Ex gente Domitia duae familiae claruerunt, Caluinorum et Ahenobarborum. Ahenobarbi
 auctorem originis itemque cognominis habent
 L. Lucium Domitium, cui rure quondam reuertenti
 iuuenes gemini augustiore forma ex occursu imperasse traduntur, nuntiaret senatui ac
 populo uictoriam, de qua incertum adhuc erat; atque in fidem maiestatis adeo permulsisse
 malas, ut e nigro rutilum aerique adsimilem capillum redderent. quod insigne mansit et
 in posteris eius, ac magna pars rutila barba fuerunt. 
 functi autem consulatibus septem, triumpho censuraque duplici et inter patricios adlecti
 perseuerauerunt omnes in eodem cognomine. ac ne praenomina quidem ulla praeterquam Gnaei
 et Luci usurparunt; eaque ipsa notabili uarietate, modo continuantes unum quodque per
 trinas personas, modo alternantes per singulas. nam primum secundumque ac tertium
 Ahenobarborum Lucios, sequentis rursus tres ex ordine Gnaeos accepimus, reliquos non
 nisi uicissim tum Lucios tum Gnaeos. pluris e familia cognosci referre arbitror, quo
 facilius appareat ita degenerasse a suorum uirtutibus Nero, ut tamen uitia cuiusque
 quasi tradita et ingenita rettulerit.

ut igitur paulo altius repetam, atauus eius Cn. Domitius in tribunatu pontificibus
 offensior, quod alium quam se in patris sui locum cooptassent, ius sacerdotum
 subrogandorum a collegiis ad populum transtulit; at in consulatu Allobrogibus
 Aruernisque superatis elephanto per prouinciam uectus est turba militum quasi inter
 sollemnia triumphi prosequente. in hunc dixit Licinius
 Crassus orator non esse mirandum, quod aeneam barbam haberet, cui os ferreum, cor
 plumbeum esset. huius filius praetor C. Caesarem abeuntem consulatu, quem
 aduersus auspicia legesque gessisse existimabatur, ad disquisitionem senatus uocauit;
 mox consul imperatorem ab exercitibus Gallicis retrahere temptauit successorque ei per
 factionem nominatus principio ciuilis belli ad Corfinium captus est. unde dimissus Massiliensis obsidione laborantis cum aduentu suo
 confirmasset, repente destituit acieque demum Pharsalica occubuit; uir neque satis
 constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut
 haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac
 sciens minus noxium temperasset. consultante autem Cn. Pompeio de mediis ac neutram
 partem sequentibus solus censuit hostium numero habendos.

Reliquit filium omnibus gentis suae procul dubio praeferendum. is inter conscios
 Caesarianae necis quamquam insons damnatus lege Pedia, cum ad Cassium Brutumque se
 propinqua sibi cognatione iunctos contulisset, post utriusque interitum classem olim
 commissam retinuit, auxit etiam, nec nisi partibus ubique profligatis M. Antonio sponte
 et ingentis meriti loco tradidit. solusque omnium ex
 iis, qui pari lege damnati erant, restitutus in patriam amplissimos honores percucurrit;
 ac subinde redintegrata dissensione ciuili, eidem Antonio legatus, delatam sibi summam
 imperii ab iis, quos Cleopatrae pudebat, neque suscipere neque recusare fidenter propter
 subitam ualitudinem ausus, transiit ad Augustum et in diebus paucis obiit, nonnulla et
 ipse infamia aspersus. nam Antonius eum desiderio amicae Seruiliae Naidis transfugisse
 iactauit.

Ex hoc Domitius nascitur, quem emptorem familiae pecuniaeque in testamento Augusti
 fuisse mox uulgo notatum est, non minus aurigandi arte in adulescentia clarus quam
 deinde ornamentis triumphalibus ex Germanico bello. uerum arrogans, profusus, immitis
 censorem L. Plancum uia sibi decedere aedilis coegit; praeturae consulatusque honore
 equites R. Romanos matronasque ad agendum mimum
 produxit in scaenam. uenationes et in circo et in omnibus urbis regionibus dedit, munus
 etiam gladiatorium, sed tanta saeuitia, ut necesse fuerit Augusto clam frustra monitum
 edicto coercere.

ex Antonia maiore patrem Neronis procreauit omni parte uitae detestabilem, siquidem
 comes ad Orientem C. Caesaris iuuenis, occiso liberto suo, quod potare quantum iubebatur
 recusarat, dimissus e cohorte amicorum nihilo modestius uixit; sed et in uiae Appiae
 uico repente puerum citatis iumentis haud ignarus obtriuit et Romae medio foro cuidam
 equiti R. liberius iurganti oculum eruit; perfidiae
 uero tantae, ut non modo argentarios pretiis rerum coemptarum, sed et in praetura
 mercede palmarum aurigarios fraudauerit, notatus ob haec et sororis ioco querentibus dominis factionum repraesentanda praemia in posterum
 sanxit. maiestatis quoque et adulteriorum incestique cum sorore Lepida sub excessu
 Tiberi reus, mutatione temporum euasit decessitque Pyrgis morbo aquae intercutis,
 sublato filio Nerone ex Agrippina Germanico genita.

Nero natus est Anti post VIIII. mensem quam Tiberius excessit, XVIII. Kal. Ian. tantum
 quod exoriente sole, paene ut radiis prius quam terra contingeretur. de genitura eius
 statim multa et formidulosa multis coiectantibus praesagio fuit etiam Domiti i 
 patris uox, inter gratulationes amicorum negantis quicquam ex se et Agrippina
 nisi detestabile et malo publico nasci potuisse. 
 eiusdem futurae infelicitatis signum euidens die
 lustrico extitit; nam C. Caesar, rogante sorore ut infanti quod uellet nomen daret,
 intuens Claudium patruum suum, a quo mox principe Nero adoptatus est, eius se dixit
 dare, neque ipse serio sed per iocum et aspernante Agrippina, quod tum Claudius inter
 ludibria aulae erat. 
 Trimulus patrem amisit; cuius ex parte tertia heres, ne hanc quidem integram cepit
 correptis per coheredem Gaium uniuersis bonis. et subinde matre etiam relegata paene
 inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est sub duobus paedagogis saltatore atque
 tonsore. uerum Claudio imperium adepto non solum paternas opes reciperauit, sed et
 Crispi Passieni uitrici sui hereditate ditatus est. 
 gratia quidem et potentia reuocatae restitutaeque matris usque eo floruit, ut emanaret
 in uulgus missos a Messalina uxore Claudi i , qui eum meridiantem, quasi
 Britannici aemulum, strangularent. additum fabulae †ad eosdem dracone e puluino se
 proferente conterritos refugisse. quae fabula exorta est deprensis in lecto eius circum
 ceruicalia serpentis exuuiis; quas tamen aureae armillae ex uoluntate matris inclusas
 dextro brachio gestauit aliquamdiu ac taedio tandem maternae memoriae abiecit rursusque
 extremis suis rebus frustra requisiit.

Tener adhuc necdum matura pueritia circensibus ludis Troiam constantissime
 fauorabiliterque lusit. undecimo aetatis anno a Claudio adoptatus est Annaeoque Senecae
 iam tunc senatori in disciplinam traditus. ferunt Senecam proxima nocte uisum sibi per
 quietem C. Caesari praecipere, et fidem somnio Nero breui fecit prodita immanitate
 naturae quibus primum potuit experimentis. namque Britannicum fratrem, quod se post
 adoptionem Ahenobarbum ex consuetudine salutasset, ut subditiuum apud patrem arguere
 conatus est. amitam autem Lepidam ream testimonio coram afflixit gratificans matri, a
 qua rea premebatur. 
 Deductus in forum tiro populo congiarium, militi donatiuum proposuit indictaque
 decursione praetorianis scutum sua manu praetulit; exin patri gratias in senatu egit.
 apud eundem consulem pro Bononiensibus Latine, pro Rhodis atque Iliensibus Graece uerba
 fecit. auspicatus est et iuris dictionem praefectus urbi sacro Latinarum, celeberrimis
 patronis non tralaticias, ut assolet, et breuis, sed maximas plurimasque postulationes
 certatim ingerentibus, quamuis interdictum a Claudio esset. nec multo post duxit uxorem
 Octauiam edidit que pro Claudi salute circenses et uenationem.

Septemdecim natus annos, ut de Claudio palam factum est, inter horam sextam septimamque
 processit ad excubitores, cum ob totius diei diritatem non aliud auspicandi tempus
 accommodatius uideretur; proque Palati gradibus imperator consalutatus lectica in castra
 et inde raptim appellatis militibus in curiam delatus est discessitque iam uesperi, ex
 immensis, quibus cumulabatur, honoribus tantum patris patriae nomine recusato propter
 aetatem.

Orsus hinc a pietatis ostentatione Claudium apparatissimo funere elatum laudauit et
 consecrauit. memoriae Domiti i patris honores maximos habuit. matri summam
 omnium rerum priuatarum publicarumque permisit. primo etiam imperii die signum excubanti
 tribuno dedit 'optimam matrem' ac deinceps eiusdem saepe lectica per publicum simul
 uectus est. Antium coloniam deduxit ascriptis ueteranis e praetorio additisque per
 domicilii translationem ditissimis primipilarium; ubi et portum operis sumptuosissimi
 fecit.

Atque ut certiorem adhuc indolem ostenderet, ex Augusti praescripto imperaturum se
 professus, neque liberalitatis neque clementiae, ne comitatis quidem exhibendae ullam
 occasionem omisit. grauiora uectigalia aut aboleuit aut minuit. praemia delatorum Papiae
 legis ad quartas redegit. diuisis populo uiritim quadringenis nummis senatorum
 nobilissimo cuique, sed a re familiari destituto annua salaria et quibusdam quingena
 constituit, item praetorianis cohortibus frumentum menstruum gratuitum. et cum de supplicio cuiusdam capite damnati ut ex more subscriberet
 admoneretur: 'quam uellem,' inquit, 'nescire litteras.' omnis ordines subinde ac
 memoriter salutauit. agenti senatui gratias respondit: 'cum meruero.' ad campestres
 exercitationes suas admisit et plebem declamauitque saepius publice; recitauit et
 carmina, non modo domi sed et in theatro, tanta uniuersorum laetitia, ut ob recitationem
 supplicatio decreta sit eaque pars carminum aureis litteris Ioui Capitolino dicata.

Spectaculorum plurima et uaria genera edidit: iuuenales, circenses, scaenicos ludos,
 gladiatorium munus. iuuenalibus senes quoque consulares anusque matronas recepit ad
 lusum. circensibus loca equiti secreta a ceteris tribuit commisitque etiam camelorum
 quadrigas. ludis, quos pro aeternitate imperii
 susceptos appellari 'maximos' uoluit, ex utroque ordine et sexu plerique ludicras partes
 sustinuerunt; notissimus eques R. elephanto supersidens per catadromum decucurrit;
 inducta Afrani togata, quae Incendium inscribitur, concessumque ut scaenici ardentis
 domus supellectilem diriperent ac sibi haberent; sparsa et populo missilia omnium rerum
 per omnes dies: singula cotidie milia auium cuiusque generis, multiplex penus, tesserae
 frumentariae, uestis, aurum, argentum, gemmae, margaritae, tabulae pictae, mancipia,
 iumenta atque etiam mansuetae ferae, nouissime naues, insulae, agri.

hos ludos spectauit e proscaeni fastigio. munere, quod in amphitheatro ligneo regione
 Martii campi intra anni spatium fabricato dedit, neminem occidit, ne noxiorum quidem.
 exhibuit autem ad ferrum etiam quadringentos senatores sescentosque equites Romanos et
 quosdam fortunae atque existimationis integrae, ex isdem ordinibus confectores quoque
 ferarum et uaria harenae ministeria. exhibuit et naumachiam marina aqua innantibus
 beluis; item pyrrichas quasdam e numero epheborum, quibus post editam operam diplomata
 ciuitatis Romanae singulis optulit. inter pyrricharum
 argumenta taurus Pasiphaam ligneo iuuencae simulacro abditam iniit, ut multi spectantium
 crediderunt; Icarus primo statim conatu iuxta cubiculum eius decidit ipsumque cruore
 respersit. nam perraro praesidere, ceterum accubans, paruis primum foraminibus, deinde
 toto podio adaperto spectare consueuerat. 
 Instituit et quinquennale certamen primus omnium Romae more Graeco triplex, musicum
 gymnicum equestre, quod appellauit Neronia; dedicatisque thermis atque gymnasio senatui
 quoque et equiti oleum praebuit. magistros toto certamini praeposuit consulares sorte,
 sede praetorum. deinde in orchestram senatumque descendit et orationis quidem
 carminisque Latini coronam, de qua honestissimus quisque contenderat, ipsorum consensu
 concessam sibi recepit, citharae autem a iudicibus ad se delatam adorauit ferrique ad
 Augusti statuam iussit. gymnico, quod in Saeptis
 edebat, inter buthysiae apparatum barbam primam posuit conditamque in auream pyxidem et
 pretiosissimis margaritis adornatam Capitolio consecrauit. ad athletarum spectaculum
 inuitauit et uirgines Vestales, quia Olympiae quoque Cereris sacerdotibus spectare
 conceditur.

Non immerito inter spectacula ab eo edita et Tiridatis in urbem introitum rettulerim.
 quem Armeniae regem magnis pollicitationibus sollicitatum, cum destinato per edictum die
 ostensurus populo propter nubilum distulisset, produxit quo oportunissime potuit,
 dispositis circa fori templa armatis cohortibus, curuli residens apud rostra
 triumphantis habitu inter signa militaria atque uexilla. et primo per deuexum pulpitum subeuntem admisit ad genua adleuatumque dextra
 exosculatus est, dein precanti tiara m deducta m diadema inposuit,
 uerba supplicis interpretata praetorio uiro multitudini pronuntiante; perductum inde in
 theatrum ac rursus supplicantem iuxta se latere dextro conlocauit. ob quae imperator
 consalutatus, laurea in Capitolium lata, Ianum geminum clausit, tamquam nullo residuo
 bello.

Consulatus quattuor gessit: primum bimenstrem, secundum et nouissimum semenstres,
 tertium quadrimenstrem; medios duos continuauit, reliquos inter annua spatia
 uariauit.

in iuris dictione postulatoribus nisi sequenti die ac per libellos non temere
 respondit. cognoscendi morem eum tenuit, ut continuis actionibus omissis singillatim
 quaeque per uices ageret. quotiens autem ad consultandum secederet, neque in commune
 quicquam neque propalam deliberabat, sed et conscriptas ab uno quoque sententias tacitus
 ac secreto legens, quod ipsi libuisset perinde atque pluribus idem uideretur
 pronuntiabat. 
 In curiam libertinorum filios diu non admisit; admissis a prioribus principibus honores
 denegauit. candidatos, qui supra numerum essent, in solacium dilationis ac morae
 legionibus praeposuit. consulatum in senos plerumque menses dedit. defunctoque circa
 Kal. Ian. altero e consulibus neminem substituit improbans exemplum uetus Canini Rebili
 uno die consulis. triumphalia ornamenta etiam quaestoriae dignitatis et nonnullis ex
 equestri ordine tribuit nec utique de causa militari. de quibusdam rebus orationes ad
 senatum missas praeterito quaestoris officio per consulem plerumque recitabat.

formam aedificiorum urbis nouam excogitauit et ut ante insulas ac domos porticus
 essent, de quarum solariis incendia arcerentur; easque sumptu suo extruxit. destinarat
 etiam Ostia tenus moenia promouere atque inde fossa mare ueteri urbi inducere.
 
 Multa sub eo et animaduersa seuere et coercita nec minus instituta: adhibitus sumptibus
 modus; publicae cenae ad sportulas redactae; interdictum ne quid in popinis cocti
 praeter legumina aut holera ueniret, cum antea nullum non obsonii genus proponeretur;
 afflicti suppliciis Christiani, genus hominum superstitionis nouae ac maleficae; uetiti
 quadrigariorum lusus, quibus inueterata licentia passim uagantibus fallere ac furari per
 iocum ius erat; pantomimorum factiones cum ipsis simul relegatae;

aduersus falsarios tunc primum repertum, ne tabulae nisi pertusae ac ter lino per
 foramina traiecto obsignarentur; cautum ut testamentis primae duae cerae testatorum modo
 nomine inscripto uacuae signaturis ostenderentur, ac ne qui alieni testamenti scriptor
 legatum sibi ascriberet; item ut litigatores pro patrociniis certam iustamque mercedem,
 pro subsellis nullam omnino darent praebente aerario gratuita; utque rerum actu ab
 aerario causae ad forum ac reciperatores transferrentur et ut omnes appellationes a
 iudicibus ad senatum fierent.

Augendi propagandique imperii neque uoluntate ulla neque spe motus umquam, etiam ex
 Britannia deducere exercitum cogitauit, nec nisi uerecundia, ne obtrectare parentis
 gloriae uideretur, destitit. Ponti modo regnum concedente Polemone, item Alpium defuncto
 Cottio in prouinciae formam redegit.

Peregrinationes duas omnino suscepit, Alexandrinam et Achaicam; sed Alexandrina ipso
 profectionis die destitit turbatus religione simul ac periculo. nam cum circumitis
 templis in aede Vestae resedisset, consurgenti ei primum lacinia obhaesit, dein tanta
 oborta caligo est, ut dispicere non posset. in Achaia
 Isthmum perfodere adgressus praetorianos pro contione ad incohandum opus cohortatus est
 tubaque signo dato primus rastello humum effodit et corbulae congestam umeris extulit.
 parabat et ad Caspias portas expeditionem conscripta ex Italicis senum pedum tironibus
 noua legione, quam Magni Alexandri phalanga appellabat. 
 Haec partim nulla reprehensione, partim etiam non mediocri laude digna in unum contuli,
 ut secernerem a probris ac sceleribus eius, de quibus dehinc dicam.

Inter ceteras disciplinas pueritiae tempore imbutus et musica, statim ut imperium
 adeptus est, Terpnum citharoedum uigentem tunc praeter alios arcessiit diebusque
 continuis post cenam canenti in multam noctem assidens paulatim et ipse meditari
 exercerique coepit neque eorum quicquam omittere, quae generis eius artifices uel
 conseruandae uocis causa uel augendae factitarent; sed et plumbeam chartam supinus
 pectore sustinere et clystere uomituque purgari et abstinere pomis cibisque
 officientibus; donec blandiente profectu, quamquam exiguae uocis et fuscae, prodire in
 scaenam concupiit, subinde inter familiares Graecum prouerbium iactans occultae musicae
 nullum esse respectum. 
 et prodit Neapoli primum ac ne concusso quidem repente
 motu terrae theatro ante cantare destitit, quam incohatum absolueret nomon. ibidem
 saepius et per complures cantauit dies; sumpto etiam ad reficiendam uocem breui tempore,
 impatiens secreti a balineis in theatrum transiit mediaque in orchestra frequente populo
 epulatus, si paulum subbibisset, aliquid se sufferi tinniturum Graeco
 sermone promisit. captus autem modulatis
 Alexandrinorum laudationibus, qui de nouo commeatu Neapolim confluxerant, plures
 Alexandria euocauit. neque eo segnius adulescentulos equestris ordinis et quinque
 amplius milia e plebe robustissimae iuuentutis undique elegit, qui diuisi in factiones
 plausuum genera condiscerent — bombos et imbrices et testas uocabant — operamque
 nauarent cantanti sibi, insignes pinguissima coma et excellentissimo cultu,
 pu e ris ac sine anulo laeuis, quorum duces quadringena milia sestertia
 merebant.

Cum magni aestimaret cantare etiam Romae, Neroneum agona ante praestitutam diem
 reuocauit flagitantibusque cunctis caelestem uocem respondit quidem in hortis se
 copiam uolentibus facturum, sed adiuuante uulgi preces etiam statione militum,
 quae tunc excubabat, repraesentaturum se pollicitus est libens; ac sine
 mora nomen suum in albo profitentium citharoedorum iussit ascribi sorticulaque in urnam
 cum ceteris demissa intrauit ordine suo, simul praefecti praetorii citharam sustinentes,
 post tribuni militum iuxtaque amicorum intimi. utque
 constitit, peracto principio, Niobam se cantaturum per Cluuium Rufum
 consularem pronuntiauit et in horam fere decimam perseuerauit coronamque eam et reliquam
 certaminis partem in annum sequentem distulit, ut saepius canendi occasio esset. quod
 cum tardum uideretur, non cessauit identidem se publicare. dubitauit etiam an priuatis
 spectaculis operam inter scaenicos daret quodam praetorum sestertium decies offerente.
 tragoedias quoque cantauit personatus heroum
 deorumque, item heroidum ac dearum, personis effectis ad similitudinem oris sui et
 feminae, prout quamque diligeret. inter cetera cantauit Canac h en
 parturientem, Oresten matricidam, Oedipodem excaecatum, Herculem insanum. in qua fabula
 fama est tirunculum militem positum ad custodiam aditus, cum eum ornari ac uinciri
 catenis, sicut argumentum postulabat, uideret, accurrisse ferendae opis gratia.

Equorum studio uel praecipue ab ineunte aetate flagrauit plurimusque illi sermo,
 quanquam uetaretur, de circensibus erat; et quondam tractum prasini agitatorem inter
 condiscipulos querens, obiurgante paedagogo, de Hectore se loqui ementitus est. sed cum
 inter initia imperii eburneis quadrigis cotidie in abaco luderet, ad omnis etiam minimos
 circenses e secessu commeabat, primo clam, deinde propalam, ut nemini dubium esset eo
 die utique affuturum. neque dissimulabat uelle se
 palmarum numerum ampliari; quare spectaculum multiplicatis missibus in serum
 protrahebatur, ne dominis quidem iam factionum dignantibus nisi ad totius diei cursum
 greges ducere. mox et ipse aurigare atque etiam spectari saepius uoluit positoque in
 hortis inter seruitia et sordidam plebem rudimento uniuersorum se oculis in circo maximo
 praebuit, aliquo liberto mittente mappam unde magistratus solent. nec contentus harum artium experimenta Romae dedisse, Achaiam, ut
 diximus, petit hinc maxime motus. instituerant ciuitates, apud quas musici agones edi
 solent, omnes citharoedorum coronas ad ipsum mittere. eas adeo grate recipiebat, ut
 legatos, qui pertulissent, non modo primos admitteret, sed etiam familiaribus epulis
 interponeret. a quibusdam ex his rogatus ut cantaret super cenam, exceptusque effusius,
 solos scire audire Graecos solosque se et studiis suis dignos ait. nec
 profectione dilata, ut primum Cassiopen traiecit, statim ad aram Iouis Cassii cantare
 auspicatus certamina deinceps obiit omnia.

nam et quae diuersissimorum temporum sunt, cogi in unum annum, quibusdam etiam
 iteratis, iussit et Olympiae quoque praeter consuetudinem musicum agona commisit. ac ne
 quid circa haec occupatum auocaret detineretue, cum praesentia eius urbicas res egere a
 liberto Helio admoneretur, rescripsit his uerbis: quamuis nunc tuum consilium sit
 et uotum celeriter reuerti me, tamen suadere et optare potius debes, ut Nerone dignus
 reuertar. 
 
 Cantante eo ne necessaria quidem causa excedere theatro licitum est. itaque et enixae
 quaedam in spectaculis dicuntur et multi taedio audiendi laudandique clausis oppidorum
 portis aut furtim desiluisse de muro aut morte simulata funere elati. quam autem trepide
 anxieque certauerit, quanta aduersariorum aemulatione, quo metu iudicum, uix credi
 potest. aduersarios, quasi plane condicionis eiusdem, obseruare, captare, infamare
 secreto, nonnumquam ex occursu maledictis incessere ac, si qui arte praecellerent,
 conrumpere etiam solebat. iudices autem prius quam
 inciperet reuerentissime adloquebatur, omnia se facienda fecisse, sed euentum in
 manu esse Fortunae; illos ut sapientis et doctos uiros fortuita debere
 excludere ; atque, ut auderet hortantibus, aequiore animo recedebat, ac ne sic
 quidem sine sollicitudine, taciturnitatem pudoremque quorundam pro tristitia et
 malignitate arguens suspectosque sibi dicens in certando uero ita legi oboediebat, ut
 numquam excreare ausus sudorem quoque frontis brachio detergeret;

atque etiam in tragico quodam actu, cum elapsum baculum cito resumpsisset, pauidus et
 metuens ne ob delictum certamine summoueretur, non aliter confirmatus est quam adiurante
 hypocrita non animaduersum id inter exultationes succlamationesque populi. uictorem
 autem se ipse pronuntiabat; qua de causa et praeconio ubique contendit. ac ne cuius
 alterius hieronicarum memoria aut uestigium extaret usquam, subuerti et unco trahi
 abicique in latrinas omnium statuas et imagines imperauit. aurigauit quoque plurifariam, Olympiis uero etiam decemiugem, quamuis
 id ipsum in rege Mithradate carmine quodam suo reprehendisset; sed excussus curru ac
 rursus repositus, cum perdurare non posset, destitit ante decursum; neque eo setius
 coronatus est. decedens deinde prouinciam uniuersam libertate donauit simulque iudices
 ciuitate Romana et pecunia grandi. quae beneficia e medio stadio Isthmiorum die sua ipse
 uoce pronuntiauit.

Reuersus e Graecia Neapolim, quod in ea primum artem protulerat, albis equis introiit
 disiecta parte muri, ut mos hieronicarum est; simili modo Antium, inde Albanum, inde
 Romam; sed et Romam eo curru, quo Augustus olim triumphauerat, et in ueste purpurea
 distinctaque stellis aureis chlamyde coronamque capite gerens Olympiacam, dextra manu
 Pythiam, praeeunte pompa ceterarum cum titulis, ubi et quos quo cantionum quoue
 fabularum argumento uicisset; sequentibus currum ouantium ritu plausoribus, Augustianos
 militesque se triumphi eius clamitantibus. dehinc
 diruto circi maximi arcu per Velabrum forumque Palatium et Apollinem petit. incedenti
 passim uictimae caesae sparso per uias identidem croco ingestaeque aues ac lemnisci et
 bellaria. sacras coronas in cubiculis circum lectos posuit, item statuas suas
 citharoedico habitu, qua nota etiam nummum percussit ac post haec tantum afuit a
 remittendo laxandoque studio, ut conseruandae uocis
 gratia neque milites umquam, nisi absens aut alio uerba pronuntiante, appellaret neque
 quicquam serio iocoue egerit, nisi astante phonasco, qui moneret parceret
 arteriis ac sudarium ad os applicaret ; multisque uel amicitiam suam optulerit
 uel simultatem indixerit, prout quisque se magis parciusue laudasset.

Petulantiam, libidinem, luxuriam, auaritiam, crudelitatem sensim quidem primo et
 occulte et uelut iuuenili errore exercuit, sed ut tunc quoque dubium nemini foret
 naturae illa uitia, non aetatis esse. post crepusculum statim adrepto pilleo uel galero
 popinas inibat circumque uicos uagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem
 redeuntis a cena uerberare ac repugnantes uulnerare cloacisque demergere assuerat,
 tabernas etiam effringere et expilare; quintana domi constituta, ubi partae et ad
 licitationem diuidendae praedae pretium absumeretur. 
 ac saepe in eius modi rixis oculorum et uitae periculum adiit, a quodam laticlauio,
 cuius uxorem adtrectauerat, prope ad necem caesus. quare numquam postea publico se illud
 horae sine tribunis commisit procul et occulte subsequentibus. interdiu quoque clam
 gestatoria sella delatus in theatrum seditionibus pantomimorum e parte proscaeni
 superiore signifer simul ac spectator aderat; et cum ad manus uentum esset lapidibusque
 et subselliorum fragminibus decerneretur, multa et ipse iecit in populum atque etiam
 praetoris caput consauciauit.

paulatim uero inualescentibus uitiis iocularia et latebras omisit nullaque dissimulandi
 cura ad maiora palam erupit. 
 Epulas a medio die ad mediam noctem protrahebat, refotus saepius calidis piscinis ac
 tempore aestiuo niuatis; cenitabatque nonnumquam et in publico, naumachia praeclusa uel
 Martio campo uel circo maximo, inter scortorum totius urbis et ambubaiarum ministeria.
 quotiens Ostiam Tiberi deflueret aut Baianum sinum
 praeternauigaret, dispositae per litora et ripas deuersoriae tabernae parabantur
 insignes ganea e et matronarum institorio copas imitantium atque hinc inde
 hortantium ut appelleret. indicebat et familiaribus cenas, quorum uni mitellita
 quadragies sestertium constitit, alteri pluris aliquanto rosaria.

Super ingenuorum paedagogia et nuptarum concubinatus Vestali uirgini Rubriae uim
 intulit. Acten libertam paulum afuit quin iusto sibi matrimonio coniungeret, summissis
 consularibus uiris qui regio genere ortam peierarent. puerum Sporum exectis testibus
 etiam in muliebrem naturam transfigurare conatus cum dote et flammeo per sollemnia
 nuptiarum celeberrimo officio deductum ad se pro uxore habuit; extatque cuiusdam non
 inscitus iocus bene agi potuisse cum rebus humanis, si Domitius pater talem
 habuisset uxorem. 
 hunc Sporum, Augustarum ornamentis excultum lecticaque
 uectum, et circa conuentus mercatusque Graeciae ac mox Romae circa Sigillaria comitatus
 est identidem exosculans. nam matris concubitum appetisse et ab obtrectatoribus eius, ne
 ferox atque impotens mulier et hoc genere gratiae praeualeret, deterritum nemo
 dubitauit, utique postquam meretricem, quam fama erat Agrippinae simillimam, inter
 concubinas recepit. olim etiam quotiens lectica cum matre ueheretur, libidinatum inceste
 ac maculis uestis proditum affirmant.

Suam quidem pudicitiam usque adeo prostituit, ut contaminatis paene omnibus membris
 nouissime quasi genus lusus excogitaret, quo ferae pelle contectus emitteretur e cauea
 uirorumque ac feminarum ad stipitem deligatorum inguina inuaderet et, cum affatim
 desaeuisset, conficeretur a Doryphoro liberto; cui etiam, sicut ipsi Sporus, ita ipse
 denupsit, uoces quoque et heiulatus uim patientium uirginum imitatus. ex nonnullis
 comperi persuasissimum habuisse eum neminem hominem pudicum aut ulla corporis
 parte purum esse, uerum plerosque dissimulare uitium et callide optegere ;
 ideoque professis apud se obscaenitatem cetera quoque concessisse delicta.

Diuitiarum et pecuniae fructum non alium putabat quam profusionem, sordidos ac
 deparcos esse quibus impensarum ratio constaret, praelautos uereque magnificos qui
 abuterentur ac perderent. laudabat mirabaturque auunculum Gaium nullo magis
 nomine, quam quod ingentis a Tiberio relictas opes in breui spatio prodegisset.
 quare nec largiendi nec absumendi modum tenuit. in
 Tiridatem, quod uix credibile uideatur, octingena nummum milia diurna erogauit
 abeuntique super sestertium milies contulit. Menecraten citharoedum et Spiculum
 murmillonem triumphalium uirorum patrimoniis aedibusque donauit. cercopithecum Panerotem
 faeneratorem et urbanis rusticisque praediis locupletatum prope regio extulit funere.
 nullam uestem bis induit. quadringenis in punctum
 sestertiis aleam lusit. piscatus est rete aurato et purpura coccoque funibus nexis.
 numquam minus mille carrucis fecisse iter traditur, soleis mularum argenteis,
 canusinatis mulionibus, armillata phalerataque Mazacum turba atque cursorum.

Non in alia re tamen damnosior quam in aedificando domum a Palatio Esquilias usque
 fecit, quam primo transitoriam, mox incendio absumptam restitutamque auream nominauit.
 de cuius spatio atque cultu suffecerit haec rettulisse. uestibulum eius fuit, in quo
 colossus CXX pedum staret ipsius effigie; tanta laxitas, ut
 porticus triplices miliarias haberet; item stagnum maris instar, circumsaeptum
 aedificiis ad urbium speciem; rura insuper aruis atque uinetis et pascuis siluisque
 uaria, cum multitudine omnis generis pecudum ac ferarum. in ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant;
 cenationes laqueatae tabulis eburneis uersatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta
 desuper spargerentur; praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus
 uice mundi circumageretur; balineae marinis et albulis fluentes aquis. eius modi domum
 cum absolutam dedicaret, hactenus comprobauit, ut se diceret quasi hominem tandem
 habitare coepisse. 
 
 Praeterea incohabat piscinam a Miseno ad Auernum lacum contectam porticibusque
 conclusam, quo quidquid totis Bais calidarum aquarum esset conuerteretur; fossam ab
 Auerno Ostiam usque, ut nauibus nec tamen mari iretur, longitudinis per centum sexaginta
 milia, latitudinis, qua contrariae quinqueremes commearent. quorum operum perficiendorum
 gratia quod ubique esset custodiae in Italiam deportari, etiam scelere conuictos non
 nisi ad opus damnari praeceperat. 
 Ad hunc impendiorum furorem, super fiduciam imperii, etiam spe quadam repentina
 immensarum et reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis
 R. Romani pro comperto pollicentis thesauros
 antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse in Africa
 uastissimis specubus abditos ac posse erui paruula molientium opera.

uerum ut spes fefellit, destitutus atque ita iam exhaustus et egens ut stipendia quoque
 militum et commoda ueteranorum protrahi ac differri necesse esset, calumniis rapinisque
 intendit animum. 
 Ante omnia instituit, ut e libertorum defunctorum bonis pro semisse dextans ei
 cogeretur, qui sine probabili causa eo nomine essent, quo fuissent ullae fa miliae quas
 ipse contingeret; deinde, ut ingratorum in principem testamenta ad fiscum pertinerent,
 ac ne impune esset studiosis iuris, qui scripsissent uel dictassent ea; tunc ut lege
 maiestatis facta dictaque omnia, quibus modo delator non deesset, tenerentur. reuocauit et praemia coronarum, quae umquam sibi ciuitates in
 certaminibus detulissent. et cum interdixisset usum amethystini ac Tyrii coloris
 summisissetque qui nundinarum die pauculas uncias uenderet, praeclusit cunctos
 negotiatores. quin etiam inter canendum animaduersam matronam in spectaculis uetita
 purpura cultam demonstrasse procuratoribus suis dicitur detractamque ilico non ueste
 modo sed et bonis exuit. nulli delegauit officium ut
 non adiceret: 'scis quid mihi opus sit,' et: 'hoc agamus, ne quis quicquam habeat.'
 ultimo templis compluribus dona detraxit simulacraque ex auro uel argento fabricata
 conflauit, in iis Penatium deorum, quae mox Galba restituit.

Parricidia et caedes a Claudio exorsus est; cuius necis etsi non auctor, at conscius
 fuit, neque dissimulanter, ut qui boletos, in quo cibi genere uenenum is acceperat,
 quasi deorum cibum posthac prouerbio Graeco conlaudare sit solitus. certe omnibus rerum
 uerborumque contumeliis mortuum insectatus est, modo stultitiae modo saeuitiae arguens;
 nam et morari eum desisse inter homines producta prima syllaba iocabatur multaque
 decreta et constituta, ut insipientis atque deliri, pro irritis habuit; denique bustum
 eius consaepiri nisi humili leuique maceria neglexit. 
 Britannicum non minus aemulatione uocis, quae illi iucundior suppetebat, quam metu ne
 quandoque apud hominum gratiam paterna memoria praeualeret, ueneno adgressus est. quod
 acceptum a quadam Lucusta, uenenariorum indice, cum opinione tardius cederet uentre modo
 Britannici moto, accersitam mulierem sua manu uerberauit arguens pro ueneno remedium
 dedisse; excusantique minus datum ad occultandam facinoris inuidiam: 'sane,' inquit,
 'legem Iuliam timeo,' coegitque se coram in cubiculo quam posset uelocissimum ac
 praesentaneum coquere. deinde in haedo expertus,
 postquam is quinque horas protraxit, iterum ac saepius recoctum porcello obiecit; quo
 statim exanimato inferri in triclinium darique cenanti secum Britannico imperauit. et
 cum ille ad primum gustum concidisset, comitiali morbo ex consuetudine correptum apud
 conuiuas ementitus postero die raptim inter maximos imbres tralaticio extulit funere.
 Lucustae pro nauata opera impunitatem praediaque ampla, sed et discipulos dedit.

Matrem facta dictaque sua exquirentem acerbius et corrigentem hactenus primo
 grauabatur, ut inuidia identidem oneraret quasi cessurus imperio Rhodumque abiturus, mox
 et honore omni et potestate priuauit abductaque militum et Germanorum statione
 contubernio quoque ac Palatio expulit; neque in diuexanda quicquam pensi habuit,
 summissis qui et Romae morantem litibus et in secessu quiescentem per conuicia et iocos
 terra marique praeteruehentes inquietarent. uerum
 minis eius ac uiolentia territus perdere statuit; et cum ter ueneno temptasset
 sentiretque antidotis praemunitam, lacunaria, quae noctu super dormientem laxata machina
 deciderent, parauit. hoc consilio per conscios parum celato solutilem nauem, cuius uel
 naufragio uel camarae ruina periret, commentus est atque ita reconciliatione simulata
 iucundissimis litteris Baias euocauit ad sollemnia Quinquatruum simul celebranda;
 datoque negotio trierarchis, qui liburnicam qua aduecta erat uelut fortuito concursu
 confringerent, protraxit conuiuium repetentique Baulos in locum corrupti nauigii
 machinosum illud optulit, hilare prosecutus atque in digressu papillas quoque
 exosculatus. reliquum temporis cum magna trepidatione
 uigilauit opperiens coeptorum exitum. sed ut diuersa omnia nandoque euasisse eam
 comperit, inops consilii L. Agermum libertum eius saluam et incolumem cum gaudio
 nuntiantem, abiecto clam iuxta pugione ut percussorem sibi subornatum arripi
 constringique iussit, matrem occidi, quasi deprehensum crimen uoluntaria morte uitasset.
 adduntur his atrociora nec incertis auctoribus: ad
 uisendum interfectae cadauer accurrisse, contrectasse membra, alia uituperasse, alia
 laudasse, sitique interim oborta bibisse. neque tamen conscientiam sceleris, quanquam et
 militum et senatus populique gratulationibus confirmaretur, aut statim aut umquam postea
 ferre potuit, saepe confessus exagitari se materna specie uerberibusque Furiarum ac
 taedis ardentibus. quin et facto per Magos sacro euocare Manes et exorare temptauit.
 peregrinatione quidem Graeciae et Eleusinis sacris, quorum initiatione impii et
 scelerati uoce praeconis summouentur, interesse non ausus est. 
 Iunxit parricidio matris amitae necem. quam cum ex duritie alui cubantem uisitaret, et
 illa tractans lanuginem eius, ut assolet, iam grandis natu per blanditias forte
 dixisset: 'simul hanc excepero, mori uolo,' conuersus ad proximos confestim se
 positurum uelut irridens ait, praecepitque medicis ut largius purgarent
 aegram; necdum defunctae bona inuasit suppresso testamento, ne quid abscederet.

Vxores praeter Octauiam duas postea duxit, Poppaeam Sabinam quaestorio patre natam et
 equiti R. Romano antea nuptam, deinde Statiliam
 Messalinam Tauri bis consulis ac triumphalis abneptem. qua ut poteretur, uirum eius
 Atticum Vestinum consulem in honore ipso trucidauit. Octauiae consuetudinem cito
 aspernatus, corripientibus amicis sufficere illi debere respondit
 uxoria ornamenta. 
 eandem mox saepe frustra strangulare meditatus dimisit
 ut sterilem, sed improbante diuortium populo nec parcente conuiciis, etiam relegauit,
 denique occidit sub crimine adulteriorum adeo inpudenti falsoque, ut in quaestione
 pernegantibus cunctis Anicetum paedagogum suum indicem subiecerit, qui fingeret† dolo
 stupratam a se fateretur. Poppaeam duodecimo die post
 diuortium Octauiae in matrimonium acceptam dilexit unice; et tamen ipsam quoque ictu
 calcis occidit, quod se ex aurigatione sero reuersum grauida et aegra conuiciis
 incesserat. ex hac filiam tulit Claudiam Augustam amisitque admodum infantem. 
 Nullum adeo necessitudinis genus est, quod non scelere perculerit. Antoniam Claudi
 filiam, recusantem post Poppaeae mortem nuptias suas, quasi molitricem nouarum rerum
 interemit; similiter inter ceteros aut affinitate aliqua sibi aut
 propinquitate coniunctos; in quibus Aulum Plautium iuuenem, quem cum ante mortem per uim
 conspurcasset: 'eat nunc,' inquit, 'mater mea et successorem meum osculetur,' iactans
 dilectum ab ea et ad spem imperii impulsum. priuignum Rufrium Crispinum Poppaea natum,
 impuberem adhuc, quia ferebatur ducatus et imperia
 ludere, mergendum mari, dum piscaretur, seruis ipsius demandauit. Tuscum nutricis filium
 relegauit, quod in procuratione Aegypti balineis in aduentum suum extructis lauisset.
 Senecam praeceptorem ad necem compulit, quamuis saepe commeatum petenti bonisque cedenti
 persancte iurasset suspectum se frustra periturumque potius quam nociturum ei. Burro
 praefecto remedium ad fauces pollicitus toxicum misit. libertos diuites et senes, olim
 adoptionis mox dominationis suae fautores atque rectores, ueneno partim cibis partim
 potionibus indito intercepit.

Nec minore saeuitia foris et in exteros grassatus est. stella crinita, quae summis
 potestatibus exitium portendere uulgo putatur, per continuas noctes oriri coeperat.
 anxius ea re, ut ex Balbillo astrologo didicit, solere reges talia ostenta caede aliqua
 illustri expiare atque a semet in capita procerum depellere, nobilissimo cuique exitium
 destinauit; enimuero multo magis et quasi per iustam causam duabus coniurationibus
 prouulgatis, quarum prior maiorque Pisoniana Romae, posterior Viniciana Beneuenti
 conflata atque detecta est. coniurati e uinculis
 triplicium catenarum dixere causam, cum quidam ultro crimen faterentur, nonnulli etiam
 imputarent, tamquam aliter illi non possent nisi morte succurrere dedecorato
 flagitiis omnibus. damnatorum liberi urbe pulsi enecti que ueneno aut fame;
 constat quosdam cum paedagogis et capsaris uno prandio pariter necatos, alios diurnum
 uictum prohibitos quaerere.

Nullus posthac adhibitus dilectus aut modus interimendi quoscumque libuisset quacumque
 de causa. sed ne de pluribus referam, Saluidieno Orfito obiectum est quod tabernas tres
 de domo sua circa forum ciuitatibus ad stationem locasset, Cassio Longino iuris consulto
 ac luminibus orbato, quod in uetere gentili s stemmate
 C. Cai Cassi percussoris Caesaris imagines
 retinuisset, Paeto Thraseae tristior et paedagogi uultus. mori iussis non amplius quam horarum spatium dabat; ac ne quid morae
 interueniret, medicos admouebat qui cunctantes continuo curarent: ita enim uocabatur
 uenas mortis gratia incidere. creditur etiam polyphago cuidam Aegypti generis crudam
 carnem et quidquid daretur mandere assueto, concupisse uiuos homines laniandos
 absumendosque obicere. elatus inflatusque tantis uelut
 successibus negauit quemquam principum scisse quid sibi liceret ,
 multasque nec dubias significationes saepe iecit, ne reliquis quidem se parsurum
 senatoribus, eumque ordinem sublaturum quandoque e re
 p. publica ac prouincias et exercitus equiti
 R. Romano ac libertis permissurum. certe neque
 adueniens neque proficiscens quemquam osculo impertiit ac ne resalutatione quidem; et in
 auspicando opere Isthmi magna frequentia clare ut sibi ac populo
 R. Romano bene res uerteret optauit
 dissimulata senatus mentione.

Sed nec populo aut moenibus patriae pepercit. dicente quodam in sermone communi: 
 ἐμοῦ θανόντοσ γαῖα μειχθήτω πυρί, 'immo,' inquit,
 ' ἐμοῦ ζῶντοσ ,' planeque ita fecit. nam quasi
 offensus deformitate ueterum aedificiorum et angustiis flexurisque uicorum, incendit
 urbem tam palam, ut plerique consulares cubicularios eius cum stuppa taedaque in
 praediis suis deprehensos non attigerint, et quaedam horrea circa domum Auream, quorum
 spatium maxime desiderabat, ut bellicis machinis labefacta atque inflammata sint, quod
 saxeo muro constructa erant. per sex dies septemque
 noctes ea clade saeuitum est ad monumentorum bustorumque deuersoria plebe compulsa. tunc
 praeter immensum numerum insularum domus priscorum ducum arserunt hostilibus adhuc
 spoliis adornatae deorumque aedes ab regibus ac deinde Punicis et Gallicis bellis uotae
 dedicataeque, et quidquid uisendum atque memorabile ex antiquitate durauerat. hoc
 incendium e turre Maecenatiana prospectans laetusque 'flammae,' ut aiebat,
 'pulchritudine' Halosin Ilii in illo suo scaenico habitu decantauit. ac ne non hinc quoque quantum posset praedae et manubiarum inuaderet,
 pollicitus cadauerum et ruderum gratuitam egestionem nemini ad reliquias rerum suarum
 adire permisit; conlationibusque non receptis modo uerum et efflagitatis prouincias
 priuatorumque census prope exhausit.

accesserunt tantis ex principe malis probrisque quaedam et fortuita: pestilentia unius
 autumni, quo triginta funerum milia in rationem Libitinae uenerunt; clades Britannica,
 qua duo praecipua oppida magna ciuium sociorumque caede direpta sunt; ignominia ad
 Orientem legionibus in Armenia sub iugum missis aegreque Syria retenta. mirum et uel
 praecipue notabile inter haec fuerit nihil eum patientius quam maledicta et conuicia
 hominum tulisse, neque in ullos leniorem quam qui se dictis aut carminibus lacessissent
 extitisse. multa Graece Latineque proscripta aut
 uulgata sunt, sicut illa: Νέρων Ὀρέστησ Ἀλκμέων
 μητροκτόνος. 
 νεόψηφον: Νέρων ἰδίαν μητέρα ἀπέκτεινε. 
 Quis negat Aeneae magna de stirpe Neronem? 
 sustulit hic matrem, sustulit ille patrem. 
 Dum tendit citharam noster, dum cornua Parthus, 
 noster erit Paean, ille Hecatebeletes. 
 Roma domus fiet: Veios migrate, Quirites, 
 si non et Veios occupat ista domus. sed neque auctores requisiit et
 quosdam per indicem delatos ad senatum adfici grauiore poena prohibuit. transeuntem eum Isidorus Cynicus in publico clara uoce corripuerat,
 quod Naupli mala bene cantitaret, sua bona male disponeret; et Datus Atellanarum histrio
 in cantico quodam ὑγίαινε πάτερ, ὑγίαινε μῆτερ ita
 demonstrauerat, ut bibentem natantemque faceret, exitum scilicet Claudi Agrippinaeque
 significans, et in nouissima clausula Orcus uobis ducit pedes 
 senatum gestu notarat. histrionem et philosophum Nero nihil amplius quam urbe Italiaque
 summouit, uel contemptu omnis infamiae uel ne fatendo dolorem irritaret ingenia.

Talem principem paulo minus quattuordecim annos perpessus terrarum orbis tandem
 destituit, initium facientibus Gallis duce Iulio Vindice, qui tum eam prouinciam pro
 praetore optinebat. 
 Praedictum a mathematicis Neroni olim erat fore ut quandoque destitueretur; unde illa
 uox eius celeberrima: τὸ τέχνιον ἡμᾶσ διατρέφει , quo
 maiore scilicet uenia meditaretur citharoedicam artem, principi sibi gratam, priuato
 necessariam. spoponderant tamen quidam destituto Orientis dominationem, nonnulli
 nominatim regnum Hierosolymorum, plures omnis pristinae fortunae restitutionem. cui spei
 pronior, Britannia Armeniaque amissa ac rursus utraque recepta, defunctum se fatalibus
 malis existimabat. ut uero consulto Delphis Apolline
 septuagensimum ac tertium annum cauendum sibi audiuit, quasi eo demum obiturus, ac nihil
 coniectans de aetate Galbae, tanta fiducia non modo senectam sed etiam perpetuam
 singularemque concepit felicitatem, ut amissis naufragio pretiosissimis rebus non
 dubitauerit inter suos dicere pisces eas sibi relaturos. 
 
 Neapoli de motu Galliarum cognouit die ipso quo matrem occiderat, adeoque lente ac
 secure tulit ut gaudentis etiam suspicionem praeberet tamquam occasione nata
 spoliandarum iure belli opulentissimarum prouinciarum; statimque in gymnasium progressus
 certantis athletas effusissimo studio spectauit. cenae quoque tempore interpellatus
 tumultuosioribus litteris hactenus excanduit, ut malum iis qui descissent minaretur.
 denique per octo continuos dies non rescribere cuiquam, non mandare quid aut praecipere
 conatus rem silentio obliterauit.

edictis tandem Vindicis contumeliosis et frequentibus permotus senatum epistula in
 ultionem sui reique publicae adhortatus est, excusato languore faucium, propter quem non
 adesset. nihil autem aeque doluit, quam ut malum se citharoedum increpitum ac pro Nerone
 Ahenobarbum appellatum; et nomen quidem gentile, quod sibi per contumeliam
 exprobraretur, resumpturum se professus est deposito adoptiuo, cetera conuicia, ut
 falsa, non alio argumento refellebat, quam quod etiam inscitia sibi tanto opere
 elaboratae perfectaeque a se artis obiceretur, singulos subinde rogitans,
 nossentne quemquam praestantiorem. 
 sed urgentibus aliis super alios nuntiis Romam
 praetrepidus rediit; leuiterque modo in itinere friuolo auspicio mente recreata, cum
 adnotasset insculptum monumento militem Gallum ab equite
 R. Romano oppressum trahi crinibus, ad eam
 speciem exiluit gaudio caelumque adorauit. ac ne tunc quidem aut senatu aut populo coram
 appellato quosdam e primoribus uiris domum euocauit transactaque raptim consultatione
 reliquam diei partem per organa hydraulica noui et ignoti generis circumduxit,
 ostendensque singula, de ratione ac difficultate cuiusque disserens, iam se etiam
 prolaturum omnia in theatrum affirmauit, si per Vindicem
 liceat.

Postquam deinde etiam Galbam et Hispanias desciuisse cognouit, conlapsus animoque male
 facto diu sine uoce et prope intermortuus iacuit, utque resipiit, ueste discissa, capite
 conuerberato, actum de se pronuntiauit consolantique nutriculae et aliis quoque iam
 principibus similia accidisse memoranti, se uero praeter ceteros inaudita et
 incognita pati respondit, qui summum imperium uiuus amitteret. 
 nec eo setius quicquam ex consuetudine luxus atque
 desidiae omisit uel inminuit; quin immo, cum prosperi quiddam ex prouinciis nuntiatum
 esset, super abundantissimam cenam iocularia in defectionis duces carmina lasciueque
 modulata, quae uulgo notuerunt, etiam gesticulatus est; ac spectaculis theatri clam
 inlatus cuidam scaenico placenti nuntium misit abuti eum occupationibus suis.

Initio statim tumultus multa et inmania, uerum non abhorrentia a natura sua creditur
 destinasse: successores percussoresque summittere exercitus et prouincias regentibus,
 quasi conspiratis idemque et unum sentientibus; quidquid ubique exulum, quidquid in urbe
 hominum Gallicanorum esset contrucidare, illos ne desciscentibus adgregarentur, hos ut
 conscios popularium suorum atque fautores; Gallias exercitibus diripiendas permittere;
 senatum uniuersum ueneno per conuiuia necare; urbem incendere feris in populum immissis,
 quo difficilius defenderentur. sed absterritus non tam
 paenitentia quam perficiendi desperatione credensque expeditionem necessariam, consules
 ante tempus priuauit honore atque in utriusque locum solus iniit consulatum, quasi
 fatale esset non posse Gallias debellari nisi a consule. ac susceptis fascibus cum post
 epulas triclinio digrederetur, innixus umeris familiarium affirmauit, simul ac
 primum prouinciam attigisset, inermem se in conspectum exercituum proditurum nec
 quicquam aliud quam fleturum, reuocatisque ad paenitentiam defectoribus insequenti die
 laetum inter laetos cantaturum epinicia, quae iam nunc sibi componi
 oporteret.

In praeparanda expeditione primam curam habuit deligendi uehicula portandis scaenicis
 organis concubinasque, quas secum educeret, tondendi ad uirilem modum et securibus
 peltisque Amazonicis instruendi. mox tribus urbanas ad sacramentum citauit ac nullo
 idoneo respondente certum dominis seruorum numerum indixit; nec nisi ex tota cuiusque
 familia probatissimos, ne dispensatoribus quidem aut amanuensibus exceptis, recepit.
 partem etiam census omnes ordines conferre iussit et
 insuper inquilinos priuatarum aedium atque insularum pensionem annuam repraesentare
 fisco; exegitque ingenti fastidio et acerbitate nummum asperum, argentum pustulatum,
 aurum ad obrussam, ut plerique omnem collationem palam recusarent, consensu flagitantes
 a delatoribus potius reuocanda praemia quaecumque cepissent.

ex annonae quoque caritate lucranti a adcreuit inuidia; nam et forte accidit,
 ut in publica fame Alexandrina nauis nuntiaretur puluerem luctatoribus aulicis
 aduexisse. 
 Quare omnium in se odio incitato nihil contumeliarum defuit quin subiret. statuae eius
 a uertice cirrus appositus est cum inscriptione Graeca: nunc demum agona esse, et
 traderet tandem. alterius collo ascopa deligata simulque titulus: 'ego quid
 potui? sed tu culleum meruisti.' ascriptum et columnis, etiam Gallos eum cantando
 excitasse. iam noctibus iurgia cum seruis plerique simulantes crebro Vindicem
 poscebant.

Terrebatur ad hoc euidentibus portentis somniorum et auspiciorum et ominum, cum
 ueteribus tum nouis. numquam antea somniare solitus occisa demum matre uidit per quietem
 nauem sibi regenti extortum gubernaculum trahique se ab Octauia uxore in artissimas
 tenebras et modo pinnatarum formicarum multitudine oppleri, modo a simulacris gentium ad
 Pompei theatrum dedicatarum circumiri arcerique progressu; asturconem, quo maxime
 laetabatur, posteriore corporis parte in simiae speciem transfiguratum ac tantum capite
 integro hinnitus edere canoros. de Mausoleo, sponte
 foribus patefactis, exaudita uox est nomine eum cientis. Kal. Ian. exornati Lares in
 ipso sacrificii apparatu conciderunt; auspicanti Sporus anulum muneri optulit, cuius
 gemmae scalptura erat Proserpinae raptus; uotorum nuncupatione, magna iam ordinum
 frequentia, uix repertae Capitolii claues. cum ex
 oratione eius, qua in Vindicem perorabat, recitaretur in senatu daturos poenas
 sceleratos ac breui dignum exitum facturos, conclamatum est ab uniuersis: 'tu facies,
 Auguste.' obseruatum etiam fuerat nouissimam fabulam cantasse eum publice Oedipodem
 exulem atque in hoc desisse uersu: θανεῖν μ' ἄνωγε σύγγαμος,
 μήτηρ, πατήρ.

Nuntiata interim etiam ceterorum exercituum defectione litteras prandenti sibi redditas
 concerpsit, mensam subuertit, duos scyphos gratissimi usus, quos Homerios a caelatura
 carminum Homeri uocabat, solo inlisit ac sumpto a Lucusta ueneno et in auream pyxidem
 condito transiit in hortos Seruilianos, ubi praemissis libertorum fidissimis Ostiam ad
 classem praeparandam tribunos centurionesque praetorii de fugae societate temptauit.
 sed partim tergiuersantibus, partim aperte
 detrectantibus, uno uero etiam proclamante: usque adeone mori miserum
 est? uarie agitauit, Parthosne an Galbam supplex peteret, an atratus
 prodiret in publicum proque rostris quanta maxima posset miseratione ueniam
 praeteritorum precaretur, ac ni flexisset animos, uel Aegypti praefecturam concedi sibi
 oraret. inuentus est postea in scrinio eius hac de re sermo formatus; sed deterritum
 putant, ne prius quam in forum perueniret discerperetur. 
 Sic cogitatione in posterum diem dilata ad mediam fere noctem excitatus, ut comperit
 stationem militum recessisse, prosiluit e lecto misitque circum amicos, et quia nihil a
 quoquam renuntiabatur, ipse cum paucis hospitia singulorum adiit. uerum clausis omnium
 foribus, respondente nullo, in cubiculum rediit, unde iam et custodes diffugerant,
 direptis etiam stragulis, amota et pyxide ueneni; ac statim Spiculum murmillonem uel
 quemlibet alium percussorem, cuius manu periret, requisiit et nemine reperto: 'ergo
 ego,' inquit, 'nec amicum habeo nec inimicum?' procurritque, quasi praecipitaturus se in
 Tiberim.

sed reuocato rursus impetu aliquid secretioris latebrae ad colligendum animum
 desiderauit, et offerente Phaonte liberto suburbanum suum inter Salariam et Nomentanam
 uiam circa quartum miliarium, ut erat nudo pede atque tunicatus, paenulam obsoleti
 coloris superinduit adopertoque capite et ante faciem optento sudario equum inscendit,
 quattuor solis comitantibus, inter quos et Sporus erat. statimque tremore terrae et fulgure aduerso pauefactus audiit e proximis castris
 clamorem militum et sibi aduersa et Galbae prospera ominantium, etiam ex obuiis
 uiatoribus quendam dicentem: 'hi Neronem persequuntur,' alium sciscitantem: 'ecquid in
 urbe noui de Nerone?' equo autem ex odore abiecti in uia cadaueris consternato, detecta
 facie agnitus est a quodam missicio praetoriano et salutatus. ut ad deuerticulum uentum est, dimissis equis inter fruticeta ac
 uepres per harundineti semitam aegre nec nisi strata sub pedibus ueste ad auersum uillae
 parietem euasit. ibi hortante eodem Phaonte, ut interim in specum egestae harenae
 concederet, negauit se uiuum sub terram iturum, ac parumper commoratus, dum clandestinus
 ad uillam introitus pararetur, aquam ex subiecta lacuna poturus manu hausit et: 'haec
 est,' inquit, 'Neronis decocta.' dein diuolsa sentibus
 paenula traiectos surculos rasit, atque ita quadripes per angustias effossae cauernae
 receptus in proximam cellam decubuit super lectum modica culcita, uetere pallio strato,
 instructum; fameque et iterum siti interpellante panem quidem sordidum oblatum
 aspernatus est, aquae autem tepidae aliquantum bibit.

tunc uno quoque hinc inde instante ut quam primum se impendentibus contumeliis
 eriperet, scrobem coram fieri imperauit dimensus ad corporis sui modulum, componique
 simul, si qua inuenirentur, frusta marmoris et aquam simul ac ligna conferri curando mox
 cadaueri, flens ad singula atque identidem dictitans: 'qualis artifex pereo!' 
 Inter moras perlatos a cursore Phaonti codicillos praeripuit legitque se hostem a
 senatu iudicatum et quaeri, ut puniatur more maiorum, interrogauitque quale id genus
 esset poenae; et cum comperisset nudi hominis ceruicem inseri furcae, corpus uirgis ad
 necem caedi, conterritus duos pugiones, quos secum extulerat, arripuit temptataque
 utriusque acie rursus condidit, causatus nondum adesse fatalem horam. 
 ac modo Sporum hortabatur ut lamentari ac plangere
 inciperet, modo orabat ut se aliquis ad mortem capessendam exemplo iuuaret; interdum
 segnitiem suam his uerbis increpabat: 'uiuo deformiter, turpiter— οὐ πρέπει 
 Νέρωνι, οὐ πρέπει — νήφειν δεῖ
 ἐν τοῖσ τοιούτοισ — ἄγε ἔγειρε σεαυτόν .'
 iamque equites appropinquabant, quibus praeceptum erat ut uiuum eum adtraherent. quod ut
 sensit, trepidanter effatus: ἵππων μ' ὠκυπόδων ἀμφὶ κτύποσ
 οὔατα βάλλει ferrum iugulo adegit iuuante Epaphrodito a libellis.
 semianimisque adhuc irrumpenti centurioni et paenula
 ad uulnus adposita in auxilium se uenisse simulanti non aliud respondit quam: 'sero' et:
 'haec est fides.' atque in ea uoce defecit, extantibus rigentibusque oculis usque ad
 horrorem formidinemque uisentium. nihil prius aut magis a comitibus exegerat quam ne
 potestas cuiquam capitis sui fieret, sed ut quoquo modo totus cremaretur. permisit hoc
 Icelus, Galbae libertus, non multo ante uinculis exolutus, in quae primo tumultu
 coniectus fuerat.

Funeratus est impensa ducentorum milium, stragulis albis auro intextis, quibus usus
 Kal. Ian. fuerat. reliquias Egloge et Alexandria nutrices cum Acte concubina gentili
 Domitiorum monimento condiderunt, quod prospicitur e campo Martio impositum colli
 Hortulorum. in eo monimento solium porphyretici marmoris, superstante Lunensi ara,
 circumsaeptum est lapide Thasio.

Statura fuit prope iusta, corpore maculoso et fetido, subflauo capillo, uultu pulchro
 magis quam uenusto, oculis caesis et hebetioribus, ceruice obesa, uentre proiecto,
 gracillimis cruribus, ualitudine prospera: nam qui luxuriae immoderatissimae esset, ter
 omnino per quattuordecim annos languit, atque ita ut neque uino neque consuetudine
 reliqua abstineret; circa cultum habitumque adeo pudendus, ut comam semper in gradus
 formatam peregrinatione Achaica etiam pone uerticem summiserit ac plerumque synthesinam
 indutus ligato circum collum sudario prodierit in publicum sine cinctu et
 discalciatus.

Liberalis disciplinas omnis fere puer attigit. sed a philosophia eum mater auertit
 monens imperaturo contrariam esse; a cognitione ueterum oratorum Seneca praeceptor, quo
 diutius in admiratione sui detineret. itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine
 labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis edidit. uenere in manus meas
 pugillares libellique cum quibusdam notissimis uersibus ipsius chirographo scriptis, ut
 facile appareret non tralatos aut dictante aliquo exceptos, sed plane quasi a cogitante
 atque generante exaratos; ita multa et deleta et inducta et superscripta inerant. habuit
 et pingendi fingendique maxime non mediocre studium.

Maxime autem popularitate efferebatur, omnium aemulus, qui quoquo modo animum uulgi
 mouerent. exiit opinio post scaenicas coronas proximo lustro descensurum eum ad
 Olympia m inter athletas; nam et luctabatur assidue nec aliter certamina
 gymnica tota Graecia spectauerat quam brabeutarum more in stadie humi assidens ac, si
 qua paria longius recessissent, in medium manibus suis protrahens. destinauerat etiam,
 quia Apollinem cantu, Solem aurigando aequiperare existimaretur, imitari et Herculis
 facta; praeparatumque leonem aiunt, quem uel claua uel brachiorum nexibus in
 amphitheatri harena spectante populo nudus elideret.

sub exitu quidem uitae palam uouerat, si sibi incolumis status permansisset, proditurum
 se partae uictoriae ludis etiam hydraulam et choraulam et utricularium ac nouissimo die
 histrionem saltaturumque Vergili Turnum. et sunt qui tradant Paridem histrionem occisum
 ab eo quasi grauem aduersarium.

erat illi aeternitatis perpetuaeque famae cupido, sed inconsulta. ideoque multis rebus
 ac locis uetere appellatione detracta nouam indixit ex suo nomine, mensem quoque Aprilem
 Neroneum appellauit; destinauerat et Romam Neropolim nuncupare.

Religionum usque quaque contemptor, praeter unius Deae Syriae, hanc mox ita spreuit ut
 urina contaminaret, alia superstitione captus, in qua sola pertinacissime haesit,
 siquidem imagunculam puellarem, cum quasi remedium insidiarum a plebeio quodam et ignoto
 muneri accepisset, detecta confestim coniuratione pro summo numine trinisque in die
 sacrificiis colere perseuerauit uolebatque credi monitione eius futura praenoscere. ante
 paucos quam periret menses attendit et extispicio nec umquam litauit.

Obiit tricensimo et secundo aetatis anno, die quo quondam Octauiam interemerat,
 tantumque gaudium publice praebuit, ut plebs pilleata tota urbe discurreret. et tamen
 non defuerunt qui per longum tempus uernis aestiuisque floribus tumulum eius ornarent ac
 modo imagines praetextatas in rostris proferrent, modo edicta quasi uiuentis et breui
 magno inimicorum malo reuersuri. quin etiam Vologaesus
 Parthorum rex missis ad senatum legatis de instauranda societate hoc etiam magno opere
 orauit, ut Neronis memoria coleretur. denique cum post uiginti annos adulescente me
 extitisset condicionis incertae qui se Neronem esse iactaret, tam fauorabile nomen eius
 apud Parthos fuit, ut uehementer adiutus et uix redditus sit.