Germanicus, C. Caesaris pater, Drusi et minoris Antoniae filius, a Tiberio patruo
 adoptatus, quaesturam quinquennio ante quam per leges liceret et post eam consulatum
 statim gessit, missusque ad exercitum in Germaniam, excessu Augusti nuntiato, legiones
 uniuersas imperatorem Tiberium pertinacissime recusantis et sibi summam rei p.
 deferentis incertum pietate an constantia maiore compescuit atque hoste mox deuicto
 triumphauit. consul deinde iterum creatus ac prius
 quam honorem iniret ad componendum Orientis statum expulsus, cum Armeniae regem
 deuicisset, Cappadociam in prouinciae formam redegisset, annum agens aetatis quartum et
 tricensimum diuturno morbo Antiochiae obiit, non sine ueneni suspicione. nam praeter
 liuores, qui toto corpore erant, et spumas, quae per os fluebant, cremati quoque cor
 inter ossa incorruptum repertum est, cuius ea natura existimatur, ut tinctum ueneno igne
 confici nequeat.

obiit autem, ut opinio fuit, fraude Tiberi, ministerio et opera Cn. Pisonis, qui sub
 idem tempus Syriae praepositus, nec dissimulans offendendum sibi aut patrem aut filium,
 quasi plane ita necesse esset, etiam aegrum Germanicum grauissimis uerborum ac rerum
 acerbitatibus nullo adhibito modo adfecit; propter quae, ut Romam rediit, paene
 discerptus a populo, a senatu capitis damnatus est.

omnes Germanico corporis animique uirtutes, et quantas nemini cuiquam, contigisse satis
 constat: formam et fortitudinem egregiam, ingenium in utroque eloquentiae doctrinaeque
 genere praecellens, beniuolentiam singularem conciliandaeque hominum gratiae ac
 promerendi amoris mirum et efficax studium. formae minus congruebat gracilitas crurum,
 sed ea quoque paulatim repleta assidua equi uectatione post cibum. hostem comminus saepe
 percussit. orauit causas etiam triumphalis; atque
 inter cetera studiorum monimenta reliquit et comoedias Graecas. domi forisque ciuilis,
 libera ac foederata oppida sine lictoribus adibat. sicubi clarorum uirorum sepulcra
 cognosceret, inferias Manibus dabat. caesorum clade Variana ueteres ac dispersas
 reliquias uno tumulo humaturus, colligere sua manu et comportare primus adgressus est.
 obtrectatoribus etiam, qualescumque et quantacumque
 de causa nanctus esset, lenis adeo et innoxius, ut Pisoni decreta sua rescindenti,
 clientelas di u uexanti non prius suscensere in animum induxerit, quam
 ueneficiis quoque et deuotionibus impugnari se comperisset; ac ne tunc quidem ultra
 progressus, quam ut amicitiam ei more maiorum renuntiaret mandaretque domesticis
 ultionem, si quid sibi accideret.

quarum uirtutum fructum uberrimum tulit, sic probatus et dilectus a suis, ut
 Augustus—omitto enim necessitudines reliquas— diu cunctatus an sibi successorem
 destinaret, adoptandum Tiberio dederit; sic uulgo fauorabilis, ut plurimi tradant,
 quotiens aliquo adueniret uel sicunde discederet, prae turba occurrentium
 prosequentiumue nonnumquam eum discrimen uitae adisse, e Germania uero post compressam
 seditionem reuertenti praetorianas cohortes uniuersas prodisse obuiam, quamuis
 pronuntiatum esset, ut duae tantum modo exirent, populi autem Romani sexum, aetatem,
 ordinem omnem usque ad uicesimum lapidem effudisse se.

tamen longe maiora et firmiora de eo iudicia in morte ac post mortem extiterunt. quo
 defunctus est die, lapidata sunt templa, subuersae deum arae, Lares a quibusdam
 familiares in publicum abiecti, partus coniugum expositi. quin et barbaros ferunt,
 quibus intestinum quibusque aduersus nos bellum esset, uelut in domestico communique
 maerore consensisse ad indutias; regulos quosdam barbam posuisse et uxorum capita
 rasisse ad indicium maximi luctus; regum etiam regem et exercitatione uenandi et
 conuictu megistanum abstinuisse, quod apud Parthos iustiti instar est.

Romae quidem, cum ad primam famam ualitudinis attonita et maesta ciuitas sequentis
 nuntios opperiretur, et repente iam uesperi incertis auctoribus conualuisse tandem
 percrebruisset, passim cum luminibus et uictimis in Capitolium concursum est ac paene
 reuolsae templi fores, ne quid gestientis uota reddere moraretur, expergefactus e somno
 Tiberius gratulantium uocibus atque undique concinentium: 
 salua Roma, salua patria, saluus est Germanicus. et
 ut demum fato functum palam factum est, non solaciis ullis, non edictis inhiberi luctus
 publicus potuit durauitque etiam per festos Decembris mensis dies. auxit gloriam
 desideriumque defuncti et atrocitas insequentium temporum, cunctis nec temere
 opinantibus reuerentia eius ac metu repressam Tiberi saeuitiam, quae mox eruperit.

habuit in matrimonio Agrippinam, M. Agrippae et Iuliae filiam, et ex ea nouem liberos
 tulit: quorum duo infantes adhuc rapti, unus iam puerascens insigni festiuitate, cuius
 effigiem habitu Cupidinis in aede Capitolinae Veneris Liuia dedicauit, Augustus in
 cubiculo suo positam, quotiensque introiret, exosculabatur; ceteri superstites patri
 fuerunt, tres sexus feminini, Agrippina Drusilla Liuilla, continuo triennio natae;
 totidem mares, Nero et Drusus et C. Caesar. Neronem et Drusum senatus Tiberio criminante
 hostes iudicauit.

C. Caesar natus est pridie Kal. Sept. patre suo et C. Fonteio Capitone coss. ubi natus
 sit, incertum diuersitas tradentium facit. Cn. Lentulus Gaetulicus Tiburi genitum
 scribit, Plinius Secundus in Treueris uico Ambitaruio supra Confluentes; addit etiam pro
 argumento aras ibi ostendi inscriptas ob agrippinae 
 pverperivm . uersiculi imperante mox eo diuulgati apud hibernas legiones
 procreatum indicant: 
 in castris natus, patriis nutritus in armis, 
 iam designati principis omen erat. ego in actis Anti
 editum inuenio. Gaetulicum refellit Plinius quasi mentitum per adulationem, ut ad laudes
 iuuenis gloriosique principis aliquid etiam ex urbe Herculi sacra sumeret, abusumque
 audentius mendacio, quod ante annum fere natus Germanico filius Tiburi fuerat,
 appellatus et ipse C. Caesar, de cuius amabili pueritia immaturoque obitu supra diximus.
 Plinium arguit ratio temporum. nam qui res Augusti
 memoriae mandarunt, Germanicum exacto consulatu in Galliam missum consentiunt iam nato
 Gaio. nec Plini opinionem inscriptio arae quicquam adiuuerit, cum Agrippina bis in ea
 regione filias enixa sit, et qualiscumque partus sine ullo sexus discrimine puerperium
 uocetur, quod antiqui etiam puellas pueras, sicut et pueros puellos dictitarent.
 extat et Augusti epistula, ante paucos quam obiret
 menses ad Agrippinam neptem ita scripta de Gaio hoc—neque enim quisquam iam alius infans
 nomine pari tunc supererat—: 'puerum Gaium XV. Kal. Iun. si dii uolent, ut ducerent
 Talarius et Asillius, heri cum iis constitui. mitto praeterea cum eo ex seruis meis
 medicum, quem scripsi Germanico si uellet ut retineret. ualebis, mea Agrippina, et dabis
 operam ut ualens peruenias ad Germanicum tuum.' abunde
 parere arbitror non potuisse ibi nasci Gaium, quo prope bimulus demum perductus ab urbe
 sit. uersiculorum quoque fidem eadem haec eleuant et eo facilius, quod ii sine auctore
 sunt. sequenda est igitur, quae sola auctor restat et publici instrumenti
 auctoritas, praesertim cum Gaius Antium omnibus semper locis atque secessibus praelatum
 non aliter quam natale solum dilexerit tradaturque etiam sedem ac domicilium imperii
 taedio urbis transferre eo destinasse.

Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites
 educabatur. apud quos quantum praeterea per hanc nutrimentorum consuetudinem amore et
 gratia ualuerit, maxime cognitum est, cum post excessum Augusti tumultuantis et in
 furorem usque praecipites solus haud dubie ex conspectu suo flexit. non enim prius
 destiterunt, quam ablegari eum ob seditionis periculum et in proximam ciuitatem
 demandari animaduertissent; tunc demum ad paenitentiam uersi reprenso ac retento
 uehiculo inuidiam quae sibi fieret deprecati sunt.

comitatus est patrem et Syriaca expeditione. unde reuersus primum in matris, deinde ea
 relegata in Liuiae Augustae proauiae suae contubernio mansit; quam defunctam
 praetextatus etiam tunc pro rostris laudauit. transitque ad Antoniam auiam et
 undeuicensimo aetatis anno accitus Capreas a Tiberio uno atque eodem die togam sumpsit
 barbamque posuit, sine ullo honore qualis contigerat tirocinio fratrum eius. hic omnibus insidiis temptatus elicientium cogentiumque se ad
 querelas nullam umquam occasionem dedit, perinde obliterato suorum casu ac si nihil
 cuiquam accidisset, quae uero ipse pateretur incredibili dissimulatione transmittens
 tantique in auum et qui iuxta erant obsequii, ut non immerito sit dictum nec seruum
 meliorem ullum nec deteriorem dominum fuisse.

naturam tamen saeuam atque probrosam ne tunc quidem inhibere poterat, quin et
 animaduersionibus poenisque ad supplicium datorum cupidissime interesset et ganeas atque
 adulteria capillamento celatus et ueste longa noctibus obiret ac scaenicas saltandi
 canendique artes studiosissime appeteret, facile id sane Tiberio patiente, si per has
 mansuefieri posset ferum eius ingenium. quod sagacissimus senex ita prorsus perspexerat,
 ut aliquotiens praedicaret exitio suo omniumque Gaium uiuere et se natricem
 serpentis id genus p(opulo) R(omano), Phaethontem orbi terrarum
 educare.

Non ita multo post Iuniam Claudillam M. Silani nobilissimi uiri f(iliam) duxit uxorem.
 deinde augur in locum fratris sui Drusi destinatus, prius quam inauguraretur ad
 pontificatum traductus est insigni testimonio pietatis atque indolis, cum deserta
 desolataque reliquis subsidiis aula, Seiano †uete suspecto mox et oppresso, ad spem
 successionis paulatim admoueretur. quam quo magis
 confirmaret, amissa Iunia ex partu Enniam Naeuiam, Macronis uxorem, qui tum praetorianis
 cohortibus praeerat, sollicitauit ad stuprum, pollicitus et matrimonium suum, si potitus
 imperio fuisset; deque ea re et iure iurando et chirographo cauit. per hanc insinuatus
 Macroni ueneno Tiberium adgressus est, ut quidam opinantur, spirantique adhuc detrahi
 anulum et, quoniam suspicionem retinentis dabat, puluinum iussit inici atque etiam
 fauces manu sua oppressit, liberto, qui ob atrocitatem facinoris exclamauerat, confestim
 in crucem acto. nec abhorret a ueritate, cum sint
 quidam auctores, ipsum postea etsi non de perfecto, at certe de cogitato quondam
 parricidio professum; gloriatum enim assidue in commemoranda sua pietate, ad ulciscendam
 necem matris et fratrum introisse se cum pugione cubiculum Tiberi i dormientis
 et misericordia correptum abiecto ferro recessisse; nec illum, quanquam sensisset, aut
 inquirere quicquam aut exequi ausum.

Sic imperium adeptus, p(opulum) R(omanum), uel dicam hominum genus, uoti compotem
 fecit, exoptatissimus princeps maximae parti prouincialium ac militum, quod infantem
 plerique cognouerant, sed et uniuersae plebi urbanae ob memoriam Germanici patris
 miserationemque prope afflictae domus. itaque ut a Miseno mouit quamuis lugentis habitu
 et funus Tiberi prosequens, tamen inter altaria et uictimas ardentisque taedas
 densissimo et laetissimo obuiorum agmine incessit, super fausta nomina 'sidus' et
 'pullum' et 'pupum' et 'alumnum' appellantium;

ingressoque urbem, statim consensu senatus et irrumpentis in curiam turbae, inrita
 Tiberi uoluntate, qui testamento alterum nepotem suum praetextatum adhuc coheredem ei
 dederat, ius arbitriumque omnium rerum illi permissum est tanta publica laetitia, ut
 tribus proximis mensibus ac ne totis quidem supra centum sexaginta milia uictimarum
 caesa tradantur. 
 Cum deinde paucos post dies in proximas Campaniae insulas traiecisset, uota pro reditu
 suscepta sunt, ne minimam quidem occasionem quoquam omittente in testificanda
 sollicitudine et cura de incolumitate eius. ut uero in aduersam ualitudinem incidit,
 pernoctantibus cunctis circa Palatium, non defuerunt qui depugnaturos se armis pro
 salute aegri quique capita sua titulo proposito uouerent. accessit ad immensum ciuium amorem notabilis etiam externorum fauor.
 namque Artabanus Parthorum rex, odium semper contemptumque Tiberi prae se ferens,
 amicitiam huius ultro petiit uenitque ad colloquium legati consularis et transgressus
 Euphraten aquilas et signa Romana Caesarumque imagines adorauit.

Incendebat et ipse studia hominum omni genere popularitatis. Tiberio cum plurimis
 lacrimis pro contione laudato funeratoque amplissime, confestim Pandateriam et Pontias
 ad transferendos matris fratrisque cineres festinauit, tempestate turbida, quo magis
 pietas emineret, adiitque uenerabundus ac per semet in urnas condidit; nec minore scaena
 Ostiam praefixo in biremis puppe uexillo et inde Romam Tiberi subuectos per
 splendidissimum quemque equestris ordinis medio ac frequenti die duobus ferculis
 Mausoleo intulit, inferiasque is annua religione publice instituit, et eo amplius matri
 circenses carpentumque quo in pompa traduceretur. at
 in memoriam patris Septembrem mensem Germanicum appellauit. post haec Antoniae auiae,
 quidquid umquam Liuia Augusta honorum cepisset, uno senatus consulto congessit; patruum
 Claudium, equitem R. ad id tempus, collegam sibi in consulatu assumpsit; fratrem
 Tiberium die uirilis togae adoptauit appellauitque principem iuuentutis. de sororibus auctor fuit, ut omnibus sacramentis adicerentur:
 'neque me liberosque meos cariores habebo quam Gaium habeo et sorores eius'; item
 relationibus consulum: 'quod bonum felixque sit C. Caesari sororibusque eius.'
 
 Pari popularitate damnatos relegatosque restituit; criminum, si quae residua ex priore
 tempore manebant, omnium gratiam fecit; commentarios ad matris fratrumque suorum causas
 pertinentis, ne cui postmodum delatori aut testi maneret ullus metus, conuectos in
 forum, et ante clare obtestatus deos neque legisse neque attigisse quicquam,
 concremauit; libellum de salute sua oblatum non recepit, contendens nihil sibi admissum
 cur cuiquam inuisus esset, negauitque se delatoribus aures habere.

spintrias monstrosarum libidinum aegre ne profundo mergeret exoratus, urbe submouit.
 Titi Labieni, Cordi Cremuti, Cassi Seueri scripta senatus consultis abolita requiri et
 esse in manibus lectitarique permisit, quando maxime sua interesset ut facta quaeque
 posteris tradantur. rationes imperii ab Augusto proponi solitas sed a Tiberio
 intermissas publicauit magistratibus liberam iuris dictionem et sine sui appellatione
 concessit. equites R. seuere curioseque nec sine
 moderatione recognouit, palam adempto equo quibus aut probri aliquid aut ignominiae
 inesset, eorum qui minore culpa tenerentur nominibus modo in recitatione praeteritis ut
 leuior labor iudicantibus foret, ad quattuor prioris quintam decuriam addidit. temptauit
 et comitiorum more reuocato suffragia populo reddere. 
 legata ex testamento Tiberi quamquam abolito, sed et Iuliae Augustae, quod Tiberius
 suppresserat, cum fide ac sine calumnia repraesentata persoluit. ducentesimam auctionum
 Italiae remisit; multis incendiorum damna suppleuit; ac si quibus regna restituit,
 adiecit et fructum omnem uectigaliorum et reditum medii temporis, ut Antiocho Commageno
 sestertium milies confiscatum. quoque magis nullius
 non boni exempli fautor uideretur, mulieri libertinae octingenta donauit, quod
 excruciata grauissimis tormentis de scelere patroni reticuisset. quas ob res inter
 reliquos honores decretus est ei clipeus aureus, quem quotannis certo die collegia
 sacerdotum in Capitolium ferrent, senatu prosequente nobilibusque pueris ac puellis
 carmine modulato laudes uirtutum eius canentibus. decretum autem ut dies, quo cepisset
 imperium, Parilia uocaretur, uelut argumentum rursus conditae urbis.

Consulatus quattuor gessit, primum ex Kal. Iul. per duos menses, secundum ex Kal. Ian.
 per XXX dies, tertium usque in Idus Ian., quartum usque septimum Idus easdem. ex omnibus
 duos nouissimos coniunxit. tertium autem Luguduni iniit solus, non ut quidam opinantur
 superbia neglegentiaue, sed quod defunctum sub Kalendarum diem collegam rescisse absens
 non potuerat. congiarium populo bis dedit trecenos
 sestertios, totiens abundantissimum epulum senatui equestrique ordini, etiam coniugibus
 ac liberis utrorumque; posteriore epulo forensia insuper uiris, feminis ac pueris
 fascias purpurae ac conchylii distribuit. et ut laetitiam publicam in perpetuum quoque
 augeret, adiecit diem Saturnalibus appellauitque Iuuenalem.

Munera gladiatoria partim in amphitheatro Tauri partim in Saeptis aliquot edidit,
 quibus inseruit cateruas Afrorum Campanorumque pugilum ex utraque regione
 electissimorum. neque spectaculis semper ipse praesedit, sed interdum aut magistratibus
 aut amicis praesidendi munus iniunxit. scaenicos ludos
 et assidue et uarii generis ac multifariam fecit, quondam et nocturnos accensis tota
 urbe luminibus. sparsit et missilia uariarum rerum et panaria cum obsonio uiritim
 diuisit; qua epulatione equiti R. contra se hilarius auidiusque uescenti partes suas
 misit, sed et senatori ob eandem causam codicillos, quibus praetorem eum extra ordinem
 designabat. edidit et circenses plurimos a mane ad
 uesperam interiecta modo Africanarum uenatione modo Troiae decursione, et quosdam
 praecipuos, minio et chrysocolla constrato circo nec ullis nisi ex senatorio ordine
 aurigantibus. commisit et subitos, cum e Gelotiana apparatum circi prospicientem pauci
 ex proximis Maenianis postulassent.

Nouum praeterea atque inauditum genus spectaculi excogitauit. nam Baiarum medium
 interuallum †Puteolanas moles, trium milium et sescentorum fere passuum spatium, ponte
 coniunxit contractis undique onerariis nauibus et ordine duplici ad anc h oras
 conlocatis superiectoque terreno ac derecto in Appiae uiae formam. per hunc pontem ultro citro commeauit biduo continenti, primo die
 phalerato equo insignisque quercea corona et caetra et gladio aureaque chlamyde,
 postridie quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equorum, prae se ferens
 Dareum puerum ex Parthorum obsidibus, comitante praetorianorum agmine et in essedis
 cohorte amicorum. scio plerosque existimasse talem a
 Gaio pontem excogitatum aemulatione Xerxis, qui non sine admiratione aliquanto
 angustiorem Hellespontum contabulauerit; alios, ut Germaniam et Britanniam, quibus
 imminebat, alicuius inmensi operis fama territaret. sed auum meum narrantem puer
 audiebam, causam operis ab interioribus aulicis proditam, quod Thrasyllus mathematicus
 anxio de successore Tiberio et in uerum nepotem proniori affirmasset non magis Gaium
 imperaturum quam per Baianum sinum equis discursurum.

Edidit et peregre spectacula, in Sicilia Syracusis asticos ludos et in Gallia Luguduni
 miscellos; sed hic certamen quoque Graecae Latinaeque facundiae, quo certamine ferunt
 uictoribus praemia uictos contulisse, eorundem et laudes componere coactos; eos autem,
 qui maxime displicuissent, scripta sua spongia linguaue delere iussos, nisi ferulis
 obiurgari aut flumine proximo mergi maluissent.

Opera sub Tiberio semiperfecta, templum Augusti theatrumque Pompei, absoluit. incohauit
 autem aquae ductum regione Tiburti et amphitheatrum iuxta Saepta, quorum operum a
 successore eius Claudio alterum peractum, omissum alterum est. Syracusis conlapsa
 uetustate moenia deorumque aedes refectae. destinauerat et Sami Polycratis regiam
 restituere, Mileti Didymeum peragere, in iugo Alpium urbem condere, sed ante omnia
 Isthmum in Achaia perfodere, miseratque iam ad dimetiendum opus primipilarem.

Hactenus quasi de principe, reliqua ut de monstro narranda sunt. 
 Compluribus cognominibus adsumptis—nam et 'pius' et 'castrorum filius' et 'pater
 exercituum' et 'optimus maximus Caesar' uocabatur—cum audiret forte reges, qui officii
 causa in urbem aduenerant, concertantis apud se super cenam de nobilitate generis,
 exclamauit: 
 εἷσ κοίρανοσ ἔστω, εἷσ βασιλεύς. nec multum afuit
 quin statim diadema sumeret speciemque principatus in regni formam conuerteret.
 uerum admonitus et principum et regum se excessisse
 fastigium, diuinam ex eo maiestatem asserere sibi coepit; datoque negotio, ut simulacra
 numinum religione et arte praeclara, inter quae Olympii Iouis, apportarentur e Graecia,
 quibus capite dempto suum imponeret, partem Palatii ad forum usque promouit, atque aede
 Castoris et Pollucis in uestibulum transfigurata, consistens saepe inter fratres deos,
 medium adorandum se adeuntibus exhibebat; et quidam eum Latiarem Iouem consalutarunt.
 templum etiam numini suo proprium et sacerdotes et
 excogitatissimas hostias instituit. in templo simulacrum stabat aureum iconicum
 amiciebaturque cotidie ueste, quali ipse uteretur. magisteria sacerdotii ditissimus
 quisque et ambitione et licitatione maxima uicibus comparabant. hostiae erant
 phoenicopteri, pauones, tetraones, numidicae, meleagrides, phasianae, quae generatim per
 singulos dies immolarentur. et noctibus quidem plenam
 fulgentemque lunam inuitabat assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero cum
 Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusurrans ac praebens in uicem aurem, modo
 clarius nec sine iurgiis. nam uox comminantis audita est: 
 ἤ μ' ἀνάειρ' ἢ ἐγὼ σέ, donec exoratus, ut referebat,
 et in contubernium ultro inuitatus super templum Diui Augusti ponte transmisso Palatium
 Capitoliumque coniunxit. mox, quo propior esset, in area Capitolina nouae domus
 fundamenta iecit.

Agrippae se nepotem neque credi neque dici ob ignobilitatem eius uolebat
 suscensebatque, si qui uel oratione uel carmine imaginibus eum Caesarum insererent.
 praedicabat autem matrem suam ex incesto, quod Augustus cum Iulia filia admisisset,
 procreatam; ac non contentus hac Augusti insectatione Actiacas Si n culasque
 uictorias, ut funestas p. R. et calamitosas, uetuit sollemnibus feriis celebrari.
 Liuiam Augustam proauiam 'Vlixem stolatum' identidem
 appellans, etiam ignobilitatis quadam ad senatum epistula arguere ausus est quasi
 materno auo decurione Fundano ortam, cum publicis monumentis certum sit, Aufidium
 Lurconem Romae honoribus functum. auiae Antoniae secretum petenti denegauit, nisi ut
 interueniret Macro praefectus, ac per istius modi indignitates et taedia causa extitit
 mortis, dato tamen, ut quidam putant, et ueneno; nec defunctae ullum honorem habuit
 prospexitque e triclinio ardentem rogum. fratrem
 Tiberium inopinantem repente immisso tribuno militum interemit Silanum item socerum ad
 necem secandasque nouacula fauces compulit, causatus in utroque, quod hic ingressum se
 turbatius mare non esset secutus ac spe occupandi urbem, si quid sibi per tempestates
 accideret, remansisset, ille antidotum obol e uisset, quasi ad praecauenda
 uenena sua sumptum, cum et Silanus inpatientiam nauseae uitasset et molestiam nauigandi,
 et Tiberius propter assiduam et ingrauescentem tussim medicamento usus esset. nam
 Claudium patruum non nisi in ludibrium reseruauit.

Cum omnibus sororibus suis consuetudinem stupri fecit plenoque conuiuio singulas infra
 se uicissim conlocabat uxore supra cubante. ex iis Drusillam uitiasse uirginem
 praetextatus adhuc creditur atque etiam in concubitu eius quondam deprehensus ab Antonia
 auia, apud quam simul educabantur; mox Lucio Cassio Longino consulari conlocatam abduxit
 et in modum iustae uxoris propalam habuit; heredem quoque bonorum atque imperii aeger
 instituit. eadem defuncta iustitium indixit, in quo
 risisse lauisse cenasse cum parentibus aut coniuge liberisue capital fuit. ac maeroris
 impatiens, cum repente noctu profugisset ab urbe transcucurrissetque Campaniam,
 Syracusas petit, rursusque inde propere rediit barba capilloque promisso; nec umquam
 postea quantiscumque de rebus, ne pro contione quidem populi aut apud milites, nisi per
 numen Drusillae deierauit. reliquas sorores nec
 cupiditate tanta nec dignatione dilexit, ut quas saepe exoletis suis prostrauerit; quo
 facilius eas in causa Aemili Lepidi condemnauit quasi adulteras et insidiarum aduersus
 se conscias ei nec solum chirographa omnium requisita fraude ac stupro diuulgauit, sed
 et tres gladios in necem suam praeparatos Marti Vltori addito elogio consecrauit.

Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenuerit, non est facile discernere.
 Liuiam Orestillam C. Pisoni nubentem, cum ad officium et ipse uenisset, ad se deduci
 imperauit intraque paucos dies repudiatam biennio post relegauit, quod repetisse usum
 prioris mariti tempore medio uidebatur. alii tradunt adhibitum cenae nuptiali mandasse
 ad Pisonem contra accumbentem: 'noli uxorem meam premere,' statimque e conuiuio
 abduxisse secum ac proximo die edixisse: matrimonium sibi repertum exemplo Romuli et
 Augusti. Lolliam Paulinam, C. Memmio consulari
 exercitus regenti nuptam, facta mentione auiae eius ut quondam pulcherrimae, subito ex
 prouincia euocauit ac perductam a marito coniunxit sibi breuique missam fecit interdicto
 cuiusquam in perpetuum coitu. Caesoniam neque facie
 insigni neque aetate integra matremque iam ex alio uiro trium filiarum, sed luxuriae ac
 lasciuiae perditae, et ardentius et constantius amauit, ut saepe chlamyde peltaque et
 galea ornatam ac iuxta adequitantem militibus ostenderit, amicis uero etiam nudam.
 uxorio nomine dignatus est †quam enixam, uno atque eodem die professus et maritum se
 eius et patrem infantis ex ea natae. infantem autem,
 Iuliam Drusillam appellatam, per omnium dearum templa circumferens Mineruae gremio
 imposuit alendamque et instituendam commendauit. nec ullo firmiore indicio sui seminis
 esse credebat quam feritatis, quae illi quoque tanta iam tunc erat, ut infestis digitis
 ora et oculos simul ludentium infantium incesseret.

leue ac frigidum sit his addere, quo propinquos amicosque pacto tractauerit, Ptolemaeum
 regis Iubae filium, consobrinum suum—erat enim et is M. Antoni ex Selene filia nepos—et
 in primis ipsum Macronem, ipsam Enniam. adiutores imperii: quibus omnibus pro
 necessitudinis iure proque meritorum gratia cruenta mors persoluta est. 
 Nihilo reuerentior leniorue erga senatum, quosdam summis honoribus functos ad essedum
 sibi currere togatos per aliquot passuum milia et cenanti modo ad pluteum modo ad pedes
 stare succinctos linteo passus est; alios cum clam interemisset, citare nihilo minus ut
 uiuos perseuerauit, paucos post dies uoluntaria morte perisse mentitus. consulibus oblitis de natali suo edicere abrogauit magistratum
 fuitque per triduum sine summa potestate res p. quaestorem suum in coniuratione
 nominatum flagellauit ueste detracta subiectaque militum pedibus, quo firme uerberaturi
 insisterent. 
 Simili superbia uiolentiaque ceteros tractauit ordines. inquietatus fremitu gratuita in
 circo loca de media nocte occupantium, omnis fustibus abegit; elisi per eum tumultum
 uiginti amplius equites R., totidem matronae, super innumeram turbam ceteram. scaenicis
 ludis, inter plebem et equitem causam discordiarum ferens, decimas maturius dabat, ut
 equestria ab infimo quoque occuparentur. gladiatorio
 munere reductis interdum flagrantissimo sole uelis emitti quemquam uetabat, remotoque
 ordinario apparatu tabidas feras, uilissimos senioque confectos gladiatores, †quoque
 paegniaris patres familiarum notos in bonam partem sed insignis debilitate aliqua
 corporis subiciebat. ac nonnumquam horreis praeclusis populo famem indixit.

Saeuitiam ingenii per haec maxime ostendit. cum ad saginam ferarum muneri praeparatarum
 carius pecudes compararentur, ex noxiis laniandos adnotauit, et custodiarum seriem
 recognoscens, nullius inspecto elogio, stans tantum modo intra porticum mediam, 'a caluo
 ad caluum' duci imperauit. uotum exegit ab eo, qui pro
 salute sua gladiatoriam operam promiserat, spectauitque ferro dimicantem nec dimisit
 nisi uictorem et post multas preces. alterum, qui se periturum ea de causa uouerat,
 cunctantem pueris tradidit, uerbenatum infulatumque uotum reposcentes per uicos agerent,
 quoad praecipitaretur ex aggere. multos honesti
 ordinis deformatos prius stigmatum notis ad metalla et munitiones uiarum aut ad bestias
 condemnauit aut bestiarum more quadripedes cauea coercuit aut medios serra dissecuit,
 nec omnes grauibus ex causis, uerum male de munere suo opinatos, uel quod numquam per
 genium suum deierassent. parentes supplicio filiorum
 interesse cogebat; quorum uni ualitudinem excusanti lecticam misit, alium a spectaculo
 poenae epulis statim adhibuit atque omni comitate ad hilaritatem et iocos prouocauit.
 curatorem munerum ac uenationum per continuos dies in conspectu suo catenis uerberatum
 non prius occidit quam offensus putrefacti cerebri odore. Atellan i ae poetam
 ob ambigui ioci uersiculum media amphitheatri harena igni cremauit. equitem R. obiectum
 feris, cum se innocentem proclamasset, reduxit abscisaque lingua rursus induxit.

reuocatum quendam a uetere exilio sciscitatus, quidnam ibi facere consuesset,
 respondente eo per adulationem: 'deos semper oraui ut, quod euenit, periret Tiberius et
 tu imperares,' opinans sibi quoque exules suos mortem imprecari, misit circum insulas,
 qui uniuersos contrucidarent. cum discerpi senatorem concupisset, subornauit qui
 ingredientem curiam repente hostem publicum appellantes inuaderent, graphisque confossum
 lacerandum ceteris traderent; nec ante satiatus est quam membra et artus et uiscera
 hominis tracta per uicos atque ante se congesta uidisset.

immanissima facta augebat atrocitate uerborum. nihil magis in natura sua laudare se ac
 probare dicebat quam, ut ipsius uerbo utar, ἀδιατρεψίαν , hoc est inuerecundiam. monenti Antoniae auiae tamquam parum
 esset non oboedire: 'memento,' ait, 'omnia mihi et in omnis licere.'
 trucidaturus fratrem, quem metu uenenorum praemuniri medicamentis suspicabatur:
 'antidotum,' inquit, 'aduersus Caesarem?' relegatis sororibus non solum insulas habere
 se, sed etiam gladios minabatur. praetorium uirum ex
 secessu Anticyrae, quam ualitudinis causa petierat, propagari sibi commeatum saepius
 desiderantem cum mandasset interimi, adiecit necessariam esse sanguinis missionem, cui
 tam diu non prodesset elleborum. decimo quoque die numerum puniendorum ex custodia
 subscribens rationem se purgare dicebat. Gallis Graecisque aliquot uno tempore
 condemnatis gloriabatur Gallograeciam se subegisse.

non temere in quemquam nisi crebris et minutis ictibus animaduerti passus est, perpetuo
 notoque iam praecepto: 'ita feri ut se mori sentiat.' punito per errorem nominis alio
 quam quem destinauerat, ipsum quoque paria meruisse dixit. tragicum illud subinde
 iactabat: 
 oderint, dum metuant. saepe in cunctos pariter
 senatores ut Seiani clientis, ut matris ac fratrum suorum delatores, inuectus est
 prolatis libellis, quos crematos simulauerat, defensaque Tiberi saeuitia quasi
 necessaria, cum tot criminantibus credendum esset. equestrem ordinem ut scaenae
 harenaeque deuotum assidue proscidit. infensus turbae fauenti aduersus studium suum
 exclamauit: 'utinam p. R. unam ceruicem haberet!' cumque Tetrinius latro postularetur,
 et qui postularent, Tetrinios esse ait. retiari
 tunicati quinque numero gregatim dimicantes sine certamine ullo totidem secutoribus
 succubuerant; cum occidi iuberentur, unus resumpta fuscina omnes uictores interemit:
 hanc ut crudelissimam caedem et defleuit edicto et eos, qui spectare sustinuissent,
 execratus est.

queri etiam palam de condicione temporum suorum solebat, quod nullis calamitatibus
 publicis insignirentur; Augusti principatum clade Variana, Tiberi ruina spectaculorum
 apud Fidenas memorabilem factum, suo obliuionem imminere prosperitate rerum; atque
 identidem exercituum caedes, famem, pestilentiam, incendia, hiatum aliquem terrae
 optabat.

Animum quoque remittenti ludoque et epulis dedito eadem factorum dictorumque saeuitia
 aderat. saepe in conspectu prandentis uel comisantis seriae quaestiones per tormenta
 habebantur, miles decollandi artifex quibuscumque e custodia capita amputabat. Puteolis
 dedicatione pontis, quem excogitatum ab eo significauimus, cum multos e litore
 inuitasset ad se, repente omnis praecipitauit, quosdam gubernacula apprehendentes contis
 remisque detrusit in mare. Romae publico epulo seruum
 ob detractam lectis argenteam laminam carnifici confestim tradidit, ut manibus abscisis
 atque ante pectus e collo pendentibus, praecedente titulo qui causam poenae indicaret,
 per coetus epulantium circumduceretur. murmillonem e ludo rudibus secum battuentem et
 sponte prostratum confodit ferrea sica ac more uictorum cum palma discucurrit.
 admota altaribus uictima succinctus poparum habitu
 elato alte malleo cultrarium mactauit. lautiore conuiuio effusus subito in cachinnos
 consulibus, qui iuxta cubabant, quidnam rideret blande quaerentibus: 'quid,' inquit,
 'nisi uno meo nutu iugulari utrumque uestrum statim posse?'

inter uarios iocos, cum assistens simulacro Iouis Apellen tragoedum consuluisset uter
 illi maior uideretur, cunctantem flagellis discidit conlaudans subinde uocem deprecantis
 quasi etiam in gemitu praedulcem. quotiens uxoris uel amiculae collum exoscularetur,
 addebat: 'tam bona ceruix simul ac iussero demetur.' quin et subinde iactabat
 exquisiturum se uel fidiculis de Caesonia sua, cur eam tanto opere diligeret.

Nec minore liuore ac malignitate quam superbia saeuitiaque paene aduersus omnis aeui
 hominum genus grassatus est. statuas uirorum inlustrium ab Augusto ex Capitolina area
 propter angustias in campum Martium conlatas ita subuertit atque disiecit ut restitui
 saluis titulis non potuerint, uetuitque posthac uiuentium cuiquam usquam statuam aut
 imaginem nisi consulto et auctore se poni. cogitauit
 etiam de Homeri carminibus abolendis, cur enim sibi non licere dicens, quod Platoni
 licuisset, qui eum e ciuitate quam constituebat eiecerit? sed et Vergili i ac
 Titi Liui scripta et imagines paulum afuit quin ex omnibus bibliothecis amoueret, quorum
 alterum ut nullius ingenii minimaeque doctrinae, alterum ut uerbosum in historia
 neglegentemque carpebat. de iuris quoque consultis, quasi scientiae eorum omnem usum
 aboliturus, saepe iactauit se mehercule effecturum ne quid respondere possint praeter
 eum.

uetera familiarum insignia nobilissimo cuique ademit, Torquato torquem, Cincinnato
 crinem, Cn. Pompeio stirpis antiquae Magni cognomen. Ptolemaeum, de quo rettuli, et
 arcessitum e regno et exceptum honorifice, non alia de causa repente percussit, quam
 quod edente se munus ingressum spectacula conuertisse hominum oculos fulgore purpureae
 abollae animaduertit. pulchros et comatos, quotiens
 sibi occurrerent, occipitio raso deturpabat. erat Aesius Proculus patre primipilari, ob
 egregiam corporis amplitudinem et speciem Colosseros dictus; hunc spectaculis detractum
 repente et in harenam deductum Thraeci et mox hoplomacho comparauit bisque uictorem
 constringi sine mora iussit et pannis obsitum uicatim circumduci ac mulieribus ostendi,
 deinde iugulari. nullus denique tam abiectae
 condicionis tamque extremae sortis fuit, cuius non commodis obtrectaret. Nemorensi regi,
 quod multos iam annos poteretur sacerdotio, ualidiorem aduersarium subornauit. cum
 quodam die muneris essedario Porio post prosperam pugnam seruum suum manumittenti
 studiosius plausum esset, ita proripuit se spectaculis, ut calcata lacinia togae
 praeceps per gradus iret, indignabundus et clamitans dominum gentium populum ex re
 leuissima plus honoris gladiatori tribuentem quam consecratis principibus aut praesenti
 sibi.

Pudicitiae neque suae neque alienae pepercit. M. Lepidum, Mnesterem
 pantomimum, quosdam obsides dilexisse fertur commercio mutui stupri. Valerius Catullus,
 consulari familia iuuenis, stupratum a se ac latera sibi contubernio eius defessa etiam
 uociferatus est. super sororum incesta et notissimum prostitutae Pyrallidis amorem non
 temere ulla inlustriore femina abstinuit. quas
 plerumque cum maritis ad cenam uocatas praeterque pedes suos transeuntis diligenter ac
 lente mercantium more considerabat, etiam faciem manu adleuans, si quae pudore
 submitterent; quotiens deinde libuisset egressus triclinio, cum maxime placitam
 seuocasset, paulo post recentibus adhuc lasciuiae notis reuersus uel laudabat palam uel
 uituperabat, singula enumerans bona malaue corporis atque concubitus. quibusdam
 absentium maritorum nomine repudium ipse misit iussitque in acta ita referri.

Nepotatus sumptibus omnium prodigorum ingenia superauit, commentus nouum balnearum
 usum, portentosissima genera ciborum atque cenarum, ut calidis frigidisque unguentis
 lauaretur, pretiosissima margarita aceto liquefacta sorberet, conuiuis ex auro panes et
 obsonia apponeret, aut frugi hominem esse oportere dictitans aut Caesarem. quin et
 nummos non mediocris summae e fastigio basilicae Iuliae per aliquot dies sparsit in
 plebem. fabricauit et deceris Liburnicas gemmatis
 puppibus, uersicoloribus uelis, magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate
 magnaque etiam uitium et pomiferarum arborum uarietate; quibus discumbens de die inter
 choros ac symphonias litora Campaniae peragraret. in extructionibus praetoriorum atque
 uillarum omni ratione posthabita nihil tam efficere concupiscebat quam quod posse effici
 negaretur. et iactae itaque moles infesto ac profundo
 mari et excisae rupes durissimi silicis et campi montibus aggere aequati et complanata
 fossuris montium iuga, incredibili quidem celeritate, cum morae culpa capite lueretur.
 ac ne singula enumerem, immensas opes totumque illud Ti. Caesaris uicies ac septies
 milies sestertium non toto uertente anno absumpsit.

Exhaustus igitur atque egens ad rapinas conuertit animum uario et exquisitissimo
 calumniarum et auctionum et uectigalium genere. negabat iure ciuitatem Romanam usurpare
 eos, quorum maiores sibi posterisque eam impetrassent, nisi si filii essent, neque enim
 intellegi debere 'posteros' ultra hunc gradum; prolataque Diuorum Iuli et Augusti
 diplomata ut uetera et obsoleta deflabat. arguebat et
 perperam editos census, quibus postea quacumque de causa quicquam incrementi
 accessisset. testamenta primipilarium, qui ab initio Tiberi principatus neque illum
 neque se heredem reliquissent, ut ingrata rescidit; item ceterorum ut irrita et uana,
 quoscumque quis diceret herede Caesare mori destinasse. quo metu iniecto cum iam et ab
 ignotis inter familiares et a parentibus inter liberos palam heres nuncuparetur,
 derisores uocabat, quod post nuncupationem uiuere perseuerarent, et multis uenenatas
 matteas misit. cognoscebat autem de talibus causis,
 taxato prius modo summae ad quem conficiendum consideret, confecto demum excitabatur. ac
 ne paululum quidem morae patiens super quadraginta reos quondam ex diuersis criminibus
 una sententia condemnauit gloriatusque est expergefacta e somno Caesonia quantum
 egisset, dum ea meridiaret. 
 Auctione proposita reliquias omnium spectaculorum subiecit ac uenditauit, exquirens per
 se pretia et usque eo extendens, ut quidam immenso coacti quaedam emere ac bonis exuti
 uenas sibi inciderent. nota res est, Aponio Saturnino inter subsellia dormitante,
 monitum a Gaio praeconem ne praetorium uirum crebro capitis motu nutantem sibi
 praeteriret, nec licendi finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies
 ignoranti addicerentur.

in Gallia quoque, cum damnatarum sororum ornamenta et supellectilem et seruos atque
 etiam libertos immensis pretiis uendidisset, inuitatus lucro, quidquid instrumenti
 ueteris aulae erat ab urbe repetiit, comprensis ad deportandum meritoriis quoque
 uehiculis et pistrinensibus iumentis, adeo ut et panis Romae saepe deficeret et
 litigatorum plerique, quod occurrere absentes ad uadimonium non possent, causa caderent.
 cui instrumento distrahendo nihil non fraudis ac
 lenocinii adhibuit, modo auaritiae singulos increpans et quod non puderet eos
 locupletiores esse quam se, modo paenitentiam simulans quod principalium rerum priuatis
 copiam faceret. compererat prouincialem locupletem ducenta sestertia numerasse
 uocatoribus, ut per fallaciam conuiuio interponeretur, nec tulerat moleste tam magno
 aestimari honorem cenae suae; huic postero die sedenti in auctione misit, qui nescio
 quid friuoli ducentis milibus traderet diceretque cenaturum apud Caesarem uocatu
 ipsius.

Vectigalia noua atque inaudita primum per publicanos, deinde, quia lucrum exuberabat,
 per centuriones tribunosque praetorianos exercuit, nullo rerum aut hominum genere
 omisso, cui non tributi aliquid imponeret. pro edulibus, quae tota urbe uenirent, certum
 statumque exigebatur; pro litibus ac iudiciis ubicumque conceptis quadragesima summae,
 de qua litigaretur, nec sine poena, si quis composuisse uel donasse negotium
 conuinceretur; ex gerulorum diurnis quaestibus pars octaua; ex capturis prostitutarum
 quantum quaeque uno concubitu mereret; additumque ad caput legis, ut tenerentur publico
 et quae meretricium quiue lenocinium fecissent, nec non et matrimonia obnoxia
 essent.

eius modi uectigalibus indictis neque propositis, cum per ignorantiam scripturae multa
 commissa fierent, tandem flagitante populo proposuit quidem legem, sed et minutissimis
 litteris et angustissimo loco, uti ne cui describere liceret. ac ne quod non manubiarum
 genus experiretur, lupanar in Palatio constituit, districtisque et instructis pro loci
 dignitate compluribus cellis, in quibus matronae ingenuique starent, misit circum fora
 et basilicas nomenculatores ad inuitandos ad libidinem iuuenes senesque; praebita
 aduenientibus pecunia faenebris appositique qui nomina palam subnotarent, quasi
 adiuuantium Caesaris reditus. ac ne ex lusu quidem
 aleae compendium spernens plus mendacio atque etiam periurio lucrabatur. et quondam
 proximo conlusori demandata uice sua progressus in atrium domus, cum praetereuntis duos
 equites R. locupletis sine mora corripi confiscarique iussisset, exultans rediit
 gloriansque numquam se prosperiore alea usum.

Filia uero nata paupertatem nec iam imperatoria modo sed et patria conquerens onera
 conlationes in alimonium ac dotem puellae recepit. edixit et strenas ineunte anno se
 recepturum stetitque in uestibulo aedium Kal. Ian. ad captandas stipes, quas plenis ante
 eum manibus ac sinu omnis generis turba fundebat. nouissime contrectandae pecuniae
 cupidine incensus, saepe super immensos aureorum aceruos patentissimo diffusos loco et
 nudis pedibus spatiatus et toto corpore aliquamdiu uolutatus est.

Militiam resque bellicas semel attigit neque ex destinato, sed cum ad uisendum nemus
 flumenque Clitumni Meuaniam processisset, admonitus de supplendo numero Batauorum, quos
 circa se habebat, expeditionis Germanicae impetum cepit; neque distulit, sed legionibus
 et auxiliis undique excitis, dilectibus ubique acerbissime actis, contracto et omnis
 generis commeatu quanto numquam antea, iter ingressus est confecitque modo tam
 festinanter et rapide, ut praetorianae cohortes contra morem signa iumentis imponere et
 ita subsequi cogerentur, interdum adeo segniter delicateque, ut octaphoro ueheretur
 atque a propinquarum urbium plebe uerri sibi uias et conspergi propter puluerem
 exigeret.

Postquam castra attigit, ut se acrem ac seuerum ducem ostenderet, legatos, qui auxilia
 serius ex diuersis locis adduxerant, cum ignominia dimisit; at in exercitu recensendo
 plerisque centurionum maturis iam et nonnullis ante paucissimos quam consummaturi essent
 dies, primos pilos ademit, causatus senium cuiusque et imbecillitatem; ceterorum
 increpita cupiditate commoda emeritae militiae ad †sescentorum milium summam recidit.
 nihil autem amplius quam Adminio Cynobellini
 Britannorum regis filio, qui pulsus a patre cum exigua manu transfugerat, in deditionem
 recepto, quasi uniuersa tradita insula, magnificas Romam litteras misit, monitis
 speculatoribus, ut uehiculo ad forum usque et curiam pertenderent nec nisi in aede
 Martis ac frequente senatu consulibus traderent.

Mox deficiente belli materia paucos de custodia Germanos traici occulique trans Rhenum
 iussit ac sibi post prandium quam tumultuosissime adesse hostem nuntiari. quo facto
 proripuit se cum amicis et parte equitum praetorianorum in proximam siluam, truncatisque
 arboribus et in modum tropaeorum adornatis ad lumina reuersus, eorum quidem qui secuti
 non essent timiditatem et ignauiam corripuit, comites autem et participes uictoriae nouo
 genere ac nomine coronarum donauit, quas distinctas solis ac lunae siderumque specie
 exploratorias appellauit. rursus obsides quosdam
 abductos e litterario ludo clamque praemissos, deserto repente conuiuio, cum equitatu
 insecutus ueluti profugos ac reprehensos in catenis reduxit; in hoc quoque mimo praeter
 modum intemperans. repetita cena renuntiantis coactum agmen sic ut erant loricatos ad
 discumbendum adhortatus est. monuit etiam notissimo Vergili uersu 'durarent secundisque
 se rebus seruarent.' 
 Atque inter haec absentem senatum populumque grauissimo obiurgauit edicto, quod Caesare
 proeliante et tantis discriminibus obiecto tempestiua conuiuia, circum et theatra et
 amoenos secessus celebrarent.

postremo quasi perpetraturus bellum, derecta acie in litore Oceani ac ballistis
 machinisque dispositis, nemine gnaro aut opinante quidnam coepturus esset, repente ut
 conchas legerent galeasque et sinus replerent imperauit, 'spolia Oceani' uocans
 'Capitolio Palatioque debita,' et in indicium uictoriae altissimam turrem excitauit, ex
 qua ut Pharo noctibus ad regendos nauium cursus ignes emicarent; pronuntiatoque militi
 donatiuo centenis uiritim denariis, quasi omne exemplum liberalitatis supergressus:
 'abite,' inquit, 'laeti, abite locupletes.'

Conuersus hinc ad curam triumphi praeter captiuos ac transfugas barbaros Galliarum
 quoque procerissimum quemque et, ut ipse dicebat, ἀξιοθριάμβευτον , ac nonnullos ex principibus legit ac seposuit ad pompam
 coegitque non tantum rutilare et summittere comam, sed et sermonem Germanicum addiscere
 et nomina barbarica ferre. praecepit etiam triremis, quibus introierat Oceanum, magna ex
 parte itinere terrestri Romam deuehi. scripsit et procuratoribus, triumphum appararent
 quam minima summa, sed quantus numquam alius fuisset, quando in omnium hominum bona ius
 haberent.

Prius quam prouincia decederet, consilium iniit nefandae atrocitatis legiones, quae
 post excessum Augusti seditionem olim mouerant, contrucidandi, quod et patrem suum
 Germanicum ducem et se infantem tunc obsedissent, uixque a tam praecipiti cogitatione
 reuocatus, inhiberi nullo modo potuit quin decimare uelle perseueraret. uocatas itaque
 ad contionem inermes, atque etiam gladiis depositis, equitatu armato circumdedit.
 sed cum uideret suspecta re plerosque dilabi ad
 resumenda si qua uis fieret arma, profugit contionem confestimque urbem †omnem petit,
 deflexa omni acerbitate in senatum, cui ad auertendos tantorum dedecorum rumores palam
 minabatur, querens inter cetera fraudatum se iusto triumpho, cum ipse paulo ante, ne
 quid de honoribus suis ageretur, etiam sub mortis poena denuntiasset.

aditus ergo in itinere a legatis amplissimi ordinis ut maturaret orantibus, quam maxima
 uoce: 'ueniam,' inquit, 'ueniam, et hic mecum,' capulum gladii crebro uerberans, quo
 cinctus erat. edixit et reuerti se, sed iis tantum qui optarent, equestri ordini et
 populo; nam se neque ciuem neque principem senatui amplius fore. uetuit etiam quemquam senatorum sibi occurrere. atque omisso uel
 dilato triumpho ouans urbem natali suo ingressus est; intraque quartum mensem periit,
 ingentia facinora ausus et aliquanto maiora moliens, siquidem proposuerat Antium, deinde
 Alexandream commigrare interempto prius utriusque ordinis electissimo quoque. quod ne cui dubium uideatur, in secretis eius reperti sunt duo
 libelli diuerso titulo, alteri 'gladius,' alteri 'pugio' index erat; ambo nomina et
 notas continebant morti destinatorum. inuenta et arca ingens uariorum uenenorum plena,
 quibus mox a Claudio demersis infecta maria traduntur non sine piscium exitio, quos
 enectos aestus in proxima litora eiecit.

Statura fuit eminenti, colore expallido, corpore enormi, gracilitate maxima ceruicis et
 crurum, oculis et temporibus concauis, fronte lata et torua, capillo raro at circa
 uerticem nullo, hirsutus cetera. quare transeunte eo prospicere ex superiore parte aut
 omnino quacumque de causa capram nominare, criminosum et exitiale habebatur. uultum uero
 natura horridum ac taetrum etiam ex industria efferabat componens ad speculum in omnem
 terrorem ac formidinem. 
 Valitudo ei neque corporis neque animi constitit. puer comitiali morbo uexatus, in
 adulescentia ita patiens laborum erat, ut tamen nonnumquam subita defectione ingredi,
 stare, colligere semet ac sufferre uix posset. mentis ualitudinem et ipse senserat ac
 subinde de secessu deque purgando cerebro cogitauit. creditur potionatus a Caesonia
 uxore amatorio quidem medicamento, sed quod in furorem uerterit. incitabatur insomnio maxime; neque enim plus quam tribus nocturnis
 horis quiescebat ac ne iis quidem placida quiete, sed pauida miris rerum imaginibus, ut
 qui inter ceteras pelagi quondam speciem conloquentem secum uidere uisus sit. ideoque
 magna parte noctis uigiliae cubandique taedio nunc toro residens, nunc per longissimas
 porticus uagus inuocare identidem atque expectare lucem consuerat.

Non inmerito mentis ualitudini attribuerim diuersissima in eodem uitia, summam
 confidentiam et contra nimium metum. nam qui deos tanto opere contemneret, ad minima
 tonitrua et fulgura coniuere, caput obuoluere, at uero maiore proripere se e strato sub
 lectumque condere solebat. peregrinatione quidem Siciliensi irrisis multum locorum
 miraculis repente a Messana noctu profugit Aetnaei uerticis fumo ac murmure pauefactus.
 aduersus barbaros quoque minacissimus, cum trans
 Rhenum inter angustias densumque agmen iter essedo faceret, dicente quodam non mediocrem
 fore consternationem sicunde hostis appareat, equum ilico conscendit ac propere reuersus
 ad pontes, ut eos calonibus et impedimentis stipatos repperit, impatiens morae per manus
 ac super capita hominum translatus est. mox etiam
 audita rebellione Germaniae fugam et subsidia fugae classes apparabat, uno solacio
 adquiescens transmarinas certe sibi superfuturas prouincias, si uictores Alpium iuga, ut
 Cimbri, uel etiam urbem, ut Senones quondam, occuparent; unde credo percussoribus eius
 postea consilium natum apud tumultuantes milites ementiendi, ipsum sibi manus intulisse
 nuntio malae pugnae perterritum.

Vestitu calciatuque et cetero habitu neque patrio neque ciuili, ac ne uirili quidem ac
 denique humano semper usus est. saepe depictas gemmatasque indutus paenulas, manuleatus
 et armillatus in publicum processit; aliquando sericatus et cycladatus; ac modo in
 crepidis uel coturnis, modo in speculatoria caliga, nonnumquam socco muliebri; plerumque
 uero aurea barba, fulmen tenens aut fuscinam aut caduceum deorum insignia, atque etiam
 Veneris cultu conspectus est. triumphalem quidem ornatum etiam ante expeditionem assidue
 gestauit, interdum et Magni Alexandri thoracem repetitum e conditorio eius.

Ex disciplinis liberalibus minimum eruditioni, eloquentiae plurimum attendit,
 quantumuis facundus et promptus, utique si perorandum in aliquem esset. irato et uerba
 et sententiae suppetebant, pronuntiatio quoque et uox, ut neque eodem loci prae ardore
 consisteret et exaudiretur a procul stantibus. 
 peroraturus stricturum se lucubrationis suae telum minabatur, lenius comptiusque
 scribendi genus adeo contemnens, ut Senecam tum maxime placentem 'commissiones meras'
 componere et 'harenam esse sine calce' diceret. solebat etiam prosperis oratorum
 actionibus rescribere et magnorum in senatu reorum accusationes defensionesque meditari
 ac, prout stilus cesserat, uel onerare sententia sua quemque uel subleuare, equestri
 quoque ordine ad audiendum inuitato per edicta.

Sed et aliorum generum artes studiosissime et diuersissimas exercuit. Thraex et auriga,
 idem cantor atque saltator, battuebat pugnatoriis armis, aurigabat extructo plurifariam
 circo; canendi ac saltandi uoluptate ita efferebatur, ut ne publicis quidem spectaculis
 temperaret quo minus et tragoedo pronuntianti concineret et gestum histrionis quasi
 laudans uel corrigens palam effingeret. nec alia de
 causa uidetur eo die, quo periit, peruigilium indixisse quam ut initium in scaenam
 prodeundi licentia temporis auspicaretur. saltabat autem nonnumquam etiam noctu; et
 quondam tres consulares secunda uigilia in Palatium accitos multaque et extrema
 metuentis super pulpitum conlocauit, deinde repente magno tibiarum et scabellorum
 crepitu cum palla tunicaque talari prosiluit ac desaltato cantico abiit. atque hic tam
 docilis ad cetera natare nesciit.

Quorum uero studio teneretur, omnibus ad insaniam fauit. Mnesterem pantomimum etiam
 inter spectacula osculabatur, ac si qui saltante eo uel leuiter obstreperet, detrahi
 iussum manu sua flagellabat. equiti R. tumultuanti per centurionem denuntiauit, abiret
 sine mora Ostiam perferretque ad Ptolemaeum regem in Mauretaniam codicillos suos; quorum
 exemplum erat: 'ei quem istoc misi, neque boni quicquam neque mali feceris.' Thraeces quosdam Germanis corporis custodibus praeposuit.
 murmillonum armaturas recidit. Columbo uictori, leuiter tamen saucio, uenenum in plagam
 addidit, quod ex eo Columbinum appellauit; sic certe inter alia uenena scriptum ab eo
 repertum est. prasinae factioni ita addictus et deditus, ut cenaret in stabulo assidue
 et maneret, agitatori Eutycho comisatione quadam in apophoretis uicies sestertium
 contulit. Incitato equo, cuius causa pridie circenses,
 ne inquietaretur, uiciniae silentium per milites indicere solebat, praeter equile
 marmoreum et praesaepe eburneum praeterque purpurea tegumenta ac monilia e gemmis domum
 etiam et familiam et supellectilem dedit, quo lautius nomine eius inuitati acciperentur;
 consulatum quoque traditur destinasse.

Ita bacchantem atque grassantem non defuit plerisque animus adoriri. sed una
 atque altera conspiratione detecta, aliis per inopiam occasionis
 cunctantibus, duo consilium communicauerunt perfeceruntque, non sine conscientia
 potentissimorum libertorum praefectorumque praetori; quod ipsi quoque etsi falso in
 quadam coniuratione quasi participes nominati, suspectos tamen se et inuisos sentiebant.
 nam et statim seductis magnam fecit inuidiam destricto gladio affirmans sponte se
 periturum, si et illis morte dignus uideretur, nec cessauit ex eo criminari alterum
 alteri atque inter se omnis committere. 
 Cum placuisset Palatinis ludis spectaculo egressum meridie adgredi, primas sibi partes
 Cassius Chaerea tribunus cohortis praetoriae depoposcit, quem Gaius seniorem iam et
 mollem et effeminatum denotare omni probro consuerat et modo signum petenti 'Priapum'
 aut 'Venerem' dare, modo ex aliqua causa agenti gratias osculandam manum offerre
 formatam commotamque in obscaenum modum.

Futurae caedis multa prodigia extiterunt. Olympiae simulacrum Iouis, quod dissolui
 transferrique Romam placuerat, tantum cachinnum repente edidit, ut machinis labefactis
 opifices diffugerint; superuenitque ilico quidam Cassius nomine, iussum se somnio
 affirmans immolare taurum Ioui. Capitolium Capuae Id.
 Mart. de caelo tactum est, item Romae cella Palatini atriensis. nec defuerunt qui
 coniectarent altero ostento periculum a custodibus domino portendi, altero caedem rursus
 insignem, qualis eodem die facta quondam fuisset. consulenti quoque de genitura sua
 Sulla mathematicus certissimam necem appropinquare affirmauit. monuerunt et Fortunae Antiatinae, ut a Cassio caueret; qua causa ille
 Cassium Longinum Asiae tum proconsulem occidendum delegauerat, inmemor Chaeream Cassium
 nominari. pridie quam periret, somniauit consistere se in caelo iuxta solium Iouis
 impulsumque ab eo dextri pedis pollice et in terras praecipitatum. prodigiorum loco
 habita sunt etiam, quae forte illo ipso die paulo prius acciderant. sacrificans respersus est phoenicopteri sanguine; et pantomimus
 Mnester tragoediam saltauit, quam olim Neoptolemus tragoedus ludis, quibus rex Macedonum
 Philippus occisus est, egerat; et cum in Laureolo mimo, in quo a u ctor
 proripiens se ruina sanguinem uomit, plures secundarum certatim experimentum artis
 darent, cruore scaena abundauit. parabatur et in noctem spectaculum, quo argumenta
 inferorum per Aegyptios et Aethiopas explicarentur.

VIIII. Kal. Febr. hora fere septima cunctatus an ad prandium surgeret marcente adhuc
 stomacho pridiani cibi onere, tandem suadentibus amicis egressus est. cum in crypta, per
 quam transeundum erat, pueri nobiles ex Asia ad edendas in scaena operas euocati
 praepararentur, ut eos inspiceret hortareturque restitit, ac nisi princeps gregis algere
 se diceret, redire ac repraesentare spectaculum uoluit. duplex dehinc fama est: alii tradunt adloquenti pueros a tergo Chaeream ceruicem
 gladio caesim grauiter percussisse praemissa uoce: 'hoc age!' dehinc Cornelium Sabinum,
 alterum e coniuratis, tribunum ex aduerso traiecisse pectus; alii Sabinum summota per
 conscios centuriones turba signum more militiae petisse et Gaio 'Iouem' dante Chaeream
 exclamasse: 'accipe ratum!' respicientique maxillam ictu discidisse. iacentem contractisque membris clamitantem se uiuere ceteri
 uulneribus triginta confecerunt; nam signum erat omnium: 'repete!' quidam etiam per
 obscaena ferrum adegerunt. ad primum tumultum lecticari cum asseribus in auxilium
 accucurrerunt, mox Germani corporis custodes, ac nonnullos ex percussoribus, quosdam
 etiam senatores innoxios interemerunt.

Vixit annis uiginti nouem, imperauit triennio et decem mensibus diebusque octo. cadauer
 eius clam in hortos Lamianos asportatum et tumultuario rogo semiambustum leui caespite
 obrutum est, postea per sorores ab exilio reuersas erutum et crematum sepultumque. satis
 constat, prius quam id fieret, hortorum custodes umbris inquietatos; in ea quoque domo,
 in qua occubuerit, nullam noctem sine aliquo terrore transactam, donec ipsa domus
 incendio consumpta sit. perit una et uxor Caesonia gladio a centurione confossa et filia
 parieti inlisa.

Condicionem temporum illorum etiam per haec aestimare quiuis possit. nam neque caede
 uulgata statim creditum est, fuitque suspicio ab ipso Gaio famam caedis simulatam et
 emissam, ut eo pacto hominum erga se mentes deprehenderet; neque coniurati cuiquam
 imperium destinauerunt; et senatus in asserenda libertate adeo consensit, ut consules
 primo non in curiam, quia Iulia uocabatur, sed in Capitolium conuocarent, quidam uero
 sententiae loco abolendam Caesarum memoriam ac diruenda templa censuerint. obseruatum
 autem notatumque est in primis Caesares omnes, quibus Gai praenomen fuerit, ferro
 perisse, iam inde ab eo, qui Cinnanis temporibus sit occisus.