdiu dedit, immo e diuerso magna saepe non abstinentiae modo sed etiam
 liberalitatis experimenta. omnis circa se largissime
 prosecutus nihil prius aut acrius monuit quam ne quid sordide facerent. relictas sibi
 hereditates ab iis, quibus liberi erant, non recepit. legatum etiam ex testamento Rusti
 Caepionis, qui cauerat ut quotannis ingredientibus curiam senatoribus certam summam
 uiritim praestaret heres suus, irritum fecit. reos, qui ante quinquennium proximum apud
 aerarium pependissent, uniuersos discrimine liberauit nec repeti nisi intra annum eaque
 condicione permisit, ut accusatori qui causam non teneret exilium poena esset.
 scribas quaestorios negotiantis ex consuetudine sed
 contra Clodiam legem uenia in praeteritum donauit. subsiciua, quae diuisis per ueteranos
 agris carptim superfuerunt, ueteribus possessoribus ut usu capta concessit. fiscales
 calumnias magna calumniantium poena repressit, ferebaturque uox eius: 'princeps qui
 delatores non castigat, irritat.'

Sed neque in clementiae neque in abstinentiae tenore permansit, et tamen aliquanto
 celerius ad saeuitiam desciuit quam ad cupiditatem. discipulum Paridis pantomimi
 impuberem adhuc et cum maxime aegrum, quod arte formaque non absimilis magistro
 uidebatur, occidit; item Hermogenem Tarsensem propter quasdam in historia figuras,
 libraris etiam, qui eam descripserant, cruci fixis. patrem familias, quod Thraecem
 murmilloni parem, munerario imparem dixerat, detractum spectaculis in harenam canibus
 obiecit cum hoc titulo: 'impie locutus parmularius.' 
 Complures senatores, in iis aliquot consulares, interemit; ex quibus Ciuicam Cerealem
 in ipso Asiae proconsulatu, Saluidienum Orfitum, Acilium Glabrionem in exilio, quasi
 molitores rerum nouarum, ceteros leuissima quemque de causa. Aelium Lamiam ob
 suspiciosos quidem, uerum et ueteres et innoxios iocos, quod post abductam uxorem
 laudanti uocem suam 'eutacto' dixerat quodque Tito hortanti se ad alterum matrimonium
 responderat: μὴ καὶ σὺ γαμῆσαι θέλεις; 
 Saluium Cocceianum, quod Othonis imperatoris patrui
 sui diem natalem celebrauerat; Mettium Pompusianum, quod habere imperatoriam genesim
 uulgo ferebatur et quod depictum orbem terrae in membrana s contionesque regum
 ac ducum ex Tito Liuio circumferret quodque seruis nomina Magonis et Hannibalis
 indidisset; Sallustium Lucullum Britanniae legatum, quod lanceas nouae formae appellari
 Luculleas passus esset; Iunium Rusticum, quod Paeti Thraseae et Heluidi Prisci laudes
 edidisset appellassetque eos sanctissimos uiros; cuius criminis occasione philosophos
 omnis urbe Italiaque summouit. occidit et Heluidium
 filium, quasi scaenico exodio sub persona Paridis et Oenones diuortium suum cum uxore
 taxasset; Flauium Sabinum alterum e patruelibus, quod eum comitiorum consularium die
 destinatum perperam praeco non consulem ad populum, sed imperatorem pronuntiasset.
 
 Verum aliquanto post ciuilis belli uictoriam saeuior, plerosque partis aduersae, dum
 etiam latentis conscios inuestigat o , nouo quaestionis genere distorsit
 immisso per obscaena igne; nonnullis et manus amputauit. satisque constat duos solos e
 notioribus uenia donatos, tribunum laticlauium et centurionem, qui se, quo facilius
 expertes culpae ostenderent, impudicos probauerant et ob id neque apud ducem neque apud
 milites ullius momenti esse potuisse.

Erat autem non solum magnae, sed etiam callidae inopinataeque saeuitiae.
 a u ctorem summarum pridie quam cruci figeret in cubiculum uocauit, assidere in
 toro iuxta coegit, securum hilaremque dimisit, partibus etiam de cena dignatus est.
 Arrecinum Clementem consularem, unum e familiaribus et emissariis suis, capitis
 condemnaturus in eadem uel etiam maiore gratia habuit, quoad nouissime simul gestanti,
 conspecto delatore eius: 'uis,' inquit, 'hunc nequissimum seruum cras audiamus?'
 
 Et quo contemptius abuteretur patientia hominum, numquam tristiorem sententiam sine
 praefatione clementiae pronuntiauit, ut non aliud iam certius atrocis exitus signum
 esset quam principii lenitas. quosdam maiestatis reos in curiam induxerat, et cum
 praedixisset experturum se illa die quam carus senatui esset, facile perfecerat ut etiam
 more maiorum puniendi condemnarentur; deinde
 atrocitate poenae conterritus, ad leniendam inuidiam intercessit his uerbis—neque enim
 ab re fuerit ipsa cognoscere—: 'permittite, patres conscripti, a pietate uestra
 impetrari, quod scio me difficulter impetraturum, ut damnatis liberum mortis arbitrium
 indulgeatis; nam et parcetis oculis uestris et intellegent me omnes senatui
 interfuisse.'

Exhaustus operum ac munerum inpensis stipendioque, quod adiecerat, temptauit quidem ad
 releuandos castrenses sumptus numerum militum deminuere; sed cum et obnoxium se barbaris
 per hoc animaduerteret neque eo setius in explicandis oneribus haereret, nihil pensi
 habuit quin praedaretur omni modo. bona uiuorum ac mortuorum usquequaque quolibet et
 accusatore et crimine corripiebantur. satis erat obici qualecumque factum
 dictum q ue aduersus maiestatem principis. 
 confiscabantur alienissimae hereditates uel uno existente, qui diceret audisse se ex
 defuncto, cum uiueret, heredem sibi Caesarem esse. praeter ceteros Iudaicus fiscus
 acerbissime actus est; ad quem deferebantur, qui uel ut inprofessi Iudaicam
 uiuerent uitam uel dissimulata origine imposita genti tributa non pependissent.
 interfuisse me adulescentulum memini, cum a procuratore frequentissimoque consilio
 inspiceretur nonagenarius senex, an circumsectus esset. 
 Ab iuuenta minime ciuilis animi, confidens etiam et cum uerbis tum rebus immodicus,
 Caenidi patris concubinae ex Histria reuersae osculumque, ut assuerat, offerenti manum
 praebuit; generum fratris indigne ferens albatos et ipsum ministros habere,
 proclamauit: 
 οὐκ ἀγαθὸν πολυκοιρανίη.

principatum uero adeptus neque in senatu iactare dubitauit et patri se et fratri
 imperium dedisse, illos sibi reddidisse, neque in reducenda post diuortium uxore edicere
 reuocatam eam in puluinar suum. adclamari etiam in amphitheatro epuli die libenter
 audiit: 'domino et dominae feliciter!' sed et Capitolino certamine cunctos ingenti
 consensu precantis, ut Palfurium Suram restitueret pulsum olim senatu ac tunc de
 oratoribus coronatum, nullo responso dignatus tacere tantum modo iussit uoce praeconis.
 pari arrogantia, cum procuratorum suorum nomine
 formalem dictaret epistulam, sic coepit: 'dominus et deus noster hoc fieri iubet.' unde
 institutum posthac, ut ne scripto quidem ac sermone cuiusquam appellaretur aliter.
 statuas sibi in Capitolio non nisi aureas et argenteas poni permisit ac ponderis certi.
 Ianos arcusque cum quadrigis et insignibus triumphorum per regiones urbis tantos ac tot
 extruxit, ut cuidam Graece inscriptum sit: 'arci.' 
 consulatus septemdecim cepit, quot ante eum nemo; ex quibus septem medios continuauit,
 omnes autem paene titulo tenus gessit nec quemquam ultra Kal. Mai., plerosque ad Idus
 usque Ianuarias. post autem duos triumphos Germanici cognomine assumpto Septembrem
 mensem et Octobrem ex appellationibus suis Germanicum Domitianumque transnominauit, quod
 altero suscepisset imperium, altero natus esset.

Per haec terribilis cunctis et inuisus, tandem oppressus est 
 amicorum libertorumque intimorum simul et uxoris. annum diemque ultimum uitae iam pridem
 suspectum habebat, horam etiam nec non et genus mortis. adulescentulo Chaldaei cuncta
 praedixerant; pater quoque super cenam quondam fungis abstinentem palam irriserat ut
 ignarum sortis suae, quod non ferrum potius timeret. 
 quare pauidus semper atque anxius minimis etiam suspicionibus praeter modum
 commouebatur. ut edicti de excidendis uineis propositi gratiam faceret, non alia magis
 re compulsus creditur, quam quod sparsi libelli cum his uersibus erant: κἄν με φάγῃς ἐπὶ ῤίζαν, ὅμωσ ἔτι καρποφορήσω, 
 ὅσσον ἐπισπεῖσαι σοί, τράγε, θυομένῳ. 
 eadem formidine oblatum a senatu nouum et excogitatum
 honorem, quamquam omnium talium appetentissimus, recusauit, quo decretum erat ut,
 quotiens gereret consulatum, eq(uites) R. quibus sors obtigisset, trabeati et cum hastis
 militaribus praecederent eum inter lictores apparitoresque. 
 Tempore uero suspecti periculi appropinquante sollicitior in dies porticuum, in quibus
 spatiari consuerat, parietes phengite lapide distinxit, e cuius splendore per imagines
 quidquid a tergo fieret prouideret. nec nisi secreto atque solus plerasque custodias,
 receptis quidem in manum catenis, audiebat. utque domesticis persuaderet, ne bono quidem
 exemplo aud i endam esse patroni necem, Epaphroditum a libellis capitali poena
 condemnauit, quod post destitutionem Nero in adipiscenda morte manu eius adiutus
 existimabatur.

denique Flauium Clementem patruelem suum contemptissimae inertiae, cuius filios etiam
 tum paruulos successores palam destinauerat abolitoque priore nomine alterum Vespasianum
 appellari, alterum Domitianum, repente ex tenuissima suspicione tantum non in ipso eius
 consulatu interemit. quo maxime facto maturauit sibi exitium. 
 Continuis octo mensibus tot fulgura facta nuntiataque sunt, ut exclamauerit: 'feriat
 iam, quem uolet.' tactum de caelo Capitolium templumque Flauiae gentis, item domus
 Palatina et cubiculum ipsius, atque etiam e basi statuae triumphalis titulus excussus ui
 procellae in monimentum proximum decidit. arbor, quae priuato adhuc Vespasiano euersa
 surrexerat, tunc rursus repente corruit. Praenestina Fortuna, toto imperii spatio annum
 nouum commendanti laetam eandemque semper sortem dare assueta, extremo tristissimam
 reddidit nec sine sanguinis mentione. 
 Mineruam, quam superstitiose colebat, somniauit excedere sacrario negantemque ultra se
 tueri eum posse, quod exarmata esset a Ioue. nulla tamen re perinde commotus est quam
 responso casuque Ascletarionis mathematici. hunc delatum nec infitiantem iactasse se
 quae prouidisset ex arte, sciscitatus est, quis ipsum maneret exitus; et affirmantem
 fore ut breui laceraretur a canibus, interfici quidem sine mora, sed ad coarguendam
 temeritatem artis sepeliri quoque accuratissime imperauit. quod cum fieret, euenit ut
 repentina tempestate deiecto funere semiustum cadauer discerperent canes, idque ei
 cenanti a mimo Latino, qui praeteriens forte animaduerterat, inter ceteras diei fabulas
 referretur.

Pridie quam periret, cum oblatos tubures seruari iussisset in crastinum, adiecit: 'si
 modo uti licuerit,' et conuersus ad proximos affirmauit fore ut sequenti die luna se in
 aquario cruentaret factumque aliquod existeret, de quo loquerentur homines per terrarum
 orbem. at circa mediam noctem ita est exterritus, ut e strato prosiliret. dehinc mane
 haruspicem ex Germania missum, qui consultus de fulgure mutationem rerum praedixerat,
 audiit condemnauitque. ac dum exulceratam in fronte
 uerrucam uehementius scalpit, profluente sanguine: 'utinam,' inquit, 'hactenus.' tunc
 horas requirenti pro quinta, quam metuebat, sexta ex industria nuntiata est. his uelut
 transacto iam periculo laetum festinantemque ad corporis curam Parthenius cubiculo
 praepositus conuertit, nuntians esse qui magnum nescio quid afferret, nec differendum.
 itaque summotis omnibus in cubiculum se recepit atque ibi occisus est.

De insidiarum caedisque genere haec fere diuulgata sunt. cunctantibus conspiratis,
 quando et quo modo, id est lauantemne an cenantem adgrederentur, Stephanus, Domitillae
 procurator et tunc interceptarum pecuniarum reus, consilium operamque obtulit. ac
 sinisteriore brachio uelut aegro lanis fasciisque per aliquot dies ad auertendam
 suspicionem obuoluto, sub ipsam horam dolonem interiecit; professusque conspirationis
 indicium et ob hoc admissus legenti traditum a se libellum et attonito suffodit inguina.
 saucium ac repugnantem adorti Clodianus
 cornicularius et Maximus Partheni libertus et Satur decurio cubiculariorum et quidam e
 gladiatorio ludo uulneribus septem contrucidarunt. puer, qui curae Larum cubiculi ex
 consuetudine assistens interfuit caedi, hoc amplius narrabat, iussum se a Domitiano ad
 primum statim uulnus pugionem puluino subditum porrigere ac ministros uocare, neque ad
 caput quidquam excepto capulo et praeterea clausa omnia repperisse; atque illum interim
 arrepto deductoque ad terram Stephano conluctatum diu, dum modo ferrum extorquere, modo
 quanquam laniatis digitis oculos effodere conatur. 
 Occisus est XIIII. Kal. Octb. anno aetatis quadragensimo quinto, imperii quinto decimo.
 cadauer eius populari sandapila per uispillones exportatum Phyllis nutrix in suburbano
 suo Latina uia funerauit, sed reliquias templo Flauiae gentis clam intulit cineribusque
 Iuliae Titi filiae, quam et ipsam educarat, conmiscuit.

Statura fuit procera, uultu modesto ruborisque pleno, grandibus oculis, uerum acie
 hebetiore; praeterea pulcher ac decens, maxime in iuuenta, et quidem toto corpore
 exceptis pedibus, quorum digitos restrictiores habebat; postea caluitio quoque deformis
 et obesitate uentris et crurum gracilitate, quae tamen ei ualitudine longa remacruerant.
 commendari se uerecundia oris adeo sentiebat, ut
 apud senatum sic quondam iactauerit: 'usque adhoc certe et animum meum probastis et
 uultum.' caluitio ita offendebatur, ut in contumeliam suam traheret, si cui alii ioco
 uel iurgio obiectaretur; quamuis libello, quem de cura capillorum ad amicum edidit, haec
 etiam, simul illum seque consolans, inseruerit: 
 ' οὐχ ὁράᾳς, οἷοσ κἀγὼ καλόσ τε μέγασ τε; eadem me
 tamen manent capillorum fata, et forti animo fero comam in adulescentia senescentem.
 scias nec gratius quicquam decore nec breuius.'

laboris impatiens pedibus per urbem non temere ambulauit, in expeditione et agmine equo
 rarius, lectica assidue uectus est armorum nullo, sagittarum uel praecipuo studio
 tenebatur. centenas uarii generis feras saepe in Albano secessu conficientem spectauere
 plerique atque etiam ex industria ita quarundam capita figentem, ut duobus ictibus quasi
 cornua efficeret. nonnumquam in pueri procul stantis praebentisque pro scopulo dispansam
 dexterae manus palmam sagittas tanta arte derexit, ut omnes per interualla digitorum
 innocue euaderent.

Liberalia studia imperii initio neglexit, quanquam bibliothecas incendio absumptas
 impensissime reparare curasset, exemplaribus undique petitis missisque Alexandream qui
 describerent emendarentque. numquam tamen aut historiae carminibusue noscendis operam
 ullam aut stilo uel necessario dedit. praeter commentarios et acta Tiberi Caesaris nihil
 lectitabat; epistulas orationesque et edicta alieno formabat ingenio. sermonis tamen nec
 inelegantis, dictorum interdum etiam notabilium: 'uellem,' inquit, 'tam formosus esse,
 quam Maecius sibi uidetur'; et cuiusdam caput uarietate capilli subrutilum et incanum
 perfusam niuem mulso dixit.

condicionem principum miserrimam aiebat, quibus de coniuratione comperta non crederetur
 nisi occisis. 
 Quotiens otium esset, alea se oblectabat, etiam profestis diebus matutinisque horis, ac
 lauabat de die prandebatque ad satietatem, ut non temere super cenam praeter Matianum
 malum et modicam in ampulla potiunculam sumeret. conuiuabatur frequenter ac large, sed
 paene raptim; certe non ultra solis occasum nec ut postea comisaretur. nam ad horam
 somni nihil aliud quam solus secreto deambulabat.

Libidinis nimiae, assiduitatem concubitus uelut exercitationis genus clinopalen
 uocabat; eratque fama, quasi concubinas ipse deuelleret nataretque inter uulgatissimas
 meretrices. fratris filiam adhuc uirginem oblatam in matrimonium sibi cum deuinctus
 Domitiae nuptiis pertinacissime recusasset, non multo post alii conlocatam corrupit
 ultro et quidem uiuo etiam tum Tito; mox patre ac uiro orbatam ardentissime palamque
 dilexit, ut etiam causa mortis extiterit coactae conceptum a se abigere.

Occisum eum populus indifferenter, miles grauissime tulit statimque Diuum appellare
 conatus est, paratus et ulcisci, nisi duces defuissent; quod quidem paulo post fecit
 expostulatis ad poenam pertinacissime caedis auctoribus. contra senatus adeo laetatus
 est, ut repleta certatim curia non temperaret, quin mortuum contumeliosissimo atque
 acerbissimo adclamationum genere laceraret, scalas etiam inferri clipeosque et imagines
 eius coram detrahi et ibidem solo affligi iuberet, nouissime eradendos ubique titulos
 abolendamque omnem memoriam decerneret. 
 Ante paucos quam occideretur menses cornix in Capitolio elocuta est: ἔσται πάντα καλῶσ , nec defuit qui ostentum sic
 interpretaretur: 
 nuper Tarpeio quae sedit culmine cornix 
 'est bene' non potuit dicere, dixit: 'erit'. ipsum etiam Domitianum ferunt somniasse
 gibbam sibi pone ceruicem auream enatam, pro certoque habuisse beatiorem post se
 laetioremque portendi rei publicae statum, sicut sane breui euenit abstinentia et
 moderatione insequentium principum.