Patricia gens Claudia—fuit enim et alia plebeia, nec potentia minor nec dignitate—orta
 est ex Regillis oppido Sabinorum. inde Romam recens conditam cum magna clientium manu
 conmigrauit auctore Tito Tatio consorte Romuli, uel, quod magis constat, Atta Claudio
 gentis principe, post reges exactos sexto fere anno; atque in patricias cooptata agrum
 insuper trans Anienem clientibus locumque sibi ad sepulturam sub Capitolio publice
 accepit. deinceps procedente tempore duodetriginta
 consulatus, dictaturas quinque, censuras septem, triumphos sex, duas ouationes adepta
 est. cum praenominibus cognominibusque uariis distingueretur, Luci praenomen consensu
 repudiauit, postquam e duobus gentilibus praeditis eo alter latrocinii, caedis alter
 conuictus est. inter cognomina autem et Neronis assumpsit, quo d significatur
 lingua Sabina fortis ac strenuus.

Multa multorum Claudiorum egregia merita, multa etiam sequius admissa in rem p. extant.
 sed ut praecipua commemorem, Appius Caecus societatem cum rege Pyrro ut parum salubrem
 iniri dissuasit. Claudius Caudex primus freto classe traiecto Poenos Sicilia expulit.
 †Tibus Nero aduenientem ex Hispania cum ingentibus copiis Hasdrubalem, prius quam
 Hannibali fratri coniungeretur, oppressit. contra
 Claudius Regillianus, decemuir legibus scribendis, uirginem ingenuam per uim libidinis
 gratia in seruitutem asserere conatus causa plebi fuit secedendi rursus a patribus.
 Claudius †Drusus statua sibi diademata ad Appi Forum posita Italiam per clientelas
 occupare temptauit. Claudius Pulcher apud Siciliam non pascentibus in auspicando pullis
 ac per contemptum religionis mari demersis, quasi ut biberent quando esse nollent,
 proelium nauale iniit; superatusque, cum dictatorem dicere a senatu iuberetur, uelut
 iterum inludens discrimini publico Glycian uiatorem suum dixit. 
 Extant et feminarum exempla diuersa aeque, siquidem gentis eiusdem utraque Claudia
 fuit, et quae nauem cum sacris Matris deum Idaeae obhaerentem Tiberino uado extraxit,
 precata propalam, ut ita demum se sequeretur, si sibi pudicitia constaret; et quae nouo
 more iudicium maiestatis apud populum mulier subiit, quod in conferta multitudine aegre
 procedente carpento palam optauerat, ut frater suus Pulcher reuiuisceret atque iterum
 classem amitteret, quo minor turba Romae foret. 
 praeterea notatissimum est, Claudios omnis, excepto dum taxat P. Clodio, qui ob
 expellendum urbe Ciceronem plebeio homini atque etiam natu minori in adoptionem se
 dedit, optimates adsertoresque unicos dignitatis ac potentiae patriciorum semper fuisse
 atque aduersus plebem adeo uiolentos et contumaces, ut ne capitis quidem quisquam reus
 apud populum mutare uestem aut deprecari sustinuerit; nonnulli in altercatione et iurgio
 tribunos plebi pulsauerint. etiam uirgo Vestalis fratrem iniussu populi triumphantem
 ascenso simul curru usque in Capitolium prosecuta est, ne uetare aut intercedere fas
 cuiquam tribunorum esset.

Ex hac stirpe Tiberius Caesar genus trahit, et quidem utrumque: paternum a Tiberio
 Nerone, maternum ab Appio Pulchro, qui ambo Appi Caeci filii fuerunt. insertus est et
 Liuiorum familiae adoptato in eam materno auo. quae familia, quanquam plebeia, tamen et
 ipsa admodum floruit octo consulatibus, censuris duabus, triumphis tribus, dictatura
 etiam ac magisterio equitum honorata; clara et insignibus uiris ac maxime Salinatore
 Drusisque. Salinator uniuersas tribus in censura
 notauit leuitatis nomine, quod, cum se post priorem consulatum multa inrogata
 condemnassent, consulem iterum censoremque fecissent. Drusus hostium duce Drauso
 comminus trucidato sibi posterisque suis cognomen inuenit. traditur etiam pro praetore
 ex prouincia Gallia rettulisse aurum Senonibus olim in obsidione Capitolii datum nec, ut
 fama est, extortum a Camillo. eius abnepos ob eximiam aduersus Gracchos operam patronus
 senatus dictus filium reliquit, quem in simili dissensione multa uarie molientem diuersa
 factio per fraudem interemit.

Pater Tiberi, Nero, quaestor C. Caesaris Alexandrino bello classi praepositus, plurimum
 ad uictoriam contulit. quare et pontifex in locum P. Scipionis substitutus et ad
 deducendas in Galliam colonias, in quis Narbo et Arelate erant, missus est. tamen
 Caesare occiso, cunctis turbarum metu abolitionem facti decernentibus, etiam de praemiis
 tyrannicidarum referendum censuit. praetura deinde
 functus, cum exitu anni discordia inter triumuiros orta esset, retentis ultra iustum
 tempus insignibus L. Antonium consulem triumuiri fratrem ad Perusiam secutus, deditione
 a ceteris facta, solus permansit in partibus ac primo Praeneste, inde Neapolim euasit
 seruisque ad pilleum frustra uocatis in Siciliam profugit. sed indigne ferens nec statim se in conspectum Sexti Pompei admissum
 et fascium usu prohibitum, ad M. Antonium traiecit in Achaiam. cum quo breui
 reconciliata inter omnis pace Romam redit uxoremque Liuiam Drusillam et tunc grauidam et
 ante iam apud se filium enixam petenti Augusto concessit. nec multo post diem obiit,
 utroque liberorum superstite, Tiberio Drusoque Neronibus.

Tiberium quidam Fundis natum existimauerunt secuti leuem coniecturam, quod materna eius
 auia Fundana fuerit et quod mox simulacrum Felicitatis ex s. c. publicatum ibi sit. sed
 ut plures certioresque tradunt, natus est Romae in Palatio XVI. Kal. Dec. M. Aemilio
 Lepido iterum L. Munatio Planco conss. per bellum Philippense. sic enim in fastos
 actaque in publica relatum est. nec tamen desunt, qui partim antecedente anno, Hirti ac
 Pansae, partim insequenti, Seruili Isaurici L.que Antoni i consulatu, genitum
 eum scribant.

Infantiam pueritiamque habuit laboriosam et exercitatam, comes usque quaque parentum
 fugae; quos quidem apud Neapolim sub inruptionem hostis nauigium clam petentis uagitu
 suo paene bis prodidit, semel cum a nutricis ubere, iterum cum a sinu matris raptim
 auferretur ab iis, qui pro necessitate temporis mulierculas leuare onere temptabant.
 per Siciliam quoque et per Achaiam circumductus ac
 Lacedaemoniis publice, quod in tutela Claudiorum erant, demandatus, digrediens inde
 itinere nocturno discrimen uitae adiit flamma repente e siluis undique exorta adeoque
 omnem comitatum circumplexa, ut Liuiae pars uestis et capilli amburerentur. munera, quibus a Pompeia Sex. Pompei sorore in Sicilia donatus
 est, chlamys et fibula, item bullae aureae, durant ostendunturque adhuc Bais. post
 reditum in urbem a M. Gallio senatore testamento adoptatus hereditate adita mox nomine
 abstinuit, quod Gallius aduersarum Augusto partium fuerat. 
 Nouem natus annos defunctum patrem pro rostris laudauit. dehinc pubescens Actiaco
 triumpho currum Augusti comitatus est sinisteriore funali equo, cum Marcellus Octauiae
 filius dexteriore ueheretur. praesedit et asticis ludis et Troiam circensibus lusit
 ductor turmae puerorum maiorum.

Virili toga sumpta adulescentiam omnem spatiumque insequentis aetatis usque ad
 principatus initia per haec fere transegit. munus gladiatorium in memoriam patris et
 alterum in aui Drusi dedit, diuersis temporibus ac locis, primum in foro, secundum in
 amphitheatro, rudiaris quoque quibusdam reuocatis auctoramento centenum milium; dedit et
 ludos, sed absens: cuncta magnifice, inpensa matris ac uitrici. 
 Agrippinam, Marco Agrippa genitam, neptem Caecili Attici equitis R., ad quem sunt
 Ciceronis epistulae, duxit uxorem; sublatoque ex ea filio Druso, quanquam bene
 conuenientem rursusque grauidam dimittere ac Iuliam Augusti filiam confestim coactus est
 ducere non sine magno angore animi, cum et Agrippinae consuetudine teneretur et Iuliae
 mores improbaret, ut quam sensisset sui quoque sub priore marito appetentem, quod sane
 etiam uulgo existimabatur. sed Agrippinam et abegisse
 post diuortium doluit et semel omnino ex occursu uisam adeo contentis et
 t umentibus oculis prosecutus est, ut custoditum sit ne umquam in conspectum
 ei posthac ueniret. cum Iulia primo concor diter et amore mutuo uixit, mox dissedit et
 aliquanto grauius, ut etiam perpetuo secubaret, intercepto communis fili pignore, qui
 Aquileiae natus infans extinctus est. Drusum fratrem in Germania amisit, cuius corpus
 pedibus toto itinere praegrediens Romam usque peruexit.

Ciuilium officiorum rudimentis regem Archelaum Trallianos et Thessalos, uaria quosque
 de causa, Augusto cognoscente defendit; pro Laodicenis Thyatirenis Chiis terrae motu
 afflictis opemque implorantibus senatum deprecatus est; Fannium Caepionem, qui cum
 Varrone Murena in Augustum conspirauerat, reum maiestatis apud iudices fecit et
 condemnauit. interque haec duplicem curam administrauit, annonae quae artior inciderat,
 et repurgandorum tota Italia ergastulorum, quorum domini in inuidiam uenerant quasi
 exceptos supprimerent non solum uiatores sed et quos sacramenti metus ad eius modi
 latebras compulisset.

Stipendia prima expeditione Cantabrica tribunus militum fecit, dein ducto ad Orientem
 exercitu regnum Armeniae Tigrani restituit ac pro tribunali diadema imposuit. recepit et
 signa, quae M. Crasso ademerant Parthi. post hoc Comatam Galliam anno fere rexit et
 barbarorum incursionibus et principum discordia inquietam. exin Raeticum Vindelicumque
 bellum, inde Pannonicum, inde Germanicum gessit. 
 Raetico atque Vindelico gentis Alpinas, Pannonico Breucos et Dalmatas subegit, Germanico
 quadraginta milia dediticiorum traiecit in Galliam iuxtaque ripam Rheni sedibus
 adsignatis conlocauit. quas ob res et ouans et curru urbem ingressus est, prius, ut
 quidam putant, triumphalibus ornamentis honoratus, nouo nec antea cuiquam tributo genere
 honoris. 
 Magistratus et maturius incohauit et paene iunctim percucurrit, quaesturam praeturam
 consulatum; interpositoque tempore consul iterum etiam tribuniciam potestatem in
 quinquennium accepit.

tot prosperis confluentibus integra aetate ac ualitudine statuit repente secedere seque
 e medio quam longissime amouere: dubium uxorisne taedio, quam neque criminari aut
 dimittere auderet neque ultra perferre posset, an ut uitato assiduitatis fastidio
 auctoritatem absentia tueretur atque etiam augeret, si quando indiguisset sui res p.
 quidam existimant, adultis iam Augusti liberis, loco et quasi possessione usurpati a se
 diu secundi gradus sponte cessisse exemplo M. Agrippae, qui M. Marcello ad munera
 publica admoto Mytilenas abierit, ne aut obstare aut obtrectare praesens uideretur.
 quam causam et ipse, sed postea, reddidit. tunc
 autem honorum satietatem ac requiem laborum praetendens commeatum petit; neque aut matri
 suppliciter precanti aut uitrico deseri se etiam in senatu conquerenti ueniam dedit.
 quin et pertinacius retinentibus, cibo per quadriduum abstinuit. facta tandem abeundi
 potestate, relictis Romae uxore et filio confestim Ostiam descendit, ne uerbo quidem
 cuiquam prosequentium reddito paucosque admodum in digressu exosculatus.

ab Ostia oram Campaniae legens inbecillitate Augusti nuntiata paulum substitit. sed
 increbrescente rumore quasi ad occasionem maioris spei commoraretur, tantum non aduersis
 tempestatibus Rhodum enauigauit, amoenitate et salubritate insulae iam inde captus cum
 ad eam ab Armenia rediens appulisset. hic modicis contentus aedibus nec multo laxiore
 suburbano genus uitae ciuile admodum instituit, sine lictore aut uiatore gymnasio
 interdum obambulans mutuaque cum Graeculis officia usurpans prope ex aequo. 
 Forte quondam in disponendo die mane praedixerat, quidquid aegrorum in ciuitate esset
 uisitare se uelle; id a proximis aliter exceptum iussique sunt omnes aegri in publicam
 porticum deferri ac per ualitudinum genera disponi. perculsus ergo inopinata re diuque
 quid ageret incertus, tandem singulos circuit excusans factum etiam tenuissimo cuique et
 ignoto. unum hoc modo neque praeterea quicquam notatum
 est, in quo exeruisse ius tribuniciae potestatis uisus sit: cum circa scholas et
 auditoria professorum assiduus esset, moto inter antisophistas grauiore iurgio, non
 defuit qui eum interuenientem et quasi studiosiorem partis alterius conuicio incesseret.
 sensim itaque regressus domum repente cum apparitoribus prodiit citatumque pro tribunali
 uoce praeconis conuiciatorem rapi iussit in carcerem. 
 Comperit deinde Iuliam uxorem ob libidines atque adulteria damnatam repudiumque ei suo
 nomine ex auctoritate Augusti remissum; et quamquam laetus nuntio, tamen officii duxit,
 quantum in se esset, exorare filiae patrem frequentibus litteris et uel utcumque
 meritae, quidquid umquam dono dedisset, concedere. 
 transacto autem tribuniciae potestatis tempore, confessus tandem, nihil aliud secessu
 deuitasse se quam aemulationis cum C. Lucioque suspicionem, petit ut sibi securo iam ab
 hac parte, conroboratis his et secundum locum facile tutantibus, permitteretur reuisere
 necessitudines, quarum desiderio teneretur. sed neque impetrauit ultroque etiam
 admonitus est, dimitteret omnem curam suorum, quos tam cupide reliquisset.

remansit igitur Rhodi contra uoluntatem, uix per matrem consecutus, ut ad uelandam
 ignominiam quasi legatus Augusto abesset. 
 Enimuero tunc non priuatum modo, sed etiam obnoxium et trepidum egit mediterraneis
 agris abditus uitansque praeternauigantium officia, quibus frequentabatur assidue,
 nemine cum imperio aut magistratu tendente quoquam quin deuerteret Rhodum. et
 accesserunt maioris sollicitudinis causae. namque priuignum Gaium Orienti praepositum,
 cum uisendi gratia traiecisset Samum, alieniorem sibi sensit ex criminationibus M. Lolli
 comitis et rectoris eius. uenit etiam in suspicionem
 per quosdam beneficii sui centuriones a commeatu castra repetentis mandata ad complures
 dedisse ambigua et quae temptare singulorum animos ad nouas res uiderentur. de qua
 suspicione certior ab Augusto factus non cessauit efflagitare aliquem cuiuslibet ordinis
 custodem factis atque dictis suis.

equi quoque et armorum solitas exercitationes omisit redegitque se deposito patrio
 habitu ad pallium et crepidas atque in tali statu biennio fere permansit, contemptior in
 dies et inuisior, adeo ut imagines eius et statuas Nemausenses subuerterint ac familiari
 quondam conuiuio mentione eius orta extiterit qui Gaio polliceretur, confestim se, si
 iuberet, Rhodum nauigaturum caputque exulis—sic enim appellabatur—relaturum. quo praecipue non iam metu sed discrimine coactus est, tam suis
 quam matris inpensissimis precibus reditum expostulare, impetrauitque adiutus aliquantum
 etiam casu. destinatum Augusto erat, nihil super ea re nisi ex uoluntate maioris fili
 statuere; is forte tunc M. Lollio offensior, facilis exorabilisque in uitricum fuit.
 permittente ergo Gaio reuocatus est, uerum sub condicione ne quam partem curamue rei p.
 attingeret.

Rediit octauo post secessum anno, magna nec incerta spe futurorum, quam et ostentis et
 praedictionibus ab initio aetatis conceperat. 
 Praegnans eo Liuia cum an marem editura esset, uariis captaret ominibus, ouum incubanti
 gallinae subductum nunc sua nunc ministrarum manu per uices usque fouit, quoad pullus
 insigniter cristatus exclusus est. ac de infante Scribonius mathematicus praeclara
 spopondit, etiam regnaturum quandoque, sed sine regio insigni, ignota scilicet tunc
 adhuc Caesarum potestate. et ingresso primam
 expeditionem ac per Macedoniam ducente exercitum in Syriam, accidit ut apud Philippos
 sacratae olim uictricium legionum arae sponte subitis conlucerent ignibus; et mox, cum
 Illyricum petens iuxta Patauium adisset Geryonis oraculum, sorte tracta, qua monebatur
 ut de consultationibus in Aponi fontem talos aureos iaceret, euenit ut summum numerum
 iacti ab eo ostenderent; hodieque sub aqua uisuntur hi tali. ante paucos uero quam reuocaretur dies aquila numquam antea Rhodi
 conspecta in culmine domus eius assedit; et pridie quam de reditu certior fieret,
 uestimenta mutanti tunica ardere uisa est. Thrasyllum quoque mathematicum, quem ut
 sapientiae professorem contubernio admouerat, tum maxime expertus est affirmantem naue
 prouisa gaudium afferri; cum quidem illum durius et contra praedicta cadentibus rebus ut
 falsum et secretorum temere conscium, eo ipso momento, dum spatiatur una, praecipitare
 in mare destinasset.

Romam reuersus deducto in forum filio Druso statim e Carinis ac Pompeiana domo
 Esquilias in hortos Maecenatianos transmigrauit totumque se ad quietem contulit, priuata
 modo officia obiens ac publicorum munerum expers. 
 Gaio et Lucio intra triennium defunctis adoptatur ab Augusto simul cum fratre eorum M.
 Agrippa, coactus prius ipse Germanicum fratris sui filium adoptare. nec quicquam postea
 pro patre familias egit aut ius, quod amiserat, ex ulla parte retinuit. nam neque
 donauit neque manumisit, ne hereditatem quidem aut legata percepit ulla aliter quam ut
 peculio referret accepta. nihil ex eo tempore praetermissum est ad maiestatem eius
 augendam ac multo magis, postquam Agrippa abdicato atque seposito certum erat, uni spem
 successionis incumbere;

data rursus potestas tribunicia in quinquennium, delegatus pacandae Germaniae status,
 Parthorum legati mandatis Augusto Romae redditis eum quoque adire in prouincia iussi.
 sed nuntiata Illyrici defectione transiit ad curam noui belli, quod grauissimum omnium
 externorum bellorum post Punica, per quindecim legiones paremque auxiliorum copiam
 triennio gessit in magnis omnium rerum difficultatibus summaque frugum inopia.
 et quanquam saepius reuocaretur, tamen perseuerauit,
 metuens ne uicinus et praeualens hostis instaret ultro cedentibus. ac perseuerantiae
 grande pretium tulit, toto Illyrico, quod inter Italiam regnumque Noricum et Thraciam et
 Macedoniam interque Danuuium flumen et sinum maris Hadriatici patet, perdomito et in
 dicionem redacto.

cui gloriae amplior adhuc ex oportunitate cumulus accessit. nam sub id fere tempus
 Quintilius Varus cum tribus legionibus in Germania periit, nemine dubitante quin
 uictores Germani iuncturi se Pannoniis fuerint, nisi debellatum prius Illyricum esset.
 quas ob res triumphus ei decretus est multique et magni honores. censuerunt etiam quidam ut Pannonicus, alii ut Inuictus, nonnulli ut
 Pius cognominaretur. sed de cognomine intercessit Augustus, eo contentum repromittens,
 quod se defuncto suscepturus esset. triumphum ipse distulit maesta ciuitate clade
 Variana; nihilo minus urbem praetextatus et laurea coronatus intrauit positumque in
 Saeptis tribunal senatu astante conscendit ac medius inter duos consules cum Augusto
 simul sedit; unde populo consalutato circum templa deductus est.

Proximo anno repetita Germania cum animaduerteret Varianam cladem temeritate et
 neglegentia ducis accidisse, nihil non de consilii sententia egit; semper alias sui
 arbitrii contentusque se uno, tunc praeter consuetudinem cum compluribus de ratione
 belli communicauit. curam quoque solito exactiorem praestitit. traiecturus Rhenum
 commeatum omnem ad certam formulam adstrictum non ante transmisit, quam consistens apud
 ripam explorasset uehiculorum onera, ne qua deportarentur nisi concessa aut necessaria.
 trans Rhenum uero eum uitae ordinem tenuit, ut
 sedens in caespite nudo cibum caperet, saepe sine tentorio pernoctaret, praecepta
 sequentis diei omnia, et si quid subiti muneris iniungendum esset, per libellos daret;
 addita monitione ut, de quo quisque dubitaret, se nec alio interprete quacumque uel
 noctis hora uteretur.

disciplinam acerrime exegit animaduersionum et ignominiarum generibus ex antiquitate
 repetitis atque etiam legato legionis, quod paucos milites cum liberto suo trans ripam
 uenatum misisset, ignominia notato. proelia, quamuis minimum fortunae casibusque
 permitteret, aliquanto constantius inibat, quotiens lucubrante se subito ac nullo
 propellente decideret lumen et extingueretur, confidens, ut aiebat, ostento sibi a
 maioribus suis in omni ducatu expertissimo. sed re prospere gesta non multum afuit quin
 a Bructero quodam occideretur, cui inter proximos uersanti et trepidatione detecto
 tormentis expressa confessio est cogitati facinoris.

a Germania in urbem post biennium regressus triumphum, quem distulerat, egit
 prosequentibus etiam legatis, quibus triumphalia ornamenta impetrarat. ac prius quam in
 Capitolium flecteret, descendit e curru seque praesidenti patri ad genua summisit.
 Batonem Pannonium ducem ingentibus donatum praemiis Rauennam transtulit, gratiam
 referens, quod se quondam cum exercitu iniquitate loci circumclusum passus esset
 euadere. prandium dehinc populo mille mensis et congiarium trecenos nummos uiritim
 dedit. dedicauit et Concordiae aedem, item Pollucis et Castoris suo fratrisque nomine de
 manubiis.

ac non multo post lege per consules lata, ut prouincias cum Augusto communiter
 administraret simulque censum a u geret, condito lustro in Illyricum profectus
 est. et statim ex itinere reuocatus iam quidem adfectum, sed tamen spirantem adhuc
 Augustum repperit fuitque una secreto per totum diem. 
 Scio uulgo persuasum quasi egresso post secretum sermonem Tiberio uox Augusti per
 cubicularios excepta sit: 'miserum populum R., qui sub tam lentis maxillis erit.' ne
 illud quidem ignoro aliquos tradidisse, Augustum palam nec dissimulanter morum eius
 diritatem adeo improbasse, ut nonnumquam remissiores hilarioresque sermones
 superueniente eo abrumperet; sed expugnatum precibus uxoris adoptionem non abnuisse, uel
 etiam ambitione tractum, ut tali successore desiderabilior ipse quandoque fieret.
 adduci tamen nequeo quin existimem,
 circumspectissimum et prudentissimum principem in tanto praesertim negotio nihil temere
 fecisse; sed uitiis Tiberi i uirtutibusque perpensis potiores duxisse
 uirtutes, praesertim cum et rei p. causa adoptare se eum pro contione iurauerit et
 epistulis aliquot ut peritissimum rei militaris utque unicum p. R. praesidium
 prosequatur. ex quibus in exemplum pauca hinc inde subieci. 
 'Vale, iucundissime Tiberi, et feliciter rem gere, ἐμοὶ
 καὶ † μουισ3ασ3αισ3τ στρατηγῶν .
 iucundissime et ita sim felix, uir fortissime et dux νομιμώτατε , uale. 
 Ordinem aestiuorum tuorum ego uero 
 
 , mi Tiberi, et inter tot rerum difficultates καὶ ε ίαν τῶν στρατευομένων non potuisse quemquam prudentius gerere se quam tu
 gesseris, existimo. h ii quoque qui tecum fuerunt omnes confitentur, uersum
 illum in te posse dici: 
 unus homo nobis uigilando restituit rem. 
 Siue quid incidit de quo sit cogitandum diligentius, siue quid stomachor, ualde medius
 Fidius Tiberium meum desidero succurritque uersus ille Homericus: 
 τούτου γ' ἑσπομένοιο καὶ ἐκ πυρὸς αἰθομένοιο 
 ἄμφω νοστήσαιμεν, ἐπεὶ περίοιδε νοῆσαι. 
 
 Attenuatum te esse continuatione laborum cum audio et lego, di me perdant nisi
 cohorrescit corpus meum; teque oro ut parcas tibi, ne si te languere audierimus, et ego
 et mater tua expiremus et summa imperi sui populus R. periclitetur. 
 Nihil interest ualeam ipse necne, si tu non ualebis. 
 Deos obsecro, ut te nobis conseruent et ualere nunc et semper patiantur, si non p. R.
 perosi sunt.'

Excessum Augusti non prius palam fecit, quam Agrippa iuuene interempto. hunc tribunus
 militum custos appositus occidit lectis codicillis, quibus ut id faceret iubebatur; quos
 codicillos dubium fuit, Augustusne moriens reliquisset, quo materiam tumultus post se
 subduceret; an nomine Augusti Liuia et ea conscio Tiberio an ignaro, dictasset. Tiberius
 renuntianti tribuno, factum esse quod imperasset, neque imperasse se et redditurum eum
 senatui rationem respondit, inuidiam scilicet in praesentia uitans. nam mox silentio rem
 obliterauit.

iure autem tribuniciae potestatis coacto senatu incohataque adlocutione derepente uelut
 impar dolori congemuit, utque non solum uox sed et spiritus deficeret optauit ac
 perlegendum librum Druso filio tradidit. inlatum deinde Augusti testamentum, non
 admissis signatoribus nisi senatorii ordinis, ceteris extra curiam signa agnoscentibus,
 recitauit per libertum. testamenti initium fuit: 'quoniam atrox fortuna Gaium et Lucium
 filios mihi eripuit, Tiberius Caesar mihi ex parte dimidia et sextante heres esto.' quo
 et ipso aucta suspicio est opinantium successorem ascitum eum necessitate magis quam
 iudicio, quando ita praefari non abstinuerit.

Principatum, quamuis neque occupare confestim neque agere dubitasset, et statione
 militum, hoc est ui et specie dominationis assumpta, diu tamen recusauit, impudentissimo
 mimo nunc adhortantis amicos increpans ut ignaros, quanta belua esset imperium, nunc
 precantem senatum et procumbentem sibi ad genua ambiguis responsis et callida
 cunctatione suspendens, ut quidam patientiam rumperent atque unus in tumultu
 proclamaret: 'aut agat aut desistat!' alter coram exprobraret ceteros, quod polliciti
 sint tarde praestare, sed ipsum, quod praestet tarde polliceri. tandem quasi coactus et querens miseram et onerosam iniungi sibi
 seruitutem, recepit imperium; nec tamen aliter, quam ut depositurum se quandoque spem
 faceret. ipsius uerba sunt: 'dum ueniam ad id tempus, quo uobis aequum possit uideri
 dare uos aliquam senectuti meae requiem.'

Cunctandi causa erat metus undique imminentium discriminum, ut saepe lupum se auribus
 tenere diceret. nam et seruus Agrippae Clemens nomine non contemnendam manum in ultionem
 domini compararat et L. Scribonius Libo uir nobilis res nouas clam moliebatur et duplex
 seditio militum in Illyrico et in Germania exorta est. 
 flagitabant ambo exercitus multa extra ordinem, ante omnia ut aequarentur stipendio
 praetorianis. Germaniciani quidem etiam principem detractabant non a se datum summaque
 ui Germanicum, qui tum iis praeerat, ad capessendam rem p. urgebant, quanquam obfirmate
 resistentem. quem maxime casum timens, partes sibi quas senatui liberet, tuendas in re
 p. depoposcit, quando uniuersae sufficere solus nemo posset nisi cum altero uel etiam
 cum pluribus. simulauit et ualitudinem, quo aequiore
 animo Germanicus celerem successionem uel certe societatem principatus opperiretur.
 compositis seditionibus Clementem quoque fraude deceptum redegit in potestatem. Libonem,
 ne quid in nouitate acerbius fieret, secundo demum anno in senatu coarguit, medio
 temporis spatio tantum cauere contentus; nam et inter pontifices sacrificanti simul pro
 secespita plumbeum cultrum subiciendum curauit et secretum petenti non nisi adhibito
 Druso filio dedit dextramque obambulantis ueluti incumbens, quoad perageretur sermo,
 continuit.

Verum liberatus metu ciuilem admodum inter initia ac paulo minus quam priuatum egit. ex
 plurimis maximisque honoribus praeter paucos et modicos non recepit. natalem suum
 plebeis incurrentem circensibus uix unius bigae adiectione honorari passus est. templa,
 flamines, sacerdotes decerni sibi prohibuit, etiam statuas atque imagines nisi
 permittente se poni; permisitque ea sola condicione, ne inter simulacra deorum sed inter
 ornamenta aedium ponerentur. intercessit et quo minus
 in acta sua iuraretur, et ne mensis September Tiberius, October Liuius uocarentur.
 praenomen quoque imperatoris cognomenque patris patriae et ciuicam in uestibulo coronam
 recusauit; ac ne Augusti quidem nomen, quanquam hereditarium, nullis nisi ad reges ac
 dynastas epistulis addidit. nec amplius quam mox tres consulatus, unum paucis diebus,
 alterum tribus mensibus, tertium absens usque in Idus Maias gessit.

Adulationes adeo auersatus est, ut neminem senatorum aut officii aut negotii causa ad
 lecticam suam admiserit, consularem uero satisfacientem sibi ac per genua orare conantem
 ita suffugerit, ut caderet supinus; atque etiam, si quid in sermone uel in continua
 oratione blandius de se diceretur, non dubitaret interpellare ac reprehendere et
 commutare continuo. dominus appellatus a quodam denuntiauit, ne se amplius contumeliae
 causa nominaret. alium dicentem sacras eius occupationes et rursus alium, auctore eo
 senatum se a u disse, uerba mutare et pro auctore suasorem, pro sacris
 laboriosas dicere coegit.

sed et aduersus conuicia malosque rumores et famosa de se ac suis carmina firmus ac
 patiens subinde iactabat in ciuitate libera linguam mentemque liberas esse debere; et
 quondam senatu cognitionem de eius modi criminibus ac reis flagitante: 'non tantum,'
 inquit, 'otii habemus, ut implicare nos pluribus negotiis debeamus; si hanc fenestram
 aperueritis, nihil aliud agi sinetis: omnium inimicitiae hoc praetexto ad uos
 deferentur.' extat et sermo eius in senatu perciuilis: 'siquidem locutus aliter fuerit,
 dabo operam ut rationem factorum meorum dictorumque reddam; si perseuerauerit, in uicem
 eum odero.'

Atque haec eo notabiliora erant, quod ipse in appellandis uenerandisque et singulis et
 uniuersis prope excesserat humanitatis modum. dissentiens in curia a Q. Haterio:
 'ignoscas,' inquit, 'rogo, si quid aduersus te liberius sicut senator dixero.' et deinde
 omnis adloquens: 'dixi et nunc et saepe alias, p. c., bonum et salutarem principem, quem
 uos tanta et tam libera potestate instruxistis, senatui seruire debere et uniuersis
 ciuibus saepe et plerumque etiam singulis; neque id dixisse me paenitet, et bonos et
 aequos et fauentes uos habui dominos et adhuc habeo.'

Quin etiam speciem libertatis quandam induxit conseruatis senatui ac magistratibus et
 maiestate pristina et potestate. neque tam paruum quicquam neque tam magnum publici
 priuatique negotii fuit, de quo non ad patres conscriptos referretur: de uectigalibus ac
 monopoliis, de extruendis reficiendisue operibus, etiam de legendo uel exauctorando
 milite ac legionum et auxiliorum discriptione, denique quibus imperium prorogari aut
 extraordinaria bella mandari, quid et qua m forma m regum litteris
 rescribi placeret. praefectum alae de ui et rapinis reum causam in senatu dicere coegit.
 numquam curiam nisi solus intrauit; lectica quondam intro latus aeger comites a se
 remouit.

quaedam aduersus sententiam suam decerni ne questus quidem est. negante eo destinatos
 magistratus abesse oportere, ut praesentes honori adquiescerent, praetor designatus
 liberam legationem impetrauit. iterum censente, ut Trebianis legatam in opus noui
 theatri pecuniam ad munitionem uiae transferre concederetur, optinere non potuit quin
 rata uoluntas legatoris esset. cum senatus consultum per discessionem forte fieret,
 transeuntem eum in alteram partem, in qua pauciores erant, secutus est nemo. 
 Cetera quoque non nisi per magistratus et iure ordinario agebantur, tanta consulum
 auctoritate, ut legati ex Africa adierint eos querentes, trahi se a Caesare ad quem
 missi forent. nec mirum, cum palam esset, ipsum quoque eisdem et assurgere et decedere
 uia.

corripuit consulares exercitibus praepositos, quod non de rebus gestis senatui
 scriberent quodque de tribuendis quibusdam militaribus donis ad se referrent, quasi non
 omnium tribuendorum ipsi ius haberent. praetorem conlaudauit, quod honore inito
 consuetudinem antiquam rettulisset de maioribus suis pro contione memorandi. quorundam
 illustrium exequias usque ad rogum frequentauit. 
 Parem moderationem minoribus quoque et personis et rebus exhibuit. cum Rhodiorum
 magistratus, quod litteras publicas sine subscriptione ad se dederant, euocasset, ne
 uerbo quidem insectatus ac tantum modo iussos subscribere remisit. Diogenes grammaticus,
 disputare sabbatis Rhodi solitus, uenientem eum, ut se extra ordinem audiret, non
 admiserat ac per seruolum suum in septimum diem distulerat; hunc Romae salutandi sui
 causa pro foribus adstantem nihil amplius quam ut post septimum annum rediret admonuit.
 praesidibus onerandas tributo prouincias suadentibus rescripsit boni pastoris esse
 tondere pecus, non deglubere.

Paulatim principem exeruit praestititque etsi uarium diu, commodiorem tamen saepius et
 ad utilitates publicas proniorem. ac primo eatenus interueniebat, ne quid perperam
 fieret. itaque et constitutiones senatus quasdam rescidit et magistratibus pro tribunali
 cognoscentibus plerumque se offerebat consiliarium assidebatque iuxtim uel exaduersum in
 parte primori; et si quem reorum elabi gratia rumor esset, subitus aderat iudices que
 aut e plano aut e quaesitoris tribunali legum et religionis et noxae, de qua
 cognoscerent, admonebat; atque etiam, si qua in publicis moribus desidia aut mala
 consuetudine labarent, corrigenda suscepit.

ludorum ac munerum impensas corripuit mercedibus scaenicorum recisis paribusque
 gladiatorum ad certum numerum redactis. Corinthiorum uasorum pretia in immensum
 exarsisse tresque mullos triginta milibus nummum uenisse grauiter conquestus, adhibendum
 supellectili modum censuit annonamque macelli senatus arbitratu quotannis temperandam,
 dato aedilibus negotio popinas ganeasque usque eo inhibendi, ut ne opera quidem pistoria
 proponi uenalia sinerent. et ut parsimoniam publicam exemplo quoque iuuaret, sollemnibus
 ipse cenis pridiana saepe ac semesa obsonia apposuit dimidiatumque aprum, affirmans
 omnia eadem habere, quae totum. 
 Cotidiana oscula edicto prohibuit, item strenarum commercium ne ultra Kal. Ian.
 exerceretur. consuerat quadriplam stren u am, et de manu, reddere; sed offensus
 interpellari se toto mense ab iis qui potestatem sui die festo non habuissent, ultra non
 tulit.

matronas prostratae pudicitiae, quibus accusator publicus deesset, ut propinqui more
 maiorum de communi sententia coercerent auctor fuit. eq(uiti) R(omano) iuris iurandi
 gratiam fecit, uxorem in stupro generi compertam dimitteret, quam se numquam
 repudiaturum ante iurauerat. feminae famosae, ut ad
 euitandas legum poenas iure ac dignitate matronali exoluerentur, lenocinium profiteri
 coeperant, et ex iuuentute utriusque ordinis profligatissimus quisque, quominus in opera
 scaenae harenaeque edenda senatus consulto teneretur, famosi iudicii notam sponte
 subibant; eos easque omnes, ne quod refugium in tali fraude cuiquam esset, exilio
 adfecit. senatori latum clauum ademit, cum cognosset sub Kal. Iul. demigrasse in hortos,
 quo uilius post diem aedes in urbe conduceret. alium e quaestura remouit, quod uxorem
 pridie sortitionem ductam postridie repudiasset.

externas caerimonias, Aegyptios Iudaicosque ritus compescuit, coactis qui superstitione
 ea tenebantur religiosas uestes cum instrumento omni comburere. Iudaeorum iuuentutem per
 speciem sacramenti in prouincias grauioris caeli distribuit, reliquos gentis eiusdem uel
 similia sectantes urbe summouit, sub poena perpetuae seruitutis nisi obtemperassent.
 expulit et mathematicos, sed deprecantibus ac se artem desituros promittentibus ueniam
 dedit.

In primis tuendae pacis a grassaturis ac latrociniis seditionumque licentia curam
 habuit. stationes militum per Italiam solito frequentiores disposuit. Romae castra
 constituit, quibus praetorianae cohortes uagae ante id tempus et per hospitia dispersae
 continerentur. 
 Populares tumultus et ortos grauissime coercuit et ne orerentur sedulo cauit. caede in
 theatro per discordiam admissa capita factionum et histriones, propter quos
 dissidebatur, relegauit, nec ut reuocaret umquam ullis populi precibus potuit euinci.
 cum Pollentina plebs funus cuiusdam primipilaris non
 prius ex foro misisset quam extorta pecunia per uim heredibus ad gladiatorium munus,
 cohortem ab urbe et aliam a Cotti regno dissimulata itineris causa detectis repente
 armis concinentibusque signis per diuersas portas in oppidum immisit ac partem maiorem
 plebei ac decurionum in perpetua uincula coiecit. aboleuit et ius moremque asylorum,
 quae usquam erant. Cyzicenis in ciues R. uiolentius quaedam ausis publice libertatem
 ademit, quam Mithridatico bello meruerant. 
 Hostiles motus nulla postea expeditione suscepta per legatos compescuit, ne per eos
 quidem nisi cunctanter et necessario. reges infestos suspectosque comminationibus magis
 et querelis quam ui repressit; quosdam per blanditias atque promissa extractos ad se non
 remisit, ut Marobodum Germanum, t Rhascuporim Thracem, Archelaum Cappadocem,
 cuius etiam regnum in formam prouinciae redegit.

Biennio continuo post adeptum imperium pedem porta non extulit; sequenti tempore
 praeterquam in propinqua oppida et, cum longissime, Antio tenus nusquam afuit, idque
 perraro et paucos dies; quamuis prouincias quoque et exercitus reuisurum se saepe
 pronuntiasset et prope quotannis profectionem praepararet, uehiculis comprehensis,
 commeatibus per municipia et colonias dispositis, ad extremum uota pro itu et reditu suo
 suscipi passus, ut uulgo iam per iocum 'Callippides' uocaretur, quem cursitare ac ne
 cubiti quidem mensuram progredi prouerbio Graeco notatum est.

sed orbatus utroque filio, quorum Germanicus in Syria, Drusus Romae obierat, secessum
 Campaniae petit; constanti et opinione et sermone paene omnium quasi neque rediturus
 umquam et cito mortem etiam obiturus. quod paulo minus utrumque euenit; nam neque Romam
 amplius rediit s et paucos post dies iuxta Tarracinam in praetorio, cui
 Speluncae nomen est, incenante eo complura et ingentia saxa fortuito superne dilapsa
 sunt, multisque conuiuarum et ministrorum elisis praeter spem euasit.

Peragrata Campania, cum Capuae Capitolium, Nolae templum Augusti, quam causam
 profectionis praetenderat, dedicasset, Capreas se contulit, praecipue delectatus insula,
 quod uno paruoque litore adiretur, saepta undique praeruptis immensae altitudinis
 rupibus et profundo mari s . statimque reuocante assidua obtestatione populo
 propter cladem, qua apud Fidenas supra uiginti hominum milia gladiatorio munere
 amphitheatri ruina perierant, transiit in continentem potestatemque omnibus adeundi sui
 fecit: tanto magis, quod urbe egrediens ne quis se interpellaret edixerat ac toto
 itinere adeuntis submouerat.

Regressus in insulam rei p. quidem curam usque adeo abiecit, ut postea non decurias
 equitum umquam supplerit, non tribunos militum praefectosque, non prouinciarum praesides
 ullos mutauerit, Hispaniam et Syriam per aliquot annos sine consularibus legatis
 habuerit, Armeniam a Parthis occupari, Moesiam a Dacis Sarmatisque, Gallias a Germanis
 uastari neglexerit: magno dedecore imperii nec minore discrimine.

ceterum secreti licentiam nanctus et quasi ciuitatis oculis remotis, cuncta simul uitia
 male diu dissimulata tandem profudit: de quibus singillatim ab exordio referam. in
 castris tiro etiam tum propter nimiam uini auiditatem pro Tiberio 'Biberius,' pro
 Claudio 'Caldius,' pro Nerone 'Mero' uocabatur. postea princeps in ipsa publicorum morum
 correctione cum Pomponio Flacco et L. Pisone noctem continuumque biduum epulando
 potandoque consumpsit, quorum alteri Syriam prouinciam, alteri praefecturam urbis
 confestim detulit, codicillis quoque iucundissimos et omnium horarum amicos professus.
 Cestio Gall i o, libidinoso ac prodigo
 seni, olim ab Augusto ignominia notato et a se ante paucos dies apud senatum increpito
 cenam ea lege condixit, ne quid ex consuetudine immutaret aut demeret, utque nudis
 puellis ministrantibus cenaretur. ignotissimum quaesturae candidatum nobilissimis
 anteposuit ob epotam in conuiuio propinante se uini amphoram. Asellio Sabino sestertia
 ducenta donauit pro dialogo, in quo boleti et ficedulae et ostreae et turdi certamen
 induxerat. nouum denique officium instituit a uoluptatibus, praeposito equite R. T.
 Caesonio Prisco.

secessu uero Caprensi etiam sellaria excogitauit, sedem arcanarum libidinum, in quam
 undique conquisiti puellarum et exoletorum greges monstrosique concubitus repertores,
 quos spintrias appellabat, triplici serie conexi, in uicem incestarent coram ipso, ut
 aspectu deficientis libidines excitaret. cubicula
 plurifariam disposita tabellis ac sigillis lasciuissimarum picturarum et figurarum
 adornauit librisque Elephantidis instruxit, ne cui in opera edenda exemplar
 impe t ratae schemae deesset. in siluis quoque ac nemoribus passim Venerios
 locos commentus est prost r antisque per antra et cauas rupes ex utriusque
 sexus pube Paniscorum et Nympharum habitu, quae palam iam et uulgo nomine insulae
 abutentes 'Caprineum' dictitabant.

Maiore adhuc ac turpiore infamia flagrauit, uix ut referri audiriue, nedum credi fas
 sit, quasi pueros primae teneritudinis, quos pisciculos uocabat, institueret, ut natanti
 sibi inter femina uersarentur ac luderent lingua morsuque sensim adpetentes; atque etiam
 quasi infantes firmiores, necdum tamen lacte depulsos, inguini ceu papillae admoueret,
 pronior sane ad id genus libidinis et natura et aetate. quare Parrasi quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore morigeratur, legatam sibi
 sub condicione, ut si argumento offenderetur decies pro ea sestertium acciperet, non
 modo praetulit, sed et in cubiculo dedicauit. fertur etiam in sacrificando quondam
 captus facie ministri acerram praeferentis nequisse abstinere, quin paene uixdum re
 diuina peracta ibidem statim seductum constupraret simulque fratrem eius tibicinem;
 atque utrique mox, quod mutuo flagitium exprobrarant, crura fregisse.

feminarum quoque, et quidem illustrium, capitibus quanto opere solitus sit inludere,
 euidentissime apparuit Malloniae cuiusdam exitu, quam perductam nec quicquam amplius
 pati constantissime recusantem delatoribus obiecit ac ne ream quidem interpellare
 desiit, 'ecquid paeniteret'; donec ea relicto iudicio domum se abripuit ferroque
 transegit, obscaenitate m oris hirsuto atque olido seni clare exprobrata. unde
 mora in Atellanico exhodio proximis ludis adsensu maximo excepta percrebruit, 'hircum
 uetulum capreis naturam ligurire.'

Pecuniae parcus ac tenax comites peregrinationum expeditionumque numquam salario,
 cibariis tantum sustentauit, una modo liberalitate ex indulgentia uitrici prosecutus,
 cum tribus classibus factis pro dignitate cuiusque, primae sescenta sestertia, secundae
 quadringenta distribuit, ducenta tertiae, quam non amicorum sed Graecorum
 appellabat.

Princeps neque opera ulla magnifica fecit—nam et quae sola susceperat, Augusti templum
 restitutionemque Pompeiani theatri, imperfecta post tot annos reliquit —neque spectacula
 omnino edidit; et iis, quae ab aliquo ederentur, rarissime interfuit, ne quid
 exposceretur, utique postquam comoedum Actium coactus est manumittere. paucorum
 senatorum inopia sustentata, ne pluribus opem ferret, negauit se aliis subuenturum, nisi
 senatui iustas necessitatium causas probassent. quo pacto plerosque modestia et pudore
 deterruit, in quibus Hortalum, Quinti Hortensi oratoris nepotem, qui permodica re
 familiari auctore Augusto quattuor liberos tulerat.

Publice munificentiam bis omnino exhibuit, pro posito milies sestertium gratuito in
 trienni tempus et rursus quibusdam dominis insularum, quae in monte Caelio deflagrarant,
 pretio restituto. quorum alterum magna difficultate nummaria populo auxilium flagitante
 coactus est facere, cum per senatus consultum sanxisset, ut faeneratores duas patrimonii
 partes in solo collocarent, debitores totidem aeris alieni statim soluerent, nec res
 expediretur; alterum ad mitigandam temporum atrocitatem. quod tamen beneficium tanti
 aestimauit, ut montem Caelium appellatione mutata uocari Augustum iusserit. militi post duplicata ex Augusti testamento legata nihil umquam
 largitus est, praeterquam singula milia denariorum praetorianis, quod Seiano se non
 accommodassent, et quaedam munera Syriacis legionibus, quod solae nullam Seiani imaginem
 inter signa coluissent. atque etiam missiones ueteranorum rarissimas fecit, ex senio
 mortem, ex morte compendium captans. ne prouincias quidem liberalitate ulla subleuauit,
 excepta Asia, disiectis terrae motu ciuitatibus.

Procedente mox tempore etiam ad rapinas conuertit animum. satis constat, Cn. Lentulum
 Augurem, cui census maximus fuerit, metu et angore ad fastidium uitae ab eo actum et ut
 ne quo nisi ipso herede moreretur; condemnatam et generosissimam feminam Lepidam in
 gratiam Quirini consularis praediuitis et orbi, qui dimissam eam e matrimonio post
 uicensimum annum ueneni olim in se comparati arguebat; 
 praeterea Galliarum et Hispaniarum Syriaeque et Graeciae principes confiscatos ob tam
 leue ac tam inpudens calumniarum genus, ut quibusdam non aliud sit obiectum, quam quod
 partem rei familiaris in pecunia haberent; plurimis etiam ciuitatibus et priuatis
 ueteres immunitates et ius metallorum ac uectigalium adempta; sed et Vononem regem
 Parthorum, qui pulsus a suis quasi in fidem p. R. cum ingenti gaza Antiochiam se
 receperat. spoliatum perfidia et occisum.

Odium aduersus necessitudines in Druso primum fratre detexit, prodita eius epistula,
 qua secum de cogendo ad restituendam libertatem Augusto agebat, deinde et in reliquis.
 Iuliae uxori tantum afuit ut relegatae, quod minimum est, offici aut humanitatis aliquid
 impertiret, ut ex constitutione patris uno oppido clausam domo quoque egredi et
 commercio hominum frui uetuerit; sed et peculio concesso a patre praebitisque annuis
 fraudauit, per speciem publici iuris, quod nihil de his Augustus testamento cauisset.
 matrem Liuiam grauatus uelut partes sibi aequas
 potentiae uindicantem, et congressum eius assiduum uitauit et longiores secretioresque
 sermones, ne consiliis, quibus tamen interdum et egere et uti solebat, regi uideretur.
 tulit etiam perindigne actum in senatu, ut titulis suis quasi Augusti, ita et 'Liuiae
 filius' adiceretur. quare non 'parentem patriae'
 appellari, non ullum insignem honorem recipere publice passus est; sed et frequenter
 admonuit, maioribus nec feminae conuenientibus negotiis abstineret, praecipue ut
 animaduertit incendio iuxta aedem Vestae et ipsam interuenisse populumque et milites,
 quo enixius opem ferrent, adhortatam, sicut sub marito solita esset.

dehinc ad simultatem usque processit hac, ut ferunt, de causa. instanti saepius, ut
 ciuitate donatum in decurias adlegeret, negauit alia se condicione adlecturum, quam si
 pateretur ascribi albo extortum id sibi a matre. at illa commota ueteres quosdam ad se
 Augusti codicillos de acerbitate et intolerantia morum eius e sacrario protulit atque
 recitauit. hos et custoditos tam diu et exprobratos tam infeste adeo grauiter tulit, ut
 quidam putent inter causas secessus hanc ei uel praecipuam fuisse. toto quidem triennio, quo uiuente matre afuit, semel omnino eam nec
 amplius quam uno die paucissimis uidit horis; ac mox neque aegrae adesse curauit
 defunctamque et, dum aduentus sui spem facit, complurium dierum mora corrupto demum et
 tabido corpore funeratam prohibuit consecrari, quasi id ipsa mandasset. testamentum
 quoque eius pro irrito habuit omnisque amicitias et familiaritates, etiam quibus ea
 funeris sui curam moriens demandauerat, intra breue tempus afflixit, uno ex iis,
 equestris ordinis uiro, et in antliam condemnato.

Filiorum neque naturalem Drusum neque adoptiuum Germanicum patria caritate dilexit,
 alterius uitiis infensus. nam Drusus fluxioris remissiorisque uitae erat. itaque ne
 mortuo quidem perinde adfectus est, sed tantum non statim a funere ad negotiorum
 consuetudinem rediit iustitio longiore inhibito. quin
 et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria,
 irridens se quoque respondit uicem eorum dolere, quod egregium ciuem Hectorem
 amisissent. Germanico usque adeo obtrectauit, ut et praeclara facta eius pro superuacuis
 eleuarit et gloriosissimas uictorias ceu damnosas rei p. increparet. quod uero
 Alexandream propter immensam et repentinam famem inconsulto se adisset, questus est in
 senatu. etiam causa mortis fuisse ei per Cn. Pisonem
 legatum Syriae creditur, quem mox huius criminis reum putant quidam mandata prolaturum,
 nisi ea secreto ostentant 
 
 quae multifariam inscriptum et per noctes celeberrime adclamatum est: 'redde
 Germanicum!' quam suspicionem confirmauit ipse postea coniuge etiam ac liberis Germanici
 crudelem in modum afflictis.

Nurum Agrippinam post mariti mortem liberius quiddam questam manu apprehendit Graecoque
 uersu: 'si non dominaris,' inquit, 'filiola, iniuriam te accipere existimas?' nec ullo
 mox sermone dignatus est. quondam uero inter cenam porrecta a se poma gustare non ausam
 etiam uocare desiit, simulans ueneni se crimine accersi; cum praestructum utrumque
 consulto esset, ut et ipse temptandi gratia offerret et illa quasi certissimum exitium
 caueret. nouissime calumniatus modo ad statuam Augusti
 modo ad exercitus confugere uelle, Pandatariam relegauit conuiciantique oculum per
 centurionem uerberibus excussit. rursus mori inedia destinanti per uim ore diducto
 infulciri cibum iussit. sed et perseuerantem atque ita absumptam criminosissime
 insectatus, cum diem quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputauit
 etiam, quod non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit: proque tali clementia
 interponi decretum passus est, quo sibi gratiae agerentur et Capitolino Ioui donum ex
 auro sacraretur.

Cum ex Germanico tres nepotes, Neronem et Drusum et Gaium, ex Druso unum Tiberium
 haberet, destitutus morte liberorum maximos natu de Germanici filiis, Neronem et Drusum,
 patribus conscriptis commendauit diemque utriusque tirocinii congiario plebei dato
 celebrauit. sed ut comperit ineunte anno pro eorum quoque salute publice uota suscepta,
 egit cum senatu, non debere talia praemia tribui nisi expertis et aetate prouectis.
 atque ex eo patefacta interiore animi sui nota
 omnium criminationibus obnoxios reddidit uariaque fraude inductos, ut et concitarentur
 ad conuicia et concitati proderentur, accusauit per litteras amarissime congestis etiam
 probris et iudicatos hostis fame necauit, Neronem in insula Pontia, Drusum in ima parte
 Palatii. putant Neronem ad uoluntariam mortem coactum, cum ei carnifex quasi ex senatus
 auctoritate missus laqueos et uncos ostentaret, Druso autem adeo alimenta subducta, ut
 tomentum e culcita temptauerit mandere; amborum sic reliquias dispersas, ut uix
 quandoque colligi possent.

Super ueteres amicos ac familiares uiginti sibi e numero principum ciuitatis
 depoposcerat uelut consiliarios in negotiis publicis. horum omnium uix duos anne tres
 incolumis praestitit, ceteros alium alia de causa perculit, inter quos cum plurimorum
 clade Aelium Seianum; quem ad summam potentiam non tam beniuolentia prouexerat, quam ut
 esset cuius ministerio ac fraudibus liberos Germanici circumueniret, nepotemque suum ex
 Druso filio naturalem ad successionem imperii confirmaret.

Nihilo lenior in conuictores Graeculos, quibus uel maxime adquiescebat, Xenonem quendam
 exquisitius sermocinantem cum interrogasset, quaenam illa tam molesta dialectos esset,
 et ille respondisset Doridem, relegauit Cinariam, existimans exprobratum sibi ueterem
 secessum, quod Dorice Rhodii loquantur. item cum soleret ex lectione cotidiana
 quaestiones super cenam proponere comperissetque Seleucum grammaticum a ministris suis
 perquirere, quos quoque tempore tractaret auctores, atque ita praeparatum uenire, primum
 a contubernio remouit, deinde etiam ad mortem compulit.

Saeua ac lenta natura ne in puero quidem latuit; quam Theodorus Gadareus rhetoricae
 praeceptor et perspexisse primus sagaciter et assimilasse aptissime uisus est, subinde
 in obiurgando appellans eum πηλὸν 
 αἵματι πεφυραμένον , id est lutum a sanguine maceratum.
 sed aliquanto magis in principe eluxit, etiam inter initia cum adhuc fauorem hominum
 moderationis simulatione captaret. scurram, qui
 praetereunte funere clare mortuo mandarat, ut nuntiaret Augusto nondum reddi legata quae
 plebei reliquisset, adtractum ad se recipere debitum ducique ad supplicium imperauit et
 patri suo uerum referre. nec multo post in senatu Pompeio cuidam equiti R. quiddam
 perneganti, dum uincula minatur, affirmauit fore ut ex Pompeio Pompeianus fieret, acerba
 cauillatione simul hominis nomen incessens ueteremque partium fortunam.

sub idem tempus consulente praetore an iudicia maiestatis cogi iuberet, exercendas esse
 leges respondit et atrocissime exercuit. statuae quidam Augusti caput dempserat, ut
 alterius imponeret; acta res in senatu et, quia ambigebatur, per tormenta quaesita est.
 damnato reo paulatim genus calumniae eo processit, ut haec quoque capitalia essent:
 circa Augusti simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo uel anulo effigiem
 impressam latrinae aut lupanari intulisse, dictum ullum factumue eius existimatione
 aliqua laesisse. perit denique et is, qui honorem in colonia sua eodem die decerni sibi
 passus est, quo decreti et Augusto olim erant.

Multa praeterea specie grauitatis ac morum corrigendorum, sed et magis naturae
 optemperans, ita saeue et atrociter factitauit, ut nonnulli uersiculis quoque et
 praesentia exprobrarent et futura denuntiarent mala: 
 Asper et immitis, breuiter uis omnia dicam? 
 dispeream, si te mater amare potest. 
 Non es eques; quare? non sunt tibi milia centum; 
 omnia si quaeras, et Rhodus exilium est. 
 Aurea mutasti Saturni saecula, Caesar: 
 incolumi nam te ferrea semper erunt. 
 Fastidit uinum, quia iam sitit iste cruorem: 
 tam bibit hunc auide, quam bibit ante merum. 
 Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Sullam 
 et Marium, si uis, aspice, sed reducem, 
 nec non Antoni ciuilia bella mouentis 
 non semel infectas aspice caede manus, 
 et dic: Roma perit! regnauit sanguine multo, 
 ad regnum quisquis uenit ab exilio. quae primo, quasi ab impatientibus remediorum ac
 non tam ex animi sententia quam bile et stomacho fingerentur, uolebat accipi dicebatque
 identidem: 'oderint, dum probent.' dein uera plane certaque esse ipse fecit fidem.

In paucis diebus quam Capreas attigit piscatori, qui sibi secretum agenti grandem
 mullum inopinanter obtulerat, perfricari eodem pisce faciem iussit, territus quod is a
 tergo insulae per aspera et deuia erepsisset ad se; gratulanti autem inter poenam, quod
 non et lucustam, quam praegrandem ceperat, obtulisset, lucusta quoque lacerari os
 imperauit. militem praetorianum ob subreptum e uiridiario pauonem capite puniit. in
 quodam itinere lectica, qua uehebatur, uepribus impedita exploratorem uiae, primarum
 cohortium centurionem, stratum humi paene ad necem uerberauit.

mox in omne genus crudelitatis erupit numquam deficiente materia, cum primo matris,
 deinde nepotum et nurus, postremo Seiani familiares atque etiam notos persequeretur;
 post cuius interitum uel saeuissimus extitit. quo maxime apparuit, non tam ipsum ab
 Seiano concitari solitum, quam Seianum quaerenti occasiones sumministrasse; etsi
 commentario, quem de uita sua summatim breuiterque composuit, ausus est scribere Seianum
 se punisse, quod comperisset furere aduersus liberos Germanici filii sui; quorum ipse
 alterum suspecto iam, alterum oppresso demum Seiano interemit. 
 Singillatim crudeliter facta eius exequi longum est; genera, uelut exemplaria
 saeuitiae, enumerare sat erit. nullus a poena hominum cessauit dies, ne religiosus
 quidem ac sacer; animaduersum in quosdam ineunte anno nouo. accusati damnatique multi
 cum liberis atque etiam a liberis suis. interdictum ne capite damnatos propinqui
 lugerent. decreta accusatoribus praecipua praemia, nonnumquam et testibus. nemini
 delatorum fides abrogata. omne crimen pro capitali
 receptum, etiam paucorum simpliciumque uerborum. obiectum est poetae, quod in tragoedia
 Agamemnonem probris lacessisset; obiectum et historico, quod Brutum Cassiumque ultimos
 Romanorum dixisset; animaduersum statim in auctores scriptaque abolita, quamuis
 probarentur ante aliquot annos etiam Augusto audiente recitata. quibusdam custodiae traditis non modo studendi solacium ademptum, sed
 etiam sermonis et conloqui usus. citati ad causam dicendam partim se domi uulnerauerunt
 certi damnationis et ad uexationem ignominiamque uitandam, partim in media curia uenenum
 hauserunt; et tamen conligatis uulneribus ac semianimes palpitantesque adhuc in carcerem
 rapti. nemo punitorum non in Gemonias abiectus uncoque tractus, uiginti uno die abiecti
 tractique, inter eos feminae et pueri. immaturae
 puellae, quia more tradito nefas esset uirgines strangulari, uitiatae prius a carnifice,
 dein strangulatae. mori uolentibus uis adhibita uiuendi. nam mortem adeo leue supplicium
 putabat, ut cum audisset unum e reis, Carnulum nomine, anticipasse eam, exclamauerit:
 'Carnulus me euasit.' et in recognoscendis custodiis precanti cuidam poenae maturitatem
 respondit: 'nondum tecum in gratiam redii.' annalibus suis uir consularis inseruit,
 frequenti quodam conuiuio, cui et ipse affuerit,
 interrogatum eum subito et clare a quodam nano astante mensae inter copreas, cur
 Paconius maiestatis reus tam diu uiueret, statim quidem petulantiam linguae obiurgasse,
 ceterum post paucos dies scripsisse senatui, ut de poena Paconi quam primum
 statueret.

Auxit intenditque saeuitiam exacerbatus indicio de morte filii sui Drusi. quem cum
 morbo et intemperantia perisse existimaret, ut tandem ueneno interemptum fraude Liuillae
 uxoris atque Seiani cognouit, neque tormentis neque supplicio cuiusquam pepercit, soli
 huic cognitioni adeo per totos dies deditus et intentus, ut Rhodiensem hospitem, quem
 familiaribus litteris Romam euocarat, aduenisse sibi nuntiatum torqueri sine mora
 iusserit, quasi aliquis ex necessariis quaestioni adesset, deinde errore detecto et
 occidi, ne uulgaret iniuriam. carnificinae eius
 ostenditur locus Capreis, unde damnatos post longa et exquisita tormenta praecipitari
 coram se in mare iubebat, excipiente classiariorum manu et contis atque remis elidente
 cadauera, ne cui residui spiritus quicquam inesset. excogitauerat autem inter genera
 cruciatus etiam, ut larga meri potione per fallaciam oneratos, repente ueretris
 deligatis, fidicularum simul urinaeque tormento distenderet. quod nisi eum et mors praeuenisset et Thrasyllus consulto, ut aiunt,
 differre quaedam spe longioris uitae compulisset, plures aliquanto necaturus ac ne
 reliquis quidem nepotibus parsurus creditur, cum et Gaium suspectum haberet et Tiberium
 ut ex adulterio conceptum aspernaretur. nec abhorret a uero; namque identidem felicem
 Priamum uocabat, quod superstes omnium suorum extitisset.

Quam inter haec non modo inuisus ac detestabilis, sed praetrepidus quoque atque etiam
 contumeliis obnoxius uixerit, multa indicia sunt. haruspices secreto ac sine testibus
 consuli uetuit. uicina uero urbi oracula etiam dis s icere conatus est, sed
 maiestate Praenestinarum sortium territus destitit, cum obsignatas deuectasque Romam non
 repperisset in arca nisi relata rursus ad templum. 
 unum et alterum consulares oblatis prouinciis non ausus a se dimittere usque eo
 detinuit, donec successores post aliquot annos praesentibus daret, cum interim manente
 officii titulo etiam delegaret plurima assidue, quae illi per legatos et adiutores suos
 exequenda curarent.

nurum ac nepotes numquam aliter post damnationem quam catenatos obsutaque lectica loco
 mouit, prohibitis per militem obuiis ac uiatoribus respicere usquam uel consistere.

Seianum res nouas molientem, quamuis iam et natalem eius publice celebrari et imagines
 aureas coli passim uideret, uix tandem et astu magis ac dolo quam principali auctoritate
 subuertit. nam primo, ut a se per speciem honoris dimitteret, collegam sibi assumpsit in
 quinto consulatu, quem longo interuallo absens ob id ipsum susceperat. deinde spe
 affinitatis ac tribuniciae potestatis deceptum inopinantem criminatus est pudenda
 miserandaque oratione, cum inter alia patres conscriptos precaretur, mitterent alterum e
 consulibus, qui se senem et solum in conspectum eorum cum aliquo militari praesidio
 perduceret. sic quoque diffidens tumultumque metuens
 Drusum nepotem, quem uinculis adhuc Romae continebat, solui, si res posceret, ducemque
 constitui praeceperat. aptatis etiam nauibus ad quascumque legiones meditabatur fugam,
 speculabundus ex altissima rupe identidem signa, quae, ne nuntii morarentur, tolli
 procul, ut quidque factum foret, mandauerat. uerum et oppressa coniuratione Seiani
 nihilo securior aut constantior per nouem proximos menses non egressus est uilla, quae
 uocatur Ionis.

Vrebant insuper anxiam mentem uaria undique conuicia, nullo non damnatorum omne probri
 genus coram uel per libellos in orchestra positos ingerente. quibus quidem diuersissime
 adficiebatur, modo ut prae pudore ignota et celata cuncta cuperet, nonnumquam eadem
 contemneret et proferret ultro atque uulgaret. quin et Artabani Parthorum regis
 laceratus est litteris parricidia et caedes et ignauiam et luxuriam obicientis
 monentisque, ut uoluntaria morte maximo iustissimoque ciuium odio quam primum satis
 faceret.

postremo semet ipse pertaesus, tali s epistulae principio tantum non summam
 malorum suorum professus est: 'quid scribam uobis, p. c., aut quo modo scribam, aut quid
 omnino non scribam hoc tempore, dii me deaeque peius perdant quam cotidie perire sentio,
 si scio.' 
 Existimant quidam praescisse haec eum peritia futurorum ac multo ante, quanta se
 quandoque acerbitas et infamia maneret, prospexisse; ideoque, ut imperium inierit, et
 patris patriae appellationem et ne in acta sua iuraretur obstinatissime recusasse, ne
 mox maiore dedecore impar tantis honoribus inueniretur. quod sane ex oratione eius, quam de utraque re habuit, colligi potest; uel cum ait:
 similem se semper sui futurum nec umquam mutaturum mores suos, quam diu sanae mentis
 fuisset; sed exempli causa cauendum esse, ne se senatus in acta cuiusquam obligaret,
 quia aliquo casu mutari posset. et rursus: 
 'Si quando autem,' inquit, 'de moribus meis deuotoque uobis animo dubitaueritis,—quod
 prius quam eueniat, opto ut me supremus dies huic mutatae uestrae de me opinioni
 eripiat— nihil honoris adiciet mihi patria appellatio, uobis autem exprobrabit aut
 temeritatem delati mihi eius cognominis aut inconstantiam contrarii de me iudicii.'

Corpore fuit amplo atque robusto, statura quae iustam excederet; latus ab umeris et
 pectore, ceteris quoque membris usque ad imos pedes aequalis et congruens; sinistra manu
 agiliore ac ualidiore, articulis ita firmis, ut recens et integrum malum digito
 terebraret, caput pueri uel etiam adulescentis talitro uulneraret. colore erat candido, capillo pone occipitium summissiore ut ceruicem
 etiam obtegeret, quod gentile in illo uidebatur; facie honesta, in qua tamen crebri et
 subiti tumores, cum praegrandibus oculis et qui, quod mirum esset, noctu etiam et in
 tenebris uiderent, sed ad breue et cum primum e somno patuissent; deinde rursum
 hebescebant. incedebat ceruice rigida et obstipa,
 adducto fere uultu, plerumque tacitus, nullo aut rarissimo etiam cum proximis sermone
 eoque tardissimo, nec sine molli quadam digitorum gesticulatione. quae omnia ingrata
 atque arrogantiae plena et animaduertit Augustus in eo et excusare temptauit saepe apud
 senatum ac populum professus naturae uitia esse, non animi. ualitudine prosperrima usus est, tempore quidem principatus paene
 toto prope inlaesa, quamuis a tricesimo aetatis anno arbitratu eam suo rexerit sine
 adiumento consilioue medicorum.

Circa deos ac religiones neglegentior, quippe addictus mathematicae plenusque
 persuasionis cuncta fato agi, tonitrua tamen praeter modum expauescebat et turbatiore
 caelo numquam non coronam lauream capite gestauit, quod fulmine afflari negetur id genus
 frondis.

Artes liberales utriusque generis studiosissime coluit. in oratione Latina secutus est
 Coruinum Messalam, quem senem adulescens obseruarat. sed adfectatione et morositate
 nimia obscurabat stilum, ut aliquanto ex tempore quam a cura praestantior haberetur.
 composuit et carmen lyricum, cuius est titulus
 'conquestio de morte L. Caesaris.' fecit et Graeca poemata imitatus Euphorionem et
 Rhianum et Parthenium, quibus poetis admodum delectatus scripta omnium et imagines
 publicis bibliothecis inter ueteres et praecipuos auctores dedicauit; et ob hoc plerique
 eruditorum certatim ad eum multa de his ediderunt. 
 maxime tamen curauit notitiam historiae fabularis usque ad ineptias atque derisum; nam
 et grammaticos, quod genus hominum praecipue, ut diximus, appetebat, eius modi fere
 quaestionibus experiebatur: 'quae mater Hecubae, quod Achilli nomen inter uirgines
 fuisset, quid Sirenes cantare sint solitae.' et quo primum die post excessum Augusti
 curiam intrauit, quasi pietati simul ac religioni satis facturus Minonis exemplo ture
 quidem ac uino uerum sine tibicine supplicauit, ut ille olim in morte filii.

sermone Graeco quamquam alioqui promptus et facilis, non tamen usque quaque usus est
 abstinuitque maxime in senatu; adeo quidem, ut monopolium nominaturus ueniam prius
 postularet, quod sibi uerbo peregrino utendum esset. atque etiam cum in quodam decreto
 patrum ἔμβλημα recitaretur, commutandam censuit uocem
 et pro peregrina nostratem requirendam aut, si non reperiretur, uel pluribus et per
 ambitum uerborum rem enuntiandam. militem quoque Graece testimonium interrogatum nisi
 Latine respondere uetuit.

Bis omnino toto secessus tempore Romam redire conatus, semel triremi usque ad proximos
 naumachiae hortos subuectus est disposita statione per ripas Tiberis, quae obuiam
 prodeuntis submoueret, iterum Appia usque ad septimum lapidem; sed prospectis modo nec
 aditis urbis moenibus rediit, primo incertum qua de causa, postea ostento territus.
 erat ei in oblectamentis serpens draco, quem ex
 consuetudine manu sua cibaturus cum consumptum a formicis inuenisset, monitus est ut uim
 multitudinis caueret. rediens ergo propere Campaniam Asturae in languorem incidit, quo
 paulum leuatus Cerceios pertendit. ac ne quam suspicionem infirmitatis daret,
 castrensibus ludis non tantum interfuit, sed etiam missum in harenam aprum iaculis
 desuper petit; statimque latere conuulso et, ut exaestuarat, afflatus aura in grauiorem
 recidit morbum. sustentauit tamen aliquamdiu, quamuis
 Misenum usque deuectus nihil ex ordine cotidiano praetermitteret, ne conuiuia quidem aut
 ceteras uoluptates partim intemperantia partim dissimulatione. nam Chariclen medicum,
 quod commeatu afuturus e conuiuio egrediens manum sibi osculandi causa apprehendisset,
 existimans temptatas ab eo uenas, remanere ac recumbere hortatus est cenamque protraxit.
 nec abstinuit consuetudine quin tunc quoque instans in medio triclinio astante lictore
 singulos ualere dicentis appellaret.

interim cum in actis senatus legisset dimissos ac ne auditos quidem quosdam reos, de
 quibus strictim et nihil aliud quam nominatos ab indice scripserat, pro contempto se
 habitum fremens repetere Capreas quoquo modo destinauit, non temere quicquam nisi ex
 tuto ausurus. sed tempestatibus et ingrauescente ui morbi retentus paulo post obiit in
 uilla Lucullana octauo et septuagesimo aetatis anno, tertio et uicesimo imperii, XVII.
 Kal. Ap. Cn. Acerronio Proculo C. Pontio Nigrino conss. 
 Sunt qui putent uenenum ei a Gaio datum lentum atque tabificum; alii, in remissione
 fortuitae febris cibum desideranti negatum; nonnulli, puluinum iniectum, cum extractum
 sibi deficienti anulum mox resipiscens requisisset. Seneca eum scribit intellecta
 defectione exemptum anulum quasi alicui traditurum parumper tenuisse, dein rursus
 aptasse digito et compressa sinistra manu iacuisse diu immobilem; subito uocatis
 ministris ac nemine respondente consurrexisse nec procul a lectulo deficientibus uiribus
 concidisse.

Supremo natali suo Apollinem Temenitem et amplitudinis et artis eximiae, aduectum
 Syracusis ut in bibliotheca templi noui poneretur, uiderat per quietem affirmantem sibi
 non posse se ab ipso dedicari. et ante paucos quam obiret dies, turris Phari terrae motu
 Capreis concidit. ac Miseni cinis e fauilla et carbonibus ad calficiendum triclinium
 inlatis, extinctus iam et diu frigidus, exarsit repente prima uespera atque in multam
 noctem pertinaciter luxit.

Morte eius ita laetatus est populus, ut ad primum nuntium discurrentes pars: 'Tiberium
 in Tiberim!' clamitarent, pars Terram matrem deosque Manes orarent, ne mortuo sedem
 ullam nisi inter impios darent, alii uncum et Gemonias cadaueri minarentur, exacerbati
 super memoriam pristinae crudelitatis etiam recenti atrocitate. nam cum senatus consulto cautum esset, ut poena damnatorum in decimum
 semper diem differretur, forte accidit ut quorundam supplicii dies is esset, quo
 nuntiatum de Tiberio erat. hos implorantis hominum fidem, quia absente adhuc Gaio nemo
 extabat qui adiri interpellarique posset, custodes, ne quid aduersus constitutum
 facerent, strangulauerunt abieceruntque in Gemonias. 
 creuit igitur inuidia, quasi etiam post mortem tyranni saeuitia permanente. corpus ut
 moueri a Miseno coepit, conclamantibus plerisque Atellam potius deferendum et in
 amphitheatro semiustilandum, Romam per milites deportatum est crematumque publico
 funere.

Testamentum duplex ante biennium fecerat, alterum sua, alterum liberti manu, sed eodem
 exemplo, obsignaueratque etiam humillimorum signis. eo testamento heredes aequis
 partibus reliquit Gaium ex Germanico et Tiberium ex Druso nepotes substituitque in
 uicem; dedit et legata plerisque, inter quos uirginibus Vestalibus, sed et militibus
 uniuersis plebeique Romanae uiritim atque etiam separatim uicorum magistris.