Patrem Claudi Caesaris Drusum, olim Decimum mox Neronem praenomine, Liuia, cum Augusto
 grauida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque suspicio ex uitrico per
 adulterii consuetudinem procreatum. statim certe uulgatus est uersus: 
 τοῖσ εὐτυχοῦσι καὶ τρίμηνα παιδία. 
 is Drusus in quaesturae praeturaeque honore dux
 Raetici, deinde Germanici belli Oceanum septemtrionalem primus Romanorum ducum nauigauit
 transque Rhenum fossas naui et immensi operis effecit, quae nunc adhuc Drusinae
 uocantur. hostem etiam frequenter caesum ac penitus in intimas solitudines actum non
 prius destitit insequi, quam species barbarae mulieris humana amplior uictorem tendere
 ultra sermone Latino prohibuisset. quas ob res ouandi
 ius et triumphalia ornamenta percepit; ac post praeturam confestim inito consulatu atque
 expeditione repetita supremum diem morbo obiit in aestiuis castris, quae ex eo Scelerata
 sunt appellata. corpus eius per municipiorum coloniarumque primores suscipientibus
 obuiis scribarum decuriis ad urbem deuectum sepultumque est in campo Martio. ceterum
 exercitus honorarium ei tumulum excitauit, circa quem deinceps stato die quotannis miles
 decurreret Galliarumque ciuitates publice supplicarent. praeterea senatus inter alia
 complura marmoreum arcum cum tropaeis uia Appia decreuit et Germanici cognomen ipsi
 posterisque eius. fuisse autem creditur non minus
 gloriosi quam ciuilis animi; nam ex hoste super uictorias opima quoque spolia captasse
 summoque saepius discrimine duces Germanorum tota acie insectatus; nec dissimulasse
 umquam pristinum se rei p. statum, quandoque posset, restituturum. unde existimo
 nonnullos tradere ausos, suspectum eum Augusto reuocatumque ex prouincia et quia
 cunctaretur, interceptum ueneno. quod equidem magis ne
 praetermitterem rettuli, quam quia uerum aut ueri simile putem, cum Augustus tanto opere
 et uiuum dilexerit, ut coheredem semper filiis instituerit, sicut quondam in senatu
 professus est, et defunctum ita pro contione laudauerit, ut deos precatus sit, similes
 ei Caesares suos facerent sibique tam honestum quandoque exitum darent quam illi
 dedissent. nec contentus elogium tumulo eius uersibus a se compositis insculpsisse,
 etiam uitae memoriam prosa oratione composuit. 
 Ex Antonia minore complures quidem liberos tulit, uerum tres omnino reliquit:
 Germanicum, Liuillam, Claudium.

Claudius natus est Iullo Antonio Fabio Africano conss. Kal. Aug. Luguduni eo ipso die
 quo primum ara ibi Augusto dedicata est, appellatusque Tiberius Claudius Drusus. mox
 fratre maiore in Iuliam familiam adoptato Germanici cognomen assumpsit. infans autem
 relictus a patre ac per omne fere pueritiae atque adulescentiae tempus uariis et
 tenacibus morbis conflictatus est, adeo ut animo simul et corpore hebetato ne progressa
 quidem aetate ulli publico priuatoque muneri habilis existimaretur. diu atque etiam post tutelam receptam alieni arbitrii et sub
 paedagogo fuit; quem barbarum et olim superiumentarium ex industria sibi appositum, ut
 se quibuscumque de causis quam saeuissime coerceret, ipse quodam libello conqueritur. ob
 hanc eandem ualitudinem et gladiatorio munere, quod simul cum fratre memoriae patris
 edebat, palliolatus nouo more praesedit; et togae uirilis die circa mediam noctem sine
 sollemni officio lectica in Capitolium latus est.

disciplinis tamen liberalibus ab aetate prima non mediocrem operam dedit ac saepe
 experimenta cuiusque etiam publicauit. uerum ne sic quidem quicquam dignitatis assequi
 aut spem de se commodiorem in posterum facere potuit. 
 Mater Antonia portentum eum hominis dictitabat, nec absolutum a natura, sed tantum
 incohatum; ac si quem socordiae argueret, stultiorem aiebat filio suo Claudio. auia
 Augusta pro despectissimo semper habuit, non affari nisi rarissime, non monere nisi
 acerbo et breui scripto aut per internuntios solita. soror Liuilla cum audisset
 quandoque imperaturum, tam iniquam et tam indignam sortem p. R. palam et clare detestata
 est. nam auunculus maior Augustus quid de eo in utramque partem opinatus sit, quo
 certius cognoscatur, capita ex ipsius epistulis posui.

'Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti mea Liuia, quid nepoti tuo Tiberio faciendum
 esset ludis Martialibus. consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuendum,
 quod consilium in illo sequamur. nam si est artius, ut ita dicam, holocleros, quid est
 quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater
 eius productus sit? sin autem ἠλαττῶσθαι sentimus eum et βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν
 τοῦ σώματοσ καὶ εἰσ 
 τὴν τῆσ ψυχῆσ ἀρτιότητα , praebenda materia deridendi
 et illum et nos non est hominibus τὰ 
 τοιαῦτα σκώπτειν καὶ μυκτηρίζειν εἰωθόσιν . nam semper
 aestuabimus, si de singulis articulis temporum deliberabimus, μὴ
 προϋποκειμένου ἡμῖν posse arbitremur eum gerere honores necne. in praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis
 Martialibus triclinium sacerdotum non displicet nobis, si est passurus se ab Siluani
 filio homine sibi affini admoneri, ne quid faciat quod conspici et derideri possit.
 spectare eum circenses ex puluinari non placet nobis; expositus enim in fronte prima
 spectaculorum conspicietur. in Albanum montem ire eum non placet nobis aut esse Romae
 Latinarum diebus. cur enim non praeficitur urbi, si potest sequi fratrem suum in montem?
 habes nostras, mea Liuia, sententias, quibus placet
 semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemur. licebit
 autem, si uoles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem epistulae huius legendam.'
 rursus alteris litteris: 
 'Tiberium adulescentem ego uero, dum tu aberis, cotidie inuitabo ad cenam, ne solus
 cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro. qui uellem diligentius et minus μετεώρωσ deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et
 incessum imitaretur. misellus ἀτυχεῖ: nam ἐν τοῖσ 
 σπουδαίοισ , ubi non aberrauit eius animus, satis
 apparet ἡ τῆσ ψυχῆσ αὐτοῦ εὐγένεια .' item tertiis
 litteris: 
 'Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Liuia,
 admiror. nam qui tam ἀσαφῶσ loquatur, qui possit cum
 declamat σαφῶσ dicere quae dicenda sunt, non uideo.'
 
 Nec dubium est, quid post haec Augustus constituerit et reliquerit eum nullo praeter
 auguralis sacerdotii honore impertitum ac ne heredem quidem nisi inter tertios ac paene
 extraneos n e parte sexta nuncuparet, legatoque non amplius quam octingentorum
 sestertiorum prosecutus.

Tiberius patruus petenti honores consularia ornamenta detulit; sed instantius legitimos
 flagitanti id solum codicillis rescripsit, quadraginta aureos in Saturnalia et
 Sigillaria misisse ei. tunc demum abiecta spe dignitatis ad otium concessit, modo in
 hortis et suburbana domo, modo in Campaniae secessu delitescens, atque ex contubernio
 sordidissimorum hominum super ueterem segnitiae notam ebrietatis quoque et aleae
 infamiam subiit, cum interim, quanquam hoc modo agenti, numquam aut officium hominum aut
 reuerentia publice defuit.

Equester ordo bis patronum eum perferendae pro se legationis elegit, semel cum
 deportandum Romam corpus Augusti h umeris suis ab consulibus
 exposcere n t, iterum cum oppressum Seianum apud eosdem gratularetur; quin et
 spectaculis aduenienti assurgere et lacernas deponere solebat. senatus quoque, ut ad numerum sodalium Augustalium sorte ductorum
 extra ordinem adiceretur, censuit et mox ut domus ei, quam incendio amiserat, publica
 impensa restitueretur, dicendaeque inter consulares sententiae ius esset. quod decretum
 abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua
 resarsurum pollicente. qui tamen moriens et in tertiis heredibus eum ex parte tertia
 nuncupatum, legato etiam circa sestertium uicies prosecutus commendauit insuper
 exercitibus ac senatui populoque R. inter ceteras necessitudines nominatim.

Sub Gaio demum fratris filio secundam existimationem circa initia imperii omnibus
 lenociniis colligente honores auspicatus consulatum gessit una per duos menses,
 euenitque ut primitus ingredienti cum fascibus forum praeteruolans aquila dexteriore
 umero consideret. sortitus est et de altero consulatu in quartum annum; praeseditque
 nonnumquam spectaculis in Gai uicem, adclamante populo: 'feliciter' partim 'patruo
 imperatoris' partim 'Germanici fratri!'

nec eo minus contumeliis obnoxius uixit. nam et si paulo serius ad praedictam cenae
 horam occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens
 post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus
 incessebatur, interdum ferula flagroue uelut per ludum excitabatur a copreis. solebant
 et manibus stertentis socci induci, ut repente expergefactus faciem sibimet
 confricaret.

Sed ne discriminibus quidem caruit. primum in ipso consulatu, quod Neronis et Drusi
 fratrum Caesaris statuas segnius locandas ponendasque curasset, paene honore summotus
 est; deinde extraneo uel etiam domesticorum aliquo deferente assidue uarieque
 inquietatus. cum uero detecta esset Lepidi et Gaetulici coniuratio, missus in Germaniam
 inter legatos ad gratulandum etiam uitae periculum adiit, indignante ac fremente Gaio
 patruum potissimum ad se missum quasi ad puerum regendum, adeo ut non defuerint, qui
 traderent praecipitatum quoque in flumen, sic ut uestitus aduenerat. atque ex eo numquam non in senatu nouissimus consularium sententiam
 dixit, ignominiae causa post omnis interrogatus. etiam cognitio falsi testamenti recepta
 est, in quo et ipse signauerat. postremo sestertium octogies pro introitu noui
 sacerdotii coactus impendere, ad eas rei familiaris angustias decidit, ut cum obligatam
 aerario fidem liberare non posset, in uacuum lege praediatoria uenalis pependerit sub
 edicto praefectorum.

Per haec ac talia maxima aetatis parte transacta quinquagesimo anno imperium cepit
 quantumuis mirabili casu. exclusus inter ceteros ab insidiatoribus Gai, cum quasi
 secretum eo desiderante turbam submouerent, in diaetam, cui nomen est Hermaeum,
 recesserat; neque multo post rumore caedis exterritus prorepsit ad solarium proximum
 interque praetenta foribus uela se abdidit. latentem
 discurrens forte gregarius miles, animaduersis pedibus, e studio sciscitandi
 quisnam esset, ad co gnouit extractumque et prae metu ad genua sibi adcidentem
 imperatorem salutauit. hinc ad alios commilitones fluctuantis nec quicquam adhuc quam
 frementis perduxit. ab his lecticae impositus et, quia sui diffugerant uicissim
 succollantibus in castra delatus est tristis ac trepidus, miserante obuia turba quasi ad
 poenam raperetur insons. receptus intra uallum inter
 excubias militum pernoctauit, aliquanto minore spe quam fiducia. nam consules cum senatu
 et cohortibus urbanis forum Capitoliumque occupauerant asserturi communem libertatem;
 accitusque et ipse per tr. pl. in curiam ad suadenda quae uiderentur, ui se et
 necessitate teneri respondit. uerum postero die et
 senatu segniore in exequendis conatibus per taedium ac dissensionem diuersa censentium
 et multitudine, quae circumstabat, unum rectorem iam et nominatim exposcente, armatos
 pro contione iurare in nomen suum passus est promisitque singulis quina dena sestertia,
 primus Caesarum fidem militis etiam praemio pigneratus.

Imperio stabilito nihil antiquius duxit quam id biduum, quo de mutando rei p. statu
 haesitatum erat, memoriae eximere. omnium itaque factorum dictorumque in eo ueniam et
 obliuionem in perpetuum sanxit ac praestitit, tribunis modo ac centurionibus paucis e
 coniuratorum in Gaium numero interemptis, exempli simul causa et quod suam quoque caedem
 depoposcisse cognouerat. conuersus hinc ad officia
 pietatis ius iurandum neque sanctius sibi neque crebrius instituit quam per Augustum.
 auiae Liuiae diuinos honores et circensi pompa currum elephantorum Augustino similem
 decernenda curauit; parentibus inferias publicas, et hoc amplius patri circenses annuos
 natali die, matri carpentum, quo per circum duceretur, et cognomen Augustae ab uiua
 recusatum. †a fratris memoria per omnem occasionem celebratam comoediam quoque Graecam
 Neapolitano certamine docuit ac de sententia iudicum coronauit. ne Marcum quidem Antonium inhonoratum ac sine grata mentione
 transmisit, testatus quondam per edictum, tanto impensius petere se ut natalem patris
 Drusi celebrarent, quod idem esset et aui sui Antoni i . Tiberio marmoreum
 arcum iuxta Pompei theatrum, decretum quidem olim a senatu uerum omissum, peregit. Gai
 quoque etsi acta omnia rescidit, diem tamen necis, quamuis exordium principatus sui,
 uetuit inter festos referri.

At in semet augendo parcus atque ciuilis praenomine Imperatoris abstinuit, nimios
 honores recusauit, sponsalia filiae natalemque geniti nepotis silentio ac tantum
 domestica religione transegit. neminem exulum nisi ex senatus auctoritate restituit. ut
 sibi in curiam praefectum praetori tribunosque militum secum inducere liceret utque rata
 essent quae procuratores sui in iudicando statuerent, precario exegit. ius nundinarum in priuata praedia a consulibus petit. cognitionibus
 magistratuum ut unus e consiliariis frequenter interfuit; eosdem spectacula edentis
 surgens et ipse cum cetera turba uoce ac manu ueneratus est. tr(ibunis) pl(ebis)
 adeuntibus se pro tribunali excusauit, quod propter angustias non posset audire eos nisi
 stantes. quare in breui spatio tantum amoris
 fauorisque collegit, ut cum profectum eum Ostiam perisse ex insidiis nuntiatum esset,
 magna consternatione populus et militem quasi proditorem et senatum quasi parricidam
 diris execrationibus incessere non ante destiterit, quam unus atque alter et mox plures
 a magistratibus in rostra producti saluum et appropinquare confirmarent.

Nec tamen expers insidiarum usque quaque permansit, sed et a singulis et per factionem
 et denique ciuili bello infestatus est. e plebe homo nocte media iuxta cubiculum eius
 cum pugione deprehensus est; reperti et equestris ordinis duo in publico cum dolone ac
 uenatorio cultro praestolantes, alter ut egressum theatro, alter ut sacrificantem apud
 Martis aedem adoreretur. conspirauerunt autem ad res
 nouas Gallus Asinius et Statilius Coruinus, Pollionis ac Messalae oratorum nepotes,
 assumptis compluribus libertis ipsius atque seruis. bellum ciuile mouit Furius Camillus
 Scribonianus Delmatiae legatus; uerum intra quintum diem oppressus est legionibus, quae
 sacramentum mutauerant, in paenitentiam religione conuersis, postquam denuntiato ad
 nouum imperatorem itinere casu quodam ac diuinitus neque aquila ornari neque signa
 conuelli mouerique potuerunt.

Consulatus super pristinum quattuor gessit; ex quibus duos primos iunctim, sequentis
 per interuallum quarto quemque anno, semenstrem nouissimum, bimenstris ceteros, tertium
 autem nouo circa principem exemplo in locum demortui suffectus. ius et consul et extra
 honorem laboriosissime dixit, etiam suis suorumque diebus sollemnibus, nonnumquam festis
 quoque antiquitus et religiosis. nec semper praescripta legum secutus duritiam
 lenitatemue multarum ex bono et aequo, perinde ut adficeretur, moderatus est; nam et
 iis, qui apud priuatos iudices plus petendo formula excidissent, restituit actiones et
 in maiore fraude conuictos legitimam poenam supergressus ad bestias condemnauit.

in cognoscendo autem ac decernendo mira uarietate animi fuit, modo circumspectus et
 sagax, interdum inconsultus ac praeceps, nonnumquam friuolus amentique similis. cum
 decurias rerum actu expungeret, eum, qui dissimulata uacatione quam beneficio liberorum
 habebat responderat, ut cupidum iudicandi dimisit; alium interpellatum ab aduersariis de
 propria lite negantemque cognitionis rem sed ordinari iuris esse, agere causam confestim
 apud se coegit, proprio negotio documentum daturum, quam aequus iudex in alieno negotio
 futurus esset. feminam non agnoscentem filium suum
 dubia utrimque argumentorum fide ad confessionem compulit indicto matrimonio iuuenis.
 absentibus secundum praesentes facillime dabat, nullo dilectu culpane quis an aliqua
 necessitate cessasset. proclamante quodam praecidendas falsario manus, carnificem statim
 acciri cum machaera mensaque lanionia flagitauit. peregrinitatis reum orta inter
 aduocatos leui contentione, togatumne an palliatum dicere causam oporteret, quasi
 aequitatem integram ostentans, mutare habitum saepius et prout accusaretur
 defendereturue, iussit. de quodam etiam negotio ita ex
 tabella pronuntiasse creditur, secundum eos se sentire, qui uera proposuissent. propter
 quae usque eo euiluit, ut passim ac propalam contemptui esset. excusans quidam testem e
 prouincia ab eo uocatum negauit praesto esse posse dissimulata diu causa; ac post longas
 demum interrogationes: 'mortuus est,' inquit, 'puto, licuit.' alius gratias agens quod
 reum defendi pateretur, adiecit: 'et tamen fieri solet.' illud quoque a maioribus natu
 audiebam, adeo causidicos patientia eius solitos abuti, ut discedentem e tribunali non
 solum uoce reuocarent, sed et lacinia togae retenta, interdum pede apprehenso
 detinerent. ac ne cui haec mira sint, litigatori
 Graeculo uox in altercatione excidit: καὶ σὺ γέρων εἶ καὶ
 μωρόσ . equitem quidem Romanum obscaenitatis in feminas reum, sed falso et ab
 impotentibus inimicis conficto crimine, satis constat, cum scorta meritoria citari
 aduersus se et audiri pro testimonio uideret, graphium et libellos, quos tenebat in
 manu, ita cum magna stultitiae et saeuitiae exprobratione iecisse in faciem eius, ut
 genam non leuiter perstrinxerit.

Gessit et censuram intermissam diu post Plancum Paulumque censores, sed hanc quoque
 inaequabiliter uarioque et animo et euentu. recognitione equitum iuuenem probri plenum,
 sed quem pater probatissimum sibi affirmabat, sine ignominia dimisit, habere dicens
 censorem suum; alium corruptelis adulteriisque famosum nihil amplius quam monuit, ut aut
 parcius aetatulae indulgeret aut certe cautius; addiditque: 'quare enim ego scio, quam
 amicam habeas?' et cum orantibus familiaribus dempsisset cuidam appositam notam:
 'litura tamen,' inquit, 'extet.' splendidum uirum
 Graeciaeque prouinciae principem, uerum Latini sermonis ignarum, non modo albo iudicum
 erasit, sed in peregrinitatem redegit. nec quemquam nisi sua uoce, utcumque quis posset,
 ac sine patrono rationem uitae passus est reddere. notauitque multos, et quosdam
 inopinantis et ex causa noui generis, quod se inscio ac sine commeatu Italia
 excessissent; quendam uero et quod comes regis in prouincia fuisset, referens, maiorum
 temporibus Rabirio Postumo Ptolemaeum Alexandriam crediti seruandi causa secuto crimen
 maiestatis apud iudices motum. plures notare conatus,
 magna inquisitorum neglegentia sed suo maiore dedecore, innoxios fere repperit,
 quibuscumque caelibatum aut orbitatem aut egestatem obiceret, maritos, patres, opulentos
 se probantibus; eo quidem, qui sibimet uim ferro intulisse arguebatur, inlaesum corpus
 ueste deposita ostentante. fuerunt et illa in censura
 eius notabilia, quod essedum argenteum sumptuose fabricatum ac uenale ad Sigillaria
 redimi concidique coram imperauit; quodque uno die XX edicta proposuit, inter quae duo,
 quorum altero admonebat, ut uberi uinearum prouentu bene dolia picarentur; altero, nihil
 aeque facere ad uiperae morsum quam taxi arboris sucum.

Expeditionem unam omnino suscepit eamque modicam. cum decretis sibi a senatu ornamentis
 triumphalibus leuiorem maiestati principali titulum arbitraretur uelletque iusti
 triumphi decus, unde adquireret Britanniam potissimum elegit, neque temptatam ulli post
 Diuum Iulium et tunc tumultuantem ob non redditos transfugas. huc cum ab Ostia nauigaret, uehementi circio bis paene demersus est,
 prope Liguriam iuxtaque Stoechadas insulas. quare a Massilia Gesoriacum usque pedestri
 itinere confecto inde transmisit ac sine ullo proelio aut sanguine intra paucissimos
 dies parte insulae in deditionem recepta, sexto quam profectus erat mense Romam rediit
 triumphauitque maximo apparatu. ad cuius spectaculum
 commeare in urbem non solum praesidibus prouinciarum permisit, uerum etiam exulibus
 quibusdam; atque inter hostilia spolia naualem coronam fastigio Palatinae domus iuxta
 ciuicam fixit, traiecti et quasi domiti Oceani insigne. currum eius Messalina uxor
 carpento secuta est; secuti et triumphalia ornamenta eodem bello adepti, sed ceteri
 pedibus et in praetexta, M. Crassus Frugi equo phalerato et in ueste palmata, quod eum
 honorem iterauerat.

Vrbis annonaeque curam sollicitissime semper egit. cum Aemiliana pertinacius arderent,
 in diribitorio duabus noctibus mansit ac deficiente militum ac familiarum turba auxilio
 plebem per magistratus ex omnibus uicis conuocauit ac positis ante se cum pecunia fiscis
 ad subueniendum hortatus est, repraesentans pro opera dignam cuique mercedem. artiore autem annona ob assiduas sterilitates detentus quondam
 medio foro a turba conuiciisque et simul fragminibus panis ita infestatus, ut aegre nec
 nisi postico euadere in Palatium ualuerit, nihil non ex eo cogitauit ad
 inuehendos etiam tempore hiberno commeatus. nam et negotiatoribus certa lucra proposuit
 suscepto in se damno, si cui quid per tempestates accidisset, et naues mercaturae causa
 fabricantibus magna commoda constituit pro condicione cuiusque:

ciui s uacationem legis Papiae Poppaeae, Latino ius Quiritium, feminis ius
 IIII liberorum; quae constituta hodieque seruantur.

Opera magna potius †quam necessaria quam multa perfecit, sed uel praecipua: ductum
 aquarum a Gaio incohatum, item emissarium Fucini lacus portumque Ostiensem, quanquam
 sciret ex iis alterum ab Augusto precantibus assidue Marsis negatum, alterum a Diuo
 Iulio saepius destinatum ac propter difficultatem omissum. Claudiae aquae gelidos et
 uberes fontes, quorum alteri Caeruleo, alteri Curtio et Albudigno nomen est, simulque
 riuum Anienis noui lapideo opere in urbem perduxit diuisitque in plurimos et
 ornatissimos lacus. Fucinum adgressus est non minus
 conpendii spe quam gloriae, cum quidam priuato sumptu emissuros se repromitterent, si
 sibi siccati agri concederentur. per tria autem passuum milia partim effosso monte
 partim exciso canalem absoluit aegre et post undecim annos, quamuis continuis XXX
 hominum milibus sine intermissione operantibus. portum
 Ostiae extruxit circumducto dextra sinistraque brachio et ad introitum profundo iam solo
 mole obiecta; quam quo stabilius fundaret, nauem ante demersit, qua magnus obeliscus ex
 Aegypto fuerat aduectus, congestisque pilis superposuit altissimam turrem in exemplum
 Alexandrini Phari, ut ad nocturnos ignes cursum nauigia dirigerent.

Congiaria populo saepius distribuit. spectacula quoque complura et magnifica edidit,
 non usitata modo ac solitis locis, sed et commenticia et ex antiquitate repetita, et ubi
 praeterea nemo ante eum. ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum
 restituerat, e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes
 supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset.
 fecit et saeculares, quasi anticipatos ab Augusto
 nec legitimo tempori reseruatos, quamuis ipse in historiis suis prodat, intermissos eos
 Augustum multo post diligentissime annorum ratione subducta in ordinem redegisse. quare
 uox praeconis irrisa est inuitantis more sollemni ad ludos, quos nec spectasset quisquam
 nec spectaturus esset, cum superessent adhuc qui spectauerant, et quidam histrionum
 producti olim tunc quoque producerentur. circenses frequenter etiam in Vaticano
 commisit, nonnumquam interiecta per quinos missus uenatione. circo uero maximo marmoreis carceribus auratisque metis, quae utraque
 et tofina ac lignea antea fuerant, exculto propria senatoribus constituit loca promiscue
 spectare solitis; ac super quadrigarum certamina Troiae lusum exhibuit et Africanas,
 conficiente turma equitum praetorianorum, ducibus tribunis ipsoque praefecto; praeterea
 Thessalos equites, qui feros tauros per spatia circi agunt insiliuntque defessos et ad
 terram cornibus detrahunt. 
 Gladiatoria munera plurifariam ac multiplicia exhibuit: anniuersarium in castris
 praetorianis sine uenatione apparatuque, iustum atque legitimum in Saeptis; ibidem
 extraordinarium et breue dierumque paucorum, quodque appellare coepit 'sportulam,' quia
 primum daturu m s edixerat, uelut ad subitam condictamque cenulam inuitare se
 populum. nec ullo spectaculi genere communior aut
 remissior erat, adeo ut oblatos uictoribus aureos prolata sinistra pariter cum uulgo
 uoce digitisque numeraret ac saepe hortando rogandoque ad hilaritatem homines
 prouocaret, dominos identidem appellans, immixtis interdum frigidis et arcessitis iocis;
 qualis est ut cum Palumbum postulantibus daturum se promisit, si captus esset. illud
 plane quantumuis salubriter et in tempore: cum essedario, pro quo quattuor fili
 deprecabantur, magno omnium fauore indulsisset rudem, tabulam ilico misit admonens
 populum, quanto opere liberos suscipere deberet, quos uideret et gladiatori praesidio
 gratiaeque esse. edidit et in Martio campo
 expugnationem direptionemque oppidi ad imaginem bellicam et deditionem Britanniae regum
 praeseditque paludatus. quin et emissurus Fucinum lacum naumachiam ante commisit. sed
 cum proclamantibus naumachiariis: 'haue imperator, morituri te salutant!' respondisset:
 'aut non,' neque post hanc uocem quasi uenia data quisquam dimicare uellet, diu
 cunctatus an omnes igni ferroque absumeret, tandem e sede sua prosiluit ac per ambitum
 lacus non sine foeda uacillatione discurrens partim minando partim adhortando ad pugnam
 compulit. hoc spectaculo classis Sicula et Rhodia concurrerunt, duodenarum triremium
 singulae, exciente bucina Tritone argenteo, qui e medio lacu per machinam emerserat.

Quaedam circa caerimonias ciuilemque et militarem morem, item circa omnium ordinum
 statum domi forisque aut correxit aut exoleta reuocauit aut etiam noua instituit. in
 cooptandis per collegia sacerdotibus neminem nisi iuratus nominauit; obseruauitque
 sedulo, ut quotiens terra in urbe mouisset, ferias aduocata contione praetor indiceret,
 utque dira aue in Capitolio uisa obsecratio haberetur, eamque ipse iure maximi
 pontificis pro rostris populo praeiret summotaque operariorum seruorumque turba.

Rerum actum diuisum antea in hibernos aestiuosque menses coniunxit. iuris dictionem de
 fidei commissis quotannis et tantum in urbe delegari magistratibus solitam in perpetuum
 atque etiam per prouincias potestatibus demandauit. capiti Papiae Poppaeae legis a
 Tiberio Caesare, quasi sexagenarii generare non possent, addito obrogauit. sanxit ut pupillis extra ordinem tutores a consulibus darentur,
 utque ii, quibus a magistratibus prouinciae interdicerentur, urbe quoque et Italia
 summouerentur. ipse quosdam nouo exemplo relegauit, ut ultra lapidem tertium uetaret
 egredi ab urbe. 
 De maiore negotio acturus in curia medius inter consulum sellas tribunicio subsellio
 sedebat. commeatus a senatu peti solitos benefici sui fecit.

ornamenta consularia etiam procuratoribus ducenariis indulsit. senatoriam dignitatem
 recusantibus equestrem quoque ademit. latum clauum, quamuis initio affirmasset non
 lecturum se senatorem nisi ciuis R. abnepotem, etiam libertini filio tribuit, sed sub
 condicione si prius ab equite R. adoptatus esset; ac sic quoque reprehensionem uerens,
 et Appium Caecum censorem, generis sui proauctorem, libertinorum filios in senatum
 adlegisse docuit, ignarus temporibus Appi et deinceps aliquamdiu libertinos dictos non
 ipsos, qui manu emitterentur, sed ingenuos ex his procreatos. collegio quaestorum pro stratura uiarum gladiatorium munus iniunxit
 detractaque Ostiensi et Gallica prouincia curam aerari Saturni reddidit, quam medio
 tempore praetores aut, uti nunc, praetura functi sustinuerant. 
 Triumphalia ornamenta Silano, filiae suae sponso, nondum puberi dedit, maioribus uero
 natu tam multis tamque facile, ut epistula communi s legionum nomine extiterit
 petentium, ut legatis consularibus simul cum exercitu et triumphalia darentur, ne causam
 belli quoquo modo quaererent. Aulo Plautio etiam ouationem decreuit ingressoque urbem
 obuiam progressus et in Capitolium eunti et inde rursus reuertenti latus texit. Gabinio
 Secundo Cauchis gente Germanica superatis cognomen Cauchius usurpare concessit.

Equestris militias ita ordinauit, ut post cohortem alam, post alam tribunatum legionis
 daret; stipendiaque instituit et imaginariae militiae genus, quod uocatur 'supra
 numerum,' quo absentes et titulo tenus fungerentur. milites domus senatorias salutandi
 causa ingredi etiam patrum decreto prohibuit. libertinos, qui se pro equitibus R.
 agerent, publicauit, ingratos et de quibus patroni quererentur reuocauit in seruitutem
 aduocatisque eorum negauit se aduersus libertos ipsorum ius dicturum. cum quidam aegra et adfecta mancipia in insulam Aesculapi i 
 taedio medendi exponerent, omnes qui exponerentur liberos esse sanxit, nec redire in
 dicionem domini, si conualuissent; quod si quis necare quem mallet quam exponere, caedis
 crimine teneri. uiatores ne per Italiae oppida nisi aut pedibus aut sella aut lectica
 transirent, monuit edicto. Puteolis et Ostiae singulas cohortes ad arcendos incendiorum
 casus collocauit. 
 Peregrinae condicionis homines uetuit usurpare Romana nomina dum taxat gentilicia.
 ciuitatem R. usurpantes in campo Esquilino securi percussit. prouincias Achaiam et
 Macedoniam, quas Tiberius ad curam suam transtulerat, senatui reddidit. Lyciis ob
 exitiabiles inter se discordias libertatem ademit, Rhodiis ob paenitentiam ueterum
 delictorum reddidit. Iliensibus quasi Romanae gentis auctoribus tributa in perpetuum
 remisit recitata uetere epistula Graeca senatus populique R. Seleuco regi amicitiam et
 societatem ita demum pollicentis, si consanguineos suos Ilienses ab omni onere immunes
 praestitisset. Iudaeos impulsore Chresto assidue
 tumultuantis Roma expulit. Germanorum legatis in orchestra sedere permisit, simplicitate
 eorum et fiducia commotus, quod in popularia deducti, cum animaduertissent Parthos et
 Armenios sedentis in senatu, ad eadem loca sponte transierant, nihilo deteriorem
 uirtutem aut condicionem suam praedicantes. Druidarum
 religionem apud Gallos dirae immanitatis et tantum ciuibus sub Augusto interdictam
 penitus aboleuit; contra sacra Eleusinia etiam transferre ex Attica Romam conatus est,
 templumque in Sicilia Veneris Erycinae uetustate conlapsum ut ex aerario pop. R.
 reficeretur, auctor fuit. cum regibus foedus in foro i e cit porca caesa ac
 uetere fetialium praefatione adhibita. sed et haec et cetera totumque adeo ex parte
 magna principatum non tam suo quam uxorum libertorumque arbitrio administrauit, talis
 ubique plerumque, qualem esse eum aut expediret illis aut liberet.

Sponsas admodum adulescens duas habuit: Aemiliam Lepidam Augusti proneptem, item Liuiam
 Medullinam, cui et cognomen Camillae erat, e genere antiquo dictatoris Camilli. priorem,
 quod parentes eius Augustum offenderant, uirginem adhuc repudiauit, posteriorem ipso
 die, qui erat nuptiis destinatus, ex ualitudine amisit. uxores deinde duxit Plautiam Vrgulanillam triumphali et mox Aeliam Paetinam consulari
 patre. cum utraque diuortium fecit, sed cum Paetina ex leuibus offensis, cum Vrgulanilla
 ob libidinum probra et homicidii suspicionem. post has Valeriam Messalinam, Barbati
 Messalae consobrini sui filiam, in matrimonium accepit. quam cum comperisset super
 cetera flagitia atque dedecora C. Silio etiam nupsisse dote inter auspices consignata,
 supplicio adfecit confirmauitque pro contione apud praetorianos, quatenus sibi
 matrimonia male cederent, permansurum se in caelibatu, ac nisi permansisset, non
 recusaturum confodi manibus ipsorum. nec durare ualuit
 quin de condicionibus continuo tractaret, etiam de Paetinae, quam olim exegerat, deque
 Lolliae Paulinae, quae C. Caesari nupta fuerat. uerum inlecebris Agrippinae, Germanici
 fratris sui filiae, per ius osculi et blanditiarum occasiones pellectus in amorem,
 subornauit proximo senatu qui censerent, cogendum se ad ducendum eam uxorem, quasi rei
 p. maxime interesset, dandamque ceteris ueniam talium coniugiorum, quae ad id tempus
 incesta habebantur. ac uix uno interposito die confecit nuptias, non repertis qui
 sequerentur exemplum, excepto libertino quodam et altero primipilari, cuius nuptiarum
 officium et ipse cum Agrippina celebrauit.

liberos ex tribus uxoribus tulit: ex Vrgulanilla Drusum et Claudiam, ex Paetina
 Antoniam, ex Messalina Octauiam et quem primo Germanicum, mox Britannicum cognominauit.
 Drusum †pompeium puberem amisit piro per lusum in sublime iactato et hiatu oris excepto
 strangulatum, cum ei ante paucos dies filiam Seiani despondisset. quo magis miror fuisse
 qui traderent fraude a Seiano necatum. Claudiam ex liberto suo Botere conceptam, quamuis
 ante quintum mensem diuortii natam alique coeptam, exponi tamen ad matris ianuam et
 nudam iussit abici. Antoniam Cn. Pompeio Magno, deinde
 Fausto Sullae, nobilissimis iuuenibus, Octauiam Neroni priuigno suo collocauit, Silano
 ante desponsam. Britannicum uicesimo imperii die inque secundo consulatu, natum sibi
 paruulum etiam tum, et militi pro contione manibus suis gestans et plebi per spectacula
 gremio aut ante se retinens assidue commendabat faustisque ominibus cum adclamantium
 turba prosequebatur. e generis Neronem adoptauit, Pompeium atque Silanum non recusauit
 modo, sed et interemit.

Libertorum praecipue suspexit Posiden spadonem, quem etiam Britannico triumpho inter
 militares uiros hasta pura donauit; nec minus Felicem, quem cohortibus et alis
 prouinciaeque Iudaeae praeposuit, trium reginarum maritum; et Harpocran, cui lectica per
 urbem uehendi spectaculaque publice edendi ius tribuit; ac super hos Polybium ab
 studiis, qui saepe inter duos consules ambulabat; sed ante omnis Narcissum ab epistulis
 et Pallantem a rationibus, quos decreto quoque senatus non praemiis modo ingentibus, sed
 et quaestoriis praetoriisque ornamentis honorari libens passus est; tantum praeterea
 adquirere et rapere, ut querente eo quondam de fisci exiguitate non absurde dictum sit,
 abundaturum, si a duobus libertis in consortium reciperetur.

his, ut dixi, uxoribusque addictus, non principem se , sed ministrum egit,
 compendio cuiusque horum uel etiam studio aut libidine honores exercitus impunitates
 supplicia largitus est, et quidem insciens plerumque et ignarus. ac ne singillatim
 minora quoque enumerem, reuocatas liberalitates eius, iudicia rescissa, suppositos aut
 etiam palam immutatos datorum officiorum codicillos: Appium Silanum consocerum suum
 Iuliasque, alteram Drusi, alteram Germanici filiam, crimine incerto nec defensione ulla
 data occidit, item Cn. Pompeium maioris filiae uirum et L. Silanum minoris sponsum.
 ex quibus Pompeius in concubitu dilecti
 adulescentuli confossus est, Silanus abdicare se praetura ante IIII. Kal. Ian. morique
 initio anni coactus die ipso Claudi i et Agrippinae nuptiarum. in quinque et
 triginta senatores trecentosque amplius equites R. tanta facilitate animaduertit, ut,
 cum de nece consularis uiri renuntiante centurione factum esse quod imperasset, negaret
 quicquam se imperasse, nihilo minus rem comprobaret, affirmantibus libertis officio
 milites functos, quod ad ultionem imperatoris ultro procucurrissent. nam illud omnem fidem excesserit quod nuptiis, quas Messalina cum
 adultero Silio fecerat, tabellas dotis et ipse consignauerit, inductus, quasi de
 industria simularentur ad auertendum transferendumque periculum, quod imminere ipsi per
 quaedam ostenta portenderetur.

Auctoritas dignitasque formae non defuit †et ueterum stanti uel sedenti ac praecipue
 quiescenti, nam et prolixo nec exili corpore erat et specie canitieque pulchra, opimis
 ceruicibus; ceterum et ingredientem destituebant poplites minus firmi, et remisse quid
 uel serio agentem multa dehonestabant: risus indecens, ira turpior spumante rictu,
 umentibus naribus, praeterea linguae titubantia caputque cum semper tum in
 quantulocumque actu uel maxime tremulum.

ualitudine sicut olim graui, ita princeps prospera usus est excepto stomachi dolore,
 quo se correptum etiam de consciscenda morte cogitasse dixit.

Conuiuia agitauit et ampla et assidua ac fere patentissimis locis, ut plerumque sesceni
 simul discumberent. conuiuatus est et super emissarium Fucini lacus ac paene summersus,
 cum emissa impetu aqua redundasset. adhibebat omni cenae et liberos suos cum pueris
 puellisque nobilibus, qui more ueteri ad fulcra lectorum sedentes uescerentur. conuiuae,
 qui pridie scyphum aureum subripuisse existimabatur, reuocato in diem posterum calicem
 fictilem apposuit. dicitur etiam meditatus edictum, quo ueniam daret flatum crepitumque
 uentris in conuiuio emittendi, cum periclitatum quendam prae pudore ex continentia
 repperisset.

Cibi uinique quocumque et tempore et loco appetentissimus, cognoscens quondam in
 Augusti foro ictusque nidore prandii, quod in proxima Martis aede Saliis apparabatur,
 deserto tribunali ascendit ad sacerdotes unaque decubuit. nec temere umquam triclinio
 abscessit nisi distentus ac madens, et ut statim supino ac per somnum hianti pinna in os
 inderetur ad exonerandum stomachum. somni breuissimi
 erat. nam ante mediam noctem plerumque uigilabat, ut tamen interdiu nonnumquam in iure
 dicendo obdormisceret uixque ab aduocatis de industria uocem augentibus excitaretur.
 libidinis in feminas profusissimae, marum omnino expers. aleam studiosissime lusit, de
 cuius arte librum quoque emisit, solitus etiam in gestatione ludere, ita essedo alueoque
 adaptatis ne lusus confunderetur.

Saeuum et sanguinarium natura fuisse, magnis minimisque apparuit rebus. tormenta
 quaestionum poenasque parricidarum repraesentabat exigebatque coram. cum spectare
 antiqui moris supplicium Tiburi concupisset et deligatis ad palum noxiis carnifex
 deesset, accitum ab urbe uesperam usque opperiri perseuerauit. quocumque gladiatorio
 munere, uel suo uel alieno, etiam forte prolapsos iugulari iubebat, maxime retiarios, ut
 expirantium facies uideret. cum par quoddam mutuis
 ictibus concidisset, cultellos sibi paruulos ex utroque ferro in usum fieri sine mora
 iussit. bestiaris meridianisque adeo delectabatur, ut et prima luce ad spectaculum
 descenderet et meridie dimisso ad prandium populo persederet praeterque destinatos etiam
 leui subitaque de causa quosdam committeret, de fabrorum quoque ac ministrorum atque id
 genus numero, si automatum uel pegma uel quid tale aliud parum cessisset. induxit et
 unum ex nomenculatoribus suis, sic ut erat togatus.

Sed nihil aeque quam timidus ac diffidens fuit. primis imperii diebus quanquam, ut
 diximus, iactator ciuilitatis, neque conuiuia inire ausus est nisi ut speculatores cum
 lanceis circumstarent militesque uice ministrorum fungerentur, neque aegrum quemquam
 uisitauit nisi explorato prius cubiculo culcitisque et stragulis praetemptatis et
 excussis. reliquo autem tempore salutatoribus scrutatores semper apposuit, et quidem
 omnibus et acerbissimos. sero enim ac uix remisit, ne
 feminae praetextatique pueri et puellae contrectarentur et ne cuius comiti aut librario
 calamariae et graphiariae thecae adimerentur. motu ciuili cum eum Camillus, non dubitans
 etiam citra bellum posse terreri, contumeliosa et minaci et contumaci epistula cedere
 imperio iuberet uitamque otiosam in priuata re agere, dubitauit adhibitis principibus
 uiris an optemperaret.

quasdam insidias temere delatas adeo expauit, ut deponere imperium temptauerit. quodam,
 ut supra rettuli, cum ferro circa sacrificantem se deprehenso, senatum per praecones
 propere conuocauit lacrimisque et uociferatione miseratus est condicionem suam, cui
 nihil tuti usquam esset, ac diu publico abstinuit. Messalinae quoque amorem
 flagrantissimum non tam indignitate contumeliarum quam periculi metu abiecit, cum
 adultero Silio adquiri imperium credidisset; quo tempore foedum in modum trepidus ad
 castra confugit, nihil tota uia quam essetne sibi saluum imperium requirens.

nulla adeo suspicio, nullus auctor tam leuis extitit, a quo non mediocri scrupulo
 iniecto ad cauendum ulciscendumque compelleretur. unus ex litigatoribus seducto in
 salutatione affirmauit, uidisse se per quietem occidi eum a quodam; dein paulo post,
 quasi percussorem agnosceret, libellum tradentem aduersarium suum demonstrauit:
 confestimque is pro deprenso ad poenam raptus est. 
 pari modo oppressum ferunt Appium Silanum: quem cum Messalina et Narcissus con
 spirassent perdere, diuisis partibus alter ante lucem similis attonito patroni cubiculum
 inrupit, affirmans somniasse se uim ei ab Appio inlatam; altera in admirationem formata
 sibi quoque eandem speciem aliquot iam noctibus obuersari rettulit; nec multo post ex
 composito inrumpere Appius nuntiatus, cui pridie ad id temporis ut adesset praeceptum
 erat, quasi plane repraesentaretur somnii fides, arcessi statim ac mori iussus est. nec
 dubitauit postero die Claudius ordinem rei gestae perferre ad senatum ac liberto gratias
 agere, quod pro salute sua etiam dormiens excubaret.

irae atque iracundiae conscius sibi, utramque excusauit edicto distinxitque, pollicitus
 alteram quidem breuem et innoxiam, alteram non iniustam fore. Ostiensibus, quia sibi
 subeunti Tiberim scaphas obuiam non miserint, grauiter correptis eaque cum inuidia, ut
 in ordinem se coactum conscriberet, repente tantum non satis facientis modo ueniam
 dedit. quosdam in publico parum tempestiue adeuntis
 manu sua reppulit. item scribam quaestorium itemque praetura functum senatorem inauditos
 et innoxios relegauit, quod ille aduersus priuatum se intemperantius affuisset, hic in
 aedilitate inquilinos praediorum suorum contra uetitum cocta uendentes multasset
 uilicumque interuenientem flagellasset. qua de causa etiam coercitionem popinarum
 aedilibus ademit. 
 Ac ne stultitiam quidem suam reticuit simulatamque a se ex industria sub Gaio, quod
 aliter euasurus peruenturusque ad susceptam stationem non fuerit, quibusdam oratiunculis
 testatus est; nec tamen persuasit, cum intra breue tempus liber editus sit, cui index
 erat μωρῶν ἐπανάστασισ , argumentum autem stultitiam
 neminem fingere.

Inter cetera in eo mirati sunt homines et obliuionem et inconsiderantiam, uel ut Graece
 dicam, μετεωρίαν et ἀβλεψίαν . occisa Messalina, paulo post quam in triclinio decubuit, cur
 domina non ueniret requisiit. multos ex iis, quos capite damnauerat, postero statim die
 et in consilium et ad aleae lusum admoneri iussit et, quasi morarentur, ut somniculosos
 per nuntium increpuit. ducturus contra fas Agrippinam
 uxorem, non cessauit omni oratione filiam et alumnam et in gremio suo natam atque
 educatam praedicare. adsciturus in nomen Neronem, quasi parum reprehenderetur, quod
 adulto iam filio priuignum adoptaret, identidem diuulgauit neminem umquam per adoptionem
 familiae Claudiae insertum.

Sermonis uero rerumque tantam saepe neglegentiam ostendit, ut nec quis nec inter quos,
 quoue tempore ac loco uerba faceret, scire aut cogitare existimaretur. cum de laniis ac
 uinariis ageretur, exclamauit in curia: 'rogo uos, quis potest sine offula uiuere?'
 descripsitque abundantiam ueterum tabernarum, unde solitus esset uinum olim et ipse
 petere. de quaesturae quodam candidato inter causas
 suffragationis suae posuit, quod pater eius frigidam aegro sibi tempestiue dedisset.
 inducta teste in senatu: 'haec,' inquit, 'matris meae liberta et ornatrix fuit, sed me
 patronum semper existimauit; hoc ideo dixi, quod quidam sunt adhuc in domo mea, qui me
 patronum non putant.' sed et pro tribunali Ostiensibus
 quiddam publice orantibus cum excanduisset, nihil habere se uociferatus est, quare eos
 demereatur; si quem alium, et se liberum esse. nam illa eius cotidiana et plane omnium
 horarum et momentorum erant: 'quid, ego tibi Telegenius uideor?' et: λάλει καὶ μὴ θίγγανε , multaque talia etiam priuatis deformia,
 nedum principi, neque infacundo neque indocto, immo etiam pertinaciter liberalibus
 studiis dedito.

Historiam in adulescentia hortante T. Liuio, Sulpicio uero Flauo etiam adiuuante,
 scribere adgressus est. et cum primum frequenti auditorio commisisset, aegre perlegit
 refrigeratus saepe a semet ipso. nam cum initio recitationis defractis compluribus
 subsellis obesitate cuiusdam risus exortus esset, ne sedato quidem tumultu temperare
 potuit, quin ex interuallo subinde facti reminisceretur cachinnosque reuocaret.
 in principatu quoque et scripsit plurimum et assidue
 recitauit per lectorem. initium autem sumpsit historiae post caedem Caesaris dictatoris,
 sed et transiit ad inferiora tempora coepitque a pace ciuili, cum sentiret neque libere
 neque uere sibi de superioribus tradendi potestatem relictam, correptus saepe et a matre
 et ab auia. prioris materiae duo uolumina, posterioris unum et quadraginta reliquit.
 composuit et 'de uita sua' octo uolumina, magis
 inepte quam ineleganter; item 'Ciceronis defensionem aduersus Asini Galli libros' satis
 eruditam. nouas etiam commentus est litteras tres ac numero ueterum quasi maxime
 necessarias addidit; de quarum ratione cum priuatus adhuc uolumen edidisset, mox
 princeps non difficulter optinuit ut in usu quoque promiscuo essent. extat talis
 scriptura in plerisque libris ac diurnis titulisque operum.

Nec minore cura Graeca studia secutus est, amorem praestantiamque linguae occasione
 omni professus. cuidam barbaro Graece ac Latine disserenti: 'cum utroque,' inquit,
 'sermone nostro sis paratus'; et in commendanda patribus conscriptis Achaia, gratam sibi
 prouinciam ait communium studiorum commercio; ac saepe in senatu legatis perpetua
 oratione respondit. multum uero pro tribunali etiam Homericis locutus est uersibus.
 quotiens quidem hostem uel insidiatorem ultus esset, excubitori tribuno signum de more
 poscenti non temere aliud dedit quam: 
 ἄνδρ' ἀπαμύνασθαι, ὅτε τισ πρότερος χαλεπήνῃ. 
 Denique et Graecas scripsit historias, Tyrrhenicon uiginti, Carchedoniacon octo.
 quarum causa ueteri Alexandriae Musio additum ex
 ipsius nomine nouum ; institutumque ut quotannis in altero Tyrrhenicon libri,
 in altero Carchedoniacon diebus statutis uelut in auditorio recitarentur toti a singulis
 per uices.

Sub exitu uitae signa quaedam nec obscura paenitentis de matrimonio Agrippinae deque
 Neronis adoptione dederat, siquidem commemorantibus libertis ac laudantibus cognitionem,
 qua pridie quandam adulterii ream condemnarat, sibi quoque in fatis esse iactauit omnia
 impudica, sed non impunita matrimonia; et subinde obuium sibi Britannicum artius
 complexus hortatus est, ut cresceret rationemque a se omnium factorum acciperet; Graeca
 insuper uoce prosecutus: ὁ τρώσασ ἰάσεται. cumque
 impubi teneroque adhuc, quando statura permitteret, togam dare destinasset, adiecit: 'ut
 tandem populus R. uerum Caesarem habeat.'

non multoque post testamentum etiam conscripsit ac signis omnium magistratuum
 obsignauit. prius igitur quam ultra progrederetur, praeuentus est ab Agrippina, quam
 praeter haec conscientia quoque nec minus delatores multorum criminum arguebant.
 
 Et ueneno quidem occisum conuenit; ubi autem et per quem dato, discrepat. quidam
 tradunt epulanti in arce cum sacerdotibus per Halotum spadonem praegustatorem; alii
 domestico conuiuio per ipsam Agrippinam, quae boletum medicatum auidissimo ciborum
 talium optulerat. etiam de subsequentibus diuersa fama est. multi statim hausto ueneno obmutuisse aiunt excruciatumque doloribus
 nocte tota defecisse prope lucem. nonnulli inter initia consopitum, deinde cibo
 affluente euomuisse omnia, repetitumque toxico, incertum pultine addito, cum uelut
 exhaustum refici cibo oporteret, an immisso per clystera m , ut quasi
 abundantia laboranti etiam hoc genere egestionis subueniretur.

mors eius celata est, donec circa successorem omnia ordinarentur. itaque et quasi pro
 aegro adhuc uota suscepta sunt et inducti per simulationem comoedi, qui uelut
 desiderantem oblectarent. excessit III. Id. Octob. Asinio Marcello Acilio Auiola coss.
 sexagesimo quarto aetatis, imperii quarto decimo anno, funeratusque est sollemni
 principum pompa et in numerum deorum relatus; quem honorem a Nerone destitutum
 abolitumque recepit mox per Vespasianum.

praesagia mortis eius praecipua fuerunt: exortus crinitae stellae, quam cometen uocant,
 tactumque de caelo monumentum Drusi patris, et quod eodem anno ex omnium magistratuum
 genere plerique mortem obierant. sed nec ipse ignorasse aut dissimulasse ultima uitae
 suae tempora uidetur, aliquot quidem argumentis. nam et cum consules designaret, neminem
 ultra mensem quo obiit designauit, et in senatu, cui nouissime interfuit, multum ad
 concordiam liberos suos cohortatus, utriusque aetatem suppliciter patribus commendauit,
 et in ultima cognitione pro tribunali accessisse ad finem mortalitatis, quanquam
 abominantibus qui audiebant, semel atque iterum pronuntiauit.