Titus, cognomine paterno, amor ac deliciae generis humani—tantum illi ad promerendam
 omnium uoluntatem uel ingenii uel artis uel fortunae superfuit, et, quod difficillimum
 est, in imperio, quando priuatus atque etiam sub patre principe ne odio quidem, nedum
 uituperatione publica caruit—natus est III. Kal. Ian. insigni anno Gaiana nece, prope
 Septizonium sordidis aedibus, cubiculo uero perparuo et obscuro, nam manet adhuc et
 ostenditur;

educatus in aula cum Britannico simul ac paribus disciplinis et apud eosdem magistros
 institutus. quo quidem tempore aiunt metoposcopum a Narcisso Claudi liberto adhibitum,
 ut Britannicum inspiceret, constantissime affirmasse illum quidem nullo modo, ceterum
 Titum, qui tunc prope astabat, utique imperaturum. erant autem adeo familiares, ut de
 potione, qua Britannicus hausta periit, Titus quoque iuxta cubans gustasse credatur
 grauique morbo adflictatus diu. quorum omnium mox memor statuam ei auream in Palatio
 posuit et alteram ex ebore equestrem, quae circensi pompa hodieque praefertur, dedicauit
 prosecutusque est.

in puero statim corporis animique dotes explenduerunt, magisque ac magis deinceps per
 aetatis gradus: forma egregia et cui non minus auctoritatis inesset quam gratiae,
 praecipuum robur, quanquam neque procera statura et uentre paulo proiectiore;
 memoria e singularis, docilitas ad omnis fere tum belli tum pacis artes.
 armorum et equitandi peritissimus, Latine Graeceque
 uel in orando uel in fingendis poematibus promptus et facilis ad extemporalitatem usque;
 sed ne musicae quidem rudis, ut qui cantaret et psalleret iucunde scienterque. e
 pluribus comperi, notis quoque excipere uelocissime solitum, cum amanuensibus suis per
 ludum iocumque certantem, imitarique chirographa quaecumque uidisset, ac saepe profiteri
 maximum falsarium esse potuisse.

Tribunus militum et in Germania et in Britannia meruit summa e industriae nec
 minore modestiae t fama, sicut apparet statuarum et imaginum eius multitudine
 ac titulis per utramque prouinciam. 
 Post stipendia foro operam dedit honestam magis quam assiduam, eodemque tempore
 Arrecinam Tertullam, patre eq. R. sed praefecto quondam praetorianarum cohortium, duxit
 uxorem et in defunctae locum Marciam Furnillam splendidi generis; cum qua sublata filia
 diuortium fecit. 
 Ex quaesturae deinde honore legioni praepositus Tarichaeas et Gamalam urbes Iudaeae
 ualidissimas in potestatem redegit, equo quadam acie sub feminibus amisso alteroque
 inscenso, cuius rector circa se dimicans occubuerat.

Galba mox tenente rem p. missus ad gratulandum, quaqua iret conuertit homines, quasi
 adoptionis gratia arcesseretur. sed ubi turbari rursus cuncta sensit, redit ex itinere,
 aditoque Paphiae Veneris oraculo, dum de nauigatione consulit, etiam de imperii spe
 confirmatus est. cuius breui compos et ad perdomandam
 Iudaeam relictus, nouissima Hierosolymorum oppugnatione duodecim propugnatores totidem
 sagittarum confecit ictibus, cepitque ea natali filiae suae tanto militum gaudio ac
 fauore, ut in gratulatione imperatorem eum consalutauerint et subinde decedentem
 prouincia detinuerint, suppliciter nec non et minaciter efflagitantes, aut remaneret aut
 secum omnis pariter abduceret. unde nata suspicio est,
 quasi desciscere a patre Orientisque sibi regnum uindicare temptasset; quam suspicionem
 auxit, postquam Alexandriam petens in consecrando apud Memphim boue Apide diadema
 gestauit, de more quidem rituque priscae religionis; sed non deerant qui sequius
 interpretarentur. quare festinans in Italiam, cum Regium, dein Puteolos oneraria naue
 appulisset, Romam inde contendit expeditissimus inopinantique patri, uelut arguens
 rumorum de se temeritatem: 'ueni,' inquit, 'pater, ueni.'

neque ex eo destitit participem atque etiam tutorem imperii agere. 
 Triumphauit cum patre censuramque gessit una, eidem collega et in tribunicia potestate
 et in septem consulatibus fuit; receptaque ad se prope omnium officiorum cura, cum
 patris nomine et epistulas ipse dictaret et edicta conscriberet orationesque in senatu
 recitaret etiam quaestoris uice, praefecturam quoque praetori suscepit numquam ad id
 tempus nisi ab eq. R. administratam, egitque aliquanto inciuilius et uiolentius,
 siquidem suspectissimum quemque sibi summissis qui per theatra et castra quasi consensu
 ad poenam deposcerent, haud cunctanter oppressit. in
 his Aulum Caecinam consularem uocatum ad cenam ac uixdum triclinio egressum confodi
 iussit, sane urgente discrimine, cum etiam chirographum eius praeparatae apud milites
 contionis deprehendisset. quibus rebus sicut in posterum securitati satis cauit, ita ad
 praesens plurimum contraxit inuidiae, ut non temere quis tam aduerso rumore magisque
 inuitis omnibus transierit ad principatum.

Praeter saeuitiam suspecta in eo etiam luxuria erat, quod ad mediam noctem comisationes
 cum profusissimo quoque familiarium extenderet; nec minus libido propter exoletorum et
 spadonum greges propterque insignem reginae Berenices amorem, cui etiam nuptias
 pollicitus ferebatur; suspecta rapacitas, quod constabat in cognitionibus patris
 nundinari praemiarique solitum; denique propalam alium Neronem et opinabantur et
 praedicabant. at illi ea fama pro bono cessit conuersaque est in maximas laudes neque
 uitio ullo reperto et contra uirtutibus summis. 
 Conuiuia instituit iucunda magis quam profusa. amicos elegit, quibus etiam post eum
 principes ut et sibi et rei p. necessariis adquieuerunt praecipueque sunt usi. Berenicen
 statim ab urbe dimisit inuitus inuitam. quosdam e gratissimis delicatorum quanquam tam
 artifices saltationis, ut mox scaenam tenuerint, non modo fouere prolixius, sed spectare
 omnino in publico coetu supersedit. 
 Nulli ciuium quicquam ademit; abstinuit alieno, ut si quis umquam; ac ne concessas
 quidem ac solitas conlationes recepit. et tamen nemine ante se munificentia minor,
 amphitheatro dedicato thermisque iuxta cele b riter extructis munus edidit
 apparatissimum largissimumque; dedit et nauale proelium in ueteri naumachia, ibidem et
 gladiatores atque uno die quinque milia omne genus ferarum.

Natura autem beniuolentissimus, cum ex instituto Tiberi omnes dehinc Caesares beneficia
 a superioribus concessa principibus aliter rata non haberent, quam si eadem
 isdem et ipsi dedissent, primus praeterita omnia uno confirmauit edicto nec a se peti
 passus est. in ceteris uero desideriis hominum obstinatissime tenuit, ne quem sine spe
 dimitteret; quin et admonentibus domesticis, quasi plura polliceretur quam praestare
 posset, non oportere ait quemquam a sermone principis tristem discedere; atque etiam
 recordatus quondam super cenam, quod nihil cuiquam toto die praestitisset, memorabilem
 illam meritoque laudatam uocem edidit: 'amici, diem perdidi.' 
 Populum in primis uniuersum tanta per omnis occasiones comitate tractauit, ut proposito
 gladiatorio munere, non ad suum, sed ad spectantium arbitrium editurum se professus sit;
 et plane ita fecit. nam neque negauit quicquam petentibus et ut quae uellent peterent
 ultro adhortatus est. quin et studium armaturae Thraecum prae se ferens saepe cum populo
 et uoce et gestu ut fautor cauillatus est, uerum maiestate salua nec minus aequitate. ne
 quid popularitatis praetermitteret, nonnumquam in thermis suis admissa plebe lauit.
 
 Quaedam sub eo fortuita ac tristia acciderunt, ut conflagratio Vesuuii montis in
 Campania, et incendium Romae per triduum totidemque noctes, item pestilentia quanta non
 temere alias. in iis tot aduersis ac talibus non modo principis sollicitudinem sed et
 parentis affectum unicum praestitit, nunc consolando per edicta, nunc opitulando
 quatenus suppeteret facultas. curatores restituendae
 Campaniae e consularium numero sorte duxit; bona oppressorum in Vesuuio, quorum heredes
 non extabant, restitutioni afflictarum ciuitatium attribuit. urbis incendio nihil
 publice nisi perisse testatus, cuncta praetoriorum suorum ornamenta operibus ac templis
 destinauit praeposuitque compluris ex equestri ordine, quo quaeque maturius
 peragerentur. medendae ualitudini leniendisque morbis nullam diuinam humanamque opem non
 adhibuit inquisito omni sacrificiorum remediorumque genere. 
 Inter aduersa temporum et delatores amendatoresque erant ex licentia ueteri. hos
 assidue in foro flagellis ac fustibus caesos ac nouissime traductos per amphitheatri
 harenam partim subici ac uenire imperauit, partim in asperrimas insularum auehi. utque
 etiam similia quandoque ausuros perpetuo coerceret, uetuit inter cetera de eadem re
 pluribus legibus agi quaeriue de cuiusquam defunctorum statu ultra certos annos.

Pontificatum maximum ideo se professus accipere ut puras seruaret manus, fidem
 praestitit, nec auctor posthac cuiusquam necis nec conscius, quamuis interdum ulciscendi
 causa non deesset, sed periturum se potius quam perditurum adiurans. duos patricii
 generis conuictos in adfectatione imperii nihil amplius quam ut desisterent monuit,
 docens principatum fato dari, si quid praeterea desiderarent promittens se tributurum.
 et confestim quidem ad alterius matrem quae procul
 aberat, cursores suos misit, qui anxiae saluum filium nuntiarent, ceterum ipsos non
 solum familiari cenae adhibuit, sed et insequenti die gladiatorum spectaculo circa se ex
 industria conlocatis oblata sibi ferramenta pugnantium inspicienda porrexit. dicitur
 etiam cognita utriusque genitura imminere ambobus periculum adfirmasse, uerum quandoque
 et ab alio, sicut euenit. 
 Fratrem insidiari sibi non desinentem, sed paene ex professo sollicitantem exercitus,
 meditantem fugam, neque occidere neque seponere ac ne in minore quidem honore habere
 sustinuit, sed, ut a primo imperii die, consortem successoremque testari perseuerauit,
 nonnumquam secreto precibus et lacrimis orans, ut tandem mutuo erga se animo uellet
 esse.

inter haec morte praeuentus est maiore hominum damno quam suo. 
 Spectaculis absolutis, in quorum fine populo coram ubertim fleuerat, Sabinos petit
 aliquanto tristior, quod sacrificanti hostia aufugerat quodque tempestate serena
 tonuerat. deinde ad primam statim mansionem febrim nanctus, cum inde lectica
 transferretur, suspexisse dicitur dimotis pallulis caelum, multumque conquestus eripi
 sibi uitam immerenti; neque enim extare ullum suum factum paenitendum excepto dum taxat
 uno. id quale fuerit, neque ipse tunc prodidit neque
 cuiquam facile succurrat. quidam opinantur consuetudinem recordatum, quam cum fratris
 uxore habuerit; sed nullam habuisse persancte Domitia iurabat, haud negatura, si qua
 omnino fuisset, immo etiam gloriatura, quod illi promptissimum erat in omnibus
 probris.

Excessit in eadem qua pater uilla Id. Sept. post biennium ac menses duos diesque XX
 quam successerat patri, altero et quadragesimo aetatis anno. quod ut palam factum est,
 non secus atque in domestico luctu maerentibus publice cunctis, senatus prius quam
 edicto conuocaretur ad curiam concurrit, obseratisque adhuc foribus, deinde apertis,
 tantas mortuo gratias egit laudesque congessit, quantas ne uiuo quidem umquam atque
 praesenti.