Vitelliorum originem alii aliam et quidem diuersissimam tradunt, partim ueterem et
 nobilem, partim uero nouam et obscuram atque etiam sordidam; quod ego per adulatores
 obtrectatoresque imperatoris Vitelli euenisse opinarer, nisi aliquanto prius de familiae
 condicione uariatum esset. extat Q. †Elogi ad Quintum
 Vitellium Diui Augusti quaestorem libellus, quo continetur, Vitellios Fauno Aboriginum
 rege et Vitellia, quae multis locis pro numine coleretur, ortos toto Latio imperasse;
 horum residuam stirpem ex Sabinis transisse Romam atque inter patricios adlectam;
 indicia stirpis mansisse diu uiam Vitelliam ab
 Ianiculo ad mare usque, item coloniam eiusdem nominis, quam gentili copia aduersus
 Aequiculos tutandam olim depoposcissent; tempore deinde Samnitici belli praesidio in
 Apuliam misso quosdam ex Vitellis subsedisse Nuceriae eorumque progeniem longo post
 interuallo repetisse urbem atque ordinem senatorium.

contra plures auctorem generis libertinum prodiderunt, Cassius Seuerus nec minus alii
 eundem et sutorem ueteramentarium, cuius filius sectionibus et cognituris uberius
 compendium nanctus, ex muliere uulgari, Antiochi cuiusdam furnariam exercentis filia,
 equitem R. genuerit. sed quod discrepat, sit in medio. 
 ceterum P. Vitellius domo Nuceria, siue ille stirpis antiquae siue pudendis parentibus
 atque auis, eques certe R. et rerum Augusti procurator, quattuor filios amplissimae
 dignitatis cognomines ac tantum praenominibus distinctos reliquit Aul(um), Q(uintum),
 P(ublium), L(ucium). Aulus in consulatu obiit, quem cum Domitio Neronis Caesaris patre
 inierat, praelautus alioqui famosusque cenarum magnificentia. Quintus caruit ordine, cum
 auctore Tiberio secerni minus idoneos senatores remouerique placuisset. P(ublius), Germanici comes, Cn. Pisonem inimicum et interfectorem
 eius accusauit condemnauitque, ac post praeturae honorem inter Seiani conscios arreptus
 et in custodiam fratri datus scalpro librario uenas sibi incidit, nec tam mortis
 paenitentia quam suorum obtestatione obligari curarique se passus in eadem custodia
 morbo periit. L(ucius) ex consulatu Syriae
 praepositus, Artabanum Parthorum regem summis artibus non modo ad conloquium suum, sed
 etiam ad ueneranda legionum signa pellexit. mox cum Claudio principe duos insuper
 ordinarios consulatus censuramque gessit. curam quoque imperi sustinuit absente eo
 expeditione Britannica; uir innocens et industrius, sed amore libertinae perinfamis,
 cuius etiam saliuis melle commixtis, ne clam quidem aut raro sed cotidie ac palam,
 arterias et fauces pro remedio fouebat. idem miri in
 adulando ingenii primus C. Caesarem adorare ut deum instituit, cum reuersus ex Syria non
 aliter adire ausus esset quam capite uelato circumuertensque se, deinde procumbens.
 Claudium uxoribus libertisque addictum ne qua non arte demereretur, proximo munere a
 Messalina petit ut sibi pedes praeberet excalciandos; detractumque socculum dextrum
 inter togam tunicasque gestauit assidue, nonnumquam osculabundus. Narcissi quoque et
 Pallantis imagines aureas inter Lares coluit. huius et illa uox est: 'saepe facias,' cum
 saeculares ludos edenti Claudio gratularetur.

decessit paralysi altero die quam correptus est, duobus filiis superstitibus, quos ex
 Sestilia probatissima nec ignobili femina editos consules uidit, et quidem eodem ambos
 totoque anno, cum maiori minor in sex menses successisset. defunctum senatus publico
 funere honorauit, item statua pro rostris cum hac inscriptione: pietatis
 immobilis erga principem . 
 A. Vitellius L. filius imperator natus est VIII. Kal. Oct., uel ut quidam VII. Id.
 Sept., Druso Caesare Norbano Flacco cons. genituram eius praedictam a mathematicis ita
 parentes exhorruerunt, ut pater magno opere semper contenderit, ne qua ei prouincia uiuo
 se committeretur, mater et missum ad legiones et appellatum imperatorem pro afflicto
 statim lamentata sit. pueritiam primamque adulescentiam Capreis egit inter Tiberiana
 scorta, et ipse perpetuo spint he riae cognomine notatus existimatusque
 corporis gratia initium et causa incrementorum patri fuisse;

sequenti quoque aetate omnibus probris contaminatus, praecipuum in aula locum tenuit,
 Gaio per aurigandi, Claudio per aleae studium familiaris, sed aliquanto Neroni
 acceptior, cum propter eadem haec, tum peculiari merito, quod praesidens certamini
 Neroneo cupientem inter citharoedos contendere nec quamuis flagitantibus cunctis
 promittere audentem ideoque egressum theatro reuocauerat, quasi perseuerantis populi
 legatione suscepta, exorandumque praebuerat.

Trium itaque principum indulgentia non solum honoribus uerum et sacerdotiis amplissimis
 auctus, proconsulatum Africae post haec curamque operum publicorum administrauit et
 uoluntate dispari et existimatione. in prouincia singularem innocentiam praestitit
 biennio continuato, cum succedenti fratri legatus substitisset; at in urbano officio
 dona atque ornamenta templorum subripuisse et commutasse quaedam ferebatur proque auro
 et argento stagnum et aurichalcum supposuisse.

Vxorem habuit Petroniam consularis uiri filiam et ex ea filium Petronianum captum
 altero oculo. hunc heredem a matre sub condicione institutum, si de potestate patris
 exisset, manu emisit breuique, ut creditum est, interemit, insimulatum insuper
 parricidii et quasi paratum ad scelus uenenum ex conscientia hausisset. duxit mox
 Galeriam Fundanam praetorio patre ac de hac quoque liberos utriusque sexus tulit, sed
 marem titubantia oris prope mutum et elinguem.

A Galba in inferiorem Germaniam contra opinionem missus est. adiutum putant T. Vini
 suffragio, tunc potentissimi et cui iam pridem per communem factionis Venetae fauorem
 conciliatus esset; nisi quod Galba prae se tulit nullos minus metuendos quam qui de solo
 uictu cogitarent, ac posse prouincialibus copiis profundam gulam eius expleri, ut cuiuis
 euidens sit contemptu magis quam gratia electum. satis
 constat exituro uiaticum defuisse, tanta egestate rei familiaris, ut uxore et liberis,
 quos Romae relinquebat, meritorio cenaculo abditis domum in reliquam partem anni
 ablocaret utque ex aure matris detractum unionem pignerauerit ad itineris impensas.
 creditorum quidem praestolantium ac detinentium turbam et in iis Sinuessanos
 Formianosque, quorum publica uectigalia interuerterat, non nisi terrore calumniae
 amouit, cum libertino cuidam acerbius debitum reposcenti iniuriarum formulam, quasi
 calce ab eo percussus, intendisset nec aliter quam extortis quinquaginta sestertiis
 remisisset. 
 Aduenientem male animatus erga principem exercitus pronusque ad res nouas libens ac
 supinis manibus excepit uelut dono deum oblatum, ter consulis filium, aetate integra,
 facili ac prodigo animo. quam ueterem de se persuasionem Vitellius recentibus etiam
 experimentis auxerat, tota uia caligatorum quoque militum obuios exosculans perque
 stabula ac deuersoria mulionibus ac uiatoribus praeter modum comis, ut mane singulos
 iamne iantassent sciscitaretur seque fecisse ructu quoque ostenderet.

castra uero ingressus nihil cuiquam poscenti negauit atque etiam ultro ignominiosis
 notas, reis sordes, damnatis supplicia dempsit. quare uixdum mense transacto, neque diei
 neque temporis ratione habita, ac iam uespere, subito a militibus e cubiculo raptus, ita
 ut erat in ueste domestica, imperator est consalutatus circumlatusque per celeberrimos
 uicos, strictum Diui Iuli i gladium tenens detractum delubro Martis atque in
 prima gratulatione porrectum sibi a quodam. nec ante
 in praetorium rediit quam flagrante triclinio ex conceptu camini, cum quidem
 consternatis et quasi omine aduerso anxiis omnibus: 'bono,' inquit, 'animo estote! nobis
 adluxit,' nullo sermone alio apud milites usus. consentiente deinde etiam superioris
 prouinciae exercitu, qui prior a Galba ad senatum defecerat, cognomen Germanici delatum
 ab uniuersis cupide recepit, Augusti distulit, Caesaris in perpetuum recusauit.

ac subinde caede Galbae adnuntiata, compositis Germanicis rebus, partitus est copias,
 quas aduersus Othonem praemitteret quasque ipse perduceret. praemisso agmine laetum
 euenit auspicium, siquidem a parte dextra repente aquila aduolauit lustratisque signis
 ingressos uiam sensim antecessit. at contra ipso mouente statuae equestres, cum
 plurifariam ei ponerentur, fractis repente cruribus pariter corruerunt, et laurea, quam
 religiosissime circumdederat, in profluentem excidit; mox Viennae pro tribunali iura
 reddenti gallinaceus supra umerum ac deinde in capite astitit. quibus ostentis par
 respondit exitus; nam confirmatum per legatos suos imperium per se retinere non
 potuit.

De Betriacensi uictoria et Othonis exitu, cum adhuc in Gallia esset, audiit nihilque
 cunctatus, quicquid praetorianarum cohortium fuit, ut pessimi exempli, uno exauctorauit
 edicto iussas tribunis tradere arma. centum autem atque uiginti, quorum libellos Othoni
 datos inuenerat exposcentium praemium ob editam in caede Galbae operam, conquiri et
 supplicio adfici imperauit, egregie prorsus atque magnifice et ut summi principis spem
 ostenderet, nisi cetera magis ex natura et priore uita sua quam ex imperii maiestate
 gessisset. namque itinere incohato per medias
 ciuitates ritu triumphantium uectus est perque flumina delicatissimis nauigiis et
 uariarum coronarum genere redimitis, inter profusissimos obsoniorum apparatus, nulla
 familiae aut militis disciplina, rapinas ac petulantiam omnium in iocum uertens, qui non
 contenti epulo ubique publice praebito, quoscumque libuisset in libertatem asserebant,
 uerbera et plagas, saepe uulnera, nonnumquam necem repraesentantes aduersantibus.
 utque campos, in quibus pugnatum est, adit,
 abhorrentis quosdam cadauerum tabem detestabili uoce confirmare ausus est, optime olere
 occisum hostem et melius ciuem. nec eo setius ad leniendam grauitatem odoris plurimum
 meri propalam hausit passimque diuisit. pari uanitate atque insolentia lapidem memoriae
 Othonis inscriptum intuens dignum eo Mausoleo ait, pugionemque, quo is se occiderat, in
 Agrippinensem coloniam misit Marti dedicandum. in Appennini quidem iugis etiam
 peruigilium egit.

urbem denique ad classicum introiit paludatus ferroque succinctus, inter signa atque
 uexilla, sagulatis comitibus ac detectis commilitonum armis. 
 Magis deinde ac magis omni diuino humanoque iure neglecto Alliensi die pontificatum
 maximum cepit, comitia in decem annos ordinauit seque perpetuum consulem. et ne cui
 dubium foret, quod exemplar regendae rei p. eligeret, medio Martio campo adhibita
 publicorum sacerdotum frequentia inferias Neroni dedit ac sollemni conuiuio citharoedum
 placentem palam admonuit, ut aliquid et de dominico diceret, incohantique Neroniana
 cantica primus exultans etiam plausit.

talibus principiis magnam imperii partem non nisi consilio et arbitrio uilissimi
 cuiusque histrionum et aurigarum administrauit et maxime Asiatici liberti. hunc
 adulescentulum mutua libidine constupratum, mox taedio profugum cum Puteolis poscam
 uendentem reprehendisset, coiecit in compedes statimque soluit et rursus in deliciis
 habuit; iterum deinde ob nimiam contumaciam et furacitatem grauatus circumforano
 lanistae uendidit dilatumque ad finem muneris repente subripuit et prouincia demum
 accepta manumisit ac primo imperii die aureis donauit anulis super cenam, cum mane
 rogantibus pro eo cunctis detestatus esset seuerissime talem equestris ordinis
 maculam.

Sed uel praecipue luxuriae saeuitiaeque deditus epulas trifariam semper, interdum
 quadrifariam dispertiebat, in iantacula et prandia et cenas comisationesque, facile
 omnibus sufficiens uomitandi consuetudine. indicebat autem aliud alii eadem die, nec
 cuiquam minus singuli apparatus quadringenis milibus nummum constiterunt. famosissima super ceteras fuit cena data ei aduenticia a
 fratre, in qua duo milia lectissimorum piscium, septem auium apposita traduntur. hanc
 quoque exuperauit ipse dedicatione patinae, quam ob immensam magnitudinem clipeum
 Mineruae πολιούχου dictitabat. in hac scarorum
 iocinera, phasianarum et pauonum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes a
 Parthia usque fretoque Hispanico per nauarchos ac triremes petitarum commiscuit.
 ut autem homo non profundae modo sed intempestiuae
 quoque ac sordidae gulae, ne in sacrificio quidem umquam aut itinere ullo temperauit,
 quin inter altaria ibidem statim uiscus et farris †paene rapta e foco manderet circaque
 uiarum popinas fumantia obsonia uel pridiana atque semesa.

Pronus uero ad cuiuscumque et quacumque de causa necem atque supplicium nobiles uiros,
 condiscipulos et aequales suos, omnibus blanditiis tantum non ad societatem imperii
 adlicefactos uario genere fraudis occidit, etiam unum ueneno manu sua porrecto in aquae
 frigidae potione, quam is adfectus febre poposcerat. 
 tum faeneratorum et stipulatorum publicanorumque, qui umquam se aut Romae debitum aut in
 uia portorium flagitassent, uix ulli pepercit; ex quibus quendam in ipsa salutatione
 supplicio traditum statimque reuocatum, cunctis clementiam laudantibus, coram interfici
 iussit, uelle se dicens pascere oculos; alterius poenae duos filios adiecit deprecari
 pro patre conatos. sed et equitem R. proclamantem, cum
 raperetur ad poenam: 'heres meus es,' exhibere testamenti tabulas coegit, utque legit
 coheredem sibi libertum eius ascriptum, iugulari cum liberto imperauit. quosdam et de
 plebe ob id ipsum, quod Venetae factioni clare male dixerant, interemit contemptu sui et
 noua spe id ausos opinatus. nullis tamen infensior
 quam uernaculis et mathematicis, ut quisque deferretur, inauditum capite puniebat
 exacerbatus, quod post edictum suum, quo iubebat intra Kal. Oct. urbe Italiaque
 mathematici excederent, statim libellus propositus est, et Chaldaeos dicere, bonum
 factum, ne Vitellius Germanicus intra eundem Kalendarum diem usquam esset. suspectus et in morte matris fuit, quasi aegrae praeberi cibum
 prohibuisset, uaticinante Chatta muliere, cui uelut oraculo adquiescebat, ita demum
 firmiter ac diutissime imperaturum, si superstes parenti extitisset. alii tradunt ipsam
 taedio praesentium et imminentium metu uenenum a filio impetrasse, haud sane
 difficulter.

Octauo imperii mense desciuerunt ab eo exercitus Moesiarum atque Pannoniae, item ex
 transmarinis Iudaicus et Syriaticus, ac pars in absentis pars in praesentis Vespasiani
 uerba iurarunt. ad retinendum ergo ceterorum hominum studium ac fauorem nihil non
 publice priuatimque nullo adhibito modo largitus est. dilectum quoque ea condicione in
 urbe egit, ut uoluntariis non modo missionem post uictoriam, sed etiam ueteranorum
 iustaeque militiae commoda polliceretur. urgenti
 deinde terra marique hosti hinc fratrem cum classe ac tironibus et gladiatorum manu
 opposuit, hinc Betriacenses copias et duces; atque ubique aut superatus aut proditus
 salutem sibi et milies sestertium a Flauio Sabino Vespasiani fratre pepigit; statimque
 pro gradibus Palati apud frequentes milites cedere se imperio quod inuitus recepisset
 professus, cunctis reclamantibus rem distulit ac nocte interposita primo diluculo
 sordidatus descendit ad rostra multisque cum lacrimis eadem illa, uerum e libello
 testatus est. rursus interpellante milite ac populo et
 ne deficeret hortante omnemque operam suam certatim pollicente, animum resumpsit
 Sabinumque et reliquos Flauianos nihil iam metuentis ui subita in Capitolium compulit
 succensoque templo Iouis Optimi Maximi oppressit, cum et proelium et incendium e
 Tiberiana prospiceret domo inter epulas. non multo post paenitens facti et in alios
 culpam conferens uocata contione iurauit coegitque iurare et ceteros nihil sibi
 antiquius quiete publica fore. tunc solutum a latere
 pugionem consuli primum, deinde illo recusante magistratibus ac mox senatoribus singulis
 porrigens, nullo recipiente, quasi in aede Concordiae positurus abscessit. sed quibusdam
 adclamantibus ipsum esse Concordiam, rediit nec solum retinere se ferrum affirmauit,
 uerum etiam Concordiae recipere cognomen;

suasitque senatui, ut legatos cum uirginibus Vestalibus mitterent pacem aut certe
 tempus ad consultandum petituros. 
 Postridie responsa opperienti nuntiatum est per exploratorem hostes appropinquare.
 continuo igitur abstrusus gestatoria sella duobus solis comitibus, pistore et coco,
 Auentinum et paternam domum clam petit, ut inde in Campaniam fugeret; mox leui rumore et
 incerto, tamquam pax impetrata esset, referri se in Palatium passus est. ubi cum deserta
 omnia repperisset, dilabentibus et qui simul erant, zona se aureorum plena circumdedit
 confugitque in cellulam ianitoris, religato pro foribus cane lectoque et culcita
 obiectis.

Irruperant iam agminis antecessores ac nemine obuio rimabantur, ut fit, singula. ab his
 extractus e latebra. sciscitantes, quis esset—nam ignorabatur—et ubi esse Vitellium
 sciret, mendacio elusit; deinde agnitus rogare non destitit, quasi quaedam de salute
 Vespasiani dicturus, ut custodiretur interim uel in carcere, donec religatis post terga
 manibus, iniecto ceruicibus laqueo, ueste discissa seminudus in forum tractus est inter
 magna rerum uerborumque ludibria per totum uiae Sacrae spatium, reducto coma capite, ceu
 noxii solent, atque etiam mento mucrone gladii subrecto, ut uisendam praeberet faciem
 neue summitteret; quibusdam stercore et caeno
 incessentibus, aliis incendiarium et patinarium uociferantibus, parte uulgi etiam
 corporis uitia exprobrante; erat enim in eo enormis proceritas, facies rubida plerumque
 ex uinulentia, uenter obesus, alterum femur subdebile impulsu olim quadrigae, cum
 auriganti Gaio ministratorem exhiberet. tandem apud Gemonias minutissimis ictibus
 excarnificatus atque confectus est et inde unco tractus in Tiberim.

Periit cum fratre et filio anno uitae septimo quinquagesimo; nec fefellit coiectura
 eorum qui augurio, quod factum ei Viennae ostendimus, non aliud portendi praedixerant
 quam uenturum in alicuius Gallicani hominis potestatem, siquidem ab Antonio Primo
 aduersarum partium duce oppressus est, cui Tolosae nato cognomen in pueritia Becco
 fuerat: id ualet gallinacei rostrum.