Gentem Octauiam Velitris praecipuam olim fuisse multa declarant. nam et uicus
 celeberrima parte oppidi iam pridem Octauius uocabatur et ostendebatur ara
 Octauio consecrata, qui bello dux finitimo, cum forte Marti rem diuinam
 faceret, nuntiata repente hostis incursione semicruda exta rapta foco prosecuit
 atque ita proelium ingressus uictor redit. decretum etiam publicum extabat, quo
 cauebatur, ut in posterum quoque simili modo exta Marti redderentur
 reliquiaeque ad Octauios referrentur.

ea gens a Tarquinio Prisco rege inter minores gentis adlecta in senatum, mox a
 Seru il io Tullio in patricias traducta, procedente tempore ad
 plebem se contulit ac rursus magno interuallo per Diuum Iulium in patriciatum
 redit. primus ex hac magistratum populi suffragio cepit C. Rufus. 
 
 
 is quaestorius Cn. et C. procreauit, a quibus duplex Octauiorum familia
 defluxit condicione diuersa, siquidem Gnaeus et deinceps ab eo reliqui omnes
 functi sunt honoribus summis; at C. eiusque posteri, seu fortuna seu uoluntate,
 in equestri ordine constiterunt usque ad Augusti patrem. proauus Augusti
 secundo Punico bello stipendia in Sicilia tribunus militum fecit Aemilio Papo
 imperatore. auus municipalibus magisteriis contentus abundante patrimonio
 tranquillissime senuit. 
 
 
 sed haec alii; ipse Augustus nihil amplius quam equestri familia ortum se
 scribit uetere ac locuplete, et in qua primus senator pater suus fuerit. M.
 Antonius libertinum ei proauum exprobrat, restionem e pago Thurino, auum
 argentarium. nec quicquam ultra de paternis Augusti maioribus repperi.

C. Octauius pater a principio aetatis et re et existimatione magna fuit, ut
 equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter diuisores
 operasque campestres proditum; amplis enim innutritus opibus honores et adeptus
 est facile et egregie administrauit. ex praetura Macedoniam sortitus fugitiuos,
 residuam Spartaci et Catilinae manum, Thurin g um agrum tenentis in
 itinere deleuit, negotio sibi in senatu extra ordinem dato. 
 
 
 prouinciae praefuit non minore iustitia quam fortitudine; namque Bessis ac
 Thracibus magno proelio fusis ita socios tractauit, ut epistulae M. Ciceronis
 extent, quibus Quintum fratrem eodem tempore parum secunda fama proconsulatum
 Asiae administrantem hortatur et monet, imitetur in promerendis sociis uicinum
 suum Octauium.

decedens Macedonia, prius quam profiteri se candidatum consulatus posset,
 mortem obiit repentinam, superstitibus liberis Octauia maiore, quam ex
 Ancharia, et Octauia minore item Augusto, quos ex Atia tulerat. Atia M. Atio
 Balbo et Iulia, sorore C. Caesaris, genita est. Balbus, paterna stirpe
 Aricinus, multis in familia senatoriis imaginibus, a matre Magnum Pompeium
 artissimo contingebat gradu functusque honore praeturae inter uigintiuiros
 agrum Campanum plebi Iulia lege diuisit. 
 
 
 uerum idem Antonius, despiciens etiam maternam Augusti originem, proauum eius
 Afri generis fuisse et modo unguentariam tabernam modo pistrinum Ariciae
 exercuisse obicit. Cassius quidem Parmensis quadam epistula non tantum ut
 pistoris, sed etiam ut nummulari nepotem sic taxat Augustum: 'materna tibi
 farina est ex crudissimo Ariciae pistrino: hanc finxit manibus collybo
 decoloratis Nerulonensis mensarius.'

Natus est Augustus M. Tullio Cicerone C. Antonio conss. VIIII. Kal. Octob.
 paulo ante solis exortum, regione Palati ad Capita bubula, ubi nunc sacrarium
 habet, aliquanto post quam excessit constitutum. nam ut senatus actis
 continetur, cum C. Laetorius, adulescens patricii generis, in deprecanda
 grauiore adulterii poena praeter aetatem atque natales hoc quoque patribus
 conscriptis allegaret, esse possessorem ac uelut aedituum soli, quod primum
 Diuus Augustus nascens attigisset, peteretque donari quasi proprio suo ac
 peculiari deo, decretum est ut ea pars domus consecraretur.

nutrimentorum eius ostenditur adhuc locus in auito suburbano iuxta Velitras
 permodicus et cellae penuariae instar, tenetque uicinitatem opinio tamquam et
 natus ibi sit. huc introire nisi necessario et caste religio est, concepta
 opinione ueteri, quasi temere adeuntibus horror quidam et metus obiciatur, sed
 et mox confirmata. nam cum possessor uillae nouus seu forte seu temptandi causa
 cubitum se eo contulisset, euenit ut post paucissimas noctis horas exturbatus
 inde subita ui et incerta paene semianimis cum strato simul ante fores
 inueniretur.

Infanti cognomen Thurino inditum est, in memoriam maiorum originis, uel quod
 regione Thurina recens eo nato pater Octauius aduersus fugitiuos rem prospere
 gesserat. Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim nactus
 puerilem imagunculam eius aeream ueterem ferreis et paene iam exolescentibus
 litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi
 Lares colitur. sed et a M. Antonio in epistulis per contumeliam saepe Thurinus
 appellatur et ipse nihil amplius quam mirari se rescribit pro obprobrio sibi
 prius nomen obici. 
 
 
 postea Gai Caesaris et deinde Augusti cognomen assumpsit, alterum testamento
 maioris auunculi, alterum Munati Planci sententia, cum quibusdam censentibus
 Romulum appellari oportere quasi et ipsum conditorem urbis, praeualuisset, ut
 Augustus potius uocaretur, non tantum nouo sed etiam ampliore cognomine, quod
 loca quoque religiosa et in quibus augurato quid consecratur augusta dicantur,
 ab auctu uel ab auium gestu gustuue, sicut etiam Ennius docet scribens: 
 Augusto augurio postquam incluta condita Roma est.

Quadrimus patrem amisit. duodecimum annum agens auiam Iuliam defunctam pro
 contione laudauit. quadriennio post uirili toga sumpta militaribus donis
 triumpho Caesaris Africano donatus est, quanquam expers belli propter aetatem.
 profectum mox auunculum in Hispanias aduersus Cn. Pompei liberos uixdum firmus
 a graui ualitudine per infestas hostibus uias paucissimis comitibus naufragio
 etiam facto subsecutus, magno opere demeruit, approbata cito etiam morum indole
 super itineris industriam. 
 
 
 Caesare post receptas Hispanias expeditionem in Dacos et inde in Parthos
 destinante praemissus Apolloniam studiis uacauit. utque primum occisum eum
 heredemque se comperit, diu cunctatus an proximas legiones imploraret, id
 quidem consilium ut praeceps inmaturumque omisit. ceterum urbe repetita
 hereditatem adiit, dubitante matre, uitrico uero Marcio Philippo consulari
 multum dissuadente. 
 
 
 atque ab eo tempore exercitibus comparatis primum cum M. Antonio M.que Lepido,
 deinde tantum cum Antonio per duodecim fere annos, nouissime per quattuor et
 quadraginta solus rem p. tenuit.

Proposita uitae eius uelut summa partes singillatim neque per tempora sed per
 species exequar, quo distinctius demonstrari cognoscique possint. 
 Bella ciuilia quinque gessit: Mutinense, Philip pense, Perusinum, Siculum,
 Actiacum; e quibus primum ac nouissimum aduersus M. Antonium, secundum aduersus
 Brutum et Cassium, tertium aduersus L. Antonium triumuiri fratrem, quartum
 aduersus Sextum Pompeium Cn. f(ilium).

omnium bellorum initium et causam hinc sumpsit: nihil conuenientius ducens quam
 necem auunculi uindicare tuerique acta, confestim ut Apollonia rediit, Brutum
 Cassiumque et ui necopinantis et, quia prouisum periculum subterfugerant,
 legibus adgredi reosque caedis absentis deferre statuit. ludos autem uictoriae
 Caesaris non audentibus facere quibus optigerat id munus, ipse edidit. 
 
 
 et quo constantius cetera quoque exequeretur, in locum tr. pl. forte demortui
 candidatum se ostendit, quanquam patricius necdum senator. sed aduersante
 conatibus suis M. Antonio consule, quem uel praecipuum adiutorem sperauerat, ac
 ne publicum quidem et translatiuum ius ulla in re sibi sine pactione
 grauissimae mercedis impertiente, ad optimates se contulit, quibus eum inuisum
 sentiebat, maxime quod D. Brutum obsessum Mutinae prouincia a Caesare data et
 per senatum confirmata expellere armis niteretur. 
 
 
 hortantibus itaque nonnullis percussores ei subornauit, ac fraude deprehensa
 periculum in uicem metuens ueteranos simul in suum ac rei p. auxilium quanta
 potuit largitione contraxit; iussusque comparato exercitui pro praetore
 praeesse et cum Hirtio ac Pansa, qui consulatum susceperant, D. Bruto opem
 ferre, demandatum bellum tertio mense confecit duobus proeliis. 
 
 
 priore Antonius fugisse eum scribit ac sine paludamento equoque post biduum
 demum apparuisse, sequenti satis constat non modo ducis, sed etiam militis
 functum munere atque in media dimicatione, aquilifero legionis suae grauiter
 saucio, aquilam umeris subisse diuque portasse.

hoc bello cum Hirtius in acie, Pansa paulo post ex uulnere perissent, rumor
 increbruit ambos opera eius occisos, ut Antonio fugato, re p. consulibus orbata
 solus uictores exercitus occuparet. Pansae quidem adeo suspecta mors fuit, ut
 Glyco medicus custoditus sit, quasi uenenum uulneri indidisset. adicit his
 Aquilius Niger alterum e consulibus Hirtium in pugnae tumultu ab ipso
 interemptum.

sed ut cognouit Antonium post fugam a M. Lepido receptum ceterosque duces et
 exercitus consentire pro partibus, causam optimatium sine cunctatione deseruit,
 ad praetextum mutatae uoluntatis dicta factaque quorundam calumniatus, quasi
 alii se puerum, alii ornandum tollendumque iactassent, ne aut sibi aut
 ueteranis par gratia referretur. et quo magis paenitentiam prioris sectae
 approbaret, Nursinos grandi pecunia et quam pendere nequirent multatos extorres
 oppido egit, quod Mutinensi acie interemptorum ciuium tumulo publice extructo
 ascripserant pro libertate eos occubuisse.

Inita cum Antonio et Lepido societate Philippense quoque bellum, quamquam
 inualidus atque aeger, duplici proelio transegit, quorum priore castris exutus
 uix ad Antoni cornu fuga euaserat. nec successum uictoriae moderatus est, sed
 capite Bruti Romam misso, ut statuae Caesaris subiceretur, in splendidissimum
 quemque captiuum non sine uerborum contumelia saeuiit; 
 
 
 ut quidem uni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicitur iam istam
 uolucrum fore potestatem; alios, patrem et filium, pro uita rogantis sortiri
 uel micare iussisse, ut alterutri concederetur, ac spectasse utrumque
 morientem, cum patre, quia se optulerat, occiso filius quoque uoluntariam
 occubuisset necem. quare ceteri, in his M. Fauonius ille Catonis aemulus, cum
 catenati producerentur, imperatore Antonio honorifice salutato, hunc foedissimo
 conuicio coram prosciderunt. 
 
 
 Partitis post uictoriam officiis cum Antonius Orientem ordinandum, ipse
 ueteranos in Italiam reducendos et municipalibus agris collocandos recepisset,
 neque ueteranorum neque possessorum gratiam tenuit, alteris pelli se, alteris
 non pro spe meritorum tractari querentibus.

quo tempore L. Antonium fiducia consulatus, quem gerebat, ac fraternae
 potentiae res nouas molientem confugere Perusiam coegit et ad deditionem fame
 conpulit, non tamen sine magnis suis et ante bellum et in bello discriminibus.
 nam cum spectaculo ludorum gregarium militem in quattuordecim ordinibus
 sedentem excitari per apparitorem iussisset, rumore ab obtrectatoribus dilato
 quasi eundem mox et discruciatum necasset, minimum afuit quin periret concursu
 et indignatione turbae militaris. saluti fuit, quod qui desiderabatur repente
 comparuit incolumis ac sine iniuria. circa Perusinum autem murum sacrificans
 paene interceptus est a manu gladiatorum, quae oppido eruperat.

Perusia capta in plurimos animaduertit, orare ueniam uel excusare se conantibus
 una uoce occurrens 'moriendum esse'. scribunt quidam trecentos ex dediticiis
 electos utriusque ordinis ad aram Diuo Iulio extructam Idibus Martiis hostiarum
 more mactatos. extiterunt qui traderent con s pecto eum ad arma isse,
 ut occulti aduersarii et quos metus magis quam uoluntas contineret, facultate
 L. Antoni ducis praebita, detegerentur deuictisque is et confiscatis promissa
 ueteranis praemia soluerentur.

Siculum bellum incohauit in primis, sed diu traxit intermissum saepius, modo
 reparandarum classium causa, quas tempestatibus duplici naufragio et quidem per
 aestatem amiserat, modo pace facta, flagitante populo ob interclusos commeatus
 famemque ingrauescentem; donec nauibus ex integro fabricatis ac uiginti
 seruorum milibus manumissis et ad remum datis portum Iulium apud Baias inmisso
 in Lucrinum et Auernum lacum mari effecit. in quo cum hieme tota copias
 exercuisset, Pompeium inter Mylas et Naulochum superauit, sub horam pugnae tam
 arto repente somno deuinctus, ut ad dandum signum ab amicis excitaretur. 
 
 
 unde praebitam Antonio materiam putem exprobrandi: ne rectis quidem oculis eum
 aspicere potuisse instructam aciem, uerum supinum, caelum intuentem, stupidum
 cubuisse nec prius surrexisse ac militibus in conspectum uenisse quam a M.
 Agrippa fugatae sint hostium naues. alii dictum factumque eius criminantur,
 quasi classibus tempestate perditis exclamauerit etiam inuito Neptuno uictoriam
 se adepturum, ac die circensium proximo sollemni pompae simulacrum dei
 detraxerit. 
 
 
 nec temere plura ac maiora pericula ullo alio bello adiit. traiecto in
 Siciliam exercitu, cum partem reliquam copiarum continenti repeteret, oppressus
 ex inprouiso a Demochare et Apollophane praefectis Pompei uno demum nauigio
 aegerrime effugit. iterum cum praeter Locros Regium pedibus iret et prospectis
 biremibus Pompeianis terram legentibus suas ratus descendisset ad litus, paene
 exceptus est. tunc etiam per deuios tramites refugientem seruus Aemili Pauli
 comitis eius, dolens proscriptum olim ab eo patrem Paulum et quasi occasione
 ultionis oblata, interficere conatus est. 
 
 
 Post Pompei fugam collegarum alterum M. Lepidum, quem ex Africa in auxilium
 euocarat, superbientem uiginti legionum fiducia summasque sibi partes terrore
 et minis uindicantem spoliauit exercitu supplicemque concessa uita Cerceios in
 perpetuum relegauit.

M. Antoni i societatem semper dubiam et incertam
 reconciliationibusque uariis male focilatam abrupit tandem, et quo magis
 degenerasse eum a ciuili more approbaret, testamentum, quod is Romae etiam de
 Cleopatra liberis inter heredes nuncupatis reliquerat, aperiundum recitandumque
 pro contione curauit. 
 
 
 remisit tamen hosti iudicato necessitudines amicosque omnes atque inter alios
 C. Sosium et T. Domitium tunc adhuc consules. Bononiensibus quoque publice,
 quod in Antoniorum clientela antiquitus erant, gratiam fecit coniurandi cum
 tota Italia pro partibus suis. nec multo post nauali proelio apud Actium uicit
 in serum dimicatione protracta, ut in naue uictor pernoctauerit. 
 
 
 ab Actio cum Samum in hiberna se recepisset, turbatus nuntiis de seditione
 praemia et missionem poscentium, quos ex omni numero confecta uictoria
 Brundisium praemiserat, repetita Italia tempestate in traiectu bis
 conflictatus, primo inter promunturia Peloponensi atque Aetoliae, rursus circa
 montes Ceraunios utrubique parte liburnicarum demersa, simul eius, in qua
 uehebatur, fusis armamentis et gubernaculo diffracto; nec amplius quam septem
 et uiginti dies, donec †ad desideria militum ordinarentur, Brundisii
 commoratus, Asiae Syriaeque circuitu Aegyptum petit obsessaque Alexandrea, quo
 Antonius cum Cleopatra confugerat, breui potitus est. 
 
 
 et Antonium quidem seras condiciones pacis temptantem ad mortem adegit
 uiditque mortuum. Cleopatrae, quam seruatam triumpho magno opere cupiebat,
 etiam psyllos admouit, qui uenenum ac uirus exugerent, quod perisse morsu
 aspidis putabatur. ambobus communem sepulturae honorem tribuit ac tumulum ab
 ipsis incohatum perfici iussit. 
 
 
 Antonium iuuenem, maiorem de duobus Fuluia genitis, simulacro Diui Iuli, ad
 quod post multas et irritas preces confugerat, abreptum interemit. item
 Caesarionem, quem ex Caesare patre Cleopatra concepisse praedicabat, retractum
 e fuga supplicio adfecit. reliquos Antoni i reginaeque communes
 liberos non secus ac necessitudine iunctos sibi et conseruauit et mox pro
 condicione cuiusque sustinuit ac fouit.

per idem tempus conditorium et corpus Magni Alexandri, cum prolatum e penetrali
 subiecisset oculis, corona aurea imposita ac floribus aspersis ueneratus est
 consultusque, num et Ptolemaeum inspicere uellet, regem se uoluisse ait uidere,
 non mortuos. 
 
 
 Aegyptum in prouinciae formam redactam ut feraciorem habilioremque annonae
 urbicae redderet, fossas omnis, in quas Nilus exaestuat, oblimatas longa
 uetustate militari opere detersit. quoque Actiacae uictoriae memoria
 celebratior et in posterum esset, urbem Nicopolim apud Actium condidit ludosque
 illic quinquennales constituit et ampliato uetere Apollinis templo locum
 castrorum, quibus fuerat usus, exornatum naualibus spoliis Neptuno ac Marti
 consecrauit.

Tumultus posthac et rerum nouarum initia coniurationesque complures, prius quam
 inualescerent indicio detectas, compressit alias alio tempore: Lepidi iuuenis,
 deinde Varronis Murenae et Fanni Caepionis, mox M. Egnati, exin Plauti Rufi
 Lucique Pauli progeneri sui, ac praeter has L. Audasi falsarum tabularum rei ac
 neque aetate neque corpore integri, item Asini Epicadi ex gente Parthina
 ibridae, ad extremum Telephi, mulieris serui nomenculatoris. nam ne ultimae
 quidem sortis hominum conspiratione et periculo caruit. 
 
 
 Audasius atque Epicadus Iuliam filiam et Agrippam nepotem ex insulis, quibus
 continebantur, rapere ad exercitus, Telephus quasi debita sibi fato dominatione
 et ipsum et senatum adgredi destinarant. quin etiam quondam iuxta cubiculum
 eius lixa quidam ex Illyrico exercitu, ianitoribus deceptis, noctu deprehensus
 est cultro uenatorio cinctus, imposne mentis an simulata dementia incertum;
 nihil enim exprimi quaestione potuit.

Externa bella duo omnino per se gessit, Delmaticum adulescens adhuc et Antonio
 deuicto Cantabricum. Delmatico etiam uulnera excepit, una acie dextrum genu
 lapide ictus, altera et crus et utrumque brachium ruina pontis consauciatus.
 reliqua per legatos administrauit, ut tamen quibusdam Pannonicis atque
 Germanicis aut interueniret aut non longe abesset, Rauennam uel Mediolanium uel
 Aquileiam usque ab urbe progrediens.

domuit autem partim ductu partim auspiciis suis Cantabriam, Aquitaniam,
 Pannoniam, Delmatiam cum Illyrico omni, item Raetiam et Vindelicos ac Salassos,
 gentes Inalpinas. coercuit et Dacorum incursiones tribus eorum ducibus cum
 magna copia caesis, Germanosque ultra Albim fluuium summouit, ex quibus Suebos
 et Sigambros dedentis se traduxit in Galliam atque in proximis Rheno agris
 conlocauit. alias item nationes male quietas ad obsequium redegit. 
 
 
 nec ulli genti sine iustis et necessariis causis bellum intulit tantumque
 afuit a cupiditate quoquo modo imperium uel bellicam gloriam augendi, ut
 quorundam barbarorum principes in aede Martis Vltoris iurare coegerit mansuros
 se in fide ac pace quam peterent, a quibusdam uero nouum genus obsidum,
 feminas, exigere temptauerit, quod neglegere marum pignera sentiebat; et tamen
 potestatem semper omnibus fecit, quotiens uellent obsides recipiendi. neque aut
 crebrius aut perfidiosius rebellantis grauiore umquam ultus est poena, quam ut
 captiuos sub lege uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra
 tricensimum annum liberarentur. 
 
 
 qua uirtutis moderationisque fama Indos etiam ac Scythas auditu modo cognitos
 pellexit ad amicitiam suam populique Rom. ultro per legatos petendam. Parthi
 quoque et Armeniam uindicanti facile cesserunt et signa militaria, quae M.
 Crasso et M. Antonio ademerant, reposcenti reddiderunt obsidesque insuper
 optulerunt, denique pluribus quondam de regno concertantibus, non nisi ab ipso
 electum probauerunt.

Ianum Quirinum semel atque iterum a condita urbe ante memoriam suam clausum in
 multo breuiore temporis spatio terra marique pace parta ter clusit. bis ouans
 ingressus est urbem, post Philippense et rursus post Siculum bellum. curulis
 triumphos tris egit, Delmaticum, Actiacum, Alexandrinum, continuo triduo
 omnes.

Graues ignominias cladesque duas omnino nec alibi quam in Germania accepit,
 Lollianam et Varianam, sed Lollianam maioris infamiae quam detrimenti, Varianam
 paene exitiabilem tribus legionibus cum duce legatisque et auxiliis omnibus
 caesis. hac nuntiata excubias per urbem indixit, ne quis tumultus existeret, et
 praesidibus prouinciarum propagauit imperium, ut a peritis et assuetis socii
 continerentur. 
 
 
 uouit et magnos ludos Ioui Optimo Maximo, si res p. in meliorem statum
 uertisset: quod factum Cimbrico Marsicoque bello erat. adeo denique
 consternatum ferunt, ut per continuos menses barba capilloque summisso caput
 interdum foribus illideret uociferans: 'Quintili Vare, legiones redde!' diemque
 cladis quotannis maestum habuerit ac lugubrem.

In re militari et commutauit multa et instituit atque etiam ad antiquum morem
 nonnulla reuocauit. disciplinam seuerissime rexit. ne legatorum quidem cuiquam,
 nisi grauate hibernisque demum mensibus, permisit uxorem interuisere. equitem 
 R. 
 R omanum 
 , quod duobus filiis adulescentibus causa detrectandi sacramenti
 pollices amputasset, ipsum bonaque subiecit hastae; quem tamen, quod inminere
 emptioni publicanos uidebat, liberto suo addixit, ut relegatum in agros pro
 libero esse sineret. 
 
 
 decimam legionem contumacius parentem cum ignominia totam dimisit, item alias
 immodeste missionem postulantes citra commoda emeritorum praemiorum
 exauctorauit. cohortes, si quae cessissent loco, decimatas hordeo pauit.
 centuriones statione deserta, itidem ut manipulares, capitali animaduersione
 puniit, pro cetero delictorum genere uariis ignominis adfecit, ut stare per
 totum diem iuberet ante praetorium, interdum tunicatos discinctosque,
 nonnumquam cum decempedis, uel etiam caespitem portantes.

neque post bella ciuilia aut in contione aut per edictum ullos militum
 commilitones appellabat, sed milites, ac ne a filiis quidem aut priuignis suis
 imperio praeditis aliter appellari passus est, ambitiosius id existimans, quam
 aut ratio militaris aut temporum quies aut sua domusque suae maiestas
 postularet. 
 
 
 libertino milite, praeterquam Romae incendiorum causa et si tumultus in
 grauiore annona metueretur, bis usus est: semel ad praesidium coloniarum
 Illyricum contingentium, iterum ad tutelam ripae Rheni fluminis; eosque, seruos
 adhuc uiris feminisque pecuniosioribus indictos ac sine mora manumissos, sub
 priore uexillo habuit, neque aut commixtos cum ingenuis aut eodem modo armatos.
 
 
 
 Dona militaria aliquanto facilius phaleras et torques, quicquid auro argentoque
 constaret, quam uallares ac murales coronas, quae honore praecellerent, dabat;
 has quam parcissime et sine ambitione ac saepe etiam caligatis tribuit. M.
 Agrippam in Sicilia post naualem uictoriam caeruleo uexillo donauit. solos
 triumphales, quamquam et socios expeditionum et participes uictoriarum suarum,
 numquam donis impertiendos putauit, quod ipsi quoque ius habuissent tribuendi
 ea quibus uellent. 
 
 
 nihil autem minus in perfecto duci quam festinationem temeritatemque
 conuenire arbitrabatur. crebro itaque illa iactabat: σπεῦδε 
 βραδέως· 
 
 
 ἀσφαλὴς γάρ ἐστʼ ἀμείνων ἢ θρασὺς στρατηλάτης 
 et: 'sat celeriter fieri quidquid fiat satis bene.' proelium quidem aut bellum
 suscipiendum omnino negabat, nisi cum maior emolumenti spes quam damni metus
 ostenderetur. nam minima commoda non minimo sectantis discrimine similes aiebat
 esse aureo hamo piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pensari
 posset.

Magistratus atque honores et ante tempus et quosdam noui generis perpetuosque
 cepit. consulatum uicesimo aetatis anno inuasit admotis hostiliter ad urbem
 legionibus missisque qui sibi nomine exercitus deposcerent; cum quidem
 cunctante senatu Cornelius centurio, princeps legationis, reiecto sagulo
 ostendens gladii capulum non dubitasset in curia dicere: 'hic faciet, si uos
 non feceritis.' 
 
 
 secundum consulatum post nouem annos, tertium anno interiecto gessit,
 sequentis usque ad undecimum continuauit, multisque mox, cum deferrentur,
 recusatis duodecimum magno, id est septemdecim annorum, interuallo et rursus
 tertium decimum biennio post ultro petit, ut C. et Lucium filios amplissimo
 praeditus magistratu suo quemque tirocinio deduceret in forum. 
 
 
 quinque medios consulatus a sexto ad decimum annuos gessit, ceteros aut nouem
 aut sex aut quattuor aut tribus mensibus, secundum uero paucissimis horis. nam
 die Kal. Ian. cum mane pro aede Capitolini Iouis paululum curuli sella
 praesedisset, honore abiit suffecto alio in locum suum. nec omnes Romae, sed
 quartum consulatum in Asia, quintum in insula Samo, octauum et nonum Tarracone
 init.

Triumuiratum rei p. constituendae per decem annos administrauit; in quo
 restitit quidem aliquamdiu collegis ne qua fieret proscriptio, sed inceptam
 utroque acerbius exercuit. namque illis in multorum saepe personam per gratiam
 et preces exorabilibus solus magno opere contendit ne cui parceretur,
 proscripsitque etiam C. Toranium tutorem suum, eundem collegam patris sui
 Octaui in aedilitate. 
 
 
 Iulius Saturninus hoc amplius tradit, cum peracta proscriptione M. Lepidus in
 senatu excusasset praeterita et spem clementiae in posterum fecisset, quoniam
 satis poenarum exactum esset, hunc e diuerso professum, ita modum se
 proscribendi statuisse, ut omnia sibi reliquerit libera. in cuius tamen
 pertinaciae paenitentiam postea T. Vinium Philopoemenem, quod patronum suum
 proscriptum celasse olim diceretur, equestri dignitate honorauit. 
 
 
 in eadem hac potestate multiplici flagrauit inuidia. nam et Pinarium equitem 
 R. 
 R omanum 
 , cum contionante se admissa turba paganorum apud milites subscribere
 quaedam animaduertisset, curiosum ac speculatorem ratus coram confodi
 imperauit; et Tedium Afrum consulem designatum, quia factum quoddam suum
 maligno sermone carpsisset, tantis conterruit minis, ut is se praecipitauerit;
 
 
 
 et Quintum Gallium praetorem, in officio salutationis tabellas duplices ueste
 tectas tenentem, suspicatus gladium occulere, nec quicquam statim, ne aliud
 inueniretur, ausus inquirere, paulo post per centuriones et milites raptum e
 tribunali seruilem in modum torsit ac fatentem nihil iussit occidi prius oculis
 eius sua manu effossis; quem tamen scribit conloquio petito insidiatum sibi
 coniectumque a se in custodiam, deinde urbe interdicta dimissum naufragio uel
 latronum insidiis perisse. 
 
 
 tribuniciam potestatem perpetuam recepit, in qua semel atque iterum per
 singula lustra collegam sibi cooptauit. recepit et morum legumque regimen aeque
 perpetuum, quo iure, quamquam sine censurae honore, censum tamen populi ter
 egit, primum ac tertium cum collega, medium solus.

De reddenda re p. bis cogitauit: primum post oppressum statim Antonium, memor
 obiectum sibi ab eo saepius, quasi per ipsum staret ne redderetur; ac rursus
 taedio diuturnae ualitudinis, cum etiam magistratibus ac senatu domum accitis
 rationarium imperii tradidit. sed reputans et se priuatum non sine periculo
 fore et illam plurium arbitrio temere committi, in retinenda perseuerauit,
 dubium euentu meliore an uoluntate. 
 
 
 quam uoluntatem, cum prae se identidem ferret, quodam etiam edicto his uerbis
 testatus est: 'ita mihi saluam ac sospitem rem p. sistere in sua sede liceat
 atque eius rei fructum percipere, quem peto, ut optimi status auctor dicar et
 moriens ut feram mecum spem, mansura in uestigio suo fundamenta rei p. quae
 iecero.' fecitque ipse se compotem uoti nisus omni modo, ne quem noui status
 paeniteret. 
 
 
 Vrbem neque pro maiestate imperii ornatam et inundationibus incendiisque
 obnoxiam excoluit adeo, ut iure sit gloriatus marmoream se relinquere, quam
 latericiam accepisset. tutam uero, quantum prouideri humana ratione potuit,
 etiam in posterum praestitit.

publica opera plurima extruxit, e quibus uel praecipua: forum cum aede Martis
 Vltoris, templum Apollinis in Palatio, aedem Tonantis Iouis in Capitolio. fori
 extruendi causa fuit hominum et iudiciorum multitudo, quae uidebatur non
 sufficientibus duobus etiam tertio indigere; itaque festinatius necdum perfecta
 Martis aede publicatum est cautumque, ut separatim in eo publica iudicia et
 sortitiones iudicum fierent. 
 
 
 aedem Martis bello Philippensi pro ultione paterna suscepto uouerat; sanxit
 ergo, ut de bellis triumphisque hic consuleretur senatus, prouincias cum
 imperio petituri hinc deducerentur, quique uictores redissent, huc insignia
 triumphorum conferrent. 
 
 
 templum Apollinis in ea parte Palatinae domus excitauit, quam fulmine ictam
 desiderari a deo haruspices pronuntiarant; addidit porticus cum bibliotheca
 Latina Graecaque, quo loco iam senior saepe etiam senatum habuit decuriasque
 iudicum recognouit. Tonanti Ioui aedem consecrauit liberatus periculo, cum
 expeditione Cantabrica per nocturnum iter lecticam eius fulgur praestrinxisset
 seruumque praelucentem exanimasset. 
 
 
 quaedam etiam opera sub nomine alieno, nepotum scilicet et uxoris sororisque
 fecit, ut porticum basilicamque Gai et Luci, item porticus Liuiae et Octauiae
 theatrumque Marcelli. sed et ceteros principes uiros saepe hortatus est, ut pro
 facultate quisque monimentis uel nouis uel refectis et excultis urbem
 adornarent. 
 
 
 multaque a multis tunc extructa sunt, sicut a Marcio Philippo aedes Herculis
 Musarum, a L. Cornificio aedes Dianae, ab Asinio Pollione atrium Libertatis, a
 Munatio Planco aedes Saturni, a Cornelio Balbo theatrum, a Statilio Tauro
 amphitheatrum, a M. uero Agrippa complura et egregia.

Spatium urbis in regiones uicosque diuisit instituitque, ut illas annui
 magistratus sortito tuerentur, hos magistri e plebe cuiusque uiciniae lecti.
 aduersus incendia excubias nocturnas uigilesque commentus est; ad coercendas
 inundationes alueum Tiberis laxauit ac repurgauit completum olim ruderibus et
 aedificiorum prolationibus coartatum. quo autem facilius undique urbs adiretur,
 desumpta sibi Flaminia uia Arimino tenus munienda reliquas triumphalibus uiris
 ex manubiali pecunia sternendas distribuit. 
 
 
 Aedes sacras uetustate conlapsas aut incendio absumptas refecit easque et
 ceteras opulentissimis donis adornauit, ut qui in cellam Capitolini Iouis
 sedecim milia pondo auri gemmasque ac margaritas quingenties sestertium una
 donatione contulerit.

postquam uero pontificatum maximum, quem numquam uiuo Lepido auferre
 sustinuerat, mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci
 Latinique generis nullis uel parum idoneis auctoribus uulgo ferebatur, supra
 duo milia contracta undique cremauit ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque
 dilectu habito; condiditque duobus forulis auratis sub Palatini Apollinis basi.
 
 
 
 annum a Diuo Iulio ordinatum, sed postea neglegentia conturbatum atque
 confusum, rursus ad pristinam rationem redegit; in cuius ordinatione Sextilem
 mensem e suo cognomine nuncupauit magis quam Septembrem quo erat natus, quod
 hoc sibi et primus consulatus et insignes uictoriae optigissent. 
 
 
 sacerdotum et numerum et dignitatem sed et commoda auxit, praecipue Vesta lium
 uirginum. cumque in demortuae locum aliam capi oporteret ambirentque multi ne
 filias in sortem darent, adiurauit, si cuiusquam neptium suarum competeret
 aetas, oblaturum se fuisse eam. 
 
 
 nonnulla etiam ex antiquis caerimonis paulatim abolita restituit, ut Salutis
 augurium, Diale flamonium, sacrum Lupercale, ludos Saeculares et Compitalicios.
 Lupercalibus uetuit currere inberbes, item Saecularibus ludis iuuenes utriusque
 sexus prohibuit ullum nocturnum spectaculum frequentare nisi cum aliquo maiore
 natu propinquorum. Compitales Lares ornari bis anno instituit uernis floribus
 et aestiuis. 
 
 
 Proximum a dis immortalibus honorem memoriae ducum praestitit, qui imperium p.
 R. ex minimo maximum reddidissent. itaque et opera cuiusque manentibus titulis
 restituit et statuas omnium triumphali effigie in utraque fori sui porticu
 dedicauit, professus e s t edicto: commentum id se, ut ad illorum 
 
 uelut ad exemplar et ipse, dum uiueret, et insequentium aetatium
 principes exigerentur a ciuibus. Pompei quoque statuam contra theatri eius
 regiam marmoreo Iano superposuit translatam e curia, in qua C. Caesar fuerat
 occisus.

Pleraque pessimi exempli in perniciem publicam aut ex consuetudine licentiaque
 bellorum ciuilium durauerant aut per pacem etiam extiterant. nam et grassatorum
 plurimi palam se ferebant succincti ferro, quasi tuendi sui causa, et rapti per
 agros uiatores sine discrimine liberi seruique ergastulis possessorum
 supprimebantur, et plurimae factiones titulo collegi noui ad nullius non
 facinoris societatem coibant. igitur grassaturas dispositis per oportuna loca
 stationibus inhibuit, ergastula recognouit, collegia praeter antiqua et
 legitima dissoluit. 
 
 
 tabulas ueterum aerari debitorum, uel praecipuam calumniandi materiam,
 ex c ussit; loca in urbe publica iuris ambigui possessoribus
 adiudicauit; diuturnorum reorum et ex quorum sordibus nihil aliud quam uoluptas
 inimicis quaereretur nomina aboleuit condicione proposita, ut si quem quis
 repetere uellet, par periculum poenae subiret. ne quod autem maleficium
 negotiumue inpunitate uel mora elaberetur, triginta amplius dies, qui honoraris
 ludis occupabantur, actui rerum accommodauit. 
 
 
 ad tris iudicum decurias quartam addidit ex inferiore censu, quae ducenariorum
 uocaretur iudicaretque de leuioribus summis. iudices a tricensimo aetatis anno
 adlegit, id est quinquennio maturius quam solebant. ac plerisque iudicandi
 munus detractantibus uix concessit, ut singulis decuriis per uices annua
 uacatio esset et ut solitae agi Nouembri ac Decembri mense res
 omitterentur.

ipse ius dixit assidue et in noctem nonnumquam, si parum corpore ualeret,
 lectica pro tribunali collocata uel etiam domi cubans. dixit autem ius non
 diligentia modo summa sed et lenitate, siquidem manifesti parricidii reum, ne
 culleo insueretur, quod non nisi confessi adficiuntur hac poena, ita fertur
 interrogasse: 'certe patrem tuum non occidisti?' 
 
 
 et cum de falso testamento ageretur omnesque signatores lege Cornelia
 tenerentur, non tantum duas tabellas, damnatoriam et absolutoriam, simul
 cognoscentibus dedit, sed tertiam quoque, qua ignosceretur iis, quos fraude ad
 signandum uel errore inductos constitisset. 
 
 
 appellationes quotannis urbanorum quidem litigatorum praetori delegabat
 urbano, at prouincialium consularibus uiris, quos singulos cuiusque prouinciae
 negotiis praeposuisset.

Leges retractauit et quasdam ex integro sanxit, ut sumptuariam et de adulteriis
 et de pudicitia, de ambitu, de maritandis ordinibus. hanc cum aliquanto
 seuerius quam ceteras emendasset, prae tumultu recusantium perferre non potuit
 nisi adempta demum lenitaue parte poenarum et uacatione trienni data auctisque
 praemiis. 
 
 
 sic quoque abolitionem eius publico spectaculo pertinaciter postulante equite,
 accitos Germanici liberos receptosque partim ad se partim in patris gremium
 ostentauit, manu uultuque significans ne grauarentur imitari iuuenis exemplum.
 cumque etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione uim legis
 eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartauit, diuortiis modum imposuit.

Senatorum affluentem numerum deformi et incondita turba—erant enim super mille,
 et quidam indignissimi et post necem Caesaris per gratiam et praemium adlecti,
 quos orciuos uulgus uocabat—ad modum pristinum et splendorem redegit duabus
 lectionibus: prima ipsorum arbitratu, quo uir uirum legit, secunda suo et
 Agrippae; quo tempore existimatur lorica sub ueste munitus ferroque cinctus
 praesedisse decem ualentissimis senatorii ordinis amicis sellam suam
 circumstantibus. 
 
 
 Cordus Cremutius scribit ne admissum quidem tunc quemquam senatorum nisi solum
 et praetemptato sinu. quosdam ad excusandi se uerecundiam compulit seruauitque
 etiam excusantibus insigne uestis et spectandi in orchestra epulandique publice
 ius. 
 
 
 quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera
 fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret
 apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense
 legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neue Septembri Octobriue mense
 ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta
 confici possent; sibique instituit consilia sortiri semenstria, cum quibus de
 negotiis ad frequentem senatum referendis ante tractaret. 
 
 
 sententias de maiore negotio non more atque ordine sed prout libuisset
 perrogabat, ut perinde quisque animum intenderet ac si censendum magis quam
 adsentiendum esset.

Auctor et aliarum rerum fuit, in quis: ne acta senatus publicarentur, ne
 magistratus deposito honore statim in prouincias mitterentur, ut proconsulibus
 ad mulos et tabernacula, quae publice locari solebant, certa pecunia
 constitueretur, ut cura aerari a quaestoribus urbanis ad praetorios praetoresue
 transiret, ut centumuiralem hastam quam quaesturam functi consuerant cogere
 decemuiri cogerent.

quoque plures partem administrandae rei p. caperent, noua officia excogitauit:
 curam operum publicorum, uiarum, aquarum, aluei Tiberis, frumenti populo
 diuidundi, praefecturam urbis, triumuiratum legendi senatus et alterum
 recognoscendi turmas equitum, quotiensque opus esset. censores creari desitos
 longo interuallo creauit. numerum praetorum auxit. exegit etiam, ut quotiens
 consulatus sibi daretur, binos pro singulis collegas haberet, nec optinuit,
 reclamantibus cunctis satis maiestatem eius imminui, quod honorem eum non solus
 sed cum altero gereret.

nec parcior in bellica uirtute honoranda, super triginta ducibus iustos
 triumphos et aliquanto pluribus triumphalia ornamenta decernenda curauit. 
 
 
 Liberis senatorum, quo celerius rei p. assuescerent, protinus uirili toga latum
 clauum induere et curiae interesse permisit militiamque auspicantibus non
 tribunatum modo legionum, sed et praefecturas alarum dedit; ac ne qui expers
 castrorum esset, binos plerumque laticlauios praeposuit singulis alis. 
 
 
 Equitum turmas frequenter recognouit, post longam intercapedinem reducto more
 trauectionis. sed neque detrahi quemquam in trauehendo ab accusatore passus
 est, quod fieri solebat, et senio uel aliqua corporis labe insignibus permisit,
 praemisso in ordine equo, ad respondendum quotiens citarentur pedibus uenire;
 mox reddendi equi gratiam fecit eis, qui maiores annorum quinque et triginta
 retinere eum nollent;

impetratisque a senatu decem adiutoribus unum quemque equitum rationem uitae
 reddere coegit atque in exprobratis alios poena, alios ignominia notauit,
 plures admonitione, sed uaria. lenissimum genus admonitionis fuit traditio
 coram pugillarium, quos taciti et ibidem statim legerent; notauitque aliquos,
 quod pecunias leuioribus usuris mutuati grauiore faenore collocassent.

ac comitiis tribuniciis si deessent candidati senatores, ex equitibus R.
 creauit, ita ut potestate transacta in utro uellent ordine manerent. cum autem
 plerique equitum attrito bellis ciuilibus patrimonio spectare ludos e
 quattuordecim non auderent metu poenae theatralis, pronuntiauit non teneri ea,
 quibus ipsis parentibusue equester census umquam fuisset. 
 
 
 Populi recensum uicatim egit, ac ne plebs frumentationum causa frequentius ab
 negotiis auocaretur, ter in annum quaternum mensium tesseras dare destinauit;
 sed desideranti consuetudinem ueterem concessit rursus, ut sui cuiusque mensis
 acciperet. comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac multiplici poena coercito
 ambitu, Fabianis et Scaptiensibus tribulibus suis die comitiorum, ne quid a
 quoquam candidato desiderarent, singula milia nummum a se diuidebat. 
 
 
 Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluuione peregrini ac
 seruilis sanguinis incorruptum seruare populum, et ciuitates Romanas parcissime
 dedit et manumittendi modum terminauit. Tiberio pro cliente Graeco petenti
 rescripsit, non aliter se daturum, quam si praesens sibi persuasisset, quam
 iustas petendi causas haberet; et Liuiae pro quodam tributario Gallo roganti
 ciuitatem negauit, immunitatem optulit affirmans facilius se passurum fisco
 detrahi aliquid, quam ciuitatis Romanae uulgari honorem. 
 
 
 seruos non contentus multis difficultatibus a libertate et multo pluribus a
 libertate iusta remouisse, cum et de numero et de condicione ac differentia
 eorum, qui manumitterentur, curiose cauisset, hoc quoque adiecit, ne uinctus
 umquam tortusue quis ullo libertatis genere ciuitatem adipisceretur. 
 
 
 Etiam habitum uestitumque pristinum reducere studuit, ac uisa quondam pro
 contione pullatorum turba indignabundus et clamitans: 'en 
 Romanos, rerum dominos, gentemque togatam!' negotium aedilibus dedit, ne quem
 posthac paterentur in foro circaue nisi positis lacernis togatum
 consistere.

Liberalitatem omnibus ordinibus per occasiones frequenter exhibuit. nam et
 inuecta urbi Alexandrino triumpho regia gaza tantam copiam nummariae rei
 effecit, ut faenore deminuto plurimum agrorum pretiis accesserit, et postea,
 quotiens ex damnatorum bonis pecunia superflueret, usum eius gratuitum iis, qui
 cauere in duplum possent, ad certum tempus indulsit. senatorum censum ampliauit
 ac pro octingentorum milium summa duodecies sestertium taxauit suppleuitque non
 habentibus. 
 
 
 congiaria populo frequenter dedit, sed diuersae fere summae: modo
 quadringenos, modo trecenos, nonnumquam ducenos quinquagenosque nummos; ac ne
 minores quidem pueros praeteriit, quamuis non nisi ab undecimo aetatis anno
 accipere consuessent. frumentum quoque in annonae difficultatibus saepe
 leuissimo, interdum nullo pretio uiritim admensus est tesserasque nummarias
 duplicauit.

sed ut salubrem magis quam ambitiosum principem scires, querentem de inopia et
 caritate uini populum seuerissima coercuit uoce: satis prouisum a genero suo
 Agrippa perductis pluribus aquis, ne homines sitirent. 
 
 
 eidem populo promissum quidem congiarium reposcenti bonae se fidei esse
 respondit; non promissum autem flagitanti turpitudinem et impudentiam edicto
 exprobrauit affirmauitque non daturum se quamuis dare destinaret. nec minore
 grauitate atque constantia, cum proposito congiario multos manumissos
 insertosque ciuium numero comperisset, negauit accepturos quibus promissum non
 esset, ceterisque minus quam promiserat dedit, ut destinata summa sufficeret.
 
 
 
 magna uero quondam sterilitate ac difficili remedio cum uenalicias et
 lanistarum familias peregrinosque omnes exceptis medicis et praeceptoribus
 partimque seruitiorum urbe expulisset, ut tandem annona conualuit, impetum se
 cepisse scribit frumentationes publicas in perpetuum abolendi, quod earum
 fiducia cultura agrorum cessaret: neque tamen perseuerasse, quia certum haberet
 posse per ambitionem quandoque restitui. atque ita postha n c rem
 temperauit, ut non minorem aratorum ac negotiantium quam populi rationem
 deduceret.

Spectaculorum et assiduitate et uarietate et magnificentia omnes antecessit.
 fecisse se ludos ait suo nomine quater, pro aliis magistratibus, qui aut
 abessent aut non sufficerent, ter et uicies. fecitque nonnumquam etiam uicatim
 ac pluribus scaenis per omnium linguarum histriones 
 
 non in foro modo, nec in amphitheatro, sed et in circo et in Saeptis, et
 aliquando nihil praeter uenationem edidit; athletas quoque extructis in campo
 Martio sedilibus ligneis; item nauale proelium circa Tiberim cauato solo, in
 quo nunc Caesarum nemus est. quibus diebus custodes in urbe disposuit, ne
 raritate remanentium grassatoribus obnoxia esset. 
 
 
 in circo aurigas cursoresque et confectores ferarum, et nonnumquam ex
 nobilissima iuuentute, produxit. sed et Troiae lusum edidit frequentissime
 maiorum minorumque puerorum, prisci decorique moris existimans clarae stirpis
 indolem sic notescere. in hoc ludicro Nonium Asprenatem lapsu debilitatum aureo
 torque donauit passusque est ipsum posterosque Torquati ferre cognomen. mox
 finem fecit talia edendi Asinio Pollione oratore grauiter inuidioseque in curia
 questo Aesernini nepotis sui casum, qui et ipse crus fregerat. 
 
 
 Ad scaenicas quoque et gladiatorias operas et equitibus Romanis aliquando usus
 est, uerum prius quam senatus consulto interdiceretur. postea nihil sane
 praeterquam adulescentulum Lycium honeste natum exhibuit, tantum ut ostenderet,
 quod erat bipedali minor, librarum septemdecim ac uocis immensae. 
 
 
 quodam autem muneris die Parthorum obsides tunc primum missos per mediam
 harenam ad spectaculum induxit superque se subsellio secundo collocauit.
 solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid inuisitatum dignumque
 cognitu aduectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut
 rhinocerotem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro
 comitio. 
 
 
 Accidit uotiuis circensibus, ut correptus ualitudine lectica cubans tensas
 deduceret; rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat,
 euenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus. nepotum quoque
 suorum munere cum consternatum ruinae metu populum retinere et confirmare nullo
 modo posset, transiit e loco suo atque in ea parte consedit, quae suspecta
 maxime erat.

Spectandi confusissimum ac solutissimum morem correxit ordinauitque motus
 iniuria senatoris, quem Puteolis per celeberrimos ludos consessu frequenti nemo
 receperat. facto igitur decreto patrum ut, quotiens quid spectaculi usquam
 publice ederetur, primus subselliorum ordo uacaret senatoribus, Romae legatos
 liberarum sociarumque gentium uetuit in orchestra sedere, cum quosdam etiam
 libertini generis mitti deprendisset. 
 
 
 militem secreuit a populo. maritis e plebe proprios ordines assignauit,
 praetextatis cuneum suum, et proximum paedagogis, sanxitque ne quis pullatorum
 media cauea sederet. feminis ne gladiatores quidem, quos promiscue spectari
 sollemne olim erat, nisi ex superiore loco spectare concessit. 
 
 
 solis uirginibus Vestalibus locum in theatro separatim et contra praetoris
 tribunal dedit. athletarum uero spectaculo muliebre secus omne adeo summouit,
 ut pontificalibus ludis pugilum par postulatum distulerit in insequentis diei
 matutinum tempus edixeritque mulieres ante horam quintam uenire in theatrum non
 placere.

ipse circenses ex amicorum fere libertorumque cenaculis spectabat, interdum ex
 puluinari et quidem cum coniuge ac liberis sedens. spectaculo plurimas horas,
 aliquando totos dies aberat, petita uenia commendatisque qui suam uicem
 praesidendo fungerentur. uerum quotiens adesset, nihil praeterea agebat, seu
 uitandi rumoris causa, quo patrem Caesarem uulgo reprehensum commemorabat, quod
 inter spectandum epistulis libellisque legendis aut rescribendis uacaret, seu
 studio spectandi ac uoluptate, qua teneri se neque dissimulauit umquam et saepe
 ingenue professus est. 
 
 
 itaque corollaria et praemia in alienis quoque muneribus ac ludis et crebra et
 grandia de suo offerebat nullique Graeco certamini interfuit, quo non pro
 merito quemque certantium honorarit. spectauit autem studiosissime pugiles et
 maxime Latinos, non legitimos atque ordinarios modo, quos etiam committere cum
 Graecis solebat, sed et cateruarios oppidanos inter angustias uicorum pugnantis
 temere ac sine arte. 
 
 
 uniuersum denique genus operas aliquas publico spectaculo praebentium etiam
 cura sua dignatus est: athletis et conseruauit priuilegia et ampliauit,
 gladiatores sine missione edi prohibuit, coercitionem in histriones
 magistratibus omni tempore et loco lege uetere permissam ademit praeterquam
 ludis et scaena. 
 
 
 nec tamen eo minus aut xysticorum certationes aut gladiatorum pugnas
 seuerissime semper exegit. nam histrionum licentiam adeo compescuit, ut
 Stephanionem togatarium, cui in puerilem habitum circumtonsam matronam
 ministrasse compererat, per trina theatra uirgis caesum relegauerit, Hylan
 pantomimum querente praetore in atrio domus suae nemine excluso flagellis
 uerberarit et Pyladen urbe atque Italia summouerit, quod spectatorem, a quo
 exibilabatur, demonstrasset digito conspicuumque fecisset.

Ad hunc modum urbe urbanisque rebus administratis Italiam duodetriginta
 coloniarum numero deductarum a se frequentauit operibusque ac uectigalibus
 publicis plurifariam instruxit, etiam iure ac dignatione urbi quodam modo pro
 parte aliqua adaequauit excogitato genere suffragiorum, quae de magistratibus
 urbicis decuriones colonici in sua quisque colonia ferrent et sub die
 comitiorum obsignata Romam mitterent. ac necubi aut honestorum deficeret copia
 aut multitudinis suboles, equestrem militiam petentis etiam ex commendatione
 publica cuiusque oppidi ordinabat, at iis, qui e plebe regiones sibi reuisenti
 filios filiasue approbarent, singula nummorum milia pro singulis diuidebat.

Prouincias ualidiores et quas annuis magistratuum imperiis regi nec facile nec
 tutum erat, ipse suscepit, ceteras proconsulibus sortito permisit; et tamen
 nonnullas commutauit interdum atque ex utroque genere plerasque saepius adiit.
 urbium quasdam, foederatas sed ad exitium licentia praecipites, libertate
 priuauit, alias aut aere alieno laborantis leuauit aut terrae motu subuersas
 denuo condidit aut merita erga populum R. adlegantes Latinitate uel ciuitate
 donauit. nec est, ut opinor, prouincia, excepta dum taxat Africa et Sardinia,
 quam non adierit. in has fugato Sex. Pompeio traicere ex Sicilia apparantem
 continuae et immodicae tempestates inhibuerunt nec mox occasio aut causa
 traiciendi fuit.

Regnorum quibus belli iure potitus est, praeter pauca, aut isdem quibus
 ademerat reddidit aut alienigenis contribuit. reges socios etiam inter semet
 ipsos necessitudinibus mutuis iunxit, promptissimus affinitatis cuiusque atque
 amicitiae conciliator et fautor; nec aliter uniuersos quam membra partisque
 imperii curae habuit, rectorem quoque solitus apponere aetate paruis aut mente
 lapsis, donec adolescerent aut resipiscerent; ac plurimorum liberos et educauit
 simul cum suis et instituit.

Ex militaribus copiis legiones et auxilia prouinciatim distribuit, classem
 Miseni et alteram Rauennae ad tutelam Superi et Inferi maris conlocauit,
 ceterum numerum partim in urbis partim in sui custodiam adlegit dimissa
 Calagurritanorum manu, quam usque ad deuictum Antonium, item Germanorum, quam
 usque ad cladem Varianam inter armigeros circa se habuerat. neque tamen umquam
 plures quam tres cohortes in urbe esse passus est easque sine castris, reliquas
 in hiberna et aestiua circa finitima oppida dimittere assuerat. 
 
 
 quidquid autem ubique militum esset, ad certam stipendiorum praemiorumque
 formulam adstrinxit definitis pro gradu cuiusque et temporibus militiae et
 commodis missionum, ne aut aetate aut inopia post missionem sollicitari ad res
 nouas possent. utque perpetuo ac sine difficultate sumptus ad tuendos eos
 prosequendosque suppeteret, aerarium militare cum uectigalibus nouis
 constituit. 
 
 
 Et quo celerius ac sub manum adnuntiari cognoscique posset, quid in prouincia
 quaque gereretur, iuuenes primo modicis interuallis per militaris uias, dehinc
 uehicula disposuit. commodius id uisum est, ut qui a loco idem perferunt
 litteras, interrogari quoque, si quid res exigant, possint.

in diplomatibus libellisque et epistulis signandis initio sphinge usus est, mox
 imagine Magni Alexandri, nouissime sua, Dioscuridis manu scalpta, qua signare
 insecuti quoque principes perseuerarunt. ad epistulas omnis horarum quoque
 momenta nec diei modo sed et noctis, quibus datae significarentur, addebat.

Clementiae ciuilitatisque eius multa et magna documenta sunt. ne enumerem, quot
 et quos diuersarum partium uenia et incolumitate donatos principem etiam in
 ciuitate locum tenere passus sit: Iunium Nouatum et Cassium Patauinum e plebe
 homines alterum pecunia, alterum leui exilio punire satis habuit, cum ille
 Agrippae iuuenis nomine asperrimam de se epistulam in uulgus edidisset, hic
 conuiuio pleno proclamasset neque uotum sibi neque animum deesse confodiendi
 eum. 
 
 
 quadam uero cognitione, cum Aemilio Aeliano Cordubensi inter cetera crimina
 uel maxime obiceretur quod male opinari de Caesare soleret, conuersus ad
 accusatorem commotoque similis: 'uelim,' inquit, 'hoc mihi probes; faciam sciat
 Aelianus et me linguam habere, plura enim de eo loquar'; nec quicquam ultra aut
 statim aut postea inquisiit. 
 
 
 Tiberio quoque de eadem re, sed uiolentius apud se per epistulam conquerenti
 ita rescripsit: 'aetati tuae, mi Tiberi, noli in hac re indulgere et nimium
 indignari quemquam esse, qui de me male loquatur; satis est enim, si hoc
 habemus ne quis nobis male facere possit.'

Templa, quamuis sciret etiam proconsulibus decerni solere, in nulla tamen
 prouincia nisi communi suo Romaeque nomine recepit. nam in urbe quidem
 pertinacissime abstinuit hoc honore; atque etiam argenteas statuas olim sibi
 positas conflauit omnis exque iis aureas cortinas Apollini Palatino
 dedicauit. 
 Dictaturam magna ui offerente populo genu nixus deiecta ab umeris toga nudo
 pectore deprecatus est.

domini appellationem ut maledictum et obprobrium semper exhorruit. cum
 spectante eo ludos pronuntiatum esset in mimo: 
 o dominum aequum et bonum! et uniuersi quasi de ipso dictum exultantes
 comprobassent, et statim manu uultuque indecoras adulationes repressit et
 insequenti die grauissimo corripuit edicto; dominumque se posthac appellari ne
 a liberis quidem aut nepotibus suis uel serio uel ioco passus est atque eius
 modi blanditias etiam inter ipsos prohibuit. 
 
 
 non temere urbe oppidoue ullo egressus aut quoquam ingressus est nisi uespera
 aut noctu, ne quem officii causa inquietaret. in consulatu pedibus fere, extra
 consulatum saepe adoperta sella per publicum incessit. promiscuis
 salutationibus admittebat et plebem, tanta comitate adeuntium desideria
 excipiens, ut quendam ioco corripuerit, quod sic sibi libellum porrigere
 dubitaret, 'quasi elephanto stipem'. 
 
 
 die senatus numquam patres nisi in curia salutauit et quidem sedentis ac
 nominatim singulos nullo submonente; etiam discedens eodem modo sedentibus
 ualere dicebat. officia cum multis mutuo exercuit, nec prius dies cuiusque
 sollemnes frequentare desiit, quam grandior iam natu et in turba quondam
 sponsaliorum die uexatus. Gallum Cerrinium senatorem minus sibi familiarem, sed
 captum repente oculis et ob id inedia m mori destinantem
 praesens consolando reuocauit ad uitam.

In senatu uerba facienti dictum est: 'non intellexi,' et ab alio: 'contra
 dicerem tibi, si locum haberem.' interdum ob immodicas disceptantium
 altercationes e curia per iram se proripienti quidam ingesserunt licere
 oportere senatoribus de re p. loqui. Antistius Labeo senatus lectione, cum uir
 uirum legeret, M. Lepidum hostem olim eius et tunc exulantem legit
 interrogatusque ab eo an essent alii digniores, suum quemque iudicium habere
 respondit. nec ideo libertas aut contumacia fraudi cuiquam fuit.

etiam sparsos de se in curia famosos libellos nec expauit et magna cura
 redarguit ac ne requisitis quidem auctoribus id modo censuit, cognoscendum
 posthac de iis, qui libellos aut carmina ad infamiam cuiuspiam sub alieno
 nomine edant.

Iocis quoque quorundam inuidiosis aut petulantibus lacessitus contra dixit
 edicto. et tamen ne de inhibenda testamentorum licentia quicquam constitueretur
 intercessit. quotiens magistratuum comitiis interesset, tribus cum candidatis
 suis circuibat supplicabatque more sollemni. ferebat et ipse suffragium in
 tribu s , ut unus e populo. testem se in iudiciis et interrogari et
 refelli aequissimo animo patiebatur. 
 
 
 forum angustius fecit non ausus extorquere possessoribus proximas domos.
 numquam filios suos populo commendauit ut non adiceret: 'si merebuntur.' eisdem
 praetextatis adhuc assurrectum ab uniuersis in theatro et a stantibus plausum
 grauissime questus est. amicos ita magnos et potentes in ciuitate esse uoluit,
 ut tamen pari iure essent quo ceteri legibusque iudiciariis aeque tenerentur.
 
 
 
 cum Asprenas Nonius artius ei iunctus causam ueneficii accusante Cassio Seuero
 diceret, consuluit senatum, quid officii sui putaret; cunctari enim se, ne si
 superesset, eripere t legibus reum, sin deesset, destituere ac
 praedamnare amicum existimaretur; et consentientibus uniuersis sedit in
 subselliis per aliquot horas, uerum tacitus et ne laudatione quidem iudiciali
 data. 
 
 
 affuit et clientibus, sicut Scutario cuidam euocato quondam suo, qui
 postulabatur iniuriarum. unum omnino e reorum numero ac ne eum quidem nisi
 precibus eripuit, exorato coram iudicibus accusatore, Castricium, per quem de
 coniuratione Murenae cognouerat.

Pro quibus meritis quanto opere dilectus sit, facile est aestimare. omitto
 senatus consulta, quia possunt uideri uel necessitate expressa uel uerecundia.
 equites R. natalem eius sponte atque consensu biduo semper celebrarunt. omnes
 ordines in lacum Curti quotannis ex uoto pro salute eius stipem iaciebant, item
 Kal. Ian. stren u am in Capitolio etiam absenti, ex qua summa
 pretiosissima deorum simulacra mercatus uicatim dedicabat, ut Apollinem
 Sandaliarium et Iouem Tragoedum aliaque. 
 
 
 in restitutionem Palatinae domus incendio absumptae ueterani, decuriae, tribus
 atque etiam singillatim e cetero genere hominum libentes ac pro facultate
 quisque pecunias contulerunt, delibante tantum modo eo summarum aceruos neque
 ex quoquam plus denario auferente. reuertentem ex prouincia non solum faustis
 ominibus, sed et modulatis carminibus prosequebantur. obseruatum etiam est, ne
 quotiens introiret urbem, supplicium de quoquam sumeretur.

Patris patriae cognomen uniuersi repentino maximoque consensu detulerunt ei:
 prima plebs legatione Antium missa; dein, quia non recipiebat, ineunti Romae
 spectacula frequens et laureata; mox in curia senatus, neque decreto neque
 adclamatione, sed per Valerium Messalam is mandantibus cunctis: 
 
 
 'quod bonum,' inquit, 'faustumque sit tibi domuique tuae, Caesar Auguste! sic
 enim nos perpetuam felicitatem rei p. et laeta huic precari existimamus:
 senatus te consentiens cum populo R. consalutat patriae patrem.' cui lacrimans
 respondit Augustus his uerbis—ipsa enim, sicut Messalae, posui—: 'compos factus
 uotorum meorum, p. c., quid habeo aliud deos immortales precari, quam ut hunc
 consensum uestrum ad ultimum finem uitae mihi perferre liceat?'

Medico Antonio Musae, cuius opera ex ancipiti morbo conualuerat, statuam aere
 conlato iuxta signum Aesculapi statuerunt. nonnulli patrum familiarum
 testamento cauerunt, ut ab heredibus suis praelato titulo uictumae in
 Capitolium ducerentur uotumque pro se solueretur, quod superstitem Augustum
 reliquissent. quaedam Italiae ciuitates diem, quo primum ad se uenisset,
 initium anni fecerunt. prouinciarum pleraeque super templa et aras ludos quoque
 quinquennales paene oppidatim constituerunt.

reges amici atque socii et singuli in suo quisque regno Caesareas urbes
 condiderunt et cuncti simul aedem Iouis Olympii Athenis antiquitus incohatam
 perficere communi sumptu destinauerunt Genioque eius dedicare; ac saepe regnis
 relictis non Romae modo sed et prouincias peragranti cotidiana officia togati
 ac sine regio insigni more clientium praestiterunt.

Quoniam qualis in imperis ac magistratibus regendaque per terrarum orbem pace
 belloque re p. fuerit, exposui, referam nunc interiorem ac familiarem eius
 uitam quibusque moribus atque fortuna domi et inter suos egerit a iuuenta usque
 ad supremum uitae diem. 
 
 
 Matrem amisit in primo consulatu, sororem Octauiam quinquagensimum et quartum
 agens aetatis annum. utrique cum praecipua officia uiuae praestitisset, etiam
 defunctae honores maximos tribuit.

Sponsam habuerat adulescens P. Seruili Isaurici filiam, sed reconciliatus post
 primam discordiam Antonio, expostulantibus utriusque militibus ut et
 necessitudine aliqua iungerentur, priuignam eius Claudiam, Fuluiae ex P. Clodio
 filiam, duxit uxorem uixdum nubilem ac simultate cum Fuluia socru orta dimisit
 intactam adhuc et uirginem. 
 
 
 mox Scriboniam in matrimonium accepit nuptam ante duobus consularibus, ex
 altero etiam matrem. cum hac quoque diuortium fecit, 'pertaesus,' ut scribit,
 'morum peruersitatem eius,' ac statim Liuiam Drusillam matrimonio Tiberi
 Neronis et quidem praegnantem abduxit dilexitque et probauit unice ac
 perseueranter.

Ex Scribonia Iuliam, ex Liuia nihil liberorum tulit, cum maxime cuperet.
 infans, qui conceptus erat, immaturus est editus. Iuliam primum Marcello
 Octauiae sororis suae filio tantum quod pueritiam egresso, deinde, ut is obiit,
 M. Agrippae nuptum dedit exorata sorore, ut sibi genero cederet; nam tunc
 Agrippa alteram Marcellarum habebat et ex ea liberos. 
 
 
 hoc quoque defuncto, multis ac diu, etiam ex equestri ordine, circumspectis
 condicionibus, Tiberium priuignum suum elegit coegitque praegnantem uxorem et
 ex qua iam pater erat dimittere. M. Antonius scribit primum eum Antonio filio
 suo despondisse Iuliam, dein Cotisoni Getarum regi, quo tempore sibi quoque in
 uicem filiam regis in matrimonium petisset.

Nepotes ex Agrippa et Iulia tres habuit C. et L. et Agrippam, neptes duas
 Iuliam et Agrippinam. Iuliam L. Paulo censoris filio, Agrippinam Germanico
 sororis suae nepoti collocauit. Gaium et L. adoptauit domi per assem et libram
 emptos a patre Agrippa tenerosque adhuc ad curam rei p. admouit et consules
 designatos circum prouincias exercitusque dimisit. 
 
 
 filiam et neptes ita instituit, ut etiam lanificio assuefaceret uetaretque
 loqui aut agere quicquam nisi propalam et quod in di ut urnos
 commentarios referretur; extraneorum quidem coetu adeo prohibuit, ut L.
 Vinicio, claro decoroque iuueni, scripserit quondam parum modeste fecisse eum,
 quod filiam suam Baias salutatum uenisset. 
 
 
 nepotes et litteras et natare aliaque rudimenta per se plerumque docuit, ac
 nihil aeque elaborauit quam ut imitarentur chirographum suum; neque cenauit
 una, nisi ut in imo lecto assiderent, neque iter fecit, nisi ut uehiculo
 anteirent aut circa adequitarent.

sed laetum eum atque fidentem et subole et disciplina domus Fortuna destituit.
 Iulias, filiam et neptem, omnibus probris contaminatas relegauit; C. et L. in
 duodeuiginti mensium spatio amisit ambos, Gaio in Lycia, Lucio Massiliae
 defunctis. tertium nepotem Agrippam simulque priuignum Tiberium adoptauit in
 foro lege curiata; ex quibus Agrippam breui ob ingenium sordidum ac ferox
 abdicauit seposuitque Surrentum. 
 
 
 Aliquanto autem patientius mortem quam dedecora suorum tulit. nam C. Lucique
 casu non adeo fractus, de filia absens ac libello per quaestorem recitato notum
 senatui fecit abstinuitque congressu hominum diu prae pudore, etiam de necanda
 deliberauit. certe cum sub idem tempus una ex consciis liberta Phoebe suspendio
 uitam finisset, maluisse se ait Phoebes patrem fuisse. 
 
 
 relegatae usum uini omnemque delicatiorem cultum ademit neque adiri a quoquam
 libero seruo q ue nisi se consulto permisit, et ita ut certior fieret,
 qua is aetate, qua statura, quo colore esset, etiam quibus corporis notis uel
 cicatricibus. post quinquennium demum ex insula in continentem lenioribusque
 paulo condicionibus transtulit eam. nam ut omnino reuocaret, exorari nullo modo
 potuit, deprecanti saepe p. R. et pertinacius instanti tales filias talesque
 coniuges pro contione inprecatus. 
 
 
 ex nepte Iulia post damnationem editum infantem adgnosci alique uetuit.
 Agrippam nihilo tractabiliorem, immo in dies amentiorem in insulam
 transportauit saepsitque insuper custodia militum. cauit etiam s.c. ut eodem
 loci in perpetuum contineretur. atque ad omnem et eius et Iuliarum mentionem
 ingemiscens proclamare etiam solebat: 
 
 αἴθʼ ὄφελον ἄγαμός τʼ ἔμεναι ἄγονός τʼ
 ἀπολέσθαι nec aliter eos appellare quam tris uomicas ac tria
 carcinomata sua.

Amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit, non tantum uirtutes
 ac merita cuiusque digne prosecutus, sed uitia quoque et delicta, dum taxat
 modica, perpessus. neque enim temere ex omni numero in amicitia eius afflicti
 reperientur praeter Saluidienum Rufum, quem ad consulatum usque, et Cornelium
 Gallum, quem ad praefecturam Aegypti, ex infima utrumque fortuna prouexerat.
 
 
 
 quorum alterum res nouas molientem damnandum senatui tradidit, alteri ob
 ingratum et maliuolum animum domo et prouinciis suis interdixit. sed Gallo
 quoque et accusatorum denuntiationibus et senatus consultis ad necem conpulso
 laudauit quidem pietatem tanto opere pro se indignantium, ceterum et
 inlacrimauit et uicem suam conquestus est, quod sibi soli non liceret amicis,
 quatenus uellet, irasci. 
 
 
 reliqui potentia atque opibus ad finem uitae sui quisque ordinis principes
 floruerunt, quanquam et offensis interuenientibus. desiderauit enim nonnumquam,
 ne de pluribus referam, et M. Agrippae patientiam et Maecenatis taciturnitatem,
 cum ille ex leui frigoris suspicione et quod Marcellus sibi anteferretur,
 Mytilenas se relictis omnibus contulisset, et hic secretum de
 comperta Murenae coniuratione uxori Terentiae prodidisset. 
 
 
 Exegit et ipse in uicem ab amicis beniuolentiam mutuam, tam a defunctis quam a
 uiuis. nam quamuis minime appeteret hereditates, ut qui numquam ex ignoti
 testamento capere quicquam sustinuerit, amicorum tamen suprema iudicia
 morosissime pensitauit, neque dolore dissimulato, si parcius aut citra honorem
 uerborum, neque gaudio, si grate pieque quis se prosecutus fuisset. legata uel
 partes hereditatium a quibuscumque parentibus relicta sibi aut statim liberis
 eorum concedere aut, si pupillari aetate essent, die uirilis togae uel
 nuptiarum cum incremento restituere consueuerat.

Patronus dominusque non minus seuerus quam facilis et clemens multos libertorum
 in honore et usu maximo habuit, ut Licin i um et Celadum aliosque.
 Cosmum seruum grauissime de se opinantem non ultra quam compedibus coercuit.
 Diomeden dispensatorem, a quo simul ambulante incurrenti repente fero apro per
 metum obiectus est, maluit timiditatis arguere quam noxae remque non minimi
 periculi, quia tamen fraus aberat, in iocum uertit. 
 
 
 idem Polum ex acceptissimis libertis mori coegit compertum adulterare
 matronas; Thallo a manu, quod pro epistula prodita denarios quingentos
 accepisset, crura ei fregit; paedagogum ministrosque C. fili, per occasionem
 ualitudinis mortisque eius superbe auareque in prouincia grassatos, oneratos
 graui pondere ceruicibus praecipitauit in flumen.

Prima iuuenta uariorum dedecorum infamiam subiit. Sextus Pompeius ut
 effeminatum insectatus est; M. Antonius adoptionem auunculi stupro meritum;
 item L. Marci frater, quasi pudicitiam delibatam a Caesare Aulo etiam Hirtio in
 Hispania trecentis milibus nummum substrauerit solitusque sit crura suburere
 nuce ardenti, quo mollior pilus surgeret. sed et populus quondam uniuersus
 ludorum die et accepit in contumeliam eius et adsensu maximo conprobauit uersum
 in scaena pronuntiatum de gallo Matris deum tympanizante: 
 uidesne, ut cinaedus orbem digito temperat?

adulteria quidem exercuisse ne amici quidem negant, excusantes sane non
 libidine, sed ratione commissa, quo facilius consilia aduersariorum per
 cuiusque mulieres exquireret. M. Antonius super festinatas Liuiae nuptias
 obiecit et feminam consularem e triclinio uiri coram in cubiculum abductam,
 rursus in conuiuium rubentibus auriculis incomptiore capillo reductam; dimissam
 Scriboniam, quia liberius doluisset nimiam potentiam paelicis; condiciones
 quaesitas per amicos, qui matres familias et adultas aetate uirgines denudarent
 atque perspicerent, tamquam Toranio mangone uendente. 
 
 
 scribit etiam ad ipsum haec familiariter adhuc necdum plane inimicus aut
 hostis: 'quid te mutauit? quod reginam ineo? uxor mea est. nunc coepi an abhinc
 annos nouem? tu deinde solam Drusillam inis? ita ualeas, uti tu, hanc epistulam
 cum leges, non inieris Tertullam aut Terentillam aut Rufillam aut Saluiam
 Titiseniam aut omnes. an refert, ubi et in qua arrigas?'

Cena quoque eius secretior in fabulis fuit, quae uulgo δωδεκάθεος uocabatur; in qua deorum dearumque habitu discubuisse
 conuiuas et ipsum pro Apolline ornatum non Antoni modo epistulae singulorum
 nomina amarissime enumerantis exprobrant, sed et sine auctore notissimi
 uersus: 
 cum primum istorum conduxit mensa choragum, 
 sexque deos uidit Mallia sexque deas, 
 impia dum Phoebi Caesar mendacia ludit, 
 dum noua diuorum cenat adulteria: 
 omnia se a terris tunc numina declinarunt, 
 fugit et auratos Iuppiter ipse thronos. 
 
 
 auxit cenae rumorem summa tunc in ciuitate penuria ac fames, adclamatumque est
 postridie: omne frumentum deos comedisse et Caesarem esse plane Apollinem, sed
 Tortorem, quo cognomine is deus quadam in parte urbis colebatur. notatus est et
 ut pretiosae supellectilis Corinthiorumque praecupidus et aleae indulgens. nam
 et proscriptionis tempore ad statuam eius ascriptum est: 
 pater argentarius, ego Corinthiarius, cum existimaretur quosdam propter uasa
 Corinthia inter proscriptos curasse referendos; et deinde bello Siciliensi
 epigramma uulgatum est: 
 postquam bis classe uictus naues perdidit, 
 aliquando ut uincat, ludit assidue aleam.

ex quibus siue criminibus siue maledictis infamiam impudicitiae facillime
 refutauit et praesentis et posterae uitae castitate; item lautitiarum inuidiam,
 cum et Alexandria capta nihil sibi praeter unum murrinum calicem ex instrumento
 regio retinuerit et mox uasa aurea assiduissimi usus conflauerit omnia. circa
 libidines haesit, postea quoque, ut ferunt, ad uitiandas uirgines promptior,
 quae sibi undique etiam ab uxore conquirerentur. aleae rumorem nullo modo
 expauit lusitque simpliciter et palam oblectamenti causa etiam senex ac
 praeterquam Decembri mense aliis quoque festis et profestis diebus. 
 
 
 nec id dubium est. autographa quadam epistula: 'cenaui,' ait, 'mi Tiberi, cum
 isdem; accesserunt conuiuae Vinicius et Silius pater. inter cenam lusimus
 geronticos et heri et hodie; talis enim iactatis, ut quisque canem aut senionem
 miserat, in singulos talos singulos denarios in medium conferebat, quos
 tollebat uniuersos, qui Venerem iecerat.' 
 
 
 et rursus aliis litteris: 'nos, mi Tiberi, Quinquatrus satis iucunde egimus;
 lusimus enim per omnis dies forumque aleatorum calfecimus. frater tuus magnis
 clamoribus rem gessit; ad summam tamen perdidit non multum, sed ex magnis
 detrimentis praeter spem paulatim retractum est. ego perdidi uiginti milia
 nummum meo nomine, sed cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut soleo
 plerumque. nam si quas manus remisi cuique exegissem aut retinuissem quod
 cuique donaui, uicissem uel quinquaginta milia. sed hoc malo; benignitas enim
 mea me ad caelestem gloriam efferet.' scribit ad filiam: 
 
 
 'misi tibi denarios ducentos quinquaginta, quos singulis conuiuis dederam, si
 uellent inter se inter cenam uel talis uel par impar ludere.'

In ceteris partibus uitae continentissimum constat ac sine suspicione ullius
 uitii. habitauit primo iuxta Romanum forum supra Scalas anularias, in domo quae
 Calui oratoris fuerat; postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis
 Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus
 breues essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pauimento
 conclauia. ac per annos amplius quadraginta eodem cubiculo hieme et aestate
 mansit, quamuis parum salubrem ualitudini suae urbem hieme experiretur
 assidueque in urbe hiemaret. 
 
 
 si quando quid secreto aut sine interpellatione agere proposuisset, erat illi
 locus in edito singularis, quem Syracusas et technyphion uocabat: huc transibat
 aut in alicuius libertorum suburbanum; aeger autem in domo Maecenatis cubabat.
 ex secessibus praecipue frequentauit maritima insulasque Campaniae aut proxima
 urbi oppida, Lanuuium, Praeneste, Tibur, ubi etiam in porticibus Herculis
 templi persaepe ius dixit. 
 
 
 ampla et operosa praetoria grauabatur. et neptis quidem suae Iuliae, profuse
 ab ea extructa, etiam diruit ad solum, sua uero quamuis modica non tam
 statuarum tabularumque pictarum ornatu quam xystis et nemoribus excoluit
 rebusque uetustate ac raritate notabilibus, qualia sunt Capreis immanium
 beluarum ferarumque membra praegrandia, quae dicuntur gigantum ossa, et arma
 heroum.

instrumenti eius et supellectilis parsimonia apparet etiam nunc residuis lectis
 atque mensis, quorum pleraque uix priuatae elegantiae sint. ne toro quidem
 cubuisse aiunt nisi humili et modice instrato. ueste non temere alia quam
 domestica usus est, ab sorore et uxore et filia neptibusque confecta; togis
 neque restrictis neque fusis, clauo nec lato nec angusto, calciamentis
 altiusculis, ut procerior quam erat uideretur. et forensia autem et calceos
 numquam non intra cubiculum habuit ad subitos repentinosque casus parata.

Conuiuabatur assidue nec umquam nisi recta, non sine magno ordinum hominumque
 dilectu. Valerius Messala tradit, neminem umquam libertinorum adhibitum ab eo
 cenae excepto Mena, sed asserto in ingenuitatem post proditam Sexti Pompei
 classem. ipse scribit, inuitasse se quondam, in cuius uilla maneret, qui
 speculator suus olim fuisset. conuiuia nonnumquam et serius inibat et maturius
 relinquebat, cum conuiuae et cenare inciperent, prius quam ille discumberet, et
 permanerent digresso eo. cenam ternis ferculis aut cum abundantissime senis
 praebebat, ut non nimio sumptu, ita summa comitate. nam et ad communionem
 sermonis tacentis uel summissim fabulantis prouocabat, et aut acroamata et
 histriones aut etiam triuiales ex circo ludios interponebat ac frequentius
 aretalogos.

Festos et sollemnes dies profusissime, nonnumquam tantum ioculariter
 celebrabat. Saturnalibus, et si quando alias libuisset, modo munera diuidebat,
 uestem et aurum et argentum, modo nummos omnis notae, etiam ueteres regios ac
 peregrinos, interdum nihil praeter cilicia et spongias et rutabula et forpices
 atque alia id genus titulis obscuris et ambiguis. solebat et inaequalissimarum
 rerum sortes et auersas tabularum picturas in conuiuio uenditare incertoque
 casu spem mercantium uel frustrari uel explere, ita ut per singulos lectos
 licitatio fieret et seu iactura seu lucrum communicaretur.

cibi—nam ne haec quidem omiserim—minimi erat atque uulgaris fere. secundarium
 panem et pisciculos minutos et caseum bibulum manu pressum et ficos uirides
 biferas maxime appetebat; uescebaturque et ante cenam quocumque tempore et
 loco, quo stomachus desiderasset. uerba ipsius ex epistulis sunt: 'nos in
 essedo panem et palmulas gustauimus.' 
 
 
 et iterum: 'dum lectica ex regia domum redeo, panis unciam cum paucis acinis
 uuae duracinae comedi.' et rursus: 'ne Iudaeus quidem, mi Tiberi, tam
 diligenter sabbatis ieiunium seruat quam ego hodie seruaui, qui in balineo
 demum post horam primam noctis duas buccas manducaui prius quam ungui
 inciperem.' ex hac inobseruantia nonnumquam uel ante initum uel post dimissum
 conuiuium solus cenitabat, cum pleno conuiuio nihil tangeret.

uini quoque natura parcissimus erat. non amplius ter bibere eum solitum super
 cenam in castris apud Mutinam, Cornelius Nepos tradit. postea quotiens
 largissime se inuitaret, senos sextantes non excessit, aut si excessisset,
 reiciebat. et maxime delectatus est Raetico neque temere interdiu bibit. pro
 potione sumebat perfusum aqua frigida panem aut cucumeris frustum uel
 lactuculae thyrsum aut recens aridumue pomum suci uinosioris.

Post cibum meridianum, ita ut uestitus calciatusque erat, retectis pedibus
 paulisper conquiescebat opposita ad oculos manu. a cena in lecticulam se
 lucubratoriam recipiebat; ibi, donec residua diurni actus aut omnia aut ex
 maxima parte conficeret, ad multam noctem permanebat. in lectum inde
 transgressus non amplius cum plurimum quam septem horas dormiebat, ac ne eas
 quidem continuas, sed ut in illo temporis spatio ter aut quater
 expergisceretur. 
 
 
 si interruptum somnum reciperare, ut euenit, non posset, lectoribus aut
 fabulatoribus arcessitis resumebat producebatque ultra primam saepe lucem. nec
 in tenebris uigilauit umquam nisi assidente aliquo. matutina uigilia
 offendebatur; ac si uel officii uel sacri causa maturius uigilandum esset, ne
 id contra commodum faceret, in proximo cuiuscumque domesticorum cenaculo
 manebat. sic quoque saepe indigens somni, et dum per uicos deportaretur et
 deposita lectica inter aliquas moras condormiebat.

Forma fuit eximia et per omnes aetatis gradus uenustissima, quamquam et omnis
 lenocinii neglegens; in capite comendo tam incuriosus, ut raptim compluribus
 simul tonsoribus operam daret ac modo tonderet modo raderet barbam eoque ipso
 tempore aut legeret aliquid aut etiam scriberet. uultu erat uel in sermone uel
 tacitus adeo tranquillo serenoque, ut quidam e primoribus Galliarum confessus
 sit inter suos, eo se inhibitum ac remollitum, quo minus, ut destinarat, in
 transitu Alpium per simulationem conloquii propius admissus in praecipitium
 propelleret. 
 
 
 oculos habuit claros ac nitidos, quibus etiam existimari uolebat inesse
 quiddam diuini uigoris, gaudebatque, si qui sibi acrius contuenti quasi ad
 fulgorem solis uultum summitteret; sed in senecta sinistro minus uidit; dentes
 raros et exiguos et scabros; capillum leuiter inflexum et subflauum; supercilia
 coniuncta; mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem et ab imo
 deductiorem; colorem inter aquilum candidumque; staturam breuem,—quam tamen
 Iulius Marathus libertus †etiam memoriam eius quinque pedum et dodrantis fuisse
 tradit—, sed quae commoditate et aequitate membrorum occuleretur, ut non nisi
 ex comparatione astantis alicuius procerioris intellegi posset.

Corpore traditur maculoso dispersis per pectus atque aluum genetiuis notis in
 modum et ordinem ac numerum stellarum caelestis ursae, sed et callis quibusdam
 ex prurigine corporis adsiduoque et uehementi strigilis usu plurifariam
 concretis ad impetiginis formam. coxendice et femore et crure sinistro non
 perinde ualebat, ut saepe etiam inclaudicaret; sed remedio harenarum atque
 harundinum confirmabatur. dextrae quoque manus digitum salutarem tam imbecillum
 interdum sentiebat, ut torpentem contractumque frigore uix cornei circuli
 supplemento scripturae admoueret. questus est et de uesica, cuius dolore
 calculis demum per urinam eiectis leuabatur.

Graues et periculosas ualitudines per omnem uitam aliquot expertus est;
 praecipue Cantabria domita, cum etiam destillationibus iocinere uitiato ad
 desperationem redactus contrariam et ancipitem rationem medendi necessario
 subiit: quia calida fomenta non proderant, frigidis curari coactus auctore
 Antonio Musa. 
 
 
 Quasdam et anniuersarias ac tempore certo recurrentes experiebatur; nam sub
 natalem suum plerumque languebat; et initio ueris praecordiorum inflatione
 temptabatur, austrinis autem tempestatibus grauedine. quare quassato corpore
 neque frigora neque aestus facile tolerabat.

hieme quaternis cum pingui toga tunicis et subucula et thorace laneo et
 feminalibus et tibialibus muniebatur, aestate apertis cubiculi foribus ac saepe
 in peristylo saliente aqua atque etiam uentilante aliquo cubabat. solis uero ne
 hiberni quidem patiens, domi quoque non nisi petasatus sub diuo spatiabatur.
 itinera lectica et noctibus fere eaque lenta ac minuta faciebat, ut Praeneste
 uel Tibur biduo procederet; ac si quo peruenire mari posset, potius nauigabat.
 
 
 
 uerum tantam infirmitatem magna cura tuebatur, in primis lauandi raritate;
 unguebatur enim saepius aut sudabat ad flammam, deinde perfundebatur egelida
 aqua uel sole multo tepefacta. at quotiens neruorum causa marinis Albulisque
 calidis utendum esset, contentus hoc erat ut insidens ligneo solio, quod ipse
 Hispanico uerbo duretam uocabat, manus ac pedes alternis iactaret.

Exercitationes campestres equorum et armorum statim post ciuilia bella omisit
 et ad pilam primo folliculumque transiit, mox nihil aliud quam uectabatur et
 deambulabat, ita ut in extremis spatiis subsultim decurreret †sestertio uel
 lodicula inuolutus. animi laxandi causa modo piscabatur hamo, modo talis aut
 ocellatis nucibusque ludebat cum pueris minutis, quos facie et garrulitate
 amabilis undique conquirebat, praecipue Mauros et Syros. nam pumilos atque
 distortos et omnis generis eiusdem ut ludibria naturae malique ominis
 abhorrebat.

Eloquentiam studiaque liberalia ab aetate prima et cupide et laboriosissime
 exercuit. Mutinensi bello in tanta mole rerum et legisse et scripsisse et
 declamasse cotidie traditur. nam deinceps neque in senatu neque apud populum
 neque apud milites locutus est umquam nisi meditata et composita oratione,
 quamuis non deficeretur ad subita extemporali facultate. 
 
 
 ac ne periculum memoriae adiret aut in ediscendo tempus absumeret, instituit
 recitare omnia. sermones quoque cum singulis atque etiam cum Liuia sua
 grauiores non nisi scriptos et e libello habebat, ne plus minusue loqueretur ex
 tempore. pronuntiabat dulci et proprio quodam oris sono dabatque assidue
 phonasco operam; sed nonnumquam infirmatis faucibus praeconis uoce ad populum
 contionatus est.

Multa uarii generis prosa oratione composuit, ex quibus nonnulla in coetu
 familiarium uelut in auditorio recitauit, sicut 'rescripta Bruto de Catone,'
 quae uolumina cum iam senior ex magna parte legisset, fatigatus Tiberio
 tradidit perlegenda; item 'hortationes ad philosophiam,' et aliqua 'de uita
 sua,' quam tredecim libris Cantabrico tenus bello nec ultra exposuit. 
 
 
 poetica summatim attigit. unus liber extat scriptus ab eo hexametris uersibus,
 cuius et argumentum et titulus est 'Sicilia'; extat alter aeque modicus
 'epigrammatum,' quae fere tempore balinei meditabatur. nam tragoediam magno
 impetu exorsus, non succedenti stilo, aboleuit quaerentibusque amicis, quidnam
 Aiax ageret, respondit Aiacem suum in spongiam incubuisse.

Genus eloquendi secutus est elegans et temperatum uitatis sententiarum ineptiis
 atque concinnitate et 'reconditorum uerborum,' ut ipse dicit, 'fetoribus';
 praecipuamque curam duxit sensum animi quam apertissime exprimere. quod quo
 facilius efficeret aut necubi lectorem uel auditorem obturbaret ac moraretur,
 neque praepositiones urbibus addere neque coniunctiones saepius iterare
 dubitauit, quae detractae afferunt aliquid obscuritatis, etsi gratiam augent.
 
 
 
 cacozelos et antiquarios, ut diuerso genere uitiosos, pari fastidio spreuit
 exagitabatque nonnumquam; in primis Maecenatem suum, cuius 'myrobrechis,' ut
 ait, 'cincinnos' usque quaque persequitur et imitando per iocum irridet. sed
 nec Tiberio parcit et exoletas interdum et reconditas uoces aucupanti. M.
 quidem Antonium ut insanum increpat, quasi ea scribentem, quae mirentur potius
 homines quam intellegant; deinde ludens malum et inconstans in eligendo genere
 dicendi ingenium eius, addit haec: 
 
 
 'tuque dubitas, Cimberne Annius an Veranius Flaccus imitandi sint tibi, ita ut
 uerbis, quae Crispus Sallustius excerpsit ex Originibus Catonis, utaris? an
 potius Asiaticorum oratorum inani bu s sententiis uerborum uolubilitas
 in nostrum sermonem transferenda?' et quadam epistula Agrippinae neptis
 ingenium conlaudans: 'sed opus est,' inquit, 'dare te operam, ne moleste
 scribas et loquaris.'

Cotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum, litterae
 ipsius autographae ostentant, in quibus identidem, cum aliquos numquam
 soluturos significare uult, 'ad K(a)l(endas) Graecas soluturos' ait; et cum
 hortatur ferenda esse praesentia, qualiacumque sint: 'contenti simus hoc
 Catone'; et ad exprimendam festinatae rei uelocitatem: 'celerius quam asparagi
 cocuntur.' 
 
 
 ponit assidue et pro stulto 'baceolum apud pullum pulleiaceum' et pro cerrito
 'uacerrosum' et 'uapide' se habere pro male et 'betizare' pro languere, quod
 uulgo 'lachanizare' dicitur; item 'simus' pro sumus et 'domos' genetiuo casu
 singulari pro domuos. nec umquam aliter haec duo, ne quis mendam magis quam
 consuetudinem putet. 
 
 
 Notaui et in chirographo eius illa praecipue: non diuidit uerba nec ab extrema
 parte uersuum abundantis litteras in alterum transfert, sed ibidem statim
 subicit circumducitque.

orthographiam, id est formulam rationemque scribendi a grammaticis institutam,
 non adeo custodi i t ac uidetur eorum potius sequi opinionem, qui
 perinde scribendum ac loquamur existiment. nam quod saepe non litteras modo sed
 syllabas aut permutat aut praeterit, communis hominum error est. nec ego id
 notarem, nisi mihi mirum uideretur tradidisse aliquos, legato eum consulari
 successorem dedisse ut rudi et indocto, cuius manu 'ixi' pro ipsi scriptum
 animaduerterit. quotiens autem per notas scribit, B pro A, C pro B ac deinceps
 eadem ratione sequentis litteras ponit; pro X autem duplex A.

Ne Graecarum quidem disciplinarum leuiore studio tenebatur. in quibus et ipsis
 praestabat largiter magistro dicendi usus Apollodoro Pergameno, quem iam
 grandem natu Apolloniam quoque secum ab urbe iuuenis adhuc eduxerat, deinde
 eruditione etiam uaria repletus s per Arei philosophi filiorumque
 eius Dionysi et Nicanoris contubernium; non tamen ut aut loqueretur expedite
 aut componere aliquid auderet; nam et si quid res exigeret, Latine formabat
 uertendumque alii dabat. sed plane poematum quoque non imperitus, delectabatur
 etiam comoedia ueteri et saepe eam exhibuit spectaculis publicis. 
 
 
 In euoluendis utriusque linguae auctoribus nihil aeque sectabatur, quam
 praecepta et exempla publice uel priuatim salubria, eaque ad uerbum excerpta
 aut ad domesticos aut ad exercituum prouinciarumque rectores aut ad urbis
 magistratus plerumque mittebat, prout quique monitione indigerent. etiam libros
 totos et senatui recitauit et populo notos per edictum saepe fecit, ut
 orationes Q. Metelli 'de prole augenda' et Rutili 'de modo aedificiorum,' quo
 magis persuaderet utramque rem non a se primo animaduersam, sed antiquis iam
 tunc curae fuisse. 
 
 
 Ingenia saeculi sui omnibus modis fouit. recitantis et benigne et patienter
 audiit, nec tantum carmina et historias, sed et orationes et dialogos. componi
 tamen aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis offendebatur,
 admonebatque praetores ne paterentur nomen suum commissionibus obsolefieri.

Circa religiones talem accepimus. tonitrua et fulgura paulo infirmius
 expauescebat, ut semper et ubique pellem uituli marini circumferret pro remedio
 atque ad omnem maioris tempestatis suspicionem in abditum et concamaratum locum
 se reciperet, consternatus olim per nocturnum iter transcursu fulguris, ut
 praediximus.

Somnia neque sua neque aliena de se neglegebat. Philippensi acie quamuis
 statuisset non egredi tabernaculo propter ualitudinem, egressus est tamen amici
 somnio monitus; cessitque res prospere, quando captis castris lectica eius,
 quasi ibi cubans remansisset, concursu hostium confossa atque lacerata est.
 ipse per omne uer plurima et formidulosissima et uana et irrita uidebat,
 reliquo tempore rariora et minus uana. 
 
 
 cum dedicatam in Capitolio aedem Tonanti Ioui assidue frequentaret, somniauit
 queri Capitolinum Iouem cultores sibi abduci seque respondisse Tonantem pro
 ianitore ei appositum; ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod
 ea fere ianuis dependebant. ex nocturno uisu etiam stipem quotannis die certo
 emendicabat a populo cauam manum asses porrigentibus praebens.

Auspicia et omina quaedam pro certissimis obseruabat: si mane sibi calceus
 perperam ac sinister pro dextro induceretur, ut dirum; si terra mariue
 ingrediente se longinquam profectionem forte rorasset, ut laetum maturique et
 prosperi reditus. sed et ostentis praecipue mouebatur. enatam inter iuncturas
 lapidum ante domum suam palmam in conpluuium deorum Penatium transtulit, utque
 coalesceret magno opere curauit. 
 
 
 apud insulam Capreas ueterrimae ilicis demissos iam ad terram languentisque
 ramos conualuisse aduentu suo, adeo laetatus est, ut eas cum re p.
 Neapolitanorum permutauerit Aenaria data. obseruabat et dies quosdam, ne aut
 postridie nundinas quoquam proficisceretur aut Nonis quicquam rei seriae
 incoharet; nihil in hoc quidem aliud deuitans, ut ad Tiberium scribit, quam
 δυσφημίαν nominis.

Peregrinarum caerimoniarum sicut ueteres ac praeceptas reuerentissime coluit,
 ita ceteras contemptui habuit. namque Athenis initiatus, cum postea Romae pro
 tribunali de priuilegio sacerdotum Atticae Cereris cognosceret et quaedam
 secretiora proponerentur, dimisso consilio et corona circumstantium solus
 audiit disceptantes. at contra non modo in peragranda Aegypto paulo deflectere
 ad uisendum Apin supersedit, sed et Gaium nepotem, quod Iudaeam praeteruehens
 apud Hierosolyma m non supplicasset, conlaudauit.

Et quoniam ad haec uentum est, non ab re fuerit subtexere, quae ei prius quam
 nasceretur et ipso natali die ac deinceps euenerint, quibus futura magnitudo
 eius et perpetua felicitas sperari animaduertique posset. 
 
 
 Velitris antiquitus tacta de caelo parte muri responsum est eius oppidi ciuem
 quandoque rerum potiturum; qua fiducia Veliterni et tunc statim et postea
 saepius paene ad exitium sui cum populo R. belligerauerant; sero tandem
 documentis apparuit ostentum illud Augusti potentiam portendisse. 
 
 
 Auctor est Iulius Marathus, ante paucos quam nasceretur menses prodigium Romae
 factum publice, quo denuntiabatur, regem p(opulo) R(omano) naturam parturire;
 senatum exterritum censuisse, ne quis illo anno genitus educaretur; eos qui
 grauidas uxores haberent, quod ad se quisque spem traheret, curasse ne senatus
 consultum ad aerarium deferretur. 
 
 
 In Asclepiadis Mendetis Theologumenon libris lego, Atiam, cum ad sollemne
 Apollinis sacrum media nocte uenisset, posita in templo lectica, dum ceterae
 matronae dormirent, obdormisse; draconem repente irrepsisse ad eam pauloque
 post egressum; illam expergefactam quasi a concubitu mariti purificasse se; et
 statim in corpore eius extitisse maculam uelut picti draconis nec potuisse
 umquam exigi, adeo ut mox publicis balineis perpetuo abstinuerit; Augustum
 natum mense decimo et ob hoc Apollinis filium existimatum. eadem Atia, prius
 quam pareret, somniauit intestina sua ferri ad sidera explicarique per omnem
 terrarum et caeli ambitum. somniauit et pater Octauius utero Atiae iubar solis
 exortum. 
 
 
 Quo natus est die, cum de Catilinae coniuratione ageretur in curia et Octauius
 ob uxoris puerperium serius affuisset, nota ac uulgata res est P. Nigidium
 comperta morae causa, ut horam quoque partus acceperit, affirmasse dominum
 terrarum orbi natum. Octauio postea, cum per secreta Thraciae exercitum
 duceret, in Liberi patris luco barbara caerimonia de filio consulenti, idem
 affirmatum est a sacerdotibus, quod infuso super altaria mero tantum flammae
 emicuisset, ut supergressa fastigium templi ad caelum usque ferretur, unique
 omnino Magno Alexandro apud easdem aras sacrificanti simile prouenisset
 ostentum. 
 
 
 atque etiam sequenti statim nocte uidere uisus est filium mortali specie
 ampliorem, cum fulmine et sceptro exuuiisque Iouis Optimi Maximi ac radiata
 corona, super laureatum currum, bis senis equis candore eximio trahentibus.
 infans adhuc, ut scriptum apud C. Drusum extat, repositus uespere in cunas a
 nutricula loco plano, postera luce non comparuit diuque quaesitus tandem in
 altissima turri repertus est iacens contra solis exortum. 
 
 
 Cum primum fari coepisset, in auito suburbano obstrepentis forte ranas silere
 iussit, atque ex eo negantur ibi ranae coaxare. ad quartum lapidem Campanae
 uiae in nemore prandenti ex inprouiso aquila panem ei e manu rapuit et, cum
 altissime euolasset, rursus ex inprouiso leniter delapsa reddidit. 
 
 
 Q. Catulus post dedicatum Capitolium duabus continuis noctibus somniauit:
 prima, Iouem Optimum Maximum e praetextatis compluribus circum aram ludentibus
 unum secreuisse atque in eius sinum signum rei p. quod manu gestaret
 reposuisse; at insequenti, animaduertisse se in gremio Capitolini Iouis eundem
 puerum, quem cum detrahi iussisset, prohibitum monitu dei, tamquam is ad
 tutelam rei p. educaretur; ac die proximo obuium sibi Augustum, cum incognitum
 alias haberet, non sine admiratione contuitus simillimum dixit puero, de quo
 somniasset. quidam prius somnium Catuli aliter exponunt, quasi Iuppiter
 compluribus praetextatis tutorem a se poscentibus unum ex eis demonstrasset, ad
 quem omnia desideria sua referrent, eiusque osculum delibatum digitis ad os
 suum rettulisset. 
 
 
 M. Cicero C. Caesarem in Capitolium prosecutus somnium pristinae noctis
 familiaribus forte narrabat: puerum facie liberali demissum e caelo catena
 aurea ad fores Capitoli constitisse eique Iouem flagellum tradidisse; deinde
 repente Augusto uiso, quem ignotum plerisque adhuc auunculus Caesar ad
 sacrificandum acciuerat, affirmauit ipsum esse, cuius imago secundum quietem
 sibi obuersata sit. 
 
 
 Sumenti uirilem togam tunica lati claui resuta ex utraque parte ad pedes
 decidit. fuerunt qui interpretarentur, non aliud significare, quam ut is ordo
 cuius insigne id esset quandoque ei subiceretur. 
 
 
 Apud Mundam Diuus Iulius castris locum capiens cum siluam caederet, arborem
 palmae repertam conseruari ut omen uictoriae iussit; ex ea continuo enata
 suboles adeo in paucis diebus adoleuit, ut non aequiperaret modo matricem,
 uerum et obtegeret frequentareturque columbarum nidis, quamuis id auium genus
 duram et asperam frondem maxime uitet. illo et praecipue ostento motum Caesarem
 ferunt, ne quem alium sibi succedere quam sororis nepotem uellet. 
 
 
 In secessu Apolloniae Theogenis mathematici pergulam comite Agrippa ascenderat;
 cum Agrippae, qui prior consulebat, magna et paene incredibilia praedicerentur,
 reticere ipse genituram suam nec uelle edere perseuerabat, metu ac pudore ne
 minor inueniretur. qua tamen post multas adhortationes uix et cunctanter edita
 exiliuit Theogenes adorauitque eum. tantam mox fiduciam fati Augustus habuit,
 ut thema suum uulgauerit nummumque argenteum nota sideris Capricorni, quo natus
 est, percusserit.

Post necem Caesaris reuerso ab Apollonia et ingrediente eo urbem repente
 liquido ac puro sereno circulus ad speciem caelestis arcus orbem solis ambiit
 ac subinde Iuliae Caesaris filiae monimentum fulmine ictum est. primo autem
 consulatu et augurium capienti duodecim se uultures ut Romulo ostenderunt et
 immolanti omnium uictimarum iocinera replicata intrinsecus ab ima fibra
 paruerunt, nemine peritorum aliter coiectante quam laeta per haec et magna
 portendi.

Quin et bellorum omnium euentus ante praesensit. contractis ad Bononiam
 triumuirorum copiis aquila tentorio eius supersedens duos coruos hinc et inde
 infestantis afflixit et ad terram dedit, notante omni exercitu futuram
 quandoque inter collegas discordiam talem qualis secuta est, atque exitum
 praesagiente. 
 
 Philippos Thessalus quidam de futura uictoria nuntiauit auctore Diuo
 Caesare, cuius sibi species itinere auio occurrisset. 
 
 
 Circa Perusiam sacrificio non litanti cum augeri hostias imperasset ac subita
 eruptione hostes omnem rei diuinae apparatum abstulissent, constitit inter
 haruspices, quae periculosa et aduersa sacrificanti denuntiata essent, cuncta
 in ipsos recasura qui exta haberent; neque aliter euenit. pridie quam
 Siciliensem pugnam classe committeret, deambulanti in litore piscis e mari
 exiliuit et ad pedes iacuit. apud Actium descendenti in aciem asellus cum
 asinario occurrit: homini Eutychus, bestiae Nicon erat nomen; utriusque
 simulacrum aeneum uictor posuit in templo, in quod castrorum suorum locum
 uertit.

Mors quoque eius, de qua dehinc dicam, diuinitasque post mortem euidentissimis
 ostentis praecognita est. cum lustrum in campo Martio magna populi frequentia
 conderet, aquila eum saepius circumuolauit transgressaque in uicinam aedem
 super nomen Agrippae ad primam litteram sedit; quo animaduerso uota, quae in
 proximum lustrum suscipi mos est, collegam suum Tiberium nuncupare iussit: nam
 se, quanquam conscriptis paratisque iam tabulis, negauit suscepturum quae non
 esset soluturus. 
 
 
 sub idem tempus ictu fulminis ex inscriptione statuae eius prima nominis
 littera effluxit; responsum est, centum solos dies posthac uicturum, quem
 numerum C littera notaret, futurumque ut inter deos referretur, quod aesar, id
 est reliqua pars e Caesaris nomine, Etrusca lingua deus uocaretur. 
 
 
 Tiberium igitur in Illyricum dimissurus et Beneuentum usque prosecuturus, cum
 interpellatores aliis atque aliis causis in iure dicendo detinerent,
 exclamauit, quod et ipsum mox inter omina relatum est: non, si omnia
 morarentur, amplius se posthac Romae futurum; atque itinere incohato Asturam
 perrexit et inde praeter consuetudinem de nocte ad occasionem aurae euectus
 causam ualitudinis contraxit ex profluuio alui.

tunc Campaniae ora proximisque insulis circuitis Caprearum quoque secessui
 quadriduum impendit remississimo ad otium et ad omnem comitatem animo. 
 
 
 Forte Puteolanum sinum praeteruehenti uectores nautaeque de naui Alexandrina,
 quae tantum quod appulerat, candidati coronatique et tura libantes fausta omina
 et eximias laudes congesserant: per illum se uiuere, per illum nauigare,
 libertate atque fortunis per illum frui. qua re admodum exhilaratus quadragenos
 aureos comitibus diuisit iusque iurandum et cautionem exegit a singulis, non
 alio datam summam quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos. 
 
 
 sed et ceteros continuos dies inter uaria munuscula togas insuper ac pallia
 distribuit, lege proposita ut Romani Graeco, Graeci Romano habitu et sermone
 uterentur. spectauit assidue exercentes ephebos, quorum aliqua adhuc copia ex
 uetere instituto Capreis erat; isdem etiam epulum in conspectu suo praebuit
 permissa, immo exacta iocandi licentia diripiendique pomorum et obsoniorum
 rerumque 
 
 missilia. nullo denique genere hilaritatis abstinuit. 
 
 
 Vicinam Capreis insulam Apragopolim appellabat a desidia secedentium illuc e
 comitatu suo. sed ex dilectis unum, Masgaban nomine, quasi conditorem insulae
 κτίστην uocare consueuerat. huius Masgabae
 ante annum defuncti tumulum cum e triclinio animaduertisset magna turba
 multisque luminibus frequentari, uersum compositum ex tempore clare
 pronuntiauit: 
 
 κτίστου δὲ τύμβον εἰσορῶ πυρούμενον· 
 conuersusque ad Thrasyllum Tiberi comitem contra accubantem et ignarum rei
 interrogauit, cuiusnam poetae putaret esse; quo haesitante subiecit alium: 
 
 ὁρᾷς φάεσσι Μασγάβαν τιμώμενον; ac de hoc
 quoque consuluit. cum ille nihil aliud responderet quam, cuiuscumque essent
 optimos esse, cachinnum sustulit atque in iocos effusus est. 
 
 
 mox Neapolim traiecit quanquam etiam tum infirmis intestinis morbo uariante;
 tamen et quinquennale certamen gymnicum honori suo institutum perspectauit et
 cum Tiberio ad destinatum locum contendit. sed in redeundo adgrauata ualitudine
 tandem Nolae succubuit reuocatumque ex itinere Tiberium diu secreto sermone
 detinuit neque post ulli maiori negotio animum accommodauit.

Supremo die identidem exquirens, an iam de se tumultus foris esset, petito
 speculo capillum sibi comi ac malas labantes corrigi praecepit et admissos
 amicos percontatus, ecquid iis uideretur mi ni mum uitae commode
 transegisse, adiecit et clausulam: 
 
 ἐπεὶ δὲ πάνυ καλῶς πέπαισται, δότε κρότον 
 
 
 καὶ πάντες ἡμᾶς μετὰ χαρᾶς προπέμψατε. 
 omnibus deinde dimissis, dum aduenientes ab urbe de Drusi filia aegra
 interrogat, repente in osculis Liuiae et in hac uoce defecit: 'Liuia, nostri
 coniugii memor uiue, ac uale!' sortitus exitum facilem et qualem semper
 optauerat. 
 
 
 nam fere quotiens audisset cito ac nullo cruciatu defunctum quempiam, sibi et
 suis εὐθανασίαν similem—hoc enim et uerbo uti
 solebat —precabatur. unum omnino ante efflatam animam signum alienatae mentis
 ostendit, quod subito pauefactus a quadraginta se iuuenibus abripi questus est.
 id quoque magis praesagium quam mentis deminutio fuit, siquidem totidem milites
 praetoriani extulerunt eum in publicum.

obiit in cubiculo eodem, quo pater Octauius, duobus Sextis, Pompeio et
 Appuleio, cons. XIIII. Kal. Septemb. hora diei nona, septuagesimo et sexto
 aetatis anno, diebus V et XXX minus. 
 
 
 Corpus decuriones municipiorum et coloniarum a Nola Bouillas usque deportarunt
 noctibus propter anni tempus, cum interdiu in basilica cuiusque oppidi uel in
 aedium sacrarum maxima reponeretur. a Bouillis equester ordo suscepit urbique
 intulit atque in uestibulo domus conlocauit. senatus et in funere ornando et in
 memoria honoranda eo studio certatim progressus est, ut inter alia complura
 censuerint quidam, funus triumphali porta ducendum, praecedente Victoria quae
 est in curia, canentibus neniam principum liberis utriusque sexus; alii,
 exequiarum die ponendos anulos aureos ferreosque sumendos; nonnulli, ossa
 legenda per sacerdotes summorum collegiorum. 
 
 
 fuit et qui suaderet, appellationem mensis Augusti in Septembrem
 transferendam, quod hoc genitus Augustus, illo defunctus esset; alius, ut omne
 tempus a primo die natali ad exitum eius saeculum Augustum appellaretur et ita
 in fastos referretur. uerum adhibito honoribus modo bifariam laudatus est: pro
 aede Diui Iuli a Tiberio et pro rostris ueteribus a Druso Tiberi filio, ac
 senatorum umeris delatus in Campum crematusque. 
 
 
 nec defuit uir praetorius, qui se effigiem cremati euntem in caelum uidisse
 iuraret. reliquias legerunt primores equestris ordinis tunicati et discincti
 pedibusque nudis ac Mausoleo condiderunt. id opus inter Flaminiam uiam ripamque
 Tiberis sexto suo consulatu extruxerat circumiectasque siluas et ambulationes
 in usum populi iam tum publicarat.

Testamentum L. Planco C. Silio cons. III. Non. Apriles, ante annum et quattuor
 menses quam decederet, factum ab eo ac duobus codicibus partim ipsius partim
 libertorum Polybi et Hilarionis manu scriptum depositumque apud se uirgines
 Vestales cum tribus signatis aeque uoluminibus protulerunt. quae omnia in
 senatu aperta atque recitata sunt. 
 
 
 heredes instituit primos: Tiberium ex parte dimidia et sextante, Liuiam ex
 parte tertia, quos et ferre nomen suum iussit; secundos: Drusum Tiberi filium
 ex triente, ex partibus reliquis Germanicum liberosque eius tres sexus uirilis;
 tertio gradu propinquos amicosque compluris. legauit populo R. quadringenties,
 tribubus tricies quinquies sestertium, praetorianis militibus singula milia
 nummorum, cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos nummos; quam summam
 repraesentari iussit, nam et confiscatam semper repositamque habuerat. 
 
 
 reliqua legata uarie dedit perduxitque quaedam ad uicena sestertia, quibus
 soluendis annuum diem finiit, excusata rei familiaris mediocritate nec plus
 peruenturum ad heredes suos quam milies et quingenties professus, quamuis
 uiginti proximis annis quaterdecies milies ex testamentis amicorum percepisset,
 quod paene omne cum duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in rem
 p. absumpsisset. Iulias filiam neptemque, si quid iis accidisset, uetuit
 sepulcro suo inferri. 
 
 
 tribus uoluminibus, uno mandata de funere suo complexus est, altero indicem
 rerum a se gestarum, quem uellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum
 statuerentur, tertio breuiarium totius imperii, quantum militum sub signis
 ubique esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis et uectigaliorum residuis.
 adiecit et libertorum seruorumque nomina, a quibus ratio exigi posset.