Maiores Othonis orti sunt oppido Ferentio, familia uetere et honorata atque ex
 principibus Etruriae. auus M. Saluius Otho, patre equite R., matre humili incertum an
 ingenua, per gratiam Liuiae Augustae, in cuius domo creuerat, senator est factus nec
 praeturae gradum excessit. 
 Pater L. Otho, materno genere praeclaro multarumque et magnarum propinquitatium, tam
 carus tamque non absimilis facie Tiberio principi fuit, ut plerique procreatum ex eo
 crederent. urbanos honores, proconsulatum Africae et extraordinaria imperia seuerissime
 administrauit. ausus etiam est in Illyrico milites quosdam, quod motu Camilli ex
 paenitentia praepositos suos quasi defectionis aduersus Claudium auctores occiderant,
 capite punire et quidem ante principia se coram, quamuis ob id ipsum promotos in
 ampliorem gradum a Claudio sciret. quo facto sicut
 gloriam auxit, ita gratiam minuit; quam tamen mature reciperauit detecta equitis R.
 fraude, quem prodentibus seruis necem Claudio parare compererat. namque et senatus
 honore rarissimo, statua in Palatio posita, prosecutus est eum et Claudius adlectum
 inter patricios conlaudans amplissimis uerbis hoc quoque adiecit: 'uir, quo meliores
 liberos habere ne opto quidem.' ex Albia Terentia splendida femina duos filios tulit, L.
 Titianum et minorem M. cognominem sibi; tulit et filiam, quam uixdum nubilem Druso
 Germanici filio despondit.

Otho imperator IIII. Kal. Mai. natus est Camillo Arruntio Domitio Ahenobarbo cons. a
 prima adulescentia prodigus ac procax, adeo ut saepe flagris obiurgaretur a patre,
 ferebatur et uagari noctibus solitus atque inualidum quemque obuiorum uel potulentum
 corripere ac distento sago impositum in sublime iactare. post patris deinde mortem libertinam aulicam gratiosam, quo efficacius coleret, etiam
 diligere simulauit quamuis anum ac paene decrepitam; per hanc insinuatus Neroni facile
 summum inter amicos locum tenuit congruentia morum, ut uero quidam tradunt, et
 consuetudine mutui stupri. ac tantum potentia ualuit, ut damnatum repetundis consularem
 uirum, ingens praemium pactus, prius quam plane restitutionem ei impetrasset, non
 dubitaret in senatum ad agendas gratias introducere.

omnium autem consiliorum secretorumque particeps die, quem necandae matri Nero
 destinarat, ad auertendas suspiciones cenam utrique exquisitissimae comitatis dedit;
 item Poppaeam Sabinam tunc adhuc amicam eius, abductam marito demandatamque interim
 sibi, nuptiarum specie recepit nec corrupisse contentus adeo dilexit, ut ne riualem
 quidem Neronem aequo tulerit animo creditur certe non modo missos ad arcessendam non
 recepisse, sed ipsum etiam exclusisse quondam pro
 foribus astantem miscentemque frustra minas et preces ac depositum reposcentem. quare
 diducto matrimonio sepositus est per causam legationis in Lusitaniam. et satis uisum, ne
 poena acrior mimum omnem diuulgaret, qui tamen sic quoque hoc disticho enotuit: 
 cur Otho mentito sit, quaeritis, exul honore? 
 uxoris moechus coeperat esse suae.

Prouinciam administrauit quaestorius per decem annos, moderatione atque abstinentia
 singulari. ut tandem occasio ultionis data est, conatibus Galbae primus accessit;
 eodemque momento et ipse spem imperii cepit magnam quidem et ex condicione temporum, sed
 aliquanto maiorem ex affirmatione Seleuci mathematici. qui cum eum olim superstitem
 Neroni fore spopondisset, tunc ultro inopinatus aduenerat imperaturum quoque breui
 repromittens. nullo igitur officii aut ambitionis in
 quemquam genere omisso, quotiens cena principem acciperet, aureos excubanti cohorti
 uiritim diuidebat, nec minus alium alia uia militum demerebatur; cuidam etiam de parte
 finium cum uicino litiganti adhibitus arbiter totum agrum redemit emancipauitque, ut iam
 uix ullus esset, qui non et sentiret et praedicaret solum successione imperii
 dignum.

sperauerat autem fore ut adoptaretur a Galba, idque in dies expectabat. sed postquam
 Pisone praelato spe decidit, ad uim conuersus est instigante super animi dolorem etiam
 magnitudine aeris alieni. neque enim dissimulabat, nisi principem se stare non posse,
 nihilque referre ab hoste in acie an in foro sub creditoribus caderet. ante paucos dies seruo Caesaris pro impetrata dispensatione decies
 sestertium expresserat; hoc subsidium tanti coepti fuit. ac primo quinque speculatoribus
 commissa res est, deinde decem aliis, quos singuli binos produxerant; omnibus dena
 sestertia repraesentata et quinquagena promissa. per hos sollicitati reliqui, nec adeo
 multi, haud dubia fiducia in ipso negotio pluris adfuturos.

tulerat animus post adoptionem statim castra occupare cenantemque in Palatio Galbam
 adgredi, sed obstitit respectus cohortis, quae tunc excubabat, ne oneraretur inuidia,
 quod eiusdem statione et Gaius fuerat occisus et desertus Nero. medium quoque tempus
 religio et Seleucus exemit. 
 Ergo destinata die praemonitis consciis, ut se in foro sub aede Saturni ad miliarium
 aureum opperirentur, mane Galbam salutauit, utque consueuerat osculo exceptus, etiam
 sacrificanti interfuit audiuitque praedicta haruspicis. deinde liberto adesse
 architectos nuntiante, quod signum conuenerat, quasi uenalem domum inspecturus abscessit
 proripuitque se postica parte Palati ad constitutum. alii febrem simulasse aiunt eamque
 excusationem proximis mandasse, si quaereretur. tunc
 abditus propere muliebri sella in castra contendit ac deficientibus lecticaris cum
 descendisset cursumque cepisset, laxato calceo restitit, donec omissa mora succollatus
 et a praesente comitatu imperator consalu tatus inter faustas adclamationes strictosque
 gladios ad principia deuenit, obuio quoque non aliter ac si conscius et particeps foret
 adhaerente. ibi missis qui Galbam et Pisonem trucidarent, ad conciliandos
 pollicitationibus militum animos nihil magis pro contione testatus est, quam id demum se
 habiturum, quod sibi illi reliquissent.

Dein uergente iam die ingressus senatum positaque breui oratione quasi raptus de
 publico et suscipere imperium ui coactus gesturusque communi omnium arbitrio, Palatium
 petit. ac super ceteras gratulantium adulantiumque blanditias ab infima plebe appellatus
 Nero nullum indicium recusantis dedit, immo, ut quidam tradiderunt, etiam diplomatibus
 primisque epistulis suis ad quosdam prouinciarum praesides Neronis cognomen adiecit.
 certe et imagines statuasque eius reponi passus est et procuratores atque libertos ad
 eadem officia reuocauit, nec quicquam prius pro potestate subscripsit quam quingenties
 sestertium ad peragendam Auream domum. 
 Dicitur ea nocte per quietem pauefactus gemitus maximos edidisse repertusque a
 concursantibus humi ante lectum iacens per omnia piaculorum genera Manes Galbae, a quo
 deturbari expellique se uiderat, propitiare temptasse; postridie quoque in augurando
 tempestate orta grauiter prolapsum identidem obmurmurasse: 
 τί γάρ μοι καὶ μακροῖσ αὐλοῖς;

Sub idem uero tempus Germaniciani exercitus in Vitelli uerba iurarant. quod ut
 comperit, auctor senatui fuit mittendae legationis, quae doceret electum iam principem,
 quietem concordiamque suaderet; et tamen per internuntios ac litteras consortem imperii
 generumque se Vitellio optulit. uerum haud dubio bello iamque ducibus et copiis, quas
 Vitellius praemiserat, appropinquantibus animum fidemque erga se praetorianorum paene
 internecione amplissimi ordinis expertus est. 
 et placuerat per classiarios arma transferri remittique nauibus; ea cum in
 castris sub noctem promerentur, insidias quidam suspicati tumultum excitauerunt; ac
 repente omnes nullo certo duce in Palatium cucurrerunt caedem senatus flagitantes,
 repulsisque tribunorum qui inhibere temptabant, nonnullis et occisis, sic ut erant
 cruenti, ubinam imperator esset requirentes perruperunt in triclinium usque nec nisi
 uiso destiterunt. 
 Expeditionem autem inpigre atque etiam praepropere incohauit, nulla ne religionum
 quidem cura, sed et motis necdum conditis ancilibus, quod antiquitus infaustum habetur,
 et die, quo cultores deum Matris lamentari et plangere incipiunt, praeterea
 aduersissimis auspiciis. nam et uictima Diti patri caesa litauit, cum tali sacrificio
 contraria exta potiora sint, et primo egressu inundationibus Tiberis retardatus ad
 uicensimum etiam lapidem ruina aedificiorum praeclusam uiam offendit.

simili temeritate, quamuis dubium nemini esset quin trahi bellum oporteret, quando et
 fame et angustiis locorum urgeretur hostis, quam primum tamen decertare statuit, siue
 impatiens longioris sollicitudinis speransque ante Vitelli aduentum profligari plurimum
 posse, siue impar militum ardori pugnam deposcentium. nec ulli pugnae affuit
 substititque Brixelli. 
 Et tribus quidem, uerum mediocribus proelis apud Alpes circaque Placentiam et ad
 Castoris, quod loco nomen est, uicit; nouissimo maximoque apud Betriacum fraude
 superatus est, cum spe conloquii facta, quasi ad condicionem pacis militibus eductis, ex
 inprouiso atque in ipsa consalutatione dimicandum fuisset. ac statim moriendi impetum cepit, ut multi nec frustra opinantur,
 magis pudore, ne tanto rerum hominumque periculo dominationem sibi asserere
 perseueraret, quam desperatione ulla aut diffidentia copiarum; quippe residuis
 integrisque etiam nunc quas secum ad secundos casus detinuerat, et superuenientibus
 aliis e Dalmatia Pannoniaque et Moesia, ne uictis quidem adeo afflictis ut non in
 ultionem ignominiae quiduis discriminis ultro et uel solae subirent.

Interfuit huic bello pater meus Suetonius Laetus, tertiae decimae legionis tribunus
 angusticlauius. is mox referre crebro solebat Othonem etiam priuatum usque adeo
 detestatum ciuilia arma, ut memorante quodam inter epulas de Cassi Brutique exitu
 cohorruerit; nec concursurum cum Galba fuisse, nisi confideret sine bello rem transigi
 posse; tunc ad despiciendam uitam exemplo manipularis militis concitatum, qui cum cladem
 exercitus nuntiaret nec cuiquam fidem faceret ac nunc mendaci nunc timoris, quasi
 fugisset, ex acie argueretur, gladio ante pedes eius incubuerit. hoc uiso proclamasse
 eum aiebat, non amplius se in periculum talis tamque bene meritos coniecturum.
 
 Fratrem igitur fratrisque filium et singulos amicorum cohortatus, ut sibi quisque pro
 facultate consuleret, ab amplexu et osculo suo dimisit omnis, secretoque capto binos
 codicillos exarauit, ad sororem consolatorios et ad Messalinam Neronis, quam matrimonio
 destinarat, commendans reliquias suas et memoriam. quicquid deinde epistularum erat, ne
 cui periculo aut noxae apud uictorem forent, concremauit. diuisit et pecunias domesticis
 ex copia praesenti.

atque ita paratus intentusque iam morti, tumultu inter moras exorto ut eos, qui
 discedere et abire coeptabant, corripi quasi desertores detinerique sensit: 'adiciamus,'
 inquit, 'uitae et hanc noctem,' his ipsis totidemque uerbis, uetuitque uim cuiquam
 fieri; et in serum usque patente cubiculo, si quis adire uellet, potestatem sui
 praebuit. post hoc sedata siti gelidae aquae potione
 arripuit duos pugiones et explorata utriusque acie, cum alterum puluino subdidisset,
 foribus adopertis artissimo somno quieuit. et circa lucem demum expergefactus uno se
 traiecit ictu infra laeuam papillam irrumpentibusque ad primum gemitum modo celans modo
 detegens plagam exanimatus est et celeriter, nam ita praeceperat, funeratus, tricensimo
 et octauo aetatis anno et nonagensimo et quinto imperii die.

Tanto Othonis animo nequaquam corpus aut habitus competit. fuisse enim et modicae
 staturae et male pedatus scambusque traditur, munditiarum uero paene muliebrium, uulso
 corpore, galericulo capiti propter raritatem capillorum adaptato et adnexo, ut nemo
 dinosceret; quin et faciem cotidie rasitare ac pane madido linere consuetum, idque
 instituisse a prima lanugine, ne barbatus umquam esset; sacra etiam Isidis saepe in
 lintea religiosaque ueste propalam celebrasse. per
 quae factum putem, ut mors eius minime congruens uitae maiore miraculo fuerit. multi
 praesentium militum cum plurimo fletu manus ac pedes iacentis exosculati, fortissimum
 uirum, unicum imperatorem praedicantes, ibidem statim nec procul a rogo uim suae uitae
 attulerunt; multi et absentium accepto nuntio prae dolore armis inter se ad
 internecionem concurrerunt. denique magna pars hominum incolumem grauissime detestata
 mortuum laudibus tulit, ut uulgo iactatum sit etiam, Galbam ab eo non tam dominandi quam
 rei p. ac libertatis restituendae causa interemptum.