facturusne operae pretium sim, si a primordio urbis res populi
 Romani perscripserim, nec satis scio nec,

si sciam, dicere ausim, quippe qui cum veterem tum vulgatam esse
 rem videam, dum novi semper scriptores aut in rebus certius
 aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem vetustatem
 superaturos credunt. utcumque erit,

iuvabit tamen rerum gestarum memoriae principis terrarum populi
 pro virili parte et ipsum consuluisse; et si in tanta scriptorum
 turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum
 me, qui nomini officient meo, consoler.

res est praeterea et inmensi operis, ut quae supra
 septingentesimum annum repetatur et quae ab exiguis profecta
 initiis eo creverit, ut iam magnitudine laboret sua; et
 legentium plerisque haud dubito quin primae origines proximaque
 originibus minus praebitura voluptatis sint festinantibus ad
 haec nova, quibus iam pridem praevalentis populi vires se ipsae
 conficiunt;

ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu
 malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe,
 dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis
 expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero,
 sollicitum tamen efficere posset.

quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora
 fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea
 nec adfirmare nec refellere in animo est.

datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis
 primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere
 oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores: ea
 belli gloria est populo Romano, ut, cum suum conditorisque sui
 parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae
 patiantur aequo animo, quam imperium patiuntur.

sed haec et his similia, utcumque animadversa aut existimata
 erunt, haud in magno equidem ponam discrimine:

ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita,
 qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi
 militiaeque et partum et auctum imperium sit; labente deinde
 paulatim disciplina velut desidentis primo mores sequatur animo,
 deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint
 praecipites, donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra nec
 remedia pati possumus, perventum est.

hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac
 frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita
 monumento intueri: inde tibi tuaequae rei publicae quod imitere
 capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.

ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam res
 publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit,
 nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque
 inmigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac
 parsimoniae honos fuerit: adeo quanto rerum minus, tanto minus
 cupiditatis erat;

nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per
 luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere. sed
 querellae, ne tum quidem gratae futurae, cum forsitan
 necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae
 rei absint;

cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum
 dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius
 inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos
 darent.

iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum
 esse Troianos; duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti iure
 hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores
 fuerunt, omne ius belli Achivos abstinuisse;

casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui
 seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene
 ad Troiam amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici
 sinum,

Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis Enetos
 Troianosque eas tenuisse terras. et in quem primum egressi sunt
 locum, Troia vocatur. pagoque inde Troiano nomen est; gens
 universa Veneti appellati.

Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia
 ducentibus fatis primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam
 quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum
 tenuisse. Troia et huic loco nomen est.

ibi egressi Troiani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil
 praeter arma et naves superesset, cum praedam ex agris agerent,
 Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca,
 ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris
 concurrunt.

duplex inde fama est: alii proelio victum Latinum pacem cum
 Aenea, deinde affinitatem iunxisse tradunt;

alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa
 canerent, processisse Latinum inter primores ducemque advenarum
 evocasse ad conloquium; percunctatum deinde, qui mortales
 essent, unde aut quo casu profecti domo quidve quaerentes in
 agrum Laurentem exissent,

postquam audierit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam,
 filium Anchisae et Veneris, cremata patria domo profugos sedem
 condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum
 gentis virique et animum vel 
 bell 
 bello 
 vel paci paratum dextra data fidem futurae amicitiae
 sanxisse.

inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem
 factam; Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio; ibi Latinum apud
 penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae
 in matrimonium data.

ea res utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede
 finiendi erroris.

oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. brevi
 stirpis quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium
 parentes dixere nomen.

bello deinde Aborigines Troianique simul petiti. Turnus, rex
 Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat,
 praelatum sibi advenam aegre patiens simul Aeneae Latinoque
 bellum intulerat.

neutra acies laeta ex eo certamine abiit: victi Rutuli; victores
 Aborigines Troianique ducem Latinum amisere.

indc 
 inde 
 Turnus Rutulique diffisi rebus ad florentes opes
 Etruscorum Mezentiumque, regem eorum, confugiunt, qui Caere,
 opulento tum oppido, imperitans iam inde ab initio minime laetus
 novae origine urbis et tum nimio plus, quam satis tutum esset
 accolis, rem Troianam crescere ratus haud gravatim socia arma
 Rutulis iunxit.

Aeneas, adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi
 conciliaret nec sub eodem iure solum sed etiam nomine omnes
 essent, Latinos utramque gentem appellavit.

nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Aeneam
 cessere. fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum
 populorum Aeneas, quamquam tanta opibus Etruria erat, ut iam non
 terras solum sed mare etiam per totam Italiae longitudinem ab
 Alpibus ad fretum Siculum fama nominis sui inplesset, tamen, cum
 moenibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit.

secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum
 mortalium fuit. situs est, quemcumque eum dici ius fasque est,
 super Numicum flumen; Iovem indigetem appellant.

nondum maturus imperio Ascanius, Aeneae filius, erat; tamen id
 imperium ei ad puberem aetatem incolume mansit; tantisper tutela
 muliebri — tanta indoles in Lavinia erat — res Latina et regnum
 avitum paternumque puero stetit.

haud ambigam — quis enim rem tam veterem pro certo adfirmet? — ,
 hicine fuerit Ascanius an maior quam hic, Creusa matre Ilio
 incolumi natus comesque inde paternae fugae, quem Iulum eundem
 Iulia gens auctorem nominis sui nuncupat.

is Ascanius, ubicumque et quacumque matre genitus — certe natum
 Aenea constat — , abundante Lavini multitudine florentem iam, ut 
 tur 
 tum 
 res erant, atque opulentam urbem matri seu novercae
 reliquit, novam ipse aliam sub Albano monte condidit, quae ab
 situ porrectae in dorso urbis Longa Alba appellata.

inter Lavinium conditum et Albam Longam
 coloniam deductam triginta ferme interfuere anni. tantum tamen
 opes creverant maxime fusis Etruscis, ut ne morte quidem Aeneae
 nec deinde inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis
 regni movere arma aut Mezentius Etruscique aut ulli alii accolae
 ausi sint.

pax ita convenerat, ut Etruscis Latinisque fluvius
 Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset.

Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis
 natus. is Aeneam Silvium creat; is deinde Latinum Silvium.

ab eo coloniae aliquot deductae, Prisci Latini appellati.

mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albae regnaverunt.
 Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto
 Tiberinus, qui in traiectu Albulae amnis submersus celebre ad
 posteros nomen flumini dedit.

Agrippa inde, Tiberini filius, post Agrippam Romulus Silvius a
 patre accepto imperio regnant. Aventino fulmine ipse ictus
 regnum per manus tradidit. is sepultus in eo colle, qui nunc
 pars Romanae est urbis, cognomen colli fecit.

Proca deinde regnat. is Numitorem atque Amulium procreat;
 Numitori, qui stirps maximus erat, regnum vetustum Silviae
 gentis legat. plus tamen vis potuit quam voluntas patris aut
 verecundia aetatis. pulso fratre Amulius regnat.

addit sceleri scelus; stirpem fratris virilem interimit; fratris
 filiae Reae Silviae per speciem honoris, cum Vestalem eam
 legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

sed debebatur, ut opinor, fatis tantae origo urbis maximique
 secundum deorum opes 
 imperil 
 imperii 
 principium. vi compressa Vestalis cum geminum partum
 edidisset,

seu ita rata, seu quia deus auctor culpae honestior erat, Martem
 incertae stirpis patrem nuncupat.

sed nec dii nec homines aut ipsam aut stirpem a crudelitate regia
 vindicant;

sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in profluentem aquam
 mitti iubet. forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus
 lenibus stagnis nec adiri usquam ad iusti cursum poterat amnis
 et posse quamvis languida mergi aqua infantes spem ferentibus
 dabat.

ita, velut defuncti regis imperio, in proxima eluvie, ubi nunc
 ficus Ruminalis est — Romularem vocatam ferunt — , pueros
 exponunt. vastae tum in his locis solitudines erant.

tenet fama, cum fluitantem alveum, quo expositi erant
 pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex
 montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse; 
 ear 
 eam 
 summissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas, ut
 lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit —

Faustulo fuisse nomen ferunt — ; ab eo ad stabula Larentiae uxori
 educandos datos. sunt, qui Larentiam vulgato corpore lupam inter
 pastores vocatam putent; inde locum fabulae ac miraculo
 datum.

ita geniti itaque educati, cum primum adolevit aetas, nec in
 stabulis nec ad pecora segnes, venando peragrare saltus.

hinc robore corporibus animisque sumpto iam non feras tantum
 subsistere, sed in latrones praeda onustos impetus facere
 pastoribusque rapta dividere et cum his crescente in dies grege
 iuvenum seria ac iocos celebrare.

iam 
 tur 
 tum 
 in Palatio monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt
 et a Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, dein Palatium montem
 appellatum.

ibi Euandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempestatibus 
 tcnuerit 
 tenuerit 
 loca, sollemne adlatum ex Arcadia instituisse, ut nudi
 iuvenes Lycaeum Pana venerantes per lusum atque lasciviam
 currerent, quem Romani deinde vocaverunt Inuum.

huic deditis ludicro, cum sollemne notum esset, insidiatos ob
 iram praedae amissae latrones, cum Romulus vi se defendisset,
 Remum cepisse, captum regi Amulio tradidisse ultro
 accusantes.

crimini maxime dabant in Numitoris agros ab iis impetus fieri;
 inde eos collecta iuvenum manu hostilem in modum praedas agere.
 sic Numitori ad supplicium Remus deditur.

iam inde ab initio Faustulo spes fuerat regiam stirpem apud se
 educari; nam et expositos iussu regis infantes sciebat et
 tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem
 inmaturam nisi aut per occasionem aut per necessitatem aperire
 noluerat. necessitas prior venit;

ita metu subactus Romulo rem aperit. forte et Numitori, cum in
 custodia Remum haberet audissetque geminos esse fratres,
 comparando et aetatem eorum et ipsam minime servilem indolem
 tetigerat animum memoria nepotum; sciscitandoque eodem pervenit,
 ut haud procul esset, quin Remum agnosceret.

ita undique regi dolus nectitur. Romulus non cum globo iuvenum —
 nec enim erat ad vim apertam par — , sed aliis alio itinere
 iussis certo tempore ad regiam venire pastoribus ad regem
 impetum facit, et a domo Numitoris alia comparata manu adiuvat
 Remus. ita regem obtruncant.

Numitor inter primum tumultum hostis invasisse urbem atque
 adortos regiam dictitans, cum pubem Albanam in arcem praesidio
 armisque obtinendam avocasset, postquam iuvenes perpetrata caede
 pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio
 scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati,
 ut cogniti essent, caedem deinceps tyranni seque eius auctorem
 ostendit.

iuvenes per mediam contionem agmine ingressi cum avum regem
 salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum
 nomen imperiumque regi efficit.

ita Numitori Albana re permissa Romulum Remumque cupido cepit in
 iis locis, ubi expositi ubique educati erant, urbis condendae.
 et supererat multitudo Albanorum Latinorumque; ad id pastores
 quoque accesserant, qui omnes facile spem facerent parvam Albam,
 parvum Lavinium prae ea urbe, quae conderetur, fore.

intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido,
 atque inde foedum certamen, coortum a satis miti principio.
 quoniam gemini essent nec aetatis verecundia discrimen facere
 posset, ut dii, quorum tutelae ea loca essent, auguriis
 legerent, qui nomen novae urbi daret, qui conditam imperio
 regeret, Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum
 templa capiunt.

priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures, iamque
 nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset,
 utrumque regem sua 
 multitude 
 multitudo 
 consalutaverat: tempore illi praecepto, at hi numero
 avium regnum trahebant.

inde cum altercatione congressi certamine irarum ad caedem
 vertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit. vulgatior fama est
 ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato
 Romulo, cum verbis quoque increpitans adiecisset “sic deinde,
 quicumque alius transiliet moenia mea,” interfectum.

ita solus potitus imperio Romulus; condita 
 Lurbs 
 urbs 
 conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo
 ipse erat educatus, muniit. sacra diis aliis Albano ritu, Graeco
 Herculi, ut ab Euandro instituta erant, facit.

Herculem in ea loca Geryone interempto boves mira specie abegisse
 memorant ac prope Tiberim fluvium, qua prae se armentum agens
 nando traiecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo laeto
 reficeret boves, et ipsum fessum via procubuisse.

ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor
 accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus
 pulchritudine boum cum avertere 
 ear 
 eam 
 praedam vellet, quia, si agendo armentum in speluncam
 compulisset, ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura
 erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in
 speluncam traxit.

Hercules ad primam auroram somno excitus cum gregem perlustrasset
 oculis et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam
 speluncam, si forte eo vestigia ferrent. quae ubi omnia foras
 versa vidit nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus
 animi ex loco infesto agere porro armentum occepit.

inde cum actae boves quaedam ad desiderium, ut fit, relictarum
 mugissent, reddita inclusarum ex spelunca 
 bour 
 boum 
 vox Herculem convertit. quem cum vadentem ad speluncam
 Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava fidem pastorum
 nequiquam invocans morte occubuit.

Euander tum ea profugus ex Peloponneso auctoritate magis quam
 imperio regebat loca, venerabilis vir miraculo litterarum, rei
 novae inter rudes artium homines, venerabilior divinitate
 credita Carmentae matris, quam fatiloquam ante Sibyllae in
 Italiam adventum miratae eae gentes fuerant.

is 
 tur 
 tum 
 Euander concursu pastorum trepidantium circa advenam
 manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque
 causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem
 augustioremque humana intuens rogitat, qui vir esset.

ubi nomen patremque ac patriam accepit, “Iove nate, Hercules,
 salve” inquit; “te mihi mater, veridica interpres deum, aucturum
 caelestium numerum cecinit tibique aram hic dicatum iri, quam
 opulentissima olim in terris gens maximam vocet tuoque ritu
 colat.”

dextra Hercules data accipere se omen 
 inpleturumque 
 impleturumque 
 fata ara condita ac dicata ait.

ibi 
 tum 
 tum 
 primum bove eximia capta de grege sacrum Herculi
 adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quae 
 turn 
 tum 
 familiae maxime inclitae ea loca incolebant, factum.
 forte ita evenit,

ut Potitii ad tempus praesto essent iisque exta apponerentur,
 Pinarii extis adesis ad ceteram venirent dapem. inde institutum
 mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis sollemnium
 vescerentur.

Potitii ab Euandro edocti antistites sacri eius per multas
 aetates fuerunt, 
 done 
 donec 
 tradito servis publicis sollemni familiae ministerio
 genus omne Potitiorum interiit.

haec tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit, iam 
 tur 
 tum 
 inmortalitatis virtute partae, ad quam eum sua fata
 ducebant, fautor.

rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium
 multitudine, quae coalescere in populi unius corpus nulla re
 praeterquam legibus poterat, iura dedit;

quae ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse
 venerabilem insignibus imperii fecisset, cum cetero habitu se
 augustiorem, 
 tur 
 tum 
 maxime lictoribus duodecim sumptis fecit.

alii ab numero avium, quae augurio regnum
 portenderant, eum secutum numerum putant; me 
 baud 
 haud 
 paenitet eorum sententiae esse, quibus et apparitores
 et hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella
 curulis, unde toga praetexta sumpta est, et numerum quoque ipsum
 ductum placet et ita habuisse Etruscos, quod ex duodecim populis
 communiter creato rege singulos singuli populi lictores
 dederint.

crescebat interim urbs munitionibus alia atque alia adpetendo
 loca, cum in spem magis futurae multitudinis quam ad id, quod 
 tur 
 tum 
 hominum erat, munirent.

deinde, ne vana urbis 
 magnitude 
 magnitudo 
 esset, adiciendae multitudinis causa vetere consilio
 condentium urbes, qui obscuram atque humilem conciendo ad se
 multitudinem natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum, qui
 nunc saeptus descendentibus inter duos lucos est, asylum
 aperit.

eo ex finitimis populis turba omnis sine discrimine, liber an
 servus esset, avida novarum rerum perfugit, idque primum ad
 coeptam magnitudinem roboris fuit. cum iam virium 
 baud 
 haud 
 paeniteret, consilium deinde viribus parat.

centum creat senatores, sive quia is numerus satis erat, sive
 quia soli centum erant, qui creari patres possent. patres 
 Lcerte 
 certe 
 ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

iam res Romana adeo erat valida, ut cuilibet finitimarum
 civitatum bello par esset; sed penuria mulierum hominis aetatem
 duratura magnitudo erat, quippe quibus nec domi spes prolis nec
 cum finitimis conubia essent.

tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes
 misit, qui societatem conubiumque novo populo peterent:

urbes quoque, ut cetera, ex infimo nasci; dein, quas sua virtus
 ac dii iuvent, magnas opes sibi magnumque nomen facere;

satis scire origini Romanae et deos adfuisse et non defuturam
 virtutem; proinde ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem
 ac genus miscere.

nusquam benigne legatio audita est; adeo simul spernebant, simul
 tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris
 suis metuebant. a plerisque rogitantibus dimissi, ecquod feminis
 quoque asylum aperuissent; id enim demum conpar conubium
 fore.

aegre id Romana pubes passa, et haud dubie ad vim spectare res
 coepit. cui tempus locumque aptum ut daret Romulus aegritudinem
 animi dissimulans ludos ex industria parat Neptuno equestri
 sollemnis; Consualia vocat.

indici deinde finitimis spectaculum iubet, quantoque apparatu tum
 sciebant aut poterant, concelebrant, ut rem claram expectatamque
 facerent. multi mortales convenere,

studio etiam videndae novae urbis, maxime proximi quique,
 Caeninenses, Crustumini, Antemnates;

iam Sabinorum omnis multitudo cum liberis ac coniugibus venit.
 invitati hospitaliter per domos cum situm moeniaque et
 frequentem tectis urbem vidissent, mirantur tam brevi rem
 Romanam crevisse.

ubi spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum oculis
 erant, tum ex composito orta vis, signoque dato iuventus Romana
 ad rapiendas virgines discurrit.

magna pars forte, in quem quaeque inciderat, raptae; quasdam
 forma excellentes primoribus patrum destinatas ex plebe homines,
 quibus datum negotium erat, domos deferebant;

unam longe ante alias specie ac pulchritudine insignem a globo
 Talassii cuiusdam raptam ferunt, multisque sciscitantibus,
 cuinam eam ferrent, identidem, ne quis violaret, Talassio ferri
 clamitatum; inde nuptialem hanc vocem factam.

turbato per metum ludicro maesti parentes virginum profugiunt,
 incusantes violati hospitii scelus deumque invocantes, cuius ad
 sollemne ludosque per fas ac fidem decepti venissent.

nec raptis aut spes de se melior aut indignatio est minor. sed
 ipse Romulus circumibat docebatque patrum id superbia factum,
 qui conubium finitimis negassent; illas tamen in matrimonio, in
 societate fortunarum omnium civitatisque et, quo
 nihil carius humano generi sit, liberum fore;

mollirent modo iras et, quibus fors corpora dedisset, darent
 animos. saepe ex iniuria postmodum gratiam ortam, eoque
 melioribus usuras viris, quod adnisurus pro se quisque sit, ut,
 cum suam 
 vicern 
 uicem 
 functus officio sit, parentium etiam patriaeque
 expleat desiderium.

accedebant blanditiae virorum factum purgantium cupiditate atque
 amore, quae maxime ad muliebre ingenium efficaces preces
 sunt.

iam admodum mitigati animi raptis erant; at raptarum parentes tum
 maxime sordida veste lacrimisque et querellis civitates
 concitabant. nec domi tantum indignationes continebant, sed
 congregabantur undique ad T. Tatium, regem Sabinorum, et
 legationes eo, quod maximum Tatii nomen in iis regionibus erat,
 conveniebant.

Caeninenses Crustuminique et Antemnates erant, ad quos eius
 iniuriae pars pertinebat. lente agere his Tatius Sabinique visi
 sunt; ipsi inter se tres populi communiter bellum parant.

ne Crustumini quidem atque Antemnates pro ardore iraque
 Caeninensium satis se inpigre movent; ita per se ipsum nomen
 Caeninum in agrum Romanum impetum facit.

sed effuse vastantibus fit obvius cum exercitu Romulus levique
 certamine docet vanam sine viribus iram esse. exercitum fundit
 fugatque, fusum persequitur; regem in proelio obtruncat et
 spoliat; duce hostium occiso urbem primo impetu capit.

inde exercitu victore reducto ipse, cum factis vir magnificus tum
 factorum ostentator haud minor, spolia ducis hostium caesi
 suspensa fabricato ad id apte ferculo gerens in Capitolium
 escendit ibique ea cum ad quercum pastoribus sacram deposuisset,
 simul cum dono designavit templo Iovis finis cognomenque addidit
 deo.

“Iuppiter Feretri” inquit, “haec tibi victor Romulus rex regia
 arma fero templumque his regionibus, quas modo animo metatus
 sum, dedico, sedem opimis spoliis, quae regibus ducibusque
 hostium caesis me auctorem sequentes posteri
 ferent.”

haec templi est origo, quod primum omnium Romae sacratum est. ita
 deinde diis visum, nec inritam conditoris templi vocem esse, qua
 laturos eo spolia posteros nuncupavit, nec multitudine conpotum
 eius doni vulgari laudem. bina postea inter tot annos, tot bella
 opima parta sunt spolia; adeo rara eius fortuna decoris
 fuit.

dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac
 solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit.
 raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris
 oppressit.

fusi igitur primo impetu et clamore hostes; oppidum captum;
 duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia coniunx precibus
 raptarum fatigata orat, ut parentibus earum det veniam et in
 civitatem accipiat; ita rem coalescere concordia posse.

facile impetratum. inde contra Crustuminos profectus bellum
 inferentes. ibi minus etiam, quod alienis cladibus ceciderant
 animi, certaminis fuit. utroque coloniae missae;

plures inventi, qui propter ubertatem terrae in Crustuminum
 nomina darent. et Romam inde frequenter migratum est, a
 parentibus maxime ac propinquis raptarum.

novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit;
 nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt
 bellum prius quam intulerunt.

consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci.
 huius filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem
 accipiat; aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum
 ierat.

accepti obrutam armis necavere, seu ut vi capta potius arx
 videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum
 proditori esset.

additur fabula, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis
 bracchio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint,
 pepigisse eam, quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi
 pro aureis donis congesta.

sunt, qui 
 ean 
 eam 
 ex pacto tradendi, quod in sinistris manibus esset,
 derecto arma petisse dicant et fraude visam agere
 sua ipsam peremptam mercede.

tenuere tamen arcem Sabini atque inde postero die, cum Romanus
 exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem
 campi est complesset, non prius 
 decenderunt 
 descenderunt 
 in aequum, quam ira et cupiditate recuperandae arcis
 stimulante animos in adversum Romani subiere.

principes utrimque pugnam ciebant, ab Sabinis Mettius Curtius, ab
 Romanis Hostius Hostilius. hic rem Romanam iniquo loco ad prima
 signa animo atque audacia 
 substinebat. 
 sustinebat.

ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est
 ad veterem portam Palatii.

Romulus et ipse turba fugientium actus arma ad caelum tollens
 “Iuppiter, tuis” inquit “iussus avibus hic in Palatio prima urbi
 fundamenta ieci. arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde 
 hue 
 huc 
 armati superata media valle tendunt; at tu,

pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes, deme terrorem
 Romanis fugamque foedam siste. hic ego tibi templum Statori
 Iovi,

quod monumentum sit posteris tua praesenti ope servatam urbem
 esse, voveo.”

haec precatus, velut si sensisset auditas preces, “hinc” inquit,
 “Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam
 iubet.” restitere Romani tamquam caelesti voce iussi; ipse ad
 primores Romulus provolat.

Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et
 effisos egerat Romanos, toto quantum foro spatium est. nec
 procul iam a porta Palatii erat clamitans: “vicimus perfidos
 hospites, inbelles hostes; iam sciunt longe aliud esse virgines
 rapere, aliud pugnare cum viris.”

in eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus
 impetum facit. ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli
 facilius fuit. pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies
 audacia regis accensa fundit Sabinos.

Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo
 coniecit; averteratque ea res etiam Sabinos tanti
 periculo viri. et ille quidem annuentibus ac vocantibus suis
 favore multorum addito animo evadit; Romani Sabinique in media
 convalle duorum montium redintegrant proelium. sed res Romana
 erat superior.

Tum Sabinae mulieres, quarum ex iniuria bellum ortum erat,
 crinibus passis scissaque veste victo malis muliebri pavore
 ausae se inter tela volantia inferre, ex transverso impetu facto
 dirimere infestas acies,

dirimere iras, hinc patres hinc viros orantes, ne se sanguine
 nefando soceri generique respergerent, ne parricidio macularent
 partus suos, nepotum illi, hi liberum progeniem.

“si adfinitatis inter vos, si conubii piget, in nos vertite iras;
 nos causa belli, nos vulnerum ac caedium viris ac parentibus
 sumus; melius peribimus quam sine alteris vestrum viduae aut
 orbae vivemus.”

movet res cum multitudinem 
 turn 
 tum 
 duces;

silentium et repentina fit quies; inde ad foedus faciendum duces
 prodeunt; nec pacem modo, sed civitatem unam ex duabus faciunt.
 regnum consociant; imperium omne conferunt Romam. ita geminata
 urbe, ut Sabinis tamen aliquid daretur, Quirites a Curibus
 appellati. monumentum eius pugnae, ubi primum ex profunda
 emersus palude equus Curtium in vado statuit, Curtium lacum
 appellarunt.

ex bello tam tristi laeta repente pax cariores Sabinas viris ac
 parentibus et ante omnes Romulo ipsi fecit.

itaque, cum populum in curias triginta divideret, nomina earum
 curiis inposuit. id non traditur, cum haud dubie aliquanto
 numerus maior hoc mulierum fuerit, aetate an dignitatibus suis
 virorumve an sorte lectae sint, quae nomina curiis darent.

eodem tempore et centuriae tres equitum conscriptae sunt:
 Ramnenses ab Romulo, ab T. Tatio Titienses appellati; Lucerum
 nominis et originis causa incerta est. inde non modo commune sed
 concors etiam regnum duobus regibus 
 fruit. 
 fuit.

post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium
 pulsant, cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium
 gratia suorum et preces plus poterant.

igitur illorum poenam in se vertit; nam Lavini, cum ad sollemne
 sacrificium eo venisset, concursu facto interficitur.

earn 
 eam 
 rem minus aegre, quam dignum erat, tulisse Romulum
 ferunt, seu ob infidam societatem regni, seu quia haud iniuria
 caesum credebat. itaque bello quidem abstinuit; ut tamen
 expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter
 Romam Laviniumque urbes renovatum est. et cum his quidem
 insperata pax erat;

aliud multo propius atque in ipsis prope portis bellum ortum.
 Fidenates nimis vicinas prope se convalescere opes rati,
 priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat,
 occupant bellum facere. iuventute armata immissa vastatur agri
 quod inter urbem ac Fidenas est.

inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna
 trepidatione agrestium populantur; tumultusque repens ex agris
 in urbem inlatus pro nuntio fuit.

excitus Romulus — neque enim dilationem pati tam vicinum bellum
 poterat — exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum
 locat.

ibi modico praesidio relicto egressus omnibus copiis, partem
 militum locis circa densa obsita virgulta obscuris
 subsidere in insidiis iussit; cum parte maiore atque omni
 equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci
 genere pugnae, adequitando ipsis prope portis hostem excivit.
 fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam
 minus mirabilem dedit.

et cum velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu
 pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi
 hostes inpulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur
 ad locum insidiarum.

inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem;
 addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in praesidio
 relicti fuerant; ita multiplici terrore perculsi
 Fidenates prius paene, quam Romulus quique cum eo erant
 circumagerent frenis equos, terga vertunt;

multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante
 secuti erant, oppidum repetebant. non tamen eripuere se
 hosti;

haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur,
 velut agmine uno inrumpit.

belli Fidenatis contagione inritati Veientium animi et
 consanguinitate — nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt — , et
 quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta
 finitimis essent, stimulabat, in fines Romanos excucurrerunt
 populabundi magis quam iusti more belli.

itaque non castris positis, non expectato hostium exercitu raptam
 ex agris praedam portantes Veios rediere. Romanus contra,
 postquam hostem in agris non invenit, dimicationi ultimae
 instructus intentusque Tiberim transit.

quem postquam castra ponere et ad urbem accessurum Veientes
 audivere, obviam egressi, ut potius acie decernerent, quam
 inclusi de tectis moenibusque dimicarent.

ibi viribus nulla arte adiutis tantum veterani robore exercitus
 rex Romanus vicit persecutusque fusos ad moenia hostes urbe
 valida muris ac situ ipso munita abstinuit; agros rediens vastat
 ulciscendi magis quam praedae studio.

eaque clade haud minus quam adversa pugna subacti Veientes pacem
 petitum oratores Romam mittunt. agri parte multatis in centum
 annos indutiae datae.

haec ferme Romulo regnante domi militiaeque gesta, quorum nihil
 absonum fidei divinae originis divinitatisque post mortem
 creditae fuit, non animus in regno avito recuperando, non
 condendae urbis consilium, non bello ac pace firmandae.

ab illo enim profecto viribus datis tantum valuit, ut in
 quadraginta deinde annos tutam pacem haberet.

multitudini tamen gratior fuit quam patribus, longe ante alios
 acceptissimus militum animis; trecentosque armatos ad custodiam corporis, quos Celeres appellavit, non in bello
 solum sed etiam in pace habuit.

his inmortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum
 contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta
 tempestatas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem
 operuit nimbo, ut conspectum eius contioni abstulerit; nec
 deinde in terris Romulus fuit.

Romana pubes sedato tandem pavore, postquam ex tam turbido die
 serena et tranquilla lux rediit, ubi vacuam sedem regiam vidit,
 etsi satis credebat patribus, qui proxumi steterant, sublimem 
 rapturn 
 raptum 
 procella, tamen velut orbitatis metu icta maestum
 aliquamdiu silentium obtinuit.

deinde a paucis initio facto deum deo natum, regem parentemque
 urbis Romanae salvere universi Romulum iubent; pacem precibus
 exposcunt, uti volens propitius suam semper sospitet progeniem.
 fuisse credo 
 tur 
 tum 
 quoque aliquos,

qui discerptum regem patrum manibus taciti arguerent; manavit
 enim haec quoque, sed perobscura fama; illam alteram admiratio
 viri et pavor praesens nobilitavit.

et consilio etiam unius hominis addita rei dicitur fides. namque
 Proculus Iulius, sollicita civitate desiderio regis et infensa
 patribus, gravis, ut traditur, quamvis magnae rei auctor, in
 contionem prodit.

“Romulus” inquit, “Quirites, parens urbis huius, prima hodierna
 luce caelo repente 
 delapus 
 delapsus 
 se mihi obvium dedit. cum perfusus horrore
 venerabundus adstitissem, petens precibus, ut contra intueri fas
 esset,

“abi, nuntia” inquit “Romanis caelestes ita velle; ut mea Roma
 caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque
 et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis
 resistere posse.”

“haec” inquit “locutus sublimis abiit.” mirum, quantum illi viro
 nuntianti haec fidei fuerit quamque desiderium Romuli apud
 plebem exercitumque facta 
 Lfide 
 fide 
 inmortalitatis lenitum sit.

patrum interim animos certamen regni ac cupido 
 versabat. necdum ad singulos, quia nemo magnopere eminebat in
 novo populo, pervenerat; factionibus inter ordines
 certabatur.

oriundi ab Sabinis, ne, quia post Tatii mortem ab sua parte non
 erat regnatum, in societate aequam possessionem imperii
 amitterent, sui corporis creari regem volebant;

Romani veteres peregrinum regem aspernabantur. in variis
 voluntatibus regnari tamen omnes volebant libertatis dulcedine
 nondum experta.

timor deinde patres incessit, ne 
 civitater 
 ciuitatem 
 sine imperio, exercitum sine duce multarum circa
 civitatium inritatis animis vis aliqua externa adoriretur. et
 esse igitur aliquod caput placebat, et nemo alteri concedere in
 animum inducebat.

ita rem inter se centum patres decem decuriis factis singulisque
 in singulas decurias creatis, qui summae rerum praeessent,
 consociant. decem imperitabant; unus cum insignibus imperii et
 lictoribus erat;

quinque dierum spatio finiebatur imperium ac per omnes in orbem
 ibat; annuumque intervallum regni 
 fruit. 
 fuit. 
 id ab re, quod nunc quoque tenet nomen, interregnum
 appellatum. fremere deinde plebs multiplicatam servitutem,

centum pro uno dominos factos: nec ultra nisi regem et ab ipsis
 creatum videbantur passuri.

cum sensissent ea moveri patres, offerendum ultro rati, quod
 amissuri erant, ita gratiam ineunt summa potestate populo
 permissa, ut non plus darent iuris, quam retinerent.

decreverunt enim, ut, cum populus regem iussisset, id sic ratum
 esset, si patres auctores fierent. hodie quoque in legibus
 magistratibusque rogandis usurpatur idem ius vi adempta;
 priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum
 eventum patres auctores fiunt.

tur 
 tum 
 interrex contione advocata “quod bonum, faustum
 felixque sit” inquit “Quirites, regem create; ita patribus visum
 est. patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur,
 crearitis, auctores fient.”

adeo id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id
 modo sciscerent iuberentque, ut senatus decerneret,
 qui Romae regnaret.

Inclita iustitia religioque ea tempestate Numae Pompili erat.
 Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa
 quisquam esse aetate poterat, omnis divini atque humani
 iuris.

auctorem doctrinae eius, quia non extat alius, falso Samium
 Pythagoram edunt, quem Servio Tullio regnante Romae, centum
 amplius post annos, in ultima Italiae ora circa Metapontum
 Heracleamque et Crotona iuvenum aemulantium studia coetus
 habuisse constat.

ex quibus locis, etsi eiusdem aetatis fuisset, quae fama in
 Sabinos? aut quo linguae commercio quemquam ad cupiditatem
 discendi excivisset? quove praesidio unus per tot gentes
 dissonas sermone moribusque pervenisset?

suopte igitur ingenio temperatum animum virtutibus fuisse opinor
 magis instructumque non tam peregrinis artibus quam disciplina
 tetrica ac tristi veterum Sabinorum, quo genere nullum quondam
 incorruptius fuit.

audito nomine Numae patres Romani, quamquam inclinari opes ad
 Sabinos rege inde sumpto videbantur, tamen neque se quisquam nec
 factionis suae alium nec denique patrum aut civium quemquam
 praeferre illi viro ausi ad unum omnes Numae Pompilio regnum
 deferendum decernunt.

accitus, sicut Romulus augurato urbe condenda regnum adeptus est,
 de se quoque deos consuli iussit. inde ab augure, cui deinde
 honoris ergo publicum id perpetuumque sacerdotium fuit, deductus
 in arcem in lapide ad meridiem versus consedit.

augur ad laevam eius capite velato sedem cepit, dextra manu
 baculum sine nodo aduncum tenens, quem lituum appellarunt. inde
 ubi prospectu in urbem agrumque capto deos precatus regiones ab
 oriente ad occasum determinavit, dextras ad meridiem partes,
 laevas ad septentrionem esse dixit,

signum contra, quoad longissime conspectum oculi ferebant, animo
 finivit; 
 tur 
 tum 
 lituo in laevam manum 
 translate 
 translato 
 dextra in caput Numae imposita precatus
 ita est:

“Iuppiter pater, si est fas hunc Numam Pompilium, cuius ego caput
 teneo, regem Romae esse, uti tu signa nobis certa adclarassis
 inter eos fines, quos feci.” 
 tur 
 tum 
 peregit verbis auspicia, quae mitti vellet.

quibus missis declaratus rex Numa de templo descendit.

qui regno ita potitus urbem novam, conditam vi et armis, iure 
 ear 
 eam 
 legibusque ac moribus de integro condere parat.

quibus cum inter bella adsuescere videret non posse, quippe
 efferari militia animos, mitigandum ferocem populum armorum
 desuetudine ratus, Ianum ad infimum Argiletum indicem pacis
 bellique fecit, apertus ut in armis esse civitatem, clausus
 pacatos circa omnes populos significaret.

bis deinde post Numae regnum clausus fuit, semel T. Manlio
 consule post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod
 nostrae aetati dii dederunt ut videremus, post bellum Actiacum
 ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta.

clauso eo cum omnium circa finitimorum societate ac foederibus
 iunxisset animos, positis externorum periculorum curis ne
 luxuriarent otio animi, quos metus hostium disciplinaque
 militaris continuerat, omnium primum, rem ad multitudinem
 inperitam et illis saeculis rudem efficacissimam, deorum metum
 iniciendum ratus est.

qui cum descendere ad animos sine aliquo commento miraculi non
 posset, simulat sibi cum dea Egeria congressus nocturnos esse;
 eius se monitu, quae acceptissima diis essent, sacra instituere,
 sacerdotes suos cuique deorum praeficere.

atque omnium primum ad cursus lunae in duodecim menses discribit
 annum; quem, quia tricenos dies singulis mensibus luna non
 explet, desuntque dies solido anno, qui solstitiali circumagitur
 orbe, intercalariis mensibus interponendis ita dispensavit, ut
 vicesimo anno ad metam eandem solis, unde orsi essent, plenis
 omnium annorum spatiis dies congruerent.

idem nefastos dies fastosque fecit, quia aliquando
 nihil cum populo agi utile futurum erat.

Tum sacerdotibus creandis animum adiecit, quamquam ipse plurima
 sacra obibat, ea maxime, quae nunc ad Dialem flaminem
 pertinent.

sed quia in civitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes
 reges putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae
 vicis desererentur, flaminem Iovi adsiduum sacerdotem creavit
 insignique eum veste et curuli regia sella adornavit. huic duos
 flamines adiecit, Marti unum, alterum Quirino;

virginesque Vestae legit, Alba oriundum sacerdotium et genti
 conditoris 
 baud 
 haud 
 alienum. iis, ut adsiduae templi antistites essent,
 stipendium de publico statuit, virginitate aliisque caerimoniis
 venerabiles ac sanctas fecit.

Salios item duodecim Marti Gradivo legit tunicaeque pictae
 insigne dedit et super tunicam aeneum pectori tegumen
 caelestiaque arma, quae ancilia appellantur, ferre ac per urbem
 ire canentes carmina cum tripudiis sollemnique saltatu iussit.
 pontificem deinde Numam Marcium,

Marci filium, ex patribus legit eique sacra omnia exscripta
 exsignataque attribuit, quibus hostiis, quibus diebus, ad quae
 templa sacra fierent atque unde in eos sumptus pecunia
 erogaretur.

cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis
 subiecit, ut esset, quo consultum plebes veniret, ne quid divini
 iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo
 turbaretur;

nec caelestes modo caerimonias sed iusta quoque funebria
 placandosque manes ut idem pontifex edoceret, quaeque prodigia
 fulminibus aliove quo visu missa susciperentur atque curarentur.
 ad ea elicienda ex mentibus divinis Iovi Elicio aram in Aventino
 dicavit deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.

ad haec consultanda procurandaque multitudine omni a vi et armis
 conversa et animi aliquid agendo occupati erant, et deorum
 assidua insidens cura, cum interesse rebus humanis caeleste
 numen videretur, ea pietate omnium pectora
 imbuerat, ut fides ac ius 
 iurandumr 
 iurandum 
 pro obnoxio legurm ac poenarum metu civitatem
 regerent.

et cum ipsi se homines in regis velut unici exempli mores
 formarent, 
 turn 
 tum 
 finitumi etiam populi, qui antea castra, non urbem
 positam in medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in 
 ear 
 eam 
 verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in cultum
 versam deorum violare ducerent nefas.

lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua.
 quo quia se persaepe Numa sine arbitris velut ad congressum deae
 inferebat, Camenis eum lucum sacravit, quod earum ibi concilia
 cum coniuge sua Egeria essent.

et soli Fidei sollemne instituit. ad id sacrarium
 flamines bigis curru arcuato vehi iussit manuque ad digitos
 usque involuta rem divinam facere, significantes fidem tutandam
 sedemque eius etiam in dexteris sacratam esse.

multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quae Argeos
 pontifices vocant, dedicavit. omnium tamen maximum eius operum
 fuit tutela per omne regni tempus haud minor pacis quam
 regni.

ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello hic pace,
 civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos,
 Numa tres et quadraginta. cum valida 
 tur 
 tum 
 temperata et belli et pacis artibus erat civitas.

Numae morte ad interregnum res rediit. inde Tullum Hostilium,
 nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus
 Sabinos fuerat, regem populus iussit;

patres auctores facti. hic non solum proximo regi dissimilis sed
 ferocior etiam quam Romulus fuit. cum aetas viresque tum avita
 quoque gloria animum stimulabat. senescere igitur civitatem otio
 ratus undique 
 material 
 materiam 
 excitandi belli quaerebat. forte evenit,

ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in
 vicem agerent.

imperitabat 
 tur 
 tum 
 C. Cluilius Albae. utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis,
 ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat negaturum
 Albanum; ita pie bellum indici posse.

ab Albanis socordius res acta: excepti hospitio ab Tullo blande
 ac benigne, comiter regis convivium celebrant. tantisper Romani
 et res repetiverant priores et neganti Albano bellum in
 tricesimum diem indixerant.

haec renuntiant Tullo. 
 turn 
 tum 
 legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes
 venerint, facit. illi omnium ignari primum purgando terunt
 tempus: se invitos quicquam, quod minus placeat Tullo, dicturos,
 sed imperio subigi; res repetitum se venisse; ni reddantur,
 bellum indicere iussos.

ad haec Tullus “nuntiate” inquit “regi vestro regem Romanum deos
 facere testes, uter prius populus res repetentes legatos
 aspernatus dimiserit, ut in eum omnes expetant huiusce clades
 belli.”

haec nuntiant domum Albani. et bellum utrimque summa ope
 parabatur, civili simillimum bello, prope inter parentes
 natosque, Troianam utramque prolem, cum Lavinium ab Troia, ab
 Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani
 essent.

eventus tamen belli minus miserabilem dimicationem fecit, quod
 nec acie certatum est et tectis modo dirutis alterius urbis duo
 populi in unum confusi sunt.

Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere.
 castra ab urbe haud plus quinque milia passuum locant; fossa
 circumdant; fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot saecula
 appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit.

in his castris Cluilius, Albanus rex, moritur; dictatorem Albani
 Mettium Fufetium creant. interim Tullus ferox, praecipue morte
 regis, magnumque deorum numen ab ipso capite orsum in omne nomen
 Albanum expetiturum poenas ob bellum inpium dictitans, nocte
 praeteritis hostium castris infesto exercitu in agrum Albanum
 pergit. ea res ab stativis excivit Mettium.

ducit quam proxume ad hostem potest. inde legatum praemissum
 nuntiare Tullo iubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio;
 si secum congressus sit, satis scire ea se allaturum, quae
 nihilo minus ad rem Romanam quam ad Albanam pertineant. haud
 aspernatus Tullus,

tamen, si vana adferantur, in aciem educit. exeunt contra et
 Albani. postquam structi utrimque stabant, cum paucis procerum
 in medium duces procedunt.

ibi infit Albanus: “iniurias et non redditas res ex foedere quae
 repetitae sint et ego regem nostrum Cluilium causam huiusce esse
 belli audisse videor nec te dubito, Tulle, eadem prae te ferre;
 sed si vera potius quam dictu speciosa dicenda sunt, cupido 
 imperil 
 imperii 
 duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat.

neque, recte an perperam, interpreter; fuerit ista eius
 deliberatio, qui bellum suscepit; me Albani gerendo bello ducem
 creavere. illud te, Tulle, monitum velim: Etrusca res quanta
 circa nos teque maxime sit, quo propior es Tuscis, hoc magis
 scis. multum illi terra, plurimum mari pollent.

memor esto, iam cum signum pugnae dabis, has duas acies
 spectaculo fore, ut fessos confectosque, simul victorem ac
 victum, adgrediantur. itaque, si nos di amant, quoniam non
 contenti libertate certa in dubiam imperii servitiique aleam
 imus, ineamus aliquam viam, qua, utri utris imperent, sine magna
 clade, sine multo sanguine utriusque populi decerni possit.”

haud displicet res Tullo, quamquam cum indole animi tum spe
 victoriae ferocior erat. quaerentibus utrimque ratio initur, cui
 et fortuna ipsa praebuit materiam.

forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres nec
 aetate nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse satis
 constat, 
 nee 
 nec 
 ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam
 clara nominum error manet, utrius populi Horatii, utrius
 Curiatii fuerint. auctores utroque trahunt; plures tamen
 invenio, qui Romanos Horatios vocent; hos ut
 sequar, inclinat animus.

cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent
 ferro: ibi imperium fore, unde victoria fuerit. nihil recusatur;
 tempus et locus convenit.

priusquam dimicarent, foedus ictum inter Romanos et Albanos est
 his legibus, ut, cuius populi cives eo certamine vicissent, is
 alteri populo cum bona pace imperitaret.

foedera alia aliis legibus, ceterum eodem modo omnia fiunt. tum
 ita factum accepimus, nec ullius vetustior foederis memoria est.
 fetialis regem Tullum ita rogavit: “iubesne me, rex, cum patre
 patrato populi Albani foedus ferire?” iubente rege “sagmina”
 inquit “te, rex, posco.”

rex ait: “puram tollito.” fetialis ex arce graminis herbam puram
 attulit. postea regem ita rogavit: “rex, facisne me tu regium
 nuntium populi Romani Quiritium, vasa comitesque meos?” rex
 respondit: “quod sine fraude mea populique Romani Quiritium
 fiat, facio.”

fetialis erat M. Valerius; is patrem patratum Sp. Fusium fecit
 verbena caput capillosque tangens. pater patratus ad ius
 iurandum patrandum id est sanciendum fit foedus multisque id
 verbis, quae longo effata carmine non operae est referre,
 peragit.

legibus deinde recitatis “audi” inquit, “Iuppiter, audi, pater
 patrate populi Albani, audi tu, populus Albanus: ut illa palam
 prima postrema ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo
 malo utique ea hic hodie rectissime, intellecta sunt, illis
 legibus populus Romanus prior non deficiet.

si prior defexit publico consilio dolo malo, tum illo die,
 Diespiter, populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic
 hodie feriam; tantoque magis ferito, quanto magis potes
 pollesque.”

id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. sua item carmina
 Albani suumque ius iurandum per suum dictatorem suosque
 sacerdotes peregerunt.

— Foedere icto trigemini, sicut convenerat, arma 
 capiunt. cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam
 ac parentes, quicquid civium domi, quicquid in exercitu sit,
 illorum 
 tune 
 tunc 
 arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio
 et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies
 procedunt.

consederant utrimque pro castris duo exercitus periculi magis
 praesentis quam curae expertes; quippe imperium agebatur in tam
 paucorum virtute atque fortuna positum. itaque ergo erecti
 suspensique in minime gratum spectaculum animos intendunt.

datur signum infestisque armis velut acies terni iuvenes magnorum
 exercituum animos gerentes concurrunt. nec his nec illis
 periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo
 futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent.

ut primo statim concursu concrepuere arma micantesque fulsere
 gladii, horror ingens spectantis perstringit; et neutro
 inclinata spe torpebat vox spiritusque.

consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum
 agitatioque anceps telorum armorumque sed vulnera quoque et
 sanguis spectaculo essent, duo Romani, super alium alius,
 vulneratis tribus Albanis expirantes corruerunt.

ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus,
 Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat,
 exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant.

forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic
 adversus singulos ferox. ergo, ut segregaret pugnam eorum,
 capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere 
 adfectur 
 adfectum 
 corpus sineret.

iam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat,
 cum respiciens videt magnis intervallis sequentes; unum haud
 procul ab sese abesse.

in eum magno impetu rediit, et dum Albanus exercitus inclamat
 Curiatios, uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste
 victor secundam pugnam petebat. 
 tune 
 tunc 
 clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani
 adiuvant militem suum; et ille defungi proelio
 festinat.

prius itaque, quam alter, qui nec procul aberat, consequi posset,
 et alterum Curiatium conficit;

iamque aequato Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus
 pares. alterum intactum ferro corpus et geminata victoria
 ferocem in certamen tertium dabat; alter fessum vulnere, fessum
 cursu trahens corpus victusque fratrum ante se strage victori
 obicitur hosti.

nec illud proelium fuit. Romanus 
 exultans 
 exsultans 
 “duos” inquit “fratrum Manibus dedi; tertium causae
 belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo.” male sustinenti
 arma gladium superne iugulo defigit; iacentem spoliat.

Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt eo maiore cum
 gaudio, quo prope metum res fuerat. ad sepulturam inde suorum
 nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti,
 alteri dicionis alienae facti.

sepulcra extant, quo quisque loco cecidit, duo Romana uno loco
 propius Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, ut
 et pugnatum est.

priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto
 quid imperaret, imperat Tullus, uti iuventutem in armis habeat;
 usurum se eorum opera, si bellum cum Veientibus foret. ita
 exercitus inde domos abducti.

princeps Horatius ibat trigemina spolia prae se gerens; cui soror
 virgo, quae desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam
 Capenam fuit; cognitoque super umeros fratris paludamento
 sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines et flebiliter nomine
 sponsum mortuum appellat.

movet feroci iuveni animum conploratio sororis in victoria sua
 tantoque gaudio publico. stricto itaque gladio simul verbis
 increpans transfigit puellam.

“abi hinc cum inmaturo amore ad sponsum” inquit, “oblita fratrum
 mortuorum vivique, oblita patriae.

sic eat, quaecumque Romana lugebit hostem.” atrox visum id
 facinus patribus plebique, sed recens meritum facto
 obstabat. tamen raptus in ius ad regem. rex, ne ipse tamen
 tristis ingratique ad vulgus iudicii ac secundum iudicium
 supplicii auctor esset, concilio populi advocato “duumviros”
 inquit, “qui Horatio perduellionem iudicent, secundum legem
 facio.”

lex horrendi carminis erat: duumviri perduellionem iudicent; si a
 duumviris provocarit, provocatione certato; si vincent, caput
 obnubito; infelici arbori reste suspendito; verberato vel intra
 pomerium vel extra pomerium.

hac lege duumviri creati. qui se absolvere non rebantur ea lege
 ne innoxium 
 quider 
 quidem 
 posse, cum condemnassent, 
 turn 
 tum 
 alter ex iis “P. Horati, tibi perduellionem iudico”
 inquit;

“i, lictor, conliga manus.” accesserat lictor iniciebatque
 laqueum. 
 turn 
 tum 
 Horatius auctore Tullo, clemente legis interprete,
 “provoco” inquit.

ita de provocatione certatum ad populum est. moti
 homines sunt in eo iudicio maxime P. Horatio patre proclamante
 se filiam iure caesam iudicare; ni ita esset, patrio iure in
 filium animadversurum fuisse. orabat deinde, ne se, quem paulo
 ante cum egregia stirpe conspexissent, orbum liberis
 facerent.

inter haec senex iuvenem amplexus, spolia Curiatiorum fixa eo
 loco, qui nunc pila Horatia appellatur, ostentans “huncine”
 aiebat, “quem modo decoratum ovantemque victoria incedentem
 vidistis, Quirites, eum sub furca vinctum inter verbera et
 cruciatus videre potestis? quod vix Albanorum oculi tam deforme
 spectaculum ferre possent.

i, lictor, conliga manus, quae paulo ante armatae imperium populo
 Romano pepererunt. i, caput obnube liberatoris urbis huius;
 arbore infelici suspende; verbera vel intra pomerium, modo inter
 illa pila et spolia hostium, vel extra pomerium, modo inter
 sepulcra Curiatiorum. quo enim ducere hunc iuvenem potestis, ubi
 non sua decora eum a tanta foeditate supplicii vindicent?”

non tulit populus nec patris lacrimas nec ipsius parem in omni
 periculo animum, absolveruntque admiratione magis virtutis quam iure causae. itaque, ut caedes manifesta
 aliquo tamen piaculo lueretur, imperatum patri, ut filium
 expiaret pecunia publica.

is quibusdam piacularibus sacrificiis factis, quae deinde genti
 Horatiae tradita sunt, transmisso per viam tigillo capite
 adoperto velut sub iugum misit iuvenem. id hodie quoque publice
 semper refectum manet; sororium tigillum vocant.

Horatiae sepulcrum, quo loco corruerat icta, 
 conjLtructum 
 constructum 
 est saxo quadrato.

nec diu pax Albana mansit. invidia vulgi, quod tribus militibus
 fortuna publica conmissa fuerat, vanum ingenium dictatoris
 corrupit et, quoniam recta consilia 
 baud 
 haud 
 bene evenerant, pravis reconciliare popularium animos
 coepit.

igitur, ut prius in bello pacem, sic in pace bellum quaerens,
 quia suae civitati animorum plus quam virium cernebat esse, ad
 bellum palam atque ex edicto gerundum alios concitat populos,
 suis per speciem societatis proditionem reservat.

Fidenates, colonia Romana, Veientibus sociis consilii adsumptis
 pacto transitionis Albanorum ad bellum atque arma
 incitantur.

cum Fidenae aperte descissent, Tullus Mettio exercituque eius ab
 Alba accito contra hostes ducit. ubi Anienem transiit, ad
 Confluentis collocat castra. inter eum locum et Fidenas
 Veientium exercitus Tiberim transierat.

hi in acie prope flumen tenuere dextrum cornu; in sinistro
 Fidenates propius montes consistunt. Tullus adversus Veientem
 hostem derigit suos, Albanos contra legionem Fidenatium
 conlocat. Albano non plus animi erat quam fidei. nec manere ergo
 nec transire aperte ausus sensim ad montes succedit;

inde, ubi satis subisse sese ratus est, erigit totam aciem
 fluctuansque animo, ut tereret tempus, ordines explicat.
 consilium erat, qua fortuna rem daret, ea inclinare vires.

miraculo primo esse Romanis, qui proximi steterant, ut nudari
 latera sua sociorum digressu senserunt; inde eques citato equo
 nuntiat regi abire Albanos. Tullus in re trepida duodecim vovit Salios fana,:ue Pallori ac 
 Pavori. 
 Pauori.

equitem clara increpans voce, ut hostes exaudirent, redire in
 proelium iubet: nihil trepidatione opus esse; suo iussu
 circumduci Albanum exercitum, ut Fidenatium nuda terga
 invadant;

item imperat, ut hastas equites erigerent. id factum magnae parti
 peditum Romanorum conspectum abeuntis Albani exercitus
 intersaepsit; qui viderant, id, quod ab rege auditum erat, rati,
 eo acrius pugnant. terror ad hostes transit; et audiverant clara
 voce dictum, et magna pars Fidenatium, ut qui coloni additi
 Romanis essent, Latine sciebant.

itaque, ne subito ex collibus decursu Albanorum intercluderentur
 ab oppido, terga vertunt. instat Tullus fusoque Fidenatium cornu
 in Veientem alieno pavore perculsum ferocior redit. nec illi
 tulere impetum, sed ab effusa fuga flumen obiectum ab tergo
 arcebat.

quo postquam fuga inclinavit, alii arma foede iactantes in aquam
 caeci ruebant, alii, dum cunctantur in ripis, inter fugae
 pugnaeque consilium oppressi. non alia ante Romana pugna
 atrocior fuit.

tum Albanus exercitus, spectator certaminis, deductus in campos.
 Mettius 
 Tulo 
 Tullo 
 devictos hostes gratulatur; contra Tullus Mettium
 benigne adloquitur. quod bene vertat, castra Albanos Romanis
 castris iungere iubet; sacrificium lustrale in diem posterum
 parat.

ubi inluxit, paratis omnibus, ut adsolet, vocari ad contionem
 utrumque exercitum iubet. praecones ab extremo orsi primos
 excivere Albanos. hi novitate etiam rei moti, ut regem Romanum
 contionantem audirent, proximi constitere.

ex conposito armata circumdatur Romana legio; centurionibus datum
 negotium erat, ut sine mora imperia exequerentur.

turn 
 tum 
 ita Tullus infit: “Romani, si umquam ante alias ullo
 in bello fuit, quod primum dis immortalibus gratias ageretis,
 deinde vestrae ipsorum virtuti, hesternum id proelium fuit.
 dimicatum est enim non magis cum hostibus quam,
 quae dimicatio maior atque periculosior est, cum proditione ac
 perfidia sociorum.

nam, ne vos falsa opinio teneat, iniussu meo Albani subiere ad
 montes, nec imperium illud meum, sed consilium et imperii
 simulatio fuit, ut nec vobis ignorantibus deseri vos averteretur
 a certamine animus et hostibus circumveniri se ab tergo ratis
 terror ac fuga iniceretur.

nec ea culpa, quam arguo, omnium Albanorum est; ducem secuti
 sunt, ut et vos, si quo ego inde agmen declinare voluissem,
 fecissetis. Mettius ille est ductor itineris huius, Mettius idem
 huius machinator belli, Mettius foederis Romani Albanique
 ruptor. audeat deinde talia alius, nisi in hunc insigne iam
 documentum mortalibus dedero.”

centuriones armati Mettium circumsistunt; rex cetera, ut orsus
 erat, peragit: “quod bonum, faustum felixque sit populo Romano
 ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere
 in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres legere,
 unam urbem, unam rem publicam facere. ut ex uno quondam in duos
 populos divisa Albana res est, sic nunc in unum redeat.”

ad haec Albana pubes inermis ab armatis saepta in variis
 voluntatibus communi tamen metu cogente silentium tenet.

tum Tullus “Metti Fufeti” inquit, “si ipse discere posses fidem
 ac foedera servare, vivo tibi ea disciplina a me adhibita esset;
 nunc, quoniam tuum insanabile ingenium est, at tu tuo supplicio
 doce humanum genus ea sancta credere, quae a te violata sunt. ut
 igitur paulo ante animum inter Fidenatem Romanamque rem
 ancipitem gessisti, ita iam corpus passim distrahendum
 dabis.”

exinde duabus admotis quadrigis in currus earum distentum inligat
 Mettium, deinde in diversum iter equi concitati lacerum in
 utroque curru corpus, qua inhaeserant vinculis membra,
 portantes.

avertere omnes ab tanta foeditate spectaculi oculos. primum
 ultimumque illud supplicium apud Romanos exempli parum memoris
 legum humanarum fuit; in aliis gloriari licet nulli
 gentium mitiores placuisse poenas.

inter haec iam praemissi Albam erant equites, qui multitudinem
 traducerent Romam. legiones deinde ductae ad diruendam
 urbem.

quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec
 pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis
 stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et
 cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;

sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium
 animos, ut prae metu obliti , quid relinquerent, quid
 secum ferrent, deficiente consilio rogitantesque alii alios nunc
 in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud
 visuri pervagarentur.

ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor
 tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur
 pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia
 inpleverat, raptim quibus quisque poterat elatis cum larem ac
 penates tectaque, in quibus natus quisque educatusque esset,
 relinquentes exirent,

iam continens agmen migrantium inpleverat vias, et conspectus
 aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam
 miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab
 armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent
 deos.

egressis urbe Albanis Romanus passim publica privataque omnia
 tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus,
 quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit; templis tamen
 deum — ita enim edictum ab rege fuerat — temperatum est.

Roma interim crescit Albae ruinis. duplicatur civium numerus;
 Caelius additur urbi mons, et, quo frequentius habitaretur, eam
 sedem Tullus regiae capit ibique deinde habitavit.

principes Albanorum in patres, ut ea quoque pars rei publicae
 cresceret, legit: Iulios, Servilios, Quinctios, Geganios,
 Curiatios, Cloelios; templumque ordini ab se aucto curiam fecit,
 quae Hostilia usque ad patrum nostrorum aetatem
 appellata est.

et ut omnium ordinum viribus aliquid ex novo populo adiceretur,
 equitum decem turmas ex Albanis legit, legiones et veteres eodem
 supplemento explevit et novas scripsit. hac fiducia virium
 Tullus Sabinis bellum indicit,

genti ea tempestate secundum Etruscos opulentissimae viris
 armisque.

utrimque iniuriae factae ac res nequiquam erant repetitae: Tullus
 ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores Romanos
 conprehensos querebatur, Sabini suos priua in lucum confugisse
 ac Romae retentos.

hae causae belli ferebantur. Sabini, haud parum memores et suarum
 virium partem Romae ab Tatio locatam et Romanam rem nuper etiam
 adiectione populi Albani auctam, circumspicere et ipsi externa
 auxilia.

Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Veientes. inde ob
 residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis
 voluntarios traxere, et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam
 merces valuit; publico auxilio nullo adiuti sunt, valuitque apud
 Veientes — nam de ceteris minus mirum est — pacta cum Romulo
 indutiarum fides.

cum bellum utrimque summa ope pararent vertique in eo res
 videretur, utri prius arma inferrent, occupat Tullus in agrum
 Sabinum transire.

pugna atrox ad silvam Malitiosam fuit, ubi et peditum quidem
 robore, ceterum equitatu aucto nuper plurimum Romana acies
 valuit.

ab equitibus repente invectis turbati ordines sunt Sabinorum; nec
 pugna deinde illis constare nec fuga explicari sine magna caede
 potuit.

devictis Sabinis cum in magna gloria magnisque opibus regnum
 Tulli ac tota res Romana esset, nuntiatum regi patribusque est
 in monte Albano lapidibus pluvisse.

quod cum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in
 conspectu haud aliter, quam cum grandinem venti glomeratam in
 terras agunt, crebri cecidere caelo lapides.

visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis
 luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae velut diis
 quoque simul cum patria relictis oblivioni dederant, et aut
 Romana sacra susceperant aut fortunae, ut fit, obirati cultum
 reliquerant deum.

Romanis quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publice
 susceptum est, seu voce caelesti ex Albano monte missa — nam id
 quoque traditur — seu haruspicum monitu; mansit certe sollemne,
 ut, quandoque idem prodigium nuntiaretur, feriae per novem dies
 agerentur. haud ita multo post pestilentia laboratum est.

unde cum pigritia militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies
 dabatur a bellicoso rege, salubriora etiam credente militiae
 quam domi iuvenum corpora esse, donec ipse quoque longinquo
 morbo est inplicitus.

tunc adeo fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces,
 ut, qui nihil ante ratus esset minus regium quam sacris dedere
 animum, repente omnibus magnis parvisque superstitionibus
 obnoxius degeret religionibusque etiam populum inpleret.

vulgo iam homines eum statum rerum, qui sub Numa rege fuerat,
 requirentes, unam opem aegris corporibus relictam, si pax
 veniaque ab diis inpetrata esset, credebant.

ipsum regem tradunt volventem commentarios Numae, cum ibi quaedam
 occulta sollemnia sacrificia Iovi Elicio facta invenisset,
 operatum iis sacris se abdidisse; sed non rite initum aut
 curatum id sacrum esse, nec solum nullam ei oblatam caelestium
 speciem, sed ira Iovis sollicitati prava religione fulmine ictum
 cum domo conflagrasse. Tullus magna gloria belli regnavit annos
 duos et triginta.

mortuo Tullo res, ut institutum iam inde ab initio erat, ad
 patres redierat, hique interregem nominaverant. quo comitia
 habente Ancum 
 Marcinm 
 Marcium 
 regem populus creavit; patres fuere auctores. Numae
 Pompili regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat.

qui ut regnare coepit, et avitae gloriae memor et quia proximum
 regnum, cetera egregium, ab una parte haud
 satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus aut prave
 cultis, longe que antiquissimum ratus sacra publica,
 ut ab Numa instituta erant, facere, omnia ea ex commentariis
 regis pontificem in album relata proponere in publico iubet.
 inde et civibus otii cupidis et finitimis civitatibus facta spes
 in avi mores atque instituta regem abiturum.

igitur Latini, cum quibus Tullo regnante ictum foedus erat,
 sustulerant animos et, cum incursionem in agrum Romanum
 fecissent, repetentibus res Romanis superbe responsum reddunt,
 desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum
 rati.

medium erat in Anco ingenium, et Numae et Romuli memor; et
 praeterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem
 credebat cum in novo 
 tur 
 tum 
 feroci populo, etiam quod illi contigisset otium sine
 iniuria, id se 
 baud 
 haud 
 facile habiturum; temptari patientiam et temptatam
 contemni, temporaque esse Tullo regi aptiora quam Numae.

ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, a se
 bellicae caerimoniae proderentur nec 
 gererontur 
 gererentur 
 solum, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu, ius
 ab antiqua gente Aequiculis, quod nunc fetiales habent,
 descripsit, quo res repetuntur.

legatus ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite
 velato filo — lanae velamen est — “audi, Iuppiter,” inquit;
 “audite, fines” — cuiuscumque gentis sunt, nominat — ; “audiat
 fas: ego sum publicus nuntius populi Romani; iuste pieque
 legatus venio verbisque meis fides sit.” peragit deinde
 postulata.

inde 
 lovem 
 Iouem 
 testem facit: “si ego iniuste inpieque illos homines
 illasque res dedier mihi exposco, 
 turn 
 tum 
 patriae compotem me numquam siris esse.” haec,

cum finis superscandit, haec, quicumque ei primus vir obvius
 fuit, haec portam ingrediens, haec forum ingressus paucis verbis
 carminis concipiendique iuris iurandi mutatis peragit.

si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et
 triginta — tot enim sollemnes sunt — peractis bellum ita
 indicit:

“audi, Iuppiter, et tu, Iane Quirine, diique omnes caelestes
 vosque, terrestres, vosque, inferni, audite: ego vos testor
 populum illum” — quicumque est, nominat — “iniustum esse neque
 ius persolvere. sed de istis rebus in patria maiores natu
 consulemus, quo pacto ius nostrum adipiscamur.” 
 tur 
 tum 
 is nuntius Romam ad consulendum redit. confestim rex
 his ferme verbis patres consulebat:

“quarum rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi
 Romani Quiritium patri patrato Priscorum Latinorum hominibusque
 Priscis Latinis, quas res nec dederunt nec solverunt nec
 fecerunt, quas res dari, solvi, fieri oportuit, die” inquit ei,
 quem primum sententiam rogabat, “quid censes?”

tunW 
 tum 
 ille: “puro pioque duello quaerendas censeo itaque
 consentio consciscoque.” inde ordine alii rogabantur; quandoque
 pars maior eorum, qui aderant, in eandem sententiam ibat, bellum
 erat consensum. fieri solitum, ut fetialis hastam ferratam aut
 sanguineam praeustam ad fines eorum ferret et non minus tribus
 puberibus praesentibus diceret:

“quod populi Priscorum Latinorum hominesque Prisci Latini
 adversus populum Romanum Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod
 populus Romanus Quiritium bellum cum Priscis Latinis iussit esse
 senatusque populi Romani Quiritium censuit, consensit,
 conscivit, ut bellum cum Priscis Latinis fieret, ob eam rem ego
 populusque Romanus populis Priscorum Latinorum hominibusque
 Priscis Latinis bellum indico facioque.” id ubi dixisset, hastam
 in fines eorum emittebat.

hoc 
 turn 
 tum 
 modo ab Latinis repetitae res ac bellum indictum,
 moremque eum posteri acceperunt.

Ancus demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis,
 exercitu novo conscripto profectus Politorium, urbem Latinorum,
 vi cepit secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam
 auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem
 Romam traduxit,

et cum circa Palatium, sedem veterum Romanorum, Sabini Capitolium
 atque arcem, Caelium montem Albani inplessent, Aventinum novae
 multitudini datum. additi eodem 
 baud 
 haud 
 ita multo post, Tellenis Ficanaque captis, novi
 cives.

Politorium inde rursus bello repetitum, quod vacuum occupaverant
 Prisci Latini; eaque causa diruendae urbis eius fuit Romanis, ne
 hostium semper receptaculum esset.

postremo omni bello Latino Medulliam conpulso aliquamdiu ibi
 Marte incerto varia victoria pugnatum est; nam et urbs tuta
 munitionibus praesidioque firmata valido erat, et castris in
 aperto positis aliquotiens exercitus Latinus comminus cum
 Romanis signa contulerat.

ad ultimum omnibus copiis conisus Ancus acie primum vincit; inde
 ingenti praeda potens Romam redit, 
 turn 
 tum 
 quoque multis milibus Latinorum in civitatem acceptis,
 quibus, ut iungeretur Palatio Aventinum, ad Murciae datae
 sedes.

Ianiculum quoque adiectum, non inopia loci, sed ne quando ea arx
 hostium esset. id non muro solum, sed etiam ob commoditatem
 itineris ponte sublicio, tum primum in Tiberi facto, coniungi
 urbi placuit. Quiritium quoque fossa,

baud 
 haud 
 parvum munimentum a planioribus aditu locis, Anci
 regis opus est.

ingenti incremento rebus auctis cum in tanta multitudine hominum
 discrimine recte an perperam facti confuso facinora clandestina
 fierent, 
 career 
 carcer 
 ad terrorem increscentis audaciae media urbe inminens
 foro aedificatur.

nec urbs tantum hoc rege crevit, sed etiam ager finesque: silva 
 Mesia 
 Maesia 
 Veientibus adempta usque ad mare imperium prolatum et
 in ore Tiberis Ostia urbs condita, salinae circa factae
 egregieque rebus bello gestis aedis Iovis Feretrii
 amplificata.

Anco regnante Lucumo, vir inpiger ac divitiis potens, Romam
 commigravit cupidine maxime ac spe magni honoris, cuius
 adipiscendi Tarquiniis — nam ibi quoque peregrina stirpe
 oriundus erat — facultas non fuerat.

Demarati Corinthii filius erat, qui ob seditiones domo profugus
 cum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ducta duos filios
 genuit. nomina his Lucumo atque Arruns fuerunt. Lucumo superfuit
 patri bonorum omnium heres; Arruns prior quam pater moritur
 uxore gravida relicta. nec diu manet superstes filio pater;

qui cum, ignorans nurum ventrem ferre, inmemor in testando
 nepotis decessisset, puero post avi mortem in nullam sortem
 bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen. Lucumoni contra
 omnium heredi bonorum cum divitiae iam animos facerent,

auxit ducta in matrimonium Tanaquil summo loco nata et quae 
 baud 
 haud 
 facile iis, in quibus nata erat, humiliora sineret ea,
 quo innupsisset.

spernentibus Etruscis Lucumonem exule advena ortum, ferre
 indignitatem non potuit oblitaque ingenitae erga patriam
 caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi
 ab Tarquiniis cepit.

Roma est ad id potissimum visa: in novo populo, ubi omnis
 repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac
 strenuo viro; regnasse Tatium Sabinum, arcessitum in regnum
 Numam a Curibus, et Ancum Sabina matre ortum nobilemque una
 imagine Numae esse.

facile persuadet ut cupido honorum et cui Tarquinii materna
 tantum patria esset. sublatis itaque rebus amigrant Romam. ad
 Ianiculum forte ventum erat.

ibi ei carpento sedenti cum uxore aquila suspensis demissa
 leniter alis pilleum aufert superque carpentum cum magno
 clangore volitans rursus velut ministerio divinitus missa capiti
 apte reponit;

inde sublimis abit. accepisse id augurium laeta dicitur Tanaquil,
 perita, ut vulgo Etrusci, caelestium prodigiorum mulier. excelsa
 et alta sperare 
 conplexa 
 complexa 
 virum iubet: eam alitem, ea regione caeli et eius dei
 nuntiam venisse, circa summum culmen hominis auspicium fecisse,
 levasse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem
 redderet.

has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt domicilioque ibi conparato L. Tarquinium Priscum
 edidere nomen.

Romanis conspicuum eum novitas divitiaeque faciebant; et ipse
 fortunam benigno adloquio, comitate invitandi beneficiisque,
 quos poterat, sibi conciliando adiuvabat, donec in regiam quoque
 de eo fama perlata est.

notitiamque 
 ear 
 eam 
 brevi apud regem liberaliter dextereque obeundo
 officia in familiaris amicitiae adduxerat iura, ut publicis
 pariter ac privatis consiliis bello domique interesset et per
 omnia expertus postremo tutor etiam liberis regis testamento
 institueretur.

regnavit Ancus annos quattuor et viginti, cuilibet superiorum
 regum belli pacisque et artibus et gloria par. iam filii prope
 puberem aetatem erant. eo magis Tarquinius instare, ut quam
 primum comitia regi creando fierent;

quibus indictis sub tempus pueros venatum ablegavit. isque primus
 et petisse ambitiose regnum et orationem dicitur habuisse ad
 conciliandos plebis animos conpositam:

cum se non rem novam petere, quippe qui non primus,
 quod quisquam indignari mirarive posset, sed tertius Romae
 peregrinus regnum adfectet; et Tatium non ex peregrino solum sed
 etiam ex hoste regem factum, et Numam ignarum urbis non petentem
 in regnum ultro accitum:

se, ex quo sui potens fuerit, Romam cum coniuge ac fortunis
 omnibus commigrasse; maiorem partem aetatis eius, qua civilibus
 officiis fungantur homines, Romae se quam in vetere patria
 vixisse;

domi militiaeque sub 
 baud 
 haud 
 paenitendo magistro, ipso Anco rege, Romana se iura,
 Romanos ritus didicisse; obsequio et observantia in regem cum
 omnibus, benignitate erga alios cum rege ipso certasse.

haec eum 
 baud 
 haud 
 falsa memorantem ingenti consensu populus Romanus
 regnare iussit. ergo virum cetera egregium secuta, quam in
 petendo habuerat, etiam regnantem ambitio est; nec minus regni
 sui firmandi quam augendae rei publicae memor centum in patres
 legit, qui deinde minorum gentium sunt appellati, 
 factio 
 baud 
 haud 
 dubia regis, cuius beneficio in curiam venerant.
 bellum primum cum Latinis gessit

et oppidum ibi Apiolas vi cepit praedaque inde maiore, quam
 quanta belli fama fuerat, revecta ludos opulentius
 instructiusque quam priores reges fecit.

tur 
 tum 
 primum circo, qui nunc maximus dicitur, designatus
 locus est. loca divisa patribus equitibusque, ubi spectacula
 sibi quisque facerent;

fori appellati. spectavere furcis duodenos ab terra spectacula
 alta sustinentibus pedes. ludicrum fuit equi pugilesque, ex
 Etruria maxime acciti. sollemnes, deinde annui, mansere ludi,
 Romani magnique varie appellati.

ab eodem rege et circa forum privatis aedificanda divisa sunt
 loca; porticus tabernaeque factae.

muro quoque lapideo circumdare urbem parabat, cum Sabinum bellum
 coeptis intervenit. adeoque ea subita res fuit, ut prius Anienem
 transirent hostes, quam obviam ire ac prohibere exercitus
 Romanus posset.

itaque trepidatum Romae est, et primo dubia victoria magna
 utrimque caede pugnatum est. reductis deinde in castra hostium
 copiis datoque spatio Romanis ad conparandum de integro bellum
 Tarquinius, equitem maxime suis deesse viribus ratus ad Ramnes,
 Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere
 alias constituit suoque insignes relinquere nomine.

id quia inaugurate Romulus fecerat, negare Attus Navius, inclitus
 ea tempestate augur, neque mutari neque novum constitui, nisi
 aves addixissent, posse.

ex eo ira regi mota, eludensque artem, ut ferunt, “agedum”
 inquit, “divine tu, inaugura, fierine possit, quod nunc ego
 mente concipio.” cum ille in augurio rem expertus
 profecto futuram dixisset, “atqui hoc animo agitavi” inquit, “te
 novacula cotem discissurum; cape haec et perage, quod aves tuae
 fieri posse portendunt.” tum illum haud cunctanter discidisse
 cotem ferunt.

statua Atti capite velato, quo in loco res acta est,
 in comitio in gradibus ipsis ad laevam curiae fuit; cotem quoque
 eodem loco sitam fuisse memorant, ut esset ad posteros miraculi
 eius monumentum.

auguriis certe sacerdotioque augurum tantus honos accessit, ut
 nihil belli domique postea nisi auspicato gereretur, concilia
 populi, exercitus vocati, summa rerum, ubi aves non admisissent,
 dirimerentur.

neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit;
 numero alterum tantum adiecit, ut mille et octingenti equites in
 tribus centuriis essent —

posteriores modo sub iisdem nominibus, qui additi erant,
 appellati sunt , quas nunc, quia geminatae sunt, sex vocant
 centurias.

hac parte copiarum aucta iterum cum Sabinis confligitur. sed
 praeterquam quod viribus creverat Romanus exercitus, ex occulto
 etiam additur dolus missis, qui magnam vim lignorum, in Anienis
 ripa iacentem ardentem in flumen conicerent: ventoque iuvante
 accensa ligna et pleraque, in ratibus, inpacta sublicis cum
 haererent, pontem incendunt.

ea quoque res in pugna terrorem attulit Sabinis et fusis eadem
 fugam inpediit; multique mortales, cum hostem effugissent, in
 flumine ipso periere; quorum fluitantia arma ad urbem cognita in
 Tiberi prius paene, quam nuntiari posset, insignem victoriam
 fecere.

eo proelio praecipua equitum gloria fuit: utrimque ab cornibus
 positos, cum iam pelleretur media peditum suorum acies, ita
 incurrisse ab lateribus ferunt, ut non sisterent modo Sabinas
 legiones ferociter instantes cedentibus, sed subito in fugam
 averterent.

montes effuso cursu Sabini petebant, et pauci tenuere; maxima
 pars, ut ante dictum est, ab equitibus in flumen acti sunt.

Tarquinius instandum perterritis ratus, praeda captivisque Romam
 missis, spoliis hostium — id votum Vulcano erat — ingenti cumulo
 accensis, pergit porro in agrum Sabinum exercitum inducere;

et quamquam male gesta res erat nec gesturos melius sperare
 poterant, tamen, quia consulendi res non dabat
 spatium, iere obviam Sabini tumultuario milite iterumque ibi
 fusi perditis iam prope rebus pacem petiere.

Collatia et quidquid citra Collatiam agri erat, Sabinis ademptum;
 Egerius — 
 fiatris 
 fratris 
 hic filius erat regis — Collatiae in praesidio
 relictus. deditosque Collatinos ita accipio eamque deditionis
 formulam esse;

rex interrogavit: “estisne vos legati oratoresque missi a populo
 Conlatino, ut vos populumque 
 Conlatinum 
 Collatinum 
 dederetis?” sumus. “estne populus 
 Conlatinus 
 Collatinus 
 in sua potestate?” est. “deditisne vos populumque 
 Conlatinum 
 Collatinum 
 , urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia,
 divina humanaque omnia in meam populique Romani dicionem?”

dedimus. “at ego recipio.” bello Sabino perfecto Tarquinius
 triumphans Romam redit. inde Priscis Latinis bellum fecit.

ubi nusquam ad universae rei dimicationem ventum est; ad singula
 oppida circumferendo arma omne nomen Latinum domuit. Corniculum,
 Ficulea vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia,
 Nomentum, haec de Priscis Latinis aut qui ad Latinos defecerant,
 capta oppida. pax deinde est facta.

maiore inde animo pacis opera inchoata, quam quanta mole gesserat
 bella, ut non quietior populus domi esset, quam militiae
 fuisset;

nam et muro lapideo, cuius exordium operis Sabino bello turbatum
 erat, urbem, qua nondum munierat, cingere parat et infima urbis
 loca circa forum aliasque interiectas collibus convalles, quia
 ex planis locis 
 baud 
 haud 
 facile evehebant aquas, cloacis fastigio in Tiberim
 ductis siccat et aream ad aedem in Capitolio Iovis,

quam voverat bello Sabino, iam praesagiente animo futuram olim
 amplitudinem loci occupat fundamentis.

eo tempore in regia prodigium visu eventuque mirabile fuit: puero
 dormienti, cui Servio Tullio fuit nomen, caput arsisse ferunt
 multorum in conspectu.

plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum 
 orto excitos reges, et cum quidam familiarium aquam ad
 restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque 
 ear 
 eam 
 tumultu moveri vetuisse puerum, donec sua sponte
 experrectus esset.

mox cum somno et flammam abisse. 
 tur 
 tum 
 abducto in secretum viro Tanaquil “ 
 viden 
 uiden 
 tu puerum hunc” inquit, “quem tam humili cultu
 educamus? scire licet hunc lumen quondam rebus nostris dubiis
 futurum praesidiumque regiae adflictae; proinde materiam
 ingentis publice privatimque decoris omni indulgentia nostra
 nutriamus.”

inde puerum liberum loco coeptum haberi erudirique artibus,
 quibus ingenia ad magnae fortunae cultum excitantur. evenit
 facile, quod diis cordi esset: iuvenis evasit vere indolis
 regiae, nec, cum quaereretur gener Tarquinio, quisquam Romanae
 iuventutis ulla arte conferri potuit, filiamque ei suam rex
 despondit.

hic quacumque de causa tantus illi honos habitus credere prohibet
 serva natum eum parvumque ipsum servisse. eorum magis sententiae
 sum, qui Corniculo capto Servi Tulli, qui princeps in illa urbe
 fuerat, gravidam viro occiso uxorem, cum inter reliquas captivas
 cognita esset, ob unicam nobilitatem ab regina Romana prohibitam
 ferunt servitio partum Romae edidisse in 
 Prisci Tarquini domo;

inde tanto beneficio et inter mulieres familiaritatem auctam, et
 puerum, ut in domo a parvo eductum, in caritate atque honore
 fuisse; fortunam matlis, quod capta patria in hostium manus
 venerit, ut serva natus crederetur, fecisse.

duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare coeperat Tarquinius,
 non apud regem modo sed apud patres plebemque longe maximo
 honore Servius Tullius erat.

tur 
 tum 
 Anci filii duo, etsi antea semper pro indignissimo
 habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae
 advenam non modo vicinae sed ne Italicae quidem stirpis, 
 tur 
 tum 
 inpensius iis indignitas crescere,

si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde
 porro ad servitia caderet, ut in eadem civitate
 post centesimum fere annum quod Romulus, deo prognatus, deus
 ipse, tenuerit regnum, donec in terris fuerit, id servus serva
 natus possideat. cum commune Romani nominis 
 tur 
 tum 
 praecipue id domus suae dedecus fore, si Anci regis
 virili stirpe salva non modo advenis sed servis etiam regnum
 Romae pateret.

ferro igitur 
 earn 
 eam 
 arcere contumeliam statuunt. sed et iniuriae dolor in
 Tarquinium ipsum magis quam in Servium eos stimulabat, et quia
 gravior ultor caedis, si superesset, rex futurus erat quam
 privatus, 
 turn 
 tum 
 Servio occiso quemcumque alium generum delegisset,
 eundem regni heredem facturus videbatur,

ob haec ipsi regi insidiae parantur. ex pastoribus duo
 ferocissimi delecti ad facinus, quibus consueti erant uterque
 agrestibus ferramentis, in vestibulo regiae quam potuere
 tumultuosissime specie rixae in se omnes apparitores regios
 convertunt; inde, cum ambo regem appellarent clamorque eorum
 penitus in regiam pervenisset, vocati ad regem pergunt.

primo uterque vociferari et certatim alter alteri obstrepere;
 coerciti ab lictore et iussi in vicem dicere tandem obloqui
 desistunt;

unus rem ex conposito orditur. dum intentus in eum se rex totus
 averteret, alter elatam securim in caput deiecit, relictoque in
 vulnere telo ambo se foras eiciunt.

Tarquinium moribundum cum, qui circa erant, excepissent, illos
 fugientes lictores conprehendunt. clamor inde concursusque
 populi, mirantium, quid rei esset. Tanaquil inter tumultum
 claudi regiam iubet, arbitros eicit. simul quae curando vulneri
 opus sunt, tamquam spes subesset, sedulo conparat, simul, si
 destituat spes, alia praesidia molitur.

Servio propere accito cum paene exanguem virum ostendisset,
 dextram tenens orat, ne inultam mortem soceri, ne socrum
 inimicis ludibrio esse sinat.

“tuum est” inquit, “Servi, si vir es, regnum, non eorum, qui
 alienis manibus pessimum facinus fecere. erige te deosque duces
 sequere, qui clarum hoc fore caput divino quondam
 circumfuso igni portenderunt. nunc te illa caelestis excitet
 flamma, nunc expergiscere vere. et nos peregrini regnavimus; qui
 sis, non unde natus sis, reputa. si tua re subita consilia
 torpent, at tu mea consilia sequere.”

cum clamor impetusque multitudinis vix sustineri posset, ex
 superiore parte aedium per fenestras in Novam viam versas —
 habitabat enim rex ad 
 lovis 
 Iouis 
 Statoris — populum Tanaquil adloquitur.

iubet bono animo esse: sopitum fuisse regem subito ictu; ferrum
 haud alte in corpus descendisse; iam ad se redisse; inspectum
 vulnus absterso cruore; omnia salubria esse; confidere prope
 diem ipsum eos visuros; interim Servio Tullio iubere populum
 dicto audientem esse; eum iura redditurum obiturumque alia regis
 munia esse.

Servius cum trabea et lictoribus prodit ac sede regia sedens alia
 decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat. itaque per
 aliquot dies, cum iam expirasset Tarquinius, celata morte per
 speciem alienae fungendae vicis suas opes firmavit. tum demum
 palam factum est conploratione in regia orta. Servius praesidio
 firmo munitus primus iniussu populi voluntate patrum
 regnavit.

Anci liberi iam tum, cum conprensis sceleris ministris
 ut vivere regem et tantas esse opes Servi
 nuntiatum est, Suessam Pometiam exulatum ierant.

nec iam publicis magis consiliis Servius quam privatis munire
 opes et ne, qualis Anci liberum animus adversus Tarquinium
 fuerat, talis adversus se Tarquini liberum esset, duas filias
 iuvenibus regiis, Lucio atque Arrunti Tarquiniis, iungit;

nec rupit tamen fati necessitatem humanis consiliis, quin invidia
 regni etiam inter domesticos infida omnia atque infesta faceret.
 peropportune ad praesentis quietem status bellum cum Veientibus
 — iam enim indutiae exierant — aliisque Etruscis sumptum.

in eo bello et virtus et fortuna enituit Tulli; fusoque ingenti
 hostium exercitu 
 baud 
 haud 
 dubius rex, seu patrum seu plebis animos
 periclitaretur, Romam rediit. Adgrediturque inde ad pacis longe
 maximum opus,

ut, quem ad modum Numa divini auctor iuris fuisset, ita Servium
 conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque, quibus
 inter gradus dignitatis fortunaeque aliquid interlucet, posteri
 fama ferrent.

census enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex
 quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu
 pecuniarum fierent; 
 tur 
 tum 
 classes centuriasque et hunc ordinem ex censu
 discripsit vel paci decorum vel bello.

ex iis, qui centum milium aeris aut maiorem censum haberent,
 octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac
 iuniorum;

prima classis omnes appellati; seniores ad urbis custodiam ut
 praesto essent, iuvenes ut foris bella gererent. arma his
 imperata galea, clipeum, ocreae, lorica, omnia ex aere, haec, ut
 tegumenta corporis essent;

tela in hostem hastaque et gladius. additae huic classi duae
 fabrum centuriae, quae sine armis stipendia facerent; datum
 munus, ut machinas in bello ferrent.

secunda classis intra 
 centur 
 centum 
 usque ad quinque et septuaginta milium censum
 instituta, et ex iis, senioribus iunioribusque, viginti
 conscriptae centuriae.

arma imperata scutum pro clipeo et praeter loricam omnia eadem.
 tertiae classis in quinquaginta milium censum esse
 voluit; totidem centuriae et hae eodemque discrimine aetatium
 factae. nec de armis quicquam mutatum, ocreae tantum
 ademptae.

in quarta classe census quinque et viginti milium; totidem
 centuriae factae. arma mutata, nihil praeter hastam et verutum
 datum.

quinta classis aucta; centuriae triginta factae. fundas
 lapidesque missiles hi secum gerebant.

in his accensi 
 comicines 
 cornicines 
 tubicinesque, in duas centurias distributi. undecim
 milibus haec classis censebatur. hoc minor census reliquam
 multitudinem habuit; inde una centuria facta est immunis militia
 
 Ita 
 ita 
 pedestri exercitu ornato distributoque equitum ex
 primoribus civitatis duodecim scripsit centurias.

sex item alias centurias, tribus ab Romulo institutis, sub
 iisdem, quibus inauguratae erant, nominibus fecit. ad equos
 emendos dena milia aeris ex publico data, et, quibus equos
 alerent, viduae adtributae, quae bina milia aeris in annos
 singulos penderent. haec omnia in dites a pauperibus inclinata
 onera.

deinde est honos additus; non enim, ut ab Romulo traditum ceteri
 servaverant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure 
 promise 
 promisce 
 omnibus datum est, sed gradus facti, ut neque exclusus
 quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores
 civitatis esset. equites enim vocabantur primi;

octoginta inde primae classis centuriae primum peditum
 vocabantur ; ibi si variaret, quod raro incidebat, ut
 secundae classis vocarentur; nec fere umquam infra ita
 descenderunt, ut ad infimos pervenirent.

nec mirari oportet hunc ordinem, qui nunc est post expletas
 quinque et triginta tribus duplicato earum numero centuriis
 iuniorum seniorumque, ad institutam ab Servio Tullio summam non
 convenire.

quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque, qui
 habitabantur, partes eas tribus appellavit, ut ego arbitror, ab
 tributo; nam eius quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem
 inita ratio est; neque eae tribus ad centuriarum distributionem
 numerumque quicquam pertinuere.

censu perfecto, quem maturaverat metu legis de incensis latae cum
 vinculorum minis mortisque, edixit, ut omnes cives Romani,
 equites peditesque, in suis quisque centuriis in campo Martio
 prima luce adessent.

ibi instructum exercitum omnem suovetaurilibus lustravit; idque
 conditum lustrum appellatum, quia is censendo finis factus est.
 milia octoginta eo lustro civium censa dicuntur; adicit
 scriptorum antiquissimus Fabius Pictor, eorum, qui arma ferre
 possent, eum numerum fuisse.

Ad 
 ad 
 eam multitudinem urbs quoque amplificanda 
 visa est. addit duos colles, Quirinalem Viminalemque; inde
 deinceps auget Esquilias ibique ipse, ut loco dignitas fieret,
 habitat.

aggere et fossis et muro circumdat urbem; ita pomerium profert.
 pomerium, verbi vim solam intuentes, postmoerium interpretantur
 esse; est autem magis circamoerium, locus, quem in condendis
 urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa
 terminis inaugurato consecrabant, ut neque interiore parte
 aedificia moenibus continuarentur, quae nunc vulgo etiam
 coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret
 soli.

hoc spatium, quod neque habitari neque arari fas erat, non magis,
 quod post murum esset, quam quod murus post id, pomerium Romani
 appellarunt; et in urbis incremento semper, quantum moenia
 processura erant, tantum termini hi consecrati
 proferebantur.

aucta civitate magnitudine urbis, formatis omnibus domi et ad
 belli et ad pacis usus, ne semper armis opes adquirerentur,
 consilio augere imperium conatus est, simul et aliquod addere
 urbi decus.

iam tum erat inclitum Dianae Ephesiae fanum; id communiter a
 civitatibus Asiae factum fama ferebat. eum consensum deosque
 consociatos laudare mire Servius inter proceres Latinorum, cum
 quibus publice privatimque hospitia amicitiasque de industria
 iunxerat. saepe iterando eadem perpulit tandem, ut Romae fanum
 Dianae populi Latini cum populo Romano facerent. ea erat
 confessio caput rerum Romam esse,

de quo totiens armis certatum fuerat. id quamquam omissum iam ex
 omnium cura Latinorum ob rem totiens infeliciter temptatam armis
 videbatur, uni se ex Sabinis fors dare visa est privato consilio
 imperii recuperandi.

bos in Sabinis nata cuidam patri familiae dicitur miranda
 magnitudine ac specie; fixa per multas aetates cornua in
 vestibulo templi Dianae monumentum ei fuere miraculo.

habita, ut erat, res prodigii loco est; et cecinere vates, cuius
 civitatis 
 ear 
 eam 
 civis Dianae immolasset, ibi fore
 imperium; idque carmen pervenerat ad antistitem fani Dianae.

Sabinusque, ut prima apta dies sacrificio visa est, bovem Romam
 actam deducit ad fanum Dianae et ante aram statuit. ibi antistes
 Romanus, cum eum magnitudo victumae celebrata fama movisset,
 memor responsi Sabinum ita adloquitur: “quidnam tu, hospes,
 paras?” inquit “inceste sacrificium Dianae facere? quin tu ante
 vivo perfunderis flumine? infima valle praefluit Tiberis.”
 religione tactus hospes,

qui omnia, ut prodigio responderet eventus, cuperet rite facta,
 extemplo descendit ad Tiberim. interea Romanus immolat Dianae
 bovem. id mire gratum regi atque civitati fuit.

Servius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen,
 quia interdum iactari voces a iuvene Tarquinio audiebat se
 iniussu populi regnare, conciliata prius voluntate plebis agro
 capto ex hostibus viritim diviso ausus est ferre ad populum,
 vellent iuberentne se regnare; tantoque consensu, quanto haud
 quisquam alius ante, rex est declaratus.

neque ea res Tarquinio spem adfectandi regni minuit; immo eo
 inpensius, quia de agro plebis adversa patrum voluntate senserat
 agi, criminandi Servi apud patres crescendique in curia sibi
 occasionem datam ratus est, et ipse iuvenis ardentis animi et
 domi uxore Tullia inquietum animum stimulante.

tulit enim et Romana regia sceleris tragici exemplum, ut taedio
 regum maturior veniret libertas ultimumque regnum esset, quod
 scelere partum foret. hic L. Tarquinius —

Prisci Tarquini regis filius neposne fuerit, parum liquet;
 pluribus tamen auctoribus filium ediderim — fratrem habuerat
 Arruntem Tarquinium, mitis ingenii iuvenem.

his duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae, regis filiae,
 nupserant, et ipsae longe dispares moribus. forte ita inciderat,
 ne duo violenta ingenia matrimonio iungerentur, fortuna, credo,
 populi Romani, quo diuturnius Servi regnum esset constituique
 civitatis mores possent.

angebatur ferox Tullia nihil materiae in viro neque
 ad cupiditatem neque ad audaciam esse; tota in alterum aversa
 Tarquinium eum mirari, eum virum dicere ac regio sanguine ortum;
 spernere sororem, quod virum nacta muliebri cessaret
 audacia.

contrahit celeriter similitudo eos, ut fere fit: malum malo
 aptissimum; sed initium turbandi omnia a femina ortum est. ea
 secretis viri alieni adsuefacta sermonibus nullis verborum
 contumeliis parcere de viro ad fratrem, de sorore ad virum; et
 se rectius viduam et 
 ilium 
 illum 
 caelibem futurum fuisse contendere, quam cum inpari
 iungi, ut elanguescendum aliena ignavia esset.

si sibi eum, quo digna esset, dii dedissent virum, domi se prope
 diem visuram regnum fuisse, quod apud patrem videat. celeriter
 adulescentem suae temeritatis implet.

Lucius Tarquinius et Tullia minor, prope continuatis funeribus
 cum domos vacuas novo matrimonio fecissent, iunguntur nuptiis
 magis non prohibente Servio quam adprobante.

tum vero in dies infestior Tulli senectus, infestius coepit
 regnum esse. iam enim ab scelere ad aliud spectare mulier
 scelus, nec nocte nec interdiu virum conquiescere pati, ne
 gratuita praeterita parricidia essent:

non sibi defuisse, cui nupta diceretur, nec cum quo tacita
 serviret; defuisse, qui se regno dignum putaret, qui meminisset
 se esse Prisci Tarquini filium, qui habere quam sperare regnum
 mallet.

“si tu is es, cui nuptam esse me arbitror, et virum et regem
 appello; sin minus, eo nunc peius mutata res est, quod istic cum
 ignavia est scelus.

quin accingeris? non tibi ab Corintho nec ab Tarquiniis, ut patri
 tuo, peregrina regna moliri necesse est; di te penates patriique
 et patris imago et domus regia et in domo regale solium et nomen
 Tarquinium creat vocatque regem.

aut si ad haec parum est animi, quid frustraris civitatem? quid
 te ut regium iuvenem conspici sinis? facesse hinc Tarquinios aut
 Corinthum, devolvere retro ad stirpem,

fratris similior quam patris.” his aliisque increpando iuvenem instigat nec conquiescere ipsa potest, si, cum
 Tanaquil, peregrina mulier, tantum moliri potuisset animo, ut
 duo continua regna viro ac deinceps genero dedisset, ipsa, regio
 semine orta, nullum momentum in dando adimendoque regno
 faceret.

his muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et
 prensare minorum maxime gentium patres; admonere paterni
 beneficii ac pro eo gratiam repetere; allicere donis iuvenes;
 cum de se ingentia pollicendo 
 tur 
 tum 
 regis criminibus omnibus locis crescere.

postremo, ut iam agendae rei tempus visum est, stipatus agmine
 armatorum in forum inrupit. inde omnibus perculsis pavore in
 regia sede pro curia sedens patres in curiam per praeconem ad
 regem Tarquinium citari iussit. convenere extemplo,

alii iam ante ad hoc praeparati, alii metu, ne non venisse fraudi
 esset, novitate ac miraculo attoniti et iam de Servio actum
 rati.

ibi Tarquinius maledicta ab stirpe ultima orsus: servum servaque
 natum post mortem indignam parentis sui, non interregno, ut
 antea, irlto, non comitiis habitis, non per suffragium populi,
 non auctoribus patribus, muliebri dono regnum occupasse.

ita natum, ita creatum regem, fautorem infimi generis hominum, ex
 quo ipse sit, odio alienae honestatis ereptum primoribus agrum
 sordidissimo cuique divisisse;

omnia onera, quae communia quondam fuerint, inclinasse in
 primores civitatis; instituisse census, ut insignis ad invidiam
 locupletiorum fortuna esset et parata, unde, ubi vellet,
 egentissimis largiretur.

huic orationi Servius cum intervenisset trepido nuntio excitatus,
 extemplo a vestibulo curiae magna voce “quid hoc” inquit,
 “Tarquini, rei est? qua tu audacia me vivo vocare ausus es
 patres aut in sede considere mea?”

cum ille ferociter ad haec, se patris sui tenere sedem, multo
 quam servum potiorem filium regis regni heredem, satis illum diu
 per licentiam eludentem insultasse dominis, clamor ab utriusque
 fautoribus oritur, et concursus populi fiebat in
 curiam apparebatque regnaturum, qui vicisset.

tum Tarquinius necessitate iam etiam ipsa cogente ultima audere,
 multo et aetate et viribus validior, medium arripit Servium
 elatumque e curia in inferiorem partem per gradus deicit;

inde ad cogendum senatum in curiam redit. fit fuga regis
 apparitorum atque comitum; ipse prope exanguis, cum sine regio
 comitatu domum se reciperet, ab iis, qui missi ab Tarquinio
 fugientem consecuti erant, interficitur.

creditur, quia non abhorret a cetero scelere, admonitu Tulliae id
 factum. carpento certe, id quod satis constat, in forum invecta
 nec reverita coetum virorum evocavit virum e curia regemque
 prima appellavit.

a quo facessere iussa ex tanto tumultu cum se domum reciperet
 pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit,
 flectenti carpentum dextra in 
 Vrbium 
 Urbium 
 clivum, ut in collem Esquiliarum eveheretur, restitit
 pavidus atque inhibuit frenos is, qui iumenta agebat,
 iacentemque dominae Servium trucidatum ostendit.

foedum inhumanumque inde traditur scelus, monumentoque locus est.
 Sceleratum vicum vocant, quo amens agitantibus furiis sororis ac
 viri Tullia per patris corpus carpentum egisse fertur partemque
 sanguinis ac caedis paternae cruento vehiculo, contaminata ipsa
 respersaque, tulisse ad penates suos virique sui, quibus iratis
 malo regni principio similes prope diem exitus sequerentur.
 Servius Tullius regnavit annos quattuor

et quadraginta ita, ut bono etiam moderatoque succedenti regi
 difficilis aemulatio esset. ceterum id quoque ad gloriam
 accessit, quod cum illo simul iusta ac legitima regna
 occiderunt.

id ipsum tam mite ac tam 
 moderaturn 
 moderatum 
 imperium tamen, quia unius esset, deponere eum in
 animo habuisse quidam auctores sunt, ni scelus intestinum
 liberandae patriae consilia agitanti intervenisset.

inde L. Tarquinius regnare occepit, cui Superbo 
 cognomen facta indiderunt, quia socerum gener sepultura
 prohibuit, Romulum quoque insepultum perisse dictitans,

primoresque patrum, quos Servi rebus favisse credebat,
 interfecit; conscius deinde male quaerendi regni ab se ipso
 adversus se exemplum capi posse, armatis corpus
 circumsaepsit;

neque enim ad ius regni quicquam praeter vim habebat, ut qui
 neque populi iussu neque auctoribus patribus regnaret.

eo accedebat, ut in caritate civium nihil spei reponenti metu
 regnum tutandum esset. quem ut pluribus incuteret, cognitiones
 capitalium rerum sine consiliis per se solus exercebat perque
 eam causam occidere,

in exilium agere, bonis multare poterat non suspectos modo aut
 invisos, sed unde nihil aliud quam praedam sperare posset.

praecipue ita patrum numero inminuto statuit nullos in patres
 legere, quo contemptior paucitate ipsa ordo esset minusque per
 se nihil agi indignarentur.

hic enim regum primus traditum a prioribus morem de omnibus
 senatum consulendi solvit, domesticis consiliis rem publicam
 administravit; bellum, pacem, foedera, societates per se ipse,
 cum quibus voluit, iniussu populi ac senatus fecit
 diremitque.

Latinorum sibi maxime gentem conciliabat, ut peregrinis quoque
 opibus tutior inter cives esset, neque hospitia modo cum
 primoribus eorum, sed adfinitates quoque iungebat. Octavio
 Mamilio Tusculano —

is longe princeps Latini nominis erat, si famae credimus, ab 
 Vlixe 
 Ulixe 
 deaque Circa oriundus — ei Mamilio filiam nuptum dat
 perque eas nuptias multos sibi cognatos amicosque eius
 conciliat.

iam magna Tarquini auctoritas inter Latinorum proceres erat, cum
 in diem certam ut ad lucum Ferentinae conveniant indicit: esse,
 quae agere de rebus communibus velit.

conveniunt frequentes prima luce; ipse Tarquinius diem quidem
 servavit, sed paulo ante, quam sol occideret, venit. multa ibi
 toto die in concilio variis iactata sermonibus erant.

Turnus Herdonius ab Aricia ferociter in absentem Tarquinium erat
 invectus: haud mirum esse Superbo inditum Romae
 cognomen — iam enim ita clam quidem mussitantes, vulgo tamen eum
 appellabant — ; an quicquam superbius esse quam ludificari sic
 omne nomen Latinum? principibus longe ab domo excitis ipsum,

qui concilium indixerit, non adesse. temptari profecto
 patientiam, ut, si iugum acceperint, obnoxios premat. cui enim
 non apparere, adfectare eum imperium in Latinos?

quod si sui bene crediderint cives aut si creditum illud et non
 raptum parricidio sit, credere et Latinos, quamquam ne sic
 quidem alienigenae, debere;

sin suos eius paeniteat, quippe qui alii super alios trucidentur,
 exulatum eant, bona amittant, quid spei melioris Latinis
 portendi? si se audiant, domum suam quemque inde abituros neque
 magis observaturos diem concilii, quam ipse, qui indixerit,
 observet.

haec atque alia eodem pertinentia seditiosus 
 facinerosusque 
 facinorosusque 
 homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime
 dissereret, intervenit Tarquinius.

is finis orationi fuit; aversi omnes ad Tarquinium salutandum.
 qui silentio facto monitus a proximis, ut purgaret se, quod id
 temporis venisset, disceptatorem ait se sumptum inter patrem et
 filium, cura reconciliandi eos in gratiam moratum esse et, quia
 ea res exemisset illum diem, postero die acturum, quae
 constituisset.

ne id quidem ab Turno tulisse tacitum ferunt; dixisse enim nullam
 breviorem esse cognitionem quam inter patrem et filium,
 paucisque transigi verbis posse: ni pareat patri, habiturum
 infortunium esse.

haec Aricinus in regem Romanum increpans ex concilio abiit. quam
 rem Tarquinius aliquanto quam videbatur aegrius ferens confestim
 Turno necem machinatur, ut eundem terrorem, quo civium animos
 domi oppresserat, Latinis iniceret.

et quia pro imperio palam interfici non poterat, oblato falso
 crimine insontem oppressit. per adversae factionis quosdam
 Aricinos servum Turni auro corrupit, ut in deversorium eius vim magnam gladiorum inferri clam sineret.

ea cum multa nocte perfecta essent, Tarquinius paulo ante lucem
 accitis ad se principibus Latinorum quasi re nova perturbatus,
 moram suam hesternam, velut deorum quadam providentia inlatam,
 ait saluti sibi atque illis fuisse.

ab Turno dici sibi et primoribus populorum parari necem, ut
 Latinorum solus imperium teneat. adgressurum fuisse hesterno die
 in concilio; dilatam rem esse, quod auctor concilii afuerit,
 quem maxime peteret.

inde illam absentis insectationem esse natam, quod morando spem
 destituerit. non dubitare, si vera deferantur, quin prima luce,
 ubi ventum in concilium sit, instructus cum coniuratorum manu
 armatusque venturus sit. dici gladiorum ingentem esse numerum ad
 eum convectum.

id vanum necne sit, extemplo sciri posse. rogare eos, ut inde
 secum ad Turnum veniant. suspectam fecit rem

et ingenium Turni ferox et oratio hesterna et mora Tarquini, quod
 videbatur ob eam differri caedes potuisse. eunt inclinatis
 quidem ad credendum animis, tamen nisi gladiis deprehensis
 cetera vana existimaturi.

ubi est eo ventum, Turnum ex somno excitatum circumsistunt
 custodes; conprehensisque servis, qui caritate domini vim
 parabant, cum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli
 protraherentur, enimvero manifesta res visa, iniectaeque Turno
 catenae; et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu
 advocatur.

ibi tam atrox invidia orta est gladiis in medio positis, ut
 indicta causa, novo genere leti, deiectus ad caput aquae
 Ferentinae crate superne iniecta saxisque congestis
 mergeretur.

revocatis deinde ad concilium Latinis Tarquinius conlaudatisque,
 qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio merita poena
 adfecissent, ita verba fecit:

posse quidem se vetusto iure agere, quod, cum omnes Latini ab
 Alba oriundi sint, eo foedere teneantur, quo ab Tullo res omnis
 Albana cum coloniis suis in Romanum cesserit
 imperium;

ceterum se utilitatis id magis omnium causa censere, ut renovetur
 id foedus, secundaque potius fortuna populi Romani ut participes
 Latini fruantur, quam urbium excidia vastationesque agrorum,
 quas Anco prius, patre deinde suo regnante perpessi sint, semper
 aut expectent aut patiantur.

haud difficulter persuasum Latinis, quamquam in eo foedere
 superior Romana res erat, ceterum et capita nominis Latini stare
 ac sentire cum rege videbant, et Turnus sui cuique periculi, si
 adversatus esset, recens erat documentum.

ita renovatum foedus indictumque iunioribus Latinorum, ut ex
 foedere die certa ad lucum Ferentinae armati frequentes
 adessent.

qui ubi ad edictum Romani regis ex omnibus populis convenere, ne
 ducem suum neve secretum imperium propriave signa haberent,
 miscuit manipulos ex Latinis Romanisque, ut ex binis singulos
 faceret binosque ex singulis; ita geminatis manipulis
 centuriones inposuit.

nec, ut iniustus in pace rex, ita dux belli pravus fuit;

quin ea arte aequasset superiores reges, ni degeneratum in aliis
 huic quoque decori offecisset. is primus Volscis bellum in
 ducentos amplius post suam aetatem annos movit Suessamque
 Pometiam ex his vi cepit.

ubi cum divendita praeda quadraginta talenta argenti refecisset,
 concepit animo 
 ear 
 eam 
 amplitudinem Iovis templi, quae digna deum hominumque
 rege, quae Romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestate
 esset. captivam pecuniam in aedificationem eius templi
 seposuit.

excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios, propinquam
 urbem, nequiquam vi adortus, cum obsidendi quoque urbem spes
 pulso a moenibus adempta esset, postremo minime arte Romana,
 fraude ac dolo, adgressus est.

nam cum velut posito bello fundamentis templi iaciendis aliisque
 urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius,
 qui minimus ex tribus erat, 
 transfilgit 
 transfugit 
 ex composito Gabios, patris in se
 saevitiam intolerabilem conquerens:

iam ab alienis in suos vertisse superbiam, et liberorum quoque
 eum frequentiae taedere, ut, quam in curia solitudinem fecerit,
 domi quoque faciat, ne quam stirpem, ne quem heredem regni
 relinquat.

se quidem inter tela et gladios patris elapsum nihil usquam sibi
 tutum nisi apud hostes L. Tarquinii credidisse. nam ne errarent,
 manere iis bellum, quod positum simuletur, et per occasionem eum
 incautos invasurum.

quod si apud eos supplicibus locus non sit, pererraturum se omne
 Latium Volscosque se inde et Aequos et Hernicos
 petiturum, donec ad eos perveniat, qui a patrum crudelibus atque
 inpiis suppliciis tegere liberos sciant.

forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se adversus
 superbissimum regem ac ferocissimum populum inventurum.

cum, si nihil morarentur, infensus ira porro inde abiturus
 videretur, benigne ab Gabinis excipitur. vetant mirari, si,
 qualis in cives, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos
 esset;

in se ipsum postremo saeviturum, si alia desint. sibi vero gratum
 adventum eius esse, futurumque credere brevi, ut illo adiuvante
 a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.

inde in consilia publica adhiberi. ubi cum de aliis rebus
 adsentire se veteribus Gabinis diceret, quibus eae notiores
 essent, ipse identidem belli auctor esse et in eo sibi
 praecipuam prudentiam adsumere, quod utriusque populi vires
 nosset sciretque invisam profecto superbiam regiam civibus esse,
 quam ferre ne liberi quidem potuissent.

ita cum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse
 cum promptissimis iuvenum praedatum atque in expeditiones iret
 et dictis factisque omnibus ad fallendum instructis vana
 adcresceret fides, dux ad ultimum belli legitur.

ibi cum inscia multitudine, quid ageretur, proelia parva inter
 Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque Gabina
 res superior esset, 
 tur 
 tum 
 certatim summi infimique Gabinorum Sex.

Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere. apud milites vero
 obeundo pericula ac labores pariter, praedam munifice largiendo
 tanta caritate esse, ut non pater Tarquinius potentior Romae
 quam filius Gabiis esset.

itaque postquam satis virium collectum ad omnes conatus videbat, 
 tur 
 tum 
 ex suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit,
 quidnam se facere vellet, quandoquidem, ut omnia unus 
 [prae] 
 publice 
 Gabiis posset, ei dii dedissent.

huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce
 responsum est; rex velut deliberabundus in hortum aedium transit
 sequenti nuntio filii; ibi inambulans tacitus summa papaverum
 capita dicitur baculo decussisse.

interrogando expectandoque responsum nuntius fessus, ut re
 inperfecta, redit Gabios; quae dixerit ipse quaeque viderit,
 refert: seu ira seu odio seu superbia insita ingenio nullam eum
 vocem emisisse.

sexto ubi, quid vellet parens quidve praeciperet tacitis
 ambagibus, patuit, primores civitatis criminando alios apud
 populum, alios sua ipsos invidia opportunos interemit.

multi palam, quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat
 futura, clam interfecti. patuit quibusdam volentibus fuga, alii
 in exilium acti sunt absentiumque bona iuxta atque interemptorum
 divisui fuere.

largitiones inde praedaeque; et dulcedine privati commodi sensus
 malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina
 res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.

Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus
 cum Tuscis renovavit. inde ad negotia urbana animum convertit;
 quorum erat primum, ut Iovis templum in monte Tarpeio monumentum
 regni sui nominisque relinqueret: Tarquinios reges ambos, patrem
 vovisse, filium perfecisse.

et ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis
 templique eius, quod inaedificaretur, exaugurare fana sacellaque
 statuit, quae aliquot ibi, a Tatio rege primum in
 ipso discrimine adversus Romulum pugnae vota, consecrata
 inaugurataque postea fuerant.

inter principia condendi huius operis movisse numen ad indicandam
 tanti imperii molem traditur deos; nam cum omnium sacellorum
 exaugurationes admitterent aves, in Termini fano non
 addixere;

idque omen auguriumque ita acceptum est, non motam Termini sedem
 unumque eum deorum non evocatum sacratis sibi finibus firma
 stabiliaque cuncta portendere.

hoc perpetuitatis auspicio accepto secutum aliud magnitudinem 
 imperil 
 imperii 
 portendens prodigium est: caput humanum integra facie
 aperientibus fundamenta templi dicitur apparuisse.

quae visa species 
 baud 
 haud 
 per ambages arcem eam imperii caputque rerum fore
 portendebat, idque ita cecinere vates, quique in urbe erant
 quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciverant. augebatur
 ad inpensas regis animus.

itaque Pomptinae manubiae, quae perducendo ad culmen operi
 destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere. eo magis
 Fabio,

praeterquam quod antiquior est, crediderim quadraginta ea sola
 talenta fuisse,

quam Pisoni, qui quadraginta milia pondo argenti seposita in eam
 rem scribit, quia summam pecuniae neque ex unius tum
 urbis praeda sperandam et nullorum ne huius quidem
 magnificentiae operum fundamenta non 
 exuperaturam. 
 exsuperaturam.

intentus perficiendo templo fabris undique ex Etruria accitis non
 pecunia solum ad id publica est usus, sed operis etiam ex plebe.
 qui cum haud parvus et ipse militiae adderetur labor, minus
 tamen plebs gravabatur se templa deum exaedificare manibus suis,
 quam postquam

et ad alia ut specie minora sic laboris aliquanto maioris
 traducebantur opera, foros in circo faciendos cloacamque
 maximam, receptaculum omnium purgamentorum urbis, sub terra
 agendam; quibus duobus operibus vix nova haec magnificentia quicquam adaequare potuit.

his laboribus exercita plebe, quia et urbi multitudinem, ubi usus
 non esset, oneri rebatur esse, et colonis mittendis occupari
 latius imperii fines volebat, Signiam Circeiosque colonos misit,
 praesidia urbi futura terra marique. haec agenti portentum
 terribile visum:

anguis ex columna lignea elapsus cum terrorem fugamque regia
 fecisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus,
 quam anxiis inplevit curis.

itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum vates adhiberentur,
 hoc velut domestico exterritus visu Delphos ad maxime inclitum
 in terris oraculum mittere statuit;

neque responsa sortium ulli alii committere ausus duos filios per
 ignotas ea tempestate terras, ignotiora maria in Graeciam
 misit.

Titus et Arruns profecti. comes iis additus L. Iunius Brutus,
 Tarquinia sorore regis natus, iuvenis longe alius ingenio, quam
 cuius simulationem induerat. is cum primores civitatis, in
 quibus fratrem suum ab avunculo interfectum audisset, neque in
 animo suo quicquam regi timendum neque in fortuna concupiscendum
 relinquere statuit contemptuque tutus esse, ubi in iure parum
 praesidii esset.

ergo ex industria factus ad imitationem stultitiae cum se suaque
 praedae esse regi sineret, Bruti quoque haud abnuit cognomen, ut
 sub eius 
 obtentn 
 obtentu 
 cognominis liberator ille populi Romani animus latens
 opperiretur tempora sua.

is tum ab Tarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius quam comes,
 aureum baculum inclusum corneo cavato ad id baculo tulisse donum
 Apollini dicitur, per ambages effigiem ingenii sui.

quo postquam ventum est, perfectis patris mandatis cupido
 incessit animos iuvenum sciscitandi, ad quem eorum regnum
 Romanum esset venturum. ex infimo specu vocem redditam ferunt:
 “imperium summum Romae habebit, qui vestrum primus, o iuvenes,
 osculum matri tulerit.”

Tarquinii, ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi
 expersque imperii esset rem summa ope taceri
 iubent; ipsi inter se, uter prior, cum Romam redissent, matri
 osculum daret, sorti permittunt.

Brutus alio ratus spectare Pythicam vocem, velut si prolapsus
 cecidisset, terram osculo contigit, scilicet quod ea communis
 mater omnium mortalium 
 Iesset. 
 esset.

reditum inde Romam, 
 (ubi 
 ubi 
 adversus Rutulos bellum summa vi 
 parabatur.) 
 parabatur.

Ardeam Rutuli habebant, gens ut in ea regione atque in ea aetate
 divitiis praepollens. eaque ipsa causa belli fruit, quod rex
 Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum
 operum, 
 tur 
 tum 
 praeda delenire popularium animos studebat,

praeter aliam superbiam regno infestos etiam, quod se in fabrorum
 ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege
 indignabantur.

temptata res est, si primo impetu capi Ardea posset. ubi id parum
 processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes.

in his stativis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi
 commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus;

regii quidem iuvenes interdum otium conviviis comisationibusque
 inter se terebant. forte potantibus his apud Sex.

Tarquinium, ubi et 
 Conlatinus 
 Collatinus 
 cenabat Tarquinius, Egerii filius, incidit de uxoribus
 mentio; suam quisque laudare miris modis.

inde certamine accenso 
 Conlatinus 
 Collatinus 
 negat verbis opus esse, paucis id quidem horis posse
 sciri, quantum ceteris praestet Lucretia sua. “quin, si vigor
 iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes
 nostrarum ingenia? id cuique spectatissimum sit, quod necopinato
 viri adventu occurrerit oculis.”

incaluerant vino; “age sane!” omnes; citatis equis avolant Romam.
 quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt
 inde Collatiam,

ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio
 luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes, sed nocte sera
 deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium
 sedentem inveniunt. muliebris certaminis laus penes Lucretiam
 fuit.

adveniens vir Tarquiniique excepti benigne; victor maritus
 comiter invitat regios iuvenes. ibi Sex. Tarquinium mala libido
 Lucretiae per vim stuprandae capit;

cum forma 
 tur 
 tum 
 spectata castitas incitat. et 
 turn 
 tum 
 quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra
 redeunt.

paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio 
 Conlatino 
 Collatino 
 cum comite uno Collatiam venit.

ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in
 hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis
 tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad
 dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore
 oppresso “tace, Lucretia” inquit; “Sex. Tarquinius sum; ferrum
 in manu est; moriere, si emiseris vocem.”

cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem inminentem
 videret, 
 tur 
 tum 
 Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus
 minas, versare in omnes partes muliebrem animum.

ubi obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit
 ad metum dedecus: cum mortua iugulatum servum nudum positurum
 ait, ut in sordido adulterio necata dicatur.

quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi trux
 libido profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore
 muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem
 ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus
 amicis veniant; ita facto maturatoque opus esse;

rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, 
 Conlatinus 
 Collatinus 
 cum L. Iunio Bruto venit, cum quo forte Romam rediens
 ab nuntio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem maestam in
 cubiculo inveniunt.

adventu suorum lacrimae obortae quaerentique viro “satin salve?”
 “minime” inquit; “quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia?
 vestigia viri alieni, Conlatine, in lecto sunt tuo; ceterum
 corpus est 
 tanturn 
 tantum 
 violatum, animus insons; mors testis erit. sed date
 dexteras fidemque haud inpune adultero fore. Sex.

est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocte 
 vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc
 abstulit gaudium.”

dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi avertendo noxam
 ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et
 unde consilium afuerit, culpam abesse.

“vos” inquit “videritis, quid illi debeatur; ego me etsi peccato
 absolvo, supplicio non libero; nec ulla deinde inpudica
 Lucretiae exemplo vivet.”

cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit
 prolapsaque in vulnus moribunda cecidit.

conclamat vir paterque.

Brutus illis luctu occupatis cultrum ex vulnere Lucretiae
 extractum manantem cruore prae se tenens, “per hunc” inquit
 “castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro vosque, dii,
 testes facio me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et
 omni liberorum stirpe ferro, igni, quacumque dehinc vi possim,
 exacturum nec illos nec alium quemquam regnare Romae
 passurum.”

cultrum deinde 
 Conlatino 
 Collatino 
 tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo
 rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. ut praeceptum erat,
 iurant; totique ab luctu versi in iram, Brutum iam inde ad
 expugnandum regnum vocantem sequuntur ducem.

elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt concientque
 miraculo, ut fit, rei novae atque indignitate homines.

pro se quisque scelus regium ac vim queruntur. movet cum patris
 maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium
 querellarum auctorque, quod viros, quod Romanos deceret, arma
 capiendi adversus hostilia ausos.

ferocissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest;
 sequitur et cetera iuventus. inde parte praesidio relicta
 Collatiae custodibusque ad portas locatis, ne quis eum motum
 regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti.

ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitude, pavorem ac
 tumultum facit; rursus ubi anteire primores civitatis vident,
 quidquid sit, 
 baud 
 haud 
 temere esse rentur.

nec minorem motum animorum Romae tam atrox res facit, quam
 Collatiae fecerat. ergo ex omnibus locis urbis in forum
 curritur. quo simul ventum est, praeco ad tribunum celerum, in
 quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit. ibi
 oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique,

quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex.
 Tarquinii, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de
 orbitate Tricipitini, cui morte filiae causa mortis indignior ac
 miserabilior esset.

addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in
 fossas cloacasque exhauriendas demersae; Romanos homines,
 victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro
 bellatoribus factos. indigna Servi Tulli regis memorata caedis
 et invecta corpori patris nefando vehiculo filia, invocatique
 ultores parentum dii.

his atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas
 haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis
 incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi abrogaret
 exulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis.

ipse iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque ad
 concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est
 profectus; imperium in urbe Lucretio, praefecto urbis iam ante
 ab rege instituto, relinquit.

inter hunc tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus, quacumque
 incedebat, invocantibusque parentum furias viris
 mulieribusque.

harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re nova trepidus rex
 pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus —
 senserat enim adventum — , ne obvius fieret; eodemque fere
 tempore diversis itineribus Brutus Ardeam, Tarquinius Romam
 venerunt. Tarquinio clausae portae exiliumque indictum;

liberatorem urbis laeta castra accepere, exactique inde liberi
 regis. duo patrem secuti sunt, qui exulatum Caere in Etruscos
 ierunt. Sex. Tarquinius Gabios tamquam in suum regnum profectus ab ultoribus veterum simultatium, quas sibi ipse
 caedibus rapinisque conciverat, est interfectus. L. Tarquinius
 Superbus regnavit annos quinque

et viginti. regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam annos
 ducentos quadraginta quattuor.

duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex
 commentariis Servi Tulli creati sunt, L. Iunius Brutus et L.
 Tarquinius Conlatinus.

liberi iam hinc populi Romani res pace belloque gestas, annuos
 magistratus imperiaque legum potentiora quam hominum
 peragam.

quae libertas ut laetior esset, proxumi regis superbia fecerat.
 nam priores ita regnarunt, ut 
 baud 
 haud 
 inmerito omnes deinceps conditores partium certe
 urbis, quas novas ipsi sedes ab se auctae multitudinis
 addiderunt, numerentur.

neque ambigitur, quin Brutus idem, qui tantum gloriae Superbo
 exacto rege meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si
 libertatis inmaturae cupidine priorum regum alicui regnum
 extorsisset.

quid enim futurum fuit, si illa pastorum convenarumque plebs,
 transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati
 templi aut libertatem aut certe inpunitatem adepta, soluta regio
 metu, agitari coepta esset tribuniciis procellis et in aliena
 urbe cum patribus serere certamina,

priusquam pignera coniugum ac liberorum caritasque ipsius soli,
 cui longo tempore adsuescitur, animos eorum consociasset?

dissipatae res nondum adultae discordia forent, quas fovit
 tranquilla moderatio imperii eoque nutriendo perduxit, ut bonam
 frugem libertatis maturis iam viribus ferre possent.

libertatis autem originem inde magis, quia annuum imperium
 consulare factum est, quam quod deminutum quicquam sit ex regia
 potestate, numeres. omnia iura, omnia insignia primi consules
 tenuere;

id modo cautum est, ne, si ambo fasces haberent, duplicatus
 terror videretur. Brutus prior concedente collega fasces habuit;
 qui non acrior vindex libertatis fuerat, quam deinde custos
 fuit.

omnium primum avidum novae libertatis populum, ne postmodum
 flecti precibus aut donis regiis posset, iure iurando adegit
 neminem Romae passuros regnare.

deinde, quo plus virium in senatu frequentia etiam ordinis
 faceret, caedibus regis deminutum patrum numerum primoribus
 equestris gradus lectis ad trecentorum summam explevit;

traditumque inde fertur, ut in senatum vocarentur, qui patres
 quique conscripti essent: conscriptos, videlicet novum senatum,
 appellabant lectos. id mirum quantum profuit ad concordiam
 civitatis iungendosque patribus plebis animos.

rerum deinde divinarum habita cura; et quia quaedam publica sacra
 per ipsos reges factitata erant, necubi regum desiderium esset,
 regem sacrificulum creant.

id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos
 aliquid libertati, cuius 
 tune 
 tunc 
 prima erat cura, officeret.

ac nescio an nimis undique eam minimisque rebus muniendo modum
 excesserint. consulis enim alterius, cum nihil aliud offenderet,
 nomen invisum civitati fuit: nimium Tarquinios
 regno adsuesse; initium a Prisco factum; regnasse dein Ser.
 Tullium; ne intervallo quidem facto oblitum, tamquam alieni,
 regni Superbum Tarquinium velut hereditatem gentis scelere ac vi
 repetisse; pulso Superbo penes 
 Conlatinum 
 Collatinum 
 imperium esse; nescire Tarquinios privatos vivere. non
 placere nomen, periculosum libertati esse.

hic primo sensim temptantium animos sermo per totam civitatem est
 datus, sollicitamque suspicione plebem Brutus ad contionem
 vocat.

ibi omnium primum ius iurandum populi recitat neminem regnare
 passuros nec esse Romae, unde periculum libertati foret. id
 summa ope tuendum esse neque ullam rem, quae eo pertineat,
 contemnendam. invitum se dicere hominis causa nec dicturum
 fuisse, ni caritas rei publicae vinceret:

non credere populum Romanum solidam libertatem reciperatam esse;
 regium genus, regium nomen non solum in civitate, sed etiam in
 imperio esse; id officere, id obstare libertati.

“hunc tu” inquit “tua voluntate, L. Tarquini, remove metum.
 meminimus, fatemur, eiecisti reges; absolve beneficium tuum,
 aufer hinc regum nomen. res tuas tibi non solum reddent cives
 tui auctore me, sed, si quid deest, munifice augebunt. amicus
 abi; exonera civitatem vano forsitan metu: ita persuasum est
 animis, cum gente Tarquinia regnum hinc abiturum.”

consuli primo tam novae rei ac subitae admiratio incluserat
 vocem; dicere deinde incipientem primores civitatis
 circumsistunt, eadem multis precibus orant. et ceteri quidem
 movebant minus;

postquam Sp. Lucretius, maior aetate ac dignitate, socer
 praeterea ipsius, agere varie rogando alternis suadendoque
 coepit, ut vinci se consensu civitatis pateretur,

timens consul, ne postmodum privato sibi eadem illa cum bonorum
 amissione additaque alia insuper ignominia acciderent, abdicavit
 se consulatu rebusque suis omnibus Lavinium translatis civitate
 cessit.

Brutus ex senatus consulto ad populum tulit, ut
 omnes Tarquiniae gentis exules essent. collegam sibi comitiis
 centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges
 eiecerat.

cum haud cuiquam in dubio esset bellum ab Tarquiniis inminere, id
 quidem spe omnium serius fuit; ceterum, id quod non timebant,
 per dolum ac proditionem prope libertas amissa est. erant in
 Romana iuventute adulescentes aliquot,

nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat,
 aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum, adsueti more
 regio vivere.

eam tum aequato iure omnium licentiam quaerentes libertatem
 aliorum in suam vertisse servitutem inter se conquerebantur:
 regem hominem esse, a quo inpetres, ubi ius, ubi iniuria opus
 sit; esse gratiae locum, esse beneficio, et irasci et ignoscere
 posse, inter amicum atque inimicum discrimen nosse;

leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem melioremque
 inopi quam potenti, nihil laxamenti nec veniae habere, si modum
 excesseris; periculosum esse in tot humanis erroribus sola
 innocentia vivere.

ita iam sua sponte aegris animis legati ab regibus superveniunt
 sine mentione reditus bona tantum repetentes. eorum verba
 postquam in senatu audita sunt, per aliquot dies ea consultatio
 tenuit, ne non reddita belli causa, reddita belli materia et
 adiumentum essent.

interim legati alia moliri, aperte bona repetentes clam
 recuperandi regni consilia struere et tamquam ad id, quod agi
 videbatur, ambientes nobilium adulescentium animos
 pertemptant.

a quibus placide oratio accepta est, iis litteras ab Tarquiniis
 reddunt et de accipiendis clam nocte in urbem regibus
 conloquuntur.

Vitelliis Aquiliisque fratribus primo commissa res est.
 Vitelliorum soror consuli nupta Bruto erat, iamque ex eo
 matrimonio adulescentes erant liberi, Titus Tiberiusque; eos
 quoque in societatem consilii avunculi adsumunt.

praeterea aliquot nobiles adulescentes conscii
 adsumpti, quorum vetustate memoria abiit. interim cum in senatu
 vicisset sententia,

quae censebat reddenda bona, eamque ipsam causam morae in urbe
 haberent legati, quod spatium ad vehicula conparanda a
 consulibus sumpsissent, quibus regum asportarent res, omne id
 tempus cum coniuratis consultando absumunt evincuntque instando,
 ut litterae sibi ad Tarquinios darentur:

nam aliter qui credituros eos non vana ab legatis super rebus
 tantis adferri? datae litterae, ut pignus fidei essent,
 manifestum facinus fecerunt.

nam cum pridie, quam legati ad Tarquinios proficiscerentur,
 cenatum forte apud Vitellios esset, coniuratique ibi remotis
 arbitris multa inter se de novo, ut fit, consilio egissent,
 sermonem eorum ex servis unus excepit,

qui iam antea id senserat agi, sed 
 earn 
 eam 
 occasionem, ut litterae legatis darentur, quae
 deprehensae rem coarguere possent, expectabat. postquam datas
 sensit, rem ad consules detulit.

consules ad deprehendendos legatos coniuratosque profecti domo
 sine tumultu rem omnem oppressere; litterarum in primis habita
 cura, ne interciderent. proditoribus extemplo in vincla
 coniectis de legatis paululum addubitatum est, et quamquam visi
 sunt commisisse, ut hostium loco essent, ius tamen gentium
 valuit.

de bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra refertur
 ad patres. ii victi ira vetuere reddi, vetuere in publicum
 redigi:

diripienda plebi sunt data, ut contacta regia praeda spem in
 perpetuum cum iis pacis amitteret. ager Tarquiniorum, qui inter
 urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti Martius deinde campus
 fuit.

forte ibi tum seges farris dicitur fuisse matura messi. quem
 campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum
 stramento segetem magna vis hominum simul inmissi corbibus
 fudere in Tiberim tenui fluentem aqua, ut mediis caloribus
 solet.

ita in vadis haesitantis frumenti acervos sedisse inlitos limo;
 insulam inde paulatim et aliis, quae fert temere 
 flumen, eodem invectis factam. postea credo additas moles
 manuque adiutum, ut iam eminens area firmaque templis quoque ac
 porticibus sustinendis esset.

direptis bonis regum damnati proditores sumptumque supplicium,
 conspectius eo, quod poenae capiendae ministerium patri de
 liberis consulatus inposuit, et, qui spectator erat amovendus,
 eum ipsum fortuna exactorem supplicii dedit.

stabant deligati ad palum nobilissimi iuvenes; sed a ceteris,
 velut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium in se
 averterant oculos, miserebatque non poenae magis homines quam
 sceleris, quo poenam meriti essent:

illos eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem,
 consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid deorum
 hominumque Romanorum esset, induxisse in animum, ut superbo
 quondam regi, tum infesto exuli proderent.

consules in sedem processere suam, missique lictores ad sumendum
 supplicium. nudatos virgis caedunt securique feriunt, cum inter
 omne tempus pater vultusque et os eius spectaculo esset eminente
 animo patrio inter publicae poenae ministerium.

secundum poenam nocentium, ut in utramque partem arcendis
 sceleribus exemplum nobile esset, praemium indici pecunia ex
 aerario, libertas et civitas data. ille primum dicitur vindicta
 liberatus.

quidam vindictae quoque nomen tractum ab illo putant; Vindicio
 ipsi nomen fuisse. post 
 ilium 
 illum 
 observatum, ut, qui ita liberati essent, in civitatem
 accepti viderentur.

his, sicut acta erant, nuntiatis incensus Tarquinius non dolore
 solum tantae ad inritum cadentis spei sed etiam odio iraque,
 postquam dolo viam obsaeptam vidit, bellum aperte moliendum
 ratus circumire supplex Etruriae urbes;

orare maxume Veientes Tarquiniensesque, ne se ortum e Tuscis, eiusdem sanguinis, extorrem
 egentem ex tanto modo regno cum liberis adulescentibus ante
 oculos suos perire sinerent. alios peregre in regnum Romam
 accitos, se regem, augentem bello Romanum imperium
 a proximis scelerata coniuratione pulsum.

eos inter se, quia nemo unus satis dignus regno visus sit, partes
 regni rapuisse; bona sua diripienda populo dedisse, ne quis
 expers sceleris esset. patriam se regnumque suum repetere et
 persequi ingratos cives velle. ferrent opem, adiuvarent; suas
 quoque veteres iniurias ultum irent, totiens caesas legiones,
 agrum ademptum.

haec moverunt Veientes, ac pro se quisque Romano saltem duce
 ignominias demendas belloque amissa repetenda minaciter fremunt.
 Tarquinienses nomen ac cognatio movet; pulchrum videbatur suos
 Romae regnare.

ita duo duarum civitatium exercitus ad repetendum regnum belloque
 persequendos Romanos secuti Tarquinium. postquam in agrum
 Romanum ventum est, obviam hosti consules eunt:

Valerius quadrato agmine peditem ducit; Brutus ad explorandum cum
 equitatu antecessit. eodem modo primus eques hostium agminis
 fuit; praeerat Arruns Tarquinius, filius regis; rex ipse cum
 legionibus sequebatur.

Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius
 ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira “ille
 est vir” inquit, “qui nos extorres expulit patria. ipse en ille
 nostris decoratus insignibus magnifice incedit. di regum ultores
 adeste.”

concitat calcaribus equum atque in ipsum infestum consulem
 derigit. sensit in se iri Brutus. decorum erat 
 tur 
 tum 
 ipsis capessere pugnam ducibus; avide itaque se
 certamini offert, adeoque infestis animis concurrerunt,

neuter, dum hostem vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut
 contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus haerentes
 hastis moribundi ex equis lapsi sint.

simul et cetera equestris pugna coepit, neque ita multo post et
 pedites superveniunt. ibi varia victoria et velut aequo Marte
 pugnatum est: dextera utrimque cornua vicere, laeva
 superata.

Veientes, vinci ab Romano milite adsueti, fusi fugatique;
 Tarquiniensis, novus hostis, non stetit solum, sed
 etiam ab sua parte Romanum pepulit.

ita cum pugnatum esset, tantus terror Tarquinium atque Etruscos
 incessit, ut omissa inrita re nocte ambo exercitus, Veiens
 Tarquiniensisque , suas quisque abirent domos.

adiciunt miracula huic pugnae: silentio proximae noctis ex silva
 Arsia ingentem editam vocem; Silvani vocem 
 ear 
 eam 
 creditam; haec dicta: uno plus Tuscorum cecidisse in
 acie; vincere bello Romanum. ita certe inde abiere Romani ut
 victores,

Etrusci pro victis. nam postquam inluxit, nec quisquam hostium in
 conspectu erat, P. Valerius consul spolia legit triumphansque
 inde Romam rediit.

collegae funus quanto 
 turn 
 tum 
 potuit apparatu fecit; sed multo maius morti decus
 publica 
 fruit 
 fuit 
 maestitia, eo ante omnia insignis, quia matronae annum
 ut parentem eum luxerunt, quod tam acer ultor violatae
 pudicitiae fuisset.

consuli deinde, qui superfuerat, ut sunt mutabiles volgi animi,
 ex favore non invidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine
 orta.

regnum eum adfectare fama ferebat, quia nec collegam subrogaverat
 in locum Bruti et aedificabat in summa Velia: alto atque munito
 loco arcem inexpugnabilem fore.

haec dicta vulgo creditaque cum indignitate angerent consulis
 animum, vocato ad concilium populo summissis fascibus in
 contionem escendit. gratum id multitudini spectaculum 
 fruit 
 fuit 
 , submissa sibi esse imperii insignia confessionemque
 factam populi quam consulis maiestatem vimque maiorem esse.

ibi audire iussis consul laudare fortunam collegae, quod liberata
 patria, in summo honore, pro re publica dimicans, matura gloria
 necdum se vertente in invidiam mortem occubuisset; se
 superstitem gloriae suae ad crimen atque invidiam superesse, ex
 liberatore patriae ad Aquilios se Vitelliosque recidisse.
 “numquamne ergo” inquit

“ulla adeo vobis spectata virtus erit, ut suspicione violari
 nequeat? ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum cupiditatis
 regni crimen subiturum timerem?

ego si in ipsa arce Capitolioque habitarem, metui me crederem
 posse a civibus meis? tam levi momento mea apud vos fama pendet?
 adeone est fundata leviter fides, ut, ubi sim, quam qui sim,
 magis referat?

non obstabunt P. Valeri aedes libertati vestrae, Quirites; tuta
 erit vobis Velia. deferam non in planum modo aedes, sed colli
 etiam subiciam, ut vos supra suspectum me civem habitetis; in
 Velia aedificent, quibus melius quam P. Valerio creditur
 libertas.” delata confestim materia omnis infra Veliam,

et, ubi nunc Vicae Potae aedes est, domus
 in infimo clivo aedificata.

latae deinde leges, non solum quae regni suspicione consulem
 absolverent, sed quae adeo in contrarium verterent, ut popularem
 etiam facerent. inde cognomen factum Publicolae est.

ante omnes de provocatione adversus magistratus ad populum
 sacrandoque cum bonis capite eius, qui regni occupandi consilia
 inisset, gratae in vulgus leges fuere.

quas cum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, 
 tur 
 tum 
 demum comitia collegae subrogando habuit.

creatus Sp. Lucretius consul, qui magno natu non sufficientibus
 iam viribus ad consularia munera obeunda intra paucos dies
 moritur. suffectus in Lucreti locum M. Horatius Pulvillus.

apud quosdam veteres auctores non invenio Lucretium consulem;
 Bruto statim Horatium suggerunt; credo, quia nulla gesta res
 insignem fecerit consulatum, memoriam intercidisse. nondum
 dedicata erat in Capitolio Iovis aedes.

Valerius Horatiusque consules sortiti, uter dedicaret. Horatio
 sorte evenit; Publicola ad Veientium bellum profectus.

aegrius, quam dignum erat, tulere Valeri necessarii dedicationem
 tam incliti templi Horatio dari. id omnibus modis inpedire
 conati, postquam alia frustra temptata erant, postem iam tenenti
 consuli foedum inter precationem deum nuntium incutiunt mortuum
 eius filium esse, funestaque familia dedicare eum templum non posse.

non crediderit factum, an tantum animo roboris fuerit, nec
 traditur certum, nec interpretatio est facilis; nihil aliud ad
 eum nuntium a proposito aversus, quam ut cadaver efferri
 iuberet, tenens 
 poster 
 postem 
 precationem peragit et dedicat templum.

haec post exactos reges domi militiaeque gesta primo anno. inde
 P. Valerius iterum T. Lucretius consules facti.

iam Tarquinii ad Lartem Porsinnam, Clusinum regem, perfugerant.
 ibi miscendo consilium precesque nunc orabant, ne se, oriundos
 ex Etruscis, eiusdem sanguinis nominisque,

egentes exulare pateretur, nunc monebant etiam, ne orientem morem
 pellendi reges inultum sineret.

satis libertatem ipsam habere dulcedinis. nisi, quanta vi
 civitates 
 ear 
 eam 
 expetant, tanta regna reges defendant, aequari summa
 infimis; nihil excelsum, nihil, quod supra cetera emineat, in
 civitatibus fore;

adesse finem regnis, rei inter deos hominesque pulcherrimae.
 Porsinna cum regem esse Romae tum Etruscae gentis regem amplum
 Tuscis ratus Romam infesto exercitu venit.

non umquam alias ante tantus terror senatum invasit; adeo valida
 res tum Clusina erat magnumque Porsinnae nomen. nec hostes modo
 timebant, sed suosmet ipsi cives, ne Romana plebs metu perculsa
 receptis in urbem regibus vel cum servitute pacem acciperet.

multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data.
 annonae in primis habita cura, et ad frumentum conparandum missi
 alii in Volscos, alii Cumas. salis quoque vendendi arbitrium,
 quia inpenso pretio venibat, in publicum omni suscepto sumptu ademptum privatis; portoriisque et
 tributo plebes liberata, ut divites conferrent, qui oneri
 ferendo essent:

pauperes satis stipendii pendere, si liberos educarent. itaque
 haec indulgentia patrum asperis postmodum rebus in obsidione ac
 fame adeo concordem civitatem tenuit, ut regium nomen non summi
 magis quam infimi horrerent,

nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis
 esset, quam tum bene imperando universus senatus fuit.

cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant,
 urbem ipsam saepiunt praesidiis. alia muris, alia Tiberi obiecto
 videbantur tuta;

pons sublicius iter paene hostibus dedit, ni unus vir fuisset,
 Horatius 
 Codes 
 Cocles; 
 id munimentum illo die fortuna urbis Romanae
 habuit.

qui positus forte in statione pontis, cum captum repentino impetu
 Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes vidisset
 trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere,
 reprehensans singulos,

obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur nequiquam
 deserto praesidio eos fugere; si transitum pontem a tergo
 reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque quam in
 Ianiculo fore. itaque monere, praedicere, ut pontem ferro, igni,
 quacumque vi possint, interrumpant; se impetum hostium, quantum
 corpore uno posset obsisti, excepturum.

Vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta
 cedentium pugnae terga obversis 
 cornminus 
 comminus 
 ad ineundum proelium armis ipso miraculo audaciae
 obstupefecit hostis.

duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium,
 ambos claros genere factisque.

cum his primam periculi procellam et quod tumultuosissimum pugnae
 erat parumper sustinuit; deinde eos quoque ipsos exigua parte
 pontis relicta, revocantibus qui rescindebant, cedere in tutum
 coegit.

circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum
 nunc singulos provocare, nunc increpare omnes: servitia regum
 superborum, suae libertatis inmemores alienam oppugnatum
 venire.

cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant,
 circumspectant. pudor deinde commovit aciem, et clamore sublato
 undique in unum hostem tela coniciunt.

quae cum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus
 obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur
 detrudere virum, cum simul fragor rupti pontis,
 simul clamor Romanorum alacritate perfecti operis sublatus,
 pavore 
 sabito 
 subito 
 impetum sustinuit.

tur 
 tum 
 
 Codes 
 Cocles 
 “Tiberine pater” inquit, “te sancte precor, haec arma
 et hunc militem propitio flumine accipias.” ita sicut erat armatus in Tiberim desiluit
 multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit rem
 ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei. grata erga
 tantam virtutem civitas fuit:

statua in comitio posita; agri quantum uno die circumaravit
 datum. privata quoque inter publicos honores studia
 eminebant;

nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque aliquid
 fraudans se ipse victu suo contulit.

Porsinna primo conatu repulsus consiliis ab oppugnanda urbe ad
 obsidendam versis,

praesidio in Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis
 castra posuit navibus undique accitis et ad custodiam, ne quid
 Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans
 flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret;

brevique adeo infestum omnem Romanum agrum reddidit, ut non
 cetera solum ex agris sed pecus quoque omne in urbem
 compelleretur, neque quisquam extra portas propellere
 auderet.

hoc tantum licentiae Etruscis non metu magis quam consilio
 concessum. namque Valerius consul, intentus in 
 occasioned 
 occasionem 
 multos simul et effusos inproviso adoriundi, in parvis
 rebus neglegens ultor gravem se ad maiora vindicem servabat.

itaque ut eliceret praedatores, edicit suis, postero die
 frequentes porta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat,
 expellerent pecus, scituros id hostes ratus, quod in obsidione
 et fame servitia infida transfugerent.

et sciere perfugae indicio, multoque plures, ut in spem universae
 praedae, flumen traiciunt.

P. Valerius inde T. Herminium cum modicis copiis ad secundum
 lapidem Gabina via occultum considere iubet, Sp. Larcium cum
 expedita iuventute ad portam Collinam stare, donec
 hostis praetereat, inde se obicere, ne sit ad flumen
 reditus.

consulum alter T. Lucretius porta Naevia cum aliquot manipulis
 militum egressus, ipse Valerius Caelio monte cohortes delectas
 educit.

hique primi apparuere hosti; Herminius ubi tumultum sensit,
 consurgit ex insidiis versisque in Lucretium Etruscis terga
 caedit; dextra laevaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naevia,
 redditus clamor:

ita caesi in medio praedatores neque ad pugnam viribus pares et
 ad fugam saeptis omnibus viis. finisque ille tam effuse vagandi
 Etruscis fuit.

(Obsidio 
 obsidio 
 erat nihilo minus et frumenti cum summa caritate
 inopia,) sedendoque expugnaturum se urbem spem Porsinna
 habebat,

cum C. Mucius, adulescens nobilis, cui indignum videbatur populum
 Romanum servientem, cum sub regibus esset, nullo bello nec ab
 hostibus ullis obsessum esse, liberum eundem populum ab iisdem
 Etruscis obsideri,

quorum saepe exercitus fuderit — ; itaque magno audacique aliquo
 facinore 
 earn 
 eam 
 indignitatem vindicandam ratus primo sua sponte
 penetrare in hostium castra constituit;

dein metuens, ne, si consulum iniussu et ignaris omnibus iret,
 forte deprehensus a custodibus Romanis retraheretur ut
 transfuga, fortuna tum urbis crimen adfirmante, senatum adit.

“transire Tiberim” inquit, “patres, et intrare, si possim, castra
 hostium volo, non praedo nec populationum in vicem ultor: maius,
 si di iuvant, in animo est facinus.” adprobant patres. abdito
 intra vestem ferro proficiscitur.

ubi eo venit, in confertissima turba prope regium tribunal
 constitit.

ibi cum stipendium militibus forte daretur, et scriba cum rege
 sedens pari fere ornatu multa ageret eumque milites vulgo
 adirent: timens sciscitari, ut Porsinna esset, ne ignorando
 regem semet ipse aperiret, quis esset, quo temere traxit fortuna
 facinus, scribam pro rege obtruncat.

vadentem inde, qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse
 fecerat viam, cum concursu ad clamorem facto
 conprehensum regii satellites retraxissent, ante tribunal regis
 destitutus, 
 tur 
 tum 
 quoque inter tantas fortunae minas metuendus magis
 quam metuens “Romanus sum” inquit “civis;

C. Mucium vocant. hostis hostem occidere volui, nec ad mortem
 minus animi est, quam fuit ad caedem:

et facere et pati fortia Romanum est. nec unus in te ego hos
 animos gessi; longus post me ordo est idem petentium decus.
 proinde in hoc discrimen, si iuvat, accingere, ut in singulas
 horas capite dimices tuo, ferrum hostemque in vestibulo habeas
 regiae.

hoc tibi iuventus Romana indicimus bellum. nullam aciem, nullum
 proelium timueris; uni tibi et cum singulis res erit.”

cum rex simul ira infensus periculoque conterritus circumdari
 ignes minitabundus iuberet,

nisi expromeret propere, quas insidiarum sibi minas per ambages
 iaceret, “en tibi” inquit, “ut sentias, quam vile corpus sit
 iis, qui magnam gloriam vident,” dextramque accenso ad
 sacrificium foculo inicit. quam cum velut alienato ab sensu
 torreret animo, prope attonitus miraculo rex cum ab sede sua
 prosiluisset amoverique ab altaribus iuvenem iussisset,

“tu vero abi” inquit, “in te magis quam in me hostilia ausus.
 iuberem macte virtute esse, si pro mea patria ista virtus
 staret; nunc iure belli liberum te intactum inviolatumque hinc
 dimitto.”

tunc Mucius quasi remunerans meritum “quando quidem” inquit “est
 apud te virtuti bonos, ut beneficio tuleris a me, quod minis
 nequisti: trecenti coniuravimus principes iuventutis Romanae, ut
 in te hac via grassaremur.

mea prima sors fuit; ceteri, ut cuiusque exciderit primi, quoad
 te opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore aderunt.”

Mucium dimissum, cui postea Scaevolae a clade dextrae manus
 cognomen inditum, legati a Porsinna Romam secuti sunt;

adeo moverat eum et primi periculi casus, a quo nihil se praeter
 errorem insidiatoris texisset, et subeunda
 dimicatio totiens, quot coniurati superessent, ut pacis
 condiciones ultro ferret Romanis.

iactatum in condicionibus nequiquam de Tarquiniis in regnum
 restituendis, magis quia id negare ipse nequiverat Tarquiniis,
 quam quod negatum iri sibi ab Romanis ignoraret.

de agro Veientibus restituendo inpetratum, expressaque necessitas
 obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium deduci vellent.
 his condicionibus conposita pace exercitum ab Ianiculo deduxit
 Porsinna et agro Romano excessit.

patres C. Mucio virtutis causa trans Tiberim agrum dono dedere,
 quae postea sunt Mucia prata appellata.

ergo ita honorata virtute feminae quoque ad publica decora
 excitatae, et Cloelia virgo, una ex obsidibus, cum castra
 Etruscorum forte 
 baud 
 haud 
 procul ripa Tiberis locata essent, frustrata custodes,
 dux agminis virginum inter tela hostium Tiberim tranavit
 sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit.

quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira oratores Romam
 misit ad Cloeliam obsidem deposcendam: alias 
 baud 
 haud 
 magni facere;

deinde in admirationem versus supra Coclites Muciosque dicere id
 facinus esse et prae se ferre, quem ad modum, si non dedatur
 obses, pro rupto foedus se habiturum, sic deditam intactam inviolatamque ad suos
 remissurum.

utrimque constitit fides: et Romani pignus pacis ex foedere
 restituerunt, et apud regem Etruscum non tuta solum sed honorata
 etiam virtus fuit, laudatamque virginem parte obsidum se donare
 dixit;

ipsa, quos vellet, legeret. productis omnibus elegisse inpubes
 dicitur, quod et virginitati decorum et consensu obsidum ipsorum
 probabile erat, 
 ear 
 eam 
 aetatem potissimum liberari ab hoste, quae maxime
 opportuna iniuriae esset.

pace redintegrata Romani novam in femina virtutem novo genere
 honoris, statua equestri, donavere: in summa sacra via posita
 virgo insidens equo.

huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci 
 abhorrens mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem
 inter cetera sollemnia manet bona Porsinnae regis vendendi.

cuius originem moris necesse est aut inter bellum natam esse
 neque omissam in pace aut a mitiore crevisse principio, quam hic
 prae se ferat titulus bona hostiliter vendendi.

proximum vero est ex iis, quae traduntur, Porsinnam discedentem
 ab Ianiculo castra opulenta convecto ex propinquis ac fertilibus
 Etruriae arvis commeatu Romanis dono dedisse, inopi 
 turn 
 tum 
 urbe ab longinqua obsidione;

ea deinde, ne populo inmisso diriperentur hostiliter, venisse
 bonaque Porsinnae appellata, gratiam muneris magis significant
 titulo quam auctionem fortunae regiae, quae ne in potestate
 quidem populi Romani esset.

omisso Romano bello Porsinna, ne frustra in ea loca exercitus
 adductus videretur, cum parte copiarum filium Arruntem Ariciam
 oppugnatum mittit.

primo Aricinos res necopinata perculerat; arcessita deinde
 auxilia et a Latinis populis et a Cumis tantum spei fecere, ut
 acie decernere auderent. proelio inito adeo concitato impetu se
 intulerant Etrusci, ut funderent ipso incursu Aricinos;

Cumanae cohortes arte adversus vim usae declinavere paululum
 effuseque praelatos hostes conversis signis ab tergo adortae
 sunt: ita in medio prope iam victores caesi Etrusci.

pars perexigua duce amisso, quia nullum propius perfugium erat,
 Romam inermes et fortuna et specie supplicum delati sunt.

ibi benigne excepti divisique in hospitia. curatis volneribus
 alii profecti domos nuntii hospitalium beneficiorum; multos
 Romae hospitum urbisque caritas tenuit. his locus ad habitandum
 datus, quem deinde Tuscum vicum appellarunt.

P. Lucretius et P. Valerius Publicola, Sp. Larcius inde et T.
 Herminius consules facti. eo anno postremum legati a Porsinna de
 reducendo in regnum Tarquinio venerunt. quibus cum responsum
 esset missurum ad regem senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque e patribus:

non quin breviter reddi responsum potuerit, non recipi reges,
 ideo potius delectos patrum ad eum missos, quam legatis eius
 Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei
 finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi
 sollicitarentur, cum ille peteret, quod contra libertatem populi
 Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse
 vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.

non in regno populum Romanum, sed in libertate esse. ita
 induxisse in animum, hostibus potius quam regibus portas
 patefacere; ea esse vota omnium, ut, qui libertati erit in illa
 urbe finis, idem urbi sit.

proinde, si salvam esse vellet Romam, ut patiatur liberam esse,
 orare. rex verecundia victus

“quando id certum atque obstinatum est” inquit, “neque ego
 obtundam saepius eadem nequiquam agendo, nec Tarquinios spe
 auxilii, quod nullum in me est, frustrabor. alium hinc, seu
 bello opus est seu quiete, exilio quaerant locum, ne quid meam
 vobiscum pacem distineat.”

dictis facta amiciora adiecit: obsidum quod reliquum erat
 reddidit, agrum Veientem foedere ad Ianiculum icto ademptum
 restituit.

Tarquinius spe omni reditus incisa exulatum ad generum Mamilium
 Octavium Tusculum abiit. Romanis pax fida ita cum Porsinna
 fuit.

consules M. Valerius P. Postumius. eo anno bene pugnatum cum
 Sabinis;

consules triumpharunt. maiore inde mole Sabini bellum parabant.
 adversus eos et ne quid simul ab Tusculo, unde, etsi non
 apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi
 oriretur, P. Valerius quartum T. Lucretius iterum consules
 facti.

seditio inter belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum
 inde virium transtulit ad Romanos. namque Attius Clausus,

cui postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse auctor
 a turbatoribus belli premeretur nec par factioni
 esset, ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam
 transfugit. his civitas data agerque trans Anienem:

vetus Claudia tribus additis postea novis tribulibus, qui ex eo
 venirent agro, appellata. Appius inter patres lectus haud ita
 multo post in principum dignationem pervenit.

consules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita
 vastatione, dein proelio adflixissent opes hostium, ut diu nihil
 inde rebellionis timeri posset. triumphantes Romam
 redierunt.

P. Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus,
 anno post Agrippa Menenio P. Postumio consulibus moritur, gloria
 ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis, ut funeri sumptus
 deesset:

de publico est datus. luxere matronae ut Brutum. eodem anno duae
 coloniae Latinae, Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. cum
 Auruncis bellum initum, fusoque ingenti exercitu, qui se
 ingredientibus fines consulibus ferociter obtulerat, omne
 Auruncum bellum Pometiam compulsum est.

nec magis post proelium quam in proelio a caedibus temperatum
 est: et caesi aliquanto plures erant quam capti, et captos
 passim trucidaverunt; ne ab obsidibus quidem, qui trecenti
 accepti numero erant, ira belli abstinuit. et hoc anno Romae
 triumphatum.

secuti consules Opiter Verginius Sp. Cassius Pometiam primo vi,
 deinde vineis aliisque operibus oppugnarunt.

in quos Aurunci magis iam inexpiabili odio quam spe aliqua aut
 occasione coorti cum plures igni quam ferro armati
 excucurrissent, caede incendioque cuncta conplent.

vineis incensis, multis hostium vulneratis et occisis consulum
 quoque alterum — sed utrum nomen , auctores non
 adiciunt — gravi vulnere ex equo deiectum prope
 interfecerunt.

Romam inde male gesta re reditum. inter multos saucios consul spe
 incerta vitae relatus. interiecto deinde haud magno spatio, quod
 vulneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, cum ira
 maiore bellum tum viribus etiam auctis
 Pometiae arma inlata.

et cum vineis refectis aliaque mole belli iam in eo esset, ut in
 muros evaderet miles, deditio est facta.

ceterum nihilo minus foeda dedita urbe, quam si capta foret, 
 Auunci 
 Aurunci 
 passi: principes securi percussi, sub corona venierunt
 coloni alii;

oppidum dirutum, ager veniit. consules magis ob iras graviter
 ultas quam ob magnitudinem perfecti belli triumpharunt.

insequens annus Postumum Cominium et T. Larcium consules
 habuit.

eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam
 scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit,
 parvaque ex re ad rebellionem spectare res videbatur. super
 belli Latini metum id quoque accesserat,

quod triginta iam coniurasse populos concitante Octavio Mamilio
 satis constabat.

in hac tantarum expectatione rerum sollicita civitate dictatoris
 primum creandi mentio orta. sed nec quo anno, nec quibus
 consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent — id quoque enim
 traditur — , parum creditum sit, nec quis primum dictator
 creatus sit, satis constat.

apud veterrimos tamen auctores T. Larcium dictatorem primum, Sp.
 Cassium magistrum equitum creatos invenio. consulares legere:
 ita lex iubebat de dictatore creando lata.

eo magis adducor, ut credam Larcium, qui consularis erat, potius
 	quam M.’ Valerium M. filium Volesi nepotem, qui nondum consul
 fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum;

quin, si maxime ex ea familia legi dictatorem vellent, patrem
 multo potius M. Valerium spectatae virtutis et consularem virum
 legissent.

creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures
 viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad
 dicto parendum. neque enim, ut in consulibus, qui pari potestate
 essent, alterius auxilium, neque provocatio erat neque ullum
 usquam nisi in cura parendi auxilium.

Sabinis etiam creatus Romae dictator eo magis, quod
 propter se creatum crediderant, metum incussit. itaque legatos
 de pace mittunt.

quibus orantibus dictatorem senatumque, ut veniam erroris
 hominibus adulescentibus darent, responsum, ignosci
 adulescentibus posse, senibus non posse, qui bella ex bellis
 sererent. actum tamen est de pace,

inpetrataque foret, si, quod inpensae factum in bellum erat,
 praestare Sabini — id enim postulatum erat — in animum
 induxissent. bellum indictum; tacitae indutiae quietum annum
 tenuere.

consules Ser. Sulpicius M’. Tullius; nihil dignum memoria
 actum;

T. Aebutius deinde et C. Vetusius. his consulibus Fidenae
 obsessae, Crustumeria capta; Praeneste ab Latinis ad Romanos
 descivit. nec ultra bellum Latinum gliscens iam per aliquot
 annos dilatum.

A. Postumius dictator T. Aebutius magister equitur magnis copiis
 peditum

equitumque profecti ad lacum Regillum in agro Tusculano agmini
 hostium occurrerunt et, quia Tarquinios esse in exercitu
 Latinorum auditum est, sustineri ira non potuit, quin extemplo
 confligerent.

ergo etiam proelium aliquanto quam cetera gravius atque atrocius
 fuit. non enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed
 suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec
 quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere
 praeter dictatorem Romanum excessit.

in Postumium prima in acie suos adhortantem instruentemque
 Tarquinius Superbus, quamquam iam aetate et viribus erat
 gravior, equum infestus admisit ictusque ab latere concursu
 suorum receptus in tutum est.

et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium
 Mamilium impetum dederat nec fefellit veniens Tusculanum ducem;
 contra quem et ille concitat equum. tantaque vis infestis
 venientium hastis fuit,

ut bracchium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum.
 hunc quidem in secundam aciem Latini recepere;

aebutius cum saucio bracchio tenere telum non posset, pugna excessit.

Latinus dux nihil deterritus vulnere proelium ciet et, quia suos
 perculsos videbat, arcessit cohortem exulum Romanorum, cui L.
 Tarquini filius praeerat. ea, quo maiore pugnabat ira ob erepta
 bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit.

referentibus iam pedem ab ea parte Romanis M. Valerius,
 Publicolae frater, conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium
 ostentantem se in prima exulum acie,

domestica etiam gloria accensus, ut, cuius familiae decus eiecti
 reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo et
 Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retro in agmen
 suorum infenso cessit hosti.

Valerium temere invectum in exulum aciem ex transverso quidam
 adortus transfigit, nec quicquam equitis vulnere equo retardato
 moribundus Romanus labentibus super corpus armis ad terram
 defluxit.

dictator Postumius postquam cecidisse talem virum, exules
 ferociter citato agmine invehi,

suos perculsos cedere animadvertit, cohorti suae, quam delectam
 manum praesidii causa circa se habebat, dat signum, ut, quem
 suorum fugientem viderint, pro hoste habeant. ita metu ancipiti
 versi a fuga Romani in hostem et restituta acies.

cohors dictatoris 
 tur 
 tum 
 primum proelium iniit; integris corporibus animisque
 fessos adorti exules caedunt.

ibi alia inter proceres coorta pugna. imperator Latinus ubi
 cohortem exulum a dictatore Romano prope circumventam vidit, ex
 subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit.

hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus interque
 eos insignem veste armisque Mamilium noscitans tanto vi maiore,
 quam paulo ante magister equitum, cum hostium duce proelium
 iniit,

ut et uno ictu transfixum per latus occiderit 
 Maamilium 
 Mamilium 
 et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto
 percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam
 curationem exspiraverit.

tum ad equites dictator advolat obtestans, ut fesso
 iam pedite descendant ex equis et pugnam capessant. dicto
 paruere: desiliunt ex equis, provolant in primum et pro
 antesignanis parmas obiciunt.

recipit extemplo animum pedestris acies, postquam iuventutis
 proceres aequato genere pugnae secum partem periculi sustinentes
 vidit.

tur 
 tum 
 demum inpulsi Latini, perculsaque inclinavit acies.
 equiti admoti equi, ut persequi hostem posset; secuta et
 pedestris acies. ibi nihil nec divinae nec humanae opis dictator
 praetermittens aedem Castori vovisse fertur ac pronuntiasse
 militi praemia, qui primus, qui secundus castra hostium
 intrasset; tantusque ardor fuit,

ut eodem impetu, quo fuderant hostem Romani, castra caperent. hoc
 modo ad lacum Regillum pugnatum est. dictator et magister
 equitum triumphantes in urbem rediere.

triennio deinde nec certa pax nec bellum fuit. consules Q.
 Cloelius et T. Larcius, inde A. Sempronius et M. Minucius. his
 consulibus aedis Saturno dedicata, Saturnalia institutus festus
 dies.

A. deinde Postumius et T. Verginius consules facti.

hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum apud quosdam invenio:
 A. Postumium, quia collega dubiae fidei fuerit, se consulatu
 abdicasse; dictatorem inde factum.

tanti errores inplicant temporum rationem 
 aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut nec qui consules
 secundum quos, nec quid quoque anno actum sit, in tanta
 vetustate non rerum modo sed etiam auctorum digerere possis. Ap.
 Claudius deinde et P. Servilius consules facti.

insignis hic annus est nuntio Tarquinii mortis. mortuus Cumis,
 quo se post fractas opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum
 contulerat. eo nuntio erecti patres, erecta plebes.

sed patribus nimis luxuriosa ea fuit laetitia; plebi, cui ad 
 earn 
 eam 
 diem summa ope inservitum erat, iniuriae a primoribus
 fieri coepere.

eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat,
 suppleto numero colonorum iterum deducta est. Romae 
 tribus una et 
 virginti 
 uiginti 
 factae. aedes Mercuri dedicata est idibus Maiis.

cum Volscorum gente Latino bello neque pax neque bellum fuerat;
 nam et Volsci conparaverant auxilia, quae mitterent Latinis, ni
 maturatum ab dictatore Romano esset, et maturavit Romanus, ne
 proelio uno cum Latino Volscoque contenderet.

hac ira consules in Volscum agrum legiones duxere. Volscos
 consilii poenam non metuentes necopinata res perculit; armorum
 inmemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia
 liberos: ita sine certamine inde abductae legiones.

nec ita multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium;
 rursus occultum parant bellum Hernicis in societatem armorum
 adsumptis.

legatos quoque ad sollicitandum Latium passim dimittunt; sed
 recens ad Regillum lacum accepta cladis Latinos ira odioque
 eius, quicumque arma suaderet, ne ab legatis quidem violandis
 abstinuit: conprehensos Volscos Romam duxere. ibi traditi
 consulibus, indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum
 Romanis.

relata re ad senatum adeo fuit gratum patribus, ut et captivorum
 sex milia Latinis remitterent et de foedere, quod prope in
 perpetuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus reicerent.
 enimvero 
 tumr 
 tum 
 Latini gaudere facto;

pacis auctores in ingenti gloria esse. coronam auream Iovi donum
 in Capitolium mittunt. cum legatis donoque, qui captivorum
 remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo venit.

pergunt domos eorum, apud quem quisque servierant; gratias agunt
 liberaliter habiti cultique in calamitate sua; inde hospitia
 iungunt. numquam alias ante publice privatimque Latinum nomen
 Romano imperio coniunctius fuit.

sed et bellum Volscum imminebat, et civitas secum ipsa discors
 intestino inter patres plebemque flagrabat odio, maxime propter
 nexos ob aes alienum. fremebant se foris pro libertate

et imperio dimicantes domi a civibus captos et
 oppressos esse, tutioremque in bello quam in pace et inter
 hostis quam inter civis libertatem plebis esse; invidiamque 
 earn 
 eam 
 sua sponte gliscentem insignis unius calamitas
 accendit.

magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in
 forum proiecit.

obsita erat squalore vestis, foedior corporis habitus pallore ac
 macie perempti; ad hoc promissa barba et capilli efferaverant
 speciem oris. noscitabatur tamen in tanta deformitate, et
 ordines duxisse aiebant aliaque militiae decora vulgo miserantes
 eum iactabant; ipse testes honestarum aliquot locis pugnarum
 cicatrices adverso pectore ostentabat.

sciscitantibus, unde ille habitus, unde deformitas, cum
 circumfusa turba esset prope in contionis modum, Sabino bello
 ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu
 modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora
 abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum
 fecisse.

id cumulatum usuris primo se agro paterno avitoque exuisse,
 deinde fortunis aliis, postremo velut tabem pervenisse ad
 corpus; ductum se ab creditore non in servitium, sed in
 ergastulum et carnificinam esse.

inde ostentare tergum foedum recentibus vestigiis verberum. ad
 haec visa auditaque clamor ingens oritur. non iam foro se
 tumultus continet, sed passim totam urbem pervadit.

nexi, vincti solutique, se undique in publicum proripiunt,
 inplorant Quiritium fidem. nullo loco deest seditionis
 voluntarius comes; multis passim agminibus per omnes vias cum
 clamore in forum curritur.

magno cum periculo suo, qui forte patrum in foro erant, in 
 earn 
 eam 
 turbam inciderunt;

nec temperatum manibus foret, ni propere consules, P. Servilius
 et Ap. Claudius, ad conprimendam seditionem intervenissent. at
 in eos multitudo versa ostentare vincula sua deformitatemque
 aliam.

haec se meritos dicere exprobrantes suam quisque alius alibi
 militiam; postulare multo minaciter magis quam suppliciter, ut
 senatum vocarent, curiamque ipsi futuri arbitri
 moderatoresque publici consilii circumsistunt.

pauci admodum patrum, quos casus obtulerat, contracti ab
 consulibus; ceteros metus non curia modo sed etiam foro arcebat,
 nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatus.

tur 
 tum 
 vero eludi atque extrahi se multitudo putare, et
 patrum qui abessent, non casu, non metu, sed inpediendae rei
 causa abesse, et consules ipsos tergiversari, nec dubie ludibrio
 esse miserias suas.

iam prope erat, ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras
 hominum, cum incerti, morando an veniendo plus periculi
 contraherent, tandem in senatum veniunt; frequentique
 tandem curia non modo inter patres sed ne inter
 consules quidem ipsos satis conveniebat.

Appius, vehementis ingenii vir, imperio consulari rem agendam
 censebat: uno aut altero adrepto quieturos alios; Servilius,
 lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi
 putabat cum tutius 
 turn 
 tum 
 facilius esse.

inter haec maior alius terror: Latini equites cum tumultuoso
 advolant nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam
 venire. quae audita — adeo duas ex una civitate discordia
 fecerat — longe aliter patres ac plebem adfecere.

exultare 
 exsultare 
 gaudio plebes, ultores superbiae patrum adesse dicere
 deos; alius alium confirmare, ne nomina darent: cum omnibus
 potius quam solos perituros; patres militarent, patres arma
 caperent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia
 essent.

at vero curia maesta ac trepida ancipiti metu et ab cive et ab
 hoste Servilium consulem, cui ingenium magis populare erat,
 orare, ut tantis circumventam terroribus expediret rem
 publicam.

tur 
 tum 
 consul misso senatu in contionem prodit. ibi curae
 esse patribus ostendit, ut consulatur plebi; ceterum
 deliberationi de maxima quidem illa, sed tamen parte civitatis
 metum pro universa re publica intervenisse. nec posse,

cum hostes prope ad portas essent, bello praeverti quicquam, nec,
 si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse,
 nisi mercede prius accepta arma pro patria non cepisse, aut
 patribus satis decorum per metum potius quam postmodo voluntate
 adflictis civium suorum fortunis consuluisse.

contioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit, ne quis civem
 Romanum vinctum aut clausum teneret, quo minus ei nominis edendi
 apud consules potestas fieret, neu quis militis, donec in
 castris esset, bona possideret aut venderet, liberos nepotesve
 eius moraretur.

hoc proposito edicto et qui aderant nexi, profiteri extemplo
 nomina, et undique ex tota urbe proripientium se ex private, cum
 retinendi ius creditori non esset, concursus in forum, ut
 sacramento dicerent, fieri.

magna ea manus fuit, neque aliorum magis in Volsco bello virtus
 atque opera enituit. consul copias contra hostem educit; parvo
 dirimente intervallo castra ponit.

proxima inde nocte Volsci discordia Romana freti, si qua nocturna
 transitio proditiove fieri posset, temptant castra. sensere
 vigiles, excitatus exercitus, signo dato concursum est ad
 arma;

ita frustra id inceptum Volscis fuit; relicum noctis utrimque
 quieti datum. postero die prima luce Volsci fossis repletis
 vallum invadunt.

iamque ab omni parte munimenta vellebantur, cum consul, quamquam
 cuncti undique, et nexi ante omnes, ut signum daret, clamabant,
 experiendi animos militum causa parumper moratus, postquam satis
 apparebat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo militem
 avidum certaminis emittit.

primo statim incursu pulsi hostes; fugientibus, quoad insequi
 pedes potuit, terga caesa; eques usque ad castra pavidos egit.
 mox ipsa castra legionibus circumdatis, cum Volscos inde etiam
 pavor expulisset, capta direptaque.

postero die ad Suessam Pometiam, quo confugerant hostes,
 legionibus ductis, intra paucos dies oppidum capitur, captum
 praedae datum.

inde paulum recreatus egens miles. consul cum maxima gloria sua
 victorem exercitum Romam reducit. decedentem
 Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes post
 Pometiam captam, adeunt. his ex senatus consulto data pax, ager
 ademptus.

confestim et Sabini Romanos territavere; tumultus enim fuit
 verius quam bellum. nocte in urbem nuntiatur est exercitum
 Sabinum praedabundum ad Anienem amnem pervenisse; ibi passim
 diripi atque incendi villas.

missus extemplo eo cum omnibus copiis equitum A. Postumius, qui
 dictator bello Latino fuerat; secutus consul Servilius cum
 delecta peditum manu.

plerosque palantes eques circumvenit, nec advenienti peditum
 agmini restitit Sabina legio; fessi cum itinere 
 turn 
 tum 
 populatione nocturna, magna pars in villis repleti
 cibo vinoque, vix fugae quod satis esset virium habuere.

nocte una audito perfectoque bello Sabino postero die in magna
 iam spe undique partae pacis legati Aurunci senatum adeunt, ni
 decedatur Volsco agro, bellum indicentes.

cum legatis simul exercitus Auruncorum domo profectus erat; cuius
 fama 
 baud 
 haud 
 procul iam ab Aricia visi tanto tumultu concivit
 Romanos, ut nec consuli ordine patres nec pacatum responsum arma
 inferentibus arma ipsi capientes dare possent. Ariciam infesto
 agmine itur,

nec procul inde cum Auruncis signa conlata proelioque uno
 debellatum est.

fusis Auruncis victor tot intra paucos dies bellis Romanus
 promissa consulis fidemque senatus expectabat, cum Appius et
 insita superbia animo et ut collegae vanam faceret fidem, quam
 asperrime poterat, ius de creditis pecuniis dicere. deinceps et,
 qui ante nexi fuerant, creditoribus tradebantur et nectebantur
 alii.

quod ubi cui militi inciderat, collegam appellabat. concursus ad
 Servilium fiebat; illius promissa iactabant; illi exprobrabant
 sua quisque belli merita cicatricesque acceptas. postulabant, ut
 aut referret ad senatum, aut auxilio esset consul civibus suis,
 imperator militibus. movebant consulem haec, sed tergiversari
 res cogebat;

adeo in alteram causam non collega solum praeceps
 erat, sed omnis factio nobilium. ita medium se gerendo nec
 plebis vitavit odium nec apud patres gratiam iniit.

patres mollem consulem et ambitiosum rati, plebes fallacem;
 brevique apparuit aequasse eum Appii odium. 
 (Certamen 
 certamen 
 consulibus inciderat,

uter dedicaret Mercuri aedem. senatus a se rem ad populum
 reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum
 praeesse annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro
 pontifice iussit suscipere.

populus dedicationem aedis dat M. Laetorio, primi pili
 centurioni, quod facile appareret non tam ad honorem eius, cui
 curatio altior fastigio suo data esset, factum quam ad consulum
 ignominiam.

saevire inde utique consulum alter patresque; sed plebi creverant
 animi, et longe alia quam primo instituerant via 
 grassabantur.) 
 grassabantur.

desperato enim consulum senatusque auxilio, cum in ius duci
 debitorem vidissent, undique convolabant. neque decretum
 exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat, neque, cum
 decresset, quisquam obtemperabat.

vi agebatur, metusque omnis et periculum, cum in conspectu
 consulis singuli a pluribus violarentur, in creditores a
 debitoribus verterant. super haec timor incessit Sabini
 belli;

dilectuque decreto nemo nomen dedit, furente Appio et insectante
 ambitionem collegae, qui populari silentio rem publicam proderet
 et ad id, quod de credita pecunia ius non dixisset, adiceret, ut
 ne dilectum quidem ex senatus consulto haberet:

non esse tamen desertam omnino rem publicam neque proiectum
 consulare imperium; se unum et suae et patrum maiestatis
 vindicem fore. cum circumstaret cotidiana 
 multitude 
 multitudo 
 licentia accensa,

arripi unum insignem ducem seditionum iussit. ille cum a
 lictoribus iam traheretur, provocavit; nec cessisset
 provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicilm, nisi
 aegre victa pertinacia foret consilio magis et
 auctoritate principum quam populi clamore; adeo supererant animi
 ad sustinendam invidiam.

crescere inde malum in dies non clamoribus modo apertis, sed,
 quod multo perniciosius erat, secessione occultisque conloquiis.
 tandem invisi plebi consules magistrate abeunt, Servilius
 neutris, Appius patribus mire gratus.

A. Verginius inde et T. Vetusius consulatum ineunt. tum vero
 plebs incerta, quales habitura consules esset, coetus nocturnes,
 pars Esquiliis, pars in Aventino facere, ne in foro subitis
 trepidaret consiliis et omnia temere ac fortuito ageret.

eam rem consules rati, ut erat, perniciosam ad patres deferunt,
 sed de ea tum consulere ordine non licuit; adeo tumultuose
 excepta est clamoribus undique et indignatione patrum, si, quod
 imperio consulari exsequendum esset, invidiam eius consules ad
 senatum reicerent.

profecto, si essent in re publica magistratus, nullum futurum
 fuisse Romae nisi publicum consilium;

nunc in mille curias contionesque, cum alia in 
 Esquiliis, alia in Aventino fiant concilia, dispersam et
 dissipatam esse rem publicam. unum hercule virum — id enim plus
 esse quam consulem — , qualis Ap. Claudius fuerit, momento
 temporis discussurum illos coetus fuisse.

correpti consules cum, quid ergo se facere vellent, nihil enim
 segnius molliusve, quam patribus placeat, acturos,
 percunctarentur, decernunt, ut dilectum quam acerrimum habeant:
 otio lascivire plebem. dimisso senatu consules in tribunal
 escendunt;

citant nominatim iuniores. cum ad nomen nemo responderet,
 circumfusa multitudo in contionis modum negare ultra decipi
 plebem posse;

numquam unum militem habituros, ni praestaretur fides publica;
 libertatem unicuique prius reddendam esse quam arma danda, ut
 pro patria civibusque, non pro dominis pugnent.

consules, quid mandatum esset a senatu, videbant, sed eorum, qui
 intra parietes curiae ferociter loquerentur, neminem adesse
 invidiae suae participem. et apparebat atrox cum
 plebe certamen.

prius itaque quam ultima experirentur, senatum iterum consulere
 placuit. 
 tur 
 tum 
 vero ad sellas consulum propere convolavere minimus
 quisque natu patrum, abdicare consulatum iubentes et deponere
 imperium, ad quod tuendum animus deesset.

utraque re satis experta tum demum consules: “ne praedictum
 negetis, patres conscripti, adest ingens seditio. postulamus, ut
 ii, qui maxime ignaviam increpant, adsint nobis habentibus
 dilectum. acerrimi cuiusque arbitrio, quando ita placet, rem
 agemus.” redeunt in tribunal;

citari nominatim unum ex iis, qui in conspectu erant, dedita
 opera iubent. cum staret tacitus et circa eum aliquot hominum,
 ne forte violaretur, constitisset globus, lictorem ad eum
 consules mittunt.

quo repulso tum vero indignum facinus esse clamitantes, qui
 patrum consulibus aderant, devolant de tribunali, ut lictori
 auxilio essent.

sed ab lictore nihil aliud quam prendere prohibito cum conversus
 in patres impetus esset, consulum intercursu rixa sedata est, in
 qua tamen sine lapide, sine telo plus clamoris atque irarum quam
 iniuriae fuerat.

senatus tumultuose vocatus tumultuosius consulitur quaestionem
 postulantibus iis, qui pulsati fuerant, decernente ferocissimo
 quoque non sententiis magis quam clamore et strepitu.

tandem cum irae resedissent, exprobrantibus consulibus nihilo
 plus sanitatis in curia quam in foro esse, ordine consuli
 coepit.

tres fuere sententiae. P. Verginius rem non vulgabat; de iis
 tantum, qui fidem secuti P. Servili consulis Volsco, Aurunco
 Sabinoque militassent bello, agendum censebat. T. Larcius non id
 tempus esse,

ut merita tantummodo exsolverentur; totam plebem aere alieno
 demersam esse, nec sisti posse, ni omnibus consulatur; quin, si
 alia aliorum sit condicio, accendi magis discordiam quam
 sedari.

Ap. Claudius, et natura inmitis et efferatus hinc plebis odio,
 illinc patrum laudibus, non miseriis ait, sed
 licentia tantum concitum turbarum, et lascivire magis plebem
 quam saevire.

id adeo malum ex provocatione natum; quippe minas esse consulum,
 non imperium, ubi ad eos, qui una peccaverint, provocare liceat.

“agedum” inquit “dictatorem, a quo provocatio non est, creemus,
 iam hie, quo nunc omnia ardent, conticiscet furor.

pulset 
 tur 
 tum 
 mihi lictorem, qui sciet ius de tergo vitaque sua
 penes unum illum esse, cuius 
 maiesataam 
 maiestatem 
 violarit.”

multis, ut erat, horrida et atrox videbatur Appi sententia;
 rursus Vergini Larcique exemplo haud salubres, uti Larci
 putabant esse ear, quae totam fidem tolleret. medium maxime et
 moderatum utroque consilium Vergini habebatur;

sed factione respectuque rerum privatarum, quae semper offecere
 officientque publicis consiliis, Appius vicit, ac prope fuit, ut
 dictator ille idem crearetur;

quae res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, cum
 Volsci Aequique et Sabini forte una omnes in armis essent.

sed curae fuit consulibus et senioribus patrum, ut imperio suo
 vehemens magistratus mansueto
 	permitteretur ingenio. M.’ Valerium dictatorem Volesi filium
 creant.

plebes etsi adversus se creatum dictatorem videbat, tamen, cum
 provocationem fratris lege haberet, nihil ex ea familia triste
 nec superbum timebat.

edictum deinde a dictatore propositum confirmavit animos Servili
 fere consulis edicto conveniens; sed et homini et potestati
 melius rati credi omisso certamine nomina dedere. quantus
 nunquam ante exercitus,

legiones decem effectae; ternae inde datae consulibus, quattuor
 dictator usus. 
 Nec 
 nec 
 iam poterat bellum differri.

aequi Latinum agrum invaserant. oratores Latinorum ab senatu
 petebant, ut aut mitterent subsidium aut se ipsos tuendorum
 finium causa capere arma sinerent.

tutius visum est defendi inermes Latinos quam pati retractare
 arma. Vetusius consul missus est. is finis populationibus fuit. cessere Aequi campis locoque magis quam
 armis freti summis se iugis montium tutabantur.

alter consul in Volscos profectus, ne et ipse tereret tempus,
 vastandis maxime agris hostem ad conferenda propius castra
 dimicandumque acie excivit.

medio inter castra campo ante suum quisque vallum infestis signis
 constitere. multitudine aliquantum Volsci superabant; itaque
 effusi et contemptim pugnam iniere. consul Romanus nec promovit
 aciem,

nec clamorem reddi passus defixis pilis stare suos iussit: ubi ad
 manum venisset hostis, 
 tur 
 tum 
 coortos tota vi gladiis rem gerere.

Volsci cursu et clamore fessi cum se velut stupentibus metu
 intulissent Romanis, postquam inpressionem sensere ex adverso
 factam et ante oculos micare gladios, haud secus, quam si in
 insidias incidissent, turbati vertunt terga; et ne ad fugam
 quidem satis virium fuit, quia cursu in proelium ierant.

Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant, vigentes
 corporibus, facile adepti fessos et castra impetu ceperunt et
 castris exutum hostem Velitras persecuti uno agmine victores cum
 victis in urbem inrupere;

plusque ibi sanguinis promiscua omnium generum caede quam in ipsa
 dimicatione factum. paucis data venia, qui inermes in deditionem
 venerunt.

dum haec in Volscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longe
 plurimum belli fuerat, fundit fugatque, exuit castris.

equitatu inmisso mediam turbaverat hostium aciem, quam, dum se
 cornua latius pandunt, parum apte instructis introrsum ordinibus aciem 
 firmaverant; turbatos pedes invasit. eodem impetu castra capta
 debellatumque est.

post pugnam ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior
 fuit. dictator triumphans urbem invehitur. super solitos honores
 locus in circo ipsi posterisque ad spectaculum datus, sella eo
 loco curulis posita. Volscis devictis Veliternus ager
 ademptus;

Velitras coloni ab urbe missi; et * colonia deducta. cum Aequis
 post aliquando pugnatum est invito quidem
 consule, quia loco iniquo subeundum erat ad hostes;

sed milites extrahi rem criminantes, ut dictator, priusquam ipsi
 redirent in urbem, magistratu abiret, inritaque, sicut ante
 consulis, promissa eius caderent, perpulere, ut forte temere in
 adversos montes agmen erigeret.

id male commissum ignavia hostium in bonum vertit, qui, priusquam
 ad coniectum teli veniretur, obstupefacti audacia Romanorum
 relictis castris, quae munitissimis tenuerant locis, in aversas
 valles desiluere; ubi satis praedae et victoria incruenta
 fuit.

ita trifariam re bello bene gesta, de domesticarum rerum eventu
 nec patribus nec plebi cura decesserat; tanta cum gratia tum
 arte praeparaverant faeneratores, quae non modo plebem, sed
 ipsum etiam dictatorem frustrarentur.

namque Valerius post Vetusi consulis reditum omnium actionum in
 senatu primam habuit pro victore populo rettulitque, quid de
 nexis fieri placeret.

quae cum reiecta relatio esset, “non placeo” inquit “concordiae
 auctor; optabitis, mediusfidius, propediem, ut mei similes
 Romana plebes patronos habeat. quod ad me attinet, neque
 frustrabor ultra cives meos neque ipse frustra dictator ero.

discordiae intestinae, bellum externum fecere, ut hoc magistratu
 egeret res publica; pax foris parta est, domi inpeditur;
 privatus potius 
 quaml 
 quam 
 dictator seditioni interero.” ita curia egressus
 dictatura se abdicavit.

apparuit causa plebi, suam vicem indignantem magistratu abisse:
 itaque velut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset, quin
 praestaretur, decedentem domum cum favore ac laudibus prosecuti
 sunt.

Timor 
 timor 
 inde patres incessit, ne, si dimissus exercitus foret,
 rursus coetus occulti coniurationesque fierent. itaque, quamquam
 per dictatorem dilectus habitus esset, tamen, quoniam in
 consulum verba iurassent, sacramento teneri militem rati, per
 causam renovati ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussere.
 quo facto maturata est seditio.

et primo agitatum dicitur de consulum caede, ut solverentur
 sacramento; doctos deinde nullam scelere religionem exsolvi,
 Sicinio quodam auctore iniussu consulum in Sacrum montem
 secessisse — trans Anienem amnem est, tria ab urbe milia
 passuum;

ea frequentior fama est quam, cuius Piso auctor est, in Aventinum
 secessionem factam esse — ;

ibi sine ullo duce vallo fossaque communitis castris quieti, rem
 nullam nisi necessariam ad victum sumendo, per aliquot dies
 neque lacessiti neque lacessentes sese tenuere.

Pavor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa erant omnia. timere
 relicta ab suis plebes violentiam patrum; timere patres residem
 in urbe plebem, incerti, manere eam an abire mallent.

quamdiu autem tranquillam, quae secesserit, multitudinem
 fore?

quid futurum deinde, si quod externum interim bellum existat?
 nullam profecto nisi in concordia civium spem reliquam
 ducere;

eam per aequa, per iniqua reconciliandam civitati esse. placuit
 igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam, facundum
 virum et, quod inde oriundus erat, plebi carum. is intromissus
 in castra prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud quam
 hoc narrasse fertur:

tempore, quo in homine non, ut nunc, omnia in unum consentientia,
 sed singulis membris suum cuique consilium, suus sermo fuerit,
 indignatas reliquas partes sua cura, suo labore ac ministerio
 ventri omnia quaeri, ventrem in medio quietum nihil aliud quam
 datis voluptatibus frui;

conspirasse inde, ne manus ad os cibum ferrent, nec os acciperet
 datum, nec dentes conficerent. hac ira dum ventrem fame domare
 vellent, ipsa una membra totumque corpus ad extremam tabem
 venisse.

inde apparuisse ventris quoque haud segne ministerium esse, nec
 magis aliquam alere eum, reddentem in omnis corporis partes
 hunc, quo vivimus vigemusque, divisum pariter in venas, maturum
 confecto cibo sanguinem. conparando hinc,

quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in
 patres, flexisse mentes hominum.

agi deinde de concordia coeptum concessumque in condiciones, ut
 plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio
 adversus consules esset, neve cui patrum capere eum magistratum
 liceret.

ita tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. hi tres
 collegas sibi creaverunt; in his Sicinium fuisse constat, seditionis auctorem; de duobus,
 qui fuerint, minus convenit:

sunt, qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dicant
 ibique sacratam legem latam. per secessionem plebis Sp. Cassius
 et Postumus Cominius consulatum inierant.

his consulibus cum Latinis populis ictum foedus. ad id feriendum
 consul alter Romae mansit; alter ad Volscum bellum missus
 Antiates Volscos fundit fugatque, conpulsos in oppidum Longulam
 persecutus moenibus potitur.

inde protinus Poluscam, item Volscorum, cepit; tum magna vi
 adortus est Coriolos. erat tum in castris inter primores iuvenum
 Cn. Marcius, adulescens et consilio et manu promptus, cui
 cognomen postea Coriolano fuit.

cum subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in
 oppidanos, quos intus clausos habebat, intentum sine ullo metu
 extrinsecus inminentis belli Volscae legiones profectae ab Antio
 invasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte
 in statione Marcius fuit.

is cum delecta militum manu non modo impetum erumpentium retudit,
 sed per patentem portam ferox inrupit in proxima urbis caedeque
 facta ignem temere arreptum inminentibus muro aedificiis
 iniecit.

clamor inde oppidanorum mixtus muliebri puerilique ploratu ad
 terrorem, ut solet, primum orto et Romanis auxit animum et
 turbavit Volscos, utpote capta urbe, cui ad ferendam opem
 venerant.

ita fusi Volsci Antiates, Corioli oppidum captum;
 tantumque sua laude obstitit famae consulis Marcius, ut, nisi
 foedus cum Latinis in columna aenea
 insculptum monumento esset, ab Sp. Cassio uno, quia collega
 afuerat, ictum, Postumum 
 Cominiume 
 Cominium 
 bellum gessisse cum Volscis memoria cessisset.

eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni vita pariter
 patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi
 factus.

huic interpreti arbitroque concordiae civium, legato patrum ad
 plebem, reductori plebis Romanae in urbem sumptus funeri defuit;
 extulit eum plebs sextantibus conlatis in capita.

consules deinde T. Geganius P. Minucius facti. eo anno, cum et
 foris quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia,

aliud multo gravius malum civitatem invasit, caritas primum
 annonae ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde,
 qualis clausis solet.

ventumque ad interitum servitiorum utique et plebis esset, ni
 consules providissent dimissis passim ad frumentum coemendum non
 in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laevoque per Volscos
 mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Siciliam
 quoque; adeo finitimorum odia longinquis coegerant indigere
 auxiliis.

frumentum Cumis cum coemptum esset, naves pro bonis Tarquiniorum
 ab Aristodemo tyranno, qui heres erat, retentae sunt; in Volscis
 Pomptinoque ne emi quidem potuit; periculum quoque ab impetu
 hominum ipsis frumentatoribus fuit;

ex Tuscis frumentum Tiberi venit; eo sustentata est plebs.
 incommodo bello in tam artis commeatibus vexati forent, ni
 Volscos iam moventes arma pestilentia ingens invasisset.

ea clade conterritis hostium animis, ut etiam, ubi ea remisisset,
 terrore aliquo tenerentur, et Velitris auxere numerum colonorum
 Romani et Norbam in montis novam coloniam, quae arx in Pomptino
 esset, miserunt. M. Minucio deinde

et A. Sempronio consulibus magna vis frumenti ex
 Sicilia advecta, agitatumque in senatu, quanti plebi
 daretur.

multi venisse tempus premendae plebis putabant recuperandique
 iura, quae extorta secessione ac vi patribus essent.

in primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, “si
 annonam” inquit “veterem volunt, ius pristinum reddant patribus.
 cur ego plebeios magistratus, cur Sicinium potentem video sub
 iugum missus, tamquam ab latronibus redemptus?

egone has indignitates diutius patiar quam necesse est?
 Tarquinium regem qui non tulerim, Sicinium feram? secedat nunc,
 avocet plebem; patet via in Sacrum montem aliosque colles.
 rapiant frumenta ex agris nostris, quem ad modum tertio anno ante rapuere; fruantur annona, quam
 furore suo fecere.

audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore,
 quam ut armati per secessionem coli prohibeant.”

baud 
 haud 
 tam facile dictu est, faciendumne fuerit, quam
 potuisse arbitror fieri, ut condicionibus laxandi annonam et
 tribuniciam potestatem et omnia invitis iura inposita patres
 demerent sibi.

et senatui nimis atrox visa sententia est, et plebem ira prope
 armavit: fame se iam sicut hostes peti, cibo victuque fraudari;
 peregrinum frumentum, quae sola alimenta ex insperato fortuna
 dederit, ab ore rapi, nisi Cn. Marcio vincti dedantur tribuni,
 nisi de tergo plebis Romanae satisfiat. eum sibi carnificem
 novum exortum, qui aut mori aut servire iubeat.

in exeuntem e curia impetus factus esset, ni peropportune tribuni
 diem dixissent. ibi ira est suppressa: se iudicem quisque, se
 dominum vitae necisque inimici factum videbat.

contemptim primo Marcius audiebat minas tribunicias: auxilii, non
 poenae ius datum illi potestati, plebisque non patrum tribunos
 esse. sed adeo infensa erat coorta plebs, ut unius poena
 defungendum esset patribus.

restiterunt tamen adversae invidiae usique sunt qua suis quisque,
 qua totius ordinis viribus. ac primo temptata res est, si
 dispositis clientibus absterrendo singulos a
 coitionibus conciliisque disicere rem possent.

universi deinde processere — quidquid erat patrum, reos diceres —
 precibus plebem exposcentes, unum sibi civem, unum senatorem, si
 innocentem absolvere nollent, pro nocente donarent.

ipse cum die dicta non adesset, perseveratum in ira est. damnatus
 absens in Volscos exulatum abiit minitans patriae hostilesque
 iam tum spiritus gerens. Venientem Volsci benigne excepere
 benigniusque in dies colebant, quo maior ira in suos eminebat,
 crebraeque nunc querellae, nunc minae percipiebantur. hospitio
 utebatur Atti Tulli.

longe is tum princeps Volsci nominis erat Romanisque semper
 infestus. ita cum alterum vetus odium, alterum ira recens
 stimularet, consilia conferunt de Romano bello.

hand 
 haud 
 facile credebant plebem suam inpelli posse, ut totiens
 infeliciter temptata arma caperent: multis saepe bellis,
 pestilentia postremo amissa iuventute fractos spiritus esse;
 arte agendum in exoleto iam vetustate odio, 
 utI 
 ut 
 recenti aliqua ira exacerbarentur animi.

ludi forte ex instauratione magni Romae parabantur. instaurandi
 haec causa fuerat: ludis mane servum quidam pater familiae
 nondum commisso spectaculo sub furca caesum medio egerat circo;
 coepti inde ludi, velut ea res nihil ad religionem
 pertinuisset.

haud ita multo post T. Latinio, de plebe homini, somnium fuit:
 visus Iuppiter dicere sibi ludis praesultatorem
 displicuisse;

nisi magnifice instaurarentur ii ludi, periculum urbi fore; iret,
 ea consulibus nuntiaret. quamquam 
 hand 
 haud 
 sane liber erat religione animus, verecundia tamen
 maiestatis magistratuum cum timore
 vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret.

magno illi ea cunctatio stetit; filium namque intra paucos dies
 amisit. cuius repentinae cladis ne causa dubia esset, aegro
 animi eadem illa in somnis obversata species visa est rogitare,
 satin magnam spreti numinis haberet mercedem; maiorem instare,
 ni eat propere ac nuntiet consulibus.

iam praesentior res erat. cunctantem tamen ac prolatantem ingens
 vis morbi adorta est debilitate subita.

tune 
 tunc 
 enimvero deorum ira admonuit. fessus igitur malis
 praeteritis instantibusque consilio propinquorum adhibito cum
 visa atque audita et obversatum totiens somno Iovem, minas
 irasque caelestes repraesentatas casibus suis exposuisset,
 consensu inde 
 baud 
 haud 
 dubio omnium, qui aderant, in forum ad consules
 lectica defertur.

inde in curiam iussu consulum delatus eadem illa cum patribus
 ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum:

qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum
 officio pedibus suis domum redisse traditum memoriae est.

ludi quam amplissimi ut fierent, senatus decrevit. ad eos ludos
 auctore Attio Tullio vis magna Volscorum venit.

priusquam committerentur ludi, Tullius, ut domi compositum cum
 Marcio fuerat, ad consules venit; dicit esse, quae secreto agere
 de re publica velit. arbitris remotis “invitus” inquit,

“quod sequius sit, de meis civibus loquor, non tamen admissum
 quicquam ab iis criminatum venio, sed cautum, ne admittant.

nimio plus quam vellem nostrorum ingenia sunt mobilia.

multis id cladibus sensimus, quippe qui non nostro merito, sed
 vestra patientia incolumes simus. magna hic 
 nune 
 nunc 
 Volscorum 
 multitude 
 multitudo 
 est; ludi sunt; spectaculo intenta civitas erit.

memini, quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuventute in hac
 urbe commissum sit; horret animus, ne quid inconsulte ac temere
 fiat. haec nostra vestraque causa prius dicenda vobis, consules,
 ratus sum.

quod ad me attinet, extemplo hinc domum abire in animo est, ne
 cuius facti dictive contagione praesens violer.” haec locutus
 abiit.

consules cum ad patres rem dubiam sub auctore certo detulissent,
 auctor magis, ut fit, quam res ad praecavendum vel ex supervacuo
 movit; factoque senatus consulto, ut urbe excederent Volsci,
 praecones dimittuntur, qui omnes eos proficisci
 ante noctem iuberent.

ingens pavor primo discurrentis ad suas res tollendas in hospitia
 perculit; proficiscentibus deinde indignatio oborta, se ut
 consceleratos contaminatosque ab ludis, festis diebus, coetu
 quodam modo hominum deorumque abactos esse.

cum prope continuato agmine irent, praegressus Tullius ad caput
 Ferentinum, ut quisque veniret, primores eorum excipiens
 querendo indignandoque, et eos ipsos sedulo audientes secunda
 irae verba et per eos multitudinem aliam in subiectum viae
 campum deduxit.

ibi in contionis modum orationem exorsus veteres populi Romani
 iniurias cladesque gentis Volscorum commemoravit. turn “ut omnia” inquit “obliviscamini
 alia, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua
 per nostram ignominiam ludos commisere?

an non sensistis triumphatum hodie de vobis esse? vos omnibus,
 civibus peregrinis, tot finitimis populis spectaculo abeuntes
 fuisse, vestras coniuges, vestros liberos traductos per ora
 hominum?

quid eos, qui audivere vocem praeconis, quid, qui nos videre
 abeuntus, quid eos, qui huic ignominioso agmini fuere obvii,
 existimasse putatis, nisi aliquod profecto nefas esse, quod, si
 intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque
 merituri, ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi?

quid deinde? illud non succurrit, vivere nos, quod maturarimus
 proficisci? si hoc profectio et non fuga est. et hanc urbem vos
 non hostium ducitis, ubi si unum diem morati essetis, moriendum
 omnibus fuit?

bellum vobis indictum est, magno eorum malo, qui indixere, si
 viri estis.” ita et sua sponte irarum pleni et incitati domos
 inde digressi sunt instigandoque suos quisque populos effecere,
 ut omne Volscum nomen deficeret.

imperatores ad id bellum de omnium populorum sententia lecti
 Attius Tullius et Cn. Marcius, exul Romanus, in quo aliquanto
 plus spei repositum.

quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret
 ducibus validiorem quam exercitu rem Romanam esse. Cerceios
 profectus primum colonos inde Romanos expulit liberamque 
 ear 
 eam 
 urbem Volscis tradidit;

inde in Latinam viam transversis tramitibus transgressurus
 Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, Mugillam — haec Romanis
 — oppida ademit;

inde Lavinium recepit; tum deinceps Corbionem, Vitelliam,
 Trebium, Lavicos, Pedum cepit.

postremum ad urbem a Pedo ducit et ad fossas Cluilias quinque ab
 urbe milia passuum castris positis populatur inde agrum Romanum
 custodibus inter populatores missis,

qui patriciorum agros intactos servarent, sive infensus plebi
 magis, sive ut discordia inde inter patres plebemque
 oreretur.

quae profecto orta esset — adeo tribuni iam ferocem per se plebem
 criminando in primores civitatis instigabant — , sed externus
 timor, maximum concordiae vinculum, quamvis suspectos
 infensosque inter se iungebat animos. id modo non
 conveniebat,

quod senatus consulesque nusquam alibi spem quam in armis
 ponebant, plebes omnia quam bellum malebat. Sp. Nautius iam et
 Sex.

Furius consules erant. eos recensentes legiones, praesidia per
 muros aliaque, in quibus stationes vigiliasque esse placuerat,
 loca distribuentis multitudo ingens pacem poscentium primum
 seditioso clamore conterruit, deinde vocare senatum, referre de
 legatis ad Cn. Marcium mittendis coegit. acceperunt relationem
 patres,

postquam apparuit labare plebis animos, missique de pace ad
 Marcium oratores. atrox responsum rettulerunt:

si Volscis ager redderetur, posse agi de pace; si praeda belli
 per otium frui velint, memorem se et civium iniuriae et hospitum
 beneficii adnisurum, ut appareat exilio sibi inritatos, non
 fractos animos esse.

iterum deinde iidem missi non recipiuntur in castra. sacerdotes
 quoque suis insignibus velatos isse supplices ad castra hostium
 traditum est; nihilo magis quam legatos flexisse animum.

tum matronae ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem
 frequentes coeunt. id publicum consilium an muliebris timor
 fuerit, parum convenit;

pervicere certe, ut et Veturia, magno natu mulier, et Volumnia
 duos parvos ex Marcio ferens filios secum in castra hostium
 irent, et, quoniam armis viri defendere urbem non possent,
 mulieres precibus lacrimisque defenderent.

ubi ad castra ventum est nuntiatumque Coriolano est adesse ingens
 mulierum agmen, primo, ut qui nec publica maiestate in legatis
 nec in sacerdotibus tanta offusa oculis animoque religione motus
 esset, multo obstinatior adversus lacrimas muliebres erat.

dein familiarium quidam, qui insignem maestitia inter ceteras
 cognoverat Veturiam inter nurum nepotesque stantem, “nisi me
 frustrantur” inquit “oculi, mater tibi coniunxque et liberi
 adsunt.”

Coriolanus prope ut amens consternatus ab sede sua cum ferret
 matri obviae 
 conplexum 
 complexum 
 , 
 muller 
 mulier 
 in iram ex precibus versa “sine, priusquam 
 conplexum 
 complexum 
 accipio, sciam” inquit, “ad hostem an ad filium
 venerim, captiva materne in castris tuis sim.

in hoc me longa vita et infelix senecta traxit, ut exulem te,
 deinde hostem viderem? potuisti populari hanc terram, quae te
 genuit atque aluit?

non tibi quamvis infesto animo et minaci perveneras 
 ingredienti fines ira cecidit? non, cum in conspectu Roma fuit,
 succurrit “intra illa moenia domus ac penates mei sunt,

mater, coniunx liberique?” ergo ego nisi peperissem, Roma non
 oppugnaretur; nisi filium haberem, libera in libera patria
 mortua essem. sed ego nihil iam pati nec tibi turpius nec mihi
 miserius possum nec, ut sim miserrima, diu futura sum;

de his videris, quos, si pergis, aut inmatura mors aut longa
 servitus manet.” uxor deinde ac liberi amplexi, fletusque ab
 omni turba mulierum ortus et conploratio sui patriaeque fregere
 tandem virum.

conplexus 
 complexus 
 inde suos dimittit; ipse retro ab urbe castra movit.
 
 Abductis 
 abductis 
 deinde legionibus ex agro Romano invidia rei oppressum
 perisse tradunt alii alio leto. apud Fabium, longe antiquissimum
 auctorem, usque ad senectutem vixisse eundem invenio;

refert certe hanc saepe eum exacta aetate usurpasse vocem, multo
 miserius seni exilium esse. non inviderunt laude sua mulieribus
 viri Romani — adeo sine obtrectatione gloriae alienae vivebatur
 —

, monumentoque quod esset, templum Fortunae muliebri aedificatum
 dedicatumque est. rediere deinde Volsci adiunctis Aequis in
 agrum Romanum, sed Aequi Attium Tullium 
 baud 
 haud 
 ultra tulere ducem.

hine 
 hinc 
 ex certamine, Volsci Aequine imperatorem coniuncto
 exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum. ibi
 fortuna populi Romani duos hostium exercitus haud minus
 pernicioso quam pertinaci certamine confecit.

Consules 
 consules 
 T. Sicinius et C. Aquilius. Sicinio Volsci, Aquilio
 Hernici — nam ii quoque in armis erant — provincia evenit. eo
 anno Hernici devicti; cum Volscis aequo Marte discessum est.

Sp. Cassius deinde et Proculus Verginius consules facti. cum
 Hernicis foedus ictum; agri partes duae ademptae. inde dimidium
 Latinis, dimidium plebi divisurus consul Cassius erat.

adiciebat huic muneri agri aliquantum, quem publicum possideri a
 privatis criminabatur. id multos quidem patrum, ipsos
 possessores, periculo rerum suarum terrebat; sed et publica
 patribus sollicitudo inerat, largitione consulem periculosas
 libertati opes struere.

turm 
 tum 
 primum lex agraria promulgata est, numquam deinde
 usaue ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata.

consul alter largitioni resistebat auctoribus patribus nec omni
 plebe adversante, quae primo coeperat fastidire munus
 vulgatum:

a civibus abisse in socios; saepe deinde et Verginium consulem in
 contionibus velut vaticinantem audiebat, pestilens collegae
 munus esse, agros illos servitutem iis, qui
 acceperint, laturos, regno viam fieri. quid ita enim adsumi
 socios et nomen Latinum?

quid attinuisse Hernicis, paulo ante hostibus, capti agri partem
 tertiam reddi, nisi ut eae gentes pro Coriolano ducem Cassium
 habeant? popularis iam esse dissuasor

et intercessor legis agrariae coeperat. uterque deinde consul
 certatim plebi indulgere. Verginius dicere passurum se adsignari
 agros, dum ne cui nisi civi Romano adsignentur;

Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios eoque
 civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium
 animos, iubere pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui
 populo.

id vero haud secus quam praesentem mercedem regni aspernata
 plebes; adeo propter suspicionem insitam animis hominum regni,
 velut abundarent omnia, munera eius respuebantur.

quem, ubi primum magistratu abiit, damnatum necatumque constat.
 sunt, qui patrem auctorem eius supplicii ferant: eum cognita
 domi causa verberasse ac necasse peculiumque filii Cereri
 consecravisse; signum inde factum esse et inscriptum “ex Cassia
 familia datum.”

invenio apud quosdam, idque propius fidem est, a quaestoribus
 Caesone Fabio et L. Valerio diem dictam perduellionis,
 damnatumque populi iudicio, dirutas publice aedes. ea est area
 ante Telluris aedem. ceterum,

sive illud domesticum sive publicum fuit iudicium, damnatur Ser.
 Cornelio Q. Fabio consulibus.

haud diuturna ira populi in Cassium fuit. dulcedo agrariae legis
 ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea
 cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis
 Aequisque militem praeda fraudavere.

quidquid captum ex hostibus est, vendidit Fabius consul ac
 redegit in publicum. invisum erat Fabium nomen plebi propter
 novissimum consulem; tenuere tamen patres, ut cum L. Aemilio
 Caeso Fabius consul crearetur.

eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum
 excivit. bello deinde civiles discordiae
 intermissae. uno animo patres ac plebs rebellantes Volscos et
 Aequos duce Aemilio prospera pugna vicere.

plus tamen hostium fuga quam proelium absumpsit: adeo
 pertinaciter fusos insecuti sunt equites.

Castoris aedes eodem anno idibus Quintilibus dedicata est. vota
 erat Latino bello a Postumio dictatore; filius eius duumvir ad
 id ipsum creatus dedicavit. sollicitati

et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis. tribuni
 plebi popularem potestatem lege populari celebrabant; patres
 satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse,
 largitiones temeritatisque invitamenta horrebant. acerrimi
 patribus duces ad resistendum consules fuere.

ea igitur pars rei publicae vicit nec in praesens modo, sed in
 venientem etiam annum M. Fabium, Caesonis fratrem, et magis
 invisum alterum plebi accusatione Sp. Cassi, L. Valerium,
 consules dedit. certatum eo quoque anno cum tribunis est.

vana lex vanique legis auctores iactando inritum munus facti.
 Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus unoque
 velut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus habitum;
 itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu honos.
 bellum inde Veiens initum, et Volsci rebellarunt.

sed ad bella externa prope supererant vires, abutebanturque iis
 inter semet ipsos certando.

accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia caelestia, prope
 cotidianas in urbe agrisque ostentantia minas; motique ita
 numinis causam nullam aliam vates canebant publice privatimque
 nunc extis nunc per aves consulti, quam haud rite sacra
 fieri.

qui terrores tamen eo evasere, ut Oppia virgo Vestalis damnata
 incesti poenas dederit.

Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. eo anno non segnior
 discordia domi et bellum foris atrocius fuit. ab Aequis arma
 sumpta; Veientes agrum quoque Romanorum populantes inierunt.
 quorum bellorum crescente cura K. Fabius et Sp.
 Furius consules fiunt. Ortonam, Latinam urbem, Aequi
 oppugnabant;

Veientes pleni iam populationum Romam ipsam se oppugnaturos
 minabantur. qui terrores cum 
 conpescere 
 compescere 
 deberent,

auxere insuper animos plebis; redibatque non sua sponte plebi mos
 detractandi militiam, sed Sp. Licinius tribunus plebis, venisse
 tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus
 iniungendae, susceperat rem militarem impediendam.

ceterum tota invidia tribuniciae potestatis versa in auctorem
 est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae coorti
 sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent.

ad duo simul bella exercitus scribitur; ducendus Fabio in
 Veientes, in Aequos Furio datur. et in Aequis quidem nihil
 dignum memoria gestum est;

Fabio aliquanto plus negotii cum civibus quam cum hostibus fuit.
 unus ille vir, ipse consul, rem publicam sustinuit, quam
 exercitus odio consulis, quantum in se fuit, prodebat. nam cum
 consul praeter ceteras imperatorias artes,

quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset
 aciem, ut solo equitatu emisso exercitum hostium funderet,
 insequi fusos pedes noluit;

nec illos, etsi non adhortatio invisi ducis, suum saltem
 flagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum,
 si animus hosti redisset, cogere potuit gradum accelerare aut,
 si aliud nihil, stare instructos.

iniussu signa referunt maestique — crederes victos — , 
 execrantes 
 exsecrantes 
 nunc imperatorem nunc navatam ab equite operam,
 redeunt in castra.

nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore
 quaesita sunt; adeo excellentibus ingeniis citius defuerit ars,
 qua civem regant, quam qua hostem superent.

consul Romam rediit non tam belli gloria aucta quam inritato
 exacerbatoque in se militum odio. obtinuere tamen patres, ut in
 Fabia gente consulatus maneret; M. Fabium consulem creant, Fabio
 collega Cn. Manlius datur.

et hic annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. 
 Ti. 
 Tib. 
 Pontificius fuit. is eandem viam, velut processisset
 Sp. Licinio, ingressus dilectum paulisper inpediit.

perturbatis iterum patribus Ap. Claudius victam tribuniciam
 potestatem dicere priore anno, in praesentia re, exemplo in
 perpetuum, quando inventum sit suis ipsam viribus dissolvi.

neque enim umquam defuturum, qui et ex collega victoriam sibi et
 gratiam melioris partis bono publico velit quaesitam; et plures,
 si pluribus opus sit, tribunos ad auxilium consulum paratos
 fore, et unum vel adversus omnes satis esse. darent modo et
 consules et primores patrum operam,

ut, si minus omnes, aliquos tamen ex tribunis rei publicae ac
 senatui conciliarent.

praeceptis Appii moniti patres et universi comiter ac benigne
 tribunos appellare, et consulares, ut cuique eorum privatim
 aliquid iuris adversus singulos erat, partim gratia partim
 auctoritate obtinuere, ut tribuniciae potestatis vires salubres
 vellent rei publicae esse;

novemque tribunorum adversus unum moratorem publici commodi
 auxilio dilectum consules habent.

inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia
 convenerant, non tam Veientium gratia concitata, quam quod in
 spem ventum erat discordia intestina dissolvi rem Romanam
 posse.

principesque in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant
 aeternas opes esse Romanas, nisi inter semet ipsi seditionibus
 saeviant. id unum venenum, eam labem civitatibus opulentis
 repertam, ut magna imperia mortalia essent.

diu sustentatum id malum partim patrum consiliis partim patientia
 plebis, iam ad extrema venisse. duas civitates ex una factas,
 suos cuique parti magistratus, suas leges esse.

primum in dilectibus saevire solitos, eosdem in bello tamen
 paruisse ducibus. qualicumque urbis statu manente disciplina
 militari sisti potuisse; iam non parendi magistratibus morem in
 castra quoque Romanum militem sequi.

proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine
 consensu exercitus traditam ultro victoriam victis Aequis, signa
 deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra
 reditum. profecto, si instetur, suo milite vinci Romam posse.
 nihil aliud opus esse quam indici ostendique bellum;

cetera sua sponte fata et deos gesturos. hae spes Etruscos
 armaverant multis in vicem casibus victos victoresque.

consules quoque Romani nihil praeterea aliud quam suas
 vires, sua arma horrebant.

memoria pessimi proximo bello exempli terrebat, ne rem
 committerent eo, ubi duae simul acies timendae essent. itaque
 castris se tenebant, tam ancipiti periculo aversi: diem
 tempusque forsitan ipsum leniturum iras sanitatemque animis
 adlaturum.

Veiens hostis Etruscique eo magis praepropere agere; lacessere ad
 pugnam primo obequitando castris provocandoque, postremo, ut
 nihil movebant, qua consules ipsos, qua exercitum
 increpando:

simulationem intestinae discordiae remedium timoris inventum, et
 consules magis non confidere quam non credere suis militibus;
 novum seditionis genus, silentium otiumque inter armatos. ad
 haec in novitatem generis originisque qua falsa, qua vera
 iacere.

haec cum sub ipso vallo portisque streperent, haud aegre consules
 pati; at inperitae multitudini nunc indignatio, nunc pudor
 pectora versare et ab intestinis avertere malis: nolle inultos
 hostes, nolle successum non patribus, non consulibus; externa et
 domestica odia certare in animis.

tandem superant externa; adeo superbe insolenterque hostis
 eludebat. frequentes in praetorium conveniunt; poscunt pugnam,
 postulant, ut signum detur.

consules velut deliberabundi capita conferunt, diu 
 conlocuntur. 
 conloquuntur. 
 pugnare cupiebant, sed retro revocanda et abdenda
 cupiditas erat, ut adversando remorandoque incitato semel militi
 adderent impetum.

redditur responsum inmaturam rem agi, nondum tempus pugnae esse;
 castris se tenerent. edicunt inde, ut abstineant 
 pugna: si quis iniussu pugnaverit, ut in hostem
 animadversuros.

ita dimissis, quo minus consules velle credunt, crescit ardor
 pugnandi. accendunt insuper hostes ferocius multo, ut statuisse
 non pugnare consules cognitum est:

quippe inpune se insultaturos, non credi militi arma, rem ad
 ultimum seditionis erupturam, finemque venisse Romano imperio.
 his freti occursant portis, ingerunt probra, aegre abstinent,
 quin castra oppugnent. enimvero non ultra contumeliam pati
 Romanus posse;

totis castris undique ad consules curritur; non iam sensim, ut
 ante, per centurionum principes postulant, sed passim omnes
 clamoribus agunt. matura res erat; tergiversantur tamen.

Fabius deinde, ad crescentem tumultum iam metu seditionis collega
 concedente, cum silentium classico fecisset: “ego istos, Cn.
 Manli, posse vincere scio;

velle ne scirem, ipsi fecerunt. itaque certum atque decretum est
 non dare signum, nisi victores se redituros ex hac pugna iurant.
 consulem Romanum miles semel in acie fefellit, deos numquam
 fallet.” centurio erat M. Flavoleius, inter primores pugnae
 flagitator.

“victor” inquit, “M. Fabi, revertar ex acie.” si fallat, Iovem
 patrem Gradivumque Martem aliosque iratos invocat deos. idem
 deinceps omnis exercitus in se quisque iurat. iuratis datur
 signum; arma capiunt; eunt in pugnam irarum speique pleni. nunc
 iubent Etruscos probra iacere,

nunc armati sibi quisque lingua promptum hostem offerri.

omnium illo die, qua plebis, qua patrum, eximia virtus fuit;
 Fabium nomen Fabia gens maxime enituit. multis
 civilibus certaminibus infensos plebis animos illa pugna sibi
 reconciliare statuunt.

instruitur acies, nec Veiens hostis Etruscaeque legiones
 detractant. prope certa spes erat non magis secum pugnaturos,
 quam pugnaverint cum Aequis; maius quoque aliquod in tam
 inritatis animis et occasione ancipiti haud desperandum esse
 facinus.

res liter longe evenit; nam non alio ante bello
 infestior Romanus — adeo hinc contumeliis hostes, hinc consules
 mora exacerbaverant — proelium iniit.

vix explicandi ordines spatium Etruscis fuit, cum pilis inter
 primam trepidationem abiectis temere magis quam emissis pugna
 iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus,
 venerat.

inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque civibus
 erat. ex his Q. Fabium — tertio hic anno ante consul fuerat —
 principem in confertos Veientes euntem ferox viribus et armorum
 arte Tuscus, incautum inter multas versantem hostium manus,
 gladio per pectus transfigit; telo extracto praeceps Fabius in
 vulnus cadit.

sensit utraque acies unius viri casum, cedebatque inde Romanus,
 cum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus obiectaque parma
 “hoc iurastis” inquit, “milites, fugientes vos in castra
 redituros?

adeo ignavissimos hostis magis timetis quam Iovem Martemque, per
 quos iurastis? at ego iniuratus aut victor revertar aut prope te
 hic, Q. Fabi, dimicans cadam.” consuli tum K. Fabius, prioris
 anni consul: “verbisne istis, frater, ut pugnent, te
 impetraturum credis? dii impetrabunt, per quos iuravere;

et nos, ut decet proceres, ut Fabio nomine est dignum, pugnando
 potius quam adhortando accendamus militum animos!” sic in primum
 infestis hastis provolant duo Fabii totamque moverunt secum
 aciem.

proelio ex parte una restituto nihilo segnius in cornu altero Cn.
 Manlius consul pugnam ciebat, ubi prope similis fortuna est
 versata.

nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem
 Manlium iam velut fusos agentem hostis et inpigre milites secuti
 sunt et, ut ille gravi vulnere ictus ex acie cessit, interfectum
 rati gradum rettulere;

cessissentque loco, ni consul alter cum aliquot turmis equitum in 
 ear 
 eam 
 partem citato equo advectus, vivere clamitans
 collegam, se victorem fuso altero cornu adesse, rem inclinatam
 sustinuisset.

Manlius quoque ad restituendam aciem se ipse coram offert. duorum
 consulum cognita ora accendunt militum animos. simul et vanior
 iam erat hostium acies, dum abundante multitudine freti
 subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda.

in quae haud magno certamine impetu facto, dum praedae magis quam
 pugnae memores tererent tempus, triarii Romani, qui primam
 inruptionem sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis,
 quo loco res essent, conglobati ad praetorium redeunt et sua
 sponte ipsi proelium renovant.

et Manlius consul revectus in castra ad omnes portas milite
 opposito hostibus viam clauserat. ea desperatio Tuscis rabiem
 magis quam audaciam accendit. nam cum incursantes, quacumque
 exitum ostenderet spes, vano aliquotiens impetu issent, globus
 iuvenum unus in ipsum consulem insignem armis invadit.

prima excepta a circumstantibus tela; sustineri deinde vis
 nequit. consul mortifero vulnere ictus cadit, fusique circa
 omnes.

Tuscis crescit audacia; Romanos terror per tota castra trepidos
 agit, et ad extrema ventum foret, ni legati rapto consulis
 corpore patefecissent una porta hostibus viam.

ea erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in victorem alterum
 incidunt consulem. ibi iterum caesi fusique passim. victoria
 egregia parta, tristis tamen duobus tam claris funeribus.

itaque consul decernente senatu triumphum, si exercitus sine
 imperatore triumphare possit, pro eximia eo bello opera facile
 passurum respondit; se, familia funesta Q. Fabi fratris morte,
 re publica ex parte orba, consule altero amisso, publico
 privatoque deformem luctu lauream non accepturum.

omni acto triumpho depositus triumphus clarior fuit; adeo spreta
 in 
 ternpore 
 tempore 
 gloria interdum cumulatior redit. funera deinde duo
 deinceps collegae fratrisque ducit, idem in utroque laudator,
 cum concedendo illis suas laudes ipse maximam
 partem earum ferret.

neque inmemor eius, quod initio consulatus inbiberat,
 reconciliandi animos plebis, saucios milites curandos dividit
 patribus. Fabiis plurimi dati nec alibi maiore cura habiti. inde
 populares iam esse Fabii nec hoc ulla re nisi salubri rei
 publicae arte.

igitur non patrum magis quam plebis studiis K. Fabius cum T.
 Verginio consul factus neque belli neque dilectus neque ullam
 aliam priorem curam agere, quam ut iam aliqua ex parte inchoata
 concordiae spe primo quoque tempore cum patribus coalescerent
 animi plebis.

itaque principio anni censuit, priusquam quisquam agrariae legis
 auctor tribunus existeret, occuparent patres ipsi suum munus
 facere, captivum agrum plebi quam maxime aequaliter darent:

verum esse habere eos, quorum sanguine ac sudore partus sit.
 aspernati patres sunt; questi quoque quidam nimia gloria
 luxuriare et evanescere vividum quondam illud Caesonis ingenium.
 nullae deinde urbanae factiones fuere. vexabantur incursionibus
 Aequorum Latini.

eo cum exercitu Caeso missus in ipsorum Aequorum agrum
 depopulandum transit. Aeque se in oppida receperunt murisque se
 tenebant. eo nulla pugna memorabilis fuit.

At 
 at 
 a Veiente hoste clades accepta temeritate alterius
 consulis, actumque de exercitu foret, ni K. Fabius in tempore
 subsidio venisset. ex eo tempore neque pax neque bellum cum
 Veientibus fuit; res proxime formam latrocinii venerat:

legionibus Romanis cedebant in urbem; ubi abductas senserant
 legiones, agros incursabant bellum quiete, quietem bello in
 vicem eludentes. ita neque omitti tota res nec perfici poterat.
 et alia bella aut praesentia instabant, ut ab Aequis Volscisque,
 non diutius, quam dum recens dolor
 proximae cladis transiret, quiescentibus, aut mox moturos esse
 apparebat Sabinos semper infestos Etruriamque omnem.

sed Veiens hostis, adsiduus magis quam gravis, 
 contumeliis saepius quam periculo animos agitabat, quod nullo
 tempore neglegi poterat aut averti alio sinebat. Tum Fabia gens
 senatum adiit.

consul pro gente loquitur: “adsiduo magis quam magno praesidio,
 ut scitis, patres conscripti, bellum Veiens eget. vos alia bella
 curate, Fabios hostis Veientibus date. auctores sumus tutam ibi
 maiestatem Romani nominis fore.

nostrum id nobis velut familiare bellum privato sumptu gerere in
 animo est; res publica et milite illic et pecunia vacet.”

gratiae ingentes actae. consul e curia egressus comitante
 Fabiorum agmine, qui in vestibulo curiae senatus consultum
 expectantes steterant, domum redit. iussi armati postero die ad
 limen consulis adesse; domos inde discedunt.

Manat tota urbe rumor; Fabios ad caelum laudibus ferunt: familiam
 unam subisse civitatis onus, Veiens bellum in privatam curam, in
 privata arma versum. si sint duae roboris eiusdem in urbe
 gentes,

deposcant haec Volscos sibi, illa Aequos, populo Romano
 tranquillam pacem agente omnes finitimos subigi populos posse.
 Fabii postera die arma capiunt; quo iussi erant, conveniunt.

consul paludatus egrediens in vestibulo gentem omnem suam
 instructo agmine videt; acceptus in medium signa ferri iubet.
 numquam exercitus neque minor numero neque clarior fama et
 admiratione hominum per urbem incessit:

sex et trecenti milites, omnes patricii, omnes unius gentis,
 quorum neminem ducem sperneres, egregius quibuslibet temporibus
 senatus, ibant, unius familiae viribus Veienti populo pestem
 minitantes.

sequebatur turba, propria alia cognatorum sodaliumque, nihil
 medium, nec spem nec curam, sed inmensa omnia volventium animo,
 alia publica sollicitudine excitata, favore et admiratione
 stupens.

ire fortes, ire felices iubent, inceptis eventus pares reddere;
 consulatus inde ac triumphos, omnia praemia ab se, omnes honores
 sperare.

praetereuntibus Capitolium arcemque et alia templa,
 quidquid deorum oculis, quidquid animo occurrit, precantur, ut
 illud agmen faustum atque felix mittant, sospites brevi in
 patriam ad parentes restituant.

in cassum missae preces. infelici via, dextro Iano portae
 Carmentalis, profecti ad Cremeram flumen perveniunt. is
 opportunus visus locus communiendo praesidio. L. Aemilius inde
 et C. Servilius consules facti.

et donec nihil aliud quam in populationibus res fuit, non ad
 praesidium modo tutandum Fabii satis erant, sed tota regione,
 qua Tuscus ager Romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium
 vagantes per utrumque finem fecere.

intervallum deinde haud magnum populationibus fuit, dum et
 Veientes accito ex Etruria exercitu praesidium Cremerae
 oppugnant, et Romanae legiones ab L. Aemilio consule adductae
 comminus cum Etruscis dimicant acie. quamquam vix derigendi
 aciem spatium Veientibus fuit;

adeo inter primam trepidationem, dum post signa ordines introeunt
 subsidiaque locant, invecta subito ab latere Romana equitum ala
 non pugnae modo incipiendae, sed consistendi ademit locum.

ita fusi retro ad saxa rubra — ibi castra habebant — pacem
 supplices petunt; cuius impetratae ab insita animis levitate
 ante deductum Cremera Romanum praesidium paenituit.

rursus cum Fabiis erat Veienti populo sine ullo maioris belli
 apparatu certamen, nec erant incursiones modo in agros aut
 subiti impetus in incursantes, sed
 aliquotiens aequo campo conlatisque signis certatum, gensque una
 populi Romani saepe ex opulentissima,

ut tum res erant, Etrusca civitate victoriam tulit.

id primo acerbum indignumque Veientibus est visum; inde consilium
 ex re natum insidiis ferocem hostem captandi; gaudere etiam
 multo successu Fabiis audaciam crescere.

itaque et pecora praedantibus aliquotiens, velut casu
 incidissent, obviam acta, et agrestium fuga vasti relicti agri,
 et subsidia armatorum ad arcendas populationes
 missa saepius simulato quam vero pavore refugerunt.

iamque Fabii adeo contempserant hostem, ut sua invicta arma neque
 loco neque tempore ullo crederent sustineri posse. haec spes
 provexit, ut ad conspecta procul a Cremera magno campi
 intervallo pecora, quamquam rara hostium apparebant arma,
 decurrerent.

et cum inprovidi effuso cursu insidias circa ipsum iter locatas
 superassent palatique passim vaga, ut fit pavore iniecto,
 raperent pecora, subito ex insidiis consurgitur, et adversi et
 undique hostes erant.

primo clamor circumlatus exterruit, dein tela ab omni parte
 accidebant; coeuntibusque Etruscis iam continenti agmine
 armatorum saepti, quo magis se hostis inferebat, cogebantur
 breviore spatio et ipsi orbem colligere, quae res

et paucitatem eorum insignem et multitudinem Etruscorum
 multiplicatis in arto ordinibus faciebat. tum omissa pugna,

quam in omnes partes parem intenderant, in unum locum se omnes
 inclinant. eo nisi corporibus armisque rupere cuneo viam.

duxit via in editum leniter collem. inde primo restitere; mox, ut
 respirandi superior locus spatium dedit recipiendique a pavore
 tanto animum, pepulere etiam subeuntes; vincebatque auxilio loci
 paucitas, ni iugo circummissus Veiens in verticem collis
 evasisset.

ita superior rursus hostis factus. Fabii caesi ad unum omnes
 praesidiumque expugnatum. trecentos sex perisse satis convenit,
 unum prope puberem aetate relictum, stirpem genti Fabiae
 dubiisque rebus populi Romani saepe domi 
 Lbellique 
 bellique 
 vel maximum futurum auxilium.

cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius
 consules erant. Menenius adversus Tuscos victoria elatos
 confestim missus.

tum quoque male pugnatum est, et Ianiculum hostes occupavere;
 obsessaque urbs foret super bellum annona premente — transierant
 enim Etrusci Tiberim — , ni Horatius consul | ex Volscis esset
 revocatus. adeoque id bellum ipsis institit
 moenibus, ut primo pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad
 portam Collinam.

ibi quamquam parvo momento superior Romana res fuit, meliorem
 tamen militem recepto pristino animo in futura proelia id
 certamen fecit. A. Verginius et Sp. Servilius consules
 fiunt.

post acceptam proxima pugna cladem Veientes abstinuere acie;
 populationes erant, et velut ab arce Ianiculo passim in Romanum
 agrum impetus dabant;

non usquam pecora tuta, non agrestes erant. capti deinde eadem
 arte sunt, qua ceperant Fabios. secuti dedita opera passim ad
 inlecebras propulsa pecora praecipitavere in insidias.

quo plures erant, maior caedes fuit. ex hac clade atrox ira
 maioris cladis causa atque initium fuit. traiecto enim nocte
 Tiberi castra Servili consulis adorti sunt oppugnare. inde fusi
 magna caede in Ianiculum se aegre recepere.

confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo
 communit. postero die luce orta nonnihil et hesterna felicitate
 pugnae ferox, magis tamen quod inopia frumenti quamvis in
 praecipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temere
 adverso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit foediusque inde
 pulsus,

quam pridie pepulerat, interventu collegae ipse exercitusque est
 servatus.

inter duas acies Etrusci, cum in vicem his atque illis terga
 darent, occidione occisi. ita oppressum temeritate felici Veiens
 bellum.

urbi cum pace laxior etiam annona rediit et advecto ex Campania
 frumento et, postquam timor sibi cuique futurae inopiae abiit,
 eo, quod abditum fuerat, prolato.

ex copia deinde otioque lascivire rursus animi et pristina mala,
 postquam foris deerant, domi quaerere.

tribuni plebem agitare suo veneno, agraria lege; in resistentes
 incitare patres nec in universos modo, sed in singulos. Q.
 Considius et T. Genucius, auctores agrariae legis, T. Menenio
 diem dicunt. invidiae erat amissum Cremerae praesidium, cum haud
 procul inde stativa consul habuisset;

ea oppressit, cum et patres haud minus quam pro Coriolano adnisi
 essent, et patris Agrippae favor hauddum exolevisset.

in multa temperarunt tribuni; cum capitis anquisissent, duo milia
 aeris damnato multam dixerunt. ea in caput vertit. negant
 tulisse ignominiam aegritudinemque; inde morbo absumptum
 esse.

alius deinde reus Sp. Servilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et
 P. Valerio consulibus, initio statim anni ab L. Caedicio et T.
 Statio tribunis die dicta non, ut Menenius, precibus suis aut
 patrum, sed cum multa fiducia innocentiae gratiaeque tribunicios
 impetus tulit.

et huic proelium cum Tuscis ad Ianiculum erat crimini. sed
 fervidi animi vir, ut in publico periculo ante, sic tum in suo,
 non tribunos modo, sed plebem oratione feroci refutando
 exprobrandoque T. Meneni damnationem mortemque, cuius patris
 munere restituta quondam plebs eos ipsos, quibus tum saeviret,
 magistratus, eas leges haberet, periculum audacia discussit.
 iuvit et Verginius collega,

testis productus, participando laudes; magis tamen Menenianum —
 adeo mutaverant animi — profuit iudicium.

certamina domi finita; Veiens bellum exortum, quibus Sabini arma
 coniunxerant. P. Valerius consul accitis Latinorum Hernicorumque
 auxiliis cum exercitu Veios missus castra Sabina, quae pro
 moenibus sociorum locata erant, confestim adgreditur tantamque
 trepidationem iniecit, ut, dum dispersi alii alia manipulatim
 excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta, cui signa primum
 intulerat, caperetur.

intra vallum deinde caedes magis quam proelium esse. tumultus e
 castris et in urbem penetrat; tamquam Veis captis, ita pavidi
 Veientes ad arma currunt. pars Sabinis eunt subsidio, pars
 Romanos toto impetu intentos in castra adoriuntur.

paulisper aversi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque versis
 signis resistunt, et eques ab consule inmissus Tuscos fundit
 fugatque; eademque hora duo exercitus, duae
 potentissimae et maximae finitimae gentes superatae sunt.

dum haec ad Veios geruntur, Volsci Aequique in Latino agro
 posuerant castra populatique fines erant. eos per se ipsi Latini
 adsumptis Hernicis sine Romano aut duce aut auxilio castris
 exuerunt;

ingenti praeda praeter suas reciperatas res potiti sunt. missus
 tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius; mos, credo, non
 placebat sine Romano duce exercituque socios propriis viribus
 consiliisque bella gerere.

nullum genus calamitatis contumeliaeque non editum in Volscos
 est, nec tamen perpelli potuere, ut acie dimicarent.

L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Veientes provincia
 evenit. non tamen bellatum; indutiae in annos quadraginta
 petentibus datae frumento stipendioque imperato.

paci externae confestim continuatur discordia domi. agrariae
 legis tribuniciis stimulis plebs furebat. consules, nihil Meneni
 damnatione, nihil periculo deterriti Servilii, summa vi
 resistunt. abeuntes magistratu Cn. Genucius tribunus plebis
 arripuit. L. Aemilius et Opiter Verginius consulatum ineunt;

Vopiscum Iulium pro Verginio in quibusdam annalibus consulem
 invenio. hoc anno — quoscumque consules habuit — rei ad populum
 Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis quam
 iuniores patrum. suadent,

monent, honoribus et administratione rei publicae abstineant;
 consulares vero fasces, praetextam curulemque sellam nihil aliud
 quam pompam funeris putent;

claris insignibus velut infulis velatos ad mortem destinari. quod
 si consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum
 inducant, consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate
 esse;

consuli, velut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque
 tribuni agenda esse; si se commoverit, si respexerit patres, si
 aliud quam plebem esse in re publica crediderit, exilium Cn.
 Marci, Meneni damnationem et mortem sibi proponat ante oculos.

his accensi vocibus patres consilia inde non publica, sed in
 privato seductaque a plurium conscientia habuere. ubi cum id
 modo constaret, iure an iniuria eripiendos esse reos,
 atrocissima quaeque maxime placebat sententia, nec auctor
 quamvis audaci facinori de erat.

igitur iudicii die, cum plebs in foro erecta expectatione staret,
 mirari primo, quod non descenderet tribunus; dein, cum iam mora
 suspectior fieret, deterritum a primoribus credere et desertam
 ac proditam causam publicam queri;

tandem, qui obversati vestibulo tribuni fuerant, nuntiant domi
 mortuum esse inventum. quod ubi in totam contionem pertulit
 rumor, sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim ali
 alio. praecipuus pavor tribunos invaserat, quam nihil auxilii
 sacratae leges haberent, morte collegae monitos. nec patres
 satis moderate ferre laetitiam;

adeoque neminem noxiae paenitebat, ut etiam insontes fecisse
 videri vellent, palamque ferretur malo domandam tribuniciam
 potestatem.

sub hanc pessimi exempli victoriam dilectus edicitur,
 paventibusque tribunis sine intercessione ulla consules rem
 peragunt.

tum vero irasci plebs tribunorum magis silentio quam consulum
 imperio et dicere actum esse de libertate sua, rursus ad antiqua
 reditum; cum Genucio una mortuam ac sepultam tribuniciam
 potestatem. aliud agendum ac cogitandum, quo modo resistatur
 patribus;

id autem unum consilium esse, ut se ipsa plebs, quando aliud
 nihil auxilii habeat, defendat. quattuor et viginti lictores
 apparere consulibus et eos ipsos plebis homines; nihil
 contemptius neque infirmius, si sint, qui contemnant; sibi
 quemque ea magna atque horrenda facere.

his vocibus alii alios cum incitassent, ad Voleronem Publilium,
 de plebe hominem, quia, quod ordines duxisset, negaret se
 militem fieri debere, lictor missus est a consulibus.

Volero appellat tribunos. cum auxilio nemo esset, consules
 spoliari hominem et virgas expediri iubent.
 “provoco” inquit “ad populum” Volero, “quoniam tribuni civem
 Romanum in conspectu suo virgis caedi malunt quam ipsi in lecto
 suo a vobis trucidari.” quo ferocius clamitabat, eo infestius
 circumscindere et spoliare lictor.

tur 
 tum 
 Volero, et praevalens ipse et adiuvantibus advocatis
 repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor,
 eo se in turbam confertissimam recipit clamitans “provoco et
 fidem plebis inploro.

adeste cives, adeste commilitones; nihil est, quod expectetis
 tribunos, quibus ipsis vestro auxilio opus est.”

concitati homines veluti ad proelium se expediunt; apparebatque
 omne discrimen adesse, nihil cuiquam sanctum non publici fore,
 non privati iuris. huic tantae tempestati cum se consules
 obtulissent,

facile experti sunt parum tutam maiestatem sine viribus esse.
 violatis lictoribus, fascibus fractis e foro in curiam
 conpelluntur, incerti, quatenus Volero exerceret victoriam.

conticiscente deinde tumultu cum in senatum vocari iussissent,
 queruntur iniurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam.

multis ferociter dictis sententiis vicere seniores, quibus ira
 patrum adversus temeritatem plebis certari non placuit.

Voleronem amplexa favore plebs proximis comitiis tribunum plebi
 creat in eum annum, qui L. Pinarium P. Furium consules
 habuit.

contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni
 consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam
 causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis
 consulibus, rogationem tulit ad populum, ut plebei magistratus
 tributis comitiis fierent.

haud parva res sub titulo prima specie minime atroci ferebatur,
 sed quae patriciis omnem potestatem per clientium suffragia
 creandi, quos vellent, tribunos auferret.

huic actioni gratissimae plebi cum summa vi resisterent patres,
 nec, quae una vis ad resistendum erat, ut intercederet aliquis
 ex collegio auctoritate aut consulum aut principum adduci
 posset, res tamen suo ipsa molimine gravis 
 certaminibus in annum extrahitur.

plebs Voleronem tribunum reficit; patres, ad ultimum dimicationis
 rati rem venturam, Ap. Claudium, Appi filium, iam inde a
 paternis certaminibus invisum infestumque plebi, consulem
 faciunt. collega ei T. Quinctius datur.

principio statim anni nihil prius quam de lege agebatur. sed ut
 inventor legis Volero, sic Laetorius, collega eius, auctor cum
 recentior, tum acrior erat. ferocem faciebat belli gloria
 ingens,

quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. is, cum
 Volero nihil praeterquam de lege loqueretur, insectatione
 abstinens consulum, ipse accusationem Appi familiaeque
 superbissimae ac crudelissimae in plebem Romanam exorsus,

cum a patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et
 lacerandam plebem creatum esse contenderet, rudis in militari
 homine lingua non suppetebat libertati animoque.

itaque deficiente oratione “quando quidem non tam facile loquor” inquit, “Quirites, quam, quod
 locutus sum, praesto, crastino die adeste. ego hic aut in
 conspectu vestro moriar aut perferam legem.” occupant tribuni
 templum postero die;

consules nobilitasque ad inpediendam legem in contione
 consistunt. submoveri Laetorius iubet, praeterquam qui
 suffragium ineant.

adulescentes nobiles stabant nihil cedentes viatori. tum ex his
 prendi quosdam Laetorius iubet. consul Appius negare ius esse
 tribuno in quemquam nisi in plebeium;

non enim populi, sed plebis eum magistratum esse; nec illum ipsum
 submovere pro imperio posse more maiorum, quia ita dicatur “si
 vobis videtur, discedite, Quirites.” facile contemptim de iure
 disserendo perturbare Laetorium poterat.

ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul
 lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio,
 sine magistratu;

violatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro
 tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum, ex
 tota urbe concitatae multitudinis, fieret.
 sustinebat tamen Appius pertinacia tantam tempestatem;

certatumque haud incruento proelio foret, ni Quinctius, consul
 alter, consularibus negotio dato, ut collegam vi, si aliter non
 possent, de foro abducerent, ipse nunc plebem saevientem
 precibus lenisset, nunc orasset tribunos, ut concilium
 dimitterent;

darent irae spatium: non vim suam illis tempus adempturum, sed
 consilium viribus additurum, et patres in populi et consulem in
 patrum fore potestate.

aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a
 patribus.

dimisso tandem concilio plebis senatum consules habent. ubi cum
 timor atque ira in vicem sententias variassent, quo magis spatio
 interposito ab impetu ad consultandum avocabantur, eo plus
 abhorrebant a certatione animi, adeo ut Quinctio gratias
 agerent, quod eius opera mitigata discordia esset.

ab Appio petitur, ut tantam consularem maiestatem esse vellet,
 quanta esse in concordi civitate posset. dum tribuni consulesque
 ad se quisque omnia trahant, nihil relictum esse virium in
 medio; distractam laceratamque rem publicam; magis quorum in
 manu sit, quam 
 nt 
 ut 
 incolumis sit, quaeri.

Appius contra testari deos atque homines rem publicam prodi per
 metum ac deseri, non consulem senatui, sed senatum consuli
 deesse; graviores accipi leges, quam in Sacro monte acceptae
 sint. victus tamen patrum consensu quievit. lex silentio
 perfertur.

tum primum tributis comitiis creati tribuni sunt. numero etiam
 additos tres, perinde ac duo antea fuerint, Piso auctor est.

nominat quoque tribunos, Cn. Siccium, L. Numitorium, M. Duillium,
 Sp. Icilium, L. Mecilium.

Volscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum.
 vastaverant agros, ut, si qua secessio plebis fieret, ad se
 receptum haberet; conpositis deinde rebus castra retro
 movere.

Ap. Claudius in Volscos missus, Quinctio Aequi
 provincia evenit. eadem in militia saevitia Appi, quae domi,
 esse, liberior, quod sine tribuniciis vinculis erat.

odisse plebem plus quam paterno odio: se victum ab ea, se unico
 consule electo adversus tribuniciam potestatem perlatam legem
 esse, quam minore conatu, nequaquam tanta patrum spe, priores
 inpedierint consules.

haec ira indignatioque ferocem animum ad vexandum saevo imperio
 exercitum stimulabat. nec ulla vi domari poterat; tantum
 certamen animis inbiberant.

segniter, otiose, neglegenter, contumaciter omnia agere; nec
 pudor nec metus coercebat; si citius agi vellet agmen, tardius
 sedulo incedere; si adhortator operis adesset, omnes sua sponte
 motam remittere industriam;

praesenti vultus demittere, tacite praetereuntem execrari, ut
 invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur.

omni nequiquam acerbitate prompta nihil iam cum militibus agere,
 a centurionibus corruptum exercitum dicere, tribunos plebei
 cavillans interdum et Volerones vocare.

nihil eorum Volsci nesciebant instabantque eo magis sperantes
 idem certamen animorum adversus Appium habiturum exercitum
 Romanum, quod adversus Fabium consulem habuisset.

ceterum multo Appio quam Fabio violentior fuit; non enim vincere
 tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed vinci voluit.
 productus in aciem turpi fuga petit castra nec ante restitit,
 quam signa inferentem Volscum munimentis vidit foedamque extremi
 agminis caedem.

tur 
 tum 
 expressa vis ad pugnandum, ut victor iam a vallo
 submoveretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra
 militem Romanum noluisse, alibi gaudere sua clade atque
 ignominia.

quibus nihil infractus ferox Appii animus cum insuper saevire
 vellet contionemque advocaret, concurrunt ad eum legati
 tribunique monentes, ne ubique experiri vellet imperium, cuius
 vis omnis in consensu oboedientium esset.

negare vulgo milites se ad contionem ituros, passimque exaudiri
 voces postulantium, ut castra ex Volsco agro
 moveantur. hostem victorem paulo ante prope in portis ac vallo
 fuisse, ingentisque mali non suspicionem modo sed apertam
 speciem obversari ante oculos.

victus tandem, quando quidem nihil praeter 
 ternpus 
 tempus 
 noxae lucrarentur, remissa contione iter in
 insequentem diem pronuntiari cum iussisset, prima luce classico
 signum profectionis dedit.

cum maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo
 excitati, novissimos adoriuntur. a quibus perlatus ad primos
 tumultus eo pavore signaque et ordines turbavit, ut neque
 imperia exaudiri neque instrui acies posset. nemo ullius nisi
 fugae memor.

ita effuso agmine per stragem corporum armorumque evasere, ut
 prius hostis desisteret sequi quam Romanus fugere.

tandem collectis ex dissipato cursu militibus consul, cum
 revocando nequiquam suos persecutus esset, in pacato agro castra
 posuit; advocataque contione invectus 
 baud 
 haud 
 falso in proditorem exercitum militaris
 disciplinae,

desertorem signorum, ubi signa, ubi arma essent, singulos
 rogitans,

inermes milites, signo amisso signiferos, ad hoc centuriones
 duplicariosque, qui reliquerant ordines, virgis caesos securi
 percussit; cetera multitudo sorte decumus quisque ad supplicium
 lecti.

contra ea in Aequis inter consulem ac milites comitate ac
 beneficiis certatum est. et natura Quinctius erat lenior, et
 saevitia infelix collegae, quo is magis gauderet ingenio suo,
 effecerat.

huic tantae concordiae ducis exercitusque non ausi offerre se
 Aequi, vagari populabundum hostem per agros passi; nec ullo ante
 bello latius inde acta praeda.

ea omnis militi data est. addebantur et laudes, quibus haud minus
 quam praemio gaudent militum animi. cum duci tum propter ducem
 patribus quoque placatior exercitus redit, sibi parentem, alteri
 exercitui dominum datum ab senatu memorans.

Varia fortuna belli atroci discordia domi forisque 
 annum exactum insignem maxime comitia tributa efficiunt, res
 maior victoria suscepti certaminis quam usu;

plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est patribus ex
 concilio submovendis, quam virium aut plebi additum est aut
 demptum patribus.

turbulentior inde annus excepit L. Valerio T. Aemilio consulibus,
 cum propter certamina ordinum de lege agraria 
 tur 
 tum 
 propter iudicium Ap. Claudi, cui,

acerrimo adversario legis causamque possessorum publici agri
 tamquam tertio consuli sustinenti, M. Duillius et Cn. Siccius
 diem dixere.

numquam ante tam invisus plebi reus ad iudicium vocatus populi
 est, plenus suarum, plenus paternarum irarum.

patres quoque non temere pro ullo aeque adnisi sunt:
 propugnatorem senatus maiestatisque vindicem suae, ad omnes
 tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum dumtaxat in
 certamine egressum, iratae obici plebi. 
 Unus 
 unus 
 e patribus,

ipse Ap. Claudius, et tribunos et plebem et suum iudicium pro
 nihilo habebat. 
 ilium 
 illum 
 non minae plebis, non senatus preces perpellere umquam
 potuere, non modo ut vestem mutaret aut supplex prensaret
 homines, sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis, cum
 ad populum agenda causa esset, aliquid leniret atque
 submitteret.

idem habitus oris, eadem contumacia in vultu, idem in oratione
 spiritus erat, adeo ut magna pars plebis Appium non minus reum
 timeret, quam consulem timuerat.

semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat,
 accusatorio spiritu; adeoque constantia sua et tribunos
 obstupefecit et plebem, ut diem ipsi sua voluntate prodicerent,
 trahi deinde rem sinerent.

baud 
 haud 
 ita multum interim temporis fuit; ante tamen, quam
 prodicta dies veniret, morbo moritur.

cuius cum laudationem tribuni plebis inpedire conarentur, plebs
 fraudari sollemni honore supremum diem tanti viri noluit et
 laudationem tam aequis auribus mortui audivit, quam vivi
 accusationem audierat, et exequias frequens celebravit.

eodem anno Valerius consul cum exercitu in Aequos profectus cum
 hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est
 adortus. prohibuit foeda tempestas cum grandine ac tonitribus
 caelo deiecta.

admirationem deinde auxit signo receptui dato adeo tranquilla
 serenitas reddita, ut velut numine aliquo defensa castra
 oppugnare iterum religio fuerit. omnis ira belli ad populationem
 agri vertit. alter consul Aemilius in Sabinis bellum gessit.

et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, vastati agri sunt.

incendiis deinde non villarum modo sed etiam vicorum, quibus
 frequenter habitabatur, Sabini exciti cum praedatoribus
 occurrissent, ancipiti proelio digressi postero die rettulere
 castra in tutiora loca.

id satis consuli visum, cur pro victo relinqueret hostem, integro
 inde decedens bello.

inter haec bella manente discordia domi consules T. Numicius
 Priscus A. Verginius facti.

non ultra videbatur latura plebes dilationem agrariae legis,
 ultimaque vis parabatur, cum Volscos adesse fumo ex incendiis
 villarum fugaque agrestium cognitum est. ea res maturam iam
 seditionem ac prope erumpentem repressit.

consules, coacti extemplo ab senatu, ad bellum educta ex urbe
 iuventute tranquilliorem ceteram plebem fecerunt.

et hostes quidem, nihil aliud quam perfusis vano timore Romanis,
 citato agmine abeunt;

Numicius Antium adversus Volscos, Verginius contra Aequos
 profectus. ibi ex insidiis prope magna accepta clade virtus
 militum rem prolapsam neglegentia consulis restituit.

melius in Volscis imperatum est; fusi primo proelio hostes
 fugaque in urbem Antium, ut 
 tur 
 tum 
 res erant, opulentissimam acti. quam consul oppugnare
 non ausus Caenonem, aliud oppidum nequaquam tam opulentum, ab
 Antiatibus cepit.

dum Aequi Volscique Romanos exercitus tenent, Sabini usque ad
 portas urbis populantes incessere. deinde ipsi paucis post
 diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule ingresso
 in finis, plus cladium, quam intulerant,
 acceperunt.

extremo anno pacis aliquid fuit, sed, ut semper alias, sollicitae
 pacis certamine patrum et plebis. irata plebs interesse
 consularibus comitiis noluit;

per patres clientesque patrum consules creati T. Quinctius Q.
 Servilius. similem annum priori consules habent, seditiosa
 initia, bello deinde externo tranquilla.

Sabini Crustuminos campos citato agmine transgressi cum caedes et
 incendia circum Anienem flumen fecissent, a porta prope Collina
 moenibusque pulsi ingentes tamen praedas hominum pecorumque
 egere.

quos Servilius consul infesto exercitu insecutus ipsum quidem
 agmen adipisci aequis locis non potuit, populationem adeo effuse
 fecit, ut nihil bello intactum relinqueret multiplicique capta
 praeda rediret.

et in Volscis res publica egregie gesta cum ducis 
 tur 
 tum 
 militum opera. primum aequo campo signis conlatis
 pugnatum ingenti caede utrimque, plurimo sanguine.

et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum
 rettulissent, ni salubri mendacio consul fugere hostes ab cornu
 altero clamitans concitasset aciem. impetu facto, dum se putant
 vincere, vicere.

consul metuens, ne nimis instando renovaret certamen, signum
 receptui dedit.

intercessere pauci dies, velut tacitis indutiis utrimque quiete
 sumpta, per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis Aequisque
 populis in castra venit, haud dubitans, si senserint, Romanos
 nocte abituros.

itaque tertia fere vigilia ad castra oppugnanda veniunt.

Quinctius sedato tumultu, quem terror subitus exciverat, cum
 manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum
 cohortem in stationem educit, cornicines tubicinesque in equos
 inpositos canere ante vallum iubet sollicitumque hostem ad lucem
 tenere.

relicum noctis adeo tranquilla omnia in castris fuere, ut somni
 quoque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum,
 quos et plures esse et Romanos putabant, fremitus
 hinnitusque equorum, qui et insueto sedente equite et insuper
 aures agitante sonitu saeviebant, intentos velut ad impetum
 hostium tenuit.

ubi inluxit, Romanus integer satiatusque somno productus in aciem
 fessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit;

quamquam cessere magis quam pulsi hostes sunt, quia ab tergo
 erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus
 receptus fuit. consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit
 aciem. miles aegre teneri, clamare et poscere, ut perculsis
 instare liceat.

ferocius agunt equites; circumfusi duci vociferantur se ante
 signa ituros. dum cunctatur consul virtute militum fretus, loco
 parum fidens, conclamant se ituros, clamoremque res est secuta.
 fixis in terram pilis, quo leviores ardua evaderent, cursu
 subeunt.

Volscus effusis ad primum impetum missilibus telis saxa
 obiacentia pedibus ingerit in subeuntes turbatosque ictibus
 crebris urget ex superior loco. sic prope oneratum est sinistrum
 Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando
 simul temeritatem simul ignaviam pudore metum excussisset.

restitere primo obstinatis animis; deinde, ut obtinentes locum
 vires refecerant, audent ultro gradum inferre et clamore
 renovato commovent aciem; 
 tur 
 tum 
 rursus impetu capto enituntur atque exsuperant
 iniquitatem loci. iam prope erat,

ut in summum clivi iugum evaderent, cum terga hostes dedere
 effusoque cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris
 incidere.

in eo pavore castra capiuntur. qui Volscorum effugere potuerunt,
 Antium petunt. Antium et Romanus exercitus ductus. paucos
 circumsessum dies deditur, nulla oppugnantium nova vi, sed quod
 iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant
 animi.

Antio capto T. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt. hic erat
 Fabius, qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat.

iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor;
 itaque secundo quoque consulatu eius et agrarii se in spem legis
 erexerant, et tribuni rem contra consules saepe temptatam
 adiutore utique consule obtineri posse rati suscipiunt, et
 consul manebat in sententia sua.

possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare
 actionibus principem civitatis et largiendo de alieno popularem
 fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem
 averterant. atrox certamen aderat,

ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset; T. Quincti
 ductu et auspicio agri captum priore anno aliquantum a Volscis
 esse; Antium,

propinquam, opportunam et maritimam urbem, coloniam deduci posse;
 ita sine querellis possessorum plebem in agros ituram, civitatem
 in concordia fore. haec sententia accepta est.

triumviros agro dando creat T. Quinctium, A. Verginium, P.
 Furium.

iussi nomina dare, qui agrum accipere vellent. fecit statim, ut
 fit, fastidium copia, adeoque pauci nomina dedere, ut ad
 explendum numerum coloni Volsci adderentur; cetera multitudo
 poscere Romae agrum malle quam alibi accipere.

aequi a Q. Fabio — is eo cum exercitu venerat — pacem petiere
 inritamque 
 ear 
 eam 
 ipsi subita incursione in agrum Latinum fecere.

Q. Servilius insequenti anno — is enim cum Sp. Postumio consul
 fuit — in Aequos missus in Latino agro stativa habuit. quies
 necessaria morbo inplicitum exercitum tenuit.

extractum in tertium annum bellum est Q. Fabio et T. Quinctio
 consulibus. Fabio extra ordinem, quia is victor pacem Aequis
 dederat, ea provincia data.

qui haud dubia spe profectus famam nominis sui pacaturam Aequos,
 legatos in concilium gentis missos nuntiare iussit Q. Fabium
 consulem dicere, se ex Aequis pacem Romam tulisse, ab Roma
 Aequis bellum adferre eadem dextera armata, quam pacatam illis
 antea dederat.

quorum id perfidia et periurio fiat, deos nunc testes esse, mox
 fore ultores. se tamen, utcumque sit, etiam nunc paenitere sua
 sponte Aequos quam pati hostilia malle.

si paeniteat, tutum receptum ad expertam clementiam fore; sin
 periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos
 bellum.

haec dicta adeo nihil moverunt quemquam, ut legati prope violati
 sint, exercitusque in Algidum adversus Romanos missus.

quae ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei magis quam periculum
 consulem alterum ab urbe excivit. ita duo consulares exercitus
 ad hostem accessere acie instructa, ut confestim dimicarent.

sed cum forte haud multum diei superesset, unus ab statione
 hostium exclamat:

“ostentare hoc est, Romani, non gerere bellum. in noctem
 inminentem aciem instruitis; longiore luce ad id certamen, quod
 instat, nobis opus est. crastino die oriente sole redite in
 aciem; erit copia pugnandi; ne timete.”

his vocibus inritatus miles in diem posterum in castra reducitur
 longam venire noctem ratus, quae moram certamini faceret. tum
 quidem corpora cibo somnoque curant; ubi inluxit postero die,
 prior aliquanto constitit Romana acies; tandem et Aequi
 processere.

proelium fit utrimque vehemens, quod et Romanus ira odioque
 pugnabat, et Aequos conscientia contracti culpa periculi et
 desperatio futurae sibi postea fidei ultima audere et experiri
 cogebat.

non tamen sustinuere aciem Romanam Aequi; pulsique cum in fines
 suos se recepissent, nihilo 
 inclinatoribus 
 inclinatioribus 
 ad pacem animis ferox 
 multitude 
 multitudo 
 increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte
 Romanus excellat, commissa res sit; Aequos populationibus
 incursionibusque meliores esse,

et multas passim manus quam magnam molem unius exercitus rectius
 bella gerere.

relicto itaque castris praesidio egressi tanto cum tumultu
 invasere fines Romanos, ut ad urbem quoque terrorem
 pertulerint.

necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus,
 quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor
 populationis esset,

timeri poterat agrestesque pavidi incidentes portis non
 populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes
 timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine
 ruere ad urbem clamabant.

ab his proxumi audita incerta eoque vaniora ferre ad alios.
 cursus clamorque vocantium ad arma 
 baud 
 haud 
 multum a pavore captae urbis abesse.

forte ab Algido Quinctius consul redierat Romam. id remedium
 timori fuit; tumultuque sedato victos timeri increpans hostes
 praesidia portis inposuit.

vocato dein senatu cum ex auctoritate patrum iustitio indicto
 profectus ad tutandos fines esset Q. Servilio praefecto urbis
 relicto, hostem in agris non invenit.

ab altero consule res gesta egregie est;

qui, qua venturum hostem sciebat, gravem praeda eoque inpeditiore
 agmine incedentem adgressus funestam populationem fecit. pauci
 hostium evasere ex insidiis; praeda omnis recepta est. sic finem
 iustitio, quod quadriduum fuit, reditus Quincti consulis in
 urbem fecit. census deinde actus

et conditum ab Quinctio lustrum. censa civium capita centum
 quattuor milia septingenta quattuordecim dicuntur praeter orbos
 orbasque.

in Aequis nihil deinde memorabile actum. in oppida sua se
 recepere uri sua popularique passi. consul, cum aliquotiens per
 omnem hostium agrum infesto agmine populabundus isset, cum
 ingenti laude praedaque Romam rediit.

consules inde A. Postumius Albus, Sp. Furius Fusus. Furios Fusios
 scripsere quidam; id admoneo, ne quis inmutationem virorum
 ipsorum esse, quae nominum est, putet.

haud dubium erat, quin cum Aequis alter consulum bellum gereret.
 itaque Aequi ab Ecetranis Volscis praesidium petiere; quo cupide
 oblato — adeo civitates eae perpetuo in Romanos odio certavere —
 bellum summa vi parabatur.

sentiunt Hernici et praedicunt Romanis Ecetranum ad Aequos
 descisse. suspecta et colonia Antium fuit, quod magna vis
 hominum inde, cum oppidum captum esset, confugisset ad Aequos;
 isque miles per bellum Aequicum vel acerrimus fuit.

conpulsis deinde in oppida Aequis ea multitudo dilapsa cum Antium
 redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis
 abalienavit.

necdum matura re cum defectionem parari delatum ad senatum esset,
 datum negotium est consulibus, ut principibus coloniae Romam
 excitis quaererent, quid rei esset.

qui cum haud gravate venissent, introducti a consulibus ad
 senatum ita responderunt ad interrogata, ut magis suspecti quam
 venerant dimitterentur. bellum inde haud dubium haberi.

Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, profectus
 in Aequos Hernicorum in agro populabundum hostem invenit
 ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta fuerat,
 inparem copiis exercitum temere pugnae commisit.

primo concursu pulsus se intra castra recepit. neque is finis
 periculi fuit; namque et proxima nocte et postero die tanta vi
 castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuntius quidem
 inde mitti Romam posset.

Hernici et male pugnatum et consulem exercitumque obsideri
 nuntiaverunt tantumque terrorem incussere patribus, ut, quae
 forma senatus consulti ultimae semper necessitatis habita est,
 Postumio, alteri consulum, negotium daretur, videret, ne quid
 res publica detrimenti caperet.

ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes, qui arma ferre possent, optimum visum est; pro consule
 T. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti; ad eum
 explendum Latini Hernicique

et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites — ita tum
 repentina auxilia appellabant — iussi.

multi per eos dies motus multique impetus hinc atque illinc
 facti, quia superante multitudine hostes carpere multifariam
 viris Romanas, ut non suffecturas ad omnia, adgressi sunt;

simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum
 agrum Romanum missa urbemque ipsam, si qua fortuna daret,
 temptandam.

L. Valerius ad praesidium urbis relictus, consul Postumius ad
 arcendas populationes finium missus. nihil remissum ab ulla
 parte curae aut laboris;

vigiliae in urbe, stationes ante portas praesidiaque in muris
 disposita et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per
 aliquot dies servatum.

interim in castris Furius consul cum primo quietus obsidionem
 passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit et, cum
 persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in
 castra vis fieret. Furium legatum —

frater idem consulis erat — longius extulit cursus; nec suos ille
 redeuntes persequendi studio neque hostium ab tergo incursum
 vidit. ita exclusus multis saepe frustra conatibus captis, ut
 viam sibi ad castra faceret, acriter dimicans cecidit, et consul
 nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam,

dum se temere magis quam satis caute in mediam dimicationem
 infert, vulnere accepto aegre ab circumstantibus ereptus et
 suorum animos turbavit et ferociores hostes fecit;

qui caede legati et consulis vulnere accensi nulla deinde vi
 sustineri potuere, cum conpulsi in castra Romani rursus
 obsiderentur nec spe nec viribus pares, venissetque in periculum
 summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, Latino
 Hernicoque exercitu, subvenisset.

is intentos in castra Romana Aequos legatique caput ferociter
 ostentantes ab tergo adortus, simul ad signum a se
 procul editum ex castris eruptione facta, magnam vim hostium
 circumvenit. minor caedis,

fuga effusior Aequorum in agro 
 fait 
 fuit 
 Romano; in quos palatos praedam agentes Postumius
 aliquot locis, quibus opportuna inposuerat praesidia, impetum
 dedit. hi vagi dissipato agmine fugientes in Quinctium victorem
 cum saucio consule revertentem incidere.

tur 
 tum 
 consularis exercitus egregia pugna consulis vulnus,
 legati et cohortium ultus est caedem. magnae clades ultro
 citroque illis diebus et inlatae et acceptae.

difficile ad fidem est in tam antiqua re, quot pugnaverint
 ceciderintve, exacto adfirmare numero; audet tamen Antias
 Valerius concipere summas:

Romanorum cecidisse in Hernico agro quinque milia octingentos, ex
 praedatoribus Aequorum, qui populabundi in finibus Romanis
 vagabantur, ab A. Postumio consule duo milia et quadringentos
 caesos; ceteram multitudinem praedam agentem, quae inciderit in
 Quinctium, nequaquam pari defunctam esse caede; interfecta inde
 quattuor milia et exequendo subtiliter numerum ducentos ait et
 triginta. ut Romam reditum est, iustitium remissum est.

caelum visum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut
 obversata oculis aut vanas exterritis ostentavere species. his
 avertendis terroribus in triduum feriae indictae, per quas omnia
 delubra pacem deum exposcentium virorum mulierumque turba
 inplebantur.

cohortes inde Latinae Hernicaeque ab senatu gratiis ob inpigram
 militiam actis remissae domos. Antiates mille milites, quia
 serum auxilium post proelium venerant, prope cum ignominia
 dimissi.

comitia inde habita; creati consules L. Aebutius, P. Servilius.
 kal. Sextilibus, ut tunc principium anni agebatur, consulatum
 ineunt.

grave tempus et forte annus pestilens erat urbi agrisque nec
 hominibus magis quam pecori; et auxere vim morbi terrore
 populationis pecoribus agrestibusque in urbem acceptis.

ea 
 conluvio 
 conluuio 
 = mixtorum omnis generis animantium et
 odore insolito urbanos et agrestem confertum in arta tecta aestu
 ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa
 volgabant morbos.

vix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici
 nuntiant in agro suo Aequos Volscosque coniunctis copiis castra
 posuisse; inde exercitu ingenti fines suos depopulari.

praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis adflictam
 civitatem pestilentia esse, maestum etiam responsum tulere, ut
 per se ipsi Hernici cum Latinis res suas tutarentur: urbem
 Romanam subita deum ira morbo populari; si qua eius mali quies
 veniat, ut anno ante, ut semper alias sociis opem laturos.

discessere socii pro tristi nuntio tristiorem domum reportantes,
 quippe quibus per se sustinendum bellum erat, quod vix Romanis
 fulti viribus sustinuissent.

non diutius se in Hernico 
 lhostis 
 hostis 
 continuit; pergit inde infestus in agros Romanos etiam
 sine belli iniuria vastatos. ubi cum obvius nemo ne inermis
 quidem fieret perque omnia non praesidiis modo deserta sed etiam
 cultu agresti transirent, pervenere ad tertium lapidem Gabina
 via. mortuus Aebutius erat Romanus consul;

collega eius Servilius exigua in spe trahebat animam; adfecti
 plerique principum, patrum maior pars, militaris fere aetas
 omnis, ut non modo ad expeditiones, quas in tanto tumultu res
 poscebat, sed vix ad quietas stationes viribus sufficerent.

munus vigiliarum senatores, qui per aetatem ac valetudinem
 poterant, per se ipsi obibant; circumitio ac cura aedilium plebi
 erat; ad eos summa rerum ac maiestas consularis imperii
 venerat.

deserta omnia, sine capite, sine viribus, dii praesides ac
 fortuna urbis tutata est, quae Volscis Aequisque praedonum
 potius mentem quam hostium dedit; adeo enim nullam spem non
 potiundi modo,

sed ne adeundi quidem Romana moenia animus eorum cepit, tectaque
 procul visa atque inminentes tumuli avertere 
 mentes eorum,

ut totis passim castris fremitu orto, quid in vasto ac deserto
 agro inter tabem pecorum hominumque desides sine praeda tempus
 tererent, cum integra loca, Tusculanum agrum opimum copiis,
 petere possent, signa repente convellerent transversisque
 itineribus per Labicanos agros in Tusculanos colles transirent.
 eo vis omnis tempestasque belli conversa est. interim Hernici
 Latinique,

pudore etiam, non misericordia solum moti, si nec obstitissent
 communibus hostibus infesto agmine Romanam urbem petentibus nec
 opem ullam obsessis sociis ferrent, coniuncto exercitu Romam
 pergunt.

ubi cum hostes non invenissent, secuti famam ac vestigia obvii
 fiunt descendentibus ab Tusculana in Albanam vallem. ibi
 haudquaquam aequo proelio pugnatum est, fidesque sua sociis
 parumn felix in praesentia fuit.

haud minor Romae fit morbo strages, quam quanta ferro sociorum
 facta erat. consul, qui unus supererat, moritur; mortui et alii
 clari viri, M’. Valerius, T. Verginius Rutilus augures, Ser.
 Sulpicius curio maximus; et per ignota capita late vagata est
 vis morbi.

inopsque senatus auxilii humani ad deos populum ac vota vertit:
 iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire pacemque
 exposcere deum.

ad id, quod sua quemque mala cogebant, auctoritate publica
 evocati omnia delubra inplent. stratae passim matres crinibus
 templa verrentes veniam irarum caelestium finemque pesti
 exposcunt.

inde paulatim seu pace deum impetrata seu graviore tempore anni
 iam circumacto defuncta morbis. corpora salubriora esse
 incipere;

versisque animis iam ad publicam curam, cum aliquot interregna
 exissent, P. Valerius Publicola tertio die, quam interregnum
 inierat, consules creat L. Lucretium Tricipitinum et T. Veturium
 Geminum, sive ille Vetusius fuit.

ante diem tertium idus Sextiles consulatum ineunt iam satis
 valida civitate, ut non solum arcere bellum, sed ultro etiam inferre posset.

igitur nuntiantibus Hernicis in finis suos transcendisse hostis
 inpigre promissum auxilium. duo consulares exercitus scripti.
 Veturius missus in Volscos ad bellum ultro inferendum;

Tricipitinus populationibus arcendis sociorum agro oppositus non
 ultra quam in Hernicos procedit. Veturius primo proelio hostes
 fundit fugatque;

Lucretium, dum in Hernicis sedet, praedonum agmen fefellit supra
 montes Praenestinos ductum, inde demissum in campos. vastavere
 agros Praenestinum Gabinumque, ex Gabino in Tusculanos flexere
 colles;

urbi quoque Romae ingens praebitus terror, magis re subita quam
 quod ad arcendam vim parum virium esset. Q. Fabius praeerat
 urbi. is armata iuventute dispositisque praesidiis tuta omnia ac
 tranquilla fecit.

itaque hostes praeda ex proximis locis rapta adpropinquare urbi
 non ausi cum circumacto agmine redirent, quanto longius ab urbe
 hostium abscederent, eo solutiore cura, in Lucretium incidunt
 consulem, iam ante exploratis itineribus satis instructum et ad
 certamen intentum.

igitur praeparatis animis repentino pavore perculsos adorti
 aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et
 conpulsos in cavas valles, cum exitus haud in facili essent,
 circumveniunt.

ibi Volscum nomen prope deletum est. tredecim milia quadringentos
 septuaginta cecidisse in acie ac fuga, mille septingentos
 quinquaginta vivos captos, signa viginti septem militaria relata
 in quibusdam annalibus invenio; ubi etsi adiectum aliquid numero
 sit, magna certe caedes fuit.

victor consul ingenti praeda potitus eodem in stativa rediit. 
 tur 
 tum 
 consules castra coniungunt; et Volsci Aequique
 adflictas vires suas in unum contulere. tertia illa pugna eo
 anno fuit. eadem fortuna victoriam dedit; fusis hostibus etiam
 castra capta.

sic res Romana in antiquum statum rediit, secundaeque belli res
 extemplo urbanos motus excitaverunt. C. Terentilius Harsa
 tribunus plebis eo anno fuit.

is consulibus absentibus ratus locum tribuniciis
 actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem
 criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec
 tolerabile liberae civitati invehebatur. nomine enim tantum
 minus invidiosum,

re ipsa prope atrocius quam regium esse;

quippe duos pro uno dominos acceptos immoderata, infinita
 potestate, qui, soluti atque effrenati ipsi, omnis metus legum
 omniaque supplicia verterent in plebem.

quae ne aeterna illis licentia sit, legem se promulgaturum, ut
 quinque viri creentur legibus de imperio consulari scribendis:
 quod populus in se ius dederit, eo consulem usurum; non ipsos
 libidinem ac licentiam suam pro lege habituros.

qua promulgata lege cum timerent patres, ne absentibus consulibus
 iugum acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio vocatur,
 qui adeo atrociter in rogationem latoremque ipsum est invectus,
 ut nihil, si ambo consules infesti circumstarent tribunum,

relictum minarum atque terroris sit: insidiatum eum et tempore
 capto adortum rem publicam.

si quem similem eius priore anno inter morbum bellumque irati dii
 tribunum dedissent, non potuisse sisti. mortuis duobus
 consulibus, iacente aegra civitate, in 
 coluvione 
 conluuione 
 omnium rerum ad tollendum rei publicae consulare
 imperium laturum leges fuisse, ducem Volscis Aequisque ad
 oppugnandam urbem futurum.

quid tandem? illi non licere, si quid consules superbe in aliquem
 civium aut crudeliter fecerint, diem dicere, accusare iis ipsis
 iudicibus, quorum in aliquem saevitum sit?

non illum consulare imperium, sed tribuniciam potestatem invisam
 intolerandamque facere, quam placatam reconciliatamque patribus
 de integro in antiqua redigi mala. neque 
 ilium 
 illum 
 se deprecari, quo minus pergat, ut coeperit; “vos”
 inquit Fabius,

“ceteri tribuni, oramus, ut primum omnium cogitetis potestatem
 istam ad singulorum auxilium, non ad perniciem universorum
 comparatam esse: tribunos plebis vos creatos, non hostes
 patribus.

nobis miserum, invidiosum vobis est desertam rem
 publicam invadi. non ius vestrum, sed invidiam minueritis. agite
 cum collega, ut rem integram in adventum consulum 
 differat! 
 differat. 
 ne Aequi quidem ac Volsci morbo absumptis priore anno
 consulibus crudeli superboque nobis bello institere.”

agunt cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem actione, re
 ipsa sublata consules extemplo arcessiti.

Lucretius cum ingenti praeda, maiore multo gloria rediit. et
 auget gloriam adveniens exposita omni in campo Martio praeda, ut
 suum quisque per triduum cognitum abduceret. reliqua vendita,
 quibus domini non extitere.

debebatur omnium consensu consuli triumphus, sed dilata res est
 tribuno de lege agente; id antiquius consuli fuit.

iactata per aliquot dies cum in senatu res, 
 tur 
 tum 
 apud populum est.

cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus et destitit. 
 tur 
 tum 
 imperatori exercituique honos suus redditus;
 triumphavit de Volscis Aequisque, triumphantem secutae suae
 legiones. alteri consuli datum, ut ovans sine militibus urbem
 iniret.

anno deinde insequenti lex Terentilia ab toto relata collegio
 novos adgressa consules est;

erant consules P. Volumnius, Ser. Sulpicius. eo anno caelum
 ardere visum, terra ingenti concussa motu est. bovem locutam,
 cui rei priore anno fides non fuerat, creditum. inter alia
 prodigia et came pluit, quem imbrem ingens numerus avium
 intervolitando rapuisse fertur; quod intercidit, sparsum ita
 iacuisse per aliquot dies, ut nihil odor mutaret.

libri per duumviros sacrorum aditi; pericula a conventu
 alienigenarum praedicta, ne qui in loca summa urbis impetus
 caedesque inde fierent; inter cetera monitum, ut seditionibus
 abstineretur. id factum ad inpediendam legem tribuni
 criminabantur, ingensque aderat certamen.

ecce, ut idem in singulos annos orbis volveretur, Hernici
 nuntiant Volscos et Aequos, etsi accisae res sint,
 reficere exercitus; Antii summam rei positam, Ecetrae Antiates
 colonos palam concilia facere; id caput, eas vires belli
 esse.

ut haec dicta in senatu sunt, dilectus edicitur. consules belli
 administrationem inter se dispertiri iussi, alteri ut Volsci,
 alteri ut Aequi provincia esset.

tribuni coram in foro personare fabulam conpositam Volsci belli,
 Hernicos ad partes paratos. iam ne virtute quidem premi
 libertatem populi Romani, sed arte eludi.

quia occidione prope occisos Volscos et Aequos movere sua sponte
 arma posse iam fides abierit, novos hostes quaeri; coloniam
 fidam, propinquam infamem fieri.

bellum innoxiis Antiatibus indici, geri cum plebe Romana, quam
 oneratam armis ex urbe praecipiti agmine acturi essent, exilio
 et relegatione civium ulciscentes tribunos.

sic — ne quid aliud actum putent — victam legem esse, nisi, dum
 in integro res sit, dum domi, dum togati sint, caveant, ne
 possessione urbis pellantur, ne iugum 
 accipiaut. 
 accipiant.

si animus sit, non defore auxilium; consentire omnes tribunos.
 nullum terrorem externum, nullum periculum esse; cavisse deos
 priore anno, ut tuto libertas defendi posset. haec tribuni.

at ex parte altera consules in conspectu eorum positis sellis
 dilectum habebant. eo decurrunt tribuni contionemque secum
 trahunt. citati pauci velut rei experiundae causa, et statim vis
 coorta.

quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti
 iubebat; neque suum cuique ius modum faciebat, sed virium spes,
 et manu obtinendum erat, quod intenderes.

quem ad modum se tribuni gessissent in prohibendo dilectu, sic
 se patres in lege, quae per omnes
 comitiales dies ferebatur, impedienda gerebant.

initium erat rixae, cum discedere populum iussissent tribuni,
 quod patres se submoveri 
 baud 
 haud 
 sinebant. nec fere seniores rei intererant, quippe
 quae non consilio regenda, sed permissa temeritati audaciaeque
 esset.

multum et consules se abstinebant, ne cui in 
 conluvione 
 conluuione 
 rerum maiestatem suam contumeliae offerrent.

caeso erat Quinctius, ferox iuvenis qua nobilitate gentis, qua
 corporis magnitudine et viribus. ad ea munera data a diis et
 ipse addiderat multa belli decora facundiamque in foro, ut nemo
 non lingua, non manu promptior in civitate haberetur.

hic cum in medio patrum agmine constitisset eminens inter alios,
 velut omnes dictaturas consulatusque gerens in voce ac viribus
 suis, unus impetus tribunicios popularesque procellas
 sustinebat.

hoc duce saepe pulsi foro tribuni, fusa ac fugata plebes est; qui
 obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat, ut satis appareret,
 si sic agi liceret, victam legem esse.

tum prope iam perculsis aliis tribunis A. Verginius ex collegio
 unus Caesoni capitis diem dicit. atrox ingenium accenderat eo
 facto magis quam conterruerat; eo acrius obstare legi, agitare
 plebem, tribunos velut iusto persequi bello.

accusator pati reum ruere invidiaeque flammam ac materiam
 criminibus suis suggerere; legem interim non tam ad spem
 perferendi quam ad lacessendam Caesonis temeritatem ferre.

ibi multa saepe ab iuventute inconsulte dicta factaque in unius
 Caesonis suspectum incidunt ingenium.

tamen legi resistebatur. et A. Verginius identidem plebi: “ecquid
 sentitis iam vos, Quirites, Caesonem simul civem et legem, quam
 cupitis, habere non posse?

quamquam quid ego legem loquor? libertati obstat; omnes
 Tarquinios superbia exsuperat. expectate, dum consul aut
 dictator fiat, quem privatum viribus et 
 audacio 
 audacia 
 regnantem videtis.” adsentiebantur multi pulsatos se
 querentes et tribunum ad reum peragendum ultro incitabant.

iam aderat iudicio dies apparebatque vulgo homines in damnatione
 Caesonis libertatem agi credere. 
 tur 
 tum 
 demum coactus cum multa indignitate prensabat
 singulos. sequebantur necessarii, principes civitatis. T.
 Quinctius Capitolinus,

qui ter consul fuerat, cum multa referret sua
 familiaeque decora,

adfirmabat neque in Quinctia gente neque in civitate Romana
 tantam indolem tam maturae virtutis umquam extitisse; suum
 primum militem fuisse, se saepe vidente pugnasse in hostem;

Sp. Furius: missum ab Quinctio Capitolino sibi eum in dubiis suis
 rebus venisse subsidio; neminem unum esse, cuius magis opera
 putet rem restitutam.

L. Lucretius, consul anni prioris, recenti gloria nitens, suas
 laudes participare cum Caesone, memorare pugnas, referre egregia
 facinora nunc in expeditionibus, nunc in acie, suadere et
 monere, iuvenem egregium, instructum naturae fortunaeque omnibus
 bonis,

maximum momentum rerum eius civitatis, in quamcumque venisset,
 suum quam alienum mallent civem esse.

quod offendat in eo, fervorem et audaciam, aetatem cottidie magis
 auferre; quod desideretur, consilium, id in dies crescere.
 senescentibus vitiis, maturescente virtute sinerent tantum virum
 senem in civitate fieri.

pater inter hos L. Quinctius, cui Cincinnato cognomen erat, non
 iterando laudes, ne cumularet invidiam, sed veniam errori atque
 adulescentiae petendo, sibi, qui non dicto, non facto quemquam
 offendisset, ut condonarent filium orabat.

sed alii aversabantur preces aut verecundia aut metu; alii se
 suosque mulcatos querentes atroci responso iudicium suum
 praeferebant.

premebat reum praeter vulgatam invidiam crimen unum, quod M.
 Volscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis fuerat,
 testis extiterat se haud multo post,

quam pestilentia in urbe fuerat, in iuventutem grassantem in
 Subura incidisse. ibi rixam natam esse, fratremque suum maiorem
 natu, necdum ex morbo satis validum, pugno ictum ab Caesone
 cecidisse;

semianimem inter manus domum ablatum mortuumque inde arbitrari,
 nec sibi rem exequi tam atrocem per consules superiorum annorum
 licuisse. haec Volscio clamitante adeo concitati homines sunt,
 ut haud multum afuerit, quin impetu populi Caeso interiret. Verginius arripi iubet hominem et in vincula
 duci.

patricii vi contra vim resistunt. T. Quinctius clamitat, cui rei
 capitalis dies dicta sit et de quo futurum prope diem iudicium,
 eum indemnatum indicta causa non debere violari.

tribunus supplicium negat sumpturum se de indemnato; servaturum
 tamen in vinculis esse ad iudicii diem, ut, qui hominem
 necaverit, de eo supplicii sumendi copia populo Romano fiat.

appellati tribuni medio decreto ius auxilii sui expediunt, in
 vincla conici vetant;

sisti reum, pecuniamque, ni sistatur, populo promitti placere
 pronuntiant. summam pecuniae quantam aecum esset promitti,
 veniebat in dubium;

id ad senatum reicitur. reus, dum consulerentur patres, retentus
 in publico est. vades dari placuit; unum vadem tribus milibus
 aeris obligaverunt; quot darentur, permissum tribunis est. decem
 finierunt. tot vadibus accusator vadatus est reum. hic primus
 vades publico dedit. dimissus e foro nocte proxima in Tuscos in
 exilium abiit.

iudicii die cum excusaretur solum vertisse exilii causa, nihilo
 minus Verginio comitia habente collegae appellati dimisere
 concilium. pecunia a patre exacta crudeliter,

ut divenditis omnibus bonis aliquamdiu trans Tiberim veluti
 relegatus devio quodam tugurio viveret.

hoc iudicium et promulgata lex exercuit civitatem; ab externis
 armis otium fuit.

cuim 
 cum 
 velut victores tribuni perculsis patribus Caesonis
 exilio prope perlatam esse crederent legem et, quod ad seniores
 patrum pertineret, cessissent possessione rei publicae,
 iuniores, id maxime quod Caesonis sodalicium fruit,

auxere iras in plebem, non minuerunt animos; sed ibi plurimum
 profectum est, quod modo quodam temperavere impetus suos.

cum primo post Caesonis exilium lex coepta ferri est, instructi
 paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi
 primum submoventes praebuere causam, adorti sunt, ut nemo unus
 inde praecipuum quicquam gloriae domum invidiaeve ferret, mille pro uno Caesones extitisse plebes
 quereretur. mediis diebus,

quibus tribuni de lege non agerent, nihil eisdem illis placidius
 aut quietius erat: benigne salutare, adloqui plebis homines,
 domum invitare, adesse in foro, tribunos ipsos cetera pati sine
 interpellatione concilia habere, numquam ulli neque publice
 neque privatim truces esse, nisi cum de lege agi coeptum
 esset;

alibi popularis iuventus erat. nec cetera modo tribuni tranquillo
 peregere, sed refecti quoque in insequentem annum. ne voce
 quidem incommodi, nedum ut ulla vis fieret, paulatim permulcendo
 tractandoque mansuefecerant plebem. his per totum annum artibus
 lex elusa est.

accipiunt civitatem placidiorem consules C. Claudius, Appi
 filius, et P. Valerius Publicola. nihil novi novus annus
 attulerat; legis ferendae aut accipiendae cura civitatem
 tenebat.

quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant, eo acrius
 contra tribuni tendebant, ut plebi suspectos eos criminando
 facerent: coniurationem factam;

Caesonem Romae esse; interficiendorum tribunorum, trucidandae
 plebis consilia inita; id negotii datum ab senioribus patrum, ut
 iuventus tribuniciam potestatem e re publica tolleret formaque
 eadem civitatis esset, quae ante Sacrum montem occupatum fuerat.
 et a Volscis

et Aequis statum iam ac prope sollemne in singulos annos bellum
 timebatur, propiusque aliud novum malum necopinato exortum.

exules servique, ad duo milia hominum et quingenti, duce Ap.
 Herdonio Sabino nocte Capitolium atque arcem occupavere.

confestim in arce facta caedes eorum, qui coniurare et simul
 capere arma noluerant; alii inter tumultum praecipites pavore in
 forum devolant; alternae voces “ad arma!” et “hostes in urbe
 sunt” audiebantur.

consules et armare plebem et inermem pati timebant incerti, quod
 malum repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis an ab
 servili fraude, urbem invasisset. sedabant
 tumultus, sedando interdum movebant; nec enim poterat pavida et
 consternata 
 multitude 
 multitudo 
 regi imperio.

dant tamen arma, non vulgo, tantum ut incerto hoste praesidium
 satis fidum ad omnia esset. solliciti reliquum noctis
 incertique, qui homines, quantus numerus hostium esset, in
 stationibus disponendis ad opportuna omnis urbis loca egere. lux
 deinde aperuit bellum ducemque belli.

servos ad libertatem Ap. Herdonius ex Capitolio vocabat: se
 miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exules iniuria pulsos
 in patriam reduceret et servitiis grave iugum demeret. id malle
 populo Romano auctore fieri; si ibi spes non sit, se Volscos et
 Aequos et omnia extrema temptaturum et concitaturum.

dilucere res magis patribus atque consulibus. praeter ea tamen,
 quae denuntiabantur, ne Veientium neu Sabinorum id consilium
 esset timere et,

cum tantum in urbe hostium esset, mox Sabinae Etruscaeque
 legiones ex conposito adessent, tum aeterni hostes Volsci et
 Aequi non ad populandos, ut ante, fines, sed ad urbem ut ex
 parte captam venirent.

multi et varii timores; inter ceteros eminebat terror servilis,
 ne suus cuique domi hostis esset, cui nec credere nec non
 credendo, ne infestior fieret, fidem abrogare satis erat
 tutum;

vixque concordia sisti videbatur posse. tantum superantibus aliis
 ac mergentibus malis nemo tribunos aut plebem timebat; mansuetum
 id malum et per aliorum quietem malorum semper exoriens 
 tur 
 tum 
 quiescere peregrino terrore sopitum videbatur.

at id prope unum maxime inclinatis rebus incubuit. tantus enim
 tribunos furor tenuit, ut non bellum, sed vanam imaginem belli
 ad avertendos ab legis cura plebis animos Capitolium insedisse
 contenderent, patriciorum hospites clientesque; si perlata lege
 frustra tumultuatos esse se sentiant, maiore quam venerint
 silentio abituros.

concilium inde legi perferendae habere avocato populo ab armis.
 senatum interim consules habent alio se maiore ab
 tribunis metu ostendente, quam quem nocturnus hostis
 intulerat.

postquam arma poni et discedere homines ab stationibus nuntiatum
 est, P. Valerius collega senatum retinente se ex curia proripit,
 inde in templum ad tribunos venit.

“quid hoc rei est” inquit, “tribuni? 
 Ap. 
 Appi 
 Herdonii ductu et auspicio rem publicam eversuri
 estis? tam felix vobis corrumpendis fruit, qui servitia non
 commovit auctor? cum hostes supra caput sint, discedi ab armis
 legesque ferri placet?”

inde ad multitudinem oratione versa: “si vos urbis, Quirites, si
 vestri nulla cura tangit, at vos veremini deos vestros ab
 hostibus captos. Iuppiter optimus maximus, 
 luno 
 Iuno 
 regina et Minerva, alii dii deaeque obsidentur; castra
 servorum publicos vestros penates tenent;

haec vobis forma sanae civitatis videtur? tantum hostium non
 solum intra muros est, sed in arce, supra forum curiamque;
 comitia interim in foro sunt, senatus in curia est; velut cum
 otium superat, senator sententiam dicit, alii Quirites
 suffragium ineunt.

non quidquid patrum plebisque est, consules, tribunos, deos
 hominesque omnes armatos opem ferre, in Capitolium currere,
 liberare ac pacare augustissimam illam domum Iovis optimi maximi
 decuit?

Romule pater, tu mentem tuam, qua quondam arcem ab his iisdem
 Sabinis auro 
 captain 
 captam 
 recepisti, da stirpi tuae; iube hanc ingredi viam,
 quam tu dux, quam tuus ingressus exercitus est! primus en ego
 consul, quantum mortalis deum possum, te ac tua vestigia
 sequar.”

ultimum orationis fuit: se arma capere, vocare omnes Quirites ad
 arma. si qui inpediat, iam se consularis imperii, iam
 tribuniciae potestatis sacratarumque legum oblitum, quisquis
 ille sit, ubicumque sit, in Capitolio, in foro, pro hoste
 habiturum. iuberent tribuni,

quoniam in 
 Ap. 
 Appi 
 Herdonium vetarent, in P. Valerium consulem sumi arma;
 ausurum se in tribunis, quod princeps familiae suae ausus in
 regibus esset.

Vim 
 uim 
 ultimam apparebat futuram spectaculoque seditionem
 Romanam hostibus fore. nec lex tamen ferri nec ire in Capitolium
 consul potuit. nox certamina coepta oppressit. tribuni cessere
 nocti timentes consulum arma.

amotis inde seditionis auctoribus patres circumire plebem
 inserentesque se in circulos sermones tempori aptos serere,
 admonere, ut viderent, in quod discrimen rem publicam
 adducerent:

non inter patres ac plebem certamen esse, sed simul patres
 plebemque, arcem urbis, templa deorum, penates publicos
 privatosque hostibus dedi.

dum haec in foro sedandae discordiae causa aguntur, consules
 interim, ne Sabini neve Veiens hostis moveretur, circa portas
 murosque discesserant.

eadem nocte et Tusculum de arce capta Capitolioque occupato et
 alio turbatae urbis statu nuntii veniunt.

L. Mamilius Tusculi tum dictator erat. is confestim convocato
 senatu atque introductis nuntiis magno opere censet,

ne expectent, dum ab Roma legati auxilium petentes veniant;
 periculum ipsum discrimenque ac sociales deos fidemque foederum
 id poscere. demerendi beneficio tam potentem, tam propinquam
 civitatem numquam parem occasionem daturos deos. placet ferri
 auxilium;

iuventus conscribitur, arma dantur. Romam prima luce venientes
 procul speciem hostium praebuere; Aequi aut Volsci venire visi
 sunt; deinde, ubi vanus terror abiit, accepti in urbem agmine in
 forum descendunt.

ibi iam P. Valerius relicto ad portarum praesidia collega
 instruebat aciem.

auctoritas viri moverat adfirmantis Capitolio recuperate et urbe
 pacata si edoceri se sissent, quae fraus ab tribunis occulta in
 lege ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cognominis,
 quo populi colendi velut hereditaria cura sibi a maioribus
 tradita esset, concilium plebis non inpediturum.

hunc ducem secuti nequiquam reclamantibus tribunis in clivum
 Capitolinum erigunt aciem. adiungitur et Tusculana
 legio. certare socii civesque, utri recuperatae arcis suum decus
 facerent; dux uterque suos adhortatur.

trepidare 
 tur 
 tum 
 hostes, nec ulli satis rei praeterquam loco fidere;
 trepidantibus inferunt signa Romani sociique, iam in vestibulum
 perruperant templi, cum P. Valerius inter primores 
 pugnarn 
 pugnam 
 ciens interficitur. P. Volumnius consularis vidit 
 cadenter. 
 cadentem.

is dato negotio suis, ut corpus obtegerent, ipse in locum
 vicemque consulis provolat. prae ardore impetuque tantae rei
 sensus non pervenit ad militem; prius vicit, quam se pugnare
 sine duce sentiret.

multi exulum caede sua foedavere templum, multi vivi capti,
 Herdonius interfectus. ita Capitolium recuperatum. de captivis,
 ut quisque liber aut servus esset, suae fortunae a quoque
 sumptum supplicium est; Tusculanis gratiae actae; Capitolium
 purgatum atque lustratum. in consulis domum plebes
 quadrantes,

ut funere ampliore efferretur, iactasse fertur.

pace parta instare 
 tur 
 tum 
 tribuni patribus, ut, P. Valeri fidem exsolverent,
 instare C. Claudio, ut collegae deos manes fraude
 liberaret, agi de lege sineret. consul, antequam collegam sibi
 subrogasset, negare passurum agi de lege.

hae tenuere contentiones usque ad comitia consulis subrogandi.
 Decembri mense summo patrum studio L. Quinctius Cincinnatus,
 pater Caesonis, consul creatur, qui magistratum statim
 occiperet.

perculsa erat plebes consulem habitura iratum, potentem favore
 patrum, virtute sua, tribus liberis, quorum nemo Caesoni cedebat
 magnitudine animi, consilium et modum adhibendo, ubi res
 posceret, priores erant.

is ut magistratum iniit, adsiduis contionibus pro tribunali non
 in plebe coercenda quam senatu castigando vehementior fruit,
 cuius ordinis languore perpetui iam tribuni plebis, non ut in re
 publica populi Romani, sed ut in perdita domo, lingua
 criminibusque regnarent.

cum Caesone filio suo virtutem, constantiam, omnia iuventutis
 belli domique decora pulsa ex urbe Romana et
 fugata esse; loquaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum
 ac tertium tribunos pessimis artibus regia licentia vivere.
 “Aulus” inquit “ille Verginius,

quia in Capitolio non fuit, minus supplicii quam Ap. Herdonius
 meruit? plus hercule aliquanto, qui vere rem aestimare velit.
 Herdonius, si nihil aliud, hostem se fatendo prope denuntiavit,
 ut arma caperetis; hic negando bellum esse arma vobis ademit
 nudosque servis vestris et exulibus obiecit.

et vos — C. Claudi pace et P. Valeri mortui loquar — prius in
 clivum Capitolinum signa intulistis, quam hos hostis de foro
 tolleretis? pudet deorum hominumque. cum hostes in arce, in
 Capitolio essent, exulum et servorum dux profanatis omnibus in
 cella Iovis optimi maximi habitaret, Tusculi ante quam Romae
 sumpta sunt arma;

in dubio fuit, utrum L. Mamilius, Tusculanus dux, an P. Valerius
 et C. Claudius consules Romanam arcem liberarent; et qui ante
 Latinos ne pro se quidem ipsis, cum in finibus hostem haberent,
 attingere arma passi sumus, nunc, nisi Latini sua sponte arma
 sumpsissent, capti et deleti eramus.

hoc est, tribuni, auxilium plebi ferre, inermem eam hosti
 trucidandam obicere? scilicet, si quis vobis humillimus homo de
 vestra plebe, quam partem velut abruptam a cetero populo vestram
 patriam peculiaremque rem publicam fecistis, si quis ex his
 domum suam obsessam a familia armata nuntiaret, ferendum
 auxilium putaretis:

Iuppiter optimus maximus exulum atque servorum saeptus armis
 nulla humana ope dignus erat?

et hi postulant, ut sacrosancti habeantur, quibus ipsi dii neque
 sacri neque sancti sunt? at enim divinis humanisque obruti
 sceleribus legem vos hoc anno perlaturos dictitatis. tum hercule
 illo die, quo ego consul sum creatus, male gesta res publica
 est, peius multo, quam cum P. Valerius consul periit, si
 tuleritis.

iam primum omnium” inquit, “Quirites, in Volscos 
 et Aequos mihi atque collegae legiones ducere in animo est.
 nescio quo fato magis bellantes quam pacati propitios habemus
 deos. quantum periculum ab illis populis fuerit, si Capitolium
 ab exulibus obsessum scissent, suspicari de praeterito quam re
 ipsa experiri est melius.”

Moverat plebem oratio consulis; erecti patres restitutam
 credebant rein publicam. consul alter, comes animosior quam
 auctor, suscepisse collegam priorem actiones tam gravis facile
 passus, in peragendis consularis officii partem ad se
 vindicabat.

tum tribuni eludentes velut vana dicta persequi quaerendo, quonam
 modo exercitum educturi consules essent, quos dilectum habere
 nemo passurus esset?

“nobis vero” inquit Quinctius “nihil dilectu opus est, cum, quo
 tempore P. Valerius ad recipiundum Capitolium arma plebi dedit,
 omnes in verba iuraverint conventuros se iussu consulis nec
 iniussu abituros.

edicimus itaque, omnes, qui in verba iurastis, crastina die
 armati ad lacum Regillum adsitis.” cavillari 
 turn 
 tum 
 tribuni et populum exsolvere religione velle: privatum
 eo tempore Quinctium fuisse, cum sacramento adacti sint.

sed nondum haec, quae nunc tenet saeculum, neglegentia deum
 venerat, nec interpretando sibi quisque ius iurandum et leges
 aptas faciebat, sed suos potius mores ad ea accommodabat.

igitur tribuni, ut inpediendae rei nulla spes erat, de proferenda
 profectione exercitus agere, eo
 magis, quod et augures iussos adesse ad Regillum lacum fama
 exierat locumque inaugurari, ubi auspicato cum populo agi
 posset, ut, quidquid Romae vi tribunicia rogatum esset, id
 comitiis ibi abrogaretur:

omnes id iussuros, quod consules vellent; neque enim
 provocationem esse longius ab urbe mille passuum, et tribunos,
 si eo veniant, in alia turba Quiritium subiectos fore consulari
 imperio.

terrebant haec; sed ille maximus terror animos agitabat, quod
 saepius Quinctius dictitabat se consulum comitia non habiturum:
 non ita civitatem aegram esse, ut consuetis
 remediis sisti posset; dictatore opus esse rei publicae, ut, qui
 se moverit ad sollicitandum statum civitatis, sentiat sine
 provocatione dictaturam esse.

senatus in Capitolio erat; eo tribuni cum perturbata plebe
 veniunt, multitudo clamore ingenti nunc consulum, nunc patrum
 fidem inplorant nec ante moverunt de sententia consulem, quam
 tribuni se in auctoritate patrum futuros esse polliciti
 sunt.

tunc referente consule de tribunorum et plebis postulatis senatus
 consulta fiunt, ut neque tribuni legem eo anno ferrent neque
 consules ab urbe exercitum educerent; in reliquum magistratus
 continuari et eosdem tribunos refici iudicare senatum contra rem
 publicam esse. consules fuere in patrum potestate;

tribuni reclamantibus consulibus refecti. patres quoque, ne quid
 cederent plebi, et ipsi L. Quinctium consulem reficiebant. nulla 
 otoo 
 toto 
 anno vehementior actio consulis fuit. “mirer”
 inquit,

“si vana vestra, patres conscripti, auctoritas ad plebem est? vos
 elevatis eam; quippe, quia plebs senatus consultum in
 continuandis magistratibus solvit, ipsi quoque solutum vultis,
 ne temeritati multitudinis cedatis.

tamquam id sit plus posse in civitate plus levitatis ac licentiae
 habere. levius enim vaniusque profecto est sua decreta et
 consulta tollere quam aliorum.

imitamini, patres conscripti, turbam inconsultam et, qui exemplo
 aliis esse debetis, aliorum exemplo peccate potius, quam alii
 vestro recte faciant, dum ego ne imiter tribunos nec me contra
 senatus consultum consulem renuntiari patiar.

te vero, C. Claudi, adhortor, ut et ipse populum Romanum hac
 licentia arceas et de me hoc tibi persuadeas, me ita accepturum,
 ut non honorem meum a te impeditum, sed gloriam spreti honoris
 auctam invidiamque, quae ex continuato eo inpenderet, levatam
 putem.”

communiter inde edicunt, ne quis L. Quinctium consulem faceret;
 si quis fecisset, se id suffragium non observaturos.

consules creati Q. Fabius Vibulanus tertium et L. Cornelius
 Maluginensis. census actus eo anno; lustrum propter Capitolium
 captum, consulem occisum condi religiosum fuit.

Q. Fabio, L. Cornelio consulibus principio statim anni res
 turbulentae. instigabant plebem tribuni; bellum ingens a Volscis
 et Aequis Latini atque Hernici nuntiabant: iam Antii Volscorum
 legiones esse. et ipsam coloniam ingens metus erat defecturam;
 aegreque impetratum a tribunis, ut bellum praeverti sinerent.
 consules inde partiti provincias:

Fabio ut legiones Antium duceret datum, Cornelio ut Romae
 praesidio esset, ne qua pars hostium, qui Aequis mos erat, ad
 populandum veniret.

Hernici et Latini iussi milites dare ex foedere; duaeque partes
 sociorum in exercitu, tertia civium fuit. postquam ad diem
 praestitutum venerunt socii, consul extra portam Capenam castra
 locat. inde lustrato exercitu Antium profectus 
 baud 
 haud 
 procul oppido stativisque hostium consedit.

ubi cum Volsci, quia nondum ab Aequis venisset exercitus,
 dimicare non ausi, quem ad modum quieti vallo se tutarentur,
 pararent, postero die Fabius non permixtam unam sociorum
 civiumque, sed trium populorum tres separatim acies circa vallum
 hostium instruxit; ipse erat medius cum legionibus Romanis.

inde signum observare iussit, ut pariter et socii rem inciperent
 referrentque pedem, si receptui cecinisset. equites item suae
 cuique parti post principia collocat.

ita trifariam adortus castra circumvenit et, cum undique
 instaret, non sustinentes impetum Volscos vallo deturbat.
 transgressus inde munitiones pavidam turbam inclinatamque in
 partem unam castris expellit.

inde effuse 
 fagientes 
 fugientes 
 eques, cui superare vallum haud facile fuerat, cum ad
 id spectator pugnae adstitisset, libero campo adeptus parte
 victoriae fruitur territos caedendo.

magna et in castris et extra munimenta caedes fugientium fuit,
 sed praeda maior, quia vix arma secum efferre 
 hostis potuit. deletusque exercitus foret, ni fugientis silvae
 texissent.

dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore iuventutis
 praemisso arcem Tusculanam inproviso nocte capiunt;

reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt, ut
 distenderent hostium copias. haec celeriter Romam, ab Roma in
 castra Antium perlata movent Romanos haud secus, quam si
 Capitolium captum nuntiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum
 meritum, et similitudo ipsa periculi reposcere latum auxilium
 videbatur.

Fabius omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium convehit;
 ibi modico praesidio relicto citatum agmen Tusculum rapit. nihil
 praeter arma et quod cocti ad manum fuit cibi ferre militi
 licuit;

commeatum ab Roma consul Cornelius subvehit. aliquot menses
 Tusculi bellatum. parte exercitus consul castra Aequorum
 oppugnabat, partem Tusculanis dederat ad arcem recuperandam. vi
 numquam eo subiri potuit; fames postremo inde detraxit
 hostem.

qua postquam ventum ad extremum est, inermes nudique omnes sub
 iugum ab Tusculanis missi. hos ignominiosa fuga domum se
 recipientis Romanus consul in Algido consecutus ad unum omnes
 occidit. victor ad Columen —

id loco nomen est — exercitu reducto castra locat. et alter
 consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse
 desierat, et ipse ab Roma profectus.

ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine
 hinc Volscos, 
 hine 
 hinc 
 Aequos populantur. eodem anno descisse Antiates apud
 plerosque auctores invenio; L. Cornelium consulem id bellum
 gessisse oppidumque cepisse. certum adfirmare, quia nulla apud
 vetustiores scriptores eius rei mentio est, non ausim.

hoc bello perfecto tribunicium domi bellum patres territat.
 clamant fraude fieri, quod foris teneatur exercitus;
 frustrationem 
 ear 
 eam 
 legis tollendae esse: se nihilo minus
 rem susceptam peracturos.

obtinuit tamen L. Lucretius, praefectus urbis, ut actiones
 tribuniciae in adventum consulum differrentur. erat et nova
 exorta causa motus.

A. Cornelius et Q. Servilius quaestores M. Volscio, quod falsus
 haud dubie testis in Caesonem extitisset, diem dixerant. multis
 enim emanabat indiciis neque fratrem Volsci,

ex quo semel fuerit aeger, umquam non modo visum in publico, sed
 ne adsurrexisse quidem ex morbo multorumque tabe mensum
 mortuum,

nec iis temporibus, in quae testis crimen coniecisset, Caesonem
 Romae visum, adfirmantibus, qui una meruerant, secum eum tum
 frequentem ad signa sine ullo commeatu fuisse. nisi ita esset,
 multi privatim ferebant Volscio iudicem.

cum ad iudicium ire non auderet, omnes eae res in unum
 congruentes 
 baud 
 haud 
 magis dubiam damnationem Volsci, quam Caesonis Volscio
 teste fuerat, faciebant.

in mora tribuni erant, qui comitia quaestores habere de reo, nisi
 prius habita de lege essent, passuros negabant. ita extracta
 utraque res in consulum adventum est.

qui ubi triumphantes victore cum exercitu urbem inierunt, quia
 silentium de lege erat, perculsos magna pars credebant
 tribunos.

at illi — etenim extremum anni iam erat — quartum adfectantes
 tribunatum in comitiorum disceptationem ab lege certamen
 averterant. et cum consules nihilo minus adversus continuationem
 tribunatus, quam si lex minuendae suae maiestatis causa
 promulgata ferretur, tetendissent, victoria certaminis penes
 tribunos fuit. eodem anno Aequis pax est petentibus data.

census, res priore anno inchoata, perficitur; idque lustrum ab
 origine urbis decimum conditum ferunt. censa civium capita
 centum septendecim milia trecenta undeviginti.

consulum magna domi bellique eo anno gloria fuit, quod et foris
 pacem peperere, et domi etsi non concors, minus tamen quam alias
 infesta civitas fuit.

L. Minucius inde et C. Nautius consules facti duas residuas anni
 prioris causas exceperunt.

eodem modo consules legem, tribuni iudicium de Volscio
 inpediebant;

sed in quaestoribus novis maior vis, maior auctoritas erat. cum
 M. Valerio, Mani filio, Volesi nepote, quaestor erat T.
 Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat. is quoniam neque
 Quinctiae familiae Caeso neque rei publicae maximus iuvenum
 restitui posset, falsum testem, qui dicendae causae innoxio
 potestatem ademisset, iusto ac pio bello persequebatur.

cum Verginius maxime ex tribunis de lege ageret, duum mensum
 spatium consulibus datum est ad inspiciendam legem, ut, cum
 edocuissent populum, quid fraudis occultae ferretur, sinerent
 deinde suffragium inire. hoc intervalli datum res tranquillas in
 urbe fecit.

nec diuturnam quietem Aequi dederunt, qui rupto foedere, quod
 ictum erat priore anno cum Romanis, imperium ad Gracchum
 Cloelium deferunt; is tum longe princeps in Aequis erat.

Graccho duce in Labicanum agrum, inde in Tusculanum hostili
 populatione veniunt plenique praedae in Algido castra locant. in
 ea castra Q. Fabius, P. Volumnius, A. Postumius legati ab Roma
 venerunt questum iniurias et ex foedere res repetitum. eos
 Aequorum imperator,

quae mandata habeant ab senatu Romano, ad quercum iubet
 dicere;

se alia interim acturum. quercus, ingens arbor, praetorio
 imminebat, cuius umbra opaca sedes erat. tum ex legatis unus
 abiens “et haec” inquit “sacrata quercus et quidquid deorum est
 audiant foedus a vobis ruptum nostrisque et nunc querellis
 adsint et mox armis, cum deorum hominumque simul violata iura
 exsequemur.” Romam ut rediere legati,

senatus iussit alterum consulem contra Gracchum in Algidum
 exercitum ducere, alteri populationem finium Aequorum provinciam
 dedit. tribuni suo more impedire dilectum et forsitan ad ultimum
 impedissent; sed novus subito additus terror est.

vis Sabinorum ingens prope ad moenia urbis infesta populatione
 venit; foedati agri, terror iniectus urbi est. tum plebs benigne
 arma cepit; reclamantibus frustra tribunis magni duo exercitus
 scripti.

alterum Nautius contra Sabinos duxit castrisque ad Eretum positis
 per expeditiones parvas, plerumque nocturnis incursionibus,
 tantam vastitatem in Sabino agro reddidit, ut conparati ad 
 ear 
 eam 
 prope intacti bello fines Romani viderentur.

Minucio neque fortuna nec vis animi eadem in gerendo negotio
 fuit; nam cum 
 baud 
 haud 
 procul ab hoste castra posuisset, nulla magnopere
 clade accepta castris se pavidus tenebat.

quod ubi senserant hostes, crevit ex metu alieno, ut fit,
 audacia, et nocte adorti castra, postquam parum vis aperta
 profecerat, munitiones postero die circumdant. quae priusquam
 undique vallo obiectae clauderent exitus, quinque equites inter
 stationes hostium emissi Romam pertulere consulem exercitumque
 obsideri.

nihil tam inopinatum nec tam insperatum accidere potuit. itaque
 tantus pavor, tanta trepidatio fuit, quanta si urbem, non castra
 hostes obsiderent.

Nautium 
 consuler 
 consulem 
 arcessunt. in quo cum parum praesidii videretur
 dictatoremque dici placeret, qui rem perculsam restitueret, L.
 Quinctius Cincinnatus consensu omnium dicitur.

operae pretium est audire, qui omnia prae divitiis humana
 spernunt neque honori magno locum neque virtuti putant esse,
 nisi ubi effuse afluant opes. spes unica imperii populi
 Romani,

L. Quinctius trans Tiberim, contra eum ipsum locum, ubi nunc
 navalia sunt, quattuor iugerum colebat agrum, quae prata
 Quinctia vocantur.

ibi ab legatis, seu fossam fodiens palae innixus seu cum araret,
 operi certe, id quod constat, agresti intentus, salute data in
 vicem redditaque rogatus, ut, quod bene verteret ipsi reique
 publicae, togatus mandata senatus audiret, admiratus rogitansque
 “satin salve?” togam propere e tugurio proferre uxorem Raciliam
 iubet.

qua simul absterso pulvere ac sudore velatus
 processit, dictatorem eum legati gratulantes consalutant, in
 urbem vocant, qui terror sit in exercitu, exponunt.

navis Quinctio publice parata fuit, transvectumque tres obviam
 egressi filii excipiunt, inde alii propinqui atque amici, 
 tur 
 tum 
 patrum maior pars.

ea frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est
 domum. et plebis concursus ingens fuit; sed ea nequaquam tam
 laeta Quinctium vidit, et imperii nimium et virum ipso imperio
 vehementiorem rata. et illa quidem nocte nihil praeterquam
 vigilatum est in urbe.

postero die dictator, cum ante lucem in forum venisset, magistrum
 equitum dicit L. Tarquitium, patriciae gentis, sed qui, cum
 stipendia pedibus propter paupertatem fecisset, bello tamen
 primus longe Romanae iuventutis habitus esset.

cum magistro 
 equiturn 
 equitum 
 in contionem venit, iustitium edicit, claudi tabernas
 tota urbe iubet, vetat quemquam privatae quicquam rei agere.

tum, quicumque aetate militari essent, armati cum cibariis in
 dies quinque coctis vallisque duodenis ante solis occasum Martio
 in campo adessent; quibus aetas ad militandum gravior esset,

vicino militi, dum is arma pararet vallumque peteret, cibaria
 coquere iussit.

sic iuventus discurrit ad vallum petendum. sumpsere, unde cuique
 proximum fuit; prohibitus nemo est;

inpigreque omnes ad edictum dictatoris praesto fuere. inde
 conposito agmine non itineri magis apti quam proelio, si res ita
 tulisset, legiones ipse dictator, magister equitum suos equites
 ducit. in utroque agmine quas tempus ipsum poscebat
 adhortationes erant:

adderent gradum; maturato opus esse, ut nocte ad hostem perveniri
 posset. consulem exercitumque Romanum obsideri, tertium diem iam
 clausos esse; quid quaeque nox aut dies ferat, incertum esse;
 puncto saepe temporis maximarum rerum momenta verti.

“accelera signifer!” “sequere miles!” inter se quoque
 gratificantes ducibus clamabant. media nocte in 
 Algidum perveniunt et, ut sensere se iam prope hostes esse,
 signa constituunt.

ibi dictator, quantum nocte prospici poterat, equo circumvectus
 contemplatusque, qui tractus castrorum quaeque forma esset,
 tribunis militum imperavit, ut sarcinas in unum conici iubeant,
 militem cum armis valloque redire in ordines suos. facta quae
 imperavit. turn,

quo fuerant ordine in via, exercitum omnem longo agmine circumdat
 hostium castris et, ubi signum datum sit, clamorem omnes tollere
 iubet, clamore sublato ante se quemque ducere fossam et iacere
 vallum.

edito imperio signum secutum est. iussa miles exsequitur. clamor
 hostes circumsonat; superat inde castra hostium et in castra
 consulis venit;

alibi pavorem, alibi gaudium ingens facit. Romani civilem esse
 clamorem atque auxilium adesse inter se gratulantes ultro ex
 stationibus ac vigiliis territant hostem.

consul differendum negat: illo clamore non adventum modo
 significari, sed rem ab suis coeptam; mirumque esse, ni iam
 exteriore parte castra hostium oppugnentur.

itaque arma suos capere et se subsequi iubet. nocte initum
 proelium est; legionibus dictatoris clamore significant ab ea
 quoque parte rem in discrimine esse.

iam se ad prohibenda circumdari opera Aequi parabant, cum ab
 interiore hoste proelio coepto, ne per media sua castra fieret
 eruptio, a munientibus ad pugnantes introrsum versi vacuam
 noctem operi dedere; pugnatumque cum consule ad lucem est.

luce prima iam circumvallati ab dictatore erant et vix adversus
 unum exercitum pugnam sustinebant. tum a Quinctiano exercitu,
 qui confestim a perfecto opere ad arma rediit, invaditur vallum.
 hic instabat nova pugna; illa nihil remiserat prior.

tum ancipiti malo urgente a proelio ad preces versi hinc
 dictatorem, hinc consulem orare, ne in occidione victoriam
 ponerent, ut inermes se inde abire sinerent. ab consule ad
 dictatorem ire iussi; is ignominiam infensus addidit:

Gracchum Cloelium ducem principesque alios vinctos
 ad se adduci iubet, oppido Corbione decedi. sanguinis se
 Aequorum non egere; licere abire; sed, ut exprimatur tandem
 confessio subactam domitamque esse gentem, sub iugum
 abituros.

tribus hastis iugum fit humi fixis duabus superque eas transversa
 una deligata. sub hoc iugum dictator Aequos misit.

castris hostium receptis plenis omnium rerum — nudos enim
 emiserat — praedam omnem suo tantum militi dedit;

consularem exercitum ipsumque consulem increpans “carebis” inquit
 “praedae parte, miles, ex eo hoste, cui prope praedae fuisti; et
 tu, L. Minuci, donec consularem animum incipias habere, legatus
 his legionibus praeeris.”

ita se Minucius abdicat consulatu iussusque ad exercitum manet.
 sed adeo tum imperio meliori animus mansuete oboediens erat, ut
 beneficii magis quam ignominiae hic exercitus memor et coronam
 auream dictatori libram pondo decreverit et proficiscentem eum
 patronum salutaverit.

Romae a Q. Fabio praefecto urbis senatus habitus triumphantem
 Quinctium quo veniebat agmine urbem ingredi iussit. ducti ante
 currum hostium duces, militaria signa praelata, secutus
 exercitus praeda onustus. epulae instructae dicuntur fuisse ante
 omnium domus,

epulantesque cum carmine triumphali et sollemnibus iocis
 comisantium modo currum secuti sunt.

eo die L. Mamilio Tusculano adprobantibus cunctis civitas data
 est. confestim se dictator magistratu abdicasset, ni comitia M.
 Volsci, falsi testis, tenuissent: ea ne inpedirent tribuni,
 dictatoris obstitit metus. Volscius damnatus Lanuvium in exilium
 abiit.

Quinctius sexto decimo die dictatura in sex menses accepta se
 abdicavit. per eos dies consul Nautius ad Eretum cum Sabinis
 egregie pugnat; ad vastatos agros ea quoque clades accessit
 Sabinis. Minucio Fabius successor in Algidum missus.

extremo anno agitatum de lege ab tribunis est; sed quia duo
 exercitus aberant, ne quid ferretur ad populum,
 patres tenuere; plebes vicit, ut quintum eosdem tribunos
 crearent.

lupos visos in Capitolio ferunt a canibus fugatos; ob id
 prodigium lustratum Capitolium esse. haec eo anno gesta.

Secuntur consules Q. Minucius, M. Horatius Pulvillus. cuius
 initio anni cum foris otium esset, domi seditiones iidem
 tribuni, eadem lex faciebat;

ulteriusque ventum foret — adeo exarserant animis — , ni velut
 dedita opera nocturno 
 inipetu 
 impetu 
 Aequorum Corbione amissum praesidium nuntiatum
 esset.

senatum consules vocant: iubentur subitarium scribere exercitum
 atque in Algidum ducere. inde posito legis certamine nova de
 dilectu contentio orta;

vincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio, cum alius
 additur terror: Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros
 Romanos, inde ad urbem venire.

is metus perculit, ut scribi militem tribuni sinerent, non sine
 pactione tamen, ut, quoniam ipsi quinquennium elusi essent
 parvumque id plebi praesidium foret, decem deinde tribuni plebis
 crearentur.

expressit hoc necessitas patribus; id modo excepere, ne postea
 eosdem tribunos viderent. tribunicia comitia, ne id quoque post
 bellum ut cetera vanum esset, extemplo habita.

tricesimo sexto anno a primis tribuni plebis decem creati sunt,
 bini ex singulis classibus, itaque cautum est ut postea
 crearentur.

dilectu deinde habito Minucius contra Sabinos profectus non
 invenit hostem. Horatius, cum iam Aequi Corbione interfecto
 praesidio Ortonam etiam cepissent, in Algido pugnat, multos
 mortalis occidit, fugat hostem non ex Algido modo, sed a
 Corbione Ortonaque. Corbionem etiam diruit propter proditum
 praesidum.

deinde M. Valerius, Sp. Verginius consules facti. domi forisque
 otium fuit; annona propter aquarum intemperiem laboratum est. de
 Aventino publicando lata lex est. tribuni plebis iidem
 refecti.

hi sequente anno T. Romilio, C. Veturio consulibus 
 legem omnibus contionibus suis celebrabant: pudere se numeri sui
 nequiquam aucti, si ea res aeque suo biennio iaceret, ac toto
 superiore lustro iacuisset. cum maxime haec agerent,

trepidi nuntii ab Tusculo veniunt Aequos in agro Tusculano esse.
 fecit pudorem recens eius populi meritum morandi auxilii. ambo
 consules cum exercitu missi hostem in sua sede, in Algido
 inveniunt.

ibi pugnatum. supra septem milia hostium caesa, alii fugati,
 praeda parta ingens. 
 ear 
 eam 
 propter inopiam aerarii consules vendiderunt. invidiae
 tamen res ad exercitum fuit eademque tribunis materiam
 criminandi ad plebem consules praebuit.

itaque ergo, ut magistratu abiere, Sp. Tarpeio, A. Aternio
 consulibus dies dicta est, Romilio ab C. Calvio Cicerone tribuno
 plebis, Veturio ab L. Alieno aedile plebis.

uterque magna patrum indignatione damnatus, Romilius decem
 milibus aeris, Veturius quindecim. nec haec priorum calamitas
 consulum segniores novos fecerat consules; et se damnari posse
 aiebant, et plebem et tribunos legem ferre non posse.

tum abiecta lege, quae promulgata consenuerat, tribuni lenius
 agere cum patribus: finem tandem certaminum facerent. si
 plebeiae leges displicerent, at illi communiter legum latores et
 ex plebe et ex patribus, qui utrisque utilia ferrent quaeque
 aequandae libertatis essent, sinerent creari.

rem non aspernabantur patres; laturum leges neminem nisi ex
 patribus aiebant. cum de legibus conveniret, de latore tantum
 discreparet, missi legati Athenas Sp. Postumius Albus, A.
 Manlius, P. Sulpicius Camerinus iussique inclitas leges Solonis
 describere et aliarum Graeciae civitatium instituta, mores
 iuraque noscere.

ab externis bellis quietus annus fuit, quietior insequens P.
 Curiatio et Sex. Quinctilio consulibus perpetuo silentio
 tribunorum, quod primo legatorum, qui Athenas ierant,

legumque peregrinarum expectatio praebuit, dein duo simul mala
 ingentia exorta, fames pestilentiaque, foeda
 homini, foeda pecori. vastati agri sunt, urbs adsiduis exhausta
 funeribus; multae et clarae lugubres domus.

flamen Quirinalis Ser. Cornelius mortuus, augur C. Horatius
 Pulvillus; in cuius locum C. Veturium eo cupidius, quia damnatus
 a plebe erat, augures legere.

mortuus consul Quinctilius, 
 quattuol 
 quattuor 
 tribuni plebi. multiplici clade foedatus annus; ab
 hoste otium fuit. inde consules C. Menenius, P. Sestius
 Capitolinus.

neque eo anno quicquam belli externi fuit; domi motus orti.

iam redierant legati cum Atticis legibus. eo intentius instabant
 tribuni, ut tandem scribendarum legum initium fieret. placet
 creari decemviros sine provocatione, et ne quis eo anno alius
 magistratus esset.

admiscerenturne plebei, controversia aliquamdiu fuit; postremo
 concessum patribus, modo ne lex Icilia de Aventino aliaeque
 sacratae leges abrogarentur.

anno trecentesimo altero, quam condita Roma erat, iterum mutatur
 forma civitatis, ab consulibus ad decemviros, quem ad modum ab
 regibus ante ad consules venerat, translato imperio. minus
 insignis, quia non diuturna, mutatio fuit.

laeta enim principia magistratus eius nimis luxuriavere; eo
 citius lapsa res est repetitumque, duobus uti mandaretur
 consulum nomen imperiumque.

Decemviri creati Ap. Claudius, T. Genucius, P. Sestius, L.
 Veturius, C. Iulius, A. Manlius, P. Sulpicius, P. Curiatius, T.
 Romilius, Sp. Postumius.

Claudio et Genucio, quia designati consules in eum annum fuerant,
 pro honore honos redditus, et Sestio, alteri consulum prioris
 anni, quod eam rem collega invito ad patres rettulerat.

his proximi habiti legati tres, qui Athenas ierunt, simul ut pro
 legatione tam longinqua praemio esset honos, simul peritos legum
 peregrinarum ad condenda nova iura usui fore credebant.
 supplevere ceteri numerum.

graves quoque aetate electos novissimis suffragiis ferunt, quo
 minus ferociter aliorum scitis adversarentur.

regimen totius magistratus penes Appium erat favore plebis;
 adeoque novum sibi ingenium induerat, ut plebicola repente
 omnisque aurae popularis captator evaderet pro truci saevoque
 insectatore plebis. decumo die ius populo singuli reddebant.

eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant; collegis
 novem singuli accensi apparebant. et in unica concordia inter
 ipsos, qui consensus privatis interdum inutilis est, summa
 adversus alios aequitas erat.

moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse satis
 erit. cum sine provocatione creati essent, defosso cadavere domi
 apud P. Sestium, patriciae gentis virum,

invento prolatoque in contionem, in re iuxta manifesta atque
 atroci C. Iulius decemvir diem Sestio dixit et accusator ad
 populum extitit, cuius rei iudex legitimus erat, decessitque
 iure suo, ut demptum de vi magistratus populi libertati
 adiceret.

cum promptum hoc ius velut ex oraculo incorruptum pariter ab iis
 summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur;
 ingentique hominum expectatione propositis decem tabulis populum
 ad contionem advocaverunt et,

quod bonum, faustum felixque rei publicae, ipsis liberisque eorum
 esset, ire et legere leges propositas iussere.

se, quantum decem hominum ingeniis provideri potuerit, omnibus,
 summis infimisque, iura aequasse;

plus pollere multorum ingenia consiliaque. versarent in animis
 secum unamquamque rem, agitarent deinde sermonibus atque in
 medium, quid in quaque re plus minusve esset, conferrent:

eas leges habiturum populum Romanum, quas consensus omnium non
 iussisse latas magis quam tulisse videri posset.

cum ad rumores hominum de unoquoque legum capite editos satis
 correctae viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges
 perlatae sunt, qui nunc quoque in hoc inmenso aliarum super
 alias acervatarum legum cumulo fons omnis publici
 privatique est iuris. vulgatur deinde rumor duas deesse
 tabulas,

quibus adiectis absolvi posse velut corpus omnis Romani iuris. ea
 expectatio, cum dies comitiorum adpropinquaret, desiderium
 decemviros iterum creandi fecit.

iam plebs, praeterquam quod consulum nomen haud secus quam regum
 perosa erat, ne tribunicium quidem auxilium cedentibus in vicem
 appellationi decemviris quaerebat.

postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum
 indicta sunt,

tanta exarsit ambitio, ut primores quoque civitatis — metu,
 credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco 
 baud 
 haud 
 satis dignis pateret — prensarent homines, honorem
 summa ope a se impugnatum ab ea plebe, cum qua contenderant,
 suppliciter petentes.

demissa iam in discrimen dignitas ea aetate iisque honoribus
 actis stimulabat Ap. Claudium. nescires, utrum inter decemviros
 an inter candidatos numerares.

propior interdum petendo quam gerendo magistratui erat: criminari
 optimates, extollere candidatorum levissimum quemque
 humillimumque,

ipse medius inter tribunicios, Duillios Iciliosque, in foro
 volitare, per illos se plebi venditare, donec collegae quoque,
 qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum
 oculos, mirantes, quid sibi vellet.

apparere nihil sinceri esse; profecto 
 baud 
 haud 
 gratuitam in tanta superbia comitatem fore; nimium in
 ordinem se ipsum cogere et vulgari cum privatis non tam
 properantis abire magistratu quam viam ad continuandum
 magistratum quaerentis esse.

propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando mollire
 impetum adgrediuntur. comitiorum illi habendorum, quando minimus
 natu sit, munus consensu iniungunt. ars haec erat,

ne semet ipse creare posset, quod praeter tribunos plebi, et id
 ipsum pessimo exemplo, nemo umquam fecisset. ille enimvero, quod
 bene vertat, habiturum se comitia professus,

impedimentum pro occasione arripuit deiectisque
 honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato,
 et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optimatium
 causa, et aliis eiusdem fastigii civibus, nequaquam splendore
 vitae pares decemviros creat,

se in primis, quod haud secus factum inprobabant boni, quam nemo
 facere ausurum crediderat.

creati cum eo M. Cornelius Maluginensis, M. Sergius, L. Minucius,
 Q. Fabius Vibulanus, Q. Poetilius, T. Antonius Merenda, K.
 Duillius, Sp. Oppius Cornicen, M’. Rabuleius.

ille finis Appio alienae personae ferendae fuit; suo iam inde
 vivere ingenio coepit novosque collegas, iam priusquam inirent
 magistratum, in suos mores formare.

cottidie coibant remotis arbitris; inde inpotentibus instructi
 consiliis, quae secreto ab aliis coquebant, iam 
 baud 
 haud 
 dissimulando superbiam, rari aditus, conloquentibus
 difficiles, ad idus Maias rem perduxere.

idus 
 turn 
 tum 
 Maiae sollemnes ineundis magistratibus erant. inito
 igitur magistratu primum honoris diem denuntiatione ingentis
 terroris insignem fecere. nam cum ita priores decemviri
 servassent, ut unus fasces haberet et hoc insigne regium in
 orbem suam cuiusque vicem per omnes iret, subito omnes cum
 duodenis fascibus prodiere.

centum viginti lictores forum inpleverant et cum fascibus secures
 inligatas praeferebant; nec attinuisse demi securem, cum sine
 provocatione creati essent, interpretabantur.

decem regum species erat multiplicatusque terror non infimis
 solum, sed primoribus patrum ratis caedis causam ac principium
 quaeri, ut, si quis memorem libertatis vocem aut in senatu aut
 in populo misisset, statim virgae securesque etiam ad ceterorum
 metum expedirentur.

nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata
 provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum
 priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se
 iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii videri
 possent, ad populun reiecissent. aliquamdiu aequatus inter omnes
 terror fuit;

paulatim totus vertere in plebem coepit. abstinebatur a patribus;
 in humiliores lubidinose crudeliterque consulebatur. hominum,
 non causarum toti erant, ut apud quos gratia vim aequi
 haberet.

iudicia domi conflabant, pronuntiabant in foro. si quis collegam
 appellasset, ab eo, ad quem venerat, ita discedebat, ut
 paeniteret non prioris decreto stetisse.

opinio etiam sine auctore exierat non in praesentis modo temporis
 eos iniuriam conspirasse, sed foedus clandestinum inter ipsos
 iure iurando ictum, ne comitia haberent perpetuoque decemviratu
 possessum semel obtinerent imperium.

circumspectare tum patriciorum vultus plebei et inde libertatis
 captare auram, unde servitutem timendo in eum statum rem
 publicam adduxerant.

primores patrum odisse decemviros, odisse plebem; nec probare,
 quae fierent, et credere haud indignis accidere; avide ruendo ad
 libertatem in servitutem elapsos iuvare nolle, cumulari quoque
 iniurias,

ut taedio praesentium consules duo tandem et status pristinus
 rerum in desiderium veniant.

iam et processerat pars maior anni, et duae tabulae legum ad
 prioris anni decem tabulas erant adiectae, nec quicquam iam
 supererat, si eae quoque leges centuriatis comitiis perlatae
 essent, cur eo magistratu rei publicae opus esset.

expectabant, quam mox consulibus creandis comitia edicerentur. id
 modo plebes agitabat, quonam modo tribuniciam potestatem,
 munimentum libertati, 
 [rem 
 rem 
 
 intermissam] 
 intermissam 
 repararent, cum interim mentio comitiorum nulla
 fieri.

et decemviri, qui primo tribunicios homines, quia id populare
 habebatur, circum se ostentaverant plebei, patriciis iuvenibus
 saepserant latera. eorum catervae tribunalia obsederant.

hi ferre agere plebem plebisque res, cum fortuna, quidquid
 cupitum foret, potentioris esset.

et iam ne tergo quidem abstinebatur: virgis caedi,
 alii securi subici, et, ne gratuita crudelitas esset, bonorum
 donatio sequi domini supplicium. hac mercede iuventus nobilis
 corrupta non modo non ire obviam iniuriae, sed propalam
 licentiam suam malle quam omnium libertatem.

idus Maiae venere. nullis subrogatis magistratibus privati pro
 decemviris neque animis ad imperium inhibendum inminutis neque
 ad speciem honoris insignibus prodeunt. id vero regnum haud
 dubie videri. deploratur in perpetuum libertas,

nec vindex quisquam existit aut futurus videtur. nec ipsi solum
 desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis
 populis imperiumque ibi esse, ubi non esset libertas,
 indignabantur.

Sabini magna manu incursionem in agrum Romanum fecere lateque
 populati, cum hominum atque pecudum inulti praedas egissent,
 recepto ad Eretum, quod passim vagatum erat, agmine castra
 locant spem in discordia Romana ponentes:

earn 
 eam 
 inpedimentum dilectui fore. non nuntii solum, sed per
 urbem agrestium fuga trepidationem iniecit. decemviri
 consultant, quid opus facto sit, destituti inter patrum et
 plebis odia, addit terrorem insuper alium fortuna.

aequi alia ex parte castra in Algido locant depopulanturque inde
 excursionibus Tusculanum agrum. legati ea ab Tusculo praesidium
 orantes nuntiant.

is pavor perculit decemviros, ut senatum simul duobus
 circumstantibus urbem bellis consulerent.

citari iubent in curiam patres haud ignari, quanta invidiae
 inmineret tempestas: omnes vastati agri periculorumque
 inminentium causas in se congesturos, temptationemque 
 ear 
 eam 
 fore abolendi sibi magistratus, ni consensu
 resisterent imperioque inhibendo acriter in paucos praeferocis
 animi conatus aliorum conprimerent.

postquam audita vox in foro est praeconis patres in curiam ad
 decemviros vocantis, velut nova res, quia intermiserant iam diu morem consulendi senatus, mirabundam
 plebem convertit, quidnam incidisset, cur ex tanto intervallo
 rem desuetam usurparent:

hostibus belloque gratiam habendam, quod solitum quicquam liberae
 civitati fieret. circumspectare omnibus fori partibus senatorem
 raroque usquam noscitare;

curiam inde ac solitudinem circa decemviros intueri, cum et ipsi
 consensu invisum imperium et plebs, quia privatis ius non esset
 vocandi senatum, non convenire patres interpretarentur; iam
 caput fieri libertatem repetentium, si se plebs comitem senatui
 det et, quem ad modum patres vocati non coeant in senatum, sic
 plebs abnuat dilectum. haec fremunt plebes.

patrum haud fere quisquam in foro, in urbe rari erant.
 indignitate rerum cesserant in agros suarumque rerum erant
 omissa publica cura, tantum ab iniuria
 se abesse rati, quantum a coetu congressuque inpotentium
 dominorum se amovissent. postquam citati non conveniebant,

dimissi circa domos adparitores simul ad pignera capienda
 sciscitandumque, num consulto detrectarent, referunt senatum in
 agris esse. laetius id decemviris accidit, quam si praesentes
 detrectare imperium referrent.

iubent acciri omnes senatumque in diem posterum edicunt; qui
 aliquanto spe ipsorum frequentior convenit. quo facto proditam a
 patribus plebs libertatem rata, quod iis, qui iam magistratu
 abissent, privatisque, si vis abesset, tamquam iure cogentibus
 senatus paruisset.

sed magis oboedienter ventum in curiam esse quam obnoxie dictas
 sententias accepimus.

L. Valerium Potitum proditum memoriae est post relationem Ap.
 Claudii, priusquam ordine sententiae rogarentur, postulando, ut
 de re publica liceret dicere, prohibentibus minaciter decemviris
 proditurum se ad plebem denuntiantem tumultum excivisse.

nec minus ferociter M. Horatium Barbatum isse in certamen decem
 Tarquinios appellantem admonentemque Valeriis et Horatiis
 ducibus pulsos reges.

nec nominis homines tum pertaesum esse, quippe quo
 Iovem appellari fas sit, quo Romulum, conditorem urbis,
 deincepsque reges, quod sacris etiam ut sollemne retentum
 sit;

superbiam violentiamque 
 tur 
 tum 
 perosos regis. quae si in rege tum * eodem aut in
 filio regis ferenda non fuerint, quem laturum in tot
 privatis?

viderent, ne vetando in curia libere homines loqui extra curiam
 etiam moverent vocem. neque se videre, qui sibi minus privato ad
 contionem populum vocare quam illis senatum cogere liceat.

ubi vellent, experirentur, quanto fortior dolor in libertate sua
 vindicanda quam cupiditas in iniusta dominatione esset.

de bello Sabino eos referre, tamquam maius ullum populo Romano
 bellum sit quam cum iis, qui legum ferendarum causa creati nihil
 iuris in civitate reliquerint, qui comitia, qui annuos
 magistratus, qui vicissitudinem imperitandi, quod unum
 exaequandae sit libertatis, sustulerint, qui privati fasces et
 regium imperium habeant.

fuisse regibus exactis patricios magistratus, creatos postea post
 secessionem plebis plebeios: cuius illi partis essent, rogitare.
 populares? quid enim eos per populum egisse? optimates? qui anno
 iam prope senatum non habuerint, nunc ita habeant, at de re
 publica loqui prohibeant?

ne nimium in metu alieno spei ponerent; graviora quae patiantur
 videri iam hominibus, quam quae metuant.

haec vociferante Horatio cum decemviri nec irae nec ignoscendi
 modum reperirent nec, quo evasura res esset, cernerent, C.
 Claudi, qui patruus Appi decemviri erat,

oratio fuit precibus quam iurgio similior, orantis per sui
 fratris parentisque eius manes, ut civilis potius
 societatis,

in qua natus esset, quam foederis nefarie icti cum collegis
 meminisset. multo id magis se illius causa orare quam rei
 publicae;

quippe rem publicam, si a volentibus nequeat, ab invitis ius
 expetituram; sed ex magno certamine magnas excitari ferme iras;
 earum eventum se horrere.

cum aliud, praeterquam de quo rettulissent, decemviri dicere
 prohiberent, Claudium interpellandi verecundia
 fuit. sententiam igitur peregit nullum placere senatus consultum
 fieri.

omnesque ita accipiebant, privatos eos a Claudio iudicatos;
 multique ex consularibus verbo adsensi sunt.

alia sententia, asperior in speciem, vim minorem aliquanto
 habuit, quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat.
 censendo enim quodcumque magistratus esse qui senatum haberent
 iudicabant, quos privatos fecerat auctor nullius senatus
 consulti faciendi.

ita labente iam causa decemvirorum L. Cornelius Maluginensis, M.
 Corneli decemviri frater, cum ex consularibus ad ultimum dicendi
 locum consulto servatus esset, simulando curam belli fratrem
 collegasque eius tuebatur,

quonam fato incidisset, mirari se dictitans, ut decemviros, qui
 decemviratum petissent, aut soli aut hi maxime oppugnarent;

aut quid ita, cum per tot menses vacua civitate nemo, iustine
 magistratus summae rerum praeessent, controversiam fecerit, nunc
 demum, cum hostes prope ad portas sint, civilis discordias
 serant, nisi quod in turbido minus perspicuum fore putent, quid
 agatur.

ceterum — nec enim maiore cura occupatis animis verum esse
 praeiudicium rei tantae fieri — sibi placere de eo, quod
 Valerius Horatiusque ante idus Maias decemviros abisse
 magistratu insimulent, bellis, quae inmineant, perfectis, re
 publica in tranquillum redacta,

senatu disceptante agi et iam nunc ita se parare Ap. Claudium, ut
 comitiorum, quae decemviris creandis decemvir ipse habuerit,
 sciat sibi rationem reddendam esse, utrum in unum annum creati
 sint, an donec leges, quae deessent, perferrentur.

in praesentia omnia praeter bellum omitti placere; cuius si falso
 famam volgatam vanaque non nuntios solum, sed Tusculanorum etiam
 legatos adtulisse putent, speculatores mittendos censere, qui
 certius explorata referant;

sin fides et nuntiis et legatis habeatur, dilectum primo quoque
 tempore haberi et decemviros quo cuique eorum
 videatur exercitus ducere nec rem aliam praeverti.

in hanc sententiam ut discederetur, 
 iunioras 
 iuniores 
 patrum evincebant. ferocioresque iterum coorti
 Valerius Horatiusque vociferari, ut de re publica liceret
 dicere; dicturos ad populum, si in senatu per factionem non
 liceat; neque enim sibi privatos aut in curia aut in contione
 posse obstare neque se imaginariis fascibus eorum cessuros
 esse.

tur 
 tum 
 Appius, iam prope esse ratus, ut, ni violentiae eorum
 pari resisteretur audacia, victum imperium esset,

“non erit melius” inquit, “nisi de quo consulimus vocem misisse”
 et ad Valerium, negantem se privato reticere, lictorem accedere
 iussit. iam Quiritium fidem inplorante Valerio a curiae
 limine,

L. Cornelius 
 conplexus 
 complexus 
 Appium non cui simulabat consulendo diremit certamen;
 factaque per Cornelium Valerio dicendi gratia, quae vellet, cum
 libertas non ultra vocem excessisset, decemviri propositum
 tenuere.

consulares quoque ac seniores ab residuo tribuniciae potestatis
 odio, cuius desiderium plebi multo acrius quam consularis
 imperii rebantur esse, prope malebant postmodo ipsos decemviros
 voluntate abire magistratu quam invidia eorum exsurgere rursus
 plebem;

si leniter ducta res sine populari strepitu ad consules redisset,
 aut bellis interpositis aut moderatione consulum in imperiis
 exercendis posse in oblivionem tribunorum plebem adduci.
 silentio patrum edicitur dilectus.

iuniores, cum sine provocatione imperium esset, ad nomina
 respondent. legionibus scriptis inter se decemviri conparant,
 quos ire ad bellum, quos praeesse exercitibus oporteret.
 principes inter decemviros erant Q. Fabius

et Ap. Claudius. bellum domi maius quam foris apparebat. Appi
 violentiam aptiorem rati ad conprimendos urbanos motus. in Fabio
 magis in bono non constans quam navam in
 malitia ingenium esse.

hunc enim virum, egregium olim domi militiaeque,
 decemviratus collegaeque ita mutaverant, ut Appi quam sui
 similis mallet esse. huic bellum in Sabinis M’. Rabuleio et Q. 
 Poetilio 
 Poetelio 
 additis collegis mandatum.

M. Cornelius in Algidum missus cum L. Minucio et T. Antonio et K.
 Duillio et M. Sergio. Sp. Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem
 tuendam aequo omnium decemvirorum imperio decernunt.

nihilo militiae quam domi melius res publica administrata
 est.

illa modo in ducibus culpa, quod, ut odio essent civibus,
 fecerant; alia omnis penes milites noxia erat, qui, ne quid
 ductu atque auspicio decemvirorum prospere usquam gereretur,
 vinci se per suum atque illorum dedecus patiebantur.

fusi et ab Sabinis ad Eretum et in Algido ab Aequis exercitus
 erant. ab Ereto per silentium noctis profugi propius urbem inter
 Fidenas Crustumeriamque loco edito castra 
 cornmunierant; 
 communierant;

persecutis hostibus nusquam se aequo certamine committentes
 natura loci ac vallo, non virtute aut armis tutabantur.

maius flagitium in Algido, maior etiam clades accepta; castra
 quoque amissa erant, exutusque omnibus utensilibus miles
 Tusculum se, fide misericordiaque victurus hospitum, quae tamen
 non fefellerunt, contulerat.

Romam tanti erant terrores allati, ut posito iam decemvirali odio
 patres vigilias in urbe habendas censerent, omnes, qui per
 aetatem arma ferre possent, custodire moenia ac pro portis
 stationes agere iuberent,

arma Tusculum ac supplementum decernerent decemvirosque ab arce
 Tusculi degressos in castris militem habere; castra alia a
 Fidenis in Sabinum agrum transferri belloque ultro inferendo
 deterreri hostes a consilio urbis oppugnandae.

ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora decemviri
 belli domique adiciunt.

L. Siccium in Sabinis, per invidiam decemviralem tribunorum
 creandorum secessionisque mentiones ad vulgus militum sermonibus
 occultis serentem, prospeculatum ad locum : 
 castris capiendum mittunt.

datur negotium militibus, quos miserant expeditionis eius
 comites, ut eum 
 opporttno 
 opportuno 
 adorti loco interficerent.

baud 
 haud 
 inultum interfecere; nam circa repugnantem aliquot
 insidiatores cecidere, cum ipse se praevalidus pari viribus
 animo circumventus tutaretur.

nuntiant in castra ceteri praecipitatum in insidias esse; Siccium
 egregie pugnantem militesque quosdam cum eo amissos.

primo fides nuntiantibus fuit; profecta deinde cohors ad
 sepeliendos qui ceciderant decemvirorum permissu, postquam
 nullum spoliatum ibi corpus Sicciumque in medio iacentem armatum
 omnibus in eum versis corporibus videre, hostium neque corpus
 ullum nec vestigia abeuntium, profecto ab suis interfectum
 memorantes rettulere corpus.

invidiaeque plena castra erant, et Romam ferri protinus Siccium
 placebat, ni decemviri funus militare ei publica inpensa facere
 maturassent. sepultus ingenti militum maestitia, pessima
 decemvirorum in vulgus fama est.

sequitur aliud in urbe nefas ab libidine ortum, 
 baud 
 haud 
 minus foedo eventu, quam quod per stuprum caedemque
 Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum
 idem decemviris, qui regibus, sed causa etiam eadem imperii
 amittendi esset. Ap. Claudium virginis plebeiae stuprandae
 libido cepit.

pater virginis, L. Verginius, honestum ordinem in Algido ducebat,
 vir exempli recti domi militiaeque. perinde uxor instituta
 fuerat liberique instituebantur. desponderat filiam L. Icilio
 tribunicio,

viro acri et pro causa plebis expertae virtutis.

hanc virginer adultam, forma excellentem Appius amore amens
 pretio ac spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta
 animadvertit, ad crudelem superbamque vim animum convertit.

M. Claudio clienti negotium dedit, ut virginem in servitutem
 adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus
 vindicias, quod pater puellae abesset, locum iniuriae esse
 ratus.

virgini venienti in forum — ibi namque in
 tabernaculis litterarum ludi erant — minister decemviri
 libidinis manum iniecit serva sua natam servamque appellans
 sequique se iubebat:

cunctantem vi abstracturum. pavida puella stupente ad clamorem
 nutricis fidem Quiritium inplorantis fit concursus. Vergini
 patris sponsique Icili populare nomen celebratur. notos gratia
 eorum, turbam indignitas rei virgini conciliat.

iam a vi tuta erat, cum adsertor nihil opus esse multitudine
 concitata ait; se iure grassari, non vi. vocat puellam in
 ius.

auctoribus qui aderant, ut sequeretur, ad tribunal Appi perventum
 est. notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem
 argumenti, peragit; puellam domi suae natam furtoque inde in
 domum Vergini translatam suppositam ei esse;

id se indicio conpertum adferre probaturumque vel ipso Verginio
 iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim
 dominum sequi ancillam aequum esse.

advocati puellae, cum Verginium rei publicae causa 
 .dixissent 
 dixissent 
 abesse, biduo adfuturum,

si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare,
 postulant, ut rem integram in patris adventum differat, lege ab
 ipso lata vindicias det secundum libertatem neu patiatur
 virginem adultam famae prius quam libertatis periculum
 adire.

Appius decreto praefatur, quam libertati faverit, eam ipsam legem
 declarare, quam Vergini amici postulationi suae praetendant;

ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium, si nec causis
 nec personis variet; in iis enim, qui adserantur in libertatem,
 quia quivis lege agere possit, id iuris esse; in ea, quae in
 patris manu sit, neminem esse alium, cui dominus possessione
 cedat;

placere itaque patrem arcessiri, interea iuris sui iacturam
 adsertorem non facere, quin ducat puellam sistendamque in
 adventum eius, qui pater dicatur, promittat.

adversus iniuriam decreti cum multi magis fremerent, quam
 quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius, 
 puellae avus, et sponsus Icilius interveniunt; dataque inter
 turbam via,

cum 
 multitude 
 multitudo 
 Icili maxime interventu resisti posse Appio crederet,
 lictor decresse ait vociferantemque Icilium submovet.

placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset. “ferro
 hinc tibi submovendus sum, Appi,” inquit, “ut 
 taciturn 
 tacitum 
 feras, quod celari vis.

virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus.
 proinde omnes collegarum quoque lictores convoca; expediri
 virgas et secures iube; non manebit extra domum patris sponsa
 Icili.

non, si tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanae, duas
 arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque
 nostros coniugesque regnum vestrae libidini datum est.

saevite in tergum et in cervices nostras; pudicitia saltem in
 tuto sit! huic si vis adferetur, ego praesentium Quiritium pro
 sponsa, Verginius militum pro unica filia, omnes deorum
 hominumque inplorabimus fidem, neque tu istud umquam decretum
 sine caede nostra referes.

postulo, Appi, etiam atque etiam consideres, quo progrediare.

Verginius viderit de filia, ubi venerit, quid agat; hoc tantum
 sciat, sibi, si huius vindiciis cesserit, condicionem filiae
 quaerendam esse. me vindicantem sponsam in libertatem vita
 citius deseret quam fides.”

concitata 
 multitude 
 multitudo 
 erat certamenque instare videbatur. lictores Icilium
 circumsteterant; nec ultra minas tamen processum est,

cum Appius non Verginiam defendi ab Icilio, sed inquietum hominem
 et tribunatum etiam nunc spirantem locum seditionis quaerere
 diceret.

non praebiturum se illi eo die materiam; sed ut iam sciret non id
 petulantiae suae, 
 scd 
 sed 
 Verginio absenti et patrio nomini et libertati datum,
 ius eo die se non dicturum neque decretur interpositurum; a M.
 Claudio petiturum, ut decederet iure suo vindicarique puellam in
 posterum diem pateretur;

quod nisi pater postero die adfuisset, denuntiare se Icilio
 similibusque Icili, neque legi suae latorem neque decemviro
 constantiam defore. nec se utique collegarum
 lictores convocaturum ad coercendos seditionis auctores;
 contentum se suis lictoribus fore.

cum dilatum tempus iniuriae esset secessissentque advocati
 puellae, placuit omnium primum fratrem Icili filiumque Numitori,
 inpigros iuvenes, pergere inde recta ad portam, et, quantum
 accelerari posset, Verginium acciri e castris:

in eo verti puellae salutem, si postero die vindex iniuriae ad
 tempus praesto esset. iussi pergunt citatisque equis nuntium ad
 patrem perferunt. cum instaret adsertor puellae,

ut vindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret
 Icilius sedulo tempus terens, dum praeciperent iter nuntii missi
 in castra, manus tollere undique multitudo et se quisque paratum
 ad spondendum Icilio ostendere.

atque ille lacrimabundus “ 
 gratnm 
 gratum 
 est” inquit; “crastina die vestra opera utar,
 sponsorum nunc satis est.” ita vindicatur Verginia spondentibus
 propinquis.

Appius paulisper moratus, ne eius rei causa sedisse videretur,
 postquam omissis rebus aliis prae cura unius nemo adibat, domum
 se recepit collegisque in castra scribit, ne Verginio commeatum
 dent atque etiam in custodia habeant.

inprobum consilium serum, ut debuit, fuit, et iam commeatu sumpto
 profectus Verginius prima vigilia erat, cum postero die mane de
 retinendo eo nequiquam litterae redduntur.

at in urbe prima luce cum civitas in foro expectatione erecta
 staret, Verginius sordidatus filiam secum obsoleta veste
 comitantibus aliquot matronis cum ingenti advocatione in forum
 deducit.

circumire ibi et prensare homines coepit et non orare solum
 precariam opem, sed pro debita petere: se pro liberis eorum ac
 coniugibus cottidie in acie stare, nec alium virum esse, cuius
 strenue ac fortiter facta in bello plura memorari possent; quid
 prodesse, si incolumi urbe, quae capta ultima timeantur, liberis
 suis sint patienda?

haec prope contionabundus circumibat homines.

similia his ab Icilio iactabantur. comitatus 
 muliebris plus tacito fletu quam ulla vox movebat. adversus quae
 omnia obstinato animo Appius — tanta vis amentiae verius quam
 amoris mentem turbaverat — in tribunal escendit, et ultro
 querente pauca petitore, quod ius sibi
 pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille
 postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus,
 Appius interfatur. quem decreto sermonem praetenderit,

forsan aliquem verum auctores antiqui tradiderint; quia nusquam
 ullum in tanta foeditate decreti veri similem invenio, id, quod
 constat, nudum videtur proponendum, decresse vindicias secundum
 servitutem.

primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis defixit; silentium
 inde aliquamdiu tenuit. dein, cum M. Claudius circumstantibus
 matronis iret ad prendendam virginem lamentabilisque eum
 mulierum comploratio excepisset,

Verginius intentans in Appium manus “Icilio” inquit, “Appi, non
 tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stuprum educavi.
 placet pecudum ferarumque ritu promiscue in concubitus ruere?
 passurine haec isti sint, nescio; non spero esse passuros illos,
 qui arma habent.”

cum repelleretur adsertor virginis a globo mulierum
 circumstantiumque advocatorum, silentium factum per
 praeconem.

Decemvir, alienatus ad libidinem animo, negat ex hesterno tantum
 convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum
 Romanum habeat, sed certis quoque indiciis conpertum se habere
 nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam
 seditionem.

itaque se 
 baud 
 haud 
 inscium eius dimicationis cum armatis descendisse, non
 ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium
 pro maiestate imperii coerceret.

“proinde quiesse erit
 		melius; i” inquit, “lictor, submove turbam et da viam domino ad
 prendendum mancipium!” cum haec intonuisset plenus irae,
 multitudo ipsa se sua sponte dimovit, desertaque praeda iniuriae
 puella stabat.

turn 
 tum 
 Verginius, ubi nihil usquam auxilii vidit, “quaeso” inquit, “Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo
 inclementius in te sum invectus; deinde sinas hic coram virgine
 nutricem percontari, quid hoc rei sit, ut, si falso pater dictus
 sum, aequiore hinc animo discedam.”

data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad
 tabernas, quibus nunc novis est nomen, atque ibi ab lanio cultro
 arrepto “hoc te uno quo possum” ait “modo, filia, in libertatem
 vindico.” pectus deinde puellae transfigit respectansque ad
 tribunal “te” inquit, “Appi, tuumque caput sanguine hoc
 consecro.”

clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius conprendi
 Verginium iubet. ille ferro quacumque ibat viam facere, donec
 multitudine etiam prosequentium tuente ad portam perrexit.

Icilius Numitoriusque exangue corpus sublatum ostentant populo;
 scelus Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris
 deplorant. sequentes clamitant matronae:

eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia
 esse?, cetera, quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior
 inbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit.

virorum et maxime Icili vox tota tribuniciae potestatis ac
 provocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum
 erat.

concitatur multitudo partim atrocitate sceleris, partim spe per
 occasionem repetendae libertatis.

Appius nunc vocari Icilium, nunc retractantem arripi, postremo,
 cum locus adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine
 patriciorum iuvenum per turbam vadens in vincula duci iubet.

iam circa Icilium non solum multitudo, sed duces quoque
 multitudinis erant, L. Valerius et M. Horatius, qui repulso
 lictore, si iure ageret, vindicare se a privato Icilium aiebant;
 si vim adferre conaretur, ibi quoque 
 baud 
 haud 
 inpares fore. 
 hine 
 hinc 
 atrox rixa oritur.

Valerium Horatiumque lictor decemviri invadit; franguntur a
 multitudine fasces. in contionem Appius escendit; secuntur
 Horatius Valeriusque. . eos contio audit;

decemviro obstrepitur. iam pro imperio Valerius discedere a
 privato lictores iubebat, cum fractis animis Appius vitae
 metuens in domum se propinquam foro insciis adversariis capite
 obvoluto recipit.

Sp. Oppius, ut auxilio collegae esset, in forum ex altera parte
 inrumpit. videt imperium vi victum. agitatus deinde consiliis,
 ad quae ex omni parte adsentiendo multis auctoribus
 trepidaverat, senatum postremo vocari iussit.

ea res, quod magnae parti patrum displicere acta decemvirorum
 videbantur, spe per senatum finiendae potestatis eius
 multitudinem sedavit. senatus

nec plebem inritandam censuit et multo magis providendum, ne quid
 Verginii adventus in exercitu motus faceret.

itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in monte Vecilio
 erant, nuntiant decemviris, ut omni ope ab seditione milites
 contineant.

ibi Verginius maiorem, quam reliquerat in urbe, motum
 excivit.

nam praeterquam quod agmine prope quadringentorum hominum
 veniens, qui ab urbe indignitate rei accensi comites ei se
 dederant, conspectus est, strictum etiam telum respersusque ipse
 cruore tota in se castra convertit. et togae multifariam in
 castris visae maioris aliquanto, quam erat, speciem urbanae
 multitudinis fecerant.

quaerentibus, quid rei esset, flens diu vocem non misit; tandem,
 ut iam ex trepidatione concurrentium turba constitit ac
 silentium fuit, ordine cuncta, ut gesta erant, exposuit.

supinas deinde tendens manus commilitones appellans orabat, ne,
 quod scelus Ap. Claudi esset, sibi attribuerent neu se ut
 parricidam liberum aversarentur.

sibi vitam filiae sua cariorem fuisse, si liberae ac pudicae
 vivere licitum fuisset; cum velut servam ad stuprum rapi
 videret, morte amitti melius ratum quam contumelia liberos,
 misericordia se in speciem crudelitatis lapsum.

nec se superstitem filiae futurum fuisse, nisi spem ulciscendae
 mortis eius in auxilio commilitonum habuisset.
 illis quoque enim filias, sorores coniugesque esse, nec cum
 filia sua libidinem Ap. Claudi extinctam esse, sed quo
 inpunitior sit, eo effrenatiorem fore.

aliena calamitate documentum datum illis cavendae similis
 iniuriae. quod ad se adtineat, uxorem sibi fato ereptam, filiam,
 quia non ultra pudica victura fuerit, miseram, sed honestam 
 morter 
 mortem 
 occubuisse;

non esse iam Appi libidini locum in domo sua; ab alia violentia
 eius eodem se animo suum corpus vindicaturum, quo vindicaverit
 filiae; ceteri sibi ac liberis suis consulerent.

haec Verginio vociferanti succlamabat multitudo nec illius dolori
 nec suae libertati se defuturos. et inmixti turbae militum
 togati eadem illa querendo docendoque, quanto visa quam audita
 indigniora oportuerit videri, simul
 profligatam iam rem nuntiando Romae esse,

insecutique, qui Appium prope interemptum in exilium abisse
 dicerent, perpulerunt, ut ad arma conclamaretur vellerentque
 signa et Romam proficiscerentur.

decemviri, simul iis, quae videbant, iisque quae acta Romae
 audierant, perturbati, alius in aliam partem castrorum ad
 sedandos motus discurrunt. et leniter agentibus responsum non
 redditur; imperium si quis inhiberet, et viros et armatos se
 esse respondetur.

eunt agmine ad urbem et Aventinum insidunt, ut quisque
 occurrerat, plebem ad repetendam libertatem creandosque tribunos
 plebis adhortantes. alia vox nulla violenta audita est. senatum
 Sp. Oppius habet.

nihil placet aspere agi:

quippe ab ipsis datum locum seditioni esse. mittuntur tres legati
 consulares Sp. Tarpeius, C. Iulius, P. Sulpicius, qui quaererent
 senatus verbis, cuius iussu castra deseruissent, aut quid sibi
 vellent, qui armati Aventinum obsedissent belloque averso ab
 hostibus patriam suam cepissent.

non defuit, quod responderetur; deerat, qui daret responsum
 nullodum certo duce nec satis audentibus singulis invidiae se
 offerre. id modo a a multitudine conclamatum est,
 ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent: iis se daturos
 responsum.

dimissis legatis admonet milites Verginius in re non maxima paulo
 ante trepidatum esse, quia sine capite 
 multitude 
 multitudo 
 fuerit, responsumque quamquam non inutiliter, fortuito
 tamen magis consensu quam communi consilio esse.

placere decem creari, qui summae rei praeessent, militarique
 honore tribunos militum appellari.

cum ad eum ipsum primum is honos deferretur, “melioribus meis
 vestrisque rebus reservate” inquit “ista de me iudicia;

nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in
 perturbata re publica eos utile est praeesse vobis, qui proximi
 invidiae sint.

si quis usus mei est, nihilo minor ex privato capietur.”

ita decem numero tribunos militares creant. neque in Sabinis
 quievit exercitus.

ibi quoque auctore Icilio Numitorioque secessio ab decemviris
 facta est non minore motu animorum Sicci caedis memoria
 renovata, quam quem nova fama de virgine adeo foede ad libidinem
 petita accenderat.

Icilius, ubi audivit tribunos militum in Aventino creatos, ne
 comitiorum militarium praerogativam urbana comitia iisdem
 tribunis plebis creandis sequerentur,

peritus rerum popularium inminensque ei potestati et ipse,
 priusquam iretur ad urbem, pari potestate eundem numerum ab suis
 creandum curat.

porta Collina urbem intravere sub signis mediaque urbe agmine in
 Aventinum pergunt. ibi coniuncti alteri exercitui viginti
 tribunis militum negotium dederunt, ut ex suo numero duos
 crearent, qui summae rerum praeessent. M. Oppium, Sex. Manilium
 creant.

patres solliciti de summa rerum, cum senatus cottidie esset,
 iurgiis saepius terunt tempus quam consiliis. Sicci caedes
 decemviris

et Appiana libido et dedecora militiae obiciebantur. placebat
 Valerium Horatiumque ire in Aventinum. illi negabant se aliter
 ituros, quam si decemviri deponerent insignia
 magistratus eius, quo anno iam ante abissent.

decemviri querentes se in ordinem cogi non ante quam perlatis
 legibus, quarum causa creati essent, deposituros imperium se
 aiebant.

per M. Duillium, qui tribunus plebis fuerat, certior facta plebs
 contentionibus adsiduis nihil transigi, in Sacrum montem ex
 Aventino transit adfirmante Duillio non prius,

quam deseri urbem videant, curam in animos patrum descensuram;
 admoniturum Sacrum montem constantiae plebis, sciturosque sine
 restituta potestate tribunicia redigi in
 concordiam resne queant. via Nomentana,

cui 
 turn 
 tum 
 Ficulensi nomen fuit, profecti castra in monte Sacro
 locavere modestiam patrum 
 snorum 
 suorum 
 nihil violando imitati. secuta exercitum plebs nullo,
 qui per aetatem ire posset, retractante.

prosecuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea
 urbe, in qua nec pudicitia nec libertas sancta esset,
 miserabiliter rogitantes. cum vasta Romae omnia insueta solitudo
 fecisset,

in foro praeter paucos seniorum nemo esset, vocatis utique in
 senatum patribus desertum apparuisset forum, plures iam quam
 Horatius ac Valerius vociferabantur: “quid exspectabitis, patres
 conscripti?

si decemviri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac deflagrare
 omnia passuri estis? quod autem istud imperium est, decemviri,
 quod amplexi tenetis?

tectis ac parietibus iura dicturi estis? non pudet lictorum
 vestrorum maiorem prope numerum in foro conspici quam togatorum
 aliorum? quid, si hostes ad urbem veniant, facturi estis? quid,
 si plebs mox, ubi parum secessione moveamur, armata veniat?

occasune urbis vultis finire imperium? atqui aut plebs non est
 habenda, aut habendi sunt tribuni plebis. nos citius caruerimus
 patriciis magistratibus quam illi plebeis.

novam inexpertamque 
 ear 
 eam 
 potestatem eripuere patribus nostris; nedum hac dulcedine semel capti ferant
 desiderium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo
 minus illi auxilii egeant?”

cum haec ex omni parte iactarentur, victi consensu decemviri
 futuros se, quando ita videatur, in potestate patrum
 adfirmant.

id modo simul orant ac monent, ut ipsis ab invidia caveatur nec
 suo sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.

tum Valerius Horatiusque missi ad plebem condicionibus quibus
 videretur revocandam conponendasque res decemviris quoque ab ira
 et impetu multitudinis praecavere iubentur.

profecti gaudio ingenti plebis in castra accipiuntur, quippe
 liberatores haud dubie et motus initio et exitu rei.

ob haec iis advenientibus gratiae actae. Icilius pro multitudine
 verba facit. idem, cum de condicionibus ageretur, quaerentibus
 legatis, quae postulata plebis essent, conposito iam ante
 adventum legatorum consilio ea postulavit, ut appareret in
 aequitate rerum plus quam in armis reponi spei.

potestatem enim tribuniciam provocationemque repetebant, quae
 ante decemviros creatos auxilia plebis fuerant, et ne cui fraudi
 esset concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem
 libertatem.

de decemvirorum modo supplicio atrox postulatum fuit: dedi quippe
 eos aequum censebant vivosque igni concrematuros minabantur.
 legati ad ea:

“quae consilii fuerunt, adeo aequa postulastis, ut ultro vobis
 deferenda fuerint; libertati enim ea praesidia petitis, non
 licentiae ad inpugnandos alios.

irae vestrae magis ignoscendum quam indulgendum est, quippe qui
 crudelitatis odio in crudelitatem ruitis et prius paene, quam
 ipsi liberi sitis, dominari iam in adversarios vultis.

numquamne quiescet civitas nostra a suppliciis aut patrum in
 plebem Romanam aut plebis in patres?

scuto vobis magis quam gladio opus est. satis superque humilis
 est, qui iure aequo in civitate vivit nec inferendo iniuriam nec
 patiendo.

etiam si quando metuendos vos praebituri estis, cum reciperatis
 magistratibus legibusque vestris iudicia penes vos erunt de
 capite nostro fortunisque, 
 tune 
 tunc 
 ut quaeque causa erit statuetis; nunc
 libertatem repeti satis est.”

facerent ut vellent permittentibus cunctis mox redituros se
 legati rebus perfectis adfirmant.

profecti cum mandata plebis patribus exposuissent, alii
 decemviri, quando quidem praeter spem ipsorum supplicii sui
 nulla mentio fieret, 
 baud 
 haud 
 quicquam abnuere;

Appius, truci ingenio et invidia praecipua, odium in se 
 alioruin 
 aliorum 
 suo in eos metiens odio “haud ignaro” inquit “imminet
 fortuna.

video, donec arma adversariis tradantur, differri adversus nos
 certamen. dandus invidiae est sanguis. nihil ne ego quidem
 moror, quo minus decemviratu abeam.”

factum senatus consultum, ut decemviri se primo quoque tempore
 magistratu abdicarent, Q. Furius pontifex maximus tribunos
 plebis crearet, et ne cui fraudi esset secessio militum
 plebisque.

his senatus consultis perfectis dimisso senatu decemviri prodeunt
 in contionem abdicantque se magistratu ingenti hominum laetitia.
 nuntiantur haec plebi.

legatos quidquid in urbe hominum supererat prosequitur. huic
 multitudini laeta alia turba ex castris occurrit. congratulantur
 libertatem concordiamque civitati restitutam.

legati pro contione: “quod bonum, faustum felixque sit vobis
 reique publicae, redite in patriam ad penates, coniuges
 liberosque vestros; sed, qua hic modestia fuistis, ubi nullius
 ager in tot rerum usu necessario tantae multitudini est
 violatus, eam modestiam ferte in urbem! in Aventinum ite, unde
 profecti estis!

ibi felici loco, ubi prima initia inchoastis libertatis vestrae,
 tribunos plebi creabitis. praesto erit pontifex maximus, qui
 comitia habeat.”

ingens adsensus alacritasque cuncta adprobantium fuit. convellunt
 inde signa profectique Romam certant cum obviis gaudio. armati
 per urbem silentio in Aventinum perveniunt.

ibi extemplo pontifice maximo comitia habente tribunos plebis
 creaverunt, omnium primum L. Verginium, inde L.
 Icilium et P. Numitorium, avunculum Vergini,

auctores secessionis, 
 tur 
 tum 
 C. Sicinium, progeniem eius, quem primum tribunum
 plebis creatum in Sacro monte proditum memoriae est, et M.
 Duillium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos
 gesserat nec in decemviralibus certaminibus plebi defuerat. spe
 deinde magis quam meritis electi M. Titinius,

M. Pomponius, C. Apronius, 
 Ap. 
 P. 
 Villius, C. Oppius.

tribunatu inito L. 
 [cilius 
 Icilius 
 extemplo plebem rogavit, et plebs scivit, ne cui
 fraudi esset secessio ab decemviris facta.

confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duillius
 rogationem pertulit. ea omnia in pratis Flaminiis concilio
 plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant.

per interregem deinde consules creati L. Valerius, M. Horatius,
 qui extemplo magistratum occeperunt. quorum consulatus popularis
 sine ulla patrum iniuria nec sine offensione fuit;

quidquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus
 credebant.

omnium primum, cum velut in controverso iure esset, tenerenturne
 patres plebi scitis, legem centuriatis comitiis tulere, ut, quod
 tributim plebes iussisset, populum teneret; qua lege tribuniciis
 rogationibus telum acerrimum datum est.

aliam deinde consularem legem de provocatione, unicum praesidium
 libertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo,
 sed etiam in posterum muniunt sanciendo novam legem,

ne quis ullum magistratum sine provocatione crearet; qui
 creasset, eum ius fasque esset occidi, neve ea caedes capitalis
 noxae haberetur.

et cum plebem hinc provocatione, hinc tribunicio auxilio satis
 firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur,
 cuius rei prope iam memoria aboleverat,

relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et
 cum religione inviolatos eos 
 tur 
 tum 
 lege etiam fecerunt sanciendo, ut, qui tribunis
 plebis, aedilibus, iudicibus decemviris nocuisset, eius caput
 Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris, 
 Liberi Liberaeque venum iret.

hac lege iuris interpretes negant quemquam sacrosanctum esse, sed
 eum, qui eorum cuiquam nocuerit, Iovi 
 sacrum sanciri;

itaque aedilem prendi ducique a maioribus magistratibus, quod
 etsi non iure fiat — noceri enim ei, cui hac lege non liceat — ,
 tamen argumentum esse non haberi pro sacrosancto aedilem;

tribunos vetere iure iurando plebis, cum primum 
 earn 
 eam 
 potestatem creavit, sacrosanctos esse.

fuere, qui interpretarentur eadem hac Horatia lege consulibus
 quoque et praetoribus, quia eisdem auspiciis quibus consules
 crearentur, cautum esse; iudicem enim consulem appellari.

quae refellitur interpretatio, quod iis temporibus nondum
 consulem iudicem, sed praetorem appellari mos fuerit.

hae consulares leges fiere. institutum etiam ab iisdem
 consulibus, ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles
 plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur
 vitiabanturque.

M. Duillius deinde tribunus plebis plebem rogavit plebesque
 scivit, qui plebem sine tribunis reliquisset quique magistratum
 sine provocatione creasset, tergo ac capite puniretur.

haec omnia ut invitis, ita non adversantibus patriciis transacta,
 quia nondum in quemquam unum saeviebatur.

fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate 
 turn 
 tum 
 tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati
 accusatorem primum Verginium et Appium reum deligunt.

cum diem Appio Verginius dixisset et Appius stipatus patriciis
 iuvenibus in forum descendisset, redintegrata extemplo est
 omnibus memoria foedissimae potestatis, cum ipsum satellitesque
 eius vidissent.

tur 
 tum 
 Verginius “oratio” inquit “rebus dubiis inventa est;
 itaque neque ego accusando apud vos eum tempus teram, a cuius
 crudelitate vosmet ipsi armis vindicastis, nec istum ad cetera
 scelera inpudentiam in defendendo se adicere patiar.

omnium igitur tibi, 
 Ap. 
 Appi 
 Claudi, quae impie nefarieque per biennium alia super alia es ausus, gratiam facio; unius tantum
 criminis nisi iudicem dices, te ab libertate in servitutem
 contra leges vindicias non dedisse, in vincla te duci iubebo.”
 nec in tribunicio auxilio Appius

nec in iudicio populi ullam spem habebat;

tamen et tribunos appellavit et nullo morante arreptus a viatore
 “provoco” inquit. audita vox una vindex libertatis, ex eo missa
 ore, quo vindiciae nuper ab libertate dictae erant, silentium
 fecit.

et dum pro se quisque deos tandem esse et non neglegere humana
 fremunt, et superbiae crudelitatique etsi seras, non leves tamen
 venire poenas:

provocare, qui provocationem sustulisset, et inplorare praesidium
 populi, qui omnia iura populi obtrisset, rapique in vincla
 egentem iure libertatis, qui liberum corpus in servitutem
 addixisset, ipsius Appi inter contionis murmur fidem populi
 Romani inplorantis vox audiebatur.

maiorum merita in rem publicam domi militiaeque commemorabat,
 suum infelix erga plebem Romanam studium, quo aequandarum legum
 causa cum maxima offensione patrum consulatu abisset, suas
 leges, quibus manentibus lator earum in vincla ducatur.

ceterum sua propria bona malaque, cum causae dicendae data
 facultas sit, 
 tur 
 tum 
 se experturum; in praesentia se communi iure civitatis
 civem Romanum die dicta postulare, ut dicere liceat, ut iudicium
 populi Romani experiri.

non ita se invidiam pertimuisse, ut nihil in aequitate et
 misericordia civium suorum spei habeat. quod si indicta causa in
 vincla ducatur, iterum se tribunos plebei appellare et monere,
 ne imitentur quos oderint.

quod si tribuni eodem foedere obligatos se fateantur tollendae
 appellationis, in quod conspirasse decemviros criminati sint, at
 se provocare ad populum; inplorare leges de provocatione et
 consulares et tribunicias eo ipso anno latas.

quem enim provocaturum, si hoc indemnato indicta causa non
 liceat? cui plebeio et humili praesidium in legibus fore, si 
 Ap. 
 Appi 
 Claudio non sit? se documento futurum, utrum novis
 legibus dominatio an libertas firmata sit et appellatio
 provocatioque adversus iniuriam magistratuum ostentata tantum
 inanibus litteris an vere data sit.

Contra ea Verginius unum Ap. Claudium et legum expertem et
 civilis et humani foederis esse aiebat. respicerent tribunal
 homines,

castellum omnium scelerum, ubi decemvir ille perpetuus bonis,
 tergo, sanguini civium infestus, virgas securesque omnibus
 minitans, deorum hominumque contemptor,

carnificibus, non lictoribus stipatus, iam ab rapinis et caedibus
 animo ad libidinem verso virginem ingenuam in oculis populi
 Romani velut bello captam ab 
 conplexu 
 complexu 
 patris abreptam ministro cubiculi sui clienti dono
 dederit;

ubi crudeli decreto nefandisque vindiciis dextram patris in
 filiam armaverit; ubi tollentis corpus semianime virginis
 sponsum avumque in carcerem duci iusserit, stupro interpellato
 magis quam caede motus. et illi carcerem aedificatum esse, quod
 domicilium plebis Romanae vocare sit solitus.

proinde ut ille iterum ac saepius provocet, sic se iterum ac
 saepius iudicem illi ferre, ni vindicias ab libertate in
 servitutem dederit; si ad iudicem non eat, pro damnato in vincla
 duci iubere.

ut haud quoquam inprobante sic magno motu animorum, cum tanti
 viri supplicio suamet plebi iam nimia libertas videretur, in
 carcerem est coniectus. tribunus ei diem prodixit. inter haec ab
 Latinis

et Hernicis legati gratulatum de concordia patrum ac plebis Romam
 venerunt donumque ob eam Iovi optumo maximo coronam auream in
 Capitolium tulere parvi ponderis, prout res 
 baud 
 haud 
 opulentae erant colebanturque religiones pie magis
 quam magnifice.

iisdem auctoribus cognitum est Aequos Volscosque summa vi bellum
 apparare.

itaque partiri provincias consules iussi. Horatio Sabini, Valerio
 Aequi evenere. cum ad ea bella dilectum edixissent, favore plebis non iuniores modo, sed emeritis etiam
 stipendiis pars magna voluntariorum ad nomina danda praesto
 fuere, eoque non copia modo, sed genere etiam militum, veteranis
 admixtis, firmior exercitus 
 fruit. 
 fuit. 
 priusquam urbe egrederentur,

leges decemvirales, quibus tabulis duodecim est nomen, in aes
 incisas in publico proposuerunt. sunt, qui iussu tribunorum
 aediles functos eo ministerio scribant.

C. Claudius, qui perosus decemvirorum scelera et ante omnes
 fratris filii superbiae infestus Regillum antiquam 
 iu 
 in 
 patriam se contulerat, is magno iam natu, cum ad
 pericula eius deprecanda redisset, cuius vitia fugerat,
 sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat
 singulos orabatque,

ne Claudiae genti 
 earn 
 eam 
 inustam maculam vellent, ut carcere et vinculis
 viderentur digni. virum honoratissimae imaginis futurum ad
 posteros, legum latorem conditoremque Romani iuris, iacere
 vinctum inter fures nocturnos ac 
 latrones! 
 latrones.

averterent ab ira parumper ad cognitionem cogitationemque animos
 et potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent, quam
 propter unius odium multorum preces aspernarentur.

se quoque id generi ac nomini dare nec cum eo in gratiam redisse,
 cuius adversae fortunae velit succursum. virtute libertatem
 recuperatam esse; dementia concordiam ordinum stabiliri
 posse.

erant, quos moveret sua magis pietate quam eius, pro quo agebat,
 causa; sed Verginius sui potius ut misererentur orabat filiaeque
 nec gentis Claudiae regnum in plebem sortitae, sed necessariorum
 Verginiae, trium tribunorum, preces audirent, qui ad auxilium
 plebis creati ipsi plebis fidem atque auxilium inplorarent.

iustiores hae lacrimae videbantur. itaque spe incisa, priusquam
 prodicta dies adesset, Appius mortem sibi conscivit.

subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus invidiae,
 quod in urbe fuerat, cum iniustae vindiciae a
 collega dicerentur.

plus tamen facta iniuria Oppio quam non prohibita invidiae fecit.
 testis productus, qui septem et viginti enumeratis stipendiis
 octiens extra ordinem donatus donaque ea gerens in conspectu
 populi, scissa veste tergum laceratum virgis ostendit nihilum
 deprecans, quin, si quam suam noxam reus dicere posset, privatus
 iterum in se saeviret.

Op. pius quoque ductus in vincula est et ante iudicii diem finem
 ibi vitae fecit. bona Claudii Oppiique tribuni publicavere.
 collegae eorum exilii causa solum verterunt:

bona publicata sunt. et M. Claudius adsertor Verginiae, die dicta
 damnatus ipso remittente Verginio ultimam poenam dimissus Tibur
 exulatum abiit, manesque Verginiae,

mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas
 vagati nullo relicto sonte tandem quieverunt.

ingens metus incesserat patres, vultusque iam iidem tribunorum
 erant, qui decemvirorum fuerant, cum M. Duillius tribunus plebis
 inhibito salubriter modo nimiae potestati

“et libertatis” inquit “nostrae et poenarum ex inimicis satis est;
 itaque hoc anno nec diem dici cuiquam nec in vincla duci
 quemquam sum passurus. nam neque vetera peccata repeti iam
 oblitterata placet,

cum nova expiata sint decemvirorum suppliciis, et nihil admissum
 iri, quod vim tribuniciam desideret, spondet perpetua consulum
 amborum in libertate vestra tuenda cura.”

ea primum moderatio tribuni metum patribus dempsit eademque auxit
 consulum invidiam, quod adeo toti plebis fuissent, ut patrum
 salutis libertatisque prior plebeio magistratui quam patricio
 cura fuisset, et ante inimicos satietas poenarum suarum
 cepisset, quam obviam ituros licentiae eorum consules
 appareret.

multique erant, qui mollius consultum dicerent, quod legum ab iis
 latarum patres auctores fuissent, neque erat dubium, quin
 turbato rei publicae statu tempori succubuissent.

consules rebus urbanis conpositis fundatoque plebis 
 statu in provincias diversi abiere. Valerius adversus coniunctos
 iam in Algido exercitus Aequorum Volscorumque sustinuit consilio
 bellum;

quod si extemplo rem fortunae commisisset, haud scio an, qui 
 tur 
 tum 
 animi ab decemvirorum infelicibus auspiciis Romanis
 hostibusque erant, magno detrimento certamen staturum fuerit.
 castris mille passuum ab hoste positis copias continebat.

hostes medium inter bina castra spatium acie instructa
 conplebant, provocantibusque ad proelium responsum Romanus nemo
 reddebat.

tandem fatigati stando ac nequiquam expectando certamen Aequi
 Volscique, postquam concessum propemodum de victoria credebant,
 pars in Hernicos, pars in Latinos praedatum abeunt; relinquitur
 magis castris praesidium quam satis virium ad certamen.

quod ubi consul sensit, reddit inlatum antea terrorem
 instructaque acie ultro hostem lacessit. ubi illi
 conscientia,

quid abesset virium, detractavere pugnam, crevit extemplo Romanis
 animus, et pro victis habebant paventes intra vallum.

cum per totum diem stetissent intenti ad certamen, nocti cessere.
 et Romani quidem pleni spei corpora curabant; haudquaquam pari
 hostes animo nuntios passim trepidi ad revocandos praedatores
 dimittunt. recurritur ex proximis locis; ulteriores non
 inventi.

ubi inluxit, egreditur castris Romanus vallum invasurus, ni copia
 pugnae fieret. et postquam multa iam dies erat neque movebatur
 quicquam ab hoste, iubet signa inferri consul; motaque acie
 indignatio Aequos et Volscos incessit, si victores exercitus
 vallum potius quam virtus et arma tegerent. igitur et ipsi
 efflagitatum ab ducibus signum pugnae accepere.

iamque pars egressa portis erat, deincepsque alii servabant
 ordinem in suum quisque locum descendentes, cum consul Romanus,
 priusquam totis viribus fulta constaret hostium acies, intulit
 signa;

adortusque nec omnes dum eductos nec, qui erant, satis explicatis
 ordinibus, prope fluctuantem turbam trepidantium huc atque illuc
 circumspectantiumque se ac suos addito turbatis
 mentibus clamore atque impetu invadit.

rettulere primo pedem hostes; deinde, cum animos collegissent et
 undique duces, victisne cessuri essent, increparent, restituitur
 pugna.

consul ex altera parte Romanos meminisse iubebat illo die primum
 liberos pro libera urbe Romana pugnare: sibimet ipsis victuros,
 non ut decemvirorum victores praemium essent.

non Appio duce rem geri, sed consule Valerio ab liberatoribus
 populi Romani orto, liberatore ipso. ostenderent prioribus
 proeliis per duces, non per milites stetisse, ne vincerent;

turpe esse contra cives plus animi habuisse quam contra hostes et
 domi quam foris servitutem magis timuisse.

unam Verginiam fuisse, cuius pudicitiae in pace periculum esset,
 unum Appium civem periculosae libidinis; at, si fortuna belli
 inclinet, omnium liberis ab tot milibus hostium periculum
 fore;

nolle ominari, quae nec Iuppiter nec Mars pater passuri sint iis
 auspiciis conditae urbi accidere. Aventini Sacrique montis
 admonebat, ut, ubi libertas parta esset paucis ante mensibus, eo
 imperium inlibatum referrent

ostenderentque eandem indolem militibus Romanis post exactos
 decemviros esse, quae ante creatos fuerit, nec aequatis legibus
 inminutam virtutem populi Romani esse.

haec ubi inter signa peditum dicta dedit, advolat deinde ad
 equites: “agite, iuvenes,” inquit, “praestate virtute peditem,
 ut honore atque ordine 
 praestatis! 
 praestatis.

primo concursu pedes movit hostem, pulsum vos inmissis equis
 exigite e 
 campo! 
 campo. 
 non sustinebunt impetum et nunc cunctantur magis quam
 resistunt.”

concitant equos permittuntque in hostem pedestri iam turbatum
 pugna et perruptis ordinibus elati ad novissimam aciem, pars
 libero spatio circumvecti iam fugam undique capessentes
 plerosque a castris avertunt praeterequitantesque
 absterrent.

peditum acies et consul ipse visque omnis belli fertur in castra
 captisque cum ingenti caede maiore praeda potitur. 
 Huius 
 huius 
 pugnae fama,

perlata non in urbem modo, sed in Sabinos ad alterum exercitum,
 in urbe laetitia celebrata est, in castris animos militum ad
 aemulandum decus accendit.

iam Horatius eos excursionibus proeliisque levibus experiundo
 adsuefecerat sibi potius fidere quam meminisse ignominiae
 decemvirorum ductu acceptae;

parvaque certamina in summam totius profecerant spei. nec
 cessabant Sabini, feroces ab re priore anno bene gesta,
 lacessere atque instare rogitantes, quid latrocinii modo
 procursantes pauci recurrentesque tererent tempus et in multa
 proelia parvaque carperent summam unius belli?

quin illi congrederentur acie inclinandamque semel fortunae rem
 darent?

ad id, quod sua sponte satis conlectum animorum erat, indignitate
 etiam Romani accendebantur: iam alterum exercitum victorem in
 urbem rediturum, sibi ultro per contumelias hostem insultare;
 quando autem se, si 
 turn 
 tum 
 non sint, pares hostibus fore?

ubi haec fremere militem in castris consul sensit, contione
 advocata “quem ad modum” inquit “in Algido res gesta sit,
 arbitror vos, milites, audisse. qualem liberi populi exercitum
 decuit esse, talis fuit.

consilio collegae, virtute militum victoria parta est. quod ad me
 attinet, id consilii animique habiturus sum, quod vos mihi
 feceritis. et trahi bellum salubriter et mature perfici
 potest.

si trahendum est, ego, ut in dies spes virtusque vestra crescat,
 eadem, qua institui, disciplina efficiam; si iam satis animi est
 decernique placet, agitedum clamorem, qualem in acie sublaturi
 estis, tollite hic indicem voluntatis virtutisque vestrae!”

postquam ingenti alacritate clamor est sublatus, quod bene
 vertat, gesturum se illis morem posteroque die in aciem
 deducturum adfirmat. reliquum diei apparandis armis consumptum
 est.

postero die simul instrui Romanam aciem Sabini videre et ipsi,
 iam pridem avidi certaminis procedunt. proelium
 fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus, veteris
 perpetuaeque alterum gloriae, alterum nova nuper victoria
 elatum.

consilio etiam Sabini vires adiuvere; nam cum aequassent aciem,
 duo extra ordinem milia, quae in sinistrum cornu Romanorum in
 ipso certamine inpressionem facerent, tenuere.

quae ubi inlatis ex transverso signis degravabant prope
 circumventum cornu, equites duarum legionum sescenti fere ex
 equis desiliunt cedentibusque iam suis provolant in primum
 simulque et hosti se opponunt et aequato primum periculo, pudore
 deinde animos peditum accendunt.

verecundiae erat equitem suo alienoque Marte pugnare, peditem ne
 ad pedes quidem degresso equiti parem esse.

Vadunt igitur in proelium ab sua parte omissum et locum, ex quo
 cesserant, repetunt; momentoque non restituta modo pugna, sed
 inclinatur etiam Sabinis cornu. eques inter ordines peditum
 tectus se ad equos recipit.

transvolat inde in partem alteram suis victoriae nuntius; simul
 et in hostis iam pavidos, quippe fuso suae partis validiore
 cornu, impetum facit. non aliorum eo proelio virtus magis
 enituit.

consul providere omnia, laudare fortis, increpare, sicubi segnior
 pugna esset. castigati fortium statim virorum opera edebant;
 tantumque hos pudor, quantum alios laudes excitabant.

redintegrato clamore undique omnes conisi hostem avertunt, nec
 deinde Romana vis sustineri potuit. Sabini fusi passim per agros
 castra hosti ad praedam relinquunt. ibi non sociorum, sicut in
 Algido, res, sed suas Romanus populationibus agrorum amissas
 recepit.

gemina victoria duobus bifariam proeliis parta maligne senatus in
 unum diem supplicationes consulum nomine decrevit. populus
 iniussu et altero die frequens 
 lit 
 iit 
 supplicatum; et haec vaga popularisque 
 snpplicatio 
 supplicatio 
 studiis prope celebratior fuit.

consules ex composite eodem biduo ad urbem accessere senatumque
 in Martium campum evocavere. ubi cum de rebus ab
 se gestis agerent, questi primores patrum senatum inter milites
 dedita opera terroris causa haberi.

itaque inde consules, ne criminationi locus esset, in prata
 Flaminia, ubi nunc aedes Apollinis est — iam 
 turn 
 tum 
 Apollinare appellabant — , avocavere senatum.

ubi cum ingenti consensu patrum negaretur triumphus, L. Icilius
 tribunus plebis tulit ad populum de triumpho consulum multis
 dissuasum prodeuntibus,

maxime C. Claudio vociferante: de patribus, non de hostibus
 consules triumphare velle, gratiamque pro privato merito in
 tribunum, non pro virtute honorem peti. numquam ante de triumpho
 per populum actum, semper aestimationem arbitriumque eius
 honoris penes senatum fuisse.

ne reges quidem maiestatem summi ordinis inminuisse. ne ita omnia
 tribuni potestatis suae inplerent, ut nullum publicum consilium
 sinerent esse. ita demum liberam civitatem fore, ita aequatas
 leges, si sua quisque iura ordo, suam maiestatem teneat.

in eandem sententiam multa et a ceteris senioribus patrum cum
 essent dicta, omnes tribus 
 ear 
 eam 
 rogationem acceperunt. 
 tur 
 tum 
 primum sine auctoritate senatus populi iussu
 triumphatum est.

haec victoria tribunorum plebisque prope in 
 baud 
 haud 
 salubrem luxuriam vertit conspiratione inter tribunos
 facta, ut iidem tribuni reficerentur et, quo sua minus cupiditas
 emineret, consules quoque continuarent magistratum.

consensum patrum causabantur, quo per contumeliam consulum iura
 tribunorum plebis labefactata essent.

quid futurum nondum firmatis legibus, si novos tribunos per
 factionis suae consules adorti essent? non enim semper Valerios
 Horatiosque consules fore, qui libertati plebis suas opes
 postferrent.

forte quadam utili ad tempus, ut comitiis praeesset, potissimum
 M. Duillio sorte evenit, viro prudenti et ex continuatione
 magistratus invidiam inminentem cernenti.

qui cum ex veteribus tribunis negaret se ullius
 rationem habiturum pugnarentque collegae, ut liberas tribus in
 suffragium mitteret aut concederet sortem comitiorum collegis
 habituris e lege potius comitia quam ex voluntate patrum,

iniecta contentione Duillius consules ad subsellia accitos cum
 interrogasset, quid de comitiis consularibus in animo haberent,
 respondissentque se novos consules creatures, auctores populares
 sententiae 
 baud 
 haud 
 popularis nactus in contionem cum iis processit.

ubi cum consules producti ad populum interrogatique, si eos
 populus Romanus, memor liberatis per illos receptae domi, memor
 militiae rerum gestarum, consules iterum faceret, quidnam
 facturi essent,

nihil sententiae suae mutassent, conlaudatis consulibus, quod
 perseverarent ad ultimum dissimiles decemvirorum esse, comitia
 habuit; et quinque tribunis plebi creatis cum prae studiis
 aperte petentium novem tribunorum alii candidati tribus non
 explerent, concilium dimisit nec deinde comitiorum causa
 habuit.

satisfactum legi aiebat, quae numero nusquam praefinito, tribuni
 modo ut relinquerentur, sanciret et ab iis, qui creati essent,
 cooptari collegas iuberet;

recitabatque rogationis carmen, in quo est: “tribunos plebei
 decem rogabo; si qui vos minus hodie decem tribunos plebei
 feceritis, tum ut ii, quos hi sibi collegas cooptassint,
 legitimi eadem lege tribuni plebei sint, ut illi, quos hodie
 tribunos plebei feceritis.”

Duillius cum ad ultimum perseverasset negando quindecim tribunos
 plebei rem publicam habere posse, victa collegarum cupiditate
 pariter patribus plebeique acceptus magistratu abiit.

novi tribuni plebis in cooptandis collegis patrum voluntatem
 foverunt, duos etiam patricios consularesque, Sp. Tarpeium et A.
 Aternium, cooptavere.

consules creati Sp. Herminius, T. Verginius Caelimontanus, nihil
 magnopere ad patrum aut plebis causam inclinati, otium domi ac
 foris habuere.

L. Trebonius tribunus plebis infestus patribus, quod se ab iis in
 cooptandis tribunis fraude captum proditumque a
 collegis aiebat, rogationem tulit,

ut, qui plebem Romanam tribunos plebi rogaret, is usque eo
 rogaret, dum decem tribunos plebi faceret; insectandisque
 patribus, unde Aspero etiam inditum est cognomen, tribunatum
 gessit. inde M. Geganius Macerinus

et C. Iulius consules facti contentiones tribunorum adversus
 nobilium iuventutem ortas sine insectatione potestatis eius
 conservata maiestate patrum sedavere.

plebem decreto ad bellum Volscorum et Aequorum dilectu sustinendo
 rem ab seditionibus continuere, urbano otio foris quoque omnia
 tranquilla esse adfirmantes, per discordias civiles externos
 tollere animos.

cura pacis concordiae quoque intestinae causa fuit. sed alter
 semper ordo gravis alterius modestiae erat; quiescenti plebi ab
 iunioribus patrum iniuriae fieri coeptae.

ubi tribuni auxilio humilioribus essent, in primis parum
 proderat, deinde ne ipsi quidem inviolati erant, utique
 postremis mensibus, cum et per coitiones potentiorum iniuria
 fieret et vis potestatis omnis aliquanto 
 posteriorc 
 posteriore 
 anni parte languidior ferme esset.

iamque plebs ita in tribunatu ponere aliquid spei, si similes
 Icilio tribunos haberet: nomina tantum se biennio habuisse.

seniores contra patrum, ut nimis feroces suos credere iuvenes
 esse, ita malle, si modus excedendus esset, suis quam
 adversariis superesse animos.

adeo moderatio tuendae libertatis, dum aequari velle simulando
 ita se quisque extollit, ut deprimat alium, in difficili est,
 cavendoque ne metuant, homines metuendos ultro se efficiunt, et
 iniuriam a nobis repulsam tamquam aut facere aut pati necesse
 sit, iniungimus aliis.

T. Quinctius Capitolinus quartum et Agrippa Furius consules inde
 facti nec seditionem domi nec foris bellum acceperunt;

sed inminebat utrumque. iam non ultra discordia civium reprimi
 poterat et tribunis et plebe incitata in patres, cum dies alicui
 nobilium dicta novis semper certaminibus contiones turbaret.

ad quorum primum strepitum velut signo accepto arma
 cepere Aequi ac Volsci, simul quod persuaserant iis duces cupidi
 praedarum biennio ante dilectum 
 indictuni 
 indictum 
 haberi non potuisse abnuente iam plebe imperium;

eo adversus se non esse missos exercitus. dissolvi licentia
 militandi morem, nec pro communi iam patria Romam esse. quidquid
 irarum simultatiumque cum externis fuerit, in ipsos verti.
 occaecatos lupos intestina rabie opprimendi occasionem esse.

coniunctis exercitibus Latinum primum agrum perpopulati sunt;
 deinde, postquam ibi nemo vindex occurrebat, tum vero 
 exultantibus 
 exsultantibus 
 belli auctoribus ad moenia ipsa Romae populabundi
 regione portae Esquilinae accessere vastationem agrorum per
 contumeliam urbi ostentantes.

unde postquam inulti praedam prae se agentes retro ad Corbionem
 agmine iere, Quinctius consul ad contionem populum vocavit.

ibi in hanc sententiam locutum accipio: “etsi mihi nullius noxae
 conscius, Quirites, sum, tamen cum pudore summo in conspectum
 vestrum processi. hoc vos scire, hoc posteris memoriae traditum
 iri, Aequos et Volscos, vix Hernicis modo pares, T. Quinctio
 quartum consule ad moenia urbis Romae inpune armatos 
 venissel 
 uenisse. 
 hanc ego ignominiam,

quamquam iam diu ita vivitur, is status rerum est, ut
 nihil boni divinet animus, si huic potissimum inminere anno
 scissem, vel exilio vel morte, si alia fuga honoris non esset,
 vitassem.

ergo si viri arma illa habuissent, quae in portis fuere nostris,
 capi Roma me consule potuit. satis honorum, satis superque vitae
 erat; mori consulem tertium oportuit. quem tandem ignavissimi
 hostium contempsere?

nos consules an vos, Quirites? si culpa in nobis est, auferte
 imperium indignis et, si id parum est, insuper poenas
 expetite;

si in vobis, nemo deorum nec hominum sit, qui vestra puniat
 peccata, Quirites; vosmet tantum eorum 
 paeniteat! 
 paeniteat. 
 non illi vestram ignaviam contempsere nec suae virtuti
 confisi sunt; quippe totiens fusi fugatique, 
 castris exuti, agro multati, sub iugum missi et se et vos
 novere;

discordia ordinum et venenum urbis huius, patrum ac plebis
 certamina, dum nec nobis imperi nec vobis libertatis est modus,
 dum taedet vos patriciorum, nos plebeiorum magistratuum,
 sustulere illis animos.

pro deum fidem quid vobis vultis? tribunos plebis concupistis;
 concordiae causa concessimus. decemviros desiderastis: creari
 passi sumus. decemvirorum vos pertaesum est: coegimus abire
 magistratu.

manente in eosdem privatos ira vestra mori atque exulare
 nobilissimos viros honoratissimosque passi sumus.

tribunos plebis creare iterum voluistis: creastis; consules
 facere vestrarum partium: etsi patribus videbamus iniquum
 patricium quoque magistratum plebi donum fieri sivimus. auxilium
 tribunicium, provocationem ad populum, scita plebis iniuncta
 patribus, sub titulo aequandarum legum nostra iura oppressa
 tulimus et ferimus.

qui finis erit discordiarum? ecquando unam urbem habere, ecquando
 communem hanc esse patriam licebit? victi nos aequiore animo
 quiescimus quam vos victores.

satisne est nobis vos metuendos esse? adversus nos Aventinum
 capitur, adversus nos Sacer occupatur mons, Esquiliasque vidimus
 ab hoste prope captas, et scandentem in aggerem Volscum hostem
 nemo submovit; in nos viri, in nos armati estis.

agitedum, ubi hic curiam circumsederitis et forum infestum
 feceritis et carcerem impleveritis principibus,

iisdem istis ferocibus animis egredimini extra portam Esquilinam
 aut, si ne hoc quidem audetis, ex muris visite agros vestros
 ferro ignique vastatos, praedam abigi, fumare incensa passim 
 tecta! 
 tecta.

at enim 
 cormunis 
 communis 
 res per haec loco est peiore: ager uritur, urbs
 obsidetur, belli gloria penes hostes est. quid tandem? privatae
 res vestrae quo statu sunt? iam unicuique ex agris sua damna
 nuntiabuntur. quid est tandem domi, unde ea expleatis?

tribuni vobis amissa reddent ac restituent? vocis verborumque
 quantum voletis ingerent et criminum in principes
 et legum aliarum super alias et contionum; sed ex illis
 contionibus numquam vestrum quisquam re, fortuna domum auctior
 rediit.

ecquis rettulit aliquid ad coniugem ac liberos praeter odia,
 offensiones, simultates publicas privatasque? a quibus semper
 non vestra virtute innocentiaque, sed auxilio alieno tuti
 sitis.

at hercules cum stipendia nobis consulibus, non tribunis ducibus,
 et in castris, non in foro faciebatis, et in acie vestrum
 clamorem hostes, non in contione patres Romani horrebant, praeda
 parta, agro ex hoste capto, pleni fortunarum gloriaeque simul
 publicae, simul privatae triumphantes domum ad penates
 redibatis; nunc oneratum vestris fortunis hostem abire
 sinitis.

haerete adfixi contionibus et in foro vivite; sequetur vos
 necessitas militandi, quam fugitis. grave erat in Aequos et
 Volscos proficisci; ante portas est bellum; si inde non
 pellitur, iam intra moenia erit et arcem et Capitolium scandet
 et in domos vestras vos persequetur.

biennio ante senatus dilectum haberi et educi exercitum in
 Algidum iussit; sedemus desides domi mulierum ritu inter nos
 altercantes, praesenti pace laeti nec cernentes ex otio illo
 brevi multiplex bellum rediturum.

his ego gratiora dictu alia esse scio; sed me vera pro gratis
 loqui, etsi meum ingenium non moneret, necessitas cogit. vellem
 equidem vobis placere, Quirites; sed multo malo vos salvos esse,
 qualicumque erga me animo futuri estis.

natura hoc ita comparatum est, ut, qui apud
 multitudinem sua causa loquitur, gratior eo sit, cuius mens
 nihil praeter publicum commodum videt; nisi forte adsentatores
 publicos, plebicolas istos, qui vos nec in armis nec in otio
 esse sinunt, vestra vos causa incitare et stimulare putatis.

concitati aut honori aut quaestui illis estis, et, quia in
 concordia ordinum nullos se usquam esse vident, malae rei se
 quam nullius 
 [turbarum 
 turbarum 
 ac 
 seditionum] 
 seditionum 
 duces esse volunt. quarum rerum si vos taedium tandem
 capere potest

et patrum vestrosque antiquos mores vultis pro his
 novis sumere,

nulla supplicia recuso, nisi paucis diebus hos populatores
 agrorum nostrorum fusos fugatosque castris exuero et a portis
 nostris moenibusque ad illorum urbes hunc belli terrorem, quo
 nunc vos attoniti estis, transtulero.”

raro alias tribuni popularis oratio acceptior plebi quam tunc
 severissimi consulis 
 fruit. 
 fuit.

iuventus quoque, quae inter tales metus detractationem militiae
 telum acerrimum adversus patres habere solita erat, arma et
 bellum spectabat. et agrestium fuga spoliatique in agris et
 vulnerati foediora iis, quae subiciebantur oculis, nuntiantes
 totam urbem ira inplevere.

in senatum ubi ventum est, ibi vero in Quinctium omnes versi, ut
 unum vindicem maiestatis Romanae intueri, et primores patrum
 dignam dicere contionem imperio consulari, dignam tot
 consulatibus ante actis, dignam vita omni, plena honorum saepe
 gestorum, saepius meritorum.

alios consules aut per proditionem dignitatis patrum plebi
 adulatos aut acerbe tuendo iura ordinis asperiorem domando
 multitudinem fecisse; T. Quinctium orationem memorem maiestatis
 patrum concordiaeque ordinum et temporum in primis habuisse.

orare eum collegamque, ut capesserent rem publicam; orare
 tribunos, ut uno animo cum consulibus bellum ab urbe ac moenibus
 propulsari vellent plebemque oboedientem in re tam trepida
 patribus praeberent: appellare tribunos communem patriam
 auxiliumque eorum inplorare vastatis agris, urbe prope
 oppugnata.

consensu omnium dilectus decernitur habeturque. cum consules in
 contione pronuntiassent tempus non esse causas cognoscendi;
 omnes iuniores postero die prima luce in campo Martio
 adessent;

cognoscendis causis eorum, qui nomina non dedissent, bello
 perfecto se daturos tempus; pro desertore futurum, cuius non
 probassent causam: omnis iuventus adfuit postero die.

cohortes sibi quaeque centuriones legerunt, bini senatores
 singulis cohortibus praepositi. haec omnia adeo
 mature perfecta accepimus, ut signa eo ipso die a quaestoribus
 ex aerario prompta delataque in campum quarta diei hora mota ex
 campo sint exercitusque novus paucis cohortibus veterum militum
 voluntate sequentibus manserit ad decimum lapidem.

insequens dies hostem in conspectum dedit, castraque ad Corbionem
 castris sunt coniuncta.

tertio die, cum ira Romanos, illos, cum totiens rebellassent,
 conscientia culpae ac desperatio inritaret, mora dimicandi nulla
 est facta.

in exercitu Romano cum duo consules essent potestate pari, quod
 saluberrimum in administratione magnarum rerum est, summa
 imperii concedente Agrippa penes collegam erat, et praelatus
 ille facilitati summittentis se comiter respondebat communicando
 consilia laudesque et aequando inparem sibi.

in acie Quinctius dextrum cornu, Agrippa sinistrum tenuit; Sp.
 Postumio Albo legato datur media acies tuenda, legatum alterum
 P. Sulpicium equitibus praeficiunt.

pedites ab dextro cornu egregie pugnavere haud segniter
 resistentibus Volscis.

P. Sulpicius per mediam 
 hostiurm 
 hostium 
 aciem cum equitatu perrupit. unde cum eadem reverti
 posset ad suos, priusquam hostis turbatos ordines reficeret,
 terga inpugnare hostium satius visum est; momentoque temporis in
 aversam incursando aciem ancipiti terrore dissipasset hostes, ni
 suo proprio eum proelio equites Volscorum et Aequorum exceptum
 aliquamdiu tenuissent.

ibi vero Sulpicius negare cunctandi tempus esse, circumventos
 interclusosque ab suis vociferans, ni equestre proelium conixi
 omni vi perficerent.

nec fugare equitem integrum satis esse; conficerent equos
 virosque, ne quis reveheretur inde ad proelium aut integraret
 pugnam; non posse illos resistere sibi, quibus conferta peditum
 acies cessisset.

haud surdis auribus dicta. inpressione una totum equitatum
 fudere, magnam vim ex equis praecipitavere, ipsos equosque
 spiculis confodere. is finis pugnae equestris 
 fuit.

tunc adorti peditum aciem nuntios ad consules rei gestae mittunt,
 ubi iam inclinabatur hostium acies. nuntius deinde et
 vincentibus Romanis animos auxit et referentes gradum perculit
 Aequos.

in media primum acie vinci coepti, qua permissus equitatus
 turbaverat ordines;

sinistrum deinde cornu ab Quinctio consule pelli coeptum; in
 dextro plurimum laboris fuit. ibi Agrippa, aetate viribusque
 ferox, cum omni parte pugnae melius rem geri quam apud se
 videret, arrepta signa ab signiferis ipse inferre, quaedam
 iacere etiam in confertos hostes coepit;

cuius ignominiae metu concitati milites invasere hostem. ita
 aequata ex omni parte victoria est. nuntius tum a Quinctio venit
 victorem iam se imminere hostium castris; nolle inrumpere,
 antequam sciat debellatum et in sinistro cornu esse;

si iam fudisset hostes, conferret ad se signa, ut simul omnis
 exercitus praeda potiretur.

victor Agrippa cum mutua gratulatione ad victorem collegam
 castraque hostium venit. ibi paucis defendentibus momentoque
 fusis sine certamine in munitiones inrumpunt praedaque ingenti
 conpotem exercitum suis etiam rebus recuperatis, quae
 populatione agrorum amissae erant, reducunt.

triumphum nec ipsos postulasse nec delatum iis ab senatu accipio,
 nec traditur causa spreti aut non sperati honoris.

ego quantum in tanto intervallo temporum conicio, cum Valerio
 atque Horatio consulibus, qui praeter Volscos et Aequos Sabini
 etiam belli perfecti gloriam pepererant, negatus ab senatu
 triumphus esset, verecundiae 
 fruit 
 fuit 
 pro parte dimidia rerum consulibus petere triumphum,
 ne, etiamsi impetrassent, magis hominum ratio quam meritorum
 habita videretur.

victoriam honestam ex hostibus partam turpe domi de finibus
 sociorum iudicium populi deformavit.

Aricini atque Ardeates de ambiguo agro cum saepe bello
 certassent, multis in vicem cladibus fessi iudicem populum
 Romanum cepere.

cum ad causam orandam venissent, concilio populi a
 magistratibus dato magna contentione actum. iamque editis
 testibus cum tribus vocari et populum inire suffragium
 oporteret, consurgit P. Scaptius de plebe magno natu et “si
 licet” inquit, “consules, de re publica dicere, errare ego
 populum in hac causa non patiar.”

cum ut vanum eum negarent consules audiendum esse vociferantemque
 prodi publicam causam submoveri iussissent, tribunos
 appellat.

tribuni, ut fere semper reguntur a multitudine magis quam regunt,
 dedere cupidae audiendi plebi, ut, quae vellet, Scaptius
 diceret.

ibi infit annum se tertium et octogesimum agere et in eo agro, de
 quo agitur, militasse, non iuvenem, vicesima iam stipendia
 merentem, cum ad Coriolos sit bellatum. eo rem se vetustate
 oblitteratam, ceterum suae memoriae infixam adferre,

agrum, de quo ambigitur, finium Coriolanorum fuisse captisque
 Coriolis iure belli publicum populi Romani factum. mirari se,
 quonam ore Ardeates Aricinique, cuius agri ius numquam
 usurpaverint incolumi Coriolana re, eum se a populo Romano, quem
 pro domino iudicem fecerint, intercepturos sperent.

sibi exiguum vitae tempus superesse; non potuisse se tamen
 inducere in animum, quin, quem agrum miles pro parte virili manu
 cepisset, eum senex quoque voce, qua una posset, vindicaret.
 magnopere se suadere populo, ne inutili pudore suam ipse causam
 damnaret.

consules, cum Scaptium non silentio modo, sed cum adsensu etiam
 audiri animadvertissent, deos hominesque testantes flagitium
 ingens fieri patrum primores arcessunt.

cum iis circumire tribus, orare, ne pessimum facinus peiore
 exemplo admitterent iudices in suam rem litem vertendo, cum
 praesertim, etiam si fas sit curam emolumenti sui iudici esse,
 nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur, quantum
 amittatur alienandis iniuria sociorum animis.

nam famae quidem ac fidei damna maiora esse, quam quae aestimari
 possent: hoc legatos referre domum, hoc vulgari,
 hoc socios audire, hoc hostes, quo cum dolore hos, quo cum
 gaudio 
 illos! 
 illos?

Scaptione hoc, contionali seni, adsignaturos putarent finitimos
 populos? clarum hac fore imagine Scaptium;

sed populum Romanum quadruplatoris et interceptoris litis alienae
 personam laturum. quem enim hoc privatae rei iudicem fecisse, ut
 sibi controversiosam adiudicaret rem?

Scaptium ipsum id quidem, etsi praemortui iam sit pudoris, non
 facturum. haec consules, haec patres vociferantur; sed plus
 cupiditas et auctor cupiditatis Scaptius valet. vocatae tribus
 iudicaverunt agrum publicum populi Romani esse.

nec abnuitur ita fuisse, si ad iudices alios itum foret; nunc 
 baud 
 haud 
 sane quicquam bono causae levatur dedecus iudicii.
 idque non Aricinis Ardeatibusque quam patribus Romanis foedius
 atque acerbius visum. reliquum anni quietum ab urbanis motibus
 et ab externis mansit.

hos secuti M. Genucius et C. Curtius consules. fuit annus domi
 forisque infestus. nam principio anni et de conubio patrum et
 plebis C. Canuleius tribunus plebis rogationem promulgavit,

qua contaminari sanguinem suum patres confundique iura gentium
 rebantur, et mentio primo sensim inlata a tribunis, ut alterum
 ex plebe consulem liceret fieri, eo processit deinde, ut
 rogationem novem tribuni promulgarent, ut populo potestas esset,
 seu de plebe seu de patribus vellet, consules faciendi;

id vero si fieret, non vulgari modo cum infimis, sed prorsus
 auferri a primoribus ad plebem summum imperium credebant.

laeti ergo audiere patres Ardeatium populum ob iniuriam agri
 abiudicati descisse et Veientes depopulatos extrema agri Romani
 et Volscos Aequosque ob communitam Verruginem fremere; adeo vel
 infelix bellum ignominiosae paci praeferebant.

his itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot
 bellorum conticiscerent actiones tribuniciae, dilectus haberi,
 bellum armaque vi summa apparari iubent, si quo intentius
 possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit.

tur 
 tum 
 C. Canuleius pauca in senatu vociferatus: nequiquam
 territando consules avertere plebem a cura novarum legum;
 numquam eos se vivo dilectum habituros, antequam ea, quae
 promulgata ab se collegisque essent, plebes scivisset, confestim
 ad contionem advocavit.

eodem tempore et consules senatum in tribunum et tribunus populum
 in consules incitabat. negabant consules iam ultra ferri posse
 furores tribunicios; ventum iam ad finem esse; domi plus belli
 concitari quam foris. id adeo non plebis quam patrum neque
 tribunorum magis quam consulum culpa accidere. cuius rei
 praemium sit in civitate,

ear 
 eam 
 maxumis semper auctibus crescere; sic pace bonos, sic
 bello fieri.

maximum Romae praemium seditionum esse; ideo singulis
 universisque semper honori fuisse.

reminiscerentur, quam maiestatem senatus ipsi a patribus accepissent, quam liberis tradituri essent, et
 quem ad modum plebs gloriari posset auctiorem amplioremque se
 esse. finem ergo non fieri nec futuram, donec, quam felices
 seditiones, tam honorati seditionum auctores essent.

quas quantasque res C. Canuleium 
 adgressum! 
 adgressum. 
 
 conluvionem 
 conluuionem 
 gentium, perturbationem auspiciorum publicorum
 privatorumque adferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati
 sit, ut discrimine omni sublato nec se quisquam nec suos
 noverit.

quam enim aliam vim conubia promiscua habere, nisi ut ferarum
 prope ritu vulgentur concubitus plebis patrumque? ut qui natus
 sit ignoret, cuius sanguinis, quorum sacrorum sit; dimidius
 patrum sit, dimidius plebis, ne secum quidem ipse concors.

parum id videri, quod omnia divina humanaque turbentur; iam ad
 consulatum vulgi turbatores accingi. et primo, ut alter consul
 ex plebe fieret, id modo sermonibus temptasse; nunc rogari, ut,
 seu ex patribus seu ex plebe velit, populus consules creet. et
 creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque: Canuleios
 igitur Iciliosque consules fore.

ne id Iuppiter optimus maximus sineret, regiae maiestatis
 imperium eo recidere; et se miliens morituros potius, quam ut
 tantum dedecoris admitti patiantur.

certum habere, maiores quoque, si divinassent concedendo omnia
 non mitiorem in se plebem, sed asperiorem alia ex 
 aliis iniquiora postulando, cum prima impetrasset, futuram,
 primo quamlibet dimicationem subituros fuisse potius, quam eas
 leges sibi inponi paterentur.

quia tum concessum sit de tribunis, iterum concessum esse; finem
 non fieri. non posse in eadem civitate
 tribunos plebis

et patres esse; aut hunc ordinem aut illum magistratum tollendum
 esse, potiusque sero quam numquam obviam eundum audaciae
 temeritatique.

illine ut impune primo discordias serentes concitent finitima
 bella, deinde adversus ea, quae concitaverint, armari civitatem
 defendique prohibeant, et cium hostes tantum non 
 arcessierint, exercitus conscribi adversus hostes non
 patiantur,

sed audeat Canuleius in senatu proloqui se, nisi suas leges
 tamquam victoris patres accipi sinant, dilectum haberi
 prohibiturum? quid esse aliud quam minari se proditurum patriam,
 oppugnari atque capi 
 passurum! 
 passurum? 
 quid 
 ear 
 eam 
 vocem animorum non plebi Romanae, sed Volscis et
 Aequis et Veientibus 
 adlaturam! 
 allaturam?

nonne Canuleio duce se speraturos Capitolium atque arcem scandere
 posse? nisi patribus tribuni cum iure ac
 maiestate adempta animos etiam eripuerint, consules paratos esse
 duces prius adversus scelus civium quam adversus hostium
 arma.

cum maxime haec in senatu agerentur, Canuleius pro legibus suis
 et adversus consules ita disseruit:

“quanto opere vos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos
 ducerent, qui una secum urbe intra eadem moenia viveretis, saepe
 equidem et ante videor animadvertisse, nunc tamen maxime, quod
 adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt,

quibus quid aliud quam admonemus cives nos eorum esse et, si non
 easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere?

altera conubium petimus, quod finitumis externisque dari solet —
 nos quidem civitatem, quae plus quam conubium est, hostibus
 etiam victis dedimus — ;

altera nihil novi ferimus, sed id, quod populi est, repetimus
 atque usurpamus, ut, quibus velit, populus Romanus honores
 mandet.

quid tandem est, cur caelum ac terras misceant, cur in me impetus
 modo paene in senatu sit factus, negent se manibus temperaturos
 violaturosque denuntient sacrosanctam potestatem?

si populo Romano liberum suffragium datur, ut, quibus velit,
 consulatum mandet, et non praeciditur spes plebeio quoque, si
 dignus summo honore erit, apiscendi summi honoris, stare urbs
 haec non poterit? de imperio actum est? et perinde hoc valet,
 plebeiusne consul fiat, tamquam servum aut libertinum aliquis
 consulem futurum dicat?

ecquid sentitis, in quanto contemptu vivatis? lucis
 vobis huius partem, si liceat, adimant; quod spiratis, quod
 vocem mittitis, quod formas hominum habetis, indignantur; quin
 etiam,

si dis placet, nefas aiunt esse consulem plebeium fieri. obsecro
 vos, si non ad fastos, non ad commentarios pontificum
 admittimur, ne ea quidem scimus, quae omnes peregrini etiam
 sciunt, consules in locum regum successisse nec aut iuris aut
 maiestatis quicquam habere, quod non in regibus ante fuerit?

en numquam creditis fando auditum esse Numam Pompilium, non modo
 non patricium sed ne civem quidem Romanum, ex Sabino agro
 accitum, populi iussu patribus auctoribus Romae regnasse? L.
 deinde Tarquinium non Romanae modo,

sed ne Italicae quidem gentis, Demarati Corinthii filium, incolam
 ab Tarquiniis, vivis liberis Anci regem factum? Ser.

Tullium post hunc, captiva Corniculana natum, patre nullo, matre
 serva, ingenio virtute regnum tenuisse? quid enim de T. Tatio
 Sabino dicam, quem ipse Romulus, parens urbis, in societatem
 regni accepit?

ergo dum nullum fastiditur genus, in quo eniteret virtus, crevit
 imperium Romanum. paeniteat 
 nune 
 nunc 
 vos plebei consulis, cum maiores nostri advenas reges
 non fastidierint et ne regibus quidem exactis clausa urbs fuerit
 peregrinae virtuti?

Claudiam certe gentem post reges exactos ex Sabinis non in
 civitatem modo accepimus, sed etiam in patriciorum numerum. ex
 peregrinone patricius,

deinde consul fiat, civis Romanus si sit ex plebe, praecisa
 consulatus spes erit? utrum tandem non credimus fieri posse,

ut vir fortis ac strenuus, pace belloque bonus, ex plebe sit,
 Numae, L. Tarquinio, Ser.

Tullio similis, an, ne si sit quidem, ad gubernacula rei publicae
 accedere eum patiemur potiusque decemviris, taeterrimis
 mortalium, qui tamen omnes ex patribus erant, quam optimis
 regum, novis hominibus, similis consules sumus habituri?

at enim nemo post reges exactos de 
 plebel 
 plebe 
 consul fuit. quid postea? nullane res
 nova institui debet, et, quod nondum est factum — multa enim
 nondum sunt facta in novo populo — , ea, ne si utilia quidem
 sint, fieri oportet?

pontifices, augures Romulo regnante nulli erant; ab Numa Pompilio
 creati sunt. census in civitate et discriptio centuriarum
 classiumque non erat:

ab Ser. Tullio est facta. consules numquam fuerant: regibus
 exactis creati sunt. dictatoris nec imperium nec nomen fuerat:
 apud patres esse coepit. tribuni plebi, aediles, quaestores
 nulli erant: institutum est, ut fierent. decemviros legibus
 scribendis intra decem hos annos et creavimus et e re publica
 sustulimus.

quis dubitat, quin in aeternum urbe condita, in inmensum
 crescente nova imperia, sacerdotia, iura gentium hominumque
 instituantur? hoc ipsum,

ne conubium patribus cum plebe esset, non decemviri tulerunt
 paucis his annis pessimo publico cum summa iniuria plebis? an
 esse ulla maior aut insignitior contumelia potest, quam partem
 civitatis velut contaminatam indignam conubio haberi? quid est
 aliud quam exilium intra eadem moenia,

quam relegationem pati? ne adfinitatibus, ne propinquitatibus
 inmisceamur, cavent, ne societur sanguis. quid?

hoc si polluit nobilitatem istam vestram, quam plerique oriundi
 ex Albanis et Sabinis non genere nec sanguine, sed per
 cooptationem in patres habetis, aut ab regibus lecti aut post
 reges exactos iussu populi, sinceram servare privatis consiliis
 non poteratis nec ducendo ex plebe neque vestras filias
 sororesque enubere sinendo e patribus?

nemo plebeius patriciae virgini vim adferret; patriciorum ista
 libido est; nemo invitum pactionem nuptialem quemquam facere
 coegisset.

verum enim vero lege id prohiberi et conubium tolli patrum ac
 plebis, id demum contumeliosum plebi est. cur enim non fertis,
 ne sit conubium divitibus ac pauperibus?

quod privatorum consiliorum ubique semper fuit, ut in quam cuique
 feminae convenisset domum nuberet, ex qua pactus
 esset vir domo in matrimonium duceret, id vos sub legis
 superbissumae vincula conicitis, qua dirimatis societatem
 civilem duasque ex una civitates faciatis.

cur non sancitis, ne vicinus patricio sit plebeius, ne eodem
 itinere eat, ne idem convivium ineat, ne in foro eodem
 consistat? quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius
 duxerit, si patriciam plebeius?

quid iuris tandem mutatur? nempe patrem sequuntur liberi. nec,
 quod nos ex conubio vestro petamus, quicquam est, praeterquam ut
 hominum, ut civium numero simus, nec vos, nisi in contumeliam
 ignominiamque nostram certare iuvat, quod contendatis quicquam
 est.

denique utrum tandem populi Romani an vestrum summum imperium
 est? regibus exactis utrum vobis dominatio an omnibus aequa
 libertas parta est? oportet licere populo Romano, si velit,
 iubere legem;

an, ut quaeque rogatio promulgata erit, vos dilectum pro poena
 decernetis, et, simul ego tribunus vocare tribus in suffragium
 coepero, tu statim consul sacramento iuniores adiges et in
 castra educes et minaberis plebi, minaberis tribuno?

quid, si non, quantum 
 istaes 
 istae 
 minae adversus plebis consensum valerent, bis iam
 experti essetis? scilicet, quia nobis consultum volebatis,
 certamine abstinuistis; an ideo non est dimicatum, quod, quae
 pars firmior, eadem modestior fuit? nec nunc erit certamen,
 Quirites;

animos vestros illi temptabunt semper, vires non experientur.

itaque ad bella ista, seu falsa seu vera sunt, consules, parata
 vobis plebes est, si conubiis redditis unam hanc civitatem
 tandem facitis; si coalescere, si iungi miscerique vobis
 privatis necessitudinibus possunt; si spes, si aditus ad honores
 viris strenuis et fortibus datur; si in consortio, si in
 societate rei publicae esse, si, quod aequae libertatis est, in
 vicem annuis magistratibus parere atque imperitare licet.

si haec inpediet aliquis, ferte sermonibus et multiplicate fama
 bella; nemo est nomen daturus, nemo arma capturus,
 nemo dimicaturus pro superbis dominis, cum quibus nec in re
 publica honorum nec in privata conubii societas est.”

cum in contionem consules processissent et res a perpetuis
 orationibus in altercationem vertisset, interroganti tribuno,
 cur plebeium consulem fieri non oporteret,

ut fortasse vere, sic parum utiliter in praesens certamen*
 respondit, “quod nemo plebeius auspicia haberet, ideoque
 decemviros conubium diremisse, ne incerta prole auspicia
 turbarentur.”

plebes ad id maxime indignatione exarsit, quod auspicari, tamquam
 invisi diis inmortalibus, negarentur posse; 
 nee 
 nec 
 ante finis contentionum fuit, cum et tribunum
 acerrimum auctorem plebes nacta esset et ipsa cum eo pertinacia
 certaret, quam victi tandem patres, ut de conubio ferretur,

concessere, ita maxime rati contentionem de plebeis consulibus
 tribunos aut totam deposituros aut post bellum dilaturos esse
 contentamque interim conubio plebem paratam dilectui fore. cum
 Canuleius victoria de patribus

et plebis favore ingens esset, accensi alii tribuni ad certamen
 pro rogatione sua summa vi pugnant et crescente in dies fama
 belli dilectum inpediunt.

consules, cum per senatum intercedentibus tribunis nihil agi
 posset, consilia principum domi habebant. apparebat aut hostibus
 aut civibus de victoria concedendum esse.

soli ex consularibus Valerius atque Horatius non intererant
 consiliis. C. Claudi sententia consules armabat in tribunos;
 Quinctiorum, Cincinnatique et Capitolini, sententiae abhorrebant
 a caede violandisque, quos foedere icto cum plebe sacrosanctos
 accepissent.

per haec consilia eo deducta est res, ut tribunos militum
 consulari potestate promiscue ex patribus ac plebe creari
 sinerent, de consulibus creandis nihil mutaretur; eoque contenti
 tribuni, contenta plebs fuit.

comitia tribunis consulari potestate tribus creandis indicuntur.
 quibus indictis extemplo quicumque aliquid
 seditiose dixerat aut fecerat umquam,

maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro
 candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe
 apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset
 honos, deterreret. postremo coacti tamen a primoribus petiere,
 ne cessisse possessione rei publicae viderentur.

eventus eorum comitiorum docuit alios animos in contentione
 libertatis dignitatisque, alios secundum deposita certamina
 incorrupto iudicio esse; tribunos enim omnes patricios creavit
 populus, contentus eo, quod ratio habita plebeiorum esset.

hanc modestiam aequitatemque et altitudinem animi ubi nunc in uno
 inveneris, quae 
 tur 
 tum 
 populi universi fuit!

anno trecentesimo decimo, quam urbs 
 Romal 
 Roma 
 condita erat, primum tribuni militum pro consulibus
 magistratum ineunt A. Sempronius Atratinus, L. Atilius, T.
 Caecilius, quorum in magistrate concordia domi pacem etiam foris
 praebuit.

sunt qui propter adiectum Aequorum Volscorumque bello et
 Ardeatium defectioni Veiens bellum, quia duo consules obire tot
 simul bella nequirent, tribunos militum tres creatos dicant sine
 mentione promulgatae legis de consulibus creandis ex plebe et
 imperio et insignibus consularibus usos.

non tamen pro firmato iam stetit magistratus eius ius, quia
 tertio mense, quam inierunt, augurum decreto perinde ac vitio
 creati honore abiere, quod C. Curtius, qui comitiis eorum
 praefuerat, parum recte tabernaculum cepisset.

Legati 
 legati 
 ab Ardea Romam venerunt ita de iniuria querentes, ut,
 si demeretur ea, in foedere atque amicitia mansuros restituto
 agro appareret.

ab senatu responsum et iudicium populi rescindi ab senatu non
 posse praeterquam quod nullo nec exemplo nec iure fieret,
 concordiae etiam ordinum causa.

si Ardeates sua tempora expectare velint arbitriumque senatui
 levandae iniuriae suae permittant, fore ut postmodo gaudeant se irae moderatos sciantque patribus aeque curae
 fuisse, ne qua iniuria in eos oreretur, ac ne orta diuturna
 esset. ita legati, cum se rem integram relaturos dixissent,
 comiter dimissi.

patricii, cum sine curuli magistratu res publica esset, coiere et
 interregem creavere. contentio, consulesne an tribuni militum
 crearentur, in interregno rem dies complures tenuit.

interrex ac senatus consulum comitia, tribuni plebis et plebs
 tribunorum militum ut habeantur tendunt. vicerunt patres, quia
 et plebs patriciis seu hunc seu 
 ilium 
 illum 
 delatura honorem 
 fristra 
 frustra 
 certare supersedit et principes plebis ea comitia
 malebant,

quibus non haberetur ratio sua, quam quibus ut indigni
 praeterirentur. tribuni quoque plebi certamen sine effectu in
 beneficio apud primores patrum reliquere.

T. Quinctius Barbatus interrex consules creat L. Papirium
 Mugilanum, L. Sempronium Atratinum. his consulibus cum
 Ardeatibus foedus renovatum est; idque monumenti est consules
 eos illo anno fuisse, qui neque in annalibus priscis neque in
 libris magistratuum inveniuntur;

credo quod tribuni militum initio 
 asni 
 anni 
 fuerunt, eo, perinde ac si totum annum in imperio
 fuerint, suffectorum iis consulum praetermissa nomina 
 [consulum 
 consulum 
 
 horum]. 
 horum.

Licinius Macer auctor est etiam in foedere Ardeatino et in
 linteis libris ad Monetae ea inventa. et foris, cum tot terrores
 a finitimis ostentati essent, et domi otium fuit.

hunc annum — seu tribunos modo seu tribunis suffectos consules
 quoque habuit — sequitur annus 
 baud 
 haud 
 dubiis consulibus M. Geganio Macerino iterum,

T. Quinctio Capitolino quintum consule . idem hic annus
 censurae initium fuit, rei a parva origine ortae, quae deinde
 tanto incremento aucta est, ut morum disciplinaeque Romanae
 penes 
 ear 
 eam 
 regimen, in senatu equitumque
 centuriis decoris dedecorisque discrimen sub dicione eius
 magistratus, ius publicorum privatorumque locorum,
 vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio essent.

ortum autem initium est rei, quod in populo per multos annos
 incenso neque differri census poterat neque consulibus, cum tot
 populorum bella imminerent, operae erat id negotium agere.

mentio inlata apud senatum est rem operosam ac minime consularem
 suo proprio magistratu egere, cui scribarum ministerium
 custodiaeque tabularum cura, cui arbitrium formulae censendi
 subiceretur.

et patres quamquam rem parvam, tamen, quo plures patricii
 magistratus in re publica essent, laeti accepere id, quod
 evenit, futurum, credo, etiam rati, ut mox opes eorum, qui
 praeessent, ipsi honori ius maiestatemque adicerent;

et tribuni, id quod tunc erat, magis necessarii quam speciosi
 ministerii procurationem intuentes, ne in parvis quoque rebus
 incommode adversarentur, 
 baud 
 haud 
 sane tetendere.

cum a primoribus civitatis spretus honor esset, Papirium
 Semproniumque, quorum de consulatu dubitatur, ut eo magistratu
 parum solidum consulatum explerent, censui agendo populus
 suffragiis praefecit. censores ab re appellati sunt.

dum haec Romae geruntur, legati ab Ardea veniunt pro veterrima
 societate renovatoque foedere recenti auxilium prope eversae
 urbi inplorantes.

frui namque pace optimo consilio cum populo Romano servata per
 intestina arma non licuit; quorum causa atque initium traditur
 ex certamine factionum ortum,

quae fuerunt eruntque pluribus populis magis exitio
 quam bella externa, quam fames morbive quaeque alia in deum iras
 velut ultima publicorum malorum vertunt.

Virginem 
 uirginem 
 plebei generis maxime forma notam duo petiere iuvenes, alter virgini genere par,
 tutoribus fretus, qui et ipsi eiusdem corporis erant, nobilis
 alter, nulla re praeterquam forma captus.

adiuvabant eum optumatium studia, per quae in domum quoque
 puellae certamen partium penetravit. nobilis superior iudicio
 matris esse, quae quam splendidissimis nuptiis
 iungi puellam volebat; tutores in ea quoque re partium memores
 ad suum tendere.

cum res peragi intra parietes nequisset, ventum in ius est.
 postulatu audito matris tutorumque magistratus secundum parentis
 arbitrium dant ius nuptiarum.

sed vis potentior fuit; namque tutores inter suae partis homines
 de iniuria decreti palam in foro contionati manu facta virginem
 ex domo matris rapiunt;

adversus quos infestior coorta optumatium acies sequitur accensum
 iniuria iuvenem. fit proelium atrox. pulsa plebs, nihil Romanae
 plebi similis, armata ex urbe profecta colle quodam capto in
 agros optumatium cum ferro ignique excursiones facit;

urbem quoque omni, etiam experte ante certaminis, multitudine
 opificum ad spem praedae evocata obsidere parat;

nec ulla species cladesque belli abest velut contacta civitate
 rabie duorum iuvenum funestas nuptias ex occasu patriae
 petentium.

parum parti utrique domi armorum bellique est visum; optumates
 Romanos ad auxilium urbis obsessae, plebs ad expugnandam secum
 Ardeam Volscos excivere. priores Volsci duce Aequo Cluilio
 Ardeam venere

et moenibus hostium vallum obiecere.

quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius consul cum
 exercitu profectus tria milia passuum ab hoste locum castris
 cepit praecipitique iam die curare corpora milites iubet. quarta
 deinde vigilia signa profert. coeptumque opus adeo adproperatum
 est, ut sole orto Volsci firmiore se munimento ab Romanis
 circumvallatos quam ab se urbem viderent;

et alia parte consul muro Ardeae bracchium iniunxerat, qua ex
 oppido sui commeare possent.

Volscus imperator, qui ad eam diem non commeatu praeparato, sed
 ex populatione agrorum rapto in diem frumento aluisset militem,
 postquam saeptus vallo repente inops omnium rerum erat, ad
 conloquium consule evocato, si solvendae obsidionis causa venerit Romanus, abducturum se inde Volscos ait.

adversus ea consul victis condiciones accipiendas esse, non
 ferendas respondit, neque, ut venerint ad oppugnandos socios
 populi Romani suo arbitrio, ita abituros Volscos esse.

dedi imperatorem, arma poni iubet, fatentes victos se esse
 imperio parere; aliter tam abeuntibus quam manentibus se hostem
 infestum victoriam potius ex Volscis quam pacem infidam Romam
 relaturum.

Volsci exiguam spem in armis alia undique abscisa cum
 temptassent, praeter cetera adversa loco quoque iniquo ad pugnam
 congressi, iniquiore ad fugam, cum ab omni parte caederentur, ad
 preces a certamine versi dedito imperatore traditisque armis sub
 iugum missi cum singulis vestimentis ignominiae cladisque pleni
 dimittuntur;

et cum haud procul urbe Tusculo consedissent, vetere Tusculanorum
 odio inermes oppressi dederunt poenas vix nuntiis caedis
 relictis.

Romanus Ardeae turbatas seditione res principibus eius motus
 securi percussis bonisque eorum in publicum Ardeatium redactis
 composuit; demptamque iniuriam iudicii tanto beneficio populi
 Romani Ardeates credebant; senatui superesse aliquid ad delendum
 publicae avaritiae monumentum videbatur.

consul triumphans in urbem redit Cluilio duce Volscorum ante
 currum ducto praelatisque spoliis, quibus dearmatum exercitum
 hostium sub iugum miserat.

Aequavit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus armati
 gloriam collegae, quia concordiae pacisque domesticae curam iura
 infimis summisque moderando ita tenuit, ut eum et patres severum
 consulem et plebs satis comem crediderint.

et adversus tribunos auctoritate plura quam certamine tenuit;
 quinque consulatus eodem tenore gesti vitaque omnis consulariter
 acta verendum paene ipsum magis quam honorem faciebant. eo
 tribunorum militarium nulla mentio his consulibus fuit.

consules creantur M. Fabius Vibulanus, Postumus Aebutius
 Cornicen.

Fabius et Aebutius consules, quo maiori gloriae rerum domi
 forisque gestarum succedere se cernebant, maxime autem
 memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse, quod
 Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subventum, eo
 inpensius,

ut delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, senatus
 consultum fecerunt, ut, quoniam civitas Ardeatium intestino
 tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa
 adversus Volscos scriberentur.

hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tribunosque falleret
 iudicii rescindendi consilium initum; consenserant autem, ut
 multo maiore parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta
 nec ager ullus divideretur nisi is, qui interceptus iudicio
 infami erat, nec ulli prius Romano ibi, quam omnibus Rutulis
 divisus esset, gleba ulla agri adsignaretur.

sic ager ad Ardeates rediit. triumviri ad coloniam Ardeam
 deducendam creati Agrippa Menenius, T. Cluilius Siculus, M.
 Aebutius Helva;

qui per minime populare ministerium, agro adsignando sociis, quem
 populus Romanus suum iudicasset, cum plebem offendissent, ne
 primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae
 cuiusquam dederant,

vexationes ad populum iam die dicta ab tribunis coloni adscripti
 remanendo in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque
 habebant, vitavere.

pax domi forisque fuit et hoc et insequente anno C. Furio Pacilo
 et M. Papirio Crasso consulibus.

ludi ab decemviris per secessionem plebis a patribus ex senatus
 consulto voti eo anno facti sunt.

causa seditionum nequiquam a Poetelio quaesita, qui tribunus
 plebis iterum ea ipsa denuntiando factus neque,

ut de agris dividendis plebi referrent consules ad senatum,
 pervincere potuit, et, cum magno certamine obtinuisset, ut
 consulerentur patres, consulum an tribunorum placeret comitia
 haberi, consules creari iussi sunt;

ludibrioque erant minae tribuni denuntiantis se dilectum inpediturum, cum quietis finitumis neque bello
 neque belli apparatu opus esset.

Sequitur 
 sequitur 
 hanc tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio
 Macerino, L. Menenio Lanato consulibus multiplici clade ac
 periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per
 largitionis dulcedinem in cervices accepto;

unum afuit bellum externum; quo si adgravatae res essent, vix ope
 deorum omnium re sisti potuisset. coepere a fame mala,
 seu adversus annus frugibus fuit, seu dulcedine contionum et
 urbis deserto agrorum cultu;

nam utrumque traditur. et patres plebem desidem et tribuni plebis
 nunc fraudem nunc neglegentiam consulum accusabant. postremo
 perpulere plebem haud adversante senatu, ut L. Minucius
 praefectus annonae crearetur felicior in eo magistratu ad
 custodiam libertatis futurus quam ad curationem ministerii sui,
 quamquam postremo annonae quoque levatae haud immeritam et
 gratiam et gloriam tulit.

qui cum multis circa finitimos populos legationibus terra marique
 nequiquam missis, nisi quod ex Etruria haud ita multum frumenti
 advectum est, nullum momentum annonae fecisset et revolutus ad
 dispensationem inopiae,

profiteri cogendo frumentum et vendere, quod usui menstruo
 superesset, fraudandoque parte diurni cibi servitia, criminando
 inde et obiciendo irae populi frumentarios, acerba inquisitione
 aperiret magis quam levaret inopiam,

multi ex plebe spe amissa, potius quam ut cruciarentur trahendo
 animam, capitibus obvolutis se in Tiberim praecipitaverunt.

tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut illis temporibus
 praedives, rem utilem pessimo exemplo peiore consilio est
 adgressus.

frumento namque ex Etruria privata pecunia per hospitum
 clientiumque ministeria coempto, quae, credo, ipsa res ad
 levandam publica cura annonam impedimento fuerat, largitiones
 frumenti facere instituit plebemque hoc munere delinitam,
 quacumque incederet,

conspectus elatusque supra modum hominis privati
 secum trahere, haud dubium consulatum favore ac spe
 despondentem.

ipse, ut est humanus animus insatiabilis eo, quod fortuna
 spondet, ad altiora et non concessa tendere et, quoniam
 consulatus quoque eripiendus invitis patribus esset, de regno
 agitare: id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine,
 quod ingens exsudandum esset, praemium fore.

iam comitia consularia instabant; quae res eum necdum compositis
 maturisve satis consiliis oppressit. consul sextum creatus T.
 Quinctius Capitolinus,

minime opportunus vir novanti res; collega additur ei Agrippa
 Menenius, cui Lanato erat cognomen;

et L. Minucius praefectus annonae seu refectus seu, quoad res
 posceret, in incertum creatus; nihil enim constat, nisi in
 libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praefecti
 nomen.

hic Minucius eandem publice curationem agens, quam Maelius
 privatim agendam susceperat, cum in utraque domo genus idem
 hominum versaretur, rem conpertam ad senatum defert: tela in
 domum Maelii conferri,

eumque contiones domi habere ac non dubia regni consilia esse.
 tempus agendae rei nondum stare; cetera iam convenisse; et
 tribunos mercede emptos ad prodendam libertatem et partita
 ducibus multitudinis ministeria esse. serius se paene, quam
 tutum fuerit, ne cuius incerti vanique auctor esset, ea deferre. 
 Quae 
 quae 
 postquam sunt audita,

cum undique primores patrum et prioris anni consules increparent,
 quod eas largitiones coetusque plebis in privata domo passi
 essent fieri, et novos consules, quod expectassent, donec a
 praefecto annonae tanta res ad senatum deferretur, quae consulem
 non auctorem solum desideraret, sed etiam vindicem;

turn 
 tum 
 Quinctius consules immerito increpari ait, qui
 constricti legibus de provocatione ad dissolvendum imperium
 latis nequaquam tantum virium in magistratu ad 
 ear 
 eam 
 rem pro atrocitate vindicandam quantum
 animi haberent. opus esse non forti solum viro, sed etiam libero
 exsolutoque legum vinclis.

itaque se dictatorem L. Quinctium dicturum; ibi animum parem
 tantae potestati esse. adprobantibus cunctis primo Quinctius
 abnuere et, quid sibi vellent, rogitare, qui se aetate exacta
 tantae dimicationi obicerent.

dein cum undique plus in illo senili animo non consilii modo, sed
 etiam virtutis esse quam in omnibus aliis dicerent laudibusque 
 baud 
 haud 
 inmeritis onerarent et consul nihil remitteret,
 precatus tandem deos inmortales Cincinnatus,

ne senectus sua in tam trepidis rebus damno dedecorive rei
 publicae esset, dictator a consule dicitur. ipse deinde C.
 Servilium Ahalam magistrum equitum dicit.

postero die dispositis praesidiis cum in forum descendisset
 conversaque in eum plebs novitate rei ac miraculo esset et
 Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam vim tanti imperii
 cernerent,

expertes consiliorum regni, qui tumultus, quod bellum repens aut
 dictatoriam maiestatem aut Quinctium post octogesimum annum
 rectorem rei publicae quaesisset,

rogitarent, missus ab dictatore Servilius magister equitum ad
 Maelium “vocat te” inquit “dictator.” cum pavidus ille, quid
 vellet, quaereret Serviliusque causam dicendam esse proponeret
 crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum,

tunc Maelius recipere se in catervam suorum et primum
 circumspectans tergiversari, postremo, cum apparitor iussu
 magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque
 fidem plebis Romanae inplorare et opprimi se consensu patrum
 dicere, quod plebi benigne fecisset;

orare, ut opem sibi ultimo in discrimine ferrent neve ante oculos
 suos trucidari sinerent.

haec eum vociferantem adsecutus Ahala Servilius obtruncat
 respersusque cruore obtruncati , stipatus caterva
 patriciorum iuvenum, dictatori renuntiat vocatum ad eum Maelium
 repulso apparitore concitantem multitudinem poenam meritam habere.

tur 
 tum 
 dictator “macte virtute” inquit, “C. Servili, esto
 liberata re publica.”

tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti ad
 contionem vocari iussit et Maelium iure caesum pronuntiavit,
 etiam si regni crimine insons fuerit, qui vocatus a magistro
 equitum ad dictatorem non venisset.

se ad causam cognoscendam consedisse, qua cognita habiturum
 fuisse Maelium similem causae fortunam; vim parantem, ne iudicio
 se committeret, vi coercitum esse.

nec cum eo tamquam cum cive agendum fuisse, qui natus in libero
 populo inter iura legesque, ex qua urbe reges exactos sciret
 eodemque anno sororis filios regis et liberos consulis,
 liberatoris patriae, propter pactionem indicatam recipiendorum
 in urbem regum a patre securi esse percussos,

ex qua 
 Conlatinum 
 Collatinum 
 Tarquinium consulem nominis odio abdicare se
 magistratu atque exulare iussum, in qua de Sp. Cassio post
 aliquot annos propter consilia inita de regno supplicium
 sumptum, in qua nuper decemviros bonis, exilio, capite multatos
 ob superbiam regiam, in ea Sp. Maelius spem regni
 conceperit.

et quis homo? quamquam nullam nobilitatem, nullos honores, 
 nlla 
 nulla 
 merita cuiquam ad dominationem pandere viam; sed tamen
 Claudios, Cassios consulatibus, decemviratibus suis maiorumque
 honoribus, splendore familiarum sustulisse animos, quo nefas
 fuerit;

Sp. Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam sperandus
 fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris sperasse
 libertatem se civium suorum emisse ciboque obiciendo ratum
 victorem finitimorum omnium populum in servitutem perlici
 posse,

ut, quem senatorem concoquere civitas vix posset, regem ferret
 Romuli conditoris ab diis orti, recepti ad deos, insignia atque
 imperium habentem.

non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec satis
 esse sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque, intra quae
 tantum amentiae conceptum esset, dissiparentur bonaque contacta
 pretiis regni mercandi publicarentur. iubere
 itaque quaestores vendere ea bona atque in publicum
 redigere.

domum deinde, ut monumento area esset oppressae nefariae spei,
 dirui extemplo iussit. id Aequimelium appellatum est.

L. Minucius bove aurato et statua extra
 portam Trigeminam est donatus ne plebe quidem invita, quia
 frumentum Maelianum assibus in modios aestimatum plebi
 divisit.

hunc Minucium apud quosdam auctores transisse a patribus ad
 plebem undecimumque tribunum plebis cooptatum seditionem motam
 ex Maeliana caede sedasse invenio;

ceterum vix credibile est numerum tribunorum patres augeri
 passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum,
 nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse aut certe
 temptasse. sed ante omnia refellit falsum imaginis titulum
 paucis ante 
 asnis 
 annis 
 lege cautum, ne tribunis collegam cooptare liceret. Q.
 Caecilius, Q. Iunius, Sex.

Titinius soli ex collegio tribunorum neque tulerant de honoribus
 Minuci legem et criminari nunc Minucium nunc Servilium apud
 plebem querique indignam necem Maelii non destiterant.

pervicerunt igitur, ut tribunorum militum potius quam consulum
 comitia haberentur, 
 baud 
 haud 
 dubii, quin sex locis — tot enim iam creari licebat —
 et plebei aliqui profitendo se ultores fore 
 Maelinae 
 Maelianae 
 caedis crearentur. Plebs,

quamquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec
 pluris quam tres tribunos consulari potestate creavit et in his
 L. Quinctium, Cincinnati filium, ex cuius dictaturae invidia
 tumultus quaerebatur.

praelatus suffragiis Quinctio Mam. Aemilius, vir summae
 dignitatis; L. Iulium tertium creant.

in horum magistratu Fidenae, colonia Romana, ad Lartem Tolumnium 
 [Veientium 
 Ueientium 
 regem ac Veientes defecere.

maius additum defectioni scelus: 
 Q. 
 C. 
 Fulcinium, Cloelium Tullum, Sp. Antium, L. Roscium,
 legatos Romanos, causam novi consilii quaerentes, iussu Tolumni interfecerunt.

levant quidam regis facinus: in tesserarum prospero iactu vocem
 eius ambiguam, ut occidi iussisse videretur, a Fidenatibus
 exceptam causam mortis legatis fuisse:

rem incredibilem, interventu Fidenatium, novorum sociorum,
 consulentium de caede ruptura ius gentium, non aversum ab
 intentione lusus animum nec deinde in errorem versum facinus.
 propius est fidem obstringi Fidenatium populum,

ne respicere spem ullam ab Romanis posset, conscientia tanti
 sceleris voluisse.

legatorum, qui Fidenis caesi erant, statuae publice in rostris
 positae sunt. cum Veientibus Fidenatibusque, praeterquam
 finitumis populis, ab causa etiam tam nefanda bellum exorsis
 atrox dimicatio instabat.

itaque ad curam summae rerum quieta plebe tribunisque eius nihil
 controversiae fuit, quin consules crearentur M. Geganius
 Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas, a bello, credo, quod
 deinde gessit, appellatus.

hic enim primus cis Anienem cum rege Veientium secundo proelio
 conflixit nec incruentam victoriam rettulit. maior itaque ex
 civibus amissis dolor quam laetitia fusis hostibus fuit, et
 senatus ut in trepidis rebus dictatorem dici Mam. Aemilium
 iussit. is magistrum equitum ex collegio prioris anni,

quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L.
 Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit.

ad dilectum a consulibus habitum centuriones veteres belli periti
 adiecti et numerus amissorum proxima pugna expletus. legatos T. Quinctium Capitolinum et M. Fabium
 Vibulanum sequi se dictator iussit.

cum potestas maior 
 turn 
 tum 
 vir quoque potestati par hostes ex agro Romano trans
 Anienem submovere; collesque inter Fidenas atque Anienem
 ceperunt referentes castra nec ante in campos degressi sunt,
 quam legiones Faliscorum auxilio venerunt.

tur 
 tum 
 demum castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum posita
 et dictator Romanus 
 baud 
 haud 
 procul inde ad confluenti. consedit in
 utriusque ripis amnis, qua assequi munimento poterat, vallo
 interposito. postero die in aciem eduxit.

inter hostes variae fuere sententiae. Faliscus, procul ab domo
 militiam aegre patiens satisque fidens sibi, poscere pugnam;
 Veienti Fidenatique plus spei in trahendo bello esse.

Tolumnius, quamquam suorum magis placebant consilia, ne
 longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se
 pugnaturum edicit.

dictatori ac Romanis, quod detractasset pugnam hostis, animi
 accessere; posteroque die, iam militibus castra urbemque se
 oppugnaturos frementibus, ni copia pugnae fiat, utrimque acies
 inter bina castra in medium campi procedunt.

Veiens multitudine abundans, qui inter dimicationem castra Romana
 adgrederentur, post montes circummisit. trium populorum
 exercitus ita stetit instructus, ut dextrum cornu Veientes,
 sinistrum Falisci tenerent, medii Fidenates essent.

dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem
 Capitolinus Quinctius intulit signa; ante mediam aciem cum
 equitatu magister equitum processit.

parumper silentium et quies fuit nec Etruscis, nisi cogerentur,
 pugnam inituris et dictatore arcem Romanam respectante, ut extemplo proelium committeret, si ab auguribus, simul aves rite
 admisissent, ex conposito tolleretur signum.

quod ubi conspexit, primos equites clamore sublato 
 iu 
 in 
 hostem emisit;

secuta peditum acies ingenti vi conflixit. nulla parte legiones
 Etruscae sustinuere impetum Romanorum; eques maxime resistebat;
 equitumque longe fortissimus ipse rex ab omni parte effuse
 sequentibus obequitans Romanis trahebat certamen.

erat tum inter equites tribunus 
 militumi 
 militum 
 A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis,
 animo ac viribus par memorque generis, quod amplissimum acceptum
 maius auctiusque reliquit posteris. is cum ad impetum
 Tolumni,

quacumque se intendisset, trepidantes Romanas
 videret turmas insignemque eum regio habitu volitantem tota acie
 cognosset, “hicine est” inquit

“ruptor foederis humani violatorque gentium iuris? iam ego hanc
 mactatam victimam, si modo sancti quicquam in terris esse dii
 volunt, legatorum manibus dabo.”

calcaribus subditis infesta cuspide in unum fertur hostem; quem
 cum ictum equo deiecisset, confestim et ipse hasta innixus se in
 pedes excepit.

adsurgentem ibi regem umbone resupinat repetitumque saepius
 cuspide ad terram adfixit. 
 tur 
 tum 
 exsangui detracta spolia, caputque abscisum victor
 spiculo gerens terrore caesi regis hostes perfudit. ita equitum
 quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen.

dictator legionibus fugatis instat et ad castra conpulsos caedit.
 Fidenatium plurimi locorum notitia effugere in montes. Cossus
 Tiberim cum equitatu transvectus ex agro Veientano ingentem
 detulit praedam ad urbem. inter proelium

et ad castra Romana pugnatum est adversus partem copiarum ab
 Tolumnio, ut ante dictum est, ad castra missam.

Fabius Vibulanus corona primum vallum defendit; intentos deinde
 hostes in vallum egressus dextra principali cum triariis repente
 invadit. quo pavore iniecto caedes minor, quia 
 panciores 
 pauciores 
 erant, fuga non minus trepida quam in acie fuit.

omnibus locis re bene gesta dictator senatus — consulto iussuque
 populi triumphans in urbem rediit.

longe maximum triumphi spectaculum fuit Cossus spolia opima regis
 interfecti gerens. in eum milites carmina incondita aequantes
 eum Romulo canere. spolia in aede Iovis Feretrii prope Romuli
 spolia,

quae prima opima appellata sola ea tempestate erant, cum sollemni
 dedicatione dono fixit; averteratque in se a curru dictatoris
 civium ora et celebritatis eius diei fructum prope solus
 tulerat.

dictator coronam auream libram pondo ex publica pecunia populi
 iussu in Capitolio Iovi donum posuit.

Omnis 
 omnes 
 ante me auctores secutus A. Cornelium Cossum tribunum
 militum secunda spolia opima Iovis Feretrii templo intulisse
 exposui;

ceterum, praeterquam quod ea rite opima spolia habentur, quae dux
 duci detraxit, nec ducem novimus, nisi cuius auspicio bellum
 geritur, titulus ipse spoliis inscriptus illos meque arguit
 consulem ea Cossum cepisse.

hoc ego cum Augustum Caesarem, templorum omnium conditorem aut
 restitutorem, ingressum aedem Feretrii Iovis, quam vetustate
 dilapsam refecit, se ipsum in thorace linteo scriptum legisse
 audissem, prope sacrilegium ratus sum Cosso spoliorum suorum
 Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem.

quis ea in re sit error, quod tam veteres annales quodque
 magistratuum libri, quos linteos in aede repositos Monetae Macer
 Licinius citat identidem auctores, decimo post demum anno cum T.
 Quinctio Poeno A. Cornelium Cossum consulem habeant, existimatio
 communis omnibus est.

nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum
 transferri possit, quod inbelle triennium ferme pestilentia
 inopiaque frugum circa A. Cornelium consulem fuit, adeo ut
 quidam annales velut funesti nihil praeter nomina consulum
 suggerant.

tertius ab consulatu Cossi annus tribunum eum militum consulari
 potestate habet, eodem anno magistrum equitum; quo in imperio
 alteram insignem edidit pugnam equestrem. ea libera coniectura
 est, sed, ut ego arbitror, vana; aversari enim omnes opiniones
 licet,

cum auctor pugnae recentibus spoliis in sacra sede positis Iovem
 prope ipsum, cui vota erant, Romulumque intuens, haud spernendos
 falsi tituli testes, se A. Cornelium Cossum consulem
 scripserit.

M. Cornelio Maluginense, L. Papirio Crasso consulibus exercitus
 in agrum Veientem ac Faliscum ducti, praedae abactae hominum
 pecorumque;

hostis in agris nusquam inventus neque pugnandi copia facta;
 urbes tamen non oppugnatae, quia pestilentia populum invasit. et seditiones domi quaesitae sunt nec motae tamen ab
 Sp. Maelio tribuno plebis,

qui favore nominis moturum se aliquid ratus et Minucio diem
 dixerat et rogationem de publicandis bonis Servili Ahalae
 tulerat,

falsis criminibus a Minucio circumventum Maelium arguens,
 Servilio caedem civis indemnati obiciens. quae vaniora ad
 populum ipso auctore fuere.

ceterum magis vis morbi ingravescens curae erat terroresque ac
 prodigia, maxime quod crebris motibus terrae ruere in agris
 nuntiabantur tecta. obsecratio itaque a populo duumviris
 praeeuntibus est facta. Pestilentior inde annus C. Iulio
 iterum

et L. Verginio consulibus tantum vastitatis in urbe agrisque
 fecit, ut non modo praedandi causa quisquam ex agro Romano
 exiret bellive inferendi memoria patribus aut plebi esset,

sed ultro Fidenates, qui se primo aut montibus aut muris
 tenuerant, populabundi descenderent in agrum Romanum.

deinde Veientium exercitu accito — nam Falisci perpelli ad
 instaurandum bellum neque clade Romanorum neque sociorum
 precibus potuere — duo populi transiere Anienem atque 
 baud 
 haud 
 procul Collina porta signa habuere.

trepidatum itaque non in agris magis quam in urbe est. Iulius
 consul in aggere murisque explicat copias, a Verginio senatus in
 aede Quirini consulitur. dictatorem dici 
 A. 
 Q. 
 Servilium placet, cui Prisco alii, alii Structo fuisse
 cognomen tradunt.

Verginius, dum collegam consuleret, moratus permittente eo nocte
 dictatorem dixit. is sibi magistrum equitum Postumum Aebutium
 Helvam dicit.

dictator omnes luce prima extra portam Collinam adesse iubet.
 quibuscumque vires subpetebant ad arma ferenda, praesto
 fuere.

signa ex aerario prompta feruntur ad dictatorem. quae cum
 agerentur, hostes in loca altiora concessere. eo dictator agmine
 infesto subiit nec procul Nomento signis conlatis fudit Etruscas
 legiones; conpulit inde in urbem Fidenas valloque 
 clrcumdedit; 
 circumdedit;

sed neque scalis capi poterat urbs alta et munita, neque 
 i1 
 in 
 obsidione vis ulla erat, quia frumentum non
 necessitati modo satis, sed copiae quoque abunde ex ante
 convecto sufficiebat.

ita expugnandi pariter cogendique ad deditionem spe amissa
 dictator in locis propter propinquitatem notis ab adversa parte
 urbis maxime neglecta, quia suapte natura tutissima erat, agere
 in arcem cuniculum instituit.

ipse diversissimis locis subeundo ad moenia quadrifariam diviso
 exercitu, qui alii aliis succederent ad pugnam, continenti die
 ac nocte proelio ab sensu operis hostes avertebat,

donec perfosso a castris monte erecta in arcem via est,
 intentisque Etruscis ad vanas a certo periculo minas clamor
 supra caput hostilis captam urbem ostendit.

eo anno C. Furius Pacilus et M. Geganius Macerinus censores
 villam publicam in campo Martio probaverunt; ibique primum
 census populi est actus.

eosdem consules insequenti anno refectos Iulium tertium,
 Verginium iterum apud Macrum Licinium invenio;

Valerius Antias atque Tubero M. Manlium et Q. Sulpicium consules
 in eum annum edunt. ceterum in tam discrepanti editione et
 Tubero et Macer libros linteos auctores profitentur; neuter
 tribunos militum eo anno fuisse traditum ab scriptoribus
 antiquis dissimulat.

Licinio libros 
 baud 
 haud 
 dubie sequi linteos placet; Tubero incertus veri est.
 sit inter cetera vetustate cooperta hoc quoque in incerto
 positum.

Trepidatum 
 trepidatum 
 in Etruria est post Fidenas captas non Veientibus
 solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis
 memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebellantibus non
 adfuerant.

igitur cum duae civitates legatis circa duodecim populos missis
 inpetrassent, ut ad Voltumnae fanum indiceretur omni Etruriae
 concilium, velut magno inde tumultu inminente senatus Mam.
 Aemilium dictatorem iterum dici iussit.

ab eo A. Postumius Tubertus magister equitum est dictus;
 bellumque tanto maiore quam proxime conatu apparatum est, quanto
 plus erat ab omni Etruria periculi, quam ab duobus populis
 fuerat.

ea res aliquanto expectatione omnium tranquillior fuit.

itaque cum renuntiatum a mercatoribus esset negata Veientibus
 auxilia iussosque suo consilio bellum initum suis viribus exequi
 nec adversarum rerum quaerere socios, cum quibus spem integram
 communicare noluerint,

tur 
 sint 
 dictator, ne nequiquam creatus esset, materia
 quaerendae bello gloriae adempta in pace aliquid operis edere,
 quod monumentum esset dictaturae, cupiens censuram minuere parat
 seu nimiam potestatem ratus seu non tam magnitudine honoris quam
 diuturnitate offensus.

contione itaque advocata rem publicam foris gerendam ait tutaque
 omnia praestanda deos inmortales suscepisse; se, quod intra
 muros agendum esset, libertati populi Romani consulturum.
 maximam autem eius custodiam esse, si magna imperia diuturna non
 essent et temporis. modus inponeretur, quibus iuris inponi non
 posset. alios magistratus annuos esse, quinquennalem
 censuram.

grave esse iisdem per tot annos, magnam partem vitae, obnoxios
 vivere. se legem laturum, ne plus quam annua ac semenstris
 censura esset.

consensu ingenti populi legem postero die pertulit et “ut re
 ipsa” inquit “sciatis, Quirites, quam mihi diuturna non placeant
 imperia, dictatura me abdico.” 
 Deposito 
 deposito 
 suo magistratu,

inposito fine alteri cum gratulatione ac favore ingenti populi
 domum est reductus. censores aegre passi Mamercum, quod
 magistratum populi Romani minuisset, tribu moverunt
 octiplicatoque censu aerarium fecerunt.

quam rem ipsum ingenti animo tulisse ferunt causam potius
 ignominiae intuentem quam ignominiam; primores patrum, quamquam
 deminutum censurae 
 ins 
 ius 
 noluissent, exemplo acerbitatis censoriae offensos,
 quippe cum se quisque diutius ac saepius subiectum censoribus
 fore cerneret quam censuram gesturum;

populi certe tanta indignatio coorta dicitur, ut via a censoribus
 nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri
 quiverit.

tribuni plebi adsiduis contentionibus prohibendo consularia
 comitia, cum res prope ad interregnum perducta esset, evicere
 tandem, ut tribuni militum consulari potestate crearentur.

victoriae praemium quod petebatur, ut plebeius crearetur, nullum
 fuit; omnes patricii creati sunt, M. Fabius Vibulanus, M.
 Folius, L. Sergius Fidenas.

pestilentia eo anno aliarum rerum otium praebuit. aedis Apollini
 pro valetudine populi vota est. multa duumviri ex libris
 placandae deum irae avertendaeque a populo pestis causa
 fecere;

magna tamen clades in urbe agrisque promiscua hominum pecorumque
 pernicie accepta famem quoque ex pestilentia, morbo inplicitis
 cultoribus agrorum, timentes in Etruriam Pomptinumque agrum et
 Cumas, postremo in Siciliam quoque frumenti causa misere.
 consularium comitiorum nulla mentio habita est;

tribuni militum consulari potestate omnes patricii creati sunt,
 L. Pinarius Mamercus, L. Furius Medullinus, Sp. Postumius
 Albus.

eo anno vis morbi levata,

neque a penuria frumenti, quia ante provisum erat, periculum
 fuit. consilia de movendo bello in Volscorum Aequorumque
 conciliis et in Etruria ad fanum Voltumnae agitata. ibi prolatae
 in annum res,

decretoque cautum, ne quod ante concilium fieret nequiquam
 Veiente populo querente eandem, qua Fidenae deletae sint,
 inminere Veis fortunam.

Interim 
 interim 
 Romae principes plebis iam diu nequiquam inminentes
 spei maioris honoris, dum foris otium esset, coetus indicere in
 domos tribunorum plebis;

ibi secreta consilia agitare; queri se a plebe adeo
 spretos, ut, cum per tot annos tribuni militum consulari
 potestate creentur, nulli umquam plebeio ad eum honorem aditus
 fuerit.

multum providisse suos maiores, qui caverint, ne cui patricio
 plebei magistratus paterent; aut patricios habendos fuisse
 tribunos plebi; adeo se suis etiam sordere nec a plebe minus
 quam a patribus contemni.

alii purgare plebem, culpam in patres vertere: eorum ambitione
 artibusque fieri, ut obsaeptum plebi sit ad honorem iter. si
 plebi respirare ab eorum mixtis precibus minisque liceat,
 memorem 
 earn 
 eam 
 suorum inituram suffragia esse et parto auxilio
 imperium quoque adscituram.

placet tollendae ambitionis causa tribunos legem promulgare, ne
 cui album in vestimentum addere petitionis causa liceret. parva
 nunc res et vix serio agenda videri possit, quae 
 tune 
 tunc 
 ingenti certamine patres ac plebem accendit.

vicere tamen tribuni, ut legem perferrent; apparebatque inritatis
 animis plebem ad suos studia inclinaturam. quae ne libera
 essent, senatus consultum factum est, ut consularia comitia
 haberentur.

tumultus causa fuit, quem ab Aequis et Volscis Latini atque
 Hernici nuntiarant.

T. Quinctius Luci filius Cincinnatus — eidem et Poeno cognomen
 additur — et Cn. 
 lulius 
 Iulius 
 Mento consules facti. nec ultra terror belli est
 dilatus.

lege sacrata, quae maxima apud eos vis cogendae militiae erat,
 dilectu habito utrimque validi exercitus profecti in Algidum
 convenere ibique seorsum Aequi,

seorsum Volsci castra communivere, intentiorque quam umquam ante
 muniendi exercendique militem cura ducibus erat.

eo plus nuntii terroris Romam attulere. senatui dictatorem dici
 placuit, quia etsi saepe victi populi maiore tamen conatu quam
 alias umquam rebellarant et aliquantum Romanae iuventutis morbo
 absumptum erat.

ante omnia pravitas consulum discordiaque inter ipsos et
 certamina in consiliis omnibus terrebant. sunt qui male pugnatum ab his consulibus in Algido auctores sint
 eamque causam dictatoris creandi fuisse.

illud satis constat, ad alia discordes in uno adversus patrum
 voluntatem consensisse, ne dicerent dictatorem, donec, cum alia
 aliis terribiliora adferrentur nec in auctoritate senatus
 consules essent, Q. Servilius Priscus summis honoribus egregie
 usus “vos” inquit, “tribuni plebis,

quoniam ad extrema ventum est, senatus appellat, ut in tanto
 discrimine rei publicae dictatorem dicere consules pro potestate
 vestra cogatis.”

qua voce audita occasionem oblatam rati tribuni augendae
 potestatis secedunt proque collegio pronuntiant placere consules
 senatui dicto audientes esse; si adversus consensum amplissimi
 ordinis ultra tendant, in vincla se duci eos iussuros.

consules ab tribunis quam ab senatu vinci maluerunt proditum a
 patribus summi 
 imperil 
 imperii 
 
 ins 
 ius 
 datumque sub iugum tribuniciae potestati consulatum
 memorantes, si quidem cogi aliquid pro potestate ab tribuno
 consules et — quo quid ulterius privato timendum foret? — in
 vincla etiam duci possent.

sors, ut dictatorem diceret — nam ne id quidem inter collegas
 convenerat , T. Quinctio evenit. is A. Postumium Tubertum,
 socerum suum, severissimi 
 imperil 
 imperii 
 virum, dictatorem dixit; ab eo L. Iulius magister
 equitum est dictus.

dilectus simul edicitur et iustitium, neque aliud tota urbe agi
 quam bellum apparari. cognitio vacantium militiae munere post
 bellum differtur. ita dubii quoque inclinant ad nomina danda. et
 Hernicis Latinisque milites imperati; utrimque enixe oboeditum
 dictatori est.

haec omnia celeritate ingenti acta; relictoque Cn. Iulio consule
 ad praesidium urbis et L. Iulio magistro equitum ad subita belli
 ministeria, ne qua res, qua eguissent in castris, moraretur,
 dictator praeeunte A. Cornelio pontifice maximo ludos magnos
 tumultus causa vovit

profectusque ab urbe diviso cum Quinctio consule
 exercitu ad hostes pervenit.

sicut bina castra hostium parvo inter se spatio distantia
 viderunt, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator
 Tusculo, consul Lanuvio propiorem locum castris ceperunt.

ita quattuor exercitus totidem munimenta planitiem in medio, non
 parvis modo excursionibus ad proelia, sed vel ad explicandas
 utrimque acies satis patentem, habebant.

nec, ex quo castris castra collata sunt, cessatum a levibus
 proeliis est facile patiente dictatore conferendo vires spem
 universae victoriae, temptato paulatim eventu certaminum, suos
 praecipere.

itaque hostes nulla in proelio iusto relicta spe noctu adorti
 castra consulis rem in casum ancipitis eventus committunt.
 clamor subito ortus non consulis modo vigiles, exercitum deinde
 omnem, sed dictatorem quoque ex somno excivit.

ubi praesenti ope res egebat, consul nec animo defecit nec
 consilio: pars militum portarum stationes firmant, pars corona
 vallum cingunt.

in alteris apud dictatorem castris quo minus tumultus est, eo
 plus animadvertitur, quid opus facto sit. missum extemplo ad
 castra subsidium, cui Sp. Postumius Albus legatus praeficitur;
 ipse parte copiarum parvo circuitu locum maxime secretum ab
 tumultu petit, unde ex necopinato aversum hostem invadat.

Q. Sulpicium legatum praeficit castris; M. Fabio legato adsignat
 equites nec ante lucem movere iubet manum inter nocturnos
 tumultus moderatu difficilem. omnia, quae vel alius imperator
 prudens et inpiger in tali re praeciperet ageretque, praecipit
 ordine atque agit;

illud eximium consilii animique specimen et neutiquam vulgatae
 laudis, quod ultro ad oppugnanda castra hostium, unde maiore
 agmine profectos exploratum fuerat, M. Geganium cum cohortibus
 delectis misit.

qui postquam intentos homines in eventum periculi alieni pro se
 incautos neglectis vigiliis stationibusque est adortus, prius
 paene cepit castra, quam oppugnari hostes satis scirent.

inde fumo, ut convenerat, datum signum ubi
 conspectum ab dictatore est, exclamat capta hostium castra
 nuntiarique passim iubet.

et iam 
 luciscebat 
 lucescebat 
 omniaque sub oculis erant. et Fabius cum equitatu
 impetum dederat, et consul eruptionem e castris in trepidos iam
 hostes fecerat;

dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus
 circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti
 undique obiecerat victorem peditem equitemque.

circumventi igitur iam in medio ad unum omnes poenas rebellionis
 dedissent, ni Vettius Messius ex Volscis, nobilior vir factis
 quam genere, iam orbem volventes suos increpans clara voce “hic
 praebituri” inquit

“vos 
 tells 
 telis 
 hostium estis indefensi, inulti? quid igitur arma
 habetis aut quid ultro bellum intulistis in otio tumultuosi, in
 bello segnes? quid hic stantibus spei est? an deum aliquem
 protecturum vos rapturumque hinc putatis? ferro via facienda
 est.

hac, qua me praegressum videritis, agite, qui visuri domos
 parentes, coniuges liberos estis, ite 
 mecum! 
 mecum. 
 non murus nec vallum, sed armati armatis obstant.
 virtute pares, necessitate, quae ultimum ac maximum telum est,
 superiores estis.”

haec locutum exsequentemque dicta redintegrato clamore secuti
 dant inpressionem, qua Postumius Albus cohortes obiecerat; et
 moverunt victorem, 
 done 
 donec 
 dictator pedem iam referentibus suit 
 advenit, eoque omne proelium versum est.

uni viro, Messio, fortuna hostium innititur. multa utrimque
 vulnera, multa passim caedes est. iam ne duces quidem Romani
 incruenti pugnant.

unus Postumius ictus saxo perfracto capite acie excessit, non
 dictatorem umerus vulneratus, non Fabium prope affixum equo
 femur, non bracchium abscisum consulem ex tam ancipiti proelio
 summovit.

Messium impetus per stratos caede hostes cum globo fortissimorum
 iuvenum extulit ad castra Volscorum, quae nondum capta erant.
 eodem omnis acies inclinatur.

consul effusos usque ad vallum persecutus ipsa castra vallumque
 adgreditur; eodem et dictator alia parte copias admovet.

non segnior oppugnatio est, quam pugna fuerat. consulem signum
 quoque intra vallum iniecisse ferunt, quo milites acrius
 subirent, repetendoque signo primam inpressionem factam; et
 dictator proruto vallo iam in castra proelium intulerat.

tum abici passim arma ac dedi hostes coepti; castrisque et his
 captis hostes praeter senatores omnes venumdati sunt. praedae
 pars sua cognoscentibus Latinis atque Hernicis reddita, partem
 sub hasta dictator vendidit; praepositoque consule castris ipse
 triumphans invectus urbem dictatura se abdicavit. 
 Egregiae 
 egregiae 
 dictaturae tristem memoriam faciunt,

qui filium ab A. Postumio, quod occasione bene pugnandi 
 eaptus 
 captus 
 iniussu decesserit praesidio, victorem securi
 percussum tradunt.

nec libet credere et licet in variis opinionibus; et argumento
 est, quod imperia Manliana, non Postumiana appellata sunt, cum,
 qui prior auctor tam saevi exempli foret, occupaturus insignem
 titulum crudelitatis fuerit. Imperioso quoque Manlio cognomen
 inditum; Postumius nulla tristi nota est insignitus.

Cn. Iulius consul aedem Apollinis absente collega sine sorte
 dedicavit. aegre id passus Quinctius, cum dimisso exercitu in
 urbem redisset, nequiquam in senatu est conquestus.

insigni magnis rebus anno additur nihil tum ad rem Romanam
 pertinere visum, quod Carthaginienses, tanti hostes futuri, tum
 primum per seditiones Siculorum ad partis alterius auxilium in
 Siciliam exercitum traiecere.

agitatum in urbe ab tribunis plebis, ut tribuni militum consulari
 potestate crearentur, nec obtineri potuit. consules fiunt L.
 Papirius Crassus, L. Iulius. Aequorum legati foedus ab senatu
 cum petissent et pro foedere deditio ostentaretur, indutias 
 ainornm 
 annorum 
 octo impetraverunt;

Volscorum res super acceptam in Algido cladem pertinaci certamine
 inter pacis bellique auctores in iurgia et seditiones versa:
 undique otium 
 fruit 
 fuit 
 Romanis.

legem de multarum aestimatione pergratam populo cum ab tribunis
 parari consules unius ex collegio proditione excepissent, ipsi
 praeoccupaverunt ferre.

consules L. Sergius Fidenas iterum, Hostus Lucretius
 Tricipitinus. nihil dignum dictu actum his consulibus. secuti
 eos consules A. Cornelius Cossus, T. Quinctius Poenus
 iterum.

Veientes in agrum Romanum excursiones fecerunt. fama fuit quosdam
 ex Fidenatium iuventute participes eius populationis fuisse,
 cognitioque eius rei L. Sergio et Q. Servilio et Mam. Aemilio
 permissa.

quidam Ostiam relegati, quod, cur per eos dies a Fidenis
 afuissent, parum constabat. colonorum additus numerus agerque
 iis bello interemptorum adsignatus.

siccitate eo anno plurimum laboratum est, nec caelestes modo
 defuerunt aquae, sed terra quoque ingenito umore egens vix ad
 perennes suffecit amnes.

defectus alibi aquarum circa torridos fontes rivosque stragem
 siti pecorum morientium dedit; scabie alia absumpta; vulgatique
 contactu in homines morbi. et primo in agrestes ingruerant
 servitiaque;

urbs deinde inpletur. nec corpora modo adfecta tabo, sed animos
 quoque multiplex religio et pleraque externa invasit novos ritus
 sacrificandi vaticinando inferentibus in domos, quibus quaestui
 sunt capti superstitione animi,

donec publicus iam pudor ad primores civitatis pervenit cernentes
 in omnibus vicis sacellisque peregrina atque insolita piacula
 pacis deum exposcendae.

datum inde negotium aedilibus, ut animadverterent, ne qui nisi
 Romani dii neu quo alio more quam patrio colerentur. Irae
 adversus Veientes in insequentem annum,

C. Servilium Ahalam, L. Papirium 
 Mugilanum 
 Mugillanum 
 consules, dilatae sunt.

tune 
 nihil 
 quoque, ne confestim bellum indiceretur 
 neve exercitus mitterentur, religio obstitit; fetiales prius
 mittendos ad res repetendas censuere.

cum Veientibus nuper acie dimicatum ad Nomentum et Fidenas
 fuerat, indutiaeque inde, non pax facta, quarum et dies exierat
 et ante diem rebellaverant; missi tamen fetiales; nec eorum, cum
 more patrum iurati repeterent res, verba sunt audita.

controversia inde fuit, utrum populi iussu indiceretur bellum, an
 satis esset senatus consultum. pervicere tribuni denuntiando
 inpedituros se dilectum, ut Quinctius consul de bello ad populum
 ferret. omnes centuriae iussere. in eo quoque plebs superior
 fuit,

quod tenuit, ne consules in proximum annum crearentur.

tribuni militum consulari potestate quattuor creati sunt, T.
 Quinctius Poenus ex consulatu, C. Furius, M. Postumius, A.
 Cornelius Cossus.

ex his Cossus praefuit urbi; tres dilectu habito profecti sunt
 Veios documentoque fuere, quam plurium imperium bello inutile
 esset. tendendo ad sua quisque consilia, cum aliud alii
 videretur, aperuerunt occasionem ad bene rem
 gerendam locum hosti;

incertam namque aciem signum aliis dari, receptui aliis cani
 iubentibus invasere opportune Veientes. castra propinqua
 turbatos ac terga dantes accepere; plus itaque ignominiae quam
 cladis est acceptum. maesta civitas fuit vinci insueta;

odisse tribunos, poscere dictatorem: in eo verti spes civitatis.
 et cum ibi quoque religio obstaret, ne non posset nisi ab
 consule dici dictator, augures consulti eam religionem
 exemere.

A. Cornelius dictatorem Mam. Aemilium dixit et ipse ab eo
 magister equitum est dictus; adeo, simul fortuna civitatis
 virtute vera eguit, nihil censoria animadversio effecit, quo
 minus regimen rerum ex notata indigne domo peteretur.

Veientes re secunda elati missis circum Etruriae populos legatis
 iactando tres duces Romanos ab se uno proelio fusos, cum tamen
 nullam publici consilii societatem movissent, 
 voluntarios undique ad spem praedae adsciverunt.

uni Fidenatium populo rebellare placuit; et tamquam nisi ab
 scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum antea, ita 
 turn 
 tum 
 novorum colonorum caede inbutis armis Veientibus sese
 coniungunt.

consultare inde principes duorum populorum, Veios an Fidenas
 sedem belli caperent. Fidenae visae opportuniores; itaque
 traiecto Tiberi Veientes Fidenas transtulerunt bellum. Romae
 terror ingens erat.

accito exercitu a Veis eoque ipso ab re male gesta perculso
 castra locantur ante portam Collinam, et in muris armati
 dispositi, et iustitium in foro tabernaeque clausae, fiuntque
 omnia castris quam urbi similiora,

cum trepidam civitatem praeconibus per vicos dimissis dictator ad
 contionem advocatam increpuit,

quod animos ex tam levibus momentis fortunae suspensos gererent,
 ut parva iactura accepta, quae ipsa non virtute hostium nec
 ignavia Romani exercitus, sed discordia imperatorum accepta sit,
 Veientem hostem sexiens victum pertimescant Fidenasque prope
 saepius captas quam oppugnatas.

eosdem et Romanos et hostes esse, qui per tot saecula fuerint,
 eosdem animos, easdem corporis vires, eadem arma gerere; se
 quoque eundem dictatorem 
 rMam. 
 Mam. 
 Aemilium esse, qui antea Veientium Fidenatiumque
 adiunctis Faliscis ad Nomentum exercitus fuderit,

et magistrum equitum A. Cornelium eundem in acie fore, qui priore
 bello tribunus militum Larte Tolumnio, rege Veientium, in
 conspectu duorum exercituum occiso spolia opima Iovis Feretrii
 templo intulerit.

proinde memores secum triumphos, secum spolia, secum victoriam
 esse, cum hostibus scelus legatorum contra ius gentium
 interfectorum, caedem in pace Fidenatium colonorum, indutias
 ruptas, septimam infelicem defectionem, arma caperent.

simul castra castris coniunxissent, satis confidere nec
 sceleratissimis hostibus diuturnum ex ignominia exercitus Romani
 gaudium fore, et populum Romanum 
 intellecturum,

quanto melius de re publica meriti sint, qui se dictatorem
 tertium dixerint, quam qui ob ereptum censurae regnum labem
 secundae dictaturae suae inposuerint. 
 Votis 
 uotis 
 deinde nuncupatis profectus mille

et quingentos passus citra Fidenas castra locat dextra montibus,
 laeva Tiberi amne saeptus.

T. Quinctium Poenum legatum occupare montes iubet occultumque id
 iugum capere, quod ab tergo hostibus foret.

ipse postero die, cum Etrusci pleni animorum ab pristini diei
 meliore occasione quam pugna in aciem processissent, cunctatus
 parumper, dum speculatores referrent Quinctium evasisse in iugum
 propinquum arci Fidenarum, signa profert peditumque aciem
 instructam pleno gradu in hostem inducit;

magistro equitum praecipit, ne iniussu pugnam incipiat: se, cum
 opus sit equestri auxilio, signum daturum; 
 tur 
 tum 
 ut memor regiae pugnae, memor opimi doni Romulique ac
 Iovis Feretrii rem gereret.

legiones impetu ingenti confligunt. Romanus odio accensus inpium
 Fidenatem, praedonem Veientem, ruptores indutiarum, cruentos
 legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum suorum,
 perfidos socios, inbelles hostes compellans factis simul
 dictisque odium explet.

Concusserat primo statim congressu hostem, cum repente patefactis
 Fidenarum portis nova erumpit acies inaudita ante id tempus
 invisitataque:

ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota
 conlucens velut fanatico instincta ftrore cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae
 Romanos parumper exterruit.

tur 
 tum 
 dictator magistro equitum equitibusque, 
 tur 
 tum 
 ex montibus Quinctio accito proelium ciens ipse in
 sinistrum cornu, quod, incendio similius quam proelio, territum
 cesserat flammis, accurrit claraque voce

“fumone victi” inquit “velut examen apium loco vestro exacti
 inermi cedetis hosti? non ferro extinguetis ignes? non faces has
 ipsas pro se quisque, si igni, non telis pugnandum
 est, ereptas ultro inferetis?

agite,. nominis Romani ac virtutis patrum vestraeque memores
 vertite incendium hoc in hostium urbem et suis flammis delete
 Fidenas, quas vestris beneficiis placare non potuistis.
 legatorum hoc vos vestrorum colonorumque sanguis vastatique
 fines monent.” ad imperium dictatoris mota cuncta acies.

faces partim emissae excipiuntur, partim vi eripiuntur; utraque
 acies armatur igni.

magister equitum et ipse novat pugnam equestrem. frenos ut
 detrahant equis, imperat et ipse princeps calcaribus subditis
 evectus effreno equo in medios ignes infertur, et alii concitati
 equi libero cursu ferunt equitem in hostem.

pulvis elatus mixtusque fumo lucem ex oculis virorum equorumque
 aufert. ea, quae militem terruerat, species nihil terruit equos.
 ruinae igitur similem stragem eques, quacumque pervaserat,
 dedit.

clamor deinde accidit novus; qui cum utramque mirabundam in se
 aciem vertisset, dictator exclamat Quinctium legatum et suos ab
 tergo hostem adortos; ipse redintegrato clamore infert acrius
 signa.

cum duae acies, duo diversa proelia circumventos Etruscos et a
 fronte et ab tergo urgerent neque in castra retro neque in
 montes, unde se novus hostis obiecerat, iter fugae esset et
 equitem passim liberi frenis distulissent equi, Veientium maxima
 pars Tiberim effusi petunt, Fidenatium qui supersunt ad urbem
 Fidenas tendunt.

infert pavidos fuga in mediam caedem; obtruncantur in ripis;
 alios in aquam conpulsos gurgites ferunt; etiam peritos nandi
 lassitudo et vulnera et pavor degravant; pauci ex multis
 tranant. alterum agmen fertur per castra in urbem.

eodem et Romanos sequentes impetus rapit, Quinctium maxime et cum
 eo degressos modo de montibus, recentissimum ad laborem militem,
 quia ultimo proelio advenerat.

hi postquam mixti hostibus portam intravere, in muros evadunt
 suisque capti oppidi signum ex muro tollunt.

quod ubi dictator conspexit — iam enim et ipse in deserta hostium
 castra penetraverat — , cupientem militem discurrere ad praedam
 spe iniecta maioris in urbe praedae ad portam ducit receptusque
 intra muros in arcem, quo ruere fugientium turbam videbat,
 pergit.

nec minor caedes in urbe quam in proelio fuit, donec abiectis
 armis nihil praeter vitam petentes dictatori deduntur. urbs
 castraque diripiuntur.

postero die singulis captivis ab equite ac centurionibus sorte
 ductis et, quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona
 venumdatis exercitum victorem opulentumque praeda triumphans
 dictator Romam reduxit

iussoque magistro equitum abdicare se magistratu ipse deinde
 abdicavit die sexto decimo reddito in pace imperio, quod in
 bello trepidisque rebus acceperat.

classi quoque ad Fidenas pugnatum cum Veientibus quidam in
 annales rettulere, rem aeque difficilem atque incredibilem nec
 nunc lato satis ad hoc amne et 
 tur 
 tum 
 aliquanto,

ut a veteribus accepimus, artiore, nisi in traiectu forte
 fluminis prohibendo aliquarum navium concursum in maius, ut fit,
 celebrantes navalis victoriae vanum titulum adpetivere.

insequens annus tribunos militares consulari potestate habuit A.
 Sempronium Atratinum, L. Quinctium Cincinnatum, L. Furium
 Medullinum, L. Horatium Barbatum.

Veientibus annorum viginti indutiae datae et Aequis triennii, cum
 plurium annorum petissent; et ab seditionibus urbanis otium 
 fait. 
 fuit.

annum insequentem neque bello foris neque domi seditione insignem
 ludi bello voti celebrem et tribunorum militum apparatu et
 finitimorum concursu fecere.

tribuni consulari potestate erant Ap. 
 Claudius Crassus, Sp. Nautius Rutilus, L. Sergius Fidenas, Sex.
 Iulius Iulus. spectaculum comitate etiam hospitum, ad quam
 publice consenserant, advenis gratius 
 fait. 
 fuit.

post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt
 obiurgantium multitudinem, quod admiratione eorum,
 quos odisset, stupens in aeterno se ipsa teneret servitio

et non modo ad spem consulatus in partem revocandi aspirare non
 auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae
 communia essent 
 coniitia 
 comitia 
 patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset.
 desineret ergo mirari,

cur nemo de commodis plebis ageret; eo inpendi laborem ac
 periculum, unde emolumentum atque honos speretur; nihil non
 adgressuros homines, si magna conatis magna praemia
 proponantur;

ut quidem aliquis tribunus plebis ruat caecus in certamina
 periculo ingenti, fructu nullo, ex quibus pro certo habeat
 patres, adversus quos tetenderit, bello inexpiabili se
 persecuturos, apud plebem, pro qua dimicaverit, nihilo se
 honoratiorem fore, neque sperandum neque postulandum esse.

magnos animos magnis honoribus fieri. neminem se plebeium
 contempturum, ubi contemni desissent. experiundam rem denique in
 uno aut altero esse, sitne aliqui plebeius ferendo magno honori,
 an portento simile miraculoque sit fortem ac strenuum virum
 aliquem existere ortum ex plebe. summa vi expugnatum esse,

ut tribuni militum consulari potestate et ex plebe crearentur.
 petisse viros domi militiaeque spectatos; primis annis
 suggillatos, repulsos, risui patribus fuisse; desisse postremo
 praebere ad contumeliam os.

nec se videre, cur non lex quoque abrogetur, qua id liceat, quod
 numquam futurum sit; minorem quippe ruborem fore in iuris
 iniquitate, quam si per indignitatem ipsorum praetereantur.

huius generis orationes cum 
 adsensul 
 adsensu 
 auditae incitavere quosdam ad petendum tribunatum
 militum, alium alia de commodis plebis laturum se in magistratu
 profitentem.

agri publici dividendi coloniarumque deducendarum ostentatae spes
 et vectigali possessoribus agrorum inposito in stipendium
 militum erogandi aeris.

captatum deinde tempus ab tribunis militum, quo per discessum
 hominum ab urbe, cum patres clandestina
 denuntiatione revocati ad diem certam essent, senatus consultum
 fieret absentibus tribunis plebi,

ut, quoniam Volscos in Hernicorum agros praedatum exisse fama
 esset, ad rem inspiciendam tribuni militum proficiscerentur
 consulariaque comitia haberentur.

profecti Ap. Claudium, filium decemviri, praefectum urbis
 relinquunt, inpigrum iuvenem et iam inde ab incunabulis inbutum
 odio tribunorum plebisque. tribuni plebi nec cum absentibus iis,
 qui senatus consultum fecerant, nec cum Appio, transacta re,
 quod contenderent, fuit.

creati consules sunt C. Sempronius Atratinus, Q. Fabius
 Vibulanus. peregrina res, sed memoria digna traditur eo anno
 facta, Vulturnum, Etruscorum urbem, quae nunc Capua est, ab
 Samnitibus captam Capuamque ab duce eorum Capye vel, quod
 propius vero est, a campestri agro appellatam.

cepere autem prius bello fatigatis Etruscis in societatem urbis
 agrorumque accepti, deinde festo die gravis somno epulisque
 incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.

his rebus actis consules ii, quos diximus, idibus Decembribus
 magistratum occepere.

iam non solum, qui ad id missi erant, rettulerant inminere
 Volscum bellum, sed legati quoque ab Latinis et Hernicis
 nuntiabant non ante umquam Volscos nec ducibus legendis nec
 exercitui scribendo intentiores fuisse;

vulgo fremere aut in perpetuum arma bellumque oblivioni danda
 iugumque accipiendum, aut iis, cum quibus de imperio certetur,
 nec virtute nec patientia nec disciplina rei militaris cedendum
 esse.

baud 
 haud 
 vana attulere; sed nec perinde patres moti sunt, et C.
 Sempronius, cui ea provincia sorti evenit, tamquam
 constantissimae rei fortunae fretus, quod victoris populi
 adversus victos dux esset, omnia temere ac neglegenter egit,

adeo ut disciplinae Romanae plus in Volsco exercitu quam in
 Romano esset. ergo fortuna, ut saepe alias, 
 virtutem est secuta.

primo proelio, quod ab Sempronio incaute inconsulteque commissum
 est, non subsidiis firmata acie, non equite apte locato
 concursum est.

clamor indicium primum fuit, qua res inclinatura esset,
 excitatior crebriorque ab hoste sublatus; ab Romanis dissonus,
 inpar, segnius semper iteratus incerto clamore 
 prodidit pavorem animorum.

eo ferocior inlatus hostis urgere scutis, micare gladiis. altera
 ex parte nutant circumspectantibus galeae, et incerti trepidant
 adplicantque se turbae;

signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter
 suos manipulos recipiuntur. nondum fuga certa, nondum victoria
 erat; tegi magis Romanus quam pugnare; Volscus inferre signa,
 urgere aciem, plus caedis hostium videre quam fugae.

iam omnibus locis ceditur nequiquam Sempronio consule obiurgante
 atque hortante. nihil nec imperium nec maiestas valebat;

dataque mox terga hostibus forent, ni Sex. Tempanius, decurio
 equitum, labante iam re praesenti animo subvenisset. qui cum
 magna voce exclamasset, ut equites, qui salvam rem publicam
 vellent esse,

ex equis desilirent, omnium turmarum equitibus velut ad consulis
 imperium motis “nisi haec” inquit “parmata cohors sistit impetum
 hostium, actum de imperio est. sequimini pro vexillo cuspidem
 meam; ostendite Romanis Volscisque neque equitibus vobis ullos
 equites nec peditibus esse pedites pares.” cum clamore
 conprobata adhortatio esset,

vadit alte cuspidem gerens. quacumque incedunt, vi viam faciunt;
 eo se inferunt obiectis parmis, ubi suorum plurimum laborem
 vident.

restituitur omnibus locis pugna, in quae eos impetus tulit; nec
 dubium erat, quin, si tam pauci simul obire omnia possent, terga
 daturi hostes fuerint.

et cum iam parte nulla sustinerentur, dat signum Volscus
 imperator, ut parmatis, novae cohorti hostium, locus detur, 
 done 
 donec 
 impetu inlati ab suis excludantur.

quod ubi est factum, interclusi equites nec perrumpere eadem, qua
 transierant, posse ibi maxime confertis hostibus, qua viam
 fecerant, et consul legionesque Romanae,

cum, quod tegumen modo omnis exercitus fuerat, nusquam viderent,
 ne tot fortissimos viros interclusos opprimeret hostis, tendunt
 in quemcumque casum.

diversi Volsci hinc consulem ac legiones sustinere, altera fronte
 instare Tempanio atque equitibus; qui cum saepe conati
 nequissent perrumpere ad suos, tumulo quodam occupato in orbem
 se tutabantur nequaquam inulti; nec pugnae finis ante noctem
 fuit.

consul quoque nusquam remisso certamine, dum quicquam superfuit
 lucis, hostem tenuit. nox incertos diremit;

tantusque ab inprudentia eventus utraque castra tenuit pavor, ut
 relictis sauciis et magna parte inpedimentorum ambo pro victis
 exercitus se in montes proximos reciperent.

tumulus tamen circumsessus ultra mediam noctem est. quo cum
 circumsedentibus nuntiatum esset castra deserta esse, victos
 rati suos et ipsi, qua quemque in tenebris pavor tulit,
 fugerunt. Tempanius metu insidiarum suos ad lucem tenuit.

degressus deinde ipse cum paucis speculatum cum ab sauciis
 hostibus sciscitando comperisset castra Volscorum deserta esse,
 laetus ab tumulo suos devocat et in castra Romana penetrat.

ubi cum vasta desertaque omnia atque eandem, quam apud hostes,
 foeditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error
 reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum ignarus, quam
 regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus
 pergit.

iam eo fama pugnae adversae castrorumque desertorum perlata erat,
 et ante omnia deplorati erant equites non privato magis quam
 publico luctu,

Fabiusque consul terrore urbi quoque iniecto stationem ante
 portas agebat, cum equites procul visi non sine terrore ab
 dubiis, quinam essent, mox cogniti tantam ex metu laetitiam
 fecere, ut clamor urbem pervaderet gratulantium
 salvos victoresque redisse equites et ex maestis paulo ante
 domibus,

quae conclamaverant suos, procurreretur in vias pavidaeque matres
 ac coniuges oblitae prae gaudio decoris obviam agmini
 occurrerent in suos quaeque simul corpore atque animo, vix prae
 gaudio compotes, effusae. Tribunis plebi,

qui M. Postumio et T. Quinctio diem dixerant, quod ad Veios eorum
 opera male pugnatum esset, occasio visa est per recens odium
 Semproni consulis renovandae in eos invidiae.

itaque advocata contione cum proditam Veis rem publicam esse ab
 ducibus, proditum deinde, quia illis inpune fuerit, in Volscis
 ab consule exercitum, traditos ad caedem fortissimos equites,
 deserta foede castra vociferati essent,

C. Iunius unus ex tribunis Tempanium equitem vocari iussit
 coramque ei “Sex. Tempani” inquit, “quaero de te, arbitrerisne
 C. Sempronium consulem aut in tempore pugnam inisse aut firmasse
 subsidiis aciem aut ullo boni consulis functum officio et tune
 ipse victis legionibus Romanis tuo consilio equitem ad pedes
 deduxeris restituerisque pugnam;

excluso deinde ab acie nostra tibi atque equitibus num aut consul
 ipse subvenerit aut miserit praesidium;

postero denique die ecquid praesidii usquam habueris, an tu
 cohorsque in castra vestra virtute perruperitis; ecquem in
 castris consulem, ecquem exercitum inveneritis, an deserta
 castra, relictos saucios milites.

haec pro virtute tua fideque, qua una hoc bello res publica
 stetit, dicenda tibi sunt hodie; denique ubi C. Sempronius, ubi
 legiones nostrae sint; desertus sis an deserueris consulem
 exercitumque; victi denique simus an vicerimus.”

adversus haec Tempani oratio incompta fuisse dicitur, ceterum
 militariter gravis, non suis vana laudibus, non crimine alieno
 laeta.

quanta prudentia rei bellicae in C. Sempronio esset, non militis
 de imperatore existimationem esse, sed populi Romani fuisse, cum eum comitiis consulem legeret.

itaque ne ab se imperatoria consilia neu consulares artes
 exquirerent, quae pensitanda quoque magnis animis atque ingeniis
 essent;

sed quod viderit, referre posse. vidisse autem se, priusquam ab
 acie intercluderetur, consulem in prima acie pugnantem,
 adhortantem, inter signa Romana telaque hostium versantem.

postea se a conspectu suorum ablatum ex strepitu tamen et clamore
 sensisse usque ad noctem extractum certamen nec ad tumulum, 
 quenl 
 quem 
 ipse tenuerat, prae multitudine hostium credere
 perrumpi potuisse.

exercitus ubi esset, se nescire; arbitrari, velut ipse in re
 trepida loci praesidio se suosque sit tutatus, sic consulem
 servandi exercitus causa loca tutiora castris cepisse;

nec Volscorum meliores res esse credere quam populi Romani;
 fortunam noctemque omnia erroris mutui inplesse. precantemque
 deinde. ne se fessum labore ac vulneribus tenerent, cum ingenti
 laude non virtutis magis quam moderationis dimiserunt.

cum haec agerentur, iam consul via Labicana ad fanum Quietis
 erat. eo missa plaustra iumentaque alia ab urbe exercitum
 adfectum proelio ac via nocturna excepere.

paulo post in urbem est ingressus consul non ab se magis enixe
 amovens culpam quam Tempanium meritis laudibus ferens. Maestae
 civitati ab re male gesta

et iratae ducibus M. Postumius reus obiectus, qui tribunus
 militum pro consule ad Veios fuerat, decem milibus aeris gravis
 damnatur.

T. Quinctium, collegam eius, quia et in Volscis consul auspicio
 dictatoris Postumi Tuberti et ad Fidenas legatus dictatoris
 alterius Mam. Aemili res prospere gesserat, totam culpam eius
 temporis in praedamnatum collegam transferentem omnes tribus
 absolverunt.

profuisse ei Cincinnati patris memoria dicitur, venerabilis viri,
 et exactae iam aetatis Capitolinus Quinctius suppliciter orans,
 ne se brevi reliquo vitae spatio tam tristem nuntium ferre ad
 Cincinnatum paterentur.

plebs tribunos plebi absentes Sex. Tempanium, M. Asellium, Ti.
 Antistium, Ti. 
 Spurilium 
 Spurillium 
 fecit, quos et pro centurionibus sibi praefecerant
 Tempanio auctore equites.

senatus, cum odio Semproni consulare nomen offenderet, tribunos
 militum consulari potestate creari iussit. creati sunt L.
 Manlius Capitolinus, Q. Antonius Merenda, L. Papirius 
 Mugilanus. 
 Mugillanus.

Principio 
 principio 
 statim anni L. Hortensius tribunus plebis C.
 Sempronio, consuli anni prioris, diem dixit. quem cum quattuor
 collegae inspectante populo Romano orarent, ne imperatorem suum
 innoxium, in quo nihil praeter fortunam reprehendi posset,

vexaret, aegre Hortensius pati, temptationem 
 earn 
 eam 
 credens esse perseverantiae suae nec precibus
 tribunorum, quae in speciem modo iactarentur, sed auxilio
 confidere reum. itaque modo ad eum conversus,

ubi illi patricii spiritus, ubi subnixus et fidens innocentiae
 animus esset, quaerebat: sub tribunicia umbra consularem virum
 delituisse;

modo ad collegas: “vos autem, si reum perago, quid acturi estis?
 an erepturi ius populo et eversuri tribuniciam potestatem?”

cum illi et de Sempronio et de omnibus summam populi Romani
 potestatem esse dicerent nec se iudicium populi tollere aut
 velle aut posse, sed, si preces suae pro imperatore, qui sibi
 parentis esset loco, non valuissent, se vestem cum eo
 mutaturos,

tur 
 tum 
 Hortensius “non videbit” inquit “plebs Romana
 sordidatos tribunos suos. C. Sempronium nihil moror, quando hoc
 est in imperio consecutus,

ut tam carus esset militibus.” nec pietas quattuor tribunorum
 quam Hortensi tam placabile ad iustas preces ingenium pariter
 plebi patribusque gratius fuit.

non diutius fortuna Aequis indulsit, qui ambiguam victoriam
 Volscorum pro sua amplexi fuerant.

proximo anno Num. Fabio Vibulano, T. Quinctio Capitolini filio
 Capitolino consulibus ductu Fabi, cui sorte ea provincia
 evenerat, nihil dignum memoratu actum.

cum trepidam tantum ostendissent aciem Aequi, turpi fuga
 funduntur haud magno consulis decore. itaque triumphus negatus,
 ceterum ob Sempronianae cladis levatam ignominiam, ut ovans
 urbem intraret, concessum est.

quem ad modum bellum minore, quam timuerant, dimicatione erat
 perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles
 discordiarum inter plebem ac patres exorta est coepta ab
 duplicando quaestorum numero. quam rem —

praeter duos urbanos quaestores ut
 crearentur duo, qui consulibus ad ministeria belli
 praesto essent — a consulibus relatam cum et patres summa ope
 adprobassent, tribuni plebi certamen intulerunt, ut pars
 quaestorum — nam ad id tempus patricii creati erant — ex plebe
 fieret.

adversus quam actionem primo et consules et patres summa ope
 adnisi sunt; concedendo deinde, ut, quem ad modum in tribunis
 consulari potestate creandis ius sissent adaequari, sic in quaestoribus liberum esset
 arbitrium populi, cum parum proficerent, totam rem de augendo
 quaestorum numero omittunt.

excipiunt omissam tribuni, aliaeque subinde, inter quas et
 agrariae legis, seditiosae actiones existunt. propter quos motus
 cum senatus consules quam tribunos creari mallet neque posset
 per intercessiones tribunicias senatus consultum fieri,

res publica a consulibus ad interregnum, neque id ipsum — nam
 coire patricios tribuni prohibebant — sine certamine ingenti,
 rediit.

cum pars maior insequentis anni per novos tribunos plebi et
 aliquot interreges certaminibus extracta esset, modo
 prohibentibus tribunis patricios coire ad prodendum interregem,
 modo interregem interpellantibus, ne senatus consultum de
 comitiis consularibus faceret,

postremo L. Papirius 
 Mugilanus 
 Mugillanus 
 proditus interrex castigando nunc patres, nunc
 tribunos plebi desertam omissamque ab hominibus rem publicam
 deorum providentia curaque exceptam memorabat 
 Yeientibus 
 Ueientibus 
 indutiis et cunctatione Aequorum
 stare.

unde si quid increpet terroris, sine patricio magistratu placere
 rem publicam opprimi?

non exercitum, non ducem scribendo exercitui esse? an bello
 intestine bellum externum propulsaturos? quae si in unum
 conveniant, vix deorum opibus, quin obruatur Romana res, resisti
 posse. quin illi remittendo de summa quisque iuris mediis
 copularent concordiam,

patres patiendo tribunos militum pro consulibus fieri, tribuni
 plebi non intercedendo, quo minus quattuor quaestores promiscue
 de plebe ac patribus libero suffragio populi fierent.

tribunicia primum comitia sunt habita. creati tribuni consulari
 potestate 
 ones 
 omnes 
 patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertium, L. Furius
 Medullinus iterum, M. Manlius, A. Sempronius Atratinus.

hoc tribuno comitia quaestorum habente petentibusque inter
 aliquot plebeios filio A. Antisti
 tribuni plebis et fratre alterius tribuni plebis Sex. Pompili
 nec potestas nec suffragatio horum valuit, quin, quorum patres
 avosque consules viderant, eos nobilitate praeferrent. furere
 omnes tribuni plebi,

ante omnes Pompilius Antistiusque repulsa suorum accensi;

quidnam id rei esse? non suis beneficiis, non patrum iniuriis,
 non denique uiris usurpandi libidine,
 cum liceat, quod ante non licuerit, si non tribunum militarem,
 ne quaestorem quidem quemquam ex plebe factum?

non valuisse patris pro filio, fratris pro fratre preces,
 tribunorum plebis, potestatis sacrosanctae ad auxilium
 libertatis creatae. fraudem profecto in re esse, et A.
 Sempronium comitiis plus artis adhibuisse quam fidei. eius
 iniuria queri suos honore deiectos. 
 Itaque 
 itaque 
 cum in ipsum

et innocentia tutum et magistratu, in quo tunc erat, impetus
 fieri non posset, flexere iras in C. Sempronium, patruelem
 Atratini, eique ob ignominiam Volsci belli adiutore collega M.
 Canuleio diem dixere.

subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis
 inlata est, cui actioni semper acerrime C.
 Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita causa
 leviorem futurum apud patres reum aut perseverantem sub iudicii
 tempus plebem offensurum.

adversae invidiae obici maluit et suae nocere causae quam
 publicae deesse;

stetitque in eadem sententia, ne qua largitio cessura in trium
 gratiam tribunorum fieret; nec 
 tur 
 tum 
 agrum plebi, sed sibi invidiam quaeri; se quoque
 subiturum 
 ear 
 eam 
 tempestatem forti animo; nec senatui tanti se civem
 aut quemquam 
 aliurn 
 alium 
 debere esse, ut in parcendo uni malum publicum
 fiat.

nihilo demissiore animo, cum dies venit, causa ipse pro se dicta
 nequiquam omnia expertis patribus, ut mitigarent plebem,
 quindecim milibus aeris damnatur.

eodem anno Postumia virgo Vestalis de incestu causam dixit
 crimine innoxia, ab suspicione propter cultum amoeniorem
 ingeniumque liberius, quam virginem decet, parum abhorrens.

ear 
 eam 
 ampliatam, deinde absolutam pro collegii sententia
 pontifex maximus abstinere iocis colique sancte potius quam
 scite iussit. eodem anno a Campanis Cumae, quam Graeci 
 tur 
 tum 
 urbem tenebant, capiuntur.

insequens annus tribunos militum consulari potestate habuit
 Agrippam Menenium Lanatum, P. Lucretium Tricipitinum, Sp.
 Nautium Rutilum.

annus felicitate populi Romani periculo potius ingenti quam clade
 insignis. servitia, urbem ut incenderent distantibus locis,
 coniurarunt, populoque ad opem passim ferendam tectis intento ut
 arcem Capitoliumque armati occuparent.

avertit nefanda consilia Iuppiter, indicioque duorum conprehensi
 sontes poenas dederunt. indicibus dena milia gravis aeris, quae 
 tur 
 tum 
 divitiae habebantur, ex aerario numerata et libertas
 praemium fuit. bellum inde ab Aequis reparari coeptum;

et novos hostes Labicanos consilia cum veteribus iungere haud
 incertis auctoribus Romam est allatum.

Aequorum iam velut anniversariis armis adsueverat
 civitas; Labicos legati missi cum responsa inde rettulissent
 dubia, quibus nec 
 tur 
 tum 
 bellum parari nec diuturnam pacem fore appareret,
 Tusculanis negotium datum, adverterent animos, ne quid novi
 tumultus Labicis oreretur.

Ad 
 ad 
 insequentis anni tribunos militum consulari potestate
 inito magistratu legati ab Tusculo venerunt, L. Sergium
 Fidenatem, M. Papirium Mugilanum, C. Servilium Prisci filium,
 quo dictatore Fidenae captae fuerant.

nuntiabant legati Labicanos arma cepisse et cum Aequorum exercitu
 depopulatos agrum Tusculanum castra in Algido posuisse.

tur 
 tum 
 Labicanis bellum indictum; factoque senatus consulto,
 ut duo ex tribunis ad bellum proficiscerentur, unus res Romae
 curaret, certamen subito inter tribunos exortum; se quisque
 belli ducem potiorem ferre, curam urbis ut ingratam ignobilemque
 aspernari.

cum parum decorum inter collegas certamen mirabundi patres
 conspicerent, Q. Servilius “quando nec ordinis huius ulla”
 inquit “nec rei publicae est verecundia, patria maiestas
 altercationem istam dirimet: filius meus extra sortem urbi
 praeerit. bellum utinam, qui adpetunt, consideratius
 concordiusque, quam cupiunt, gerant.”

dilectum haberi non ex toto passim populo placuit; decem tribus
 sorte ductae sunt. ex iis scriptos iuniores duo tribuni ad
 bellum duxere.

coepta inter eos in urbe certamina cupiditate eadem imperii multo
 inpensius in castris accendi; nihil sentire idem, pro sententia
 pugnare; sua consilia velle, sua imperia sola rata esse;

contemnere in vicem et contemni, donec castigantibus legatis
 tandem ita comparatum est, ut alternis diebus summam imperii
 haberent.

quae cum adlata Romam essent, dicitur Q. Servilius aetate et usu
 doctus precatus ab diis inmortalibus, ne discordia tribunorum
 damnosior rei publicae esset, quam ad Veios fuisset, et velut
 haud dubia clade inminente institisse filio, ut milites
 scriberet et arma pararet. nec falsus vates
 fuit.

nam ductu L. Sergi, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub
 hostium castris, cum, quia simulato metu receperat se hostis ad
 vallum, spes vana expugnandi castra eo traxisset, repentino
 impetu Aequorum per supinam vallem fusi sunt multique in ruina
 maiore quam fuga oppressi obtruncatique.

castraque eo die aegre retenta postero die circumfusis iam magna
 ex parte hostibus per aversam portam fuga turpi deseruntur.
 duces legatique et quod circa signa roboris de exercitu fuit
 Tusculum petiere;

palati alii per agros passim multis itineribus maioris, quam
 accepta erat, cladis nuntii Romam contenderunt.

minus trepidationis fuit, quod eventus timori hominum congruens
 fuerat et quod subsidia, quae respicerent in re trepida,
 praeparata erant ab tribuno militum.

iussuque eiusdem per minores magistratus sedato in urbe tumultu
 speculatores propere missi nuntiavere Tusculi duces exercitumque
 esse, hostem castra loco non movisse.

et, quod plurimum animorum fecit, dictator ex senatus consulto
 dictus Q. Servilius Priscus, vir, cuius providentiam in
 republica cum multis aliis tempestatibus ante experta civitas
 erat tum eventu eius belli, quod uni certamen tribunorum
 suspectum ante rem male gestam fuerat.

magistro equitum creato, a quo ipse tribuno militum dictator erat
 dictus, filio suo — ut tradidere quidam; nam alii Ahalam
 Servilium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt —

novo exercitu profectus ad bellum accitis, qui Tusculi erant, duo
 milia passuum ab hoste locum castris cepit.

transierat ex re bene gesta superbia neglegentiaque ad Aequos,
 quae in Romanis ducibus fuerat.

itaque primo statim proelio cum dictator equitatu inmisso
 antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri
 propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem
 occidit.

tantus ardor ad dimicandum fuit, ut impetum Aequi non tulerint,
 victique acie cum fuga effusa petissent castra, brevior tempore
 et certamine minor castrorum oppugnatio fuit,

quam proelium fuerat. captis direptisque castris cum praedam
 dictator militi concessisset secutique fugientem ex castris
 hostem equites renuntiassent omnes Labicanos victos ,
 magnam partem Aequorum Labicos confugisse,

postero die ad Labicos ductus exercitus oppidumque corona
 circumdata scalis captum ac direptum est. dictator exercitu
 victore Romam reducto die octavo,

quam creatus erat, magistratu se abdicavit; et opportune senatus,
 priusquam ab tribunis plebi agrariae seditiones mentione inlata
 de agro Labicano dividendo fierent, censuit frequens coloniam
 Labicos deducendam. coloni ab urbe mille

et quingenti missi bina iugera acceperunt. Captis Labicis ac
 deinde tribunis militum consulari potestate Agrippa Menenio
 Lanato et C. Servilio Structo et P. Lucretio Tricipitino,

iterum omnibus his, et Sp. Rutilio Crasso et insequente anno A.
 Sempronio Atratino tertium et duobus iterum M. Papirio 
 Mugilano 
 Mugillano 
 et Sp. Nautio Rutilo biennium tranquillae externae
 res, discordia domi ex agrariis legibus fuit.

turbatores vulgi erant Sp. Maecilius 
 quartur 
 quartum 
 et M. Metilius tertium tribuni
 plebis, ambo absentes creati.

ei cum rogationem promulgassent, ut ager ex hostibus captus
 viritim divideretur, magnaeque partis nobilium eo plebi scito
 publicarentur fortunae —

nec enim ferme quicquam agri, ut in urbe alieno solo posita, non
 armis partum erat, nec quod venisset adsignatumve publice esset
 praeterquam plebs habebat —

, atrox plebi patribusque propositum videbatur certamen. nec
 tribuni militum nunc in senatu, nunc in conciliis privatis
 principum cogendis viam consilii inveniebant,

cum Ap. Claudius, nepos eius, qui decemvir legibus scribendis
 fuerat,

minimus natu ex patrum concilio, dicitur dixisse vetus se ac
 familiare consilium domo adferre; proavum enim suum Ap. Claudium
 ostendisse patribus viam unam dissolvendae 
 tribuniciae potestatis per collegarum intercessionem.

facile homines novos auctoritate principum de sententia deduci,
 si temporum interdum potius quam maiestatis memor adhibeatur
 oratio.

pro fortuna illis animos esse; ubi videant collegas principes
 agendae rei gratiam omnem ad plebem praeoccupasse nec locum in
 ea relictum sibi,

hand 
 haud 
 gravate adclinaturos se ad causam senatus, per quam
 cum universe ordini, tum primoribus
 se patrum concilient.

adprobantibus cunctis et ante omnes Q. Servilio Prisco, quod non
 degenerasset ab stirpe Claudia, conlaudante iuvenem negotium
 datur, ut, quos quisque posset ex collegio tribunorum, ad
 intercessionem perlicerent. misso senatu prensantur ab
 principibus tribuni.

suadendo, monendo pollicendoque gratum id singulis privatim,
 gratum universo senatui fore sex ad intercessionem
 comparavere.

posteroque die cum ex composito relatum ad senatum esset de
 seditione, quam Maecilius Metiliusque largitione pessimi exempli
 concirent,

eae orationes a primoribus patrum habitae sunt, ut pro se quisque
 iam nec consilium sibi suppetere diceret nec se ullam opem
 cernere aliam usquam praeterquam in tribunicio auxilio. in eius
 potestatis fidem circumventam rem publicam, tamquam privatum
 inopem, confugere.

praeclarum ipsis potestatique esse non ad vexandum senatum
 discordiamque ordinum movendam plus in tribunatu virium esse
 quam ad resistendum inprobis collegis.

fremitus deinde universi senatus ortus, cum ex omnibus partibus
 curiae tribuni appellarentur. tum silentio facto ii, qui
 praeparati erant gratia principum, quam rogationem a collegis
 promulgatam senatus censeat dissolvendae rei publicae esse, ei
 se intercessuros ostendunt. gratiae intercessoribus ab senate
 actae.

latores rogationis contione advocata proditores plebis commodorum
 ac servos consularium appellantes aliaque truci oratione in
 collegas invecti actionem deposuere.

duo bella insequens annus habuisset, quo P. Cornelius Cossus, C.
 Valerius Potitus, Q. Quinctius Cincinnatus, Num. Fabius
 Vibulanus tribuni militum consulari potestate fuerunt,

ni Veiens bellum religio principum distulisset, quorum agros
 Tiberis super ripas effusus maxime ruinis villarum vastavit.

simul Aequos triennio ante accepta clades prohibuit Bolanis, suae
 gentis populo, praesidium ferre.

excursiones inde in confinem agrum Labicanum factae erant
 novisque colonis bellum inlatum.

quam noxam cum se consensu omnium Aequorum defensuros sperassent,
 deserti ab suis ne memorabili quidem bello per obsidionem
 levemque unam pugnam et oppidum et fines amisere. temptatum ab
 L. Decio tribuno plebis,

ut rogationem ferret, qua Bolas quoque, sicut Labicos, coloni
 mitterentur, per intercessionem collegarum, qui nullum plebi
 scitum nisi ex auctoritate senatus passuros se perferri
 ostenderunt, discussum est.

Bolis insequente anno receptis Aequi coloniaque eo deducta novis
 viribus oppidum firmarunt tribunis militum Romae consulari
 potestate Cn. Cornelio Cosso, L. Valerio Potito, Q. Fabio
 Vibulano iterum, M. Postumio Regillensi.

huic bellum adversus Aequos permissum est, pravae mentis homini,
 quam tamen victoria magis quam bellum ostendit.

nam exercitu inpigre scripto ductoque ad Bolas cum levibus
 proeliis Aequorum animos fregisset, postremo in oppidum inrupit.
 deinde ab hostibus in civis certamen vertit et, cum inter
 oppugnationem praedam militis fore edixisset, capto oppido fidem
 mutavit.

eam magis adducor ut credam irae causam exercitui fuisse, quam
 quod in urbe nuper direpta coloniaque nova minus praedicatione
 tribuni praedae fuerit.

auxit eam iram, postquam ab collegis arcessitus propter
 seditiones tribunicias in urbem revertit, audita vox eius in
 contione stolida ac prope vecors, qua M. Sextio tribuno plebis
 legem agrariam ferenti, simul, Bolas quoque ut mitterentur coloni, laturum se dicenti — dignum enim esse, qui
 armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse — “malum
 quidem militibus meis” inquit, “nisi quieverint.” quod auditum
 non contionem magis quam mox patres offendit.

et tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter
 adversarios superbum ingenium inmodicamque linguam, quam
 inritando agitandoque in eas inpelleret voces, quae invidiae non
 ipsi tantum, sed causae atque universo ordini essent, neminem ex
 collegio tribunorum militum saepius quam Postumium in
 disceptationem trahebat.

tur 
 tum 
 vero secundam tam saevum atque inhumanum dictum
 “auditis” inquit, “Quirites, sicut servis malum minantem
 militibus?

tamen haec belua dignior vobis tanto honore videbitur, quam qui
 vos urbe agrisque donatos in colonias mittunt, qui sedem
 senectuti vestrae prospiciunt, qui pro vestris commodis adversus
 tam crudeles superbosque adversarios depugnant?

incipite deinde mirari, cur pauci iam vestram suscipiant causam.
 quid ut a vobis sperent? an honores, quos adversariis vestris
 potius quam populi Romani propugnatoribus datis?

ingemuistis modo voce huius audita. quid id refert? iam si
 suffragium detur, hunc, qui malum vobis minatur, iis, qui agros
 sedesque ac fortunas stabilire volunt, praeferetis.”

perlata haec vox Postumi ad milites multo in castris maiorem
 indignationem movit: praedaene interceptorem fraudatoremque
 etiam malum minari militibus?

itaque cum fremitus aperte esset et quaestor P. Sestius eadem
 violentia coerceri putaret seditionem posse, qua mota erat,
 misso ad vociferantem quendam militem lictore, cum inde clamor
 et iurgium oreretur, saxo ictus turba excedit insuper
 increpante,

qui vulneraverat, habere quaestorem, quod imperator esset
 militibus minatus.

ad hunc tumultum accitus Postumius asperiora omnia fecit acerbis
 quaestionibus, crudelibus suppliciis. postremo, cum modum irae
 nullum faceret, ad vociferationem eorum, quos
 necari sub crate iusserat, concursu facto ipse ad interpellantis
 poenam vecors de tribunali decurrit.

ibi cum submoventes passim lictores. centurionesque vexarent
 turbam, eo indignatio erupit, ut tribunus militum ab exercitu
 suo lapidibus cooperiretur.

Quod 
 quod 
 tam atrox facinus postquam est Romam nuntiatum,
 tribunis militum de morte collegae per senatum quaestiones
 decernentibus tribuni plebis intercedebant. sed ea contentio ex
 certamine alio pendebat,

quod cura incesserat patres, ne metu quaestionum plebs iraque
 tribunos militum ex plebe crearet, tendebantque summa ope, ut
 consules crearentur.

cum senatus consultum fieri tribuni plebis non paterentur, iidem
 intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit.
 victoria deinde penes patres fuit.

Q. Fabio Vibulano interrege comitia habente consules creati sunt
 A. Cornelius Cossus, L. Furius
 Medullinus.

his consulibus principio anni senatus consultum factum est, ut de
 quaestione Postumianae caedis tribuni primo quoque tempore ad
 plebem ferrent plebesque praeficeret quaestioni, quem vellet. a
 plebe consensu consulibus negotium mandatur;

qui summa moderatione ac lenitate per paucorum supplicium, quos
 sibimet ipsos conscisse mortem satis creditum est, transacta re
 nequivere tamen consequi, ut non aegerrime id plebs ferret:

iacere tam diu inritas actiones, quae de suis commodis ferrentur,
 cum interim de sanguine ac supplicio suo latam legem confestim
 exerceri et tantam vim habere.

aptissimum tempus fuerat vindicatis seditionibus delenimentum
 animis Bolani agri divisionem obici, quo facto minuissent
 desiderium agrariae legis, quae possesso per iniuriam agro
 publico patres pellebat;

tunc haec ipsa indignitas angebat animos: non in retinendis modo
 publicis agris, quos iam teneret, pertinacem nobilitatem esse,
 sed ne vacuum quidem agrum nuper ex hostibus 
 captum plebi dividere, mox paucis, ut cetera, futurum
 praedae.

eodem anno adversus Volscos populantes Hernicorum fines legiones
 ductae a Furio consule, cum hostem ibi non invenissent,
 Ferentinum, quo magna multitudo Volscorum se contulerat,
 cepere.

minus praedae, quam speraverant, fuit, quod Volsci, postquam spes
 tuendi exigua erat, sublatis rebus nocte oppidum reliquerant;
 postero die prope desertum capitur. Hernicis ipsum agerque dono
 datus.

annum modestia tribunorum quietum excepit tribunus plebis L.
 Icilius Q. Fabio Ambusto, C. Furio Pacilo consulibus.

is cum principio statim anni, velut pensum nominis familiaeque,
 seditiones agrariis legibus promulgandis cieret,

pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior,
 cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum
 curamque corporum nutriendorum avertit; minusque eam damnosam
 fuisse, quam seditio futura fuerit, credunt.

defuncta civitate plurimorum morbis, perpaucis funeribus,
 pestilentem annum inopia frugum neglecto cultu agrorum, ut
 plerumque fit, excepit M. Papirio Atratino, C. Nautio Rutilo
 consulibus.

iam fames quam pestilentia tristior erat, ni dimissis circa omnes
 populos legatis, qui Etruscum mare quique Tiberim accolunt, ad
 frumentum mercandum annonae foret subventum.

superbe ab Samnitibus, qui Capuam habebant Cumasque, legati
 prohibiti commercio sunt, contra ea benigne ab Siculorum
 tyrannis adiuti; maximos commeatus summo Etruriae studio Tiberis
 devexit. solitudinem in civitate aegra experti consules
 sunt,

cum in legationes non plus singulis senatoribus invenientes
 coacti sunt binos equites adicere.

praeterquam ab morbo annonaque nihil eo biennio intestini
 externive incommodi fuit. at ubi eae sollicitudines decessere,
 omnia, quibus turbari solita erat civitas, domi discordia, foris
 bellum exortum.

M. Aemilio, C. Valerio Potito consulibus bellum Aequi parabant,
 Volscis quamquam non publico consilio capessentibus arma,
 voluntariis mercede secutis militiam.

ad quorum famam hostium — iam enim in Latinum Hernicumque
 transcenderant agrum — dilectum habentem Valerium consulem M.
 Menenius tribunus plebis, legis agrariae lator, cum inpediret
 auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret,

repente nuntiatur arcem 
 Carventanam 
 Caruentanam 
 ab hostibus occupatam esse.

ea ignominia accepta cum apud patres invidiae Menenio fuit, tum
 ceteris tribunis, iam ante 
 praepaiatis 
 praeparatis 
 intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem
 causam resistendi collegae.

itaque cum res diu ducta per altercationem esset, consulibus deos
 hominesque testantibus, quidquid ab hostibus cladis
 ignominiaeque aut iam acceptum esset aut inmineret, culpam penes
 Menenium fore, qui dilectum impediret, Menenio contra
 vociferante,

si iniusti domini possessione agri publici cederent, se moram
 dilectui non facere, decreto interposito novem tribuni
 sustulerunt certamen

pronuntiaveruntque ex collegii sententia C. Valerio consuli se,
 damnum aliamque coercitionem adversus intercessionem collegae
 dilectus causa detractantibus militiam 7inhibenti, auxilio
 futuros esse.

hoc decreto consul armatus cum paucis appellantibus tribunum
 collum torsisset, metu ceteri sacramento dixere. 
 Ductus 
 ductus 
 exercitus ad 
 Carventanam 
 Caruentanam 
 arcem,

quamquam invisus infestusque consuli erat, inpigre primo statim
 adventu deiectis, qui in praesidio erant, arcem recipit;

praedatores ex praesidio per neglegentiam dilapsi occasionem
 aperuere ad invadendum. praedae ex adsiduis populationibus, quod
 omnia in locum tutum congesta erant, fuit aliquantum. venditum
 sub hasta consul in aerarium redigere quaestores iussit tum
 praedicans participem praedae fore exercitum, cum militiam non
 abnuisset.

auctae inde plebis ac militum in consulem irae.
 itaque cum ex senatus consulto urbem ovans introiret, alternis
 inconditi versus militari licentia iactati,

quibus consul increpitus, Meneni celebre nomen laudibus fuit, cum
 ad omnem mentionem tribuni favor circumstantis populi plausuque
 et adsensu cum vocibus militum certaret.

plusque ea res quam prope sollemnis militum lascivia in consulem
 curae patribus iniecit; et tamquam 
 baud 
 haud 
 dubius inter tribunos militum honos Meneni, si
 peteret, consularibus comitiis est exclusus.

creati consules sunt Cn. Cornelius Cossus, L. Furius Medullinus
 iterum.

non alias aegrius plebs tulit tribunicia comitia sibi non
 commissa. eum dolorem quaestoriis comitiis simul ostendit et
 ulta est tunc primum plebeis quaestoribus creatis,

ita ut in quattuor creandis uni patricio K. Fabio Ambusto
 relinqueretur locus, tres plebei Q. Silius, P. Aelius, P. Pupius
 clarissimarum familiarum iuvenibus praeferrentur.

auctores fuisse tam liberi populo suffragii Icilios accipio, ex
 familia infestissima patribus tres in eum annum tribunos plebis
 creatos, multarum magnarumque rerum molem avidissimo ad ea
 populo ostentantes, cum adfirmassent nihil se moturos,

si ne quaestoriis quidem comitiis, quae sola promiscua plebei
 patribusque reliquisset senatus, satis animi populo esset ad id,
 quod tam diu vellent et per leges liceret.

pro ingenti itaque victoria id fuit plebi, quaesturamque 
 ear 
 eam 
 non honoris ipsius fine aestimabant, sed patefactus ad
 consulatum ac triumphos locus novis hominibus videbatur.

patres contra non pro communicatis, sed pro amissis honoribus
 fremere; negare, si ea ita sint, liberos tollendos esse, qui
 pulsi maiorum loco cernentesque alios in possessione dignitatis
 suae salii flaminesque nusquam alio quam ad sacrificandum pro
 populo sine 
 imperils 
 imperiis 
 ac potestatibus relinquantur.

inritatis utriusque partis animis cum et spiritus plebs
 sumpsisset et tres ad popularem causam celeberrimi 
 nominis haberet duces, patres omnia quaestoriis comitiis, ubi
 utrumque plebi liceret, similia fore cernentes tendere ad
 consulum comitia, quae nondum promiscua essent;

Icilii contra tribunos militum creandos dicere et tandem
 aliquando inpertiendos plebi honores.

sed nulla erat consularis actio, quam inpediendo id, quod
 petebant, exprimerent, cum mira opportunitate Volscos et Aequos
 praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque
 adfertur.

ad quod bellum ubi ex senatus consulto consules dilectum habere
 occipiunt, obstare 
 tune 
 tunc 
 enixe tribuni sibi plebique 
 ear 
 eam 
 fortunam oblatam memorantes.

tres erant et omnes acerrimi viri generosique iam, ut inter
 plebeios. duo singuli singulos sibi consules adservandos adsidua
 opera desumunt; uni contionibus data nunc detinenda, nunc
 concienda plebs.

nec dilectum consules nec comitia, quae petebant, tribuni
 expediebant. inclinante deinde se fortuna ad causam plebis
 nuntii veniunt arcem 
 Carventanam 
 Caruentanam 
 dilapsis ad praedam militibus, qui in praesidio erant,
 Aequos interfectis paucis custodibus arcis invasisse; alios
 recurrentis in arcem, alios palantes in agris caesos.

ea adversa civitati res vires tribuniciae actioni adiecit.
 nequiquam enim temptati, ut 
 tur 
 tum 
 denique desisterent inpediendo bello, postquam non
 cessere nec publicae tempestati nec suae invidiae, pervincunt,
 ut senatus consultum fiat de tribunis militum creandis,

certo tamen pacto, ne cuius ratio haberetur, qui eo anno tribunus
 plebis esset, neve quis reficeretur in annum tribunus
 plebis,

haud dubie Icilios denotante senatu, quos mercedem seditiosi
 tribunatus petere consulatum insimulabant. 
 tur 
 tum 
 dilectus haberi bellumque omnium ordinum consensu
 apparari coeptum.

eonsules 
 consules 
 ambo profecti sint ad arcem 
 Carventanam 
 Caruentanam 
 , an alter ad comitia habenda substiterit, incertum
 diversi auctores faciunt; illa pro certo habenda, in quibus non
 dissentiunt, ab arce Carventana, cum diu nequiquam
 oppugnata esset, recessum, Verruginem in Volscis eodem exercitu
 receptam, populationesque et praedas et in Aequis et in Volsco
 agro ingentes factas.

Romae sicut plebis victoria fuit in eo; ut quae mallent, comitia
 haberent, ita eventu comitiorum patres vicere;

namque tribuni militum consulari potestate contra spem omnium
 tres patricii creati sunt, C. Iulius Iulus, P. Cornelius Cossus,
 C. Servilius Ahala. artem adhibitam ferunt a patriciis,

cuius eos Icilii 
 tur 
 tum 
 quoque insimulabant, quod turbam indignorum
 candidatorum intermiscendo dignis taedio sordium in quibusdam
 insignium populum a plebeis avertissent.

Volscos deinde et Aequos, seu 
 Carventana 
 Caruentana 
 arx retenta in spem seu Verrugine amissum praesidium
 ad iram cum impulisset, fama adfertur summa vi ad bellum
 coortos;

caput rerum Antiatis esse; eorum legatos utriusque gentis populos
 circumisse castigantis ignaviam, quod abditi intra muros
 populabundos in agris vagari Romanos priore anno et opprimi
 Verruginis praesidium passi essent.

iam non exercitus modo armatos, sed colonias etiam in suos finis
 mitti; nec ipsos modo Romanos sua divisa habere, sed Ferentinum
 etiam de se captum Hernicis donasse.

ad haec cum inflammarentur animi, ut ad quosque ventum erat,
 numerus iuniorum conscribebatur. ita omnium populorum iuventus
 Antium contracta; ibi castris positis hostem opperiebantur.

quae ubi tumultu maiore etiam, quam res erat, nuntiantur Romam,
 senatus extemplo, quod in rebus trepidis ultimum consilium erat,
 dictatorem dici iussit.

quam rem aegre passos Iulium Corneliumque ferunt magnoque
 certamine animorum rem actam,

cum primores patrum nequiquam conquesti non esse in auctoritate
 senatus tribunos militum postremo etiam tribunos plebi
 appellarent et consulibus quoque ab ea potestate vim super tali
 re inhibitam referrent,

tribuni plebi laeti discordia patrum nihil esse in
 se iis auxilii dicerent, quibus non
 civium, non denique hominum numero essent;

si quando promiscui honores, communicata res publica esset, 
 turn 
 tum 
 se animadversuros, ne qua superbia magistratuum inrita
 senatus consulta essent;

interim patricii soluti legum magistratuumque vi atque verecundia
 per se potestatemque tribuniciam agerent.

haec contentio minime idoneo tempore, cum tantum belli in manibus
 esset, occupaverat cogitationes hominum,

donec, ubi diu alternis Iulius Corneliusque, cum ad id bellum
 ipsi satis idonei duces essent, non esse aequum mandatum sibi a
 populo eripi honorem disseruere,

tur 
 tum 
 Ahala Servilius tribunus militum tacuisse se tam diu
 ait, non quia incertus sententiae fuerit — quem enim bonum civem
 secernere sua a publicis consilia? — , sed quia maluerit
 collegas sua sponte cedere auctoritati senatus, quam tribuniciam
 potestatem adversus se inplorari paterentur.

tur 
 tum 
 quoque, si res sineret, libenter se daturum tempus iis
 fuisse ad receptum nimis pertinacis sententiae; sed cum belli
 necessitates non expectent humana consilia, potiorem sibi
 collegarum gratia rem publicam fore et, si maneat in sententia
 senatus,

dictatorem nocte proxima dicturum ac, si quis intercedat senatus
 consulto, auctoritate se fore contentum.

quo facto cum haud inmeritam laudem gratiamque apud omnis
 tulisset, dictatore P. Cornelio dicto ipse ab eo magister
 equitum creatus exemplo fuit collegis se 
 eumque intuentibus, quam gratia atque honos opportuniora
 interdum non cupientibus essent. Bellum haud memorabile
 fuit.

uno atque eo facili proelio caesi ad Antium hostes; victor
 exercitus depopulatus Volscum agrum; castellum ad lacum Fucinum
 vi expugnatum, atque in eo tria milia hominum capta ceteris
 Volscis intra moenia conpulsis nec defendentibus agros.

dictator bello ita gesto, ut tantum non defuisse
 fortunae videretur, felicitate quam gloria maior in urbem rediit
 magistratuque se abdicavit.

tribuni militum mentione nulla comitiorum consularium habita —
 credo ob iram dictatoris creati tribunorum militum comitia
 edixerunt.

turn 
 tum 
 vero gravior cura patribus incessit, quippe cum prodi
 causam ab suis cernerent.

itaque sicut priore anno per indignissimos ex plebeis candidatos
 omnium, etiam dignorum, taedium fecerant, sic 
 tur 
 tum 
 primoribus 
 patrumm 
 patrum 
 splendore gratiaque ad petendum praeparatis omnia loca
 obtinuere, ne cui plebeio aditus esset.

quattuor creati sunt, omnes iam functi eo honore, L. Furius
 Medullinus, C. Valerius Potius, Num. Fabius Vibulanus, C.
 Servilius Ahala, hic refectus continuato honore cum ob alias
 virtutes, 
 turn 
 tum 
 ob recentem favorem unica moderatione partum.

eo anno, quia tempus indutiarum cum Veienti populo exierat, per
 legatos fetialesque res repeti coeptae. quibus venientibus ad
 finem legatio Veientium obvia fuit.

petiere, ne, priusquam ipsi senatum Romanum adissent, Veios
 iretur. ab senatu impetratum, quia discordia intestina
 laborarent Veientes, ne res ab iis repeterentur; tantum afuit,
 ut ex incommodo alieno sua occasio peteretur.

at in Volscis accepta clades amisso Verrugine praesidio; ubi
 tantum in tempore fuit momenti, ut, cum precantibus opem
 militibus, qui ibi a Volscis obsidebantur, succurri, si
 maturatum esset, potuisset, ad id venerit exercitus subsidio
 missus, ut ab recenti caede palati ad praedandum hostes
 opprimerentur.

tarditatis causa non in senatu magis fuit
 quam tribunis, qui, quia summa vi restari nuntiabatur, parum
 cogitaverunt nulla virtute superari humanarum virium modum.

fortissimi milites non tamen nec vivi nec post mortem inulti
 fuere. insequenti anno P. et Cn. Corneliis Cossis, Num.

Fabio Ambusto, L. Valerio Potito tribunis militum 
 consulari potestate Veiens bellum motum ob superbum responsum
 Veientis senatus, qui legatis repetentibus res,

ni facesserent propere ex urbe finibusque, daturos, quod Lars
 Tolumnius dedisset, responderi iussit.

id patres aegre passi decrevere, ut tribuni militum de bello
 indicendo Veientibus primo quoque die ad populum ferrent.

quod ubi primo promulgatum est, fremere iuventus nondum
 debellatum cum Volscis esse; modo duo praesidia occidione
 occisa, et cum periculo retineri unum
 castellum ;

nullum annum esse, quo non acie dimicetur; et tamquam paeniteat
 laboris, novum bellum cum finitimo populo et potentissimo
 parari, qui omnem Etruriam sit concitaturus.

haec sua sponte agitata;

insuper tribuni plebis accendunt. maximum bellum patribus cum
 plebe esse dictitant; 
 ear 
 eam 
 de industria vexandam militia trucidandamque hostibus
 obici; 
 ear 
 eam 
 procul urbe haberi atque ablegari, ne domi per otium
 memor libertatis coloniarumque aut agri publici aut suffragii
 libere ferendi consilia agitet.

prensantesque veteranos stipendia cuiusque et vulnera ac
 cicatrices numerabant, quid iam integri esset in corpore loci ad
 nova vulnera accipienda, quid super sanguinis, quod dari pro re
 publica posset, rogitantes.

haec cum in sermonibus contionibusque interdum agitantes
 avertissent plebem ab suscipiendo bello, profertur tempus
 ferundae legis, quam, si subiecta invidiae esset, antiquari
 apparebat.

interim tribunos militum in Volscum agrum ducere exercitum
 placuit;

C. 
 Cn. 
 Cornelius unus Romae relictus. tres tribuni, postquam
 nullo loco castra Volscorum esse nec commissuros se proelio
 apparuit, tripertito ad devastandos fines discessere.

Valerius Antium petit, Cornelius Ecetras; quacumque incessere,
 late populati sunt tecta agrosque, ut distinerent Volscos;
 Fabius, quod maxime petebatur, ad Anxur oppugnandum sine ulla
 populatione accessit. Anxur fuit,

quae nunc Tarracinae sunt, urbs prona in
 paludes.

ab ea parte Fabius oppugnationem ostendit. circummissae quattuor
 cohortes cum 
 C. 
 Cn. 
 Servilio Ahala cum inminentem urbi collem cepissent,
 ex loco altiore, qua nullum erat praesidium, ingenti clamore ac
 tumultu moenia invasere.

ad quem tumultum obstupefacti, qui adversus Fabium urbem infimam
 tuebantur, locum dedere scalas admovendi; plenaque hostium
 cuncta erant, et inmitis diu caedes pariter fugientium ac
 resistentium, armatorum atque inermium fuit.

cogebantur itaque victi, quia cedentibus spei nihil erat, pugnam
 inire, cum pronuntiatum repente, ne quis praeter armatos
 violaretur, reliquam omnem multitudinem voluntariam exuit
 armis;

quorum ad duo milia et quingenti vivi capiuntur. a cetera praeda
 Fabius militem abstinuit,

donec collegae venirent, ab illis quoque exercitibus captum Anxur
 dictitans esse, qui ceteros Volscos a praesidio eius loci
 avertissent. qui ubi venerunt,

oppidum vetere fortuna opulentum tres exercitus diripuere; eaque
 primum benignitas imperatorum plebem patribus conciliavit.

additum deinde omnium maxime tempestivo principum in multitudinem
 munere, ut ante mentionem ullam plebis tribunorumve decerneret
 senatus, ut stipendium miles de publico acciperet, cum ante id
 tempus de suo quisque functus eo munere esset.

nihil acceptum umquam a plebe tanto gaudio traditur. concursum
 itaque ad curiam esse prensatasque exeuntium manus et patres
 vere appellatos, effectum esse fatentibus, ut nemo pro tam
 munifica patria, donec quicquam virium superesset, corpori aut
 sanguini suo parceret.

cum commoditas iuvaret, rem familiarem saltem acquiescere eo
 tempore, quo corpus addictum atque operatum rei publicae esset,
 tum quod ultro sibi oblatum esset, non a tribunis plebis umquam
 agitatum non suis sermonibus efflagitatum, id efficiebat
 multiplex gaudium cumulatioremque gratiam rei.

tribuni plebis communis ordinum laetitiae concordiaeque soli expertes negare tam id laetum patribus nec
 universis prosperum fore, quam ipsi crederent. consilium specie
 prima melius fuisse quam usu appariturum.

unde enim eam pecuniam confici posse nisi tributo populo indicto?
 ex alieno igitur aliis largitos. neque id, etiamsi ceteri
 ferant, passuros eos, quibus iam emerita stipendia essent,
 meliore condicione alios militare, quam ipsi militassent, et
 eosdem in sua stipendia inpensas fecisse et in aliorum facere.
 his vocibus moverunt partem plebis.

postremo indicto iam tributo edixerunt etiam tribuni auxilio se
 futuros, si quis in militare stipendium tributum non
 contulisset.

patres bene coeptam rem perseveranter tueri; conferre ipsi primi
 et, quia nondum argentum signatum erat, aes grave plaustris
 quidam ad aerarium convehentes speciosam etiam conlationem
 faciebant.

cum senatus summa fide ex censu contulisset, primores plebis,
 nobilium amici, ex conposito conferre incipiunt. quos cum

et a patribus conlaudari et a militari aetate tamquam bonos cives
 conspici vulgus hominum vidit, repente spreto tribunicio auxilio
 certamen conferendi est ortum.

Et 
 et 
 lege perlata de indicendo Veientibus bello exercitum
 magna ex parte voluntarium novi tribuni 
 militur 
 militum 
 consulari potestate Veios duxere.

fuere autem tribuni T. Quinctius Capitolinus, Q. Quinctius
 Cincinnatus, C. Iulius Iulus iterum, A. Manlius, L. Furius
 Medullinus tertium, M. Aemilius Mamercus.

ab iis primum circumsessi Vei sunt. sub cuius initium obsidionis
 cum Etruscorum concilium ad fanum Voltumnae frequenter habitum
 esset, 
 parur 
 parum 
 constitit, bellone publico gentis universae tuendi
 Veientes essent.

ea oppugnatio segnior insequenti anno fuit parte tribunorum
 exercitusque ad Volscum avocata bellum.

Tribunos militum consulari potestate is annus habuit C. Valerium
 Potitum tertium, M’. Sergium Fidenatem, P.
 Cornelium Maluginensem, Cn. Cornelium Cossum, 
 K. 
 C. 
 Fabium Ambustum, Sp. Nautium Rutilum iterum.

cum Volscis inter Ferentinum atque Ecetram signis conlatis
 dimicatum;

Romanis secunda fortuna pugnae 
 fruit. 
 fuit. 
 Artena inde, Volscorum oppidum, ab tribunis obsideri
 coepta. inde inter eruptionem temptatam conpulso in urbem hoste
 occasio data est Romanis inrumpendi, praeterque arcem cetera
 capta; in arcem munitam natura globus armatorum concessit; infra
 arcem caesi captique multi mortales.

arx deinde obsidebatur; nec aut vi capi poterat, quia pro spatio
 loci satis praesidii habebat, aut spem dabat deditionis omni
 publico frumento, priusquam urbs caperetur, in arcem
 convecto;

taedioque recessum inde foret, ni serves arcem Romanis
 prodidisset. ab eo milites per locum arduum accepti cepere; a
 quibus cum custodes trmcidarentur, cetera multitudo repentino
 pavore oppressa in deditionem venit.

diruta et arce et urbe Artena reductae legiones ex Volscis,
 omnisque vis Romana Veios conversa est.

proditori praeter libertatem duarum familiarum bona in praemium
 data; Servius Romanus vocitatus. sunt, qui Artenam Veientium,
 non Volscorum fuisse credant.

praebet errorem, quod eiusdem nominis urbs inter Caere atque
 Veios fuit; sed 
 ear 
 eam 
 reges Romani delevere, Caeretumque, non Veientium
 fuerat; altera haec nomine eodem in Volsco agro fuit, cuius
 excidium est dictum.

pace alibi parta Romani Veique in armis erant tanta ira odioque,
 ut victis finem adesse appareret. comitia utriusque populi longe
 diversa ratione facta sunt.

Romani auxere tribunorum militum consulari potestate numerum;
 octo, quot numquam antea, creati, M. Aemilius Mamercus iterum,
 L. Valerius Potitus tertium, Ap. Claudius Crassus, M.
 Quinctilius Varus, L. Iulius Iulus, M. Postumius, M. Furius
 Camillus, M. Postumius Albinus.

Veientes contra taedio annuae ambitionis, quae interdum
 discordiarum causa erat, regem creavere. offendit ea res
 populorum Etruriae animos non maiore odio regni quam ipsius
 regis.

gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia
 sollemnia ludorum,

quos intermitti nefas est, violenter diremisset, cum ob iram
 repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei
 praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi
 erant, ex medio ludicro repente abduxit.

gens itaque ante omnes alias eo magis dedita religionibus, quod
 excelleret arte colendi eas, auxilium Veientibus negandum, donec
 sub rege essent, decrevit.

cuius decreti suppressa fama est Veis propter metum regis, qui, a
 quo tale quid dictum referretur, pro seditionis eum principe,
 non vani sermonis auctore habebat.

Romanis etsi quietae res ex Etruria nuntiabantur, tamen, quia
 omnibus conciliis eam rem agitari adferebatur, ita
 muniebant,

ut ancipitia munimenta essent, alia in urbem et contra
 oppidanorum eruptiones versa, aliis frons in
 Etruriam spectans auxiliis, si qua forte inde venirent,
 obstruebatur.

cum spes maior imperatoribus Romanis in obsidione quam in
 oppugnatione esset, hibernacula etiam, res nova militi Romano,
 aedificari coepta, consiliumque erat hiemando continuare
 bellum.

quod postquam tribunis plebis iam diu nullam novandi res causam
 invenientibus Romam est adlatum,

in contionem prosiliunt, sollicitant plebis animos hoc illud esse
 dictitantes, quod aera militibus sint constituta; nec se
 fefellisse id donum inimicorum veneno inlitum fore. venisse
 libertatem plebis;

remotam in perpetuum et ablegatam ab urbe et ab re publica
 iuventutem iam ne hiemi quidem aut tempori anni cedere ac domos
 ac res invisere suas.

quam putarent continuatae militiae causam esse? nullam profecto
 aliam inventuros, quam ne quid per frequentiam iuvenum eorum, in
 quibus vires omnes plebis essent, agi de commodis eorum
 posset.

vexari praeterea et subigi multo acrius quam Veientes; quippe
 illos hiemem sub tectis suis agere egregiis muris situque
 naturali urbem tutantes,

militem Romanum in opere ac labore nivibus pruinisque obrutum sub
 pellibus durare ne hiemis quidem spatio, quae omnium bellorum
 terra marique sit quies, arma deponentem.

hoc neque reges neque ante tribuniciam potestatem creatam
 superbos illos consules neque triste dictatoris imperium neque
 inportunos decemviros iniunxisse servitutis, ut perennem
 militiam facerent, quod tribuni militum in plebe Romana regnum
 exercerent. quidnam illi consules dictatoresve facturi
 essent,

qui proconsularem imaginem tam saevam ac trucem fecerint? sed id
 accidere haud inmerito. non fuisse ne 
 m 
 in 
 octo quidem tribunis militum locum ulli plebeio.

antea trina loca cum contentione summa patricios explere solitos,
 nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda ire,

et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam, qui, si nihil
 aliud, admoneat collegas liberos et civis eorum,
 non servos militare,

quos hieme saltem in domos ac tecta reduci oporteat et aliquo
 tempore anni parentis liberosque ac coniuges invisere et
 usurpare libertatem et creare magistratus.

haec taliaque vociferantes adversarium haud inparem nacti sunt
 Ap. Claudium relictum a collegis ad tribunicias seditiones
 conprimendas, virum inbutum iam ab iuventa certaminibus
 plebeis,

quem auctorem aliquot annis ante fuisse memoratum est per
 collegarum intercessionem tribuniciae potestatis
 dissolvendae.

is 
 turn 
 tum 
 iam non promptus ingenio tantum, sed usu etiam
 exercitatus talem orationem habuit:

“si umquam dubitatum est, Quirites, utrum tribuni plebis vestra,
 an sua causa seditionum semper auctores fuerint, id ego hoc anno
 desisse dubitari certum habeo;

et cum laetor tandem longi erroris vobis finem factum esse, tur,
 quod secundis potissimum vestris rebus hic error est sublatus,
 et vobis et propter vos rei publicae gratulor.

an est quisquam, qui dubitet nullis iniuriis vestris, si quae
 forte aliquando fuerunt, umquam aeque quam munere patrum in
 plebem, cum aera militantibus constituta sunt, tribunos plebis
 offensos ac concitatos esse?

quid illos aliud aut 
 turn 
 tum 
 timuisse creditis aut hodie turbare velle nisi
 concordiam ordinum, quam dissolvendae maxime tribuniciae
 potestatis rentur esse?

sic hercule tamquam artifices inprobi opus quaerunt inquieti; semper aegri aliquid esse in
 re publica volunt, ut sit, ad cuius curationem a vobis
 adhibeantur.

utrum enim defenditis, an inpugnatis plebem? utrum militantium
 adversarii estis, an causam agitis? nisi forte hoc 
 dicitis] 
 dicitis: 
 quidquid patres faciunt, displicet, sive
 illud pro plebe sive contra plebem est,

et quem ad modum cum servis suis vetant domini quicquam rei
 alienis hominibus esse pariterque in iis beneficio ac maleficio
 abstineri aecum censent, sic vos interdicitis patribus commercio
 plebis, ne nos comitate ac munificentia nostra
 provocemus plebem nec plebs nobis dicto audiens atque oboediens
 sit.

quanto tandem, si quicquam in vobis non dico civilis, sed humani
 animi esset, favere vos magis et,
 quantum in vobis esset, indulgere potius comitati patrum atque
 obsequio plebis oportuit?

quae si perpetua concordia sit, quis non spondere ausit maximum
 hoc imperium inter finitimos brevi futurum esse?

atque ego, quam hoc consilium collegarum meorum, quod abducere
 infecta re a Veis exercitum noluerunt, non utile solum, sed
 etiam necessarium fuerit, postea disseram;

nunc de ipsa condicione dicere militantium libet. quam orationem
 non apud vos solum, sed etiam in castris si habeatur, ipso
 exercitu disceptante aequam arbitror videri posse. in qua, si
 mihi ipsi nihil, quod dicerem, in mentem venire posset,
 adversariorum certe orationibus contentus essem. negabant nuper
 danda esse aera militibus,

quia numquam data essent. quonam modo igitur nunc indignari
 possunt, quibus aliquid novi adiectum commodi sit, eis laborem
 etiam novum pro portione iniungi? nusquam

nec opera sine emolumento nec 
 emolumenturn 
 emolumentum 
 ferme sine inpensa opera est. labor voluptasque,
 dissimillima natura, societate quadam inter se naturali sunt
 iuncta.

moleste antea ferebat miles se suo sumptu operam rei publicae
 praebere; gaudebat idem partem anni se agrum suum colere,
 quaerere, unde domi militiaeque se ac suos tueri posset;

gaudet nunc fructui sibi rem publicam esse et laetus stipendium
 accipit; aequo igitur animo patiatur se ab domo ac re familiari,
 cui gravis inpensa non est, paulo diutius abesse.

an, si ad calculos eum res publica vocet, non merito dicat:
 “annua aera habes, annuam operam ede; an tu aecum censes militia
 semenstri solidum te stipendium accipere?”

invitus in hac parte orationis, Quirites, moror; sic enim agere
 debent, qui mercennario milite utuntur; nos tamquam cum civibus
 agere volumus agique tamquam cum patria nobiscum
 aecum censemus.

aut non suscipi bellum oportuit aut geri pro dignitate populi
 Romani et perfici quam primum oportet.

perficietur autem, si urgemus obsessos, si non ante abscedimus,
 quam spei nostrae finem captis Veis inposuerimus. si hercules
 nulla alia causa, ipsa indignitas perseverantiam inponere
 debuit.

decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab
 universa Graecia quam procul ab domo? quot terras, quot maria
 distans?

nos intra vicensimum lapidem in conspectu prope urbis nostrae
 annuam oppugnationem perferre 
 piget! 
 piget. 
 scilicet quia levis causa belli est nec satis quicquam
 iusti doloris est, quod nos ad perseverandum stimulet.

septiens rebellarunt; in pace numquam fida fuerunt; agros nostros
 miliens depopulati sunt; Fidenates deficere a nobis coegerunt;
 colonos nostros ibi interfecerunt;

auctores fuere contra ius caedis inpiae legatorum nostrorum;
 Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt hodieque id
 moliuntur; res repetentis legatos nostros haud procul afuit quin
 violarent.

cum his molliter et per dilationes bellum geri oportet? si nos
 tam iustum odium nihil movet, ne 
 ila 
 illa 
 quidem, oro vos, movent?

operibus ingentibus saepta urbs est, quibus intra muros coercetur
 hostis; agrum non coluit, et culta evastata sunt bello;

si reducimus exercitum, quis est, qui dubitet illos non a
 cupiditate solum ulciscendi, sed etiam necessitate inposita ex
 alieno praedandi, cum sua amiserint, agrum nostrum invasuros?
 non differimus igitur bellum isto consilio, sed intra fines
 nostros accipimus.

quid? illud, quod proprie ad milites pertinet, quibus boni
 tribuni plebis olim stipendium extorquere voluerunt, nunc
 consultum repente volunt, quale est?

vallum fossamque, ingentis utramque rem operis, per tantum spatii
 duxerunt; castella primo pauca, postea exercitu aucto creberrima fecerunt; munitiones non in urbem modo,
 sed in Etruriam etiam spectantes, si qua inde auxilia veniant,
 opposuere;

quid turres, quid vineas testudinesque et alium oppugnandarum
 urbium apparatum loquar? cum tantum laboris exhaustum sit et ad
 finem iam operis tandem perventum, relinquendane haec censetis,
 ut ad aestatem rursus novus de integro his instituendis
 exsudetur labor?

quanto est minus operae opera tueri facta
 et instare ac perseverare defungique cura brevi? brevis enim profecto res est, si uno tenore
 peragitur nec ipsi per intermissiones has intervallaque
 lentiorem spem nostram facimus.

loquor de operae et de temporis iactura; quid? periculi, quod
 differendo bello adimus, num oblivisci nos haec tam crebra
 Etruriae concilia de mittendis Veios auxiliis patiuntur? ut nunc
 res se habet,

irati sunt, oderunt, negant missuros; quantum in illis est,
 capere Veios licet. quis est, qui spondeat eundem, si differtur
 bellum, animum postea fore,

cum, si laxamentum dederis, maior frequentiorque legatio itura
 sit, cum id, quod nunc offendit Etruscos, rex creatus Veis,
 mutari spatio interposito possit vel consensu civitatis, ut eo
 reconcilient 
 Etruniae 
 Etruriae 
 animos, vel ipsius voluntate regis, qui obstare regnum
 suum saluti civium nolit?

videte, quot res quam inutiles sequantur illam viam consilii,
 iactura operum tanto labore factorum, vastatio inminens 
 fnium 
 finium 
 nostrorum, Etruscum bellum pro Veiente concitatum.
 haec sunt,

tribuni, consilia vestra, non hercule dissimilia ac si quis
 aegro, qui curari se fortiter passus extemplo convalescere
 possit, cibi gratia praesentis aut potionis longinquum et
 forsitan insanabilem morbum efficiat.

si, me dius fidius, ad hoc bellum nihil pertineret, ad
 disciplinam certe militiae plurimum intererat insuescere militem
 nostrum non solum parta victoria frui,

sed, si etiam res lentior sit, pati taedium et quamvis serae spei
 exitum expectare et, si non sit aestate perfectum
 bellum, 
 hiemen 
 hiemem 
 opperiri nec, sicut aestivas aves, statim autumno
 tecta ac recessus circumspicere.

obsecro vos, venandi studium ac voluptas homines per nives ac
 pruinas in montes silvasque rapit; belli necessitatibus 
 ear 
 eam 
 patientiam non adhibebimus, quam vel lusus ac voluptas
 elicere solet?

adeone effeminata corpora militum nostrorum esse putamus, adeo
 molles animos, ut hiemem unam durare in castris, abesse ab domo
 non possint? ut tamquam navale bellum tempestatibus captandis et
 observando tempore anni gerant, non aestus, non frigora pati
 possint?

erubescant profecto, si quis eis haec obiciat, contendantque et
 animis et corporibus suis virilem patientiam inesse et se iuxta
 hieme atque aestate bella gerere posse nec se patrocinium
 mollitiae inertiaeque mandasse tribunis et meminisse hanc ipsam
 potestatem non in umbra nec in tectis maiores suos creasse.

haec virtute militum vestrorum, haec Romano nomine sunt digna,
 non Veios tantum nec hoc bellum intueri, quod instat, sed famam
 et ad alia bella et ad ceteros populos in posterum quaerere.

an mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis,
 utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent, cuius si
 qua urbs primum illum brevissimi temporis sustinuerit
 impetum,

nihil deinde timeat, an 
 hie 
 hic 
 sit terror nominis nostri, ut exercitum Romanum non
 taedium longinquae oppugnationis, non vis hiemis ab urbe
 circumsessa semel amovere possit nec finem ullum alium belli
 quam victoriam noverit nec impetus potius bella quam
 perseverantia gerat?

quae in omni quidem genere militiae, maxime tamen in obsidendis
 urbibus necessaria est, quarum plerasque munitionibus ac
 naturali situ inexpugnabiles fame sitique tempus ipsum vincit
 atque expugnat,

sicut Veios expugnabit, nisi auxilio hostibus tribuni plebis
 fuerint et Romae invenerint praesidia Veientes, quae nequiquam
 in 
 Etnruria 
 Etruria 
 quaerunt. 
 An 
 an 
 est quicquam,

quod Veientibus optatum aeque contingere possit, quam ut
 seditionibus primum urbs Romana, deinde velut ex contagione
 castra impleantur? at hercule apud hostis tanta modestia
 est,

ut non obsidionis taedio, non denique regni quicquam apud eos
 novatum sit, non negata auxilia ab Etruscis inritaverint
 animos;

morietur enim extemplo, quicumque erit seditionis auctor, nec
 cuiquam dicere ea licebit, quae apud vos inpune dicuntur.

fustuarium meretur, qui signa relinquit aut praesidio decedit;
 auctores signa relinquendi et deserendi castra non uni aut
 alteri militi, sed universis exercitibus palam in contione
 audiuntur;

adeo quidquid tribunus plebi loquitur, etsi prodendae patriae
 dissolvendaeque rei publicae est, adsuestis quieti audire et dulcedine potestatis eius capti 
 quaelubet 
 quaelibet 
 sub ea scelera latere sinitis.

reliquum est, ut, quae hic vociferantur, eadem in castris et apud
 milites agant et exercitus corrumpant ducibusque parere non
 patiantur,

quoniam ea demum Romae libertas est, non senatum, non
 magistratus, non leges, non mores maiorum, non instituta patrum,
 non disciplinam vereri militiae.”

par iam etiam in contionibus erat Appius tribunis plebis, cum
 subito, unde minime quis crederet, accepta calamitas apud Veios
 et superiorem Appium in causa et concordiam ordinum maiorem
 ardoremque ad obsidendos pertinacius Veios fecit.

nam cum agger promotus ad urbem vineaeque tantum non iam
 iniunctae moenibus essent, dum opera interdiu fiunt intentius
 quam note custodiuntur, patefacta repente porta ingens multitudo
 facibus maxime armata ignes coniecit,

horaeque momento simul aggerem ac vineas, tam longi temporis
 opus, incendium hausit; multique ibi mortales nequiquam opem
 ferentes ferro ignique absumpti sunt. 
 Quod 
 quod 
 ubi Romam est nuntiatum,

maestitiam omnibus, senatui curam metumque iniecit, ne 
 turn 
 tum 
 vero sustineri nec in urbe seditio nec
 in castris posset et tribuni plebis velut ab se victae rei
 publicae insultarent,

cum repente, quibus census equester erat, equi publici non erant
 adsignati, concilio prius inter sese habito senatum adeunt
 factaque dicendi potestate equis se suis stipendia facturos
 promittunt.

quibus cum amplissimis verbis gratiae ab senatu actae essent
 famaque ea forum atque urbem pervasisset, subito ad curiam
 concursus fit plebis;

pedestris ordinis se aiunt nunc esse nomina dare operamque rei publicae extra
 ordinem polliceri, seu Veios seu quo alio ducere velint. si
 Veios ducti sint, negant se inde prius quam capta urbe hostium
 redituros esse.

tum vero iam superfundenti se laetitiae vix temperatum est;

non enim, sicut equites, dato magistratibus negotio laudari
 iussi, neque aut in curiam vocati, quibus responsum daretur, aut
 limine curiae continebatur senatus, sed pro se quisque ex
 superiore loco ad multitudinem in comitio stantem voce
 manibusque significare publicam laetitiam,

beatam urbem Romanam et invictam et aeternam illa concordia
 dicere, laudare equites, laudare plebem, diem ipsum laudibus
 ferre, victam esse fateri comitatem benignitatemque senatus.

certatim patribus plebique manare gaudio lacrimae, 
 done 
 donec 
 revocatis in curiam patribus senatus consultum factum
 est,

ut tribuni militares contione advocata peditibus equitibusque
 gratias agerent, memorem pietatis eorum erga patriam dicerent
 senatum fore; placere autem omnibus his voluntariam extra
 ordinem professis militiam aera procedere; et equiti certus
 numerus aeris est adsignatus.

tur 
 tum 
 primum equis suis merere equites coeperunt.
 voluntarius ductus exercitus Veios non amissa modo restituit
 opera, sed nova etiam instituit. ab urbe commeatus intentiore
 quam antea subvehi cura, ne quid tam bene merito exercitui ad
 usum deesset.

insequens annus tribunos militum consulari 
 potestate habuit C. Servilium Ahalam tertium, Q. Servilium, L.
 Verginium, Q. Sulpicium, A. Manlium iterum, M. Sergium
 iterum.

his tribunis, dum cura omnium in Veiens bellum intenta est,
 neglectum Anxuri praesidium vacationibus militum et Volscos
 mercatores vulgo receptando proditis repente portarum custodibus
 oppressum est.

minus militum periit, quia praeter aegros lixarum in modum omnes
 per agros vicinasque urbes negotiabantur.

nec Veis melius gesta res, quod 
 turn 
 tum 
 caput omnium curarum publicarum erat; nam et duces
 Romani plus inter se irarum quam adversus hostes animi
 habuerunt, et auctum est bellum adventu repentino Capenatium
 atque Faliscorum.

hi duo Etruriae populi, quia proximi regione erant, devictis Veis
 bello quoque Romano se proximos fore credentes, Falisci propria
 etiam causa infesti,

quod Fidenati bello se iam antea inmiscuerant, per legatos ultro
 citroque missos iure iurando inter se obligati cum exercitibus
 necopinato ad Veios accessere.

forte ea regione, qua M. Sergius tribunus militum praeerat,
 castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia Etruriam
 omnem excitam sedibus magna mole adesse Romani crediderant.
 eadem opinio Veientes in urbe concitavit. ita ancipiti proelio
 castra Romana oppugnabantur;

concursantesque cum 
 hue 
 huc 
 atque illuc signa transferrent, nec Veientem satis
 cohibere intra munitiones nec suis munimentis arcere vim ac
 tueri se ab exteriore poterant hoste.

una spes erat, si ex maioribus castris subveniretur, ut diversae
 legiones aliae adversus Capenatem ac Faliscum, aliae contra
 eruptionem oppidanorum pugnarent; sed castris praeerat Verginius
 privatim Sergio invisus infestusque.

is, cum pleraque castella oppugnata, superatas munitiones,
 utrimque invehi hostem nuntiaretur, in armis milites tenuit, si
 opus foret auxilio, collegam dictitans ad se missurum. huius
 adrogantiam pertinacia alterius aequabat,

qui, ne quam opem ab inimico videretur petisse, vinci ab hoste quam vincere per civem maluit.

diu in medio caesi milites; postremo desertis munitionibus
 perpauci in maiora castra, pars maxima atque ipse Sergius Romam
 pertenderunt. ubi cum omnem culpam in collegam inclinaret,
 acciri Verginium ex castris, interea praeesse legatos
 placuit.

acta deinde in senatu res est certatumque inter collegas
 maledictis. pauci rei publicae, plerique 
 huic atque illi, ut quosque studium privatim aut gratia
 occupaverat, adsunt.

primores patrum, sive culpa sive infelicitate imperatorum tam
 ignominiosa clades accepta esset, censuere non expectandum
 iustum tempus comitiorum, sed extemplo novos tribunos militum
 creandos esse, qui kal.

Octobribus magistratum occiperent. in quam sententiam cum pedibus
 iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere;

at enim vero Sergius Verginiusque, propter quos paenitere
 magistratuum eius anni senatum apparebat, primo deprecari
 ignominiam, deinde intercedere senatus consulto, negare se ante
 idus Decembris, sollemnem ineundis magistratibus diem, honore
 abituros esse.

inter haec tribuni plebis, cum in concordia hominum secundisque
 rebus civitatis inviti silentium tenuissent, feroces repente
 minari tribunis militum, nisi in auctoritate senatus essent, se
 in vincla eos duci iussuros esse.

tum C. Servilius Ahala tribunus militum: “quod ad vos attinet,
 tribuni plebis, minasque vestras, ne ego libenter experirer,
 quam non plus in iis iuris quam in vobis animi esset; sed nefas
 est tendere adversus auctoritatem senatus.

proinde et vos desinite inter nostra certamina locum iniuriae
 quaerere, et collegae 
 ant 
 aut 
 facient, quod censet senatus, 
 ant 
 aut 
 , si pertinacius tendent, dictatorem extemplo dicam,
 qui eos abire magistratu cogat.”

cum omnium adsensu conprobata oratio esset gauderentque patres
 sine tribuniciae potestatis terriculis inventam esse aliam vim
 maiorem ad coercendos magistratus,

victi consensu omnium comitia tribunorum militum habuere, qui kal. Octobribus magistratum occiperent, seque
 ante eam diem magistratu abdicavere.

L. Valerio Potito quartum, M. Furio Camillo iterum, M. Aemilio
 Mamerco tertium, Cn. Cornelio Cosso iterum, K. Fabio Ambusto, L.
 Iulio Iulo tribunis militum consulari potestate multa domi
 militiaeque gesta.

nam et bellum multiplex fuit eodem tempore, ad Veios et ad
 Capenam et ad Falerios et in Volscis,

ut Anxur ab hostibus recuperaretur, et Romae simul dilectu simul
 tributo conferendo laboratum est, et de tribunis plebi
 cooptandis contentio fuit, et haud parvum motum duo iudicia
 eorum, qui paulo ante consulari potestate fuerant, excivere.

Omnium 
 omnium 
 primum tribunis militum fuit dilectum habere, nec
 iuniores modo conscripti, sed seniores etiam coacti nomina dare,
 ut urbis custodiam agerent. quantum autem augebatur militum
 numerus,

tant 
 tanto 
 maiore pecunia in stipendium opus erat, eaque tributo
 conferebatur, invitis conferentibus qui domi remanebant, quia
 tuentibus urbem opera quoque militari laborandum serviendumque
 rei publicae erat.

haec, per se gravia, indigniora ut viderentur, tribuni plebis
									seditiosis contionibus faciebant ideo aera militibus constituta
									esse arguendo, ut plebis partem militia, partem tributo
									conficerent.

unum bellum annum iam tertium trahi et consulto male geri, ut
 diutius gerant. in quattuor deinde bella uno dilectu exercitus
 scriptos et pueros quoque ac senes extractos.

iam non aestatis nec hiemis discrimen esse,

ne ulla quies umquam miserae plebi sit, quae nunc etiam
 vectigalis ad ultimum facta sit, ut, cum confecta labore,
 vulneribus, postremo aetate corpora rettulerint incultaque omnia
 diutino dominorum desiderio domi invenerint, tributum ex adfecta
 re familiari pendant aeraque militaria velut faenore accepta
 multiplicia rei publicae reddant. 
 Inter 
 inter 
 dilectum tributumque

et occupatos animos maiorum rerum curis comitiis 
 tribunonrm 
 tribunorum 
 plebis numerus expleri nequiit. pugnatum
 inde, in loca vacua ut patricii cooptarentur.

postquam obtineri non poterat, tamen labefactandae legis
 Treboniae causa effectum est, ut cooptarentur tribuni plebis C.
 Lacerius et M. Acutius haud dubie patriciorum opibus.

fors ita tulit, ut eo anno tribunus plebis Cn. Trebonius esset,
 qui nomini ac familiae debitum praestare videretur Treboniae
 legis patrocinium.

is, quod petissent patres quondam primo incepto repulsi, iam
 tribunos militum expugnasse vociferans, legem Treboniam sublatam
 et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi, sed imperio
 patriciorum; eo revolvi rem, ut aut patricii aut patriciorum
 adseculae habendi tribuni plebis sint;

eripi sacratas leges, extorqueri tribuniciam potestatem; id
 fraude patriciorum, scelere ac proditione collegarum factum
 arguere.

cum arderent invidia non patres modo, sed etiam tribuni plebis,
 cooptati pariter et qui cooptaverant, tum ex collegio tres, P.
 Curatius, M. Metilius, M. Minucius, trepidi rerum suarum, in
 Sergium Verginiumque, prioris anni tribunos militares,
 incurrunt; in eos ab se iram plebis invidiamque die dicta
 avertunt.

quibus dilectus, quibus tributum, quibus diutina militia
 longinquitasque belli sit gravis, qui clade accepta ad Veios
 doleant, qui amissis liberis fratribus, propinquis adfinibus
 lugubres domos habeant, iis publici privatique doloris
 exsequendi ius potestatemque ex duobus noxiis capitibus datam ab
 se memorant:

omnium namque malorum in Sergio Verginioque causas esse; nec id
 accusatores magis arguere quam fateri reos, qui noxii ambo alter
 in alterum causam conferant, fugam Sergi Verginius, Sergius
 proditionem increpans Vergini.

quorum adeo incredibilem amentiam fuisse, ut multo veri similius
 sit conpecto 
 ear 
 eam 
 rem et communi fraude patriciorum actam.

ab his et prius datum locum Veientibus ad incendenda opera belli
 trahendi causa et nunc proditum exercitum, tradita 
 Faliscis Romana castra.

omnia fieri, ut consenescat ad Veios iuventus nec de agris nec de
 aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque
 urbana celebrare actiones et resistere conspirationi patriciorum
 possint.

praeiudicium iam de reis et ab senatu et ab populo Romano et ab
 ipsorum collegis factum esse;

nam et senatus consulto eos ab re publica remotos esse et
 recusantes abdicare se magistratu dictatoris metu ab collegis
 coercitos esse, et populum Romanum tribunos creasse, qui non
 idibus Decembribus, die sollemni, sed extemplo kal. Octobribus
 magistratum occiperent, quia stare diutius res publica his
 manentibus in magistratu non posset;

et tamen eos tot iudiciis confossos praedamnatosque venire ad
 populi iudicium et existimare defunctos se esse satisque
 poenarum dedisse, quod duobus mensibus citius privati facti
 sint,

neque intellegere nocendi sibi diutius tum potestatem ereptam
 esse, non poenam inrogatam; quippe et collegis abrogatum
 imperium, qui certe nihil deliquissent.

illos repeterent animos Quirites, quos recenti clade accepta
 habuissent cum fuga ac pavore trepidum, plenum volnerum
 incidentem portis exercitum viderint non fortunam aut quemquam
 deorum, sed hos duces accusantem.

pro certo se habere neminem in contione stare, qui illo die non
 caput, domum fortunasque L. Vergini ac M. Sergi sit 
 execratus 
 exsecratus 
 detestatusque.

minime convenire, quibus iratos quisque deos precatus sit, in iis
 sua potestate, cum liceat et oporteat, non uti. numquam deos
 ipsos admovere nocentibus manus; satis esse, si occasione
 ulciscendi laesos arment.

his orationibus incitata plebs denis milibus aeris gravis reos
 condemnat nequiquam Sergio Martem communem belli fortunamque
 accusante, Verginio deprecante, ne infelicior domi quam militiae
 esset.

in hos versa ira populi cooptationis tribunorum fraudisque contra
 legem Treboniam factae memoriam obscuram fecit. 
 Victores tribuni,

ut praesentem mercedem iudicii plebes haberet, legem agrariam
 promulgant tributumque conferri prohibent,

cum tot exercitibus stipendio opus esset resque militiae ita
 prospere gererentur, ut nullo bello veniretur ad exitum spei.
 namque Veis castra, quae amissa erant, recuperata castellis
 praesidiisque firmabantur; praeerant tribuni militum M. Aemilius
 et K. Fabius.

a M. Furio in Faliscis et a Cn. Cornelio in Capenate agro hostes
 nulli extra moenia inventi; praedae actae incendiisque villarum
 ac frugum vastati fines; oppida wne oppugnata nec obsessa
 sunt.

at in Volscis depopulato agro Anxur nequiquam oppugnatum loco
 alto situm et, postquam vis inrita erat, vallo fossaque obsideri
 coeptum. Valerio Potito Volsci provincia evenerat.

hoc statu militarium rerum seditio intestina maiore mole coorta,
 quam bella tractabantur; et cum tributum conferri per tribunos
 non posset nec stipendium imperatoribus mitteretur aeraque
 militaria flagitaret miles, haud procul erat, quin castra quoque
 urbanae seditionis contagione turbarentur.

inter has iras plebis in patres cum tribuni plebi nunc illud
 tempus esse dicerent stabiliendae libertatis et ab Sergiis
 Verginiisque ad plebeios viros fortes ac strenuos transferendi
 summi honoris,

non tamen ultra processum est, quam ut unus ex plebe, usurpandi
 iuris causa, P. Licinius Calvus tribunus militum consulari
 potestate crearetur; ceteri patricii creati,

P. Manlius, L. Titinius, P. Maelius, L. Furius Medullinus, L.
 Publilius Volscus.

ipsa plebes mirabatur se tantam rem obtinuisse, non is modo, qui
 creatus erat, vir nullis ante honoribus usus, vetus tantum
 senator et aetate iam gravis.

nec satis constat, cur primus ac potissimus ad novum delibandum
 honorem sit habitus. alii Cn. Corneli fratris, qui tribunus
 militum priore anno fuerat triplexque stipendium equitibus
 dederat, gratia extractum ad tantum honorem credunt, alii
 orationem ipsum tempestivam de concordia ordinum
 patribus plebique gratam habuisse.

hac victoria comitiorum 
 exultantes 
 exsultantes 
 tribuni plebis, quod maxime rem publicam inpediebat,
 de tributo remiserunt. collatum oboedienter missumque ad
 exercitum est.

Anxur in Volscis brevi receptum est neglectis die festo custodiis
 urbis. — 
 Insignis 
 insignis 
 annus hieme gelida ac nivosa fuit, adeo ut viae
 clausae, Tiberis innavigabilis fuerit. annona ex ante convecta
 copia nihil mutavit.

et quia P. Licinius, ut ceperat haud tumultuose magistratum
 maiore gaudio plebis quam indignatione patrum, ita etiam gessit,
 dulcedo invasit proximis comitiis tribunorum militum plebeios
 creandi. unus M. Veturius ex patriciis candidatis locum
 tenuit;

plebeios alios tribunos militum consulari potestate omnes fere
 centuriae dixere: M. Pomponium, Cn. Duillium, Voleronem
 Publilium, Cn. Genucium, L. Atilium.

Tristem 
 tristem 
 hiemem sive ex intemperie caeli raptim mutatione in
 contrarium facta sive alia qua de causa gravis pestilensque
 omnibus animalibus aestas excepit. cuius insanabili perniciei
 quando

nec causa nec finis inveniebatur, libri Sibyllini ex senatus
 consulto aditi sunt.

duumviri sacris faciundis lectisternio 
 tune 
 tunc 
 primum in urbe Romana facto per dies octo Apollinem
 Latonamque, Herculem et Dianam, Mercurium atque Neptunum tribus,
 quam amplissume tum apparari poterant, stratis lectis
 placavere.

privatim quoque id sacrum celebratum est. tota urbe patentibus
 ianuis promiscuoque usu rerum omnium in propatulo posito notos
 ignotosque passim advenas in hospitium ductos ferunt et cum
 inimicis quoque benigne ac comiter sermones habitos, iurgiis ac
 litibus temperatum;

vinctis quoque dempta in eos dies vincula; religioni deinde
 fnisse, quibus eam opem dei tulissent, vinciri.

Interim 
 interim 
 ad Veios terror multiplex fuit tribus in unum bellis
 conlatis. namque eodem, quo antea, modo circa
 munimenta, cum repente Capenates Faliscique subsidio venissent,
 adversus tres exercitus ancipiti proelio pugnatum est.

ante omnia adiuvit memoria damnationis Sergi ac Vergini. itaque
 e maioribus castris, unde antea
 cessatum fuerat, brevi spatio circumductae copiae Capenates in
 vallum Romanum versos ab tergo adgrediuntur;

inde pugna coepta et Faliscis intulit terrorem, trepidantesque
 eruptio ex castris opportune facta avertit. repulsos deinde
 insecuti victores ingentem ediderunt caedem.

nec ita multo post iam palantibus, velut tuti
 forent, forte oblati populatores Capenatis agri
 reliquias pugnae absumpsere.

et Veientium refugientes in urbem multi ante portas caesi, dum
 prae metu, ne simul Romanus inrumperet, obiectis foribus
 extremos suorum exclusere.

haec eo anno acta. et iam comitia tribunorum militum aderant,
 quorum prope maior patribus quam belli cura erat quippe non
 communicatum modo cum plebe, sed prope amissum cernentibus
 summum imperium.

itaque clarissimis viris ex composito praeparatis ad petendum,
 quos praetereundi verecundiam crederent fore, nihilo minus ipsi,
 perinde ac si omnes candidati essent, cuncta experientes non
 homines modo, sed deos etiam exciebant in religionem vertentes
 comitia biennio habita:

priore anno intolerandam hiemem prodigiisque divinis similem
 coortam, proxumo non prodigia, sed iam eventus:

pestilentiam agris urbique inlatam 
 baud 
 haud 
 dubia ira deum, quos pestis eius arcendae causa
 placandos esse in libris fatalibus inventum sit; comitiis,
 auspicato quae fierent, indignum dis visum honores volgari
 discriminaque gentium confundi.

praeterquam maiestate petentium, religione etiam attoniti homines
 patricios omnis, partem magnam honoratissimum quemque, tribunos
 militum consulari potestate creavere, 
 L 
 L. 
 . Valerium Potitum quintum, M. Valerium Maximum, M.
 Furium Camillum iterum, 
 L 
 L. 
 Furium Medullinum tertium, Q. Servilium
 Fidenatem iterum, Q. Sulpicium Camerinum iterum.

His 
 his 
 tribunis ad Veios nihil admodum memorabile actum
 est;

tota vis in populationibus fuit. duo summi imperatores Potitus a
 Faleriis, Camillus a Capena praedas ingentes egere nulla
 incolumi relicta re, cui ferro aut igni noceri posset.

prodigia interim multa nuntiari, quorum pleraque, et quia singuli
 auctores erant, parum credita spretaque, et quia hostibus
 Etruscis, per quos ea procurarent, haruspices non erant;

in unum omnium curae versae sunt, quod lacus in Albano nemore
 sine ullis caelestibus aquis causave qua alia, quae rem miraculo
 eximeret, in altitudinem insolitam crevit.

quidnam eo di portenderent prodigio, missi sciscitatum oratores
 ad Delphicum oraculum.

sed propior interpres fatis oblatus senior quidam Veiens, qui
 inter cavillantes in stationibus ac custodiis milites Romanos
 Etruscosque 
 raticinantis 
 uaticinantis 
 in modum cecinit, priusquam ex lacu Albano aqua emissa
 foret, numquam potiturum Veis Romanum.

quod primo velut temere iactum sperni; agitari deinde sermonibus
 coeptum est, donec unus ex statione Romana percunctatus proximum
 oppidanorum, iam per longinquitatem belli commercio sermonum
 facto,

quisnam is esset, qui per ambages de lacu Albano iaceret,
 postquam audivit haruspicem esse, vir haud intacti religione
 animi, causatus de privati portenti procuratione, si operae illi
 esset, consulere velle, ad conloquium vatem elicuit.

cumque progressi ambo a suis longius essent inermes sine ullo
 metu, praevalens iuvenis Romanus senem infirmum in conspectu
 omnium raptum nequiquam tumultuantibus Etruscis ad suos
 transtulit.

qui cum perductus ad imperatorem, inde Romam ad senatum missus
 esset, sciscitantibus, quidnam id esset,

quod de lacu Albano docuisset, respondit profecto iratos deos
 Veienti populo illo fuisse die, quo sibi eam mentem obiecissent,
 ut excidium patriae fatale proderet.

itaque, quae 
 tur 
 tum 
 cecinerit divino spiritu instinctus, ea se nec, ut
 indicta sint, revocare posse et tacendo forsitan, quae di
 inmortales vulgari velint, haud minus quam celanda effando nefas
 contrahi.

sic igitur libris fatalibus, sic disciplina Etrusca traditum
 esse, quanto aqua Albana abundasset, 
 tur 
 tum 
 , si 
 earn 
 eam 
 Romanus rite emisisset, victoriam de Veientibus dari;
 antequam id fiat, deos moenia Veientium deserturos non esse.
 exsequebatur inde, quae sollemnis derivatio esset.

sed auctorem levem nec satis fidum super tanta re patres rati
 decrevere legatos sortesque oraculi Pythici expectandas.

priusquam a Delphis oratores redirent Albanive prodigii piacula
 invenirentur, novi tribuni militum consulari potestate L. Iulius
 Iulus, L. Furius Medullinus quartum, L. Sergius Fidenas, A.
 Postumius Regillensis, P. Cornelius Maluginensis, A. Manlius
 magistratum inierunt.

eo anno Tarquinienses novi hostes exorti. quia multis simul
 bellis, Volscorum ad Anxur, ubi praesidium obsidebatur, Aequorum
 ad Labicos, qui Romanam ibi coloniam oppugnabant, ad hoc Veienti
 quoque et Falisco et Capenati bello occupatos videbant Romanos
 nec intra muros quietiora negotia esse certaminibus patrum ac
 plebis,

inter haec locum iniuriae rati esse praedatum in agrum Romanum
 cohortes expedites mittunt: aut enim passuros inultam 
 ear 
 eam 
 iniuriam Romanos, ne novo bello se onerarent, aut
 exiguo eoque parum valido exercitu persecuturos.

Romanis indignitas maior quam cura populationis Tarquiniensium
 fuit; eo nec magno conatu suscepta nec in longum dilata res
 est.

A. Postumius et L. Iulius non iusto dilectu — etenim ab tribunis
 plebis inpediebantur — , sed prope omnium voluntariorum, quos adhortando incitaverant,
 coacta manu per agrum Caeretem obliquis tramitibus egressi
 redeuntes a populationibus gravesque praeda Tarquinienses
 oppressere.

multos mortales obtruncant, omnes exuunt inpedimentis et receptis agrorum suorum spoliis Romam revertuntur.

biduum ad recognoscendas res datum dominis; tertio incognita —
 erant autem ea pleraque hostium ipsorum — sub hasta veniere,
 quodque inde redactum, militibus est divisum. 
 Cetera 
 cetera 
 bella maximeque Veiens incerti exitus erant. iamque

Romani desperata ope humana fata et deos spectabant, cum legati
 ab Delphis venerunt sortem oraculi adferentes congruentem
 responso captivi vatis: “Romane, aquam Albanam cave lacu
 contineri, cave in mare manare suo flumine sinas; emissam per
 agros rigabis dissipatamque rivis extingues;

tur 
 tum 
 tu insiste audax hostium muris memor, quam per tot
 annos obsides urbem, ex ea tibi his, quae nunc panduntur, fatis
 victoriam datam.

bello perfecto donum amplum victor ad mea templa portato sacraque
 patria, quorum omissa cura est, instaurata, ut adsolet,
 facito.”

ingens inde haberi captivus vates coeptus, eumque adhibere
 tribuni militum Cornelius Postumiusque ad prodigii Albani
 procurationem ac deos rite placandos coepere;

inventumque tandem est, ubi neglectas caerimonias intermissumve
 sollemne dii arguerent: nihil profecto aliud esse quam
 magistratus vitio creatos Latinas sacrumque in Albano monte non
 rite concepisse.

unam expiationem eorum esse, ut tribuni militum abdicarent se
 magistratu, auspicia de integro repeterentur et interregnum
 iniretur.

ea ita facta sunt ex senatus consulto. interreges tres deinceps
 fuere: L. Valerius, Q. Servilius Fidenas, M. Furius
 Camillus.

numquam desitum interim turbari comitia interpellantibus tribunis
 plebis, donec convenisset prius, ut maior pars tribunorum
 militum ex plebe crearetur. 
 Quae 
 quae 
 dum aguntur,

concilia Etruriae ad fanum Voltumnae habita, postulantibusque
 Capenatibus ac Faliscis, ut Veios communi animo consilioque
 omnes Etruriae populi ex obsidione eriperent,

responsum est antea se id Veientibus negasse, quia, unde
 consilium non petissent super tanta re, auxilium
 petere non deberent; nunc iam pro se fortunam suam illis
 negare.

maxime in ea parte Etruriae consedisse 
 gentem invisitatam; novos accolas Gallos esse, cum quibus nec
 pax satis fida nec bellum pro certo sit.

sanguini tamen nominique et praesentibus periculis
 consanguineorum id dari, ut, si qui iuventutis suae voluntate ad
 id bellum eant, non inpediant.

eum magnum advenisse hostium numerum fama Romae erat; eoque
 mitescere discordiae intestinae metu communi, ut fit,
 coepere.

haud invitis patribus P. Licinium Calvum praerogativae tribunum
 militum non petentem creant, moderationis expertae in priore
 magistratu virum, ceterum iam tum exactae aetatis;

omnesque deinceps ex collegio eiusdem anni refici apparebat, L.
 Titinium, Q. Manlium, P. Maenium, Cn.
 Genucium, L. Atilium. qui priusquam renuntiarentur iure vocatis
 tribubus, permissu interregis P. Licinius Calvus ita verba
 fecit: “omen concordiae,

Quirites, rei maxime in hoc tempus utili, memoria nostri
 magistratus vos his comitiis petere in insequentem annum
 video;

sed collegas eosdem reficitis, etiam usu meliores factos, me iam
 non eundem, sed umbram nomenque P. Licini relictum videtis.
 vires corporis adfectae, sensus oculorum atque aurium hebetes,
 memoria labat, vigor animi obtunsus.

en vobis” inquit “iuvenem,” filium tenens, “effigiem atque
 imaginem eius, quem vos antea tribunum militum ex plebe primum
 fecistis. hunc ego institutum disciplina mea vicarium pro me rei
 publicae do dicoque vosque quaeso, Quirites, delatum mihi ultro
 honorem huic petenti meisque pro eo adiectis precibus mandetis.”
 datum id petenti patri,

filiusque eius P. Licinius tribunus militum consulari potestate
 cum iis, quos supra scripsimus, declaratus.

Titinius Genuciusque tribuni militum profecti adversus Faliscos
 Capenatesque, dum bellum maiore animo gerunt quam
 consilio, praecipitavere in insidias.

Genucius morte honesta temeritatem luens ante signa inter
 primores cecidit; Titinius in editum tumulum ex multa
 trepidatione militibus collectis aciem restituit nec se tamen 
 aequb 
 aequo 
 loco hosti commisit.

plus ignominiae erat quam cladis acceptum, quae prope in cladem
 ingentem vertit; tantum inde terroris non Romae modo, quo
 multiplex, fama pervenerat, sed in castris quoque fuit ad
 Veios.

aegre ibi miles retentus a fuga est, cum pervasisset castra rumor
 ducibus exercituque caeso victorem Capenatem ac Faliscum
 Etruriaeque omnem iuventutem 
 baud 
 haud 
 procul inde abesse.

his tumultuosiora Romae, iam castra ad Veios oppugnari, iam
 partem hostium tendere ad urbem agmine infesto, crediderant;
 concursumque in muros est et matronarum, quas ex domo conciverat
 publicus pavor, obsecrationes in templis factae precibusque ab
 dis petitum,

ut exitium ab urbis tectis templisque ac moenibus Romanis
 arcerent Veiosque eum averterent terrorem, si sacra renovata
 rite, si procurata prodigia essent.

iam ludi Latinaeque instauratae erant, iam ex lacu Albano aqua
 emissa in agros, Veiosque fata adpetebant.

igitur fatalis dux ad excidium illius urbis servandaeque patriae
 M. Furius Camillus dictator dictus magistrum equitum P.
 Cornelium Scipionem dixit. 
 Omnia 
 omnia 
 repente mutaverat imperator mutatus:

alia spes, alius animus hominum, fortuna quoque alia urbis
 videri.

omnium primum in eos, qui a Veis in illo pavore fugerant, more
 militari animadvertit effecitque, ne hostis maxime timendus
 militi esset.

deinde indicto dilectu in diem certam ipse interim Veios ad
 confirmandos militum animos intercurrit; inde Romam ad
 scribendum novum exercitum redit nullo detractante militiam.
 peregrina etiam iuventus, Latini Hernicique, operam suam
 pollicentes ad id bellum venere;

quibus cum gratias in senatu egisset dictator, satis iam omnibus
 ad id bellum paratis ludos magnos ex senatus 
 consulto vovit Veis captis se facturum aedemque Matutae matris
 refectam dedicaturum iam ante ab rege Ser. Tullio dedicatam.

profectus cum exercitu ab urbe expectatione hominum maiore quam
 spe in agro primum Nepesino cum Faliscis et Capenatibus signa
 confert.

omnia ibi summa ratione consilioque acta fortuna etiam, ut fit,
 secuta est. non proelio tantum fudit hostes, sed castris quoque
 exuit ingentique praeda est potitus; cuius pars maxima ad
 quaestorem redacta est, 
 baud 
 haud 
 ita multum militi datum.

inde ad Veios exercitus ductus, densioraque castella facta et a
 procursationibus, quae multae temere inter murum ac vallum
 fiebant, edicto, ne quis iniussu pugnaret, ad opus milites
 traducti.

operum fuit omnium longe maximum ac laboriosissimum cuniculus in
 arcem hostium agi coeptus.

quod ne intermitteretur opus neu sub terra continuus labor eosdem
 conficeret, in partes sex munitorum numerum divisit; senae horae
 in orbem operi attributae sunt; nocte ac die numquam ante
 omissum, quam in arcem viam facerent.

dictator cum iam in manibus videret victoriam esse, urbem
 opulentissimam capi tantumque praedae fore, quantum non omnibus
 in unum conlatis ante bellis fuisset,

ne quam inde aut militum iram ex malignitate praedae partitae aut
 invidiam apud patres ex prodiga largitione caperet, litteras ad
 senatum misit: deum inmortalium benignitate,

suis consiliis, patientia militum Veios iam fore in potestate
 populi Romani; quid de praeda faciendum censerent?

duae senatum distinebant sententiae, senis P. Licini, quem primum
 dixisse a filio interrogatum ferunt, edici palam placere populo,
 ut, qui particeps esse praedae vellet,

in castra Veios iret, altera Ap. Claudi, qui largitionem novam,
 prodigam, inaequalem, inconsultam arguens, si semel nefas
 ducerent captam ex hostibus in aerario exhausto bellis pecuniam
 esse, auctor erat stipendii ex ea pecunia militi
 numerandi, ut eo minus tributi plebes conferret;

eius enim doni societatem sensuras aequaliter omnium domos, non
 avidas in direptiones manus otiosorum urbanorum praerepturas
 fortium bellatorum praemia esse, cum ita ferme eveniat, ut
 segnior sit praedator, ut quisque laboris periculique praecipuam
 petere partem soleat. Licinius contra suspectam

et invisam semper 
 ear 
 eam 
 pecuniam fore aiebat causasque criminum ad plebem,
 seditionum inde ac legum novarum praebituram;

satius igitur esse reconciliari eo dono plebis animos, exhaustis
 atque exinanitis tributo tot annorum succurri et sentire praedae
 fructum ex eo bello, in quo prope consenuerint. gratius id fore
 laetiusque, quod quisque sua manu ex hoste captum domum
 rettulerit, quam si multiplex alterius arbitrio accipiat.

ipsum dictatorem fugere invidiam ex eo criminaque; eo delegasse
 ad senatum; senatum quoque debere reiectam rem ad se permittere
 plebi ac pati habere, quod cuique fors belli dederit. 
 Haec 
 haec 
 tutior visa sententia est,

quae popularem senatum faceret. edictum itaque est, ad praedam
 Veientem, quibus videretur, in castra ad dictatorem
 proficiscerentur.

ingens profecta multitudo replevit castra. tum dictator auspicato
 egressus,

cum edixisset, ut arma milites caperent, “tuo ductu” inquit,
 “Pythice Apollo, tuoque numine instinctus pergo ad delendam
 urbem Veios tibique hinc decimam partem praedae voveo. te
 simul,

Iuno regina, quae nunc Veios colis, precor, ut nos victores in
 nostram tuamque mox futuram urbem sequare, ubi te dignum
 amplitudine tua templum accipiat.”

haec precatus superante multitudine ab omnibus locis urbem
 adgreditur, quo minor ab cuniculo ingruentis periculi sensus
 esset.

Veientes, ignari se iam a suis vatibus, iam ab externis oraculis
 proditos, iam in partem praedae suae vocatos deos, alios votis
 ex urbe sua evocatos hostium templa novasque
 sedes spectare seque ultimum illum diem agere,

nihil minus timentes quam subrutis cuniculo moenibus arcem iam
 plenam hostium esse in muros pro se quisque armati discurrunt
 mirantes,

quidnam id esset, quod, cum tot per dies nemo se ab stationibus
 Romanus movisset, 
 tur 
 tum 
 velut repentino icti furore inprovidi currerent ad
 muros. Inseritur huic loco fabula:

immolante rege Veientium vocem haruspicis dicentis, qui eius
 hostiae exta prosecuisset, ei victoriam dari exauditam in
 cuniculo movisse Romanos milites, ut adaperto cuniculo exta
 raperent et ad dictatorem ferrent.

sed in rebus tam antiquis si, quae similia veris sint, pro veris
 accipiantur, satis habeam; haec ad ostentationem scaenae
 gaudentis miraculis aptiora quam ad fidem neque adfirmare neque
 refellere operae pretium est.

cuniculus delectis militibus eo tempore plenus in aedem Iunonis,
 quae in Veientana arce erat, armatos repente edidit, et pars
 aversos in muris invadunt hostes, pars claustra portarum
 revellunt, pars, cum ex tectis saxa tegulaeque a mulieribus ac
 servitiis iacerentur, inferunt ignes.

clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus mixto
 mulierum ac puerorum ploratu complet.

momento temporis deiectis ex muro undique armatis patefactisque
 portis cum alii agmine inruerent, alii desertos scanderent
 muros, urbs hostibus inpletur; omnibus locis pugnatur;

deinde multa iam edita caede senescit pugna, et dictator
 praecones edicere iubet, ut ab inermi abstineatur. is finis
 sanguinis fuit.

dedi inde inermes coepti, et ad praedam miles permissu dictatoris
 discurrit. quae cum ante oculos eius aliquantum spe atque
 opinione maior maiorisque pretii rerum ferretur, dicitur manus
 ad caelum tollens precatus esse,

ut, si cui deorum hominumque nimia sua fortuna populique Romani
 videretur, ut 
 ear 
 eam 
 invidiam lenire quam minimo suo privato incommodo
 publicoque populi Romani liceret.

convertentem se inter hanc venerationem traditur memoriae
 prolapsum cecidisse, idque omen pertinuisse postea eventu rem
 coniectantibus visum ad damnationem ipsius Camilli, captae
 deinde urbis Romanae, quod post paucos accidit annos,
 cladem.

atque ille dies caede hostium ac direptione urbis opulentissimae
 est consumptus.

postero die libera corpora dictator sub corona vendidit. ea sola
 pecunia in publicum redigitur, 
 baud 
 haud 
 sine ira plebis; et quod rettulere secum praedae, nec
 duci,

qui ad senatum malignitatis auctores quaerendo, rem arbitrii sui
 reiecisset, nec senatui, sed Liciniae familiae, ex qua filius ad
 senatum rettulisset, pater tam popularis sententiae auctor
 fuisset, acceptum referebant.

cum iam humanae opes egestae a Veis essent, amoliri tum deum dona
 ipsosque deos, sed colentium magis quam rapientium modo,
 coepere.

namque delecti ex omni exercitu iuvenes pure lautis corporibus,
 candida veste, quibus deportanda Romam regina Iuno adsignata
 erat, venerabundi templum iniere primo religiose admoventes
 manus, quod id signum more Etrusco nisi certae gentis sacerdos
 adtrectare non esset solitus.

dein cum quidam seu spiritu divino tactus sen iuvenali ioco
 “visne Romam ire, Iuno?” dixisset, adnuisse ceteri deam
 conclamaverunt.

inde fabulae adiectum est vocem quoque dicentis velle auditam;
 motam certe sede sua parvi molimenti adminiculis sequentis modo
 accepimus levem ac facilem tralatu fuisse integramque in
 Aventinum,

aeternam sedem suam, quo vota Romani dictatoris vocaverant,
 perlatam, ubi templum ei postea idem, qui voverat, Camillus
 dedicavit. 
 Hic 
 hic 
 Veiorum occasus fuit,

urbis opulentissimae Etrusci nominis, magnitudinem suam vel
 ultima clade indicantis, quod decem aestates hiemesque continuas
 circumsessa, cum plus aliquanto cladium intulisset quam
 accepisset, postremo iam fato quoque urgente operibus tamen, non
 vi expugnata est.

Romam ut nuntiatum est Veios captos, quamquam et prodigia
 procurata fuerant et vatum responsa et Pythicae sortes notae et,
 quantum humanis adiuvari consiliis potuerat res, ducem M. Furium
 maximum imperatorum omnium legerant,

tamen, quia tot annis varie ibi bellatum erat multaeque clades
 acceptae, velut ex insperato inmensum gaudium fuit et, priusquam
 senatus decerneret,

plena omnia templa Romanarum matrum grates dis agentium erant.
 senatus in quadriduum, quot dierum nullo ante bello,
 supplicationes decernit.

adventus quoque dictatoris omnibus ordinibus obviam effusis
 celebratior quam ullius umquam antea fuit, triumphusque omnem
 consuetum honorandi diei illius modum aliquantum excessit.

maxime conspectus ipse est curru equis albis iuncto urbem
 invectus; parumque id non civile modo, sed humanum etiam
 visum.

Iovis Solisque equis aequiperatum dictatorem in religionem etiam
 trahebant, triumphusque ob eam unam maxime rem clarior quam
 gratior fuit.

tum Iunoni reginae templum in Aventino locavit dedicavitque
 Matutae matris; atque his divinis humanisque rebus gestis
 dictatura se abdicavit. agi deinde de Apollinis dono
 coeptum.

cui se decumam vovisse praedae partem cum diceret Camillus,
 pontifices solvendum religione populum censerent,

baud 
 haud 
 facile inibatur ratio iubendi referre praedam populum,
 ut ex ea pars debita in sacrum secerneretur.

tandem eo, quod lenissimum videbatur, decursum est, ut, qui se
 domumque religione exsolvere vellet, cum sibimet ipse praedam
 aestumasset suam, decumae pretium partis in publicum
 deferret,

ut ex eo donum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei,
 ex dignitate populi Romani fieret. ea quoque conlatio plebis
 animos a Camillo alienavit. inter haec pacificatum legati a
 Volscis

et Aequis venerunt, inpetrataque pax, magis ut fessa tam diutino
 bello adquiesceret civitas, quam quod digni peterent.

Veis captis sex tribunos militum consulari potestate insequens
 annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Scipionem, M.
 Valerium Maximum iterum, K. Fabium Ambustum iterum, L. Furium
 Medullinum quintum, Q. Servilium tertium.

Corneliis Faliscum bellum, Valerio ac Servilio Capenas sorte
 evenit. ab iis non urbes vi aut operibus temptatae, sed ager est
 depopulatus praedaeque rerum agrestium actae; nulla felix arbor,
 nihil frugiferum in agro relictum.

ea clades Capenatem populum subegit; pax petentibus data; in
 Faliscis bellum restabat. Romae interim multiplex seditio
 erat,

cuius leniendae causa coloniam in Volscos, quo tria milia civium
 Romanorum scriberentur, deducendam censuerant, triumvirique ad
 id creati terna iugera et septunces viritim diviserant.

ea largitio sperni coepta, quia spe maioris avertendae solacium
 obiectum censebant: cur enim relegari plebem in Volscos, cum
 pulcherrima urbs Vei agerque Veientanus in conspectu sit,
 uberior ampliorque Romano agro?

urbem quoque urbi Romae vel situ vel magnificentia publicorum
 privatorumque tectorum ac locorum praeponebant.

quin illa quoque actio movebatur, quae post captam utique Romam a
 Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios.

ceterum partem plebis, partem senatus destinabant ad habitandos Veios, duasque urbes
 communis rei publicae incoli a populo Romano posse. 
 Adversus 
 aduersus 
 quae cum optimates ita tenderent,

ut morituros se citius dicerent in conspectu populi Romani, quam
 quicquam earum rerum rogaretur;

quippe nunc in una urbe tantum dissensionum esse; quid in duabus
 urbibus fore? victamne ut quisquam victrici patriae praeferret
 sineretque maiorem fortunam captis esse Veis, quam incolumibus
 fuerit?

postremo se relinqui a civibus in patria posse; ut relinquant.
 patriam atque cives, nullam vim umquam subacturam, et T.
 Sicinium — is enim ex tribunis plebis rogationis eius lator erat — conditorem Veios sequantur relicto
 deo Romulo, dei filio, parente et auctore urbis Romae:

haec cum foedis certaminibus agerentur — nam partem tribunorum
 plebi patres in suam sententiam traxerant —

, nulla res alia manibus temperare plebem cogebat, quam quod, ubi
 rixae committendae causa clamor ortus esset, principes senatus
 primi turbae offerentes se peti feririque atque occidi
 iubebant.

ab horum aetatibus dignitatibusque et honoribus violandis dum
 abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia irae
 obstabat. Camillus identidem omnibus locis contionabundus:

baud 
 haud 
 mirum id quidem esse, furere civitatem, quae damnata
 voti omnium rerum potiorem curam quam religione se exsolvendi
 habeat.

nihil de conlatione dicere stipis verius quam decumae, quando ea
 se quisque privatim obligaverit, liberatus sit populus.

enimvero illud se tacere suam conscientiam non pati, quod ex ea
 tantum praeda, quae rerum moventium sit, decuma designetur;
 urbis atque agri capti, quae et ipsa voto contineantur,
 mentionem nullam fieri.

cum ea disceptatio, anceps senatui visa, delegata ad pontifices
 esset, adhibito Camillo visum collegio, quod eius ante
 conceptumn votum Veientium fuisset et post votum in potestatem
 populi Romani venisset, eius partem decumam Apollini sacram
 esse. ita in aestimationem urbs agerque venit.

pecunia ex aerario prompta et tribunis militum consularibus, ut
 aurum ex ea coemerent, negotium datum. cuius cum copia non
 esset, matronae coetibus ad 
 ear 
 eam 
 rem consultandam habitis, communi decreto pollicitae
 tribunis militum aurum, et omnia ornamenta sua in
 aerarium detulerunt.

grata ea res ut quae maxime senatui umquam fuit; honoremque ob 
 earn 
 eam 
 munificentiam ferunt matronis habitum, ut pilento ad
 sacra ludosque, carpentis festo profestoque uterentur.

pondere ab singulis auri accepto aestimatoque, ut pecuniae
 solverentur, crateram auream fieri placuit, quae
 donum Apollini Delphos portaretur.

simul ab religione animos remiserunt, integrant seditionem
 tribuni plebis; incitatur multitudo in omnes principes, ante
 alios in Camillum:

eum praedam Veientanam publicando sacrandoque ad nihilum
 redegisse. absentes ferociter increpant; praesentium, cum se
 ultro iratis offerrent,

verecundiam habent. simul extrahi rem ex eo anno viderunt,
 tribunos plebis latores legis in annum eosdem reficiunt; et
 patres hoc idem de intercessoribus legis adnisi. ita tribuni
 plebis magna ex parte iidem refecti.

comitiis tribunorum militum patres summa ope evicerunt, ut M.
 Furius Camillus crearetur.

propter bella simulabant parari ducem; sed largitioni tribuniciae
 adversarius quaerebatur. cum Camillo creati tribuni militum
 consulari potestate L. Furius Medullinus sextum, C. Aemilius, L.
 Valerius Publicola, Sp. Postumius, P. Cornelius iterum. 
 Principio 
 principio 
 anni tribuni plebis nihil moverunt,

donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id bellum mandatum
 erat, proficisceretur. differendo deinde elanguit res, et
 Camillo, quem adversarium maxime metuebant, gloria in Faliscis
 crevit.

nam cum primo moenibus se hostes tenerent tutissimum id rati,
 populatione agrorum atque incendiis villarum coegit eos egredi
 urbe.

sed timor longius progredi prohibuit; mille fere passuum ab
 oppido castra locant nulla re alia fidentes ea satis tuta esse
 quam difficultate aditus asperis confragosisque circa et partim
 artis partim arduis viis.

ceterum Camillus captivum indidem ex agris secutus ducem castris
 multa nocte motis prima luce aliquanto superioribus locis se
 ostendit.

triarii Romani muniebant, alius exercitus proelio intentus
 stabat. ibi inpedire opus conatos hostes fundit fugatque;
 tantumque inde pavoris Faliscis iniectum est, ut effusa fuga
 castra sua, quae propiora erant, praelati urbem peterent. multi caesi vulneratique,

priusquam paventes portis inciderent. castra capta; praeda ad
 quaestores redacta cum magna militum ira; sed severitate imperii
 victi eandem virtutem et oderant et mirabantur.

obsidio inde urbis et munitiones, et interdum per occasionem
 impetus oppidanorum in Romanas stationes proeliaque parva fieri,
 et teri tempus neutro inclinata spe, cum frumentum copiaeque
 aliae ex ante convecto largius obsessis quam obsidentibus
 suppeterent.

videbaturque aeque diuturnus futurus labor, ac Veis fuisset, ni
 fortuna imperatori Romano simul et incognitae rebus bellicis
 virtutis specimen et maturam victoriam dedisset.

mos erat Faliscis eodem magistro liberorum et comite uti,
 simulque plures pueri, quod hodie quoque in Graecia manet, unius
 curae demandabantur. principum liberos, sicut fere fit, qui
 scientia videbatur praecellere, erudiebat.

is cum in pace instituisset pueros ante urbem lusus exercendique
 causa producere, nihil eo more per belli tempus intermisso
 dum modo brevioribus modo longioribus spatiis
 trahendo eos a porta, lusu sermonibusque variatis longius
 solito, ubi res dedit, progressus inter stationes eos hostium
 castraque inde Romana in praetorium ad Camillum perduxit. ibi
 scelesto facinori scelestiorem sermonem addit,

Falerios se in manus Romanis tradidisse,

quando eos pueros, quorum parentes capita ibi rerum sint, in
 potestatem dediderit.

quae ubi Camillus audivit, “non ad similem” inquit “tui nec
 populum nec imperatorem scelestus ipse cum scelesto munere
 venisti.

nobis cum Faliscis, quae pacto fit humano, societas non est; quam
 ingeneravit natura utrisque, est eritque. sunt et belli sicut
 pacis iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus
 gerere. arma habemus non adversus eam aetatem,

cui etiam captis urbibus parcitur, sed adversus armatos et ipsos,
 qui nec laesi nec lacessiti a nobis castra Romana ad Veios
 oppugnarunt.

eos tu, quantum in te fuit, novo scelere vicisti;
 ego Romanis artibus, virtute, opere, armis,

sicut Veios, vincam.” denudatum deinde eum manibus post tergum
 inligatis reducendum Falerios pueris tradidit virgasque eis,
 quibus proditorem agerent in urbem verberantes, dedit. 
 Ad 
 ad 
 quod spectaculum concursu populi primum facto,

deinde a magistratibus de re nova vocato senatu tanta mutatio
 animis est iniecta, ut qui modo efferati odio iraque Veientium
 exitum paene quam Capenatium pacem mallent, apud eos pacem
 universa posceret civitas. fides Romana,

iustitia imperatoris in foro, in curia celebratur, consensuque
 omnium legati ad Camillum in castra atque inde permissu Camilli
 Romam ad senatum, qui dederent Falerios, proficiscuntur.

introducti ad senatum ita locuti traduntur: “patres conscripti,
 victoria, cui nec deus nec homo quisquam invideat, victi a vobis
 et imperatore vestro dedimus nos vobis rati, quo nihil victori
 pulchrius est, melius nos sub imperio vestro quam legibus
 nostris victuros.

eventu huius belli duo salutaria exempla prodita humano generi
 sunt: vos fidem in bello quam praesentem victoriam maluistis;
 nos fide provocati victoriam ultro detulimus.

sub dicione vestra sumus; mittite, qui arma, qui obsides, qui
 urbem patentibus portis accipiant. nec vos fidei nostrae nec nos
 imperii vestri paenitebit.”

Camillo et ab hostibus et a civibus gratiae actae. Faliscis in
 stipendium militum eius anni, ut populus Romanus tributo
 vacaret, pecunia imperata. pace data exercitus Romam
 reductus.

Camillus, meliore multo laude, quam cum triumphantem albi per
 urbem vexerant equi, insignis, iustitia fideque hostibus victis
 cum in urbem redisset, taciti eius verecundiam non tulit
 senatus, quin sine mora voti liberaretur;

crateramque auream donum Apollini Delphos legati qui ferrent, L.
 Valerius, L. Sergius, A. Manlius missi longa una nave 
 baud 
 haud 
 procul freto Siculo a piratis Liparensium excepti
 devehuntur Liparas.

mos erat civitatis velut publico latrocinio partam praedam
 dividere. forte eo anno in summo magistratu erat Timasitheus
 quidam, Romanis vir similior quam suis,

qui legatorum nomen donumque et deum, cui mitteretur, et doni
 causam veritus ipse multitudinem quoque, quae semper ferme
 regenti est similis, religionis iustae inplevit adductosque in
 publicum hospitium legatos cum praesidio etiam navium Delphos
 prosecutus Romam inde sospites restituit.

hospitium cum eo senatus consulto est factum donaque publice
 data. eodem anno in Aequis varie bellatum, adeo ut in incerto
 fuerit et apud ipsos exercitus et Romae, vicissent victine
 essent. imperatores Romani fuere ex tribunis militum C.
 Aemilius, Sp. Postumius.

primo rem communiter gesserunt; fusis inde acie hostibus Aemilium
 praesidio Verruginem obtinere placuit, Postumium fines
 vastare.

ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem
 adorti Aequi terrore iniecto in proximos conpulere tumulos;
 pavorque inde Verruginem etiam ad praesidium alterum est
 perlatus.

Postumius suis in tutum receptis cum contione advocata terrorem
 increparet ac fugam, fusos esse ab ignavissimo ac fugacissimo
 hoste, conclamat universus exercitus merito se ea audire et
 fateri admissum flagitium, sed eosdem correcturos esse neque
 diuturnum id 
 gaudiuux 
 gaudium 
 hostibus fore.

poscentes, ut confestim inde ad castra hostium duceret — et in
 conspectu erant posita in piano — , nihil poenae recusabant, ni
 ea ante noctem expugnassent.

conlaudatos corpora curare paratosque esse quarta vigilia iubet.
 et hostes, nocturnam fugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via,
 quae ferebat Verruginem, excluderent, fuere obvii proeliumque
 ante lucem — sed luna pernox erat — commissum est. et 
 haud incertius diurno proelium fuit;

sed clamor Verruginem perlatus, cum castra Romana crederent
 oppugnari, tantum iniecit pavoris, ut nequiquam retinente atque
 obsecrante Aemilio Tusculum palati fugerent.

inde fama Romam perlata est Postumium exercitumque occisum. qui,
 ubi prima lux metum insidiarum effuse sequentibus sustulit, cum
 perequitasset aciem promissa repetens, tantum iniecit ardoris,
 ut non ultra sustinuerint impetum Aequi. caedis inde
 fugientium,

qualis ubi ira magis quam virtute res geritur, ad perniciem
 hostium facta est, tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam
 exterrita civitate litterae a Postumio laureatae secuntur,
 victoriam populi Romani esse, Aequorum exercitum deletum.

tribunorum plebis actiones quia nondum invenerant finem, et plebs
 continuare latoribus legis tribunatum et patres reficere
 intercessores legis adnisi sunt;

sed plus suis comitiis plebs valuit. quem dolorem ulti patres
 sunt senatus consulto facto, ut consules, invisus plebi
 magistratus, crearentur. annum post quintum decimum creati
 consules L. Lucretius Flavus, Ser. Sulpicius Camerinus. 
 Principio 
 principio 
 huius anni ferociter,

quia nemo ex collegio intercessurus erat, coortis ad perferendam
 legem tribunis plebis nec segnius ob id ipsum consulibus
 resistentibus omnique civitate in unam eam curam conversa
 Vitelliam coloniam Romanam in suo agro Aequi expugnant.

colonorum pars maxima incolumes, quia nocte proditione oppidum
 captum liberam per aversa urbis fugam dederat, Romam
 perfugere.

L. Lucretio consuli ea provincia evenit. is cum exercitu
 profectus acie hostes vicit victorque Romam ad maius aliquanto
 certamen rediit.

Dies 
 dies 
 dicta erat tribunis plebi bienni superioris A.
 Verginio et Q. Pomponio, quos defendi patrum consensu ad fidem
 senatus pertinebat; neque enim eos aut vitae ullo crimine alio
 aut gesti magistratus quisquam arguebat, praeterquam quod
 gratificantes patribus rogationi tribuniciae
 intercessissent.

vicit tamen gratiam senatus plebis ira, et pessimo exemplo
 innoxii denis milibus gravis aeris condemnati sunt. id aegre
 passi patres.

Camillus palam sceleris plebem arguere, quae iam in suos versa
 non intellegeret se pravo iudicio de tribunis intercessionem
 sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem
 evertisse.

nam quod illi sperarent effrenatam licentiam eius magistratus
 patres laturos, falli eos. si tribunicia vis tribunicio auxilio
 repelli nequeat, aliud telum patres inventuros esse. consulesque
 increpabat,

quod fide publica decipi tribunos eos taciti tulissent, qui
 senatus auctoritatem secuti essent. haec propalam contionabundus
 in dies magis augebat iras hominum.

senatum vero incitare adversus legem haud desistebat: ne aliter
 descenderent in forum, cum dies ferendae legis venisset, quam ut
 qui meminissent sibi pro aris focisque et deum templis ac solo,
 in quo nati essent, dimicandum fore.

nam quod ad se privatim attineat, si suae gloriae sibi inter
 dimicationem patriae meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse
 urbem ab se captam frequentari, cotidie se frui monumento
 gloriae suae et ante oculos habere urbem latam in triumpho suo,
 insistere omnes vestigiis laudum suarum;

sed nefas ducere desertam ac relictam ab dis inmortalibus incoli
 urbem et in captivo solo habitare populum 
 Ronlanum 
 Romanum 
 et victrice patria victam mutari.

his adhortationibus principis concitati patres, senes iuvenesque,
 cum ferretur lex, agmine facto in forum venerunt dissipatique
 per tribus suos quisque tribules prensantes orare cum lacrimis
 coepere,

ne 
 ear 
 eam 
 patriam, pro qua fortissime felicissimeque ipsi ac
 patres eorum dimicassent, desererent, Capitolium, aedem Vestae,
 cetera circa templa deorum ostentantes;

ne exulem, extorrem populum Romanum ab solo patrio ac diis
 penatibus in hostium urbem agerent eoque rem adducerent, ut
 melius fuerit non capi Veios, ne Roma desereretur.

quia non vi agebant, sed precibus et inter preces multa deorum
 mentio erat, religiosum parti maximae fuit, et legem una plures
 tribus antiquarunt quam iusserunt.

adeoque ea victoria laeta patribus fuit, ut postero die
 referentibus consulibus senatus consultum fieret, ut agri
 Veientani septena iugera plebi dividerentur nec patribus
 familiae tantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio
 haberetur, vellentque in 
 ear 
 eam 
 spem liberos tollere.

eo munere delenita plebe nihil certatum est, quo minus consularia
 comitia haberentur.

creati consules L. Valerius Potitus, M. Manlius, cui Capitolino
 postea fuit cognomen. hi consules magnos ludos fecere, quos M.
 Furius dictator voverat Veienti bello.

eodem anno aedes Iunonis reginae ab eodem dictatore eodemque
 bello vota dedicatur, celebratamque dedicationem ingenti
 matronarum studio tradunt.

Bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est fusis
 hostibus prius paene, quam manus consererent.

Valerio, quod perseverantior in iis
 caedendis in fuga fuit, triumphus, Manlio, ut ovans ingrederetur
 urbem, decretum est. eodem anno novum bellum cum Volsiniensibus
 exortum; quo propter famem pestilentiamque in agro Romano ex
 siccitate caloribusque nimiis ortam exercitus duci nequivit. ob
 quae Volsinienses Sappinatibus adiunctis superbia inflati ultro
 agros Romanos incursavere;

bellum inde duobus populis indictum. C. Iulius censor decessit;
 in eius locum M. Cornelius suffectus, quae res postea religioni
 fruit, quia eo lustro Roma est capta;

nec deinde umquam in demortui locum censor sufficitur.
 consulibusque morbo inplicitis placuit per interregnum renovari
 auspicia.

itaque cum ex senatus consulto consules magistratu se
 abdicassent, interrex creatur M. Furius Camillus, qui P.
 Cornelium Scipionem, is deinde L. Valerium Potitum interregem
 prodidit.

ab eo creati sex tribuni militum consulari potestate, ut, etiam
 si cui eorum incommoda valetudo fuisset, copia magistratuum rei
 publicae esset.

kalendis Quinctilibus magistratum occepere L. Lucretius, Ser.
 Sulpicius, M. Aemilius, L. Furius Medullinus septimum, Agrippa
 Furius, C. Aemilius iterum. ex his L. Lucretio

et C. Aemilio Volsinienses provincia evenit, Sappinates Agrippae
 Furio et Ser. Sulpicio. prius cum Volsiniensibus pugnatum
 est.

bellum numero hostium ingens, certamine haud sane asperum fuit.
 fusa primo concursu acies, in fugam versa milia octo armatorum
 ab equitibus interclusa positis armis in deditionem
 venerunt.

eius belli fama effecit, ne se pugnae committerent Sappinates;
 moenibus armati se tutabantur. Romani praedas passim et ex
 Sappinati agro et ex Volsiniensi nullo 
 earn 
 eam 
 vim arcente egerunt,

donec Volsiniensibus fessis bello ea condicione, ut res populo
 Romano redderent stipendiumque eius anni exercitui praestarent,
 in viginti annos indutiae datae.

eodem anno M. Caedicius de plebe nuntiavit tribunis se in Nova
 via, ubi nunc sacellum est supra aedem Vestae, vocem noctis
 silentio audisse clariorem humana, quae magistratibus dici
 iuberet Gallos adventare.

id, ut fit, propter auctoris humilitatem spretum et quod
 longinqua eoque ignotior gens erat. neque deorum modo monita
 ingruente fato spreta, sed humanam quoque opem, quae una erat,
 M. Furium ab urbe amovere.

qui, die dicta ab L. Apuleio tribuno plebis propter praedam
 Veientanam, filio quoque adulescente per idem tempus orbatus cum
 accitis domum tribulibus et clientibus, quae magna pars plebis
 erat, percunctatus animos eorum responsum tulisset, se
 conlaturos quanti damnatus esset,

absolvere eum non posse, in exilium abiit, precatus ab diis
 inmortalibus, si innoxio sibi ea iniuria fieret, primo quoque
 tempore desiderium sui civitati ingratae facerent. absens
 quindecim milibus gravis aeris damnatur.

expulso cive, quo manente, si quicquam humanorum certi est, capi
 Roma non potuerat, adventante 
 fatal 
 fatali 
 urbi clade legati ab Clusinis veniunt 
 auxilium adversus Gallos petentes.

eam gentem traditur fama dulcedine frugum maximeque vini, nova
 tum voluptate, captam Alpes transisse agrosque ab Etruscis ante
 cultos possedisse;

et invexisse in Galliam vinum inliciendae gentis causa Arruntem
 Clusinum ira corruptae uxoris ab Lucumone, cui tutor ipse
 fuerat, praepotente iuvene et a quo expeti poenae, nisi externa
 vis quaesita esset, nequirent;

hunc transeuntibus Alpes ducem auctoremque Clusium oppugnandi
 fuisse. equidem haud abnuerim Clusium Gallos ab Arrunte seu quo
 alio Clusino adductos;

sed eos, qui oppugnaverint Clusium, non fuisse, qui primi Alpes
 transierint, satis constat. ducentis quippe annis ante, quam
 Clusium oppugnarent urbemque Romam caperent, in Italiam Galli
 transcenderunt;

nec cum his primum Etruscorum, sed multo ante cum iis, qui inter
 Appenninum Alpesque incolebant, saepe exercitus Gallici
 pugnavere.

Tuscorum ante Romanum imperium late terra 
 maique 
 marique 
 opes patuere. mari supero inferoque, quibus Italia
 insulae modo cingitur, quantum potuerint, nomina sunt argumento,
 quod alterum Tuscum communi vocabulo gentis, alterum Hadriaticum
 mare ab Hadria, Tuscorum colonia, vocavere Italicae gentes;

Graeci eadem Tyrrhenum atque Hadriaticum vocant.

et in utrumque mare vergentes incoluere urbibus duodenis terras,
 prius cis Appenninum ad inferum mare, postea trans Appenninum
 totidem, quot capita originis erant, coloniis missis,

quae trans Padum omnia loca excepto Venetorum angulo, qui sinum
 circumcolunt maris, usque ad Alpes tenuere.

Alpinis quoque ea gentibus haud dubie origo est, maxime Raetis,
 quos loca ipsa efferarunt, ne quid ex antiquo praeter sonum
 linguae, nec eum incorruptum, retinerent.

de transitu in Italiam Gallorum haec accepimus: Prisco Tarquinio
 Romae regnante Celtarum, quae pars Galliae tertia est, penes
 Bituriges summa imperii fuit; ii regem Celtico dabant. Ambigatus
 is fuit,

virtute fortunaque cum sua 
 tur 
 tum 
 publica praepollens, quod in imperio eius Gallia adeo
 frugum hominumque fertilis fuit, ut abundans multitudo vix regi
 videretur posse.

hic magno natu ipse iam exonerare praegravante turba regnum
 cupiens Bellovesum ac Segovesum, sororis filios, inpigros
 iuvenes, missurum se esse in quas dii dedissent auguriis sedes
 ostendit:

quantum ipsi vellent numerum hominum excirent, ne qua gens arcere
 advenientes posset. 
 tur 
 tum 
 Segoveso sortibus dati Hercynii saltus; Belloveso haud
 paulo laetiorem in Italiam viam di dabant.

is, quod eius ex populis abundabat, Bitariges, Arvernos, Senones,
 Haeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos excivit. profectus
 ingentibus peditum equitumque copiis in Tricastinos venit. Alpes
 inde oppositae erant;

quas inexsuperabiles visas haud equidem miror nulladum via, quod
 quidem continens memoria sit, nisi de Hercule fabulis credere
 libet, superatas.

ibi cum velut saeptos montium altitudo teneret Gallos
 circumspectarentque, quanam per iuncta caelo iuga in alium orbem
 terrarum transirent, religio etiam tenuit, quod adlatum est
 advenas quaerentes agrum ab Salluvium gente oppugnari.

Massilienses erant ii navibus a Phocaea profecti. id Galli
 fortunae suae omen rati adiuvere, ut, quem primum in terram
 egressi occupaverant locum, patientibus Salluviis
 communirent.

ipsi per Taurinos saltus vallem que Duriae
 Alpis transcenderunt fusisque acie Tuscis haud procul Ticino
 flumine, cum, in quo consederant, agrum Insubrium appellari
 audissent, cognominem Insubribus, pago Haeduorum, ibi omen
 sequentes loci condidere urbem; Mediolanium appellarunt.

alia subinde manus Cenomanorum Etitovio duce vestigia priorum
 secuta eodem saltu favente Belloveso cum transcendisset Alpes,
 ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt, locos tenuere.

Libui considunt post hos Salluviique prope antiquam gentem Laevos
 Ligures incolentes circa Ticinum amnem. Poenino deinde Boi Lingonesque transgressi, cum iam inter Padum
 atque Alpes omnia tenerentur, Pado ratibus traiecto non Etruscos
 modo, sed etiam Umbros agro pellunt; intra Appenninum tamen sese
 tenuere.

turn 
 tum 
 Senones, recentissimi advenarum, ab Utente flumine
 usque ad Aesim fines habuere. hanc gentem Clusium Romamque inde
 venisse comperio; id parum certum est, solamne an ab omnibus
 Cisalpinorum Gallorum populis adiutam.

Clusini novo bello exterriti cum multitudinem, cum formas hominum
 invisitatas cernerent et genus armorum audirentque saepe ab iis
 cis Padum ultraque legiones Etruscorum fusas, quamquam adversus
 Romanos nullum eis ius societatis amicitiaeve erat, nisi quod
 Veientes consanguineos adversus populum Romanum non
 defendissent, legatos Romam, qui auxilium ab senatu peterent,
 misere.

de auxilio nihil impetratum; legati tres 
 M. Fabi Ambusti filii missi, qui senatus populique Romani nomine
 agerent cum Gallis, ne, a quibus nullam iniuriam accepissent,
 socios populi Romani atque amicos oppugnarent.

Romanis eos bello quoque, si res cogat, tuendos esse; sed melius
 visum bellum ipsum amoveri, si posset, et Gallos, novam gentem,
 pace potius cognosci quam armis.

mitis legatio, ni praeferoces legatos Gallisque magis quam
 Romanis similes habuisset. quibus, postquam mandata ediderunt in
 concilio Gallorum, datur responsum:

etsi novum nomen audiant Romanorum, tamen credere viros fortes
 esse, quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit
 inploratum;

et quoniam legatione adversus se maluerint quam armis tueri
 socios, ne se quidem pacem, quam illi adferant, aspernari, si
 Gallis egentibus agro, quem latius possideant quam colant
 Clusini, partem finium concedant; aliter pacem impetrari non
 posse.

et responsum coram Romanis accipere velle et, si negetur ager,
 coram iisdem Romanis dimicaturos, ut nuntiare domum possent,
 quantum Galli virtute ceteros mortales praestarent. L.

quodnam id ius esset, agrum a possessoribus petere aut minari
 arma, Romanis quaerentibus, et quid in Etruria rei Gallis esset,
 cum illi se in armis ius ferre et omnia fortium virorum esse
 ferociter dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur
 et 
 proeium 
 proelium 
 conseritur.

ibi iam urgentibus Romanam urbem fatis legati contra ius gentium
 arma capiunt. nec id clam esse potuit, cum ante signa Etruscorum
 tres nobilissimi fortissimique Romanae iuventutis pugnarent;
 tantum eminebat peregrina virtus.

quin etiam Q. Fabius evectus extra aciem equo ducem Gallorum
 ferociter in ipsa signa Etruscorum incursantem per latus
 transfixum hasta occidit; spoliaque eius legentem Galli
 agnovere, perque totam aciem Romanum legatum esse signum datum
 est.

omissa inde in Clusinos ira receptui canunt minantes Romanis.
 erant, qui extemplo Romam eundum censerent; vicere seniores, ut
 legati prius mitterentur questum iniurias postulatumque, ut pro
 iure gentium violato Fabii dederentur.

legati Gallorum cum ea, sicut erant mandata, exposuissent,
 senatui nec factum placebat Fabiorum, et ius postulare barbari
 videbantur; sed ne id, quod placebat, decerneret in tantae
 nobilitatis viris, ambitio obstabat.

itaque ne penes ipsos culpa esset, si 
 clades forent Gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis
 Gallorum ad populum reiciunt; ubi tanto plus gratia atque opes
 valuere, ut, quorum de poena agebatur, tribuni militum consulari
 potestate in insequentem annum crearentur.

quo facto 
 baud 
 haud 
 secus, quam dignum erat, infensi Galli bellum propalam
 minantes ad suos redeunt.

tribuni militum cum tribus Fabiis creati Q. Sulpicius Longus, Q.
 Servilius quartum, P. Cornelius Maluginensis.

cum tanta moles mali instaret — adeo obcaecat animos fortuna, ubi
 vim suam ingruentem refringi non vult — , civitas, quae adversus
 Fidenatem ac Veientem hostem aliosque finitimos populos ultima
 experiens auxilia dictatorem multis
 tempestatibus dixisset,

ea 
 tune 
 tunc 
 invisitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarumque
 ultimis oris bellum ciente nihil extraordinarii imperii aut
 auxilii quaesivit.

tribuni, quorum temeritate bellum contractum erat, summae rerum
 praeerant dilectumque nihilo accuratiorem, quam ad media bella
 haberi solitus erat, extenuantes etiam famam belli habebant.

interim Galli, postquam accepere ultro honorem habitum
 violatoribus iuris 
 human 
 humani 
 elusamque legationem suam esse, flagrantes ira, cuius
 inpotens est gens, confestim signis convulsis citato agmine iter
 ingrediuntur.

ad quorum praetereuntium raptim tumultum cum exterritae urbes ad
 arma concurrerent fugaque agrestium fieret, Romam se ire magno
 clamore significabant, quacumque ibant, equis virisque longe ac
 late fuso agmine inmensum obtinentes loci.

sed antecedente fama nuntiisque Clusinorum, deinceps inde aliorum
 populorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit,

quippe quibus velut tumultuario exercitu raptim ducto aegre ad
 undecimum lapidem occursum est, qua flumen Alia Crustuminis
 montibus praealto defluens alveo haud multum infra viam Tiberino
 amni miscetur.

iam omnia contra circaque hostium plena erant, et nata in vanos
 tumultus gens truci cantu clamoribusque variis horrendo cuncta
 conpleverant sono.

ibi tribuni militum non loco castris ante capto, non praemunito
 vallo, quo receptus esset, non deorum saltem, si non hominum,
 memores nec auspicato nec litato instruunt aciem diductam in
 cornua, ne circumveniri multitudine hostium possent;

nec tamen aequari frontes poterant, cum extenuando infirmam et
 vix cohaerentem mediam aciem haberent. paulum erat ab dextera
 editi loci, quem subsidiariis repleri placuit; eaque res ut
 initium pavoris ac fugae, sic una salus fugientibus fuit.

nam Brennus, regulus Gallorum, in paucitate hostium artem maxime
 timens, ratus ad id captum superiorem locum, ut,
 ubi Galli cum acie legionum recta fronte concurrissent, subsidia
 in aversos transversosque impetum darent, ad subsidiarios signa
 convertit,

si eos loco depulisset, haud dubius facilem in aequo campi tantum
 superanti multitudine victoriam fore; adeo non fortuna modo, sed
 ratio etiam cum barbaris stabat.

in altera acie nihil simile Romanis, non apud duces, non apud
 milites erat. pavor fugaque occupaverat animos et tanta omnium
 oblivio, ut multo maior pars Veios, in hostium urbem, cum
 Tiberis arceret, quam recto itinere Romam ad coniuges ac liberos
 fugerent.

parumper subsidiarios tutatus est locus; in reliqua acie simul
 est clamor proximis ab latere, ultimis ab tergo auditus, ignotum
 hostem prius paene quam viderent, non modo non temptato
 certamine, sed ne clamore quidem reddito integri intactique
 fugerunt;

nec ulla caedes pugnantium fuit; terga caesa suomet ipsorum
 certamine in turba inpedientium fugam.

circa ripam Tiberis, quo armis abiectis totum sinistrum cornu
 refugit, magna strages facta est, multosque inperitos nandi aut
 invalidos, graves loricis aliisque tegminibus, hausere
 gurgites.

maxima tamen pars incolumis Veios perfugit, unde non modo
 praesidii quicquam, sed ne nuntius quidem cladis Romam est
 missus. 
 oab 
 ab 
 dextro cornu,

quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Romam omnes
 petiere et ne clausis quidem portis urbis in arcem
 confugerunt.

Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae tam
 repentinae tenuit, et ipsi pavore defixi primum steterunt velut
 ignari, quid accidisset; deinde insidias vereri; postremo
 caesorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis est,
 coacervare;

tum demum, postquam nihil usquam hostile cernebatur, viam
 ingressi haud multo ante solis occasum ad urbem Romam
 perveniunt. ubi cum praegressi equites non portas clausas, non
 stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris
 rettulissent, aliud priori simile miraculum eos
 sustinuit;

noctemque veriti et ignotae situm urbis inter Romam atque Anienem
 consedere exploratoribus missis circa moenia aliasque portas,
 quaenam hostibus in perdita re consilia essent. Romani,

cum pars maior ex acie Veios petisset quam Romam, nemo superesse
 quemquam praeter eos, qui Romam refugerant, crederet, conplorati
 omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis
 inpleverunt.

privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes
 adesse nuntiatum est; mox ululatus cantusque dissonos vagantibus
 circa moenia turmatim barbaris audiebant.

omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem
 alteram, ut identidem iam in urbem futurus videretur impetus;
 primo adventus, quia accesserant ad urbem — mansuros enim ad
 Aliam fuisse, nisi hoc consilii foret — ;

deinde sub occasum solis, quia 
 baud 
 haud 
 multum diei supererat, ante noctem ratis invasuros;
 tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris
 inferrent, postremo lux adpropinquans exanimare;

timorique perpetuo ipsum malum continens fuit, cum signa infesta
 portis sunt inlata. nequaquam tamen ea nocte neque insequenti
 die similis illi, quae ad Aliam tam pavide fugerat, civitas
 fuit.

nam cum defendi urbem posse tam parva relicta manu spes nulla
 esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuventutem militarem
 senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere armisque

et frumento conlato ex loco inde munito deos hominesque et
 Romanum nomen defendere;

flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab
 incendiis procul auferre nec ante deseri cultum deorum, quam non
 superessent, qui colerent.

si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici
 consilii, si militaris iuventus superfuerit inminenti ruinae
 urbis, facilem iacturam esse seniorum relictae in urbe utique
 peritura turbae.

et quo id aequiore animo de plebe 
 multitude 
 multitudo 
 ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros nec his
 corporibus, quibus non anna ferre, non tueri patriam possent,
 oneraturos inopiam armatorum.

haec inter seniores morti destinatos iactata solacia. versae inde
 adhortationes ad agmen iuvenum, quos in Capitolium atque in
 arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum iuventaeque
 urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis,
 quaecumque reliqua esset fortuna.

digredientibus, qui spem omnem atque opem secum ferebant, ab iis,
 qui captae urbis non superesse statuerant exitio,

cum ipsa res speciesque miserabilis erat, 
 tur 
 tum 
 muliebris fletus et concursatio incerta nunc hos nunc
 illos sequentium rogitantiumque viros natosque, cui se fato
 darent, nihil, quod humani superesset mali, relinquebant.

magna pars tamen earum in arcem suos persecutae sunt nec
 prohibente ullo nec vocante, quia, quod utile obsessis ad
 minuendam inbellem multitudinem, id parum humanum erat.

alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis nec
 alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe effusa velut
 agmine iam uno petiit 
 laniculum. 
 Ianiculum.

inde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt finitimas sine
 ullo duce aut consensu suam quisque spem, sua consilia
 communibus deploratis sequentes.

flamen interim Quirinalis virginesque Vestales omissa rerum
 suarum cura, quae sacrorum secum ferenda, quae, quia vires ad
 omnia ferenda deerant, relinquenda essent, consultantes, quisve
 ea locus fideli adservaturus custodia esset,

optimum ducunt condita in doliolis sacello proximo aedibus
 flaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere;
 cetera inter se onere partito ferunt via, quae sublicio ponte
 ducit ad Ianiculum. in eo clivo eas cum L. Albinius,

de plebe Romana homo, conspexisset plaustro coniugem
 ac liberos avehens inter ceteram turbam, quae inutilis bello
 urbe excedebat,

salvo etiam 
 turn 
 tum 
 discrimine divinarum humanarumque rerum,
 religiosum ratus sacerdotes publicas sacraque populi Romani
 pedibus ire ferrique ac suos in vehiculo conspici, descendere
 uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum inposuit
 et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit.

Romae interim satis iam omnibus ut in tali re ad tuendam arcem
 compositis turba seniorum domos regressi adventum hostium
 obstinato ad mortem animo expectabant.

qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae pristinae
 honorumque ac virtutis insignibus morerentur, quae augustissima
 vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, ea vestiti medio
 aedium eburneis sellis sedere.

sunt qui M. Folio pontifice maximo praefante carmen devovisse eos
 se pro patria Quiritibusque Romanis tradant. Galli

et quia interposita nocte a contentione pugnae remiserant animos
 et quod nec in acie ancipiti usquam certaverant proelio nec tum
 impetu aut vi capiebant urbem, sine ira, sine ardore animorum
 ingressi postero die urbem patente Collina porta in forum
 perveniunt circumferentes oculos ad templa deum arcemque solam
 belli speciem tenentem.

inde modico relicto praesidio, ne quis in 
 dissipates 
 dissipatos 
 ex arce aut Capitolio impetus fieret, dilapsi ad
 praedam vacuis occursu hominum viis pars in proxima quaeque
 tectorum agmine ruunt, pars ultima, velut ea demum intacta et
 referta praeda, 
 petuft. 
 petunt;

inde rursus ipsa solitudine absterriti, ne qua fraus hostilis
 vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati
 redibant;

ubi eos plebis aedificiis obseratis, patentibus atriis principum
 maior prope cunctatio tenebat aperta quam clausa invadendi;

adeo 
 baud 
 haud 
 secus quam venerabundi intuebantur in aedium
 vestibulis sedentes viros praeter ornatum habitumque humano
 augustiorem maiestate etiam, quam vultus gravitasque oris prae
 se ferebat, simillimos dis.

ad eos velut ad simulacra versi cum starent, M. Papirius, unus ex
 iis, dicitur Gallo barbam suam, ut tum omnibus 
 promissa erat, permulcenti scipione eburneo in caput incusso
 iram movisse atque ab eo initium caedis ortum, ceteros in
 sedibus suis trucidatos;

post principum caedem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta,
 exhaustis inici ignes.

ceterum, — seu non omnibus delendi urbem libido erat, seu ita
 placuerat principibus Gallorum, et ostentari quaedam incendia
 terroris causa, si compelli ad deditionem caritate sedum suarum
 obsessi possent, et non omnia concremari tecta,

ut, quodcumque superesset urbis, id pignus ad flectendos hostium
 animos haberent, — nequaquam perinde atque in capta urbe prima
 die aut passim aut late vagatus est ignis.

Romani ex arce plenam hostium urbem cernentes vagosque per vias
 omnes cursus, cum alia atque alia parte nova aliqua clades
 oreretur, non mentibus solum concipere rem, sed ne auribus quidem atque oculis satis constare
 poterant.

quocumque clamor hostium, mulierum puerorumque ploratus, sonitus
 flammae et fragor ruentium tectorum avertisset, paventes ad
 omnia animos oraque et oculos flectebant velut ad spectaculum a
 fortuna positi occidentis patriae nec ullius rerum suarum
 relicti praeterquam corporum vindices,

tanto ante alios miserandi magis, qui umquam obsessi sunt, quod
 interclusi a patria obsidebantur omnia sua cernentes in hostium
 potestate.

nec tranquillior nox diem tam foede actum excepit; lux deinde
 noctem inquietam insecuta est, nec ullum erat tempus, quod a
 novae semper cladis alicuius spectaculo cessaret.

nihil tamen tot onerati atque obruti malis flexerunt animos,
 quin, etsi omnia flammis ac ruinis aequata vidissent, quamvis
 inopem parvumque, quem tenebant, collem libertati relictum
 virtute defenderent;

et iam, cum eadem cotidie acciderent, velut adsueti malis
 abalienaverant ab sensu rerum suarum animos, arma tantum
 ferrumque in dextris velut solas reliquias spei suae
 intuentes.

Galli quoque per aliquot dies in tecta modo urbis
 nequiquam bello gesto cum inter incendia ac ruinas captae urbis
 nihil superesse praeter armatos hostes viderent nequaquam tot
 cladibus territos nec flexuros ad deditionem animos ni vis
 adhiberetur, experiri ultima et impetum facere in arcem
 statuunt.

prima luce signo dato multitudo omnis in foro instruitur; inde
 clamore sublato ac testudine facta subeunt. adversus quos Romani
 nihil temere nec trepide; ad omnis aditus stationibus firmatis,
 qua signa ferri videbant, ea robore virorum opposito scandere
 hostem sinunt, quo successerit magis in arduum, eo pelli posse
 per proclive facilius rati.

medio fere clivo restitere atque inde ex loco superiore, qui
 prope sua sponte in hostem inferebat, impetu facto strage ac
 ruina fudere Gallos, ut numquam postea nec pars nec universi
 temptaverint tale pugnae genus.

omissa itaque spe per vim atque arma subeundi obsidionem parant,
 cuius ad id tempus inmemores et quod in urbe fuerat frumentum
 incendiis urbis absumpserant, et ex agris per eos ipsos dies
 raptum omne Veios erat.

igitur exercitu diviso partim per finitimos populos praedari
 placuit, partim obsidere arcem, ut obsidentibus frumentum
 populatores agrorum praeberent.

Proficiscentis 
 proficiscentes 
 Gallos ab urbe ad Romanam experiendam virtutem fortuna
 ipsa Ardeam, ubi Camillus exulabat, duxit;

qui maestior ibi fortuna publica quam sua cum dis hominibusque
 accusandis senesceret, indignando mirandoque, ubi illi viri
 essent, qui secum Veios Faleriosque cepissent, qui alia bella
 fortius semper quam felicius gessissent,

repente audit Gallorum exercitum adventare atque ideo pavidos
 Ardeates consultare. nec secus quam divino spiritu tactus cum se
 in mediam contionem intulisset abstinere suetus ante talibus
 conciliis,

“Ardeates” inquit, “veteres smici, novi etiam cives mei, quando
 et vestrum beneficium ita tulit et fortuna hoc eguit mea, nemo
 vestrum condicionis meae oblitum me huc processisse putet; sed res ac commune periculum cogit quod quisque
 possit in re trepida praesidii in medium conferre.

et quando ego vobis pro tantis vestris in me meritis gratiam
 referam, si nunc cessavero? aut ubi usus erit mei vobis, si in
 bello non fuerit? hac arte in patria steti et invictus bello in
 pace ab ingratis civibus pulsus sum.

vobis autem, Ardeates, fortuna oblata est et pro tantis populi
 Romani beneficiis, quanta ipsi meministis — nec enim exprobranda
 apud memores sunt — gratiae referendae et huic urbi decus ingens
 belli ex hoste communi pariendi, qui effuso agmine adventat.

gens est, cui natura corpora animosque magna magis quam firma
 dederit; eo in certamen omne plus terroris quam virium
 ferunt.

argumento sit clades Romana: patentem cepere urbem; ex arce
 Capitolioque iis exigua resistitur manu; iam obsidionis taedio
 victi abscedunt vagique per agros palantur.

cibo vinoque raptim hausto repleti, ubi nox adpetit, prope rivos
 aquarum sine munimento, sine stationibus ac custodiis passim
 ferarum ritu sternuntur nunc ab secundis rebus magis etiam
 solito incauti.

si vobis in animo est tueri moenia vestra nec pati haec omnia
 Gallorum fieri, prima vigilia capite arma frequentesque me
 sequimini ad caedem, non ad pugnam. nisi vinctos somno velut
 pecudes trucidandos tradidero, non recuso eundem Ardeae rerum
 mearum exitum, quem Romae habui.”

aequis iniquisque persuasum erat tantum bello virum neminem
 usquam ea tempestate esse. contione dimissa corpora curant
 intenti, quam mox signum daretur. quo dato primo silentio noctis
 ad portas Camillo praesto fuere.

egressi haud procul urbe, sicut praedictum erat, castra Gallorum
 intuta neglectaque ab omni parte nacti cum ingenti clamore
 invadunt.

nusquam proelium, omnibus locis caedes est; nuda corpora et
 soluta somno trucidantur. extremos tamen pavor cubilibus suis
 excitos, quae aut unde vis esset, ignaros in fugam
 et quosdam in hostem ipsum inprovidos tulit. magna pars in agrum
 Antiatem delati excursione ab oppidanis in palatos facta
 circumveniuntur similis in agro Veienti Tuscorum facta strages
 est,

qui urbis iam prope quadringentesimum annum vicinae, oppressae ab
 hoste invisitato, inaudito, adeo nihil miseriti sunt, ut in
 agrum Romanum eo tempore incursiones facerent plenique praedae
 Veios etiam praesidiumque, spem ultimam Romani nominis, in animo
 habuerint oppugnare.

viderant eos milites Romani vagantes per agros et congregato
 agmine praedam prae se agentis et castra cernebant 
 baud 
 haud 
 procul Veis posita. inde primum miseratio sui,

deinde indignitas atque ex ea ira animos cepit: Etruscisne etiam,
 a quibus bellum Gallicum in se avertissent, ludibrio esse clades
 suas? vix temperavere animis,

quin extemplo impetum facerent; conpressi a Q. Caedicio
 centurione, quem sibimet ipsi praefecerant, rem in noctem
 sustinuere.

tantum par Camillo defuit actor; cetera eodem ordine eodemque
 fortunae eventu gesta. quin etiam ducibus captivis, qui caedi
 nocturnae superfuerant, ad aliam manum Tuscorum ad salinas
 profecti nocte insequenti ex inproviso maiorem caedem edidere
 duplicique victoria orantes Veios redeunt.

Romae interim plerumque obsidio segnis et utrimque silentium esse
 ad id tantum intentis Gallis, ne quis hostium evadere inter
 stationes posset, cum repente iuvenis Romanus admiratione in se
 civis hostesque convertit.

sacrificium erat statum in Quirinali colle genti Fabiae. ad id
 faciendum C. Fabius Dorsuo Gabino cinctu, sacra manibus gerens,
 cum de Capitolio descendisset, per medias hostium stationes
 egressus, nihil ad vocem cuiusquam terroremve motus,

in Quirinalem collem pervenit ibique omnibus sollemniter peractis
 eadem revertens similiter constanti vultu graduque, satis
 sperans propitios esse deos, quorum cultum ne
 mortis quidem metu prohibitus deseruisset, in Capitolium ad suos
 rediit seu attonitis Gallis miraculo audaciae seu religione
 etiam motis, cuius haudquaquam neglegens gens est.

Veis interim non animi tantum in dies, sed etiam vires
 crescebant. nec Romanis solum eo convenientibus ex agris, qui
 aut proelio adverso aut clade captae urbis palati fuerant, sed
 etiam ex Latio voluntariis confluentibus,

ut in parte praedae essent, maturum iam videbatur repeti patriam
 eripique ex hostium manibus;

sed corpori valido caput deerat. locus ipse admonebat Camilli, et
 magna pars militum erat, qui ductu auspicioque eius res prospere
 gesserant; et Caedicius negare se commissurum, cur sibi aut
 deorum aut hominum quisquam imperium finiret potius, quam ipse
 memor ordinis sui posceret imperatorem.

consensu omnium placuit ab Ardea Camillum acciri, sed antea
 consulto senatu, qui Romae esset; adeo regebat omnia pudor,
 discriminaque rerum prope perditis rebus servabant.

ingenti periculo transeundum per hostium custodias erat. ad 
 ear 
 eam 
 rem Pontius Cominius, inpiger iuvenis, operam
 pollicitus incubans cortici secundo Tiberi ad urbem
 defertur.

inde, qua proximum fuit a ripa, per praeruptum eoque neglectum
 hostium custodia saxum in Capitolium evadit et ad magistratus
 ductus mandata exercitus edit.

accepto inde senatus consulto, uti comitiis curiatis revocatus de
 exilio iussu populi Camillus dictator extemplo diceretur
 militesque haberent imperatorem, quem vellent, eadem degressus
 nuntius Veios contendit;

missique Ardeam legati ad Camillum Veios eum perduxere, seu
 quod magis credere libet non prius profectum ab
 Ardea, quam conpererit legem latam, quod nec iniussu populi
 mutari finibus posset nec nisi dictator dictus auspicia in
 exercitu habere. lex curiata lata est dictatorque absens
 dictus.

dum haec Veis agebantur, interim arx Romae
 Capitoliumque in ingenti periculo fuit.

namque Galli seu vestigio notato humano, qua nuntius a Veis
 pervenerat, seu sua sponte animadverso ad Carmentis saxo ascensu
 aequo, nocte sublustri, cum primo inermem, qui temptaret viam,
 praemisissent, tradentes inde arma,

ubi quid iniqui esset, alterni innixi sublevantesque in vicem et
 trahentes alii alios, prout postularet locus, tanto silentio in
 summum evasere, ut non custodes solum fallerent, sed ne canes
 quidem, sollicitum animal ad nocturnos strepitus, excitarent.
 anseres non fefellere,

quibus sacris Iunonis in summa inopia cibi tamen abstinebatur.
 quae res saluti fuit; namque clangore eorum alarumque crepitu
 excitus M. Manlius, qui triennio ante consul fuerat, vir belle
 egregius, armis arreptis simul ad arma ceteros ciens vadit et,
 dum ceteri trepidant, Gallum, qui iam in summo constiterat,
 umbone ictum deturbat.

cuius casus prolapsi cum proximos sterneret, trepidantes alios
 armisque omissis saxa, quibus adhaerebant, manibus amplexos
 trucidat. iamque et alii congregati telis missilibusque saxis
 proturbare hostes, ruinaque tota prolapsa acies in praeceps
 deferri.

sedato deinde tumultu reliquum noctis, quantum in turbatis
 mentibus poterat, cum praeteritum quoque 
 pericnlum 
 periculum 
 sollicitaret, quieti datum est.

luce orta vocatis classico ad concilium militibus ad tribunos,
 cum et recte et perperam facto pretium deberetur, Manlius primum
 ob virtutem laudatus donatusque non ab tribunis solum militum,
 sed consensu etiam militari;

cui universi selibras farris et quartarios vini ad aedes eius,
 quae in arce erant, contulerunt, rem dictu parvam, ceterum
 inopia fecerat eam argumentum ingens caritatis, cum se quisque
 victu suo fraudans detractum corpori atque usibus necessariis ad
 honorem unius viri conferret.

tum vigiles eius loci, qua fefellerat ascendens hostis, citati;
 et cum in omnes more militari se animadversurum Q. Sulpicius
 tribunus militum pronuntiasset,

consentiente clamore militum in unum vigilem conicientium culpam
 deterritus a ceteris abstinuit, reum haud dubium eius noxae
 adprobantibus cunctis de saxo deiecit.

inde intentiores utrimque custodiae esse, et apud Gallos, quia
 vulgatum erat inter Veios Romamque nuntios commeare, et apud
 Romanos ab nocturne periculi memoria.

sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrumque exercitum
 urgebat,

Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente inter tumulos castra
 habentes tum ab incendiis torrido et vaporis pleno cineremque,
 non pulverem modo ferente, cum quid venti motum esset.

quorum intolerantissima gens umorique ac frigori adsueta, cum
 aestu et angore vexata vulgatis velut in pecua morbis
 morerentur, iam pigritia singulos sepeliendi promiscue acervatos
 cumulos hominum urebant; bustorumque inde Gallicorum nomine
 insignem locum fecere. indutiae deinde cum Romanis factae

et conloquia permissu imperatorum habita; in quibus cum identidem
 Galli famem obicerent eaque necessitate ad deditionem vocarent,
 dicitur avertendae eius opinionis causa multis locis panis de
 Capitolio iactatus esse in hostium stationes.

sed iam neque dissimulari neque ferri ultra fames poterat. itaque
 dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L.
 Valerium a Veis adducere exercitum iubet, parat instruitque,
 quibus haud inpar adoriatur hostes,

interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque fessus
 superatis tamen humanis omnibus malis, cum famem unam natura
 vinci non sineret,

diem de die prospectans, ecquod auxilium ab dictatore appareret,
 postremo spe quoque iam, non solum cibo deficiente et, cum
 stationes procederent, prope obruentibus infirmum corpus armis
 vel dedi vel redimi se, quacumque pactione possent, iussit
 iactantibus non obscure Gallis 
 baud 
 haud 
 magna mercede se ad duci posse, ut obsidionem
 relinquant.

tur 
 tum 
 senatus habitus tribunisque militum
 negotium datum, ut paciscerentur, inde inter Q. Sulpicium
 tribunum militum et Brennum, regulum Gallorum, conloquio
 transacta res, et mille pondo auri pretium populi gentibus mox
 imperaturi factum.

rei foedissimae per se adiecta indignitas est: pondera ab Gallis
 adlata iniqua, et tribuno recusante additus ab insolente Gallo
 ponderi gladius auditaque intoleranda Romanis vox: vae
 victis.

sed diique et homines prohibuere redemptos vivere Romanos. nam
 forte quadam, priusquam infanda merces perficeretur, per
 altercationem nondum omni auro appenso dictator intervenit
 auferrique aurum de medio et Gallos summoveri iubet.

cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat 
 ear 
 eam 
 pactionem ratam esse, quae, postquam ipse dictator
 creatus esset, iniussu suo ab inferioris iuris magistrate facta
 esset, denuntiatque Gallis, ut se ad proelium expediant.

suos in acervum conicere sarcinas et arma aptare ferroque, non
 auro recuperare patriam iubet in conspectu habentis fana deum et
 coniuges et liberos et solum patriae deforme belli malis et
 omnia, quae defendi repetique et ulcisci fas sit.

instruit deinde aciem, ut loci natura patiebatur, in semirutae
 solo urbis et natura inaequali et omnia, quae arte belli secunda
 suis eligi praepararive poterant, providit.

Galli nova re trepidi arma capiunt iraque magis quam consilio in
 Romanos incurrunt. iam verterat fortuna, iam deorum opes
 humanaque consilia rem Romanam adiuvabant. igitur primo concursu 
 baud 
 haud 
 maiore momento fusi Galli sunt, quam ad Aliam
 vicerant.

Iustiore 
 iustiore 
 altero 
 demae 
 deinde 
 proelio ad octavum lapidem Gabina via, quo se ex fuga
 contulerant, eiusdem ductu auspicioque Camilli vincuntur. ibi
 caedes omnia obtinuit; castra capiuntur, et ne nuntius quidem
 cladis relictus.

dictator recuperata ex hostibus patria triumphans in urbem redit
 interque iocos militaris, quos inconditos iaciunt,
 Romulus ac parens patriae conditorque alter urbis 
 baud 
 haud 
 vanis laudibus appellabatur.

Servatam deinde bello patriam iterum in pace haud dubie servavit,
 cum prohibuit migrari Veios et tribunis rem intentius agentibus
 post incensam urbem et per se inclinata magis plebe ad id
 consilium;

eaque causa 
 fait 
 fuit 
 non abdicandae post triumphum dictaturae senatu
 obsecrante, ne rem publicam in incerto relinqueret statu.

omnium primum, ut erat diligentissimus religionum cultor,

quae ad deos inmortalis pertinebant, rettulit et senatus
 consultum facit, fana omnia, quoad ea hostis possedisset,
 restituerentur expiarenturque expiatioque eorum in libris per
 duumviros quaereretur; cum Caeritibus hospitium publice
 fieret,

quod sacra populi Romani ac sacerdotes recepissent beneficioque
 eius populi non intermissus honos deum inmortalium esset;

ludi Capitolini fierent, quod Iuppiter optimus maximus suam sedem
 atque arcem populi Romani in re trepida tutatus esset,
 collegiumque ad eam rem M. Furius dictator constitueret ex eis,
 qui in Capitolio atque arce habitarent.

expiandae etiam vocis nocturnae, quae nuntia cladis ante bellum
 Gallicum audita neglectaque esset, mentio inlata iussumque
 templum in Nova via Aio Locutio fieri.

aurum, quod Gallis ereptum erat quodque ex aliis templis inter
 trepidationem in Iovis cellam conlatum, cum, quo referri
 oporteret, confusa memoria esset, sacrum omne iudicatum et sub
 Iovis sella poni iussum.

iam ante in eo religio civitatis apparuerat, quod, cum in publico
 deesset aurum, ex quo summa pactae mercedis Gallis confieret, a
 matronis conlatum acceperant, ut sacro auro abstineretur.
 matronis gratiae actae honosque additus, ut earum sicut virorum
 post mortem sollemnis laudatio esset.

his peractis, quae ad deos pertinebant quaeque per senatum agi
 poterant, tum demum agitantibus tribunis plebem adsiduis
 contionibus, ut relictis ruinis in urbem paratam
 Veios transmigrarent, in contionem universe senatu prosequente
 escendit atque ita verba fecit:

“ 
 Adeo 
 adeo 
 mihi acerbae sunt, Quirites, contentiones cum tribunis
 plebis, ut nec tristissimi exilii solacium aliud habuerim, quoad
 Ardeae vixi, quam quod procul ab his certaminibus eram, et ob
 eadem haec non, si milies senatus consulto populique iussu
 revocaretis, rediturus umquam fuerim.

nec nunc me, ut redirem, mea voluntas mutata, sed vestra fortuna
 perpulit; quippe, ut in sua sede maneret patria, id agebatur,
 non ut ego utique in patria essem. et nunc quiescerem ac tacerem
 libenter, nisi haec quoque pro patria dimicatio esset, cui
 deesse, quoad vita suppetat, aliis turpe, 
 Camlllo 
 Camillo 
 etiam nefas est.

quid enim repetiimus, quid obsessam ex hostium manibus eripuimus,
 si reciperatam ipsi deserimus? et cum victoribus Gallis, capta
 tota urbe Capitolium tamen atque arcem diique et homines Romani
 tenuerint et ibi habitaverint,
 victoribus Romanis, recuperata urbe arx quoque et Capitolium
 deseretur, et plus vastitatis huic urbi secunda nostra fortuna
 faciet, quam adversa fecit?

equidem, si nobis cum urbe simul positae traditaeque per manus
 religiones nullae essent, tamen tam evidens numen hac tempestate
 rebus adfuit Romanis, ut omnem neglegentiam divini cultus
 exemptam hominibus putem.

intuemini enim horum deinceps annorum vel secundas res vel
 adversas; invenietis omnia prospera evenisse sequentibus deos,
 adversa spernentibus.

iam omnium primum Veiens bellum — per quot annos quanto labore
 gestum — non ante cepit finem, quam monitu deorum aqua ex lacu
 Albano emissa est.

quid haec tandem urbis nostrae clades nova? num ante exorta est,
 quam spreta vox caelo emissa de adventu Gallorum, quam gentium
 ius ab legatis nostris violatum, quam a nobis, cum vindicari
 deberet, eadem neglegentia deorum praetermissum?

igitur victi captique ac redempti tantum poenarum dis
 hominibusque dedimus, ut terrarum orbi documento 
 essemus.

adversae deinde res admonuerunt religionum, confugimus in
 Capitolium ad deos, ad sedem Iovis optimi maximi; sacra in ruina
 rerum nostrarum alia terra celavimus, alia avecta in finitimas
 urbes amovimus ab hostium oculis; deorum cultum deserti ab dis
 hominibusque tamen non intermisimus.

reddidere igitur patriam et victoriam et antiquum belli decus
 amissum et in hostes, qui caeci avaritia in pondere auri foedus
 ac fidem fefellerunt, verterunt terrorem fugamque et caedem.

haec culti neglectique numinis tanta momenta in rebus humanis
 cernentes ecquid sentitis, Quirites, quantum vixdum e naufragiis
 prioris culpae cladisque emergentes paremus nefas?

urbem auspicato inauguratoque conditam habemus; nullus locus in
 ea non religionum deorumque est plenus; sacrificiis sollemnibus
 non dies magis stati quam loca sunt, in quibus fiant.

hos omnes deos publicos privatosque, Quirites, deserturi estis?
 quam par vestrum factum ei est, quod in
 obsidione nuper in egregio adulescente C. Fabio non minore
 hostium admiratione quam vestra conspectum est, cum inter
 Gallica tela degressus ex arce sollemne Fabiae gentis in colle
 Quirinali obiit?

an gentilicia sacra ne in bello quidem intermitti, publica sacra
 et Romanos deos etiam in pace deseri placet et pontifices
 flaminesque neglegentiores publicarum religionum esse, quam
 privatus in sollemni gentis fuerit?

forsitan aliquis dicat aut Veis ea nos facturos aut huc inde
 missuros sacerdotes nostros, qui faciant; quorum neutrum fieri
 salvis caerimoniis potest.

et ne omnia generatim sacra omnesque percenseam deos, in Iovis
 epulo num alibi quam in Capitolio pulvinar suscipi potest?

quid de aeternis Vestae ignibus signoque, quod imperii pignus
 custodia eius templi tenetur, loquar? quid de ancilibus vestris,
 Mars Gradive tuque, Quirine pater? haec omnia in profano deseri
 placet sacra aequalia urbi, quaedam vetustiora origine urbis?
 et videte, quid inter nos ac maiores
 intersit.

illi sacra quaedam in monte Albano Laviniique nobis facienda
 tradiderunt. an ex hostium urbibus Romam ad nos transferri sacra
 religiosum fuit, hinc sine piaculo in hostium urbem Veios
 transferemus? Recordamini,

agite dum, quotiens sacra instaurentur, quia aliquid ex patrio
 ritu neglegentia casuve praetermissum est. modo quae res post
 prodigium 
 lbani 
 Albani 
 lacus nisi instauratio sacrorum auspiciorumque
 renovatio adfectae Veienti bello rei publicae remedio fuit?

at etiam, tamquam veterum religionum memores, et peregrinos deos
 transtulimus Romam et instituimus novos. Iuno regina transvecta
 a Veis nuper in Aventino quam insigni ob excellens matronarum
 studium celebrique dedicata est die!

Aio Locutio templum propter caelestem vocem exauditam in Nova via
 iussimus fieri;

Capitolinos ludos sollemnibus aliis addidimus collegiumque ad id
 novum auctore senatu condidimus; quid horum opus fuit suscipi,
 si una cum Gallis urbem Romanam relicturi fuimus, si non
 voluntate mansimus in Capitolio per tot menses obsidionis, sed
 ab hostibus metu retenti sumus? 
 De 
 de 
 sacris loquimur et de templis;

quid tandem de sacerdotibus? nonne in mentem venit, quantum
 piaculi comittatur? Vestalibus nempe una illa sedes est, ex qua
 eas nihil umquam praeterquam urbs capta movit; flamini Diali
 noctem unam manere extra urbem nefas est;

hos Veientis pro Romanis facturi estis sacerdotes, et Vestales
 tuae te deserent, Vesta, et flamen peregre habitando in singulas
 noctes tantum sibi reique publicae piaculi contrahet? 
 Quid? 
 quid 
 ?

alia, quae auspicato agimus omnia fere intra pomerium, cui
 oblivioni aut cui neglegentiae damus? comitia curiata,

quae rem militarem continent, comitia centuriata, quibus consules
 tribunosque militaris creatis, ubi auspicato, nisi ubi adsolent,
 fieri possunt? Veiosne haec transferemus?

an comitiorum causa populus tanto incommodo in
 desertam hanc ab dis hominibusque urbem conveniet?

at enim apparet quidem pollui 
 onznia 
 omnia 
 
 nee 
 nec 
 ullis piaculis expiari posse, sed res ipsa cogit
 vastam incendiis ruinisque relinquere urbem et ad integra omnia
 Veios migrare nec hic aedificando inopem plebem vexare.

hanc autem iactari magis causam quam veram esse, ut ego non
 dicam, apparere vobis, Quirites, puto, qui meministis ante
 Gallorum adventum salvis tectis publicis privatisque, stante
 incolumi urbe hanc eandem rem actam esse, ut Veios
 transmigraremus.

et videte, quantum inter meam sententiam vestramque intersit,
 tribuni. vos, etiamsi 
 tune 
 tunc 
 faciendum non fuerit, nunc utique faciendum putatis;
 ego contra — nec id mirati sitis, priusquam, quale sit,
 audieritis — , etiamsi 
 tur 
 tum 
 migrandum fuisset incolumi tota urbe, nunc has ruinas
 relinquendas non censerem.

quippe 
 tur 
 tum 
 causa nobis in urbem captam migrandi victoria esset,
 gloriosa nobis ac posteris nostris; nunc haec migratio nobis
 misera ac turpis, Gallis gloriosa est.

non enim reliquisse victores, sed amisisse victi patriam
 videbimur: hoc ad Aliam fuga, hoc capta urbs, hoc circumsessum
 Capitolium necessitatis inposuisse, ut desereremus penatis
 nostros exiliumque ac fugam nobis ex eo loco conscisceremus,
 quem tueri non possemus. et Galli evertere potuerunt Romam,
 Romani restituere non 
 videfbuntur 
 uidebuntur 
 potuisse?

quid restat, nisi ut, si iam novis copiis veniant — constat enim
 vix credibilem multitudinem esse — et habitare in capta ab se,
 deserta a vobis hac urbe velint, sinatis?

quid? si non Galli hoc, sed veteres hostes vestri, Aequi
 Volscive, faciant, ut commigrent Romam, velitisne illos Romanos,
 vos Veientes esse? an malitis hanc solitudinem vestram quam
 urbem hostium esse? non equidem video, quid magis nefas sit.
 haec scelera, quia piget aedificare, haec dedecora pati parati
 estis? si tota urbe nullum melius ampliusve tectum fieri
 possit,

quam casa illa conditoris est nostri, non in casis
 ritu pastorum agrestiumque habitare est satius inter sacra
 penatesque nostros quam exulatum publice ire?

maiores nostri, convenae pastoresque, cum in his locis nihil
 praeter silvas paludesque esset, novam urbem tam brevi
 aedificarunt; nos Capitolio atque arce
 incolumi, stantibus templis deorum aedificare incensa piget? et
 quod singuli facturi fuimus, si aedes nostrae deflagrassent, hoc
 in publico incendio universi recusamus facere?

quid tandem? si fraude, si casu Veis incendium ortum sit
 ventoque, ut fieri potest, diffusa flamma magnam partem urbis
 absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamve quam urbem quaesituri
 sumus, quo transmigremus?

adeo nihil tenet solum patriae nec haec terra, quam matrem
 appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis patriae
 pendet?

equidem fatebor vobis, etsi minus iniuriae vestrae meaeque
 calamitatis meminisse iuvat: cum abessem, quotienscumque patria
 in mentem veniret, haec omnia occurrebant, colles campique et
 Tiberis et adsueta oculis regio et hoc caelum, sub quo natus
 educatusque essem; quae vos, Quirites, nunc moveant potius
 caritate sua, ut maneatis in sede vestra, quam postea, cum
 reliqueritis eam, macerent desiderio.

non sine causa dii hominesque hunc urbi condendae locum
 elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex
 mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus
 accipiantur, mare vicinum ad commoditates nec expositum nimia
 propinquitate ad pericula classium externarum, regionem Italiae
 mediam, ad incrementum urbis natum unice locum.

argumento est ipsa magnitudo tam novae urbis. trecentesimus
 sexagesimus quintus annus urbis, Quirites, agitur; inter tot
 veterrimos populos tam diu bella geritis, cum interea, ne
 singulas loquar urbes, non coniuncti cum Aequis Volsci, tot tam
 valida oppida, non universa Etruria tantum terra marique pollens
 atque inter duo maria latitudinem obtinens Italiae bello vobis
 par est.

quod cum ita sit, quae, malum, ratio est expertis ea alia
 experiri, cum, iam ut virtus vestra transire alio possit,
 fortuna certe loci huius transferri non possit? hic Capitolium
 est,

ubi quondam capite humano invento responsum est eo loco caput
 rerum summamque imperii fore; hic cum augurato liberaretur
 Capitolium, 
 Iuventas 
 Iuuentas 
 Terminusque maxime gaudio patrum vestrorum moveri se
 non passi; hic Vestae ignes, hic ancilia caelo demissa, hic
 omnes propitii manentibus vobis dei.”

Movisse Camillus cum alia oratione tum ea, quae ad religiones
 pertinebat, maxime dicitur; 
 red 
 sed 
 rem dubiam decrevit vox opportune emissa, quod, cum
 senatus post paulo de his rebus in curia Hostilia haberetur
 cohortesque ex praesidiis revertentes forte agmine forum
 transirent, centurio in comitio exclamavit: “signifer, statue
 signum;

hic manebimus optime.” qua voce audita et senatus accipere se
 omen ex curia egressus conclamavit et plebs circumfusa
 adprobavit. antiquata deinde lege promiscue urbs aedificari
 coepta. tegula publice praebita est;

saxi materiaeque caedendae, unde quisque vellet, ius factum
 praedibus acceptis eo anno aedificia perfecturos.

festinatio curam exemit vicos derigendi, dum omisso sui alienique
 discrimine in vacuo aedificant.

ea est causa, 
 cur 
 ut 
 veteres cloacae primo per publicum ductae nunc privata
 passim subeant tecta formaque urbis sit occupatae magis quam
 divisae similis.

quae ab condita urbe Roma ad captam urbem eandem Romani sub
 regibus primum, consulibus deinde ac dictatoribus decemvirisque
 ac tribunis consularibus gessere, foris bella, domi seditiones,
 quinque libris exposui,

res cum vetustate nimia obscuras, velut quae magno ex intervallo
 loci vix cernuntur, 
 tur 
 tum 
 quod parvae et rarae per eadem tempora litterae fuere,
 una custodia fidelis memoriae rerum gestarum, et quod, etiam si
 quae in commentariis pontificum aliisque publicis privatisque
 erant monumentis, incensa urbe pleraeque 
 interiere.

clariora deinceps certioraque ab secunda origine velut ab
 stirpibus laetius feraciusque renatae urbis gesta domi
 militiaeque exponentur.

ceterum primo, quo adminiculo erecta erat, eodem innixa, M. Furio
 principe, stetit, neque eum abdicare se dictatura nisi anno
 circumacto passi sunt.

comitia in insequentem annum tribunos habere, quorum in
 magistratu capta urbs esset, non placuit; res ad interregnum
 rediit.

cum civitas in opere ac labore adsiduo reficiendae urbis
 teneretur, interim Q. Fabio, simul primum magistratu abiit, ab
 Cn. Marcio tribuno plebis dicta dies est, quod legatus in
 Gallos, ad quos missus erat orator, contra ius gentium
 pugnasset;

cui iudicio eum mors adeo opportuna, ut voluntariam magna pars
 crederet, subtraxit. interregnum initum;

P. Cornelius Scipio interrex fuit, post eum M. Furius Camillus
 iterum . is tribunos militum consulari potestate
 creat L. Valerium Publicolam iterum, L. Verginium, P. Cornelium,
 A. Manlium, L. Aemilium, L. Postumium.

hi ex interregno cum extemplo magistratum inissent, nulla de re
 prius quam de religionibus senatum consuluere.

in primis foedera ac leges — erant autem eae duodecim tabulae et
 quaedam regiae leges — conquiri, quae conparerent, iusserunt.
 alia ex eis edita etiam in vulgus; quae autem ad sacra
 pertinebant, a pontificibus maxime, ut religione obstrictos
 haberent multitudinis animos, suppressa.

tum de diebus religiosis agitari coeptum, diemque a. d. quintum
 decimum kal. Sextiles, duplici clade insignem, quo die ad
 Cremeram Fabii caesi, quo deinde ad Aliam cum exitio urbis foede
 pugnatum, a posteriore clade 
 Aliensem 
 Alliensem 
 appellarunt insignemque religione rei ullius publice
 privatimque agendae fecerunt.

quidam, quod postridie idus Quinctiles non litasset Sulpicius
 tribunus militum neque inventa pace deum post diem tertium
 obiectus hosti exercitus Romanus esset, etiam postridie idus rebus divinis supersederi iussum; inde, ut
 postridie kalendas quoque ac nonas eadem religio esset, traditum
 putant.

nec diu licuit quietis consilia erigendae ex tam gravi casu rei
 publicae secum agitare.

hinc Volsci, veteres hostes, ad extinguendum nomen Romanum arma
 ceperant; hinc Etruriae principum ex omnibus populis
 coniurationem de bello ad fanum Voltumnae factam mercatores
 adferebant.

novus quoque terror accesserat defectionis Latinorum
 Hernicorumque, qui post pugnam ad lacum Regillum factam per
 annos prope centum numquam ambigua fide in amicitia populi
 Romani fuerant. Itaque,

cum tanti undique terrores circumstarent appareretque omnibus non
 odio solum apud hostis sed contemptu etiam inter socios nomen
 Romanum laborare,

placuit eiusdem auspiciis defendi rem publicam, cuius recuperata
 esset, dictatoremque dici M. Furium Camillum.

is dictator C. Servilium Ahalam magistrum equitum dixit
 iustitioque indicto dilectum iuniorum habuit ita, ut seniores
 quoque, quibus aliquid roboris superesset, in verba sua iuratos
 centuriaret.

Exercitum 
 exercitum 
 conscriptum armatumque trifariam divisit.

partem unam in agro Veiente Etruriae opposuit, alteram ante urbem
 castra locare iussit; tribuni militum his A. Manlius, illis, qui
 adversus Etruscos mittebantur, L. Aemilius praepositus; tertiam
 partem ipse ad Volscos duxit nec procul a Lanuvio — ad Mecium is
 locus dicitur — castra oppugnare est adortus. quibus ab
 contemptu,

quod prope omnem deletam a Gallis Romanam iuventutem crederent,
 ad bellum profectis tantum Camillus auditus imperator terroris
 intulerat, ut vallo se ipsi, vallum congestis arboribus
 saepirent, ne qua intrare ad munimenta hostis posset. 
 Quod 
 quod 
 ubi animadvertit Camillus,

ignem in obiectam saepem conici iussit, et forte erat vis magna
 venti versa in hostem;

itaque non aperuit solum incendio viam, sed flammis
 in castra tendentibus vapore etiam ac fumo crepituque viridis
 materiae flagrantis ita consternavit hostes, ut minor moles
 superantibus vallum militibus munitum in castra Volscorum
 Romanis fuerit, quam transcendentibus saepem incendio absumptan
 fuerat.

fusis hostibus caesisque cum castra impetu cepisset dictator,
 praedam militi dedit quo minus speratam minime largitore duce,
 eo militi gratiorem,

persecutus deinde fugientes cum omnem Volscum agrum depopulatus
 esset, ad deditionem Volscos septuagesimo demum anno
 subegit.

victor ex Volscis in Aequos transiit et ipsos bellum molientes;
 exercitum eorum ad Bolas oppressit nec castra modo sed urbem
 etiam adgressus impetu primo cepit.

cum in ea parte, in qua caput rei Romanae Camillus erat, ea
 fortuna esset, aliam in partem terror ingens ingruerat.

Etruria prope omnis armata Sutrium, socios populi Romani,
 obsidebat; quorum legati opem rebus adfectis orantes cum senatum
 adissent, decretum tulere, ut dictator primo quoque tempore
 auxilium Sutrinis ferret.

cuius spei moram cum pati fortuna obsessorum non potuisset
 confectaque paucitas oppidanorum opere, vigiliis, vulneribus,
 quae semper eosdem urgebant, per pactionem urbe hostibus tradita
 inermis cum singulis emissa vestimentis miserabili agmine
 penates relinqueret, eo forte tempore Camillus cum exercitu
 Romano intervenit.

cui cum se maesta turba ad pedes 
 provolvisset 
 prouoluisset 
 principumque orationem necessitate ultima expressam
 fetus mulierum ac puerorum, qui exilii comites trahebantur,
 excepisset, parcere lamentis Sutrinos iussit; Etruscis se luctum
 lacrimasque ferre.

sarcinas inde deponi Sutrinosque ibi considere modico praesidio
 relicto, arma secum militem ferre iubet. ita expedito exercitu
 profectus ad Sutrium, id quod rebatur, soluta omnia rebus, at
 fit, secundis invenit, nullam stationem ante moenia, patentes
 portas, victorem vagum praedam ex hostium tectis egerentem. 
 Iterum 
 iterum 
 igitur eodem die Sutrium capitur;

victores Etrusci passim trucidantur ab novo hoste, neque se
 conglobandi coeundique in unum aut arma capiundi datur
 spatium.

cum pro se quisque tenderent ad portas, si qua forte se in agros
 eicere possent, clausas — id enim primum dictator imperaverat —
 portas inveniunt. inde alii arma capere,

alii, quos forte armatos tumultus occupaverat, convocare suos, ut
 proelium inirent; quod accensum ab desperatione hostium fuisset,
 ni praecones per urbem dimissi poni arma et parci inermi
 iussissent nec praeter armatos quemquam violari.

turn 
 tum 
 etiam quibus animi in spe ultima obstinati ad
 decertandum fuerant, postquam data spes vitae est, iactare
 passim arma inermesque, quod tutius fortuna fecerat, se hosti
 offerre.

magna multitudo 
 iu 
 in 
 custodias divisa; oppidum ante noctem redditum
 Sutrinis inviolatum integrumque ab omni clade belli, quia non vi
 captum, sed traditum per condiciones fuerat.

Camillus in urbem triumphans rediit trium simul bellorum
 victor.

longe plurimos captivos ex Etruscis ante currum duxit, quibus sub
 hasta venumdatis tantum aeris redactum est, ut pretio pro auro
 matronis persoluto ex eo, quod supererat, tres paterae aureae
 factae sint,

quas cum titulo nominis Camilli ante Capitolium incensum in Iovis
 cella constat ante pedes Iunonis positas fuisse.

eo anno in civitatem accepti, qui Veientium Capenatiumque ac
 Faliscorum per ea bella transfugerant ad Romanos, agerque his
 novis civibus adsignatus. revocati quoque in urbem senatus
 consulto a Veis,

qui aedificandi Romae pigritia, occupatis ibi vacuis tectis,
 Veios se contulerant. et primo fremitus fuit aspernantium
 imperium; dies deinde praestituta capitalisque poena, qui non
 remigrasset Romam, ex ferocibus universis singulos, metu suo
 quemque, oboedientes fecit. et Roma cum frequentia crescere,

turn 
 tum 
 tota simul exsurgere aedificiis et re publica inpensas
 adiuvante et aedilibus velut publicum exigentibus
 opus et ipsis privatis — admonebat enim desiderium usus —
 festinantibus ad effectum operis; intraque annum nova urbs
 stetit.

exitu anni comitia tribunorum militum consulari potestate habita.
 creati T. Quinctius Cincinnatus, Q. Servilius Fidenas quintum,
 L. Iulius Iulus, L. Aquilius Corvus, L. Lucretius Tricipitinus,
 Ser. Sulpicius Rufus. exercitum alterum in Aequos non ad bellum
 —

victos namque se fatebantur — sed ab odio ad pervastandos fines,
 ne quid ad nova consilia relinqueretur virium, duxere, alterum
 in agrum Tarquiniensem.

ibi oppida Etruscorum Cortuosa et Contenebra vi capta. ad
 Cortuosam nihil certaminis fuit: inproviso adorti primo clamore
 atque impetu cepere; direptum oppidum atque incensum est.

Contenebra paucos dies oppugnationem sustinuit, laborque
 continuus, non die, non nocte remissus, subegit eos. cum in sex
 partes divisus exercitus Romanus senis horis in orbem succederet
 proelio, oppidanos eosdem integro semper certamini paucitas
 fessos obiceret, cessere tandem, locusque invadendi urbem
 Romanis datus est.

publicari praedam tribunis placebat; sed imperium quam consilium
 segnius fuit: dum cunctantur, iam militum praeda erat nec nisi
 per invidiam adimi poterat.

eodem anno, ne privatis tantum operibus cresceret urbs,
 Capitolium quoque saxo quadrato substructum est, opus vel in hac
 magnificentia urbis conspiciendum.

iam et tribuni plebis civitate aedificando occupata contiones
 suas frequentare legibus agrariis conabantur.

ostentabatur in spem Pomptinus ager, tum primum post accisas a
 Camillo Volscorum res possessionis haud ambiguae.

criminabantur multo eum infestiorem agrum ab nobilitate esse,
 quam a Volscis fuerit; ab illis enim tantum, quoad vires et arma
 habuerint, incursiones eo factas;

nobiles homines in possessionem agri publici grassari, nec, nisi,
 antequam omnia praecipiant, divisus sit, locum ibi
 plebi fore. haud magno opere plebem moverunt

et infrequentem in foro propter aedificandi curam et eandem
 exhaustam inpensis eoque agri inmemorem, ad quem instruendum
 vires non 
 tssent. 
 essent. 
 
 In 
 in 
 civitate plena religionum,

tune 
 tunc 
 etiam ab recenti clade superstitiosis principibus, ut
 renovarentur auspicia, res ad interregnum rediit. interreges
 deinceps M. Manlius Capitolinus, Ser. Sulpicius Camerinus, L.
 Valerius Potitus.

hie 
 hic 
 demum tribunorum militum consulari potestate comitia
 habuit; L. Papirium, 
 C. 
 Cn. 
 Cornelium , 
 C. 
 Cn. 
 Sergium, L. Aemilium iterum, L. Menenium, L. Valerium
 Publicolam tertium creat. ii ex interregno magistratum
 occepere.

eo anno aedis Martis Gallico bello vota dedicata est a T.
 Quinctio duumviro sacris faciendis. tribus quattuor ex novis
 civibus additae: Steliatina, Tromentina, Sabatina, 
 Amiensis; 
 Arniensis; 
 eaeque viginti quinque tribuum numerum explevere.

de agro Pomptino ab L. Sicinio tribuno plebis actum ad
 frequentiorem iam populum mobilioremque ad cupiditatem agri,
 quam fuerat.

et de Latino Hernicoque bello mentio facta in senatu maioris
 belli cura, quod Etruria in armis erat, dilata est.

res ad Camillum tribunum militum consulari potestate rediit;
 collegae additi quinque: Ser. Cornelius Maluginensis, Q.
 Servilius Fidenas sextum, L. Quinctius Cincinnatus, L. Horatius
 Pulvillus, P. Valerius.

Principio 
 principio 
 anni aversae curae hominum sunt a bello Etrusco, quod
 fugientium ex agro Pomptino agmen repente inlatum in urbem
 attulit Antiates in armis esse Latinorumque populos iuventutem
 suam misisse ad id bellum,

eo abnuentis publicum fuisse consilium, quod non prohibitos
 tantummodo voluntarios dicerent militare, ubi vellent. 
 Desierant 
 desierant 
 iam ulla contemni bella.

itaque senatus dis agere gratias, quod Camillus in magistrate
 esset: dictatorem quippe dicendum eum fuisse, si
 privatus esset; et collegae fateri regimen omnium rerum, ubi
 quid bellici terroris ingruat,

in viro uno esse, sibique destinatum in animo esse
 Camillo submittere imperium, nec quicquam de maiestate sua
 detractum credere, quod maiestati eius viri concessissent.
 conlaudatis ab senatu tribunis et ipse Camillus, confusus animo,
 gratias 
 egitX 
 egit.

ingens inde ait onus a populo Romano sibi, qui se
 dictatorem iam quartum creasset, magnum a senatu
 talibus de se iudiciis eius ordinis, maxumum tam honorato
 collegarum obsequio iniungi.

itaque si quid laboris vigiliarumque adici possit, certantem
 secum ipsum adnisurum, ut tanto de se consensu civitatis
 opinionem, quae maxima sit, etiam constantem efficiat. quod ad
 bellum atque Antiates attineat,

plus ibi minarum quam periculi esse; se tamen, ut nihil timendi,
 sic nihil contemnendi auctorem esse.

circumsederi urbem Romanam ab invidia et odio finitimorum; itaque
 et ducibus pluribus et exercitibus administrandam rem publicam
 esse. “Te” inquit,

“L. Valeri, socium imperii consiliique legiones mecum adversus
 Antiatem hostem ducere placet;

te, Q. Servili, altero exercitu instructo paratoque ad urbem
 castra habere, intentum, sive Etruria se interim, ut nuper, sive
 nova haec cura, Latini atque Hernici moverint; pro certo habeo
 ita rem gesturum, ut patre, avo teque ipso ac sex tribunatibus
 dignum est.

tertius exercitus ex causariis senioribusque a L. Quinctio
 scribatur, qui urbi moenibusque praesidio sit. L. Horatius arma,
 tela, frumentum quaeque alia belli tempora poscent
 provideat.

te, Ser. Corneli, praesidem huius publici consilii, custodem
 religionum, comitiorum, legum, rerum omnium urbanarum collegae
 facimus.”

cunctis in partes muneris sui benigne pollicentibus operam
 Valerius, socius imperii lectus, adiecit M. Furium 
 sibi pro dictatore seque ei pro magistro equitum futurum;

proinde, quam opinionem de unico imperatore, 
 earn 
 eam 
 spem de bello haberent. se vero bene sperare patres et
 de bello et de pace universaque re publica erecti gaudio
 fremunt,

nec dictatore umquam opus fore rei publicae, si talis viros in
 magistratu habeat, tam concordibus iunctos animis, parere atque
 imperare iuxta paratos laudemque conferentis potius in medium
 quam ex communi ad se trahentis.

iustitio indicto dilectuque habito Furius 
 acl 
 ac 
 Valerius ad Satricum profecti, quo non Volscorum modo
 iuventutem Antiates ex nova subole lectam sed ingentem vim Latinorum Hernicorumque conciverant
 ex integerrimis diutina pace populis.

itaque novus hostis veteri adiunctus commovit animos militis
 Romani. quod ubi aciem iam instruenti Camillo centuriones
 renuntiaverunt, turbatas militum mentes esse, segniter arma
 capta, cunctabundosque et resistentes egressos castris esse,
 quin voces quoque auditas “cum centenis hostibus singulos
 pugnaturos, et aegre inermem tantam multitudinem, nedum armatam
 sustineri posse,” in equum insilit et ante signa,

obversus in aciem, ordines interequitans: “ 
 Quae 
 quae 
 tristitia, milites, haec, quae insolita cunctatio est?
 hostem an me an vos ignoratis? hostis est quid aliud quam
 perpetua materia virtutis gloriaeque vestrae? vos contra me
 duce,

ut Falerios Veiosque captos et in capta patria Gallorum legiones
 caesas taceam, modo trigeminae victoriae triplicem triumphum ex
 his ipsis Volscis et ex Aequis et ex
 Etruria egistis.

an me, quod non dictator vobis sed tribunus signum dedi, non
 agnoscitis ducem? neque ego maxima imperia in vos desidero, et
 vos in me nihil praeter me ipsum intueri decet; neque enim
 dictatura mihi umquam animos fecit, ut ne exilium quidem
 ademit.

iidem igitur omnes sumus, et cum eadem omnia in hoc bellum
 adferamus, quae in priora attulimus, eundem 
 eventum belli expectemus. simul concurreritis, quod quisque
 didicit ac consuevit, faciet: vos vincetis, illi fugient.”

dato deinde signo ex equo desilit et proximum signiferum manu
 arreptum secum in hostem rapit “infer,

miles,” clamitans “signum.” quod ubi videre ipsum Camillum, iam
 ad munera corporis senecta invalidum, vadentem in hostes,
 procurrunt pariter omnes clamore sublato “sequere imperatorem”
 pro se quisque clamantes.

emissum etiam signum Camilli iussu in hostium aciem ferunt, idque
 ut repeteretur concitatos antesignanos;

ibi primum pulsum Antiatem, terroremque non in primam tantum
 aciem sed etiam ad subsidiarios perlatum.

nec vis tantum militum movebat excitata praesentia ducis, sed
 quod Volscorum animis nihil terribilius erat quam ipsius Camilli
 forte oblata species;

ita, quocumque se intulisset, victoriam secum haud dubiam
 trahebat. maxime id evidens fnit, cum in laevum cornu prope iam
 pulsum arrepto repente equo cum scuto pedestri advectus
 conspectu suo proelium restituit ostentans vincentem ceteram
 aciem.

iam inclinata res erat, sed turba hostium et fugam inpediebat et
 longa caede conficienda multitudo tanta fesso militi erat, cum
 repente ingentibus procellis fusus imber certam magis victoriam
 quam proelium diremit.

signo deinde receptui dato nox insecuta 
 qnietis 
 quietis 
 Romanis perfecit bellum. Latini namque et Hernici
 relictis Volscis domos profecti sunt malis consiliis pares
 adepti eventus;

Volsci, 
 nbi 
 ubi 
 se desertos ab eis videre, quorum fiducia
 rebellaverant, relictis castris moenibus Satrici se includunt.
 quos primo Camillus vallo circumdare et aggere atque operibus
 oppugnare est adortus.

quae postquam nulla eruptione impediri videt, minus esse animi
 ratus in hoste, quam ut in eo tam lentae spei victoriam
 expectaret, cohortatus milites, “ne 
 tamqnam 
 tamquam 
 Veios oppugnantes in opere longinquo sese tererent:
 victoriam in manibus esse,” ingenti militum 
 alacritate moenia undique adgressus scalis oppidum cepit. Volsci
 abiectis armis sese dediderunt.

ceterum animus ducis rei maiori, Antio, inminebat:

id caput Volscorum, 
 earn 
 eam 
 
 fiisse 
 fuisse 
 originem proximi belli. sed quia nisi magno apparatu,
 tormentis machinisque, tam valida urbs capi non poterat, relicto
 ad exercitum collega Romam est profectus, ut senatum ad
 excidendum Antium hortaretur.

inter sermonem eius — credo rem Antiatem diuturniorem manere dis
 cordi fuisse — legati ab Nepete ac Sutrio auxilium adversus
 Etruscos petentes veniunt, brevem occasionem esse ferendi
 auxilii memorantes.

eo vim Camilli ab Antio fortuna avertit. namque cum ea loca
 opposita Etruriae et velut claustra inde portaeque essent, et
 illis occupandi ea, cum quid novi molirentur, et Romanis
 recuperandi tuendique cura erat. igitur senatui cum Camillo agi
 placuit,

ut omisso Antio bellum Etruscum susciperet. legiones urbanae,
 quibus Quinctius praefuerat, ei decernuntur.

quamquam expertum exercitum adsuetumque imperio, qui in Volscis
 erat, mallet, nihil recusavit. Valerium tantummodo 
 imperil 
 imperii 
 socium depoposcit. Quinctius Horatiusque successores
 Valerio in Volscos missi. 
 Profecti 
 profecti 
 ab urbe Sutrium Furius

et Valerius partem oppidi iam captam ab Etruscis invenere, ex
 parte altera intersaeptis itineribus aegre oppidanos vim hostium
 ab se arcentes.

cum Romani auxilii adventus 
 turn 
 tum 
 Camilli nomen celeberrimum apud hostes sociosque et in
 praesentia rem inclinatam sustinuit et spatium ad opem ferendam
 dedit.

Itaque 
 itaque 
 diviso exercitu Camillus collegam in 
 earn 
 eam 
 partem circumductis copiis, quam hostes tenebant,
 moenia adgredi iubet, non tam a spe scalis capi urbem posse,
 quam ut aversis eo hostibus et oppidanis iam pugnando fessis
 laxaretur labor et ipse spatium intrandi sine certamine moenia
 haberet.

quod cum simul utrimque factum esset ancepsque terror Etruscos
 circumstaret et moenia summa vi oppugnari et
 intra moenia esse hostem viderent, porta se, quae una forte non
 obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere.

magna caedes fugientium et in urbe et per agros est facta plures
 a Furianis intra moenia caesi; Valeriani expeditiores ad
 persequendos fuere nec ante noctem, quae conspectum ademit,
 finem caedendi fecere.

Sutrio recepto restitutoque sociis Nepete exercitus ductus, quod
 per deditionem acceptum iam totum Etrusci habebant.

videbatur plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo solum,
 quod tota hostium erat, sed etiam quod parte Nepesinorum
 prodente civitatem facta erat deditio.

mitti tamen ad principes eorum placuit, ut secernerent se ab
 Etruscis fidemque, quam inplorassent ab Romanis, ipsi
 praestarent.

unde cum responsum allatum esset nihil suae potestatis esse,
 Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo
 populationibus agri terror est oppidanis admotus;

deinde, postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat,
 fascibus sarmentorum ex agro conlatis ductus ad moenia exercitus
 conpletisque fossis scalae admotae, et clamore primo impetuque
 oppidum capitur.

Nepesinis inde edictum, ut arma ponant, parcique iussum inermi;
 Etrusci pariter armati atque inermes caesi. Nepesinorum quoque
 auctores deditionis securi percussi; innoxiae multitudini
 redditae res, oppidumque cum praesidio relictum.

ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis victorem exercitum
 tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt. eodem anno ab Latinis
 Hernicisque res repetitae quaesitumque, cur per eos annos
 militem ex instituto non dedissent.

responsum frequenti utriusque gentis concilio est nec culpam in
 eo publicam nec consilium fuisse, quod suae iuventutis aliqui
 apud Volscos militaverint;

eos tamen ipsos pravi consilii poenam habere, nec quemquam ex iis
 reducem esse; militis autem non dati causam terrorem adsiduum a
 Volscis fuisse, quam pestem adhaerentem lateri suo
 tot super alia aliis bellis exhauriri nequisse.

quae relata patribus magis tempus quam causam non visa belli
 habere.

insequenti anno A. Manlio, P. Cornelio, T. et L. Quinctiis
 Capitolinis, L. Papirio Cursore iterum, C. Sergio iterum tribunis consulari potestate grave
 bellum foris, gravior domi seditio exorta:

bellum ab Volscis adiuncta Latinorum atque Hernicorum defectione,
 seditio, unde minime timeri potuit, a patriciae gentis viro et
 inclitae famae, M. Manlio Capitolino.

qui nimius animi cum alios principes sperneret, uni invideret,
 eximio simul honoribus atque virtutibus, M. Furio, aegre ferebat
 solum eum in magistratibus, solum apud exercitus esse:

tantum iam eminere, ut iisdem auspiciis creatos non pro collegis
 sed pro ministris habeat, cum interim, si quis vere aestimare
 velit, a M. Furio recuperari patria ex obsidione hostium non
 potuerit, nisi a se prius Capitolium atque arx servata
 esset,

et ille inter aurum accipiendum et in spem pacis solutis animis
 Gallos adgressus sit, ipse armatos capientesque arcem depulerit,
 illius gloriae pars virilis apud omnes milites sit, qui simul
 vicerint, suae victoriae neminem omnium mortalium socium esse
 constet. His opinionibus inflato
 animo,

ad hoc vitio quoque ingenii vehemens et inpotens, postquam inter
 patres non,

quantum aecum censebat, excellere suas opes animadvertit, primus
 omnium ex patribus popularis factus cum plebeis magistratibus
 consilia communicare, criminando patres, 
 adliciendo 
 alliciendo 
 ad se plebem iam aura, non consilio ferri famaeque
 magnae malle quam bonae esse.

et non contentus agrariis legibus, quae materia semper tribunis
 plebi seditionum fuisset, fidem moliri coepit: acriores quippe
 aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque
 ignominiam minentur, sed nervo ac vinculis corpus liberum
 territent.

et erat aeris alieni magna vis re damnosissima etiam divitibus,
 aedificando, contracta. bellum itaque Volscum,
 grave per se, oneratum Latinorum atque Hernicorum defectione, in
 speciem causae iactatum, ut maior potestas quaereretur;

sed nova consilia Manli magis conpulere senatum ad dictatorem
 creandum. creatus A. Cornelius Cossus magistrum equitum dixit T.
 Quinctium Capitolinum.

dictator etsi maiorem dimicationem propositam domi quam foris
 cernebat, tamen, sen quia celeritate ad bellum opus erat, seu
 victoria triumphoque dictaturae ipsi vires se additurum ratus,
 dilectu habito in agrum Pomptinum, quo a Volscis exercitum
 inductum audierat, pergit.

non dubito, praeter satietatem tot iam libris adsidua bella cum
 Volscis gesta legentibus illud quoque succursurum, quod mihi
 percensenti propiores temporibus harum rerum auctores miraculo
 fuit, unde totiens victis Volscis et Aequis suffecerint
 milites.

quod cum ab antiquis tacitum praetermissum sit, cuius tandem ego
 rei praeter opinionem, quae sua cuique coniectant esse potest,
 auctor sim?

simile veri est aut intervallis bellorum, sicut nunc in
 dilectibus fit Romanis, alia atque alia subole iuniorum ad bella
 instauranda totiens usos esse, aut non ex iisdem semper populis
 exercitus scriptos, quamquam eadem semper gens bellum
 intulerit,

aut innumerabilem multitudinem liberorum capitum in eis fuisse
 locis, quae nunc vix seminario exiguo militum relicto servitia
 Romana ab solitudine vindicant.

ingens certe, quod inter omnes auctores conveniat, quamquam nuper
 Camilli ductu atque auspicio accisae res erant, Volscorum
 exercitus fuit. ad hoc Latini Hernicique accesserant et 
 Cerceiensium 
 Circeiensium 
 quidam et coloni etiam a Velitris Romani.

dictator castris eo die positis, postero cum auspicato prodisset
 hostiaque caesa pacem deum adorasset, laetus ad milites iam arma
 ad propositum pugnae signum, sicut edictum erat, luce prima
 capientes processit.

“nostra victoria est, milites,” inquit, “si quid di vatesque eorum
 in futurum vident. itaque, ut decet certae spei plenos et cum
 inparibus manus conserturos, pilis ante pedes positis gladiis
 tantum dextras armemus. ne procurri quidem ab acie velim, sed
 obnixos 
 vqs 
 uos 
 stabili gradu impetum hostium excipere.

ubi illi vana iniecerint missilia et effusi stantibus vobis se
 intulerint, 
 tur 
 tum 
 micent gladii, et veniat in mentem unicuique deos
 esse, qui Romanum adiuvent, deos, qui secundis avibus in
 proelium miserint.

tu, T. Quincti, equitem intentus ad primum initium moti
 certaminis teneas; ubi haerere iam aciem conlato pede videris, 
 tur 
 tum 
 terrorem equestrem occupatis alio pavore infer
 invectusque ordines pugnantium dissipa.”

sic eques, sic pedes, ut praeceperat, pugnant; 
 nee 
 nec 
 dux legiones nec fortuna fefellit ducem.

multitudo hostium, nulli rei praeterquam numero freta et oculis
 utramque metiens aciem, temere proelium iniit, temere
 omisit;

clamore tantum missilibusque telis et primo pugnae impetu ferox
 gladios et conlatum pedem et vultum hostis ardore animi micantem
 ferre non potuit.

inpulsa frons prima et trepidatio subsidiis inlata; et suum
 terrorem intulit eques; rupti inde multis locis ordines motaque
 omnia 
 ct 
 et 
 fluctuanti similis acies erat. dein, postquam
 cadentibus primis iam ad se quisque perventuram caedem cernebat,
 terga vertunt.

instare Romanus; et 
 done 
 donec 
 armati confertique abibant, peditum labor in
 persequendo fuit; postquam iactari arma passim fugaque per agros
 spargi aciem hostium animadversum est, tum equitum turmae
 emissae dato signo, ne in singulorum morando caede spatium ad
 evadendum interim multitudini darent:

satis esse missilibus ac terrore inpediri cursum obequitandoque
 agmen teneri, dum adsequi pedes et iusta caede conficere hostem
 posset.

fugae sequendique non ante noctem finis fuit. capta quoque ac
 direpta eodem die castra Volscorum, praedaque omnis praeter libera corpora militi concessa est.

pars maxima captivorum ex Latinis atque Hernicis fuit, nec
 hominum de plebe, ut credi posset mercede militasse, sed
 principes quidam iuventutis inventi, manifesta fides publica ope
 Volscos hostes adiutos.

Cerceiensinm quoque quidam cogniti et coloni a Velitris; Romamque
 omnes missi percunctantibus primoribus patrum eadem, quae
 dictatori, defectionem sui quisque populi, haud perplexe
 indicavere.

dictator exercitum in stativis tenebat minime dubius bellum cum
 iis populis patres iussuros, cum maior domi exorta moles coegit
 acciri Romam eum gliscente in dies seditione, quam solito magis
 metuendam auctor faciebat.

non enim iam orationes modo M. Manli sed facta popularia in
 speciem, tumultuosa eadem, qua mente fierent, intuenti
 erant.

centurionem, nobilem militaribus factis, iudicatum pecuniae cum
 duci vidisset, medio foro cum caterva sua accurrit et manum
 iniecit vociferatusque de superbia patrum ac crudelitate
 faeneratorum et miseriis plebis, virtutibus eius viri
 fortunaque,

“tum vero ego” inquit “nequiquam hac dextra Capitolium arcemque
 servaverim, si civem commilitonemque meum tamquam Gallis
 victoribus captum in servitutem ac vincula duci videam.”

inde rem creditori palam populo solvit libraque et aere liberatum
 emittit, deos atque homines obtestantem, ut M. Manlio,
 liberatori suo, parenti plebis Romanae, gratiam referant.

acceptus extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat,
 cicatrices acceptas Veienti, Gallico aliisque deinceps bellis
 ostentans:

se militantem, se restituentem eversos penates, multiplici iam
 sorte exsoluta mergentibus semper sortem usuris obrutum faenore
 esse;

videre lucem, forum, civium ora M. Manli opera; omnia parentium
 beneficia ab illo se habere; illi devovere corporis vitaeque ac
 sanguinis quod supersit; quodcumque sibi cum patria, penatibus
 publicis ac privatis iuris fuerit, id cum uno homine esse.

His 
 his 
 vocibus instincta plebes cum iam unius hominis esset,
 addita alia commodioris ad omnia turbanda consilii res.

fundum in Veienti, caput patrimonii, subiecit praeconi; “ne quem
 vestrum” inquit, “Quirites, donec quidquam in re mea supererit,
 iudicatum addictumve duci patiar.” id vero ita accendit animos,
 ut per omne fas ac nefas secuturi vindicem libertatis
 viderentur. 
 Ad 
 ad 
 hoc domi,

contionantis in modum, sermones pleni criminum in patres; inter
 quos, cum omisso discrimine, vera an vana iaceret,
 thensauros Gallici auri occultari a patribus iecit, nec iam
 possidendis publicis agris contentos esse, nisi pecuniam quoque
 publicam avertant; ea res si palam fiat, exsolvi plebem aere
 alieno posse.

quae ubi obiecta spes est, enimvero indignum facinus videri: cum
 conferendum ad redimendam civitatem a Gallis aurum fuerit,
 tributo conlationem factam, idem aurum ex hostibus captum in
 paucorum praedam cessisse.

itaque exsequebantur quaerendo, ubi tantae rei furtum
 occultaretur; differentique et tempore suo se indicaturum
 dicenti ceteris omissis eo versae erant omnium curae,
 apparebatque nec veri indicii gratiam mediam nec falsi
 offensionem fore.

ita suspensis rebus dictator accitus ab exercitu in urbem venit.
 postero die senatu habito cum satis periclitatus voluntates
 hominum discedere senatum ab se vetuisset, stipatus ea
 multitudine, sella in comitio posita viatorem ad M. Manlium
 misit;

qui dictatoris iussu vocatus, cum signum suis dedisset adesse
 certamen, agmine ingenti ad tribunal venit.

hinc senatus, hinc plebs, suum quisque intuentes ducem, velut in
 acie constiterant.

tum dictator silentio facto: “utinam” inquit “mihi patribusque
 Romanis 
 its 
 ita 
 de ceteris rebus cum plebe conveniat, quem ad modum
 quod ad te attinet eamque rem, quam de te sum quaesiturus,
 conventurum satis confido.

spem factam a te civitati video, fide incolumi ex thensauris
 Gallicis, quos primores patrum occultent, creditum
 solvi posse. cui ego rei tantum abest ut inpedimento sim, ut
 contra te, M. Manli, adhorter, liberes faenore plebem Romanam et
 istos incubantes publicis thensauris ex praeda clandestina
 evolvas.

quod nisi facis, sive ut et ipse in parte praedae sis, sive quia
 vanum indicium est, in vincla te duci iubebo nec diutius patiar
 a te multitudinem fallaci spe concitari.”

ad ea Manlius nec se fefellisse ait, non adversus Volscos,
 totiens hostis, quotiens patribus expediat, nec adversus Latinos
 Hernicosque, quos falsis criminibus in arma agant, sed adversus
 se ac plebem Romanam dictatorem creatum esse;

iam omisso bello, quod simulatum sit, in se impetum fieri, iam
 dictatorem profiteri patrocinium faeneratorum adversus plebem,
 iam sibi ex favore multitudinis crimen et perniciem quaeri.

“offendit” inquit “te, A. Corneli, vosque, patres conscripti,
 circumfusa turba lateri meo? quin eam diducitis a me singuli
 vestris beneficiis, intercedendo, eximendo de nervo cives
 vestros, prohibendo iudicatos addictosque duci, ex eo, quod
 afluit opibus vestris, sustinendo necessitates aliorum? sed quid
 ego vos, de vestro inpendatis, hortor?

sortem reliquam ferte; de capite deducite, quod usuris
 pernumeratum est; iam nihilo mea turba quam ullius conspectior
 erit.

at enim quid ita solus ego civium curam ago? nihilo magis, quod
 respondeam, habeo, quam si quaeras, quid ita solus Capitolium
 arcemque servaverim. et tum universis, quam potui, opem tuli et
 nunc singulis feram.

nam quod ad thensauros Gallicos attinet, rem suapte natura
 facilem difficilem interrogatio facit. cur enim quaeritis, quod
 scitis? cur, quod in sinu vestro est, excuti iubetis potius,
 quam ponatis, nisi aliqua fraus subest?

quo magis argui praestigias iubetis vestras, eo plus vereor, ne
 abstuleritis observantibus etiam oculos. itaque non ego, vobis
 ut indicem praedas vestras, sed vos id cogendi estis, ut in
 medium proferatis.”

cum mittere ambages dictator iuberet et aut
 peragere verum indicium cogeret aut fateri facinus insimulati
 falso crimine senatus oblataeque vani furti invidiae, negantem
 arbitrio inimicorum se locuturum in vincla duci iussit.

arreptus a viatore “Iuppiter” inquit “optime maxime Iunoque
 regina ac Minerva ceterique di deaeque, qui Capitolium arcemque
 incolitis, sicine vestrum militem ac praesidem sinitis vexari ab
 inimicis? haec dextra, qua Gallos fudi a delubris vestris, iam
 in vinclis et catenis erit?” nullius nec oculi nec aures
 indignitatem ferebant;

sed invicta sibi quaedam patientissima iusti imperii civitas
 fecerat, nec adversus dictatoriam vim aut tribuni plebis 
 ant 
 aut 
 ipsa plebs attollere oculos aut hiscere audebant.

coniecto in carcerem Manlio satis constat magnam partem plebis
 vestem mutasse, multos mortales capillum ac barbam promisisse
 obversatamque vestibulo carceris maestam turbam. 
 Dictator 
 dictator 
 de Volscis triumphavit,

invidiaeque magis triumphus quam gloriae fuit; quippe domi, non
 militiae partum eum actumque de cive, non de hoste fremebant;
 unum defuisse tantum superbiae, quod non M. Manlius ante currum
 sit ductus.

iamque haud procul seditione res erat. cuius leniendae causa
 postulante nullo largitor voluntarius repente senatus factus
 Satricum coloniam duo milia civium Romanorum deduci iussit;

bina iugera et semisses agri adsignati. quod cum et parvum et
 paucis datum et mercedem esse prodendi M. Manli
 interpretarentur, remedio inritatur seditio.

et iam magis insignis sordibus et facie reorum turba Manliana
 erat, amotusque post triumphum abdicatione dictaturae terror et
 linguam et animos liberaverat hominum.

audiebantur itaque propalam voces exprobrantium multitudini, quod
 defensores suos semper in praecipitem locum favore tollat,
 deinde in ipso discrimine periculi destituat:

sic Sp. Cassium in agros plebem vocantem, sic Sp. Maelium ab ore
 civium famem suis inpensis propulsantem oppresses,
 sic M. Manlium mersam et obrutam faenore partem civitatis in
 libertatem ac lucem extrahentem proditum inimicis. saginare
 plebem populares viros, ut iugulentur.

hocine patiendum fuisse, si ad nutum dictatoris non responderit
 vir consularis? fingerent mentitum ante atque ideo non habuisse,
 quod 
 tur 
 tum 
 responderet; cui servo umquam mendacii poenam vincula
 fuisse?

non obversatam esse memoriam noctis illius, quae paene ultima
 atque aeterna nomini Romano fuerit? non speciem agminis Gallorum
 per Tarpeiam rupem scandentis? non ipsius M. Manli, qualem eum
 armatum, plenum sudoris ac sanguinis, ipso paene Iove erepto ex
 hostium manibus vidissent? selibrisne farris gratiam servatori
 patriae relatam?

et quem prope caelestem, cognomine certe Capitolini Iovi parem
 fecerint, eum pati vinctum in carcere, in tenebris obnoxiam
 carnificis arbitrio ducere animam? adeo in uno omnibus satis
 auxilii fuisse, nullam opem in tam multis uni esse?

iam ne nocte quidem turba ex eo loco dilabebatur refracturosque
 carcerem minabantur, cum remisso eo, quod erepturi erant, ex
 senatus consulto Manlius vinclis liberator. quo facto non
 seditio finita, sed dux seditioni datus est.

per eosdem dies Latinis et Hernicis, simul colonis Circeiensibus
 et a Velitris, purgantibus se Volsci crimine belli captivosque
 repetentibus, ut suis 
 legibue 
 legibus 
 in eos animadverterent, tristia responsa reddita,
 tristiora colonis, quod cives Romani patriae oppugnandae nefanda
 consilia inissent.

non negatum itaque tantum de captivis, sed, in quo ab sociis
 tamen temperaverant, denuntiatum senatus verbis, facesserent
 propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne nihil eos
 legationis ius, externo non civi conparatum, tegeret.

Recrudescente Manliana seditione sub exitum anni comitia habita,
 creatique tribuni militum consulari potestate Ser. Cornelius
 Maluginensis iterum, P. Valerius Potitus iterum, M. Furius
 Camillus quintum, Ser, Sulpicius Rufus iterum, C.
 Papirius Crassus, T. Quinctius 
 Cincinnnatus 
 Cincinnatus 
 iterum.

cuius principio anni et patribus et plebi peropportune externa
 pax data: plebi, quod non avocata dilectu spem cepit, dum tam
 potentem haberet ducem, faenoris expugnandi, patribus, ne quo
 externo terrore avocarentur animi ab sanandis domesticis
 malis.

igitur cum pars utraque acrior aliquanto coorta esset, 
 [iam 
 iam 
 
 propinquum] 
 propinquum 
 certamen aderat. et Manlius advocata domum plebe cum
 principibus novandarum rerum interdiu noctuque consilia agitat,
 plenior aliquanto animorum irarumque, quam antea fuerat.

iram accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam
 inexperto; spiritus dabat, quod nec ausus esset idem in se
 dictator, quod in Sp. Maelio Cincinnatus Quinctius fecisset, et
 vinculorum suorum invidiam non dictator modo abdicando
 dictaturam fugisset, sed ne senatus quidem sustinere
 potuisset.

His 
 his 
 simul inflatus exacerbatusque iam per se accensos
 incitabat plebis animos: “quo usque tandem ignorabitis vires
 vestras, quas natura ne beluas quidem ignorare voluit? numerate
 saltem, quot ipsi sitis, quot 
 adversaries 
 aduersarios 
 habeatis.

si singuli singulos adgressuri essetis, tamen acrius crederem vos
 pro libertate quam illos pro dominatione certaturos. quot enim
 clientes circa singulos fuistis patronos, tot nunc adversus unum
 hostem eritis.

ostendite modo bellum; pacem habebitis. videant vos paratos ad
 vim; ius ipsi remittent. audendum est aliquid universis, aut
 omnia singulis patienda. quo usque me circumspectabitis? ego
 quidem nulli vestrum deero;

ne fortuna mea desit, videte. ipse vindex vester, ubi visum
 inimicis est, nullus repente fui; et vidistis in vincula duci
 universi eum, qui a singulis vobis vincula depuleram.

quid sperem, si plus in me audeant inimici? an exitum Cassi
 Maelique expectem? bene facitis, quod abominamini: “di
 prohibebunt haec;” sed numquam propter me de caelo descendent;
 vobis dent earn mentem oportet, ut prohibeatis, sicut mihi dederunt armato
 togatoque, ut vos a barbaris hostibus, a superbis defenderem
 civibus.

tam parvus animus tanti populi est, ut semper vobis auxilium
 adversum inimicos satis sit, nec ullum, nisi quatenus imperari
 vobis sinatis, certamen adversus patres noritis? nec hoc natura
 insitum vobis est, sed usu possidemini.

cur enim adversus externos tantum animorum geritis, ut imperare
 illis aequum censeatis? quia consuestis cum eis pro imperio
 certare, adversus hos temptare magis quam tueri libertatem.

tamen, qualescumque duces habuistis, qualescumque ipsi fuistis,
 omnia adhuc, quantacumque petistis, obtinuistis seu vi seu
 fortuna vestra. tempus est iam maiora conari. experimini modo et
 vestram felicitatem et me,

ut spero, feliciter expertum; minore negotio qui imperet patribus
 inponetis quam qui resisterent imperantibus inposuistis.

solo aequandae sunt dictaturae consulatusque, ut caput attollere
 Romana plebes possit. proinde adeste; prohibete ius de pecuniis
 dici; ego me patronum profiteor plebis, quod mihi cura mea et
 fides nomen indidit;

vos si quo insigni magis imperii honorisve nomine vestrum
 appellabitis ducem, eo utemini potentiore ad obtinenda ea, quae
 vultis.” inde de regno agendi ortum initium dicitur;

sei nec cum quibus nec quem ad finem consilia pervenerint, satis
 planum traditur.

at in parte altera senatus de secessione in domum privatam
 plebis, forte etiam in arce positam, et inminenti mole libertati
 agitat.

magna pars vociferantur Servilio Ahala opus esse, qui non in
 vincla duci iubendo inritet publicum hostem, sed unius iactura
 civis finiat intestinum bellum.

decurritur ad leniorem verbis sententiam, vim tamen eandem
 habentem, ut videant magistratus, ne quid ex perniciosis
 consiliis M. Manli res publica detrimenti capiat.

tum tribuni consulari potestate tribunique plebi — nam ei, quia
 eundem et suae potestatis, quem libertatis omnium,
 finem cernebant, patrum auctoritati se dediderant — hi 
 tur 
 tum 
 omnes, quid opus facto sit, consultant.

cum praeter vim et caedem nihil cuiquam occureret, 
 earn 
 eam 
 autem ingentis dimicationis fore appareret, 
 turn 
 tum 
 M. Menenius et Q. Publilius tribuni plebis: “quid
 patrum et plebis certamen facimus,

quod civitatis esse adversus unum pestiferum civem debet? quid
 cum plebe adgredimur eum, quem per ipsam plebem tutius adgredi
 est, ut suis ipse oneratus viribus ruat? diem dicere ei nobis in
 animo est.

nihil minus populare quam regnum est. simul multitudo illa non
 secum certari viderint et ex advocatis iudices facti erunt et
 accusatores de plebe, patricium reum intuebuntur et regni crimen
 in medio, nulli magis quam libertati favebunt suae.”

adprobantibus cunctis diem Manlio dicunt. quod ubi est factum,
 primo commota plebs est, utique postquam sordidatum reum
 viderunt

nec cum eo non modo patrum quemquam sed ne cognatos quidem aut
 adfines, postremo ne fratres quidem A. et T. Manlios, quod ad
 eum diem numquam usu venisset, ut in tanto discrimine non et
 proximi vestem mutarent:

Ap. Claudio in vincula ducto C. Claudium inimicum Claudiamque
 omnem gentem sordidatam fuisse; consensu opprimi popularem
 virum, quod primus a patribus ad plebem defecisset.

cum dies venit, quae praeter coetus multitudinis seditiosasque
 voces et largitionem et fallax indicium pertinentia proprie ad
 regni crimen ab accusatoribus obiecta sint reo, apud neminem
 auctorem invenio;

nec dubito haud parva fuisse, cum damnandi mora plebi non in
 causa, sed in loco fuerit. illud notandum videtur, ut sciant
 homines, quae et quanta decora foeda cupiditas regni non ingrata
 solum sed invisa etiam reddiderit:

homines prope quadringentos produxisse dicitur, quibus sine
 faenore expensas pecunias tulisset, quorum bona venire, quos
 duci addictos prohibuisset;

ad haec decora quoque belli non commemorasse tantum sed
 protulisse etiam conspicienda, spolia hostium caesorum ad
 triginta, dona imperatorum ad quadraginta, in quibus insignes
 duas murales coronas, civicas octo; ad hoc servatos ex hostibus
 cives produxit ,

inter quos C. Servilium magistrum equitum absentem nominatim; et
 cum ea quoque, quae bello gesta essent, pro fastigio rerum
 oratione etiam magnifica, facta dictis aequando, memorasset,
 nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis

et identidem Capitolium spectans Iovem deosque alios devocasse ad
 auxilium fortunarum suarum precatusque ease, ut, quam mentem
 sibi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi Romani
 dedissent, 
 ear 
 eam 
 populo Romano in suo discrimine darent, et orasse
 singulos universosque, ut Capitolium atque arcem intuentes, ut
 ad deos inmortales versi de se iudicarent.

in campo Martio cum centuriatim populus citaretur et reus ad
 Capitolium manus tendens ab hominibus ad deos preces avertisset,
 apparuit tribunis, nisi oculos quoque hominum liberassent tanti
 memoria decoris, numquam fore in praeoccupatis beneficio animis
 vero crimini locum.

ita prodicta die in Petelinum lucum extra portam Flumentanam,
 unde conspectus in Capitolium non esset, concilium populi
 indictum est. ibi crimen valuit, et obstinatis animis triste
 iudicium invisumque etiam iudicibus factum.

aunt, qui per duumviros, qui de perduellione anquirerent, creatos
 auctores sint damnatum. tribuni de saxo Tarpeio deiecerunt;
 locusque idem in uno homine et eximiae gloriae monumentum et
 poenae ultimae fuit.

adiectae mortuo notae sunt: publica una, quod, cum domus eius
 fuisset, ubi nunc aedes atque officina Monetae est, latum ad
 populum est, ne quis patricius in arce aut Capitolio
 habitaret;

gentilicia altera, quod gentis Manliae decreto cautum est, ne
 quis deinde M. Manlius vocaretur. hunc exitum habuit vir, nisi
 in libera civitate natus esset, memorabilia. 
 Populum brevi,

postquam periculum ab eo nullum erat, per se ipsas recordantem
 virtutes desiderium eius tenuit. pestilentia etiam brevi
 consecuta nullis occurrentibus tantae cladis causis ex Manliano
 supplicio magnae parti videri orta:

violatum Capitolium esse sanguine servatoris, nec dis cordi
 fuisse poenam eius oblatam prope oculis suis, a quo sua templa
 erepta e manibus hostium essent.

pestilentiam inopia frugum et vulgatam utriusque mali famam anno
 insequente multiplex bellum excepit L. Valerio quartum, A.
 Manlio tertium, Ser. Sulpicio tertium, L. Lucretio tertium, L. Aemilio tertium, M. Trebonio
 tribunis militum consulari potestate.

hostes novi praeter Volscos, velut sorte quadam prope in aeternum
 exercendo Romano militi datos, Cerceiosque et Velitras colonias
 iam diu molientes defectionem et suspectum Latium Lanuvini
 etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti.

id patres rati contemptu accidere, quod Veliternis civibus suis
 tam diu inpunita defectio esset, decreverunt, ut primo quoque
 tempore ad populum ferretur de bello eis indicendo.

ad quam militiam quo paratior plebes esset, quinqueviros Pomptino
 agro dividendo et triumviros Nepete coloniae deducendae
 creaverunt.

tum, ut bellum iuberent, latum ad populum est, et nequiquam
 dissuadentibus tribunis plebis omnes tribus bellum iusserunt. 
 Apparatum 
 apparatum 
 eo anno bellum est,

exercitus propter pestilentiam non eductus; eaque cunctatio
 colonis spatium dederat deprecandi senatum; et magna hominum
 pars eo,

ut legatio supplex Romam mitteretur, inclinabat, ni privato, ut
 fit, periculo publicum inplicitum esset auctoresque defectionis
 ab Romanis metu, ne soli crimini subiecti piacula irae Romanorum
 dederentur, avertissent 
 colonial 
 colonias 
 a consiliis pacis.

neque in senatu solum per eos legatio inpedita est, sed magna
 pars plebis incitata, ut praedatum in agrum Romanum exirent.
 haec nova iniuria exturbavit omnem spem pacis.

de Praenestinorum quoque defectione eo anno primum fama exorta;
 arguentibusque eos Tusculanis et Gabinis et Labicanis, quorum in
 fines incursatum erat, ita placide ab senatu responsum est, ut
 minus credi de criminibus, quia nollent ea vera esse,
 appareret.

insequenti anno Sp. et L. Papirii novi tribuni militum consulari
 potestate Velitras legiones duxere quattuor collegis, Ser.
 Cornelio Maluginensi tertium, Q. Servilio, C. Sulpicio, L.
 Aemilio quartum tribunis , ad praesidium urbis et si
 qui ex Etruria novi motus nuntiarentur — omnia enim inde
 suspecta erant — relictis.

ad Velitras adversus maiora paene auxilia Praenestinorum quam
 ipsam colonorum multitudinem secundo proelio pugnatum est ita,
 ut propinquitas urbis hosti et causa maturioris fugae et unum ex
 fuga receptaculum esset.

oppidi oppugnatione tribuni abstinuere, quia et anceps erat nec
 in perniciem coloniae pugnandum censebant. litterae Romam ad
 senatum cum victoriae nuntiis acriores in Praenestinum quam in
 Veliternum hostem missae.

itaque ex senatus consulto populique iussu bellum Praenestinis
 indictum; qui coniuncti Volscis anno insequente Satricum,
 coloniam populi Romani, pertinaciter a colonis defensam, vi
 expugnarunt foedeque in captis exercuere victoriam.

eam rem aegre passi Romani M. Furium Camillum sextum tribunum
 militum creavere. additi collegae A. et L. Postumii Regillenses
 ac L. Furius cum L. Lucretio et M. Fabio Ambusto. Volscum bellum
 M. Furio extra ordinem decretum;

adiutor ex tribunis sorte L. Furius datur, non tam e re publica,
 quam ut collegae materia ad omnem laudem esset, et publice, quod
 rem temeritate eius prolapsam restituit, et privatim, quod ex
 errore gratiam potius eius sibi quam suam gloriam petiit.

exactae iam aetatis Camillus erat comitiisque iurare parato in
 verba excusandae valetudini solita consensus populi restiterat;
 sed vegetum ingenium in vivido pectore vigebat, virebatque integris sensibus, et civilis iam res haud
 magnopere obeuntem bella excitabant. 
 Quattuor 
 quattuor 
 legionibus quaternum milium scriptis,

exercitu indicto ad portam Esquilinam in posteram diem, ad
 Satricum profectus. ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam
 perculsi, fidentes militum numero, quo aliquantum praestabant,
 opperiebantur.

postquam adpropinquare Romanos senserunt, extemplo in aciem
 procedunt, nihil dilaturi, quin periculum summae rerum facerent:
 ita paucitati hostium nihil artes imperatoris unici, quibus
 solis confiderent, profuturas esse.

idem ardor et in Romano exercitu erat et in altero duce, nec
 praesentis dimicationis fortunam ulla res praeterquam unius viri
 consilium atque imperium morabatur, qui occasionem iuvandarum
 ratione virium trahendo bello quaerebat.

eo magis hostis instare nec iam pro castris tantum suis explicare
 aciem, sed procedere in medium campi et vallo prope hostium
 signa inferendo superbam fiduciam virium ostentare. id aegre
 patiebatur Romanus miles,

multo aegrius alter ex tribunis militum, L. Furius, cum aetate et
 ingenio ferox tur multitudinis ex incertissimo sumentis animos
 spe inflatus.

hic per se iam milites incitatos insuper instigabat elevando, qua
 una poterat, aetate 
 alletoritatem 
 auctoritatem 
 collegae, iuvenibus bella data dictitans et cum
 corporibus vigere et deflorescere animos; cunctatorem ex
 acerrimo bellatore factum et,

qui adveniens castra urbesque primo impetu capere sit solitus,
 eum residem intra vallum tempus terere, quid accessurum suis
 decessurumve hostium viribus sperantem,

quam occasionem, quod tempus, quem insidiis instruendis locum?
 frigere ac torpere senis consilia.

sed Camillo cum vitae satis tum gloriae esse; quid attinere cum
 mortali corpore uno civitatis, quam inmortalem esse deceat, pati
 consenescere vires? 
 His 
 his 
 sermonibus tota in se averterat castra,

et cum omnibus locis posceretur pugna, “sustinere” inquit, “M. Furi, non possumus impetum militum, et hostis,
 cuius animos cunctando auximus, iam minime toleranda superbia
 insultat; cede unus omnibus et patere te vinci consilio, ut
 maturius bello vincas.”

ad ea Camillus, quae bella suo unius auspicio gesta ad 
 earn 
 eam 
 diem essent, negare in eis neque se neque populum
 Romanum aut consilii sui aut fortunae paenituisse; nunc scire se
 collegam habere iure imperioque parem, vigore aetatis
 praestantem;

itaque se, quod ad exercitum attineat, regere consuesse, non
 regi; collegae imperium se non posse inpedire. dis bene
 iuvantibus ageret, quod e re publica duceret;

aetati suae se veniam ear petere, ne in prima acie esset; quae
 senis munia in bello sint, iis se non defuturum. id a dis
 inmortalibus precari, ne qui casus suum consilium laudabile
 efficiat. nec ab hominibus salutaris sententia

nec a dis tam piae preces auditae sunt. primam aciem auctor
 pugnae instruit, subsidia Camillus firmat validamque stationem
 pro castris opponit; ipse edito loco spectator intentus in
 eventum alieni consilii constitit.

simul primo concursu concrepuere arma, hostis dolo, non metu
 pedem rettulit.

lenis ab tergo clivus erat inter aciem et castra; et, quod 
 multitude 
 multitudo 
 suppeditabat, aliquot validas cohortes in castris
 armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam
 certamen, ubi vallo adpropinquasset hostis, erumperent.

Romanus cedentem hostem effuse sequendo in locum iniquum
 pertractus opportunus huic eruptioni fuit. versus itaque in
 victorem terror et novo hoste et supina valle Romanam inclinavit
 aciem.

instant Volsci recentes, qui e castris impetum fecerant;
 integrant et illi pugnam, qui simulata cesserant fuga. iam non
 recipiebat se Romanus miles, sed inmemor recentis ferociae
 veterisque decoris terga passim dabat atque effuso cursu castra
 repetebat,

cum Camillus subiectus ab circumstantibus in equum et raptim subsidiis oppositis “haec est” inquit, “milites,
 pugna, quam poposcistis? quis homo, quis deus est, quem accusare
 possitis?

vestra ilia temeritas, vestra ignavia haec est. secuti alium
 ducem sequimini nunc Camillum et, quod ductu meo soletis,
 vincite. quid vallum et castra spectatis? neminem vestrum illa
 nisi victorem receptura sunt.”

pudor primo tenuit effusos; inde, ut circumagi signa obvertique
 aciem viderunt in hostem, et dux, praeterquam quod tot insignis
 triumphis, etiam aetate venerabilis, inter prima signa, ubi
 plurimus labor periculumque erat, se offerebat, increpare
 singuli se quisque et alios, et adhortatio in vicem totam alacri
 clamore pervasit aciem.

neque alter tribunus rei defuit, sed missus a collega restituente
 peditum aciem ad equites, non castigando, ad quam rem leviorem
 auctorem eum culpae societas fecerat, sed ab imperio totus ad
 preces versus orare singulos universosque, ut se reum fortunae
 eius diei crimine eximerent:

“abnuente ac prohibente collega temeritati me omnium potius socium
 quam unius prudentiae dedi. Camillus in utraque vestra fortuna
 suam gloriam videt; ego, ni restituitur pugna, quod miserrimum
 est, fortunam cum omnibus, infamiam solus sentiam.”

Optimum 
 optimum 
 visum est in fluctuante acie tradi equos et pedestri
 pugna invadere hostem. eunt insignes armis animisque, qua premi
 parte maxime peditum copias vident. nihil neque apud duces neque
 apud milites remittitur a summo certamine animi.

sensit ergo eventus virtutis enixae opem, et Volsci, qua modo
 simulato metu cesserant, ea in veram fugam effusi; magna pars et
 in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris, quae
 capta eodem impetu sunt; plures tamen capti quam occisi.

ubi in recensendis captivis cum Tusculani aliquot noscitarentur,
 secreti ab aliis ad tribunos adducuntur percunctantibusque fassi
 publico consilio se militasse.

cuius tam vicini belli metu Camillus motus extemplo se Romam
 captivos ducturum ait, ne patres ignari sint Tusculanos ab
 societate descisse; castris exercituique interim, si videater,
 praesit collega.

documento unus dies fuerat, ne sua consilia melioribus
 praeferret. nec tamen aut ipsi aut in exercitu cuiquam satis
 placato animo Camillus laturus culpam eius videbatur, qua data
 in tam praecipitem casum res publica esset;

et cum in exercitu tum Romae constans omnium fama erat, cum varia
 fortuna in Volscis gesta res esset, adversae pugnae fugaeque in
 L. Furio culpam, secundae decus omne penes M. Furium esse.

introductis in senatum captivis cum bello persequendos Tusculanos
 patres censuissent Camilloque id bellum mandassent, adiutorem
 sibi ad 
 ear 
 eam 
 rem unum petit permissoque, ut ex collegis optaret,
 quem vellet, contra spem omnium L. Furium optavit.

qua moderatione animi cum collegae levavit infamiam, 
 turn 
 tum 
 sibi gloriam ingentem peperit. nec fuit cum Tusculanis
 bellum; pace constanti vim Romanam arcuerunt, quam armis non
 poterant.

Intrantibus fines Romanis non demigratum ex propinquis itineri
 locis, non cultus agrorum intermissus, patentibus portis urbis
 togati obviam frequentes imperatoribus processere, commeatus
 exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris devehitur.

Camillus castris ante portas positis, eademne forma pacis, quae
 in agris ostentaretur, etiam intra moenia esset, scire cupiens,
 ingressus urbem ubi patentes ianuas

et tabernis apertis proposita omnia in medio vidit intentosque
 opifices suo quemque operi et ludos litterarum strepere
 discentium vocibus ac repletas semitas inter vulgus aliud
 puerorum et mulierum huc atque illuc euntium, qua quemque suorum
 usuum causae ferrent, nihil usquam non pavidis modo sed ne
 mirantibus quidem simile,

circumspiciebat omnia, inquirens oculis, ubinam bellum
 fuisset;

adeo nec amotae rei usquam nec oblatae ad tempus
 vestigium ullum erat, sed ita omnia constanti tranquilla pace,
 ut eo vix fama belli perlata videri posset.

victus igitur patientia hostium senatum eorum vocari iussit.
 “soli adhuc” inquit, “Tusculani, vera arma verasque vires,
 quibus ab ira Romanorum vestra tutaremini, invenistis.

ite Romam ad senatum; aestimabunt patres, utrum plus ante poenae
 an nunc veniae meriti sitis; non praecipiam gratiam publici
 beneficii; deprecandi potestatem a me habueritis; precibus
 eventum vestris senatus, quem videbitur, dabit.”

postquam Romam Tusculani venerunt senatusque paulo ante fidelium
 sociorum maestus in vestibulo curiae est conspectus, moti
 extemplo patres vocari eos iam tum hospitaliter magis quam
 hostiliter iussere. 
 Dictator 
 dictator 
 Tusculanus ita verba fecit:

“quibus bellum indixistis intulistisque, patres conscripti, sicut 
 nune 
 nunc 
 videtis nos stantes in vestibulo curiae vestrae, ita
 armati paratique obviam imperatoribus legionibusque vestris
 processimus.

hic noster, hic plebis nostrae habitus fuit eritque semper, nisi
 si quando a vobis proque vobis arma acceperimus. gratias agimus
 et ducibus vestris et exercitibus, quod oculis magis quam
 auribus crediderunt et, ubi nihil hostile erat, ne ipsi quidem
 fecerunt.

pacem, quam nos praestitimus, ea a vobis petimus; bellum eo,
 sicubi est, avertatis precamur; in nos quid arma polleant
 vestra, si patiendo experiundum est, inermes experiemur. haec
 mens nostra sit, di inmortales faciant, tam felix, quam pia.

quod ad crimina attinet, quibus moti bellum indixistis, etsi
 revicta rebus verbis confutare nihil attinet, tamen, etiam si
 vera sint, vel fateri nobis ea, cum tam evidenter paenituerit,
 tutum censemus. peccetur in vos, dum digni sitis, quibus ita
 satisfiat.”

tantum fere verborum ab Tusculanis factum. pacem in praesentia
 nec ita multo post civitatem etiam impetraverunt. ab Tusculo
 legiones reductae.

Camillus, consilio et virtute in Volsco bello, felicitate in
 Tusculana expeditione, utrobique singulari adversus collegam
 patientia et moderatione insignis,

magistratu abiit creatis tribunis militaribus in insequentem
 annum L. et P. Valeriis, Lucio quintum, Publio tertium, et C.
 Sergio tertium, L. Menenio iterum, P. Papirio, Ser. Cornelio
 Maluginense.

censoribus quoque eguit annus maxime propter incertam famam aeris
 alieni, adgravantibus summam etiam invidiosius tribunis plebis,
 cum ab iis elevaretur, quibus fide magis quam fortuna debentium
 laborare creditum videri expediebat.

creati censores C. Sulpicius Camerinus Sp. Postumius Regillensis,
 coeptaque iam res morte Postumi, quia collegam suffici censori
 religio erat, interpellata est.

igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu, censores alii
 vitio creati non gesserunt magistratum; tertios creari velut dis
 non accipientibus in eum annum censuram religiosum fuit.

Eam vero ludificationem plebis tribuni ferendam negabant: fugere
 senatum testes tabulas publicas census cuiusque, quia nolint
 conspici summam aeris alieni, quae indicatura sit demersam
 partem a parte civitatis, cum interim obaeratam plebem obiectari
 aliis atque aliis hostibus.

passim iam sine ullo discrimine bella quaeri: ab Antio Satricum,
 ab Satrico Velitras, inde Tusculum legiones ductas; Latinis,
 Hernicis, Praenestinis iam intentari arma civium magis quam
 hostium odio, ut in armis terant plebem nec respirare in urbe
 aut per otium libertatis meminisse sinant aut consistere in
 contione, ubi aliquando audiant vocem tribuniciam de levando
 faenore et fine aliarum iniuriarum agentem.

quod si sit animus plebi memor patrum libertatis, se nec addici
 quemquam civem Romanum ob creditam pecuniam passuros neque
 dilectum haberi, donec inspecto aere alieno initaque ratione
 minuendi eius sciat unus quisque, quid sui, quid alieni sit,
 supersit sibi liberum corpus an id quoque nervo debeatur.

Merces 
 merces 
 seditionis proposita confestim seditionem excitavit.
 nam et addicebantur multi, et ad Praenestini famam belli novas
 legiones scribendas patres censuerant; quae utraque simul
 auxilio tribunicio et consensu plebis inpediri coepta;

nam neque duci addictos tribuni sinebant neque iuniores nomina
 dabant. cum patribus minor in praesens
 cura creditae pecuniae iuris exsequendi quam dilectus esset —
 quippe iam a Praeneste profectos hostes in agro Gabino
 consedisse nuntiabatur —

, interim tribunos plebis fama ea ipsa inritaverat magis ad
 susceptum certamen quam deterruerat; neque aliud ad seditionem
 extinguendam in urbe quam prope inlatum moenibus ipsis bellum
 valuit.

nam cum esset Praenestinis nuntiatum nullum exercitum conscriptum
 Romae, nullum ducem certum esse,

patres ac plebem in semet ipsos versos, occasionem rati duces
 eorum raptim agmine acto pervastatis protinus agris ad portam
 Collinam signa intulere.

ingens in urbe trepidatio fuit. conclamatum ad arma concursumque
 in muros atque portas est, tandemque ab seditione ad bellum
 versi dictatorem T. Quinctium Cincinnatum creavere.

is magistrum equitum A. Sempronium Atratinum dixit. quod ubi
 auditum est — tantus eius magistratus terror erat — , simul
 hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine
 retractatione convenere.

dum conscribitur Romae exercitus, castra interim hostium haud
 procul Alia flumine posita; inde agrum late populantes fatalem
 se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant:

similem pavorem inde ac fugam fore, ac bello Gallico fuerit;
 etenim si diem contactum religione insignemque nomine eius loci
 timeant Romani, quanto magis 
 Aliensi 
 Alliensi 
 die Aliam ipsam, monumentum tantae cladis, 
 reformidaturos! 
 reformidaturos? 
 species profecto iis ibi truces Gallorum sonumque
 vocis in oculis atque auribus fore.

Has 
 has 
 inanium rerum inanes ipsas volventes cogitationes
 fortunae loci delegaverant spes suas. Romani 
 contra, ubicumque esset Latinus hostis, satis scire eum esse,
 quem ad Regillum lacum devictum centum annorum pace obnoxia
 tenuerint;

locum insignem memoria cladis inritaturum se potius ad delendam
 memoriam dedecoris, quam ut timorem faciat, ne qua terra sit
 nefasta victoriae suae;

quin ipsi sibi Galli si offerantur illo loco, se ita pugnaturos,
 ut Romae pugnaverint in repetenda patria, ut postero die ad
 Gabios, tunc cum effecerint, ne quis hostis, qui moenia Romana
 intrasset, nuntium secundae adversaeque fortunae domum
 perferret.

his utrimque animis ad Aliam ventum est. dictator Romanus,
 postquam in conspectu hostes erant instructi intentique,
 “videsne tu” inquit, “A. Semproni, loci fortuna illos fretos ad
 Aliam constitisse? nec illis di inmortales certioris quidquam
 fiduciae maiorisve quod sit auxilii dederint.

at tu, fretus armis animisque, concitatis equis invade mediam
 aciem; ego cum legionibus in turbatos trepidantesque inferam
 signa. adeste, di testes foederis, et expetite poenas debitas
 simul vobis violatis nobisque per vestrum numen deceptis.” non
 equitem, non peditem sustinuere Praenestini.

primo impetu ac clamore dissipati ordines sunt; dein, postquam
 nullo loco constabat acies, terga vertunt consternatique et
 praeter castra etiam sua pavore praelati non prius se ab effuso
 cursu sistunt, quam in conspectu Praeneste fuit.

ibi ex fuga dissipata locum, quem tumultuario opere communirent,
 capiunt, ne, si intra moenia se recepissent, extemplo ureretur
 ager depopulatisque omnibus obsidio urbi inferretur.

sed postquam direptis ad Aliam castris victor Romanus aderat, id
 quoque munimentum relictum, et vix moenia tuta rati oppido se
 Praeneste includunt.

octo praeterea oppida erant sub dicione Praenestinorum. ad ea
 circumlatum bellum, deincepsque haud magno certamine captis
 Velitras exercitus ductus. eae quoque expugnatae. 
 tur 
 tum 
 ad caput belli Praeneste ventum.

id non vi, sed per deditionem receptum est. T. Quinctius semel
 acie victor,

binis castris hostium, novem oppidis vi captis, Praeneste in
 deditionem accepto Romam revertit triumphansque signum Praeneste
 devectum Iovis Imperatoris in Capitolium tulit.

dedicatum est inter cellam Iovis ac Minervae tabulaque sub eo
 fixa, monumentum rerum gestarum, his ferme incisa litteris fuit:
 “Iuppiter atque divi omnes hoc dederunt, ut T. Quinctius
 dictator oppida novem caperet.” die vicesimo, quam creatus erat,
 dictatura se abdicavit.



comitia inde habita tribunorum militum consulari potestate,
 quibus aequatus patriciorum plebeiorumque numerus.

ex patribus creati P. et C. Manlii cum L. Iulio; plebes C.
 Sextilium, M. Albinium, L. Antistium dedit.

Manliis, quod genere plebeios, gratia 
 lulium 
 Iulium 
 anteibant, Volsci provincia sine sorte, sine
 conparatione extra ordinem data; cuius et ipsos postmodo et
 patres, qui dederant, paenituit.

inexplorato pabulatum cohortes misere; quibus velut circumventis,
 cum id falso nuntiatum esset, dum, praesidio ut essent, citati
 feruntur, ne auctore quidem adservato, qui eos, hostis Latinus
 pro milite Romano, frustratus erat, ipsi in insidias
 praecipitavere.

ibi dum iniquo loco sola virtute militum restantes caedunt
 caedunturque, castra interim Romana iacentia in campo ab altera
 parte hostes invasere.

ab ducibus utrobique proditae temeritate atque inscitia res;
 quidquid superfuit fortuna populi Romani et militum, etiam sine
 rectore stabilis, virtus tutata est.

quae ubi Romam sunt relata, primum dictatorem dici placebat;
 deinde, postquam quietae res ex Volscis adferebantur et apparuit
 nescire eos victoria et tempore uti, revocati etiam inde
 exercitus ac duces, otiumque inde, quantum a Volscis, fuit;

id modo extremo anno tumultuatum, quod Praenestini concitatis
 Latinorum populis rebellarunt.

eodem anno Setiam, ipsis querentibus penuriam 
 hominum, novi coloni adscripti. rebusque haud prosperis bello
 domestica quies, quam tribunorum militum ex plebe gratia
 maiestasque inter suos obtinuit, solacium fuit.

insequentis anni principia statim seditione ingenti arsere
 tribunis militum consulari potestate Sp. Furio, Q. Servilio
 iterum, L. Menenio tertium, P. Cloelio, M. Horatio, L. Geganio.
 erat autem et materia et causa seditionis aes alienum.

cuius noscendi gratia Sp. Servilius Priscus Q. Cloelius Siculus
 censores facti, ne rem agerent, bello impediti sunt;

namque trepidi nuntii primo, fuga deinde ex agris legiones
 Volscorum ingressas fines popularique passim Romanum agrum
 attulere.

in qua trepidatione tantum afuit, ut civilia certamina terror
 externus cohiberet, ut contra eo violentior potestas tribunicia
 inpediendo dilectu esset, 
 done 
 donec 
 condiciones inpositae patribus, ne quis, quoad
 debellatum esset, tributum daret aut ius de pecunia credita
 diceret.

eo laxamento plebi sumpto mora dilectui non est facta. legionibus
 novis scriptis placuit duos exercitus in agrum Volscum
 legionibus divisis duci; Sp. Furius M. Horatius dextrorsus in maritimam oram atque Antium, Q.
 Servilius et L. Geganius laeva ad montes Ecetram pergunt.

neutra parte hostis obvius fuit; populatio itaque non illi vagae
 similis, quam Volscus latrocinii more, discordiae hostium fretus
 et virtutem metuens, per trepidationem raptim fecerat, sed ab
 iusto exercitu iusta ira facta, spatio quoque temporis gravior.
 quippe a Volscis timentibus,

ne interim exercitus ab Roma exiret, incursiones in extrema
 finium factae erant; Romano contra etiam in hostico morandi
 causa erat, ut hostem ad certamen eliceret.

itaque omnibus passim tectis agrorum vicisque etiam quibusdam
 exustis, non arbore frugifera, non satis in spem frugum
 relictis, omni, quae extra moenia fuit, hominum pecudumque
 praeda abacta, Romam utrimque exercitus reducti.

Parvo intervallo ad respirandum debitoribus dato, postquam
 quietae res ab hostibus erant, celebrari de integro iuris
 dictio, et tantum abesse spes veteris levandi faenoris, ut
 tributo novum faenus contraheretur in murum a censoribus locatum
 saxo quadrato faciundum.

cui succumbere oneri coacta plebes, quia quem dilectum inpedirent
 non habebant tribuni plebis.

tribunos etiam militares patricios omnes coacta principum opibus
 fecit: L. Aemilium, P. Valerium quartum, C. Veturium, Ser.
 Sulpicium, L. et C. Quinctios Cincinnatos.

iisdem opibus obtinuere, ut adversus Latinos Volscosque, qui
 coniunctis legionibus ad Satricum castra habebant,

nullo inpediente omnibus iunioribus sacramento adactis tres
 exercitus scriberent, unum ad praesidium urbis, alterum, qui, si
 qui alibi motus extitisset, ad subita belli mitti posset;
 tertium longe validissimum P. Valerius et L. Aemilius ad
 Satricum duxere.

ubi cum aciem instructam hostium loco aequo invenissent, extemplo
 pugnatum; et ut nondum satis certam victoriam, sic prosperae
 spei pugnam imber ingentibus procellis fusus diremit.

postero die iterata pugna; et aliquamdiu aequa virtute fortunaque
 Latinae maxime legiones, longa societate militiam Romanam
 edoctae, restabant.

eques inmissus ordines turbavit, turbatis signa peditum inlata,
 quantumque Romana se invexit acies, tantum hostes gradu
 demoti;

et, ut semel inclinavit pugna, iam intolerabilis Romana vis erat.
 fusi hostes cum Satricum, quod duo milia inde aberat, non castra
 peterent, ab equite maxime caesi; castra capta direptaque. 
 Ab 
 ab 
 Satrico nocte,

quae proelio proxima fuit, fugae simili agmine petunt Antium; et
 cum Romanus exercitus prope vestigiis sequeretur, plus tamen
 timor quam ira celeritatis habuit. prius itaque moenia intravere
 hostes, quam Romanus extrema agminis carpere aut morari
 posset.

inde aliquot dies vastando agro absumpti, nec
 Romanis satis instructis apparatu bellico ad moenia adgredienda
 nec illis ad subeundum pugnae casum.

seditio 
 tur 
 tum 
 inter Antiates Latinosque coorta, cum Antiates victi
 malis subactique bello, in quo et nati erant et consenuerant,
 deditionem spectarent,

Latinos ex diutina pace nova defectio recentibus adhuc animis
 ferociores ad perseverandum in bello faceret. finis certaminis
 fuit, postquam utrisque apparuit nihil per alteros stare, quo
 minus incepta persequerentur. Latini profecti a societate
 pacis,

ut rebantur, inhonestae sese vindicaverunt, Antiates incommodis
 arbitris salutarium consiliorum remotis urbem agrosque Romanis
 dedunt.

ira et rabies Latinorum, quia nec Romanos bello laedere nec
 Volscos in armis retinere potuerant, eo erupit, ut Satricum
 urbem, quae receptaculum primum eis adversae pugnae fuerat, igni
 concremarent; nec aliud tectum eius superfuit urbis, cum faces
 pariter sacris profanisque inicerent, quam matris Matutae
 templum; inde eos

nec sua religio nec verecundia deum arcuisse dicitur, sed vox
 horrenda edita templo cum tristibus minis, ni nefandos ignes
 procul delubris amovissent. Incensos ea rabie impetus Tusculum
 tulit ob iram,

quod deserto communi concilio Latinorum non in societatem modo
 Romanam, sed etiam in civitatem se dedissent.

patentibus portis cum inproviso incidissent, primo clamore
 oppidum praeter arcem captum est. in arcem oppidani refugere cum
 coniugibus ac liberis nuntiosque Romam, qui certiorem de suo
 casu senatum facerent, misere.

haud segnius, quam fide populi Romani dignum fuit, exercitus
 Tusculum ductus; L. Quinctius et Ser. Sulpicius tribuni militum
 duxere.

clausas portas Tusculi Latinosque simul obsidentium atque
 obsessorum animo hinc moenia Tusculi tueri vident, illinc arcem
 oppugnare, terrere una ac pavere.

adventus Romanorum mutaverat utriusque partis 
 animos; Tusculanos ex ingenti metu in summam alacritatem,
 Latinos ex prope certa fiducia mox capiendae arcis, quoniam
 oppido potirentur, in exiguam de se ipsis spem verterat.

tollitur ex arce clamor ab Tusculanis; excipit aliquanto maior ab
 exercitu Romano. utrimque urgentur Latini; nec impetus
 Tusculanorum decurrentium ex superiore loco sustinent nec
 Romanos subeuntes moenia molientesque obices portarum arcere
 possunt.

scalis prius moenia capta; inde effracta claustra portarum; et
 cum anceps hostis et a fronte et a tergo urgeret nec ad pugnam
 ulla vis nec ad fugam loci quicquam superesset, in medio caesi
 ad unum omnes. recuperate ab hostibus Tusculo exercitus 
 Romami 
 Romam 
 est reductus.

quanto magis prosperis 
 ee 
 eo 
 anno bellis tranquilla omnia foris erant, tantum 
 ir 
 in 
 
 dtrbe 
 urbe 
 vis patrum in dies miseriaeque plebis crescebant, cum
 eo ipso, quod necesse erat solvi, facultas solvendi inpediretur.
 itaque cum iam ex re nihil dari posset,

fama et corpore, iudicati atque addicti, creditoribus
 satisfaciebant, poenaque in vicem fidei cesserat.

adeo ergo obnoxios summiserant animos non infimi solum, sed
 principes etiam plebis, ut non modo ad tribunatum militum inter
 patricios petendum,

quod tanta vi 
 nt 
 ut 
 liceret tetenderant, sed ne ad plebeios quidem
 magistratus capessendos petendosque ulli viro acri experientique
 animus esset, possessionemque honoris usurpati modo a plebe per
 paucos annos recuperasse in perpetuum patres viderentur.

ne id nimis laetum parti alteri esset, parva, ut plerumque solet,
 rem ingentem moliundi causa intervenit. M. Fabi Ambusti,
 potentis viri cum inter sui corporis homines tum etiam ad
 plebem, quod haudquaquam inter id genus contemptor eius
 habebatur, filiae duae nuptae Ser. Sulpicio maior, minor C.
 Licinio Stoloni erat, inlustri quidem viro, tamen plebeio; eaque
 ipsa adfinitas haud spreta gratiam Fabio ad vulgum 
 quaesierat.

forte ita incidit, ut in Ser. Sulpici tribuni militum domo
 sorores Fabiae cum inter se, ut fit, sermonibus tempus tererent,
 lictor Sulpici, cum is de foro se domum reciperet, forem, ut mos
 est, virga percuteret. cum ad id, moris eius insueta, expavisset
 minor Fabia, risui sorori fuit, miranti ignorare id sororem.

ceterum is risus stimulos parvis mobili rebus animo muliebri
 subdidit. frequentia quoque prosequentium rogantiumque, num quid
 vellet, credo fortunatum matrimonium ei sororis visum suique
 ipsam malo arbitrio, quo a proximis quisque minime anteiri vult,
 paenituisse.

confusam 
 ear 
 eam 
 ex recenti morsu animi cum pater forte vidisset,
 percunctatus “satin salvae?” avertentem causam doloris, quippe
 nec satis piam adversus sororem nec admodum in virum
 honorificam,

elicuit comiter sciscitando, ut fateretur 
 earn 
 eam 
 esse causam doloris, quod iuncta inpari esset, nupta
 in domo, quam nec honos nec gratia intrare posset.

consolans inde filiam Ambustus bonum animum habere iussit: eosdem
 prope diem domi visuram honores, quos apud sororem videat.

inde consilia inire cum genero coepit adhibito L. Sextio, strenuo
 adulescente et cuius spei nihil praeter genus patricium
 deesset.

occasio videbatur rerum novandarum propter ingentem vim aeris
 alieni, cuius levamen mali plebes nisi suis in summo imperio
 locatis nullum speraret: accingendum ad 
 ear 
 eam 
 cogitationem esse;

conando agendoque iam eo gradum fecisse plebeios, unde, si porro
 adnitantur, pervenire ad summa et patribus aequari tam honore
 quam virtute possent.

in praesentia tribunos plebis fieri placuit, quo in magistratu
 sibimet ipsi viam ad ceteros honores aperirent.

creatique tribuni C. Licinius et L. Sextius promulgavere leges
 omnes adversus opes patriciorum et pro commodis plebis, unam de
 aere alieno, ut deducto eo de capite, quod usuris pernumeratum
 esset, id, quod superesset, triennio aequis pensionibus
 persolveretur; alteram de modo agrorum,

ne quis plus quingentas iugera agri possideret; tertiam, ne
 tribunorum militum comitia fierent consulumque utique alter ex
 plebe crearetur, — cuncta ingentia et quae sine certamine maximo
 obtineri non possent. 
 Omnium 
 omnium 
 igitur simul rerum,

quarum inmodica cupido inter mortales est, agri, pecuniae,
 honorum discrimine proposito conterriti patres cum trepidassent
 publicis privatisque consiliis, nullo remedio alio praeter
 expertam multis iam ante certaminibus intercessionem invento
 collegas adversus tribunicias rogationes conparaverunt.

qui ubi tribus ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque
 viderunt, stipati patrum praesidiis ne recitari rogationes nec
 sollemne quidquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi
 sunt.

iamque frustra saepe concilio advocato cum pro antiquatis
 rogationes essent: “bene habet” inquit Sextius; “ 
 equando 
 quando 
 quidem tantum intercessionem pollere placet, isto ipso
 telo tutabimur plebem.

agite dum, comitia indicite, patres, tribunis militum creandis;
 faxo, ne iuvet vox ista “veto,” qua nunc concinentes collegas
 nostros tam laeti auditis.” 
 Haud 
 haud 
 inritae cecidere minae;

comitia praeter aedilium tribunorumque plebi nulla sunt habita.
 Licinius Sextiusque tribuni plebis refecti nullos curules
 magistratus creari passi sunt; eaque solitudo magistratuum et
 plebe reficiente duos tribunos et iis comitia tribunorum militum
 tollentibus per quinquennium urbem tenuit.

alia bella opportune quievere; Veliterni coloni gestientes otio,
 quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum
 aliquotiens incursavere et Tusculum oppugnare adorti sunt;

eaque res Tusculanis, veteribus sociis, novis civibus, opem
 orantibus verecundia maxime non patres modo sed etiam plebem
 movit.

remittentibus tribunis plebis comitia per interregem sunt habita
 creatique tribuni militum L. Furius, A. Manlius,
 Ser. Sulpicius, Ser. Cornelius, P. et C. Valerii. haudquaquam
 tam oboedientem in dilectu quam in comitiis plebem habuere;

ingentique contentione exercitu scripto profecti non ab Tusculo
 modo summovere hostem sed intra suamet ipsum moenia
 conpulere,

obsidebanturque 
 baud 
 haud 
 paulo vi maiore Velitrae quam Tusculum obsessum
 fuerat. nec tamen ab eis, a quibus obsideri coeptae erant,
 expugnari potuere;

ante novi creati sunt tribuni militum Q. Servilius, C. Veturius,
 A. et M. Cornelii, Q. Quinctius, M. Fabius. nihil ne ab iis
 quidem tribunis ad Velitras memorabile factum. in maiore
 discrimine domi res vertebantur.

nam praeter Sextium Liciniumque latores legum, iam octavum
 tribunos plebis refectos, Fabius quoque tribunus militum,
 Stolonis socer, quarum legum auctor fuerat, earum suasorem se 
 baud 
 haud 
 dubium ferebat;

et cum octo ex collegio tribunorum plebi primo intercessores
 legum fuissent, quinque soli erant; et, ut ferme solent qui a
 suis desciscunt, capti et stupentes animi vocibus alienis id
 modo, quod domi praeceptum erat, intercessioni suae
 praetendebant:

Velitris in exercitu plebis magnam partem abesse; in adventum
 militum comitia differri debere, ut universa plebes de suis
 commodis suffragium ferret.

Sextius Liciniusque cum parte collegarum et uno ex tribunis
 militum Fabio, artifices iam tot annorum usu tractandi animos
 plebis, primores patrum productos interrogando de singulis, quae
 ferebantur ad populum, fatigabant:

auderentne postulare, ut, cum bina iugera agri plebi
 dividerentur, ipsis plus quingenta iugera habere liceret, ut
 singuli prope trecentorum civium possiderent agros, plebeio
 homini vix ad tectum necessarium aut locum sepulturae suus
 pateret ager?

an placeret faenore circumventam plebem, potius quam sorte
 creditum solvat, corpus in nervum ac supplicia dare, et gregatim
 cotidie de foro addictos duci et repleri vinctis nobiles domus
 et, abicumque patricius habitet, ibi carcerem
 privatum esse?

haec indigna miserandaque auditu cum apud timentes sibimet ipsos
 maiore audientium indignatione quam sua increpuissent,

atqui nec agros occupandi modum nec faenore trucidandi plebem
 alium patribus umquam fore adfirmabant, nisi alterum ex plebe
 consulem, custodem suae libertatis, plebes fecisset.

contemni iam tribunos plebis, quippe quae potestas iam suam ipsa
 vim frangat intercedendo.

non posse aequo iure agi, ubi imperium penes illos, penes se
 auxilium tantum sit; nisi imperio communicato numquam plebem in
 parte pari rei publicae fore. nec esse, quod quisquam satis
 putet, si plebeiorum ratio comitiis consularibus habeatur; nisi
 alterum consulem utique ex plebe fieri necesse sit, neminem
 fore.

an iam memoria exisse, cum tribunos militum idcirco potius quam
 consules creari placuisset, ut et plebeis pateret summus honos,
 quattuor et quadraginta annis neminem ex plebe tribunum militum
 creatum esse? quid crederent?

duobusne in locis sua voluntate impertituros plebi honorem, qui
 octona loca tribunis militum creandis occupare soliti sint, et
 ad consulatum viam fieri passuros, qui tribunatum saeptum tam
 diu habuerint?

lege obtinendum esse, quod comitiis per gratiam nequeat, et
 seponendum extra certamen alterum consulatum, ad quem plebi sit
 aditus, quoniam in certamine relictus praemium semper
 potentioris futurus sit.

nec iam posse dici id, quod antea iactare soliti sint, non esse
 in plebeis idoneos viros ad curules magistratus; numquid enim
 socordius aut segnius rem publicam administrari post P. Licini
 Calvi tribunatum, qui primus ex plebe creatus sit, quam per eos
 annos gesta sit, quibus praeter patricios nemo tribunus militum
 fuerit? quin contra patricios aliquot damnatos post tribunatum;,
 neminem plebeium.

quaestores quoque, sicut tribunos militum, paucis ante annis ex
 plebe coeptos creari, nec ullius eorum populum
 Romanum paenituisse.

consulatum superesse plebeis; 
 earn 
 eam 
 esse arcem libertatis, id columen. si eo perventum
 sit, 
 turn 
 tum 
 populum Romanum vere exactos ex urbe reges et stabilem
 libertatem suam existimaturum;

quippe ex illa die in plebem ventura omnia, quibus patricii
 excellant, imperium atque honorem, gloriam belli, genus,
 nobilitatem, magna ipsis fruenda, maiora liberis
 relinquenda.

huius generis orationes ubi accipi videre, novam rogationem
 promulgant, ut pro duumviris sacris faciundis decemviri creentur
 ita, ut pars ex plebe, pars ex patribus fiat; omniumque earum
 rogationum comitia in adventum eius exercitus differunt, qui
 Velitras obsidebat.

prius circumactus est annus, quam a Velitris reducerentur
 legiones. ita suspensa de legibus res ad novos tribunos militum
 dilata; nam plebis tribunos eosdem, duos utique, qui legum
 latores erant, plebes reficiebat.

tribuni militum creati T. Quinctius, Ser. Cornelius, Ser.
 Sulpicius, Sp. Servilius, L. Papirius, L. Veturius.

principio statim anni ad ultimam dimicationem de legibus ventum;
 et cum tribus vocarentur nec intercessio collegarum latoribus
 obstaret, trepidi patres ad duo ultima auxilia, ad summum
 imperium summumque civem, decurrunt.

dictatorem dici placet; dicitur M. Furius Camillus, qui magistrum
 equitum L. Aemilium cooptat. legum quoque latores adversus
 tantum apparatum adversariorum et ipsi causam plebis ingentibus
 animis armant concilioque plebis indicto tribus ad suffragium
 vocant.

cum dictator, stipatus agmine patriciorum, plenus irae minarumque
 consedisset atque ageretur res solito primum certamine inter se
 tribunorum plebi ferentium legem intercedentiumque et, quanto
 iure potentior intercessio erat, tantum vinceretur favore legum
 ipsarum latorumque et “uti rogas” primae tribus
 dicerent,

turn 
 tum 
 Camillus “quando quidem” inquit, “Quirites, iam vos
 tribunicia libido, non potestas regit et intercessionem
 secessione quondam plebis partam vobis eadem vi facitis inritam,
 qua peperistis, non rei publicae magis universae quam vestra
 causa dictator intercessioni adero eversumque vestrum auxilium
 imperio tutabor.

itaque, si C. Licinius et L. Sextius intercessioni conlegarum
 cedunt, nihil patricium magistratum inseram concilio plebis; si
 adversus intercessionem tamquam captae civitati leges inponere
 tendent, vim tribuniciam a se ipsa dissolvi non patiar.”

Adversus 
 aduersus 
 ea cum contemptim tribuni plebis rem nihilo segnius
 peragerent, 
 turn 
 tum 
 percitus ira Camillus lictores, qui de medio plebem
 emoverent, misit et addidit minas, si pergerent, sacramento
 omnes iuniores adacturum exercitumque extemplo ex urbe
 educturum. terrorem ingentem incusserat plebi;

ducibus plebis accendit magis certamine animos quam minuit. sed
 re neutro inclinata magistratu se abdicavit, seu quia vitio
 creatus erat, ut scripsere quidam, seu quia tribuni plebis
 tulerunt ad plebem, idque plebs scivit, ut, si M. Furius pro
 dictatore quid egisset, quingentum milium ei multa esset.

sed auspiciis magis quam novi exempli rogatione deterritum ut
 potius credam, cum ipsius viri facit ingenium, 
 tur 
 tum 
 quod ei suffectus est extemplo P. Manlius dictator —

quem quid creari attinebat ad id certamen, quo M. Furius victus
 esset? — et quod eundem M. Furium dictatorem insequens annus
 habuit, haud sine pudore certe fractum priore anno in se
 imperium repetiturum;

simul quod eo tempore, quo promulgatum de multa eius traditur,
 aut et huic rogationi, qua se in ordinem cogi videbat, obsistere
 potuit, aut ne illas quidem, propter quas et haec lata erat,

inpedire, et quod usque ad memoriam nostram tribuniciis
 consularibusque certatum viribus est, dictaturae semper altius
 fastigium fuit.

inter priorem dictaturam abdicatam novamque a Manlio initam ab
 tribunis velut per interregnum concilio plebis habito apparuit,
 quae ex promulgatis plebi, quae latoribus gratiora essent.

nam de faenore atque agro rogationes iubebant, de plebeio consule
 antiquabant; et perfecta utraque res esset, ni tribuni se in
 omnia simul consulere plebem dixissent.

P. Manlius deinde dictator rem in causam plebis inclinavit C.
 Licinio, qui tribunus militum fuerat, magistro equitum de plebe
 dicto.

id aegre patres passos accipio; dictatorem propinqua cognatione
 Licini se apud patres excusare solitum, simul negantem magistri
 equitum 
 mains 
 maius 
 quam tribuni consularis imperium esse.

Licinius Sextiusque, cum tribunorum plebi creandorum indicta
 comitia essent, ita se gerere, ut negando iam sibi velle
 continuari honorem acerrime accenderent ad id, quod dissimulando
 petebant, plebem:

nonum se annum iam velut in acie adversus optumates maximo
 privatim periculo, nullo publice emolumento stare. consenuisse
 iam secum et rogationes promulgatas et vim omnem tribuniciae
 potestatis.

primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum esse,
 deinde ablegatione iuventutis ad Veliternum bellum, postremo
 dictatorium fulmen in se intentatum.

iam nec collegas nec bellum nec dictatorem obstare, quippe qui
 etiam omen plebeio consuli magistro equitum ex plebe dicendo
 dederit: se ipsam plebem et commoda morari sua.

liberam urbem ac forum a creditoribus, liberos agros ab iniustis
 possessoribus extemplo,

si velit, habere posse. quae munera quando tandem satis grato
 animo aestimaturos, si inter accipiendas de suis commodis
 rogationes spem honoris latoribus earum incidant? non esse
 modestiae populi Romani id postulare, ut ipse faenore levetur et
 in agrum iniuria possessum a potentibus inducatur, per quos ea
 consecutus sit, senes tribunicios non sine honore tantum sed
 etiam sine spe honoris relinquat.

proinde ipsi primum statuerent apud animos, quid
 vellent, deinde comitiis tribuniciis declararent voluntatem. si
 coniuncte ferri ab se promulgatas rogationes vellent, esse, quod
 eosdem reficerent tribunos plebis; perlaturos enim, quae
 promulgaverint;

sin, quod cuique privatim opus sit, id modo accipi velint, opus
 esse nihil invidiosa continuatione honoris; nec se tribunatum
 nec illos ea, quae promulgata sint, habituros.

adversus tam obstinatam orationem tribunorum cum prae indignitate
 rerum stupor silentiumque inde ceteros patrum defixisset,

Ap. Claudius Crassus, nepos decemviri, dicitur odio magis iraque
 quam spe ad dissuadendum processisse et locutus in hanc fere
 sententiam esse:

“neque novum neque inopinatum mihi sit, Quirites, si, quod unum
 familiae nostrae semper obiectum est ab seditiosis tribunis, id
 nunc ego quoque audiam, Claudiae genti iam inde ab initio nihil
 antiquius in re publica patrum maiestate fuisse, semper plebis
 commodis adversatos esse.

quorum alterum neque nego neque infitias eo, nos, ex quo adsciti
 sumus simul in civitatem et patres, enixe operam dedisse, ut per
 nos aucta potius quam inminuta maiestas earum gentium, inter
 quas nos esse voluistis, dici vere posset;

illud alterum pro me maioribusque meis contendere ausim,
 Quirites, nisi, quae pro universa re publica fiant, ea plebi
 tamquam aliam incolenti urbem adversa quis putet, nihil nos
 neque privatos neque in magistratibus, quod incommodum plebi
 esset, scientes fecisse, nec ullum factum dictumve nostrum
 contra utilitatem vestram, etsi quaedam contra voluntatem
 fuerint, vere referri posse.

an hoc, si Claudiae familiae non sim nec ex patricio sanguine
 ortus, sed unus Quiritium quilibet, qui modo me duobus ingenuis
 ortum et vivere in libera civitate sciam,

reticere possim, L. illum Sextium et C. Licinium, perpetuos si
 dis placet tribunos, tantum licentiae novem annis, quibus
 regnant, sumpsisse, ut vobis negent potestatem liberam suffragii
 non in comitiis, non in legibus iubendis se
 permissuros esse?

“sub condicione” inquit “nos reficietis decimum tribunos.” quid
 est aliud dicere “quod petunt alii, nos adeo fastidimus, ut sine
 mercede magna non accipiamus?” sed quae tandem ista merces
 est,

qua vos semper tribunos plebis habeamus? “ut rogationes” inquit
 “nostras, seu placent seu displicent, seu utiles seu inutiles
 sunt, omnes coniunctim accipiatis.”

obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media
 contione unum civem succlamare: “bona venia vestra liceat ex his
 rogationibus legere, quas salubres nobis censemus esse,

antiquare alias;” “non” inquit “licebit, ut de faenore atque
 agris, quod ad vos omnes pertinet, iubeas, et hoc portenti non
 fiat in urbe Romana, uti L. Sextium atque hunc C. Licinium
 consules, quod indignaris, quod abominaris, videas; aut omnia
 accipe, aut nihil fero.”

ut si quis ei, quem urgeat fames, venenum ponat cum cibo et aut
 abstinere eo, quod vitale sit, iubeat aut mortiferum vitali
 admisceat. ergo si esset libera haec civitas, non tibi
 frequentes succlamassent: “abi hinc cum tribunatibus ac
 rogationibus tuis!” quid? si tu non tuleris, quod commodum est
 populo accipere, nemo erit, qui ferat?

illud si quis patricius, si quis — quod illi volunt invidiosius
 esse Claudius diceret: “aut omnia accipite, aut nihil fero,”
 quis vestrum, Quirites, ferret?

numquamne vos res potius quam auctores spectabitis, sed omnia
 semper, quae magistratus ille dicet, secundis auribus, quae ab
 nostrum quo dicentur, adversis accipietis?

at hercule sermo est minime civilis; quid? rogatio qualis est,
 quam a vobis antiquatam indignantur? sermoni, Quirites,
 simillima. “consules” inquit, “rogo, ne vobis, quos velitis,
 facere liceat.”

an aliter rogat, qui utique alterum ex plebe fieri consulem iubet
 nec duos patricios creandi potestatem vobis permittit?

si hodie bella sint, quale Etruscum fuit, cum Porsinna Ianiculum
 insedit, quale Gallicum modo, cum praeter Capitolium atque arcem omnia haec hostium erant, et consulatum cum hoc
 M. Furio et quolibet alio ex patribus L. ille Sextius peteret,
 possetisne ferre Sextium haud pro dubio consule esse, Camillum
 de repulsa dimicare? hocine est in commune honores vocare,

ut duos plebeios fieri consules liceat, duos patricios non
 liceat? et alterum ex plebe creari necesse sit, utrumque ex
 patribus praeterire liceat? quaenam ista societas, quaenam
 consortio est? parum est, si, cuius pars tua nulla adhuc fuit,
 in partem eius venis, nisi partem petendo totum traxeris?

“timeo” inquit, “ne, si duos 
 licebitl 
 licebit 
 creari patricios, neminem creetis plebeium.” quid est
 dicere aliud “quia indignos vestra voluntate creaturi non estis,
 necessitatem vobis creandi, quos non vultis, inponam?” quid
 sequitur,

nisi ut ne beneficium quidem debeat populo, si cum duobus
 patriciis unus petierit plebeius et lege se, non suffragio,
 creatum dicat?

quo modo extorqueant, non quo modo petant honores, quaerunt; et
 ita maxima sunt adepturi, ut nihil ne pro minimis quidem
 debeant; et occasionibus potius quam virtute petere honores
 malunt.

est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi
 uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse,
 qui se arbitrio vestro eximat, qui vestra necessaria suffragia
 pro voluntariis et serva pro liberis faciat.

omitto Licinium Sextiumque, 
 (Iuorum 
 quorum 
 annos in perpetua potestate tamquam regum in Capitolio
 numeratis; quis est hodie in civitate tam humilis, cui non via
 ad consulatum facilior per istius legis occasionem quam nobis ac
 liberis nostris fiat? si quidem nos, ne cum volueritis quidem,
 creare interdum poteritis, istos, etiam si nolueritis, necesse
 erit. 
 De 
 de 
 indignitate satis dictum est.

at enim dignitas ad homines pertinet; quid de religionibus atque
 auspiciis, quae propria deorum inmortalium contemptio atque
 iniuria est, loquar? auspiciis hanc urbem conditam esse,
 auspiciis bello ac pace, domi militiaeque omnia
 geri quis est, qui ignoret?

penes quos igitur sunt auspicia more maiorum? nempe penes patres;
 nam plebeius quidem magistratus nullus auspicato creatur;

nobis adeo propria sunt auspicia, ut non solum, quos populus
 creat patricios magistratus, non aliter quam auspicato creet,
 sed nos quoque ipsi sine suffragio populi auspicato interregem
 prodamus et privati auspicia habeamus, quae isti ne in
 magistratibus quidem habent.

quid igitur aliud quam tollit ex civitate auspicia, qui plebeios
 consules creando a patribus, qui soli ea habere possunt,
 aufert?

eludant nunc licet religiones “quid enim esse, si pulli non
 pascantur, si ex cavea tardius exierint, si occecinerit avis?”
 parva sunt haec; sed parva ista non contemnendo maiores nostri
 maximam hanc rem fecerunt;

nunc nos, tamquam iam nihil pace deorum opus sit, omnes
 caerimonias polluimus. vulgo ergo pontifices, augures,
 sacrificuli reges creentur; cuilibet apicem dialem, dummodo homo
 sit, inponamus; tradamus ancilia, penetralia, deos deorumque
 curam, quibus nefas est;

non leges auspicato ferantur, non magistratus creentur nec
 centuriatis nec curiatis comitiis patres auctores fiant; Sextius
 et Licinius tamquam Romulus ac Tatius in urbe Romana regnent,
 quia pecunias alienas, quia agros dono dant.

tanta dulcedo est ex alienis fortunis praedandi, nec in mentem
 venit altera lege solitudines vastas in agris fieri pellendo
 finibus dominos, altera fidem abrogari, cum qua omnis humana
 societas tollitur?

omnium rerum causa vobis antiquandas censeo istas rogationes.
 	quod faxitis, deos velim fortunare.”

oratio Appi ad id modo valuit, ut tempus rogationum iubendarum
 proferretur.

refecti decumum iidem tribuni Sextius et Licinius de decemviris
 sacrorum ex parte de plebe creandis legem pertulere. creati
 quinque patrum, quinque plebis; graduque eo iam via facta ad
 consulatum videbatur.

hac victoria contenta plebes cessit patribus, ut in praesentia
 consulum mentione omissa tribuni militum
 crearentur. creati A. et M. Cornelii iterum, M. Geganius, P.
 Manlius, L. Veturius, P. Valerius sextum.

cum praeter Velitrarum obsidiouem, tardi magis rem exitus quam
 dubii, quietae externae res Romanis essent, fama repens belli
 Gallici allata perpulit civitatem, ut M. Furius dictator quintum
 diceretur. is T. Quinctium Poenum magistrum equitum dixit.

Bellatum 
 bellatum 
 cum Gallis eo anno circa Anienem flumen auctor est
 Claudius inclitamque in ponte pugnam, 
 qu. 
 qua 
 T. Manlius Gallum, cum quo provocatus manus conseruit,
 in conspectu duorum exercituum caesum torque spoliavit, tum
 pugnatam.

pluribus auctoribus magis adducor, ut credam decem haud minus
 post annos ea acta, hoc autem anno in Albano agro cum Gallis
 dictatore M. Furio signa conlata. 
 Nec 
 nec 
 dubia nec difficilis Romanis,

quamquam ingentem Galli terrorem memoria pristinae cladis
 attulerant, victoria fuit. multa milia barbarorum in acie, multa
 captis castris caesa;

palati alii Apuliam maxime petentes cum fuga se longinqua, 
 tur 
 tum 
 quod passim eos simul pavor errorque distulerant, ab
 hoste sese tutati sunt. dictatori consensu patrum
 plebisque triumphus decretus.

Vixdum 
 uixdum 
 perfunctum eum bello atrocior domi seditio excepit; et
 per ingentia certamina dictator senatusque victus, ut rogationes
 tribuniciae acciperentur; et comitia consulum adversa nobilitate
 habita, quibus L. Sextius de plebe primus consul factus.

et ne is quidem finis certaminum fuit. quia patricii se auctores
 futuros negabant,

prope secessionem plebis res terribilesque alias minas civilium
 certaminum venit, cum tandem per dictatorem condicionibus
 sedatae discordiae sunt concessumque ab nobilitate plebi de
 consule plebeio, a plebe nobilitati de praetore uno, qui ius in
 urbe diceret, ex patribus creando.

ita ab diutina ira tandem in concordiam redactis ordinibus cum
 dignam 
 ear 
 eam 
 rem senatus censeret esse, meritoque id, si quando
 umquam alias, deum inmortalium fore, ut ludi maximi fierent et
 dies unus ad triduum adiceretur,

recusantibus id munus aedilibus plebis, conclamatum a patriciis
 est iuvenibus se id honoris deum inmortalium causa libenter
 facturos, ut aediles fierent.

quibus cum ab universis gratiae actae essent, factum senatus
 consultum, ut duoviros aediles ex patribus dictator populum
 rogaret, patres auctores omnibus eius anni comitiis fierent.

annus hic erit insignis novi hominis consulatu, insignis novis
 duobus magistratibus, praetura et curuli aedilitate. hos sibi
 patricii quaesivere honores pro concesso plebi altero
 consulatu.

plebes consulatum L. Sextio, cuius lege partus erat, dedit;
 patres praeturam Sp. Furio M. f. Camillo, aedilitatem Cn.
 Quinctio Capitolino et P. Cornelio Scipioni, suarum gentium
 viris, gratia campestri dederunt. L. Sextio collega ex patribus
 datus L. Aemilius Mamercinus.

principio anni et de Gallis, quos primo palatos per Apuliam
 congregari iam fama erat, et de Hernicorum defectione agitata
 mentio.

cum de industria omnia, ne quid per plebeium consulem ageretur,
 proferrentur, silentium omnium rerum ac iustitio simile otium
 fuit,

nisi quod, non patientibus tacitum tribunis, quod pro consule uno
 plebeio tres patricios magistratus curulibus sellis praetextatos
 tamquam consules sedentes nobilitas sibi sumpsisset,

praetorem quidem etiam iura reddentem et collegam consulibus
 atque iisdem auspiciis creatum, verecundia inde inposita est
 senatui ex patribus iubendi aediles curules creari. primo, ut
 alternis annis ex plebe fierent, convenerat; postea promiscuum
 fuit. inde L. Genucio

et Q. Servilio consulibus et ab seditione et a bello quietis
 rebus, ne quando a metu ac periculis vacarent, pestilentia
 ingens orta.

censorem, aedilem curulem, tres tribunos plebis mortuos ferunt,
 pro portione et ex multitudine alia multa
 funera fuisse; maxumeque 
 earn 
 eam 
 pestilentiam insignem mors quamvis matura, tamen
 acerba M. Furi fecit.

fuit enim vere vir unicus in omni fortuna, princeps pace
 belloque, priusquam exulatum iret, clarior in exilio vel
 desiderio civitatis, quae capta absentis inploravit opem, vel
 felicitate, qua restitutus in patriam secum patriam ipsam
 restituit;

par deinde per quinque et viginti annos — tot enim postea vixit —
 titulo tantae gloriae fuit dignusque habitus, quem secundum a
 Romulo conditorem 
 uirbis 
 urbis 
 Romanae ferrent.

et hoc et insequenti anno C. Sulpicio Petico C. Licinio Stolone
 consulibus pestilentia fuit.

eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendae
 causa tertio 
 tur 
 tum 
 post conditam urbem lectisternium fuit.

et cum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur,
 victis superstitione animis ludi quoque scaenici, nova res
 bellicoso populo — nam circi modo spectaculum fuerat — , inter
 alia 
 caelaestis 
 caelestis 
 irae placamina instituti dicuntur.

ceterum parva haec quoque, ut ferme
 principia omnia, et ea ipsa peregrina res fuit. sine carmine
 ullo, sine imitandorum carminum actu ludiones, ex Etruria
 acciti, ad tibicinis modos saltantes haud indecoros motus more
 Tusco dabant.

imitari deinde eos iuventus simul inconditis inter se iocularia
 fundentes versibus coepere, nec absoni a voce motus erant.

accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. vernaculis
 artificibus, quia ister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen
 histrionibus inditum;

qui non, sicut ante, Fescennino versu similem inconpositum temere
 ac rudem alternis iaciebant, sed 
 inpletas 
 impletas 
 modis saturas descripto iam ad tibicinem cantu motuque
 congruenti peragebant.

Livius post aliquot annis, qui ab saturis ausus est primus
 argumento fabulam serere, idem scilicet, id quod omnes 
 tur 
 tum 
 erant, suorum carminum actor,

dicitur, cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita
 puerum ad 
 canendnum 
 canendum 
 ante tibicinem cum statuisset, canticum
 egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus
 inpediebat.

inde ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque tantum
 ipsorum voci relicta.

postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur
 et ludus in artem paulatim verterat, iuventus histrionibus
 fabellarum actu relicto ipsa inter se more antiquo ridicula
 intexta versibus iactitare coepit; quae exodia postea appellata
 consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt.

quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus nec ab
 histrionibus pollui passa est: eo institutum manet, ut actores
 Atellanarum nec tribu moveantur et stipendia, tamquam expertes
 artis ludicrae, faciant.

inter aliarum parva principia rerum ludorum quoque prima origo
 ponenda visa est, ut appareret, quam ab sano initio res in hanc
 vix opulentis regnis tolerabilem insaniam venerit.

nec tamen ludorum primum initium procurandis religionibus datum
 aut religione animos aut corpora morbis levavit;

quin etiam, cum medios forte ludos circus Tiberi superfuso
 inrigatus inpedisset, id vero, velut aversis iam dis
 aspernantibusque placamina irae, terrorem ingentem fecit.

itaque Cn. Genucio L. Aemilio Mamercino iterum consulibus, cum
 piaculorum magis conquisitio animos quam corpora morbi
 adficerent, repetitum ex seniorum memoria dicitur, pestilentiam
 quondam clavo ab dictatore fixo sedatam.

ea religione adductus senatus dictatorem clavi figendi causa dici
 iussit. dictus L. Manlius Imperiosus L. Pinarium magistrum
 equitum dixit.

lex vetusta est, priscis litteris verbisque scripta, ut, qui
 praetor maximus sit, idibus Septembribus clavum pangat; fixa
 fuit dextro lateri aedis Iovis optimi maximi, ex qua parte
 Minervae templum est.

eum clavum, quia rarae per ea tempora litterae erant, notam
 numeri annorum fuisse ferunt eoque Minervae templo dicatam
 legem, quia numerus Minervae 
 inventurn 
 inuentum 
 sit.

Volsiniis 
 quoqpe 
 quoque 
 clavos indices numeri annorum fixos in templo Nortiae,
 Etruscae deae, conparere diligens talium monumentorum auctor
 Cincius adfirmat.

Horatius consul ea lege templum Iovis optimi maximi dedicavit
 anno post reges exactos; a consulibus postea ad dictatores, quia
 maius imperium erat, sollemne clavi figendi translatum est.
 intermisso deinde more digna etiam per se visa res, propter quam
 dictator crearetur.

qua de causa creatus L. Manlius, perinde ac rei gerendae ac non
 solvendae religionis gratia creatus esset, bellum Hernicum
 adfectans dilectu acerbo iuventutem agitavit; tandemque omnibus
 in eum tribunis plebis coortis, seu vi seu verecundia victus,
 dictatura abiit

neque eo minus principio insequentis annis Q. Servilio Ahala L.
 Genucio consulibus dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno
 plebis.

acerbitas in dilectu, non damno modo civium sed etiam laceratione
 corporum cumulata,

partim virgis caesis, qui ad nomina non respondissent, partim in
 vincula ductis, invisa erat, et ante omnia invisum ipsum
 ingenium atrox cognomenque Imperiosi, grave liberae civitati, ab
 ostentatione saevitiae adscitum, quam non magis in alienis quam
 in proximis ac sanguine ipse suo 
 exercerp;. 
 exerceret. 
 criminique ei tribunus inter cetera dabat,

quod filium iuvenem, nullius probri conpertum, extorrem urbe domo
 penatibus, foro luce congressu aequalium prohibitum, in opus
 servile,

prope in carcerem atque in ergastulum dederit, ubi summo loco
 natus dictatorius iuvenis cotidiana miseria disceret vere
 imperioso patre se natum esse. at quam ob noxam? quia
 infacundior sit et lingua inpromptus.

quod naturae damnum utrum nutriendum patri, si quidquam in eo
 humani esset, an castigandum ac vexatione insigne faciendum
 fuisse? ne mutas quidem bestias minus alere ac fovere, si quid
 ex progenie sua 
 parur 
 parum 
 prosperum sit;

at hercule L. Manlium malum malo augere filii et tarditatem
 ingenii insuper premere et, si quid in eo exiguum
 naturalis vigoris sit, id extinguere vita agresti et rustico
 cultu inter pecudes habendo.

omnium potius his criminationibus quam ipsius iuvenis inritatus
 est animus; quin contra, se quoque parenti causam invidiae atque
 criminum esse aegre passus,

ut omnes di hominesque scirent se parenti opem latam quam
 inimicis eius malle, capit consilium rudis quidem atque agrestis
 animi, sed, quamquam non civilis exempli, tamen pietate
 laudabile.

inscientibus cunctis cultro succinctus mane in urbem atque a
 porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit: ianitori
 opus esse sibi domino eius convento extemplo ait:

nuntiaret T. Manlium L. f. esse. mox introductus — etenim
 percitum ira in patrem spes erat aut criminis aliquid novi aut
 consilii ad rem agendam deferre — salute accepta redditaque esse
 ait, quae cum eo agere arbitris remotis velit.

procul inde omnibus abire iussis cultrum stringit et super lectum
 stans ferro intento, nisi in quae ipse concepisset verba
 iuraret, se patris eius accusandi causa concilium plebis numquam
 habiturum, se eum extemplo transfixurum minatur.

pavidus tribunus, quippe qui ferrum ante oculos micare, se solum
 inermem, illum praevalidum iuvenem et, quod 
 baud 
 haud 
 minus timendum erat, stolide ferocem viribus suis
 cerneret, adiurat in quae adactus est verba.

et prae se deinde tulit ea vi subactum se incepto destitisse. nec
 perinde ut maluisset plebes sibi suffragii ferendi de tam
 crudeli et superbo reo potestatem fieri, ita aegre habuit filium
 id pro parente ausum; eoque id laudabilius erat, quod animum
 eius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset. itaque
 non patri modo remissa causae dictio est,

sed ipsi etiam adulescenti ea res honori fuit,

et, cum eo anno primum placuisset tribunos militum ad legiones
 suffragio fieri — nam antea, sicut nunc, quos Rufulos vocant, imperatores ipsi faciebant — , secundum in
 sex locis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam
 gratiam meritis, ut qui rure et procul coetu hominum iuventam
 egisset.

eodem anno, seu motu terrae seu qua vi alia, forum medium ferme
 specu vasto conlapsum in inmensam altitudinem dicitur;

neque 
 earn 
 eam 
 voraginem coniectu terrae, cum pro se quisque gereret,
 expleri potuisse, priusquam deum monitu quaeri coeptum, quo
 plurimum populus Romanus posset:

id enim illi loco dicandum vates canebant, si rem publicam
 Romanam perpetuam esse vellent. 
 tur 
 tum 
 M. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse ferunt
 dubitantes, an ullum magis Romanum bonum quam arma virtusque
 esset, et silentio facto templa deorum inmortalium,

quae foro inminent, Capitoliumque intuentem et manus nunc in
 caelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos manes porrigentem se devovisse;

equoque deinde quam poterat maxime exornato insidentem armatum se
 in specum inmisisse, donaque ac fruges super eum a multitudine
 virorum ac mulierum congestas, lacumque Curtium non ab antiquo
 illo T. Tati milite Curtio Mettio, sed ab hoc appellatum.

cura non deesset, si qua ad verum via inquirentem ferret; nunc
 fama rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem; et
 lacus nomen ab hac recentiore insignitius fabula est.

Post 
 post 
 tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis
 consultus senatus cum fetiales ad res repetendas nequiquam
 misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello
 indicendo Hernicis censuit, populusque id bellum frequens
 iussit.

L. Genucio consuli ea provincia sorte evenit. in expectatione
 civitas erat, quod primus ille de plebe consul bellum suis
 auspiciis gesturus esset, perinde ut evenisset res, ita
 communicatos honores pro bene aut secus consulto habitura. forte
 ita tulit casus,

ut Genucius ad hostes magno conatu profectus in insidias
 praecipitaret et 
 legioniba 
 legionibus 
 necopinato pavore fusis consul
 circumventus ab insciis, quem intercepissent, occideretur. 
 Quod 
 quod 
 ubi est Romam nuntiatum,

nequaquam 
 tantur 
 tantum 
 publica calamitate maesti patres, quantum feroces
 infelici consulis plebei ductu, fremunt omnibus locis: irent,
 crearent consules ex plebe, transferrent auspicia, quo nefas
 esset.

potuisse patres plebi scito pelli honoribus suis; num etiam in
 deos immortales inauspicatam legem valuisse? vindicasse ipsos
 suum numen, sua auspicia, quae ut primum contacta sint ab eo, a
 quo nec ius nec fas fuerit, deletum cum duce exercitum documento
 fuisse, ne deinde turbato gentium iure comitia haberentur.

his vocibus cura et forum personat. Ap. Claudium, quia
 dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate eventum reprehensi ab
 se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum
 Servilius consul dicit, dilectusque et iustitium indictum.

priusquam dictator legionesque novae in Hernicos venirent, ductu
 C. Sulpici legati res per occasionem gesta egregie est.

in Hernicos, morte consulis contemptim ad castra Romana cum haud
 dubia expugnandi spe succedentes, hortante legato et plenis irae
 atque indignitatis militum animis eruptio est facta. multum ab
 spe adeundi valli res Hernicis afuit; adeo turbatis inde
 ordinibus abscessere.

dictatoris deinde adventu novus veteri exercitus iungitur et
 copiae duplicantur; et pro contione dictator laudibus legati
 militumque, quorum virtute castra defensa erant, simul
 audientibus laudes meritas tollit animos, simul ceteros ad
 aemulandas virtutes acuit.

neque segnius ad hostes bellum apparatur, qui et parti ante
 decoris memores neque ignari auctarum virium hostis suas quoque
 vires augent. omne Hernicum nomen, omnis militaris aetas
 excitur; quadringenariae octo cohortes, lecta robora virorum,
 scribuntur.

hunc eximium florem iuventutis eo etiam, quod, ut duplex
 acciperent stipendium, decreverant, spei animorumque inplevere;
 inmunes quoque operum militarium erant, ut in unum
 pugnae laborem reservati plus sibi quam pro virili parte
 adnitendum scirent;

extra ordinem etiam in acie locati, quo conspectior virtus esset. 
 Duum 
 duum 
 milium planities castra Romana ab Hernicis
 dirimebat;

ibi pari ferme utrimque spatio in medio pugnatum est. primo
 stetit ambigua spe pugna nequi quam saepe conatis equitibus
 Romanis impetu turbare hostium aciem.

postquam equestris pugna effectu quam conatibus vanior erat,
 consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius relictis
 equis, clamore ingenti provolant ante signa et novam integrant
 pugnam.

neque sustineri poterant, ni extraordinariae cohortes pari
 corporum animorumque robore se obiecissent.

Tune inter primores duorum populorum res geritur; quidquid hinc
 aut illine communis Mars belli aufert, multiplex quam pro numero
 damnum est. vulgus aliud armatorum, velut delegata primoribus
 pugna, eventum suum in virtute aliena ponit. multi utrimque
 cadunt, plures vulnera accipiunt;

tandem equites alius alium increpantes, quid deinde restaret,
 quaerendo, si neque ex equis pepulissent hostem neque pedites
 quicquam momenti facerent? quam tertiam expectarent pugnam? quid
 ante signa feroces prosiluissent et alieno pugnarent loco?

— his inter se vocibus concitati clamore renovato inferunt pedem
 et primum gradu moverunt hostem, deinde pepulerunt, postremo iam
 haud dubie avertunt;

neque, tam vires pares quae superaverit res, facile dictu est,
 nisi quod perpetua fortuna utriusque populi et extollere animos
 et minuere potuit. usque ad castra fugientes Hernicos Romanus
 sequitur; castrorum oppugnatione,

quia serum erat diei, abstinuere. diu non perlitatum tenuerat
 dictatorem, ne ante meridiem signum dare posset; eo in noctem
 tractum erat certamen.

postero die deserta fuga castra Hernicorum, et saucii relicti
 quidam inventi, agmenque fugientium ab Signinis, cum praeter
 moenia eorum infrequentia conspecta signa essent,
 fusum ac per agros trepida fuga palatum est.

nec Romanis incruenta victoria fuit; quarta pars militum amissa,
 et, ubi haud minus iacturae fuit, aliquot equites Romani
 cecidere.

insequenti anno cum C. Sulpicius et C. Licinius Calvus consules
 in Hernicos exercitum duxissent neque inventis in agro hostibus
 Ferentinum urbem eorum vi cepissent, revertentibus inde eis
 Tiburtes portas clausere.

ea ultima fuit causa, cum multae ante querimoniae ultro citroque
 iactatae essent, cur per fetiales rebus repetitis bellum Tiburti
 populo indiceretur.

dictatorem T. Quinctium Poenum eo anno fuisse satis constat et
 magistrum equitum Ser. Cornelium Maluginensem.

Macer Licinius comitiorum habendorum causa et ab Licinio consule
 dictum scribit, quia collega comitia bello praeferre festinante,
 ut continuaret consulatum, obviam eundum pravae cupiditati
 fuerit.

quaesita ea propriae familiae laus leviorem auctorem Licinium
 facit. cum mentionem eius rei in vetustioribus annalibus nullam
 inveniam, magis ut belli Gallici causa dictatorem creatum
 arbitrer inclinat animus.

eo certe anno Galli ad tertium lapidem Salaria via trans pontem
 Anienis castra habuere. dictator cum tumultus Gallici causa
 iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit ingentique
 exercitu ab urbe profectus in citeriore ripa Anienis castra
 posuit.

pons in medio erat neutris eum rumpentibus, ne timoris indicium
 esset. proelia de occupando ponte crebra erant, nec, qui
 poterentur, incertis viribus satis discerni poterat.

tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit
 et, quantum maxima voce potuit, “quem nunc” inquit “Roma virum
 fortissimum habet, procedat, agedum, ad pugnam, ut noster duorum
 eventus ostendat, utra gens bello sit melior.”

diu inter primores iuvenum Romanorum silentium 
 fuit, cum et abnuere certamen vererentur et praecipuam sortem
 periculi petere nollent;

tur 
 tum 
 T. Manlius L. f., qui patrem a vexatione tribunicia
 vindicaverat, ex statione ad dictatorem pergit. “iniussu tuo”
 inquit, “imperator, extra ordinem numquam pugnaverim, non si
 certam victoriam videam;

si tu permittis, volo ego illi beluae ostendere, quando adeo
 ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum, quae
 Gallorum agmen ex rupe Tarpeia deiecit.”

turn 
 tum 
 dictator “macte virtute” inquit “ac pietate in patrem
 patriamque, T. Manli, esto. perge et nomen Romanum invictum
 iuvantibus dis praesta.” 
 Armant 
 armant 
 inde iuvenem aequales;

pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem
 habili pugnam; armatum adornatumque adversus Gallum stolide
 laetum et — quoniam id quoque memoria dignum antiquis visum est
 — linguam etiam ab inrisu exserentem producunt.

recipiunt inde se ad stationem, et duo in medio armati spectaculi
 magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam visu ac
 specie aestimantibus pares.

corpus alteri magnitudine eximium, versicolori veste pictisque et
 auro caelatis refulgens armis; media in altero militaris statura
 modicaque in armis habilibus magis quam decoris species.

non cantus, non 
 exultatio 
 exsultatio 
 armorumque agitatio vana, sed pectus animorum iraeque
 tacitae plenum; omnem ferociam in discrimen ipsum certaminis
 distulerat.

ubi constitere inter duas acies, tot circa mortalium animis spe
 metuque pendentibus, Gallus velut moles superne inminens
 proiecto laeva scuto in advenientis arma hostis vanum caesim cum
 ingenti sonitu ensem deiecit;

Romanus mucrone subrecto, cum scuto scutum imum perculisset
 totoque corpore interior periculo vulneris factus insinuasset se
 inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque
 inguina hausit et in spatium ingens ruentem porrexit hostem.

iacentis inde corpus ab omni alia vexatione intactum uno torque
 spoliavit, quem respersum cruore collo circumdedit
 suo.

defixerat pavor cum admiratione Gallos; Romani alacres ab
 statione obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque
 ad dictatorem perducunt.

inter carminum prope in modum incondita
 quaedam militariter ioculantes Torquati cognomen auditum;
 celebratum deinde posteris etiam familiaeque honori fuit.

dictator coronam auream addidit donum mirisque pro contione 
 ear 
 eam 
 pugnam laudibus tulit.

et hercule tanti ea ad universi belli eventum momenti dimicatio
 fuit, ut Gallorum exercitus proxima nocte relictis trepide
 castris in Tiburtem agrum atque inde, societate belli facta
 commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus, mox in Campaniam
 transierit.

ea fuit causa, cur proximo anno C. Poetelius Balbus consul, cum
 collegae eius M. Fabio Ambusto Hernici provincia evenisset,
 adversus Tiburtes iussu populi exercitum duceret.

ad quorum auxilium cum Galli ex Campania redissent, foedae
 populationes in Labicano Tusculanoque et Albano agro haud dubie
 Tiburtibus ducibus sunt factae;

et, cum adversus Tiburtem hostem duce consule contenta res
 publica esset, Gallicus tumultus dictatorem creari coegit.
 creatus Q. Servilius Ahala T. Quinctium magistrum equitum dixit
 et ex auctoritate patrum, si prospere id bellum evenisset, ludos
 magnos vovit.

dictator, ad continendos proprio bello Tiburtes consulari
 exercitu iusso manere, omnes iuniores nullo detractante militiam
 sacramento adegit.

pugnatum haud procul porta Collina est totius viribus urbis in
 conspectu parentum coniugumque ac liberorum, quae magna etiam
 absentibus hortamenta animi tum subiecta oculis simul verecundia
 misericordiaque militem accendebant.

magna utrimque edita caede avertitur tandem acies Gallorum. fuga
 Tibur sicut arcem belli Gallici petunt; palati a consule
 Poetelio haud procul Tibure excepti, egressis ad
 opem ferendam Tiburtibus simul cum iis intra portas
 conpelluntur.

egregie cum ab dictatore tum ab consule res gesta est. et consul
 alter Fabius proeliis primum parvis, postremo una insigni pugna,
 cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos devincit.

dictator consulibus in senatu et apud populum magnifice
 conlaudatis et suarum quoque rerum illis remisso honore
 dictatura se abdicavit. Poetelius de Gallis Tiburtibusque
 geminum triumphum egit; Fabio satis visum, ut ovans urbem
 iniret. 
 Inridere 
 inridere 
 Poeteli triumphum Tiburtes:

ubi enim eum secum acie conflixisse? spectatores paucos fugae
 trepidationisque Gallorum extra portas egressos, postquam in se
 quoque fieri impetum viderint et sine discrimine obvios caedi,
 recepisse se intra urbem: eam rem triumpho dignam visam
 Romanis.

ne nimis mirum magnumque censerent tumultum exciere in hostium
 portis, maiorem ipsos trepidationem ante moenia sua visuros.

itaque insequenti anno M. Popilio Laenate Cn. Manlio consulibus
 primo silentio noctis ab Tibure agmine infesto profecti ad urbem
 Romam venerunt.

terrorem repente ex somno excitatis subita res et nocturnus pavor
 praebuit, ad hoc multorum inscitia, qui aut unde hostes
 advenissent;

conclamatum tamen celeriter ad arma est, et portae stationibus
 murique praesidiis firmati; et ubi prima lux mediocrem
 multitudinem ante moenia neque alium quam Tiburtem hostem
 ostendit, duabus portis egressi consules utrimque aciem
 subeuntium iam muros adgrediuntur,

apparuitque occasione magis quam virtute fretos venisse; adeo vix
 primum impetum Romanorum sustinuere. quin etiam bono fuisse
 Romanis adventum eorum constabat, orientemque iam seditionem
 inter patres et plebem metu tam propinqui belli conpressam.

alius adventus hostium fuit proximo anno agris terribilior quam
 urbi:

populabundi Tarquinienses fines Romanos, maxime qua
 ex parte Etruriae adiacent, peragravere; rebusque nequiquam
 repetitis novi consules iis C. Fabius et C. Plautius iussu
 populi bellum indixere; Fabioque ea provincia, Plautio Hernici
 evenere. Gallici quoque belli fama increbrescebat.

sed inter multos terrores solacio fuit pax Latinis petentibus
 data, et magna vis militum ab iis ex foedere vetusto, quod
 multis intermiserant annis, accepta.

quo praesidio cum fulta res Romana esset, levius fuit, quod
 Gallos mox Praeneste venisse atque inde circa Pedum consedisse
 auditum est.

dictatorem dici C. Sulpicium placuit; consul ad id accitus C.
 Plautius dixit; magister equitum dictatori additus M. Valerius.
 hi robora militum ex duobus consularibus exercitibus electa
 adversus Gallos duxerunt.

lentius id aliquanto bellum, quam parti utrique placebat, fuit.
 cum primo Galli tantum avidi certaminis fuissent, deinde Romanus
 miles ruendo in arma ac dimicationem aliquantum Gallicam
 ferociam vinceret, dictatori neutiquam placebat,

quando nulla cogeret res, fortunae se committere adversus hostem,
 quem tempus deteriorem in dies faceret, locis alienis sine
 praeparato commeatu, sine firmo munimento morantem, ad hoc iis
 corporibus animisque, quorum omnis in impetu vis esset, parva
 eadem languesceret mora.

his consiliis dictator bellum trahebat gravemque edixerat poenam,
 si quis iniussu in hostem pugnasset. milites aegre id patientes
 primo in stationibus vigiliisque inter se dictatorem sermonibus
 carpere, interdum patres communiter increpare, quod non
 iussissent per consules geri bellum:

electum esse eximium imperatorem, unicum ducem, qui nihil agenti
 sibi de caelo devolaturam in sinum victoriam censeat. eadem
 deinde haec interdiu propalam ac ferociora his iactare: se
 iniussu imperatoris aut dimicaturos aut agmine Romam ituros;

inmiscerique militibus centuriones, nec in circulis modo fremere,
 sed iam in principiis ac praetorio in unum
 sermones confundi, atque in contionis magnitudinem crescere
 turba et vociferari ex omnibus locis, ut extemplo ad dictatorem
 iretur; verba pro exercitu faceret Sex. Tullius, ut virtute eius
 dignum esset.

septimum primum pilum iam Tullius ducebat, neque erat in
 exercitu, qui quidem pedestria stipendia fecisset, vir factis
 nobilior.

is praecedens 
 militur 
 militum 
 agmen ad tribunal pergit mirantique Sulpicio non
 turbam magis quam turbae principem Tullium,

imperiis oboedientissimum militem, “si licet dicere, dictator,” inquit “condemnatum se universus
 exercitus a te ignaviae ratus et prope ignominiae causa
 destitutum sine armis oravit me, ut suam causam apud te
 agerem.

equidem, sicubi loco cessum, si terga data hosti, si signa foede
 amissa obici nobis possent, tamen hoc a te impetrari aequum
 censerem, ut nos virtute culpam nostram corrigere et abolere 
 fiagitii 
 flagitii 
 memoriam nova gloria patereris.

etiam ad Aliam fusae legiones eandem, quam per pavorem amiserant,
 patriam profectae postea a Veis virtute recuperavere. nobis deum
 benignitate, felicitate tua populique Romani et res et gloria
 est integra.

quamquam de gloria vix dicere ausim, si nos et hostes 
 baud 
 haud 
 secus quam feminas abditos intra vallum omnibus
 contumeliis eludunt, et tu imperator noster, quod aegrius
 patimur, exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus
 iudicas esse et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita
 desperasti, ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse.
 quid enim aliud esse causae credamus,

cur veteranus dux, fortissimus bello, conpressis, quod aiunt,
 manibus sedeas?

utcumque enim se habet res, te de nostra virtute dubitasse videri
 quam nos de tua verius est. sin autem non tuum istuc, sed
 publicum est consilium, et consensus aliqui patrum, non Gallicum
 bellum nos ab urbe, a penatibus nostris ablegatos tenet, quaeso,
 ut ea, quae dicam, non a militibus imperatori dicta censeas, sed a plebe patribus, — quae si, ut vos vestra
 habeatis consilia, sic se sua habituram dicat, quis tandem
 suscenseat?

— milites nos esse, non servos vestros, ad bellum, non in
 exilium missos? si quis det signum, in aciem educat, ut viris ac
 Romanis dignum sit, pugnaturos; si nihil armis opus sit, otium
 Romae potius quam in castris acturos?

haec dicta sint patribus; te, imperator, milites tui oramus, ut
 nobis pugnandi copiam facias. cum vincere cupimus 
 tur 
 tum 
 te duce vincere, tibi lauream insignem deferre, tecum
 triumphantes urbem inire, tuum sequentes currum Iovis optimi
 maximi templum gratantes ovantesque adire.”

orationem Tulli exceperunt preces multitudinis, et undique, ut
 signum daret, ut capere — arma iuberet, clamabant.

dictator quamquam rem bonam exemplo 
 baud 
 haud 
 probabili actam censebat, tamen facturum, quod milites
 vellent, in se recepit Tulliumque
 secreto, quaenam haec res sit aut quo acta more,
 percunctatur.

Tullius magno opere a dictatore petere, ne se oblitum disciplinae
 militaris, ne sui neve imperatoriae maiestatis crederet;
 multitudini concitatae, quae ferme auctoribus similis esset, non
 subtraxisse se ducem, ne quis alius, quales mota creare
 multitudo soleret, existeret;

nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum; illi quoque
 tamen videndum magno opere esse, ut exercitum in potestate
 haberet; differri non posse adeo concitatos animos; ipsos sibi
 locum ac tempus pugnandi sumpturos, si ab imperatore non
 detur.

dum haec loquuntur, iumenta forte pascentia extra vallum Gallo
 abigenti duo milites Romani ademerunt. in eos saxa coniecta a
 Gallis, deinde ab Romana statione clamor ortus ac procursum
 utrimque est.

iamque 
 baud 
 haud 
 procul iusto proelio res erat, ni celeriter diremptum
 certamen per centuriones esset. adfirmata certe eo casu Tulli
 apud dictatorem fides est; nec recipiente iam dilationem re in
 posterum diem edicitur acie pugnaturos.

dictator tamen, ut qui magis animis quam viribus
 fretus ad certamen descenderet, omnia circumspicere atque
 agitare coepit, ut arte aliqua terrorem hostibus incuteret.
 sollerti animo rem novam excogitat, qua deinde multi nostri
 atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi
 sunt.

mulis strata detrahi iubet binisque tantum centunculis relictis
 agasones partim captivis partim aegrorum armis ornatos inponit.
 his fere mille effectis centum admiscet equites

et nocte super castra in montes evadere ac silvis se occultare
 iubet neque inde ante moveri, quam ab se acceperint signum.

ipse, ubi inluxit, in radicibus montium extendere aciem coepit
 sedulo, ut adversus montes consisteret hostis.

instructo vani terroris apparatu, qui quidem terror plus paene
 veris viribus profuit, primo credere duces Gallorum non
 descensuros in aequum Romanos; deinde, ubi degressos repente
 viderunt, et ipsi avidi certaminis in proelium ruunt, priusque
 pugna coepit, quam signum ab ducibus daretur.

acrius invasere Galli dextrum cornu; neque sustineri potuissent,
 ni forte eo loco dictator fuisset Sex.

Tullium nomine increpans rogitansque, “sicine pugnaturos milites
 spopondisset; ubi illi clamores sint arma poscentium, ubi minae
 iniussu imperatoris proelium inituros; en ipsum imperatorem
 clara voce vocare ad proelium et ire armatum ante prima signa;
 ecquis sequeretur eorum, qui modo ducturi fuerint, in castris
 feroces, in acie pavidi.” 
 Vera 
 uera 
 audiebant;

itaque tantos pudor stimulos admovit, ut ruerent in hostium tela
 alienatis a memoria periculi animis. hic primo impetus prope
 vecors turbavit hostes, eques deinde emissus turbatos avertit.
 ipse dictator,

postquam labantem una parte vidit aciem, signa in laevum cornu
 confert, quo turbam hostium congregari cernebat, et iis, qui in
 monte erant, signum, quod convenerat, dedit.

ubi inde quoque novus clamor ortus est et tendere obliquo monte
 ad castra Gallorum visi sunt, tum metu, ne excluderentur, omissa
 pugna est, cursuque effuso ad castra
 ferebantur.

ubi cum occurrisset eis M. Valerius magister equitum, qui
 profligato dextro cornu obequitabat hostium munimentis,

ad montes silvasque vertunt fugam plurimique ibi a fallaci
 equitum specie agasonibusque excepti sunt; et eorum, quos pavor
 pertulerat in silvas, atrox caedes post sedatum proelium
 fuit.

nec alius post M. Furium quam C. Sulpicius iustiorem de Gallis
 egit triumphum. auri quoque ex Gallicis spoliis satis magnum
 pondus saxo quadrato saeptum in Capitolio sacravit. eodem anno
 et a consulibus vario eventu bellatum;

nam Hernici a C. Plautio devicti subactique sunt. Fabius collega
 eius incaute atque inconsulte adversus Tarquinienses
 pugnavit.

nec in acie tantum ibi cladis acceptum, quam quod trecentos
 septem milites Romanos captos Tarquinienses immolarunt, qua
 foeditate supplicii aliquanto ignominia populi Romani
 insignitior fuit.

accessit ad 
 ear 
 eam 
 cladem et vastatio Romani agri, quam Privernates,
 Veliterni deinde, incursione repentina fecerunt.

eodem anno duae tribus, Pomptina et Publilia, additae; ludi
 votivi, quos M. Furius dictator voverat, facti; et de ambitu ab
 C. Poetelio tribuno plebis auctoribus patribus 
 tur 
 tum 
 primum ad populum latum est; eaque rogatione novorum
 maxime hominum ambitionem,

qui nundinas et conciliabula obire soliti erant, conpressam
 credebant.

haud aeque laeta patribus insequenti anno C. Marcio Cn. Manlio
 consulibus de unciario faenore a M. Duillio L. Menenio tribunis
 plebis rogatio est perlata; et plebs aliquanto 
 ear 
 eam 
 cupidius scivit.

ad bella nova priore anno destinata Falisci quoque hostes exorti
 duplici crimine, quod et cum Tarquiniensibus iuventus eorum
 militaverat, et eos, qui Falerios perfugerant, cum male pugnatum
 est, repetentibus fetialibus Romanis non reddiderant.

ea provincia Cn. Manlio obvenit. Marcius exercitum in agrum Privernatem, integrum pace longinqua, induxit
 militemnque 
 pracda 
 praeda 
 inplevit. ad copiam rerum addidit munificentiam, quod
 nihil in publicum secernendo augenti rem privatum militi
 favit.

Priverlates cum ante moenia sua castris permunitis consedissent,
 vocatis ad contionem militibus “castra nunc” inquit “vobis
 hostium urbemque praedae do, si mihi pollicemini vos fortiter in
 acie operam navaturos nec praedae magis quam pugnae paratos
 esse.”

signum poscunt ingenti clamore celsique et spe 
 baud 
 haud 
 dubia feroces in proelium vadunt. ibi ante signa Sex.
 Tullius, de quo ante dictum est, exclamat: “aspice, imperator”
 inquit, “quem ad modum exercitus tuus tibi promissa praestet”
 piloque posito stricto gladio in hostem impetum facit.

sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu avertere
 hostem; fusum inde ad oppidum persecuti, cum iam scalas moenibus
 admoverent, in deditionem 
 urbemn 
 urbem 
 acceperunt. triumphus de Privernatibus actus. 
 Ab 
 ab 
 altero consule nihil memorabile gestum,

nisi quod legem novo exemplo ad Sutrium in castris tributim de
 vicesima eorum, qui manu mitterentur, tulit. patres, quia ea
 lege haud parvum vectigal inopi aerario additum esset, auctores
 fuerunt;

ceterum tribuni plebis non tam lege quam exemplo moti, ne quis
 postea populum sevocaret, capite sanxerunt; nihil enim non per
 milites iuratos in consulis verba quamvis perniciosum populo, si
 id liceret, ferri posse.

eodem anno C. Licinius Stolo a M. Popilio Laenate sua lege decem
 milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio
 possideret emancipandoque filium fraudem legi fecisset.

novi consules inde, M. Fabius Ambustus iterum et M. Popilius
 Laenas iterum,

duo bella habuere, facile alterum cum Tiburtibus, quod Laenas
 gessit, qui hoste in urbem conpulso agros vastavit;

Falisci Tarquiniensesque alterum consulem prima pugna fuderunt.
 inde terror maximus fuit, quod sacerdotes eorum facibus ardentibus anguibusque praelatis incessu furiali
 militem Romanum insueta turbaverunt specie. et 
 tur 
 tum 
 quidem velut lymphati et attoniti munimentis suis
 trepido agmine inciderunt;

deinde, ubi consul legatique ac tribuni puerorum ritu vana
 miracula paventes inridebant increpabantque, vertit animos
 repente pudor, et in ea ipsa, quae fugerant, velut caeci
 ruebant.

discusso itaque vano apparatu hostium cum in ipsos armatos se
 intulissent, averterunt totam aciem; castrisque etiam eo die
 potiti praeda ingenti parta victores reverterunt, militaribus
 iocis cum apparatum hostium 
 tur 
 tum 
 suum increpantes pavorem.

concitatur deinde omne nomen Etruscum, et Tarquiniensibus
 Faliscisque ducibus ad salinas perveniunt. adversus eum terrorem
 dictator C. Marcius Rutilus primus de plebe dictus magistrum
 equitum item de plebe C. Plautium dixit.

id vero patribus indignum videri, etiam dictaturam iam in
 promiscuo esse; omnique ope inpediebant, ne quid dictatori ad id
 bellum decerneretur parareturve. eo promptius cuncta ferente
 dictatore populus iussit.

profectus ab urbe utraque parte Tiberis ratibus exercitu,
 quocumque fama hostium ducebat, traiecto multos populatores
 agrorum vagos palantes oppressit;

castra quoque necopinato adgressus cepit et octo milibus hostium
 captis, ceteris aut caesis aut ex agro Romano fugatis sine
 auctoritate patrum populi iussu triumphavit. quia

nec per dictatorem plebeium nec per consulem comitia consularia
 haberi volebant et alter consul Fabius bello retinebatur, res ad
 interregnum rediit. interreges deinceps Q. Servilius Ahala,

M. Fabius, Cn. Manlius, C. Fabius, C. Sulpicius, L. Aemilius, Q.
 Servilius, M. Fabius Ambustus.

in secundo interregno orta contentio est, quod duo patricii
 consules creabantur, intercedentibusque tribunis interrex Fabius
 aiebat in duodecim tabulis legem esse, ut, quodcumque postremum
 populus iussisset, id ius ratumque esset; iussum 
 populi et suffragia esse.

cum intercedendo tribuni nihil aliud, quam ut differrent comitia,
 valuissent, duo patricii consules creati sunt, C. Sulpicius
 Peticus tertium M. Valerius Publicola, 
 eodenmque 
 eodemque 
 die magistratum inierunt.

Quadringentesimo anno quam urbs Romana condita erat, quinto
 tricesimo quam a Gallis reciperata, ablato post undecimum annum
 a plebe consulatu patricii consules ambo ex interregno
 magistratum iniere, C. Sulpicius Peticus tertium M. Valerius
 Publicola.

Empulum eo anno ex Tiburtibus haud memorando certamine captum,
 sive duorum consulum auspicio bellum ibi gestum est, ut
 scripsere quidam, seu per idem tempus Tarquiniensium quoque sunt
 vastati agri ab Sulpicio consule, quo Valerius adversus Tiburtes
 legiones duxit.

Domi 
 domi 
 maius certamen consulibus cum plebe ac tribunis erat.
 fidei iam suae, non solum virtutis ducebant esse, ut accepissent
 duo patricii consulatum, ita ambobus patriciis mandare:

quin aut toto cedendum esse, ut plebeius iam magistratus
 consulatus fiat, aut totum possidendum, quam possessionem
 integram a patribus accepissent.

plebes contra fremit: quid se vivere, quid in parte civium
 censeri, si, quod duorum hominum virtute, L. Sexti ac C. Licini,
 partum sit, id obtinere universi non possint?

vel reges, vel decemviros, vel si quod tristius sit imperii
 nomen, patiendum esse potius, quam ambos patricios consules
 videant,

nec in vicem pareatur atque imperetur, sed pars altera in aeterno
 imperio locata plebem nusquam alio natam quam ad serviendum
 putet.

non desunt tribuni auctores turbarum, sed inter concitatos per se
 omnes vix duces eminent.

aliquotiens frustra in campum descensum cum esset multique per
 seditiones acti comitiales dies, postremo victae perseverantia
 consulum plebis eo dolor erupit, ut tribunos, actum esse de
 libertate vociferantes relinquendumque non campum
 iam solum sed etiam urbem, captam atque oppressam regno
 patriciorum, maesta plebs sequeretur.

consules relicti a parte populi per infrequentiam comitia nihilo
 segnius perficiunt. creati consules ambo patricii, M. Fabius
 Ambustus tertium T. Quinctius. in quibusdam annalibus pro T.
 Quinctio M. Popilium consulem invenio.

duo bella eo anno prospere gesta. cum Tiburtibus usque ad
 deditionem pugnatum. Sassula ex his urbs capta; ceteraque oppida
 eandem fortunam habuissent, ni universa gens positis armis in
 fidem consulis venisset.

triumphatum de Tiburtibus; alioquin mitis victoria fuit. in
 Tarquinienses acerbe saevitum; multis mortalibus in acie caesis
 ex ingenti captivorum numero trecenti quinquaginta octo delecti,
 nobilissimus quisque, qui Romam mitterentur; vulgus aliud
 trucidatum.

nec populus in eos, qui missi Romam erant, mitior fuit; medio in
 foro omnes virgis caesi ac securi percussi. id pro immolatis in
 foro Tarquiniensium Romanis poenae hostibus redditum.

res bello bene gestae, ut Samnites quoque amicitiam peterent,
 effecerunt. legatis eorum comiter ab senatu responsum, foedere
 in societatem accepti.

non eadem domi quae militiae fortuna erat plebi Romanae. nam etsi
 unciario faenore facto levata usura erat, sorte ipsa obruebantur
 inopes nexumque inibant; eo nec patricios ambo consules neque
 comitiorum curam publicave studia prae privatis incommodis plebs
 ad animum admittebat.

consulatus uterque apud patricios manet; consules creati C.
 Sulpicius Peticus quartum M. Valerius Publicola iterum. in
 bellum Etruscum intentam civitatem, quia Caeritem populum
 misericordia consanguinitatis Tarquiniensibus adiunctum fama
 ferebatur, legati Latini ad Volscos convertere nuntiantes
 exercitum conscriptum armatumque iam suis finibus inminere; inde
 populabundos in agrum Romanum venturos esse.

censuit igitur senatus neutram neglegendam rem
 esse, utroque legiones scribi consulesque sortiri provincias
 iussit.

inclinavit deinde pars maior curae in Etruscum bellum, postquam
 litteris Sulpici consulis, cui Tarquinii provincia evenerat,
 cognitum est depopulatum agrum circa Romanas salinas praedaeque
 partem in Caeritum fines avectam et haud dubie iuventutem eius
 populi inter praedatores fuisse.

itaque Valerium consulem, Volscis oppositum castraque ad finem
 Tusculanum habentem, revocatum inde senatus dictatorem dicere
 iussit.

T. Manlium L. f. dixit. is cum sibi magistrum equitum A.
 Cornelium Cossum dixisset, consulari exercitu contentus ex
 auctoritate patrum ac populi iussu Caeritibus bellum
 indixit.

tum primum Caerites, tamquam in verbis hostium vis maior ad
 bellum significandum quam in suis factis, qui per populationem
 Romanos lacessierant, esset, verus belli terror invasit, et,
 quam non suarum virium ea dimicatio esset, cernebant;

paenitebatque populationis, et Tarquinienses 
 execrabantur 
 exsecrabantur 
 defectionis auctores; nec arma aut bellum quisquam
 apparare, sed pro se quisque legatos mitti iubebat ad petendam
 erroris veniam.

legati senatum cum adissent, ab senatu reiecti ad populum deos
 rogaverunt, quorum sacra bello Gallico accepta rite
 procurassent, ut Romanos florentes ea sui misericordia caperet,
 quae se rebus adfectis quondam populi Romani cepisset;

conversique ad delubra Vestae hospitium flaminum Vestaliumque ab
 se caste ac religiose cultum invocabant:

eane meritos crederet quisquam hostes repente sine causa factos?
 aut, si quid hostiliter fecissent, consilio id magis quam furore
 lapsos fecisse, ut sua vetera beneficia, locata praesertim apud
 tam gratos, novis conrumperent maleficiis florentemque populum
 Romanum ac felicissimum bello sibi desumerent hostem, cuius
 adflicti 
 amicitiani 
 amicitiam 
 petissent?

ne appellarent consilium, quae vis ac necessitas appellanda
 esset. transeuntes agmine infesto per agrum suum
 Tarquinienses, cum praeter viam nihil petissent, traxisse
 quosdam agrestium populationis eius, quae sibi crimini detur,
 comites.

eos seu dedi placeat, dedere se paratos esse, seu supplicio
 adfici, daturos poenas. Caere, sacrarium populi Romani,
 deversorium sacerdotum ac receptaculum Romanorum sacrorum,
 intactum inviolatumque crimine belli hospitio Vestalium
 cultisque dis darent.

movit populum non tam causa praesens quam vetus meritum, ut
 maleficii quam beneficii potius inmemores essent. itaque pax
 populo Caeriti data, indutiasque in centum annos factas in aes
 referri placuit.

in Faliscos eodem noxios crimine vis belli conversa est, sed
 hostes nusquam inventi. cum populatione peragrati fines essent,
 ab oppugnatione urbium temperatum; legionibusque Romam reductis
 reliquum anni muris turribusque reficiendis consumptum et aedis
 Apollinis dedicata est.

extremo anno comitia consularia certamen patrum ac plebis
 diremit, tribunis negantibus passuros comitia haberi, ni
 secundum Liciniam legem haberentur, dictatore obstinato tollere
 potius totum e re publica consulatum quam promiscuum patribus ac
 plebi facere.

prolatandis igitur comitiis cum dictator magistratu abisset, res
 ad interregnum rediit. infestam inde patribus plebem interreges
 cum accepissent, ad undecimum interregem seditionibus certatum
 est.

legis Liciniae patrocinium tribuni iactabant; propior dolor plebi
 faenoris ingravescentis erat, curaeque privatae in certaminibus
 publicis erumpebant.

quorum taedio patres L. Cornelium Scipionem interregem concordiae
 causa observare legem Liciniam comitiis consularibus 
 iusseres. 
 iussere. 
 P. Valerio Publicolae datus e plebe collega C. Marcius
 Rutilus.

inclinatis semel in concordiam animis novi consules faenebrem
 quoque rem, quae distinere una animos videbatur, levare adgressi
 solutionem alieni aeris in publicam curam verterunt quinqueviris
 creatis, 
 cqups 
 quos 
 mensarios ab dispensatione pecuniae
 appellarunt.

meriti aequitate curaque sunt, ut per omnium annalium monumenta
 celebres nominibus essent; fuere autem C. Duillius, P. Decius
 Mus, M. Papirius, Q. Publilius et T. Aemilius.

qui rem difficillimam tractatu et plerumque parti utrique, semper
 certe alteri gravem cum alia moderatione 
 tur 
 tum 
 inpendio magis publico quam iactura sustinuerunt.

tarda enim nomina et inpeditiora inertia debitorum quam
 facultatibus aut aerarium mensis cum aere in foro positis
 dissolvit, ut populo prius caveretur, aut aestimatio aequis
 rerum pretiis liberavit, ut non modo sine iniuria sed etiam sine
 querimoniis partis utriusque exhausta vis ingens aeris alieni
 sit. 
 Terror 
 terror 
 inde vanus belli Etrusci,

cum coniurasse duodecim populos fama esset, dictatorem dici
 coegit; dictus in castris — eo enim ad consules missum senatus
 consultum est — C. Iulius, cui magister equitum adiectus L.
 Aemilius. ceterum foris tranquilla omnia fuere.

temptatum domi per dictatorem, ut ambo patricii consules
 crearentur, rem ad interregnum perduxit.

duo interreges C. Sulpicius et M. Fabius interpositi obtinuere,
 quod dictator frustra tetenderat, mitiore iam plebe ob recens
 meritum levati aeris alieni, ut ambo patricii consules
 crearentur.

creati ipse C. Sulpicius Peticus, qui prior interregno abiit, et
 T. Quinctius Poenus; quidam Caesonem, alii Gaium nomen Quinctio
 adiciunt. 
 Ad 
 ad 
 bellum ambo profecti,

Faliscum Quinctius, Sulpicius Tarquiniense, nusquam acie
 congresso hoste cum agris magis quam cum hominibus urendo
 populandoque gesserunt bella;

cuius lentae velut tabis senio victa utriusque pertinacia populi
 est, ut primum a consulibus, dein permissu eorum ab senatu
 indutias peterent. in quadraginta annos impetraverunt.

ita 
 positar 
 posita 
 duorum bellorum, quae inminebant, cura, dum aliqua ab
 armis quies esset, quia solutio aeris alieni
 multarum rerum mutaverat dominos, censum agi placuit.

ceterum cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus
 censuram se petere C. Marcius Itutilus, qui primus dictator de
 plebe fuerat, concordiam ordinum turbavit. quod videbatur quidem
 tempore alieno fecisse,

quia ambo 
 turn 
 tum 
 forte patricii consules erant, qui rationem eius se
 habituros negabant;

sed et ipse constantia inceptum obtinuit, et tribuni omni vi,
 reciperaturi ius consularibus comitiis amissum, adiuverunt, et
 cum ipsius viri maiestas nullius honoris fastigium non aequabat,
 tum per eundem, qui ad dictaturam aperuisset viam, censuram
 quoque in partem vocari plebes volebat.

nec variatum comitiis est, quin cum Gnaeo Manlio censor Marcius
 crearetur. dictatorem quoque hic annus habuit M. Fabium nullo
 terrore belli, sed ne Licinia lex comitiis consularibus
 observaretur. magister equitum dictatori additus Q.
 Servilius.

nec tamen dictatura potentiorem eum consensum patrum consularibus
 comitiis fecit, quam censoriis fuerat.

M. Popilius Laenas a plebe consul, a patribus L. Cornelius Scipio
 datus. fortuna quoque inlustriorem plebeium consulem fecit;

nam cum ingentem Gallorum exercitum in agro Latino castra
 posuisse nuntiatum esset, Scipione gravi morbo inplicito
 Gallicum bellum Popilio extra ordinem datum.

is inpigre exercitu scripto, cum omnis extra portam Capenam ad
 Martis aedem convenire armatos iuniores iussisset signaque eodem
 quaestores ex aerario deferre, quattuor expletis legionibus quod
 superfuit militum P. Valerio Publicolae praetori tradidit,

auctor patribus scribendi alterius exercitus, quod ad incertos
 belli eventus subsidium rei publicae esset.

ipse iam satis omnibus instructis conparatisque ad hostem pergit.
 cuius ut prius nosceret vires quam periculo ultimo temptaret, in
 tumulo, quem proximum castris 
 Gallorur 
 Gallorum 
 capere potuit, vallum ducere coepit. gens ferox

et ingenii avidi ad pugnam cum procul visis Romanorum signis, ut
 extemplo proelium initura, explicuisset aciem, postquam neque in
 aequum demitti agmen vidit et cum loci altitudine tum vallo
 etiam tegi Romanos, perculsos pavore rata simul opportuniores,
 quod intenti tum maxime operi essent, truci clamore
 adgreditur.

ab Romanis nec opus intermissum — triarii erant, qui muniebant —
 , et ab hastatis principibusque, qui pro munitoribus intenti
 armatique steterant, proelium initum.

praeter virtutem locus quoque superior adiuvit, ut pila omnia
 hastaeque non tamquam ex aequo missa vana, quod plerumque fit,
 caderent, sed omnia librata ponderibus figerentur;

oneratique telis Galli, quibus aut corpora transfixa aut
 praegravata inhaerentibus gerebant scuta, cum cursu paene in
 adversum subissent, primo incerti restitere; dein,

cum ipsa cunctatio et his animos minuisset et auxisset hosti,
 inpulsi retro ruere alii super alios stragemque inter se caede
 ipsa foediorem dare; adeo praecipiti turba obtriti plures quam
 ferro necati.

necdum certa Romanis victoria erat; alia in campum degressis
 supererat moles;

namque multitudo Gallorum sensum omnem talis damni exsuperans,
 velut nova rursus exoriente acie, integrum militem adversus
 victorem hostem ciebat;

stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis
 subeunda dimicatio erat, et quod consul, dum inter primores
 incautus agitat, laevo umero matari prope traiecto cesserat
 parumper ex acie.

iamque omissa cunctando victoria erat, cum consul vulnere
 alligato revectus ad prima signa “quid stas, miles?” inquit;
 “non cum Latino Sabinoque hoste res est, quem victum armis
 socium ex hoste facias;

in beluas strinximus ferrum; hauriendus aut dandus est sanguis.
 propulistis a castris, supina valle praecipites egistis, stratis
 corporibus hostium superstatis; conplete eadem strage campos,
 qua montis replestis.

nolite expectare, dum stantes vos fugiant; inferenda sunt signa
 et vadendam in hostem.”

his adhortationibus iterum coorti pellunt loco primos manipulos
 Gallorum; cuneis deinde in medium agmen perrumpunt.

inde barbari dissipati, quibus nec certa imperia nec duces
 essent, vertunt impetum in suos; fusique per campos et praeter
 castra etiam sua fuga praelati, quod editissimum inter aequales
 tumulos occurrebat oculis, arcem Albanam petunt.

consul non ultra castra insecutus, quia et vulnus degravabat et
 subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda
 omni castrorum militi data victorem exercitum opulentumque
 Gallicis spoliis Romam reduxit.

moram triumpho vulnus consulis attulit eademque causa dictatoris
 desiderium senatui fecit, ut esset, qui aegris consulibus
 comitia haberet.

dictator L. Furius Camillus dictus, addito magistro equitum P.
 Cornelio Scipione, reddidit patribus possessionem pristinam
 consulatus. ipse ob id meritum ingenti patrum studio creatus
 consul collegam Ap. Claudium Crassum dixit.

priusquam inirent novi consules magistraturn, triumphus a Popilio
 de Gallis actus magno favore plebis; mussantesque inter se
 rogitabant, num quem plebei consulis paeniteret;

simul dictatorem increpabant, qui legis Liciniae spretae mercedem
 consulatum , privata cupiditate quam publica
 iniuria foediorem, cepisset, ut se ipse consulem dictator
 crearet. annus multis variisque motibus fuit insignis.

Galli ex Albanis montibus, quia hiemis vim pati nequiverant, per
 campos maritumaque loca vagi populabantur;

mare infestum classibus Graecorum erat oraque litoris Antiatis
 Laurensque tractus et Tiberis ostia, ut praedones maritimi cum
 terrestribus congressi ancipiti semel proelio decertarint
 dubiique discesserint in castra Galli, Graeci retro ad naves, 
 victQs 
 uictos 
 se an victores putarent.

inter hos longe maximus extitit terror concilia populorum
 Latinorum ad lucum Ferentinae habita responsumque 
 haud ambiguum imperantibus milites Romanis datum, absisterent
 imperare iis, quorum auxilio egerent;

Latinos pro sua libertate potius quam pro alieno imperio laturos
 arma.

Inter 
 inter 
 duo simul bella externa defectione etiam sociorum
 senatus anxius cum cerneret metu tenendos, quos fides non
 tenuisset, contendere omnes 
 imperil 
 imperii 
 vires consules dilectu habendo iussit; civili quippe
 standum exercitu esse, quando socialis coetus 
 desereret.

undique, non urbana tantum sed etiam agresti iuventute, decem
 legiones scriptae dicuntur quaternum milium et ducenorum peditum
 equitumque trecenorum, quem nunc novum exercitum,

si qua externa vis ingruat, hae vires populi Romani, quas vix
 terrarum capit orbis, contractae in unum haud facile efficiant;
 adeo in quae laboramus sola crevimus, divitias luxuriamque.

Inter 
 inter 
 cetera tristia eius anni consul alter Ap. Claudius in
 ipso belli apparatu moritur, redieratque res ad Camillum,

cui unico consuli vel ob aliam dignationem haud subiciendam
 dictaturae vel ob omen faustum ad Gallicum tumultum cognominis
 dictatorem adrogari 
 baud 
 haud 
 satis decorum visum est patribus.

consul duabus legionibus urbi praepositis, octo cum L. Pinario
 praetore divisis, memor paternae virtutis Gallicum sibi bellum
 extra sortem sumit, praetorem maritimam oram tutari Graecosque
 arcere litoribus iussit.

et cum in agrum Pomptinum descendisset, quia neque in campis
 congredi nulla cogente re volebat, et prohibendo populationibus,
 quos rapto vivere necessitas cogeret, satis domari credebat
 hostem, locum idoneum stativis delegit.

ubi cum in stationibus quieti tempus
 tererent, Gallus processit magnitudine atque armis insignis;
 quatiensque scutum hasta cum silentium fecisset, provocat per
 interpretem unum ex Romanis, qui secum ferro decernat.

M. erat Valerius tribunus militum adulescens, qui haud 
 indigniorenm 
 indigniorem 
 eo decore se 425) quam T. Manlium ratus,
 prius sciscitatus consulis voluntatem in medium armatus
 processit.

minus insigne certamen humanum numine interposito decorum factum;
 namque conserenti iam manum Romano corvus repente in galea
 consedit in hostem versus.

quod primo ut augurium caelo missum laetus accepit tribunus,
 precatus deinde: si divus, si diva esset, qui sibi praepetem
 misisset, volens propitius adesset.

dictu 
 mirabile! 
 mirabile 
 tenuit non solum ales captam semel sedem, sed
 quotienscumque certamen initum est, levans se alis os oculosque
 hostis rostro et unguibus adpetit, donec territum prodigii talis
 visu oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat;
 corvus ex conspectu elatus orientem petit. Hactenus quietae
 utrimque stationes fuere;

postquam spoliare corpus caesi hostis tribunus coepit, nec Galli
 se statione tenuerunt et Romanorum cursus ad victorem etiam
 ocior fuit. ibi circa iacentis Galli corpus contracto certamine
 pugna atrox concitatur.

iam non manipulis proximarum stationum sed legionibus utrimque
 effusis res geritur. Camillus laetum militem victoria tribuni,
 laetum tam praesentibus ac secundis dis ire in proelium iubet;
 ostentansque insignem spoliis tribunum “hunc imitare, miles,”
 aiebat “et circa iacentem ducem sterne Gallorum catervas.”

di hominesque illi adfuere pugnae, depugnatumque haudquaquam
 certamine ambiguo cum Gallis est; adeo duorum militum eventum,
 inter quos pugnatum erat, utraque acies animis praeceperat.

inter primos, quorum concursus alios exciverat, atrox proelium
 fuit; alia multitudo, priusquam ad coniectum teli veniret, terga
 vertit. primo per Volscos Falernumque agrum dissipati sunt; inde
 Apuliam ac mare superum petierunt.

consul contione advocata laudatum tribunum decem bubus aureaque
 corona donat; ipse iussus ab senatu bellum maritimum curare cum
 praetore iunxit castra.

ibi quia res trahi segnitia Graecorum non committentium se in aciem videbantur, dictatorem comitiorum
 causa T. Manlium Torquatum ex auctoritate senatus dixit.

dictator magistro equitum A. Cornelio Cosso dicto comitia
 consularia habuit aemulumque decoris sui absentem M. Valerium
 Corvum — id enim illi deinde cognominis fuit — summo favore
 populi, tres et viginti natum annos, consulem renuntiavit.

collega Corvo de plebe M. Popilius Laenas, quartum consul
 futurus, datus est. cum Graecis a Camillo nulla memorabilis
 gesta res; 
 nee 
 nec 
 illi terra nec Romanus mari bellator erat. postremo
 cum litoribus arcerentur,

aqua etiam praeter cetera necessaria usui deficiente Italiam
 reliquere.

cuius populi ea cuiusque gentis classis fuerit, nihil certi est.
 maxime Siciliae fuisse tyrannos crediderim; nam ulterior Graecia
 ea tempestate intestino fessa bello iam Macedonum opes
 horrebat.

exercitibus dimissis cum et foris pax et domi concordia ordinum
 otium esset, ne nimis laetae res essent, pestilentia civitatem
 adorta coegit senatum imperare decemviris, ut libros Sibyllinos
 inspicerent; eorumque monitu lectisternium fuit.

eodem anno Satricum ab Antiatibus colonia deducta restitutaque
 urbs, quam Latini diruerant;

et cum Carthaginiensibus legatis Romae foedus ictum, cum
 amicitiam ac 
 societater 
 societatem 
 petentes venissent. idem otium domi forisque mansit T.
 Manlio Torquato, C. Plautio consulibus. semunciarium tantum ex
 unciario faenus factum, et in pensiones aequas triennii, ita ut
 quarta praesens esset, solutio aeris alieni dispensata est;

et sic quoque parte plebis adfecta fides tamen publica privatis
 difficultatibus potior ad curam senatui fuit. levatae maxime
 res, quia tributo ac dilectu supersessum.

Tertio anno post Satricum restitutum a Volscis M. Valerius Corvus
 iterum consul cum C. Poetelio factus, cum ex Latio nuntiatum
 esset legatos ab Antio circumire populos Latinorum ad
 concitandum bellum, priusquam plus hostium fieret,
 Volscis arma inferre iussus ad Satricum exercitu infesto
 pergit.

quo 
 cumn 
 cum 
 Antiates aliique Volsci praeparatis iam ante, si quid
 ab Roma moveretur, copiis occurrissent, nulla mora inter
 infensos diutino odio dimicandi facta est.

Volsci, ferocior ad rebellandum quam ad bellandum gens, certamine
 victi fuga effusa Satrici moenia petunt. et ne in muris quidem
 satis firma spe, cum corona militum cincta iam scalis caperetur
 urbs, ad quattuor milia militum praeter multitudinem inbellem
 sese dedidere. oppidum dirutum atque incensum;

ab aede tantum matris Matutae abstinuere ignem. praeda omnis
 militi data. extra praedam quattuor milia deditorum habita; eos
 vinctos consul ante currum triumphans egit; venditis deinde
 magnam pecuniam in aerarium redegit. sunt,

qui hanc multitudinem captivam servorum fuisse scribant, idque
 magis veri simile est quam deditos venisse.

hos consules secuti sunt M. Fabius Dorsuo, Ser.

Sulpicius Camerinus. Auruncum inde bellum ab repentina
 populatione coeptum, metuque, ne id factum populi unius,
 consilium omnis nominis Latini esset, dictator velut adversus
 armatum iam Latium L. Furius creatus magistrum equitum Cn.
 Manlium Capitolinum dixit;

et cum, quod per magnos tumultus fieri solitum erat, iustitio
 indicto dilectus sine vacationibus habitus esset, legiones,
 quantum maturari potuit, in Auruncos ductae. ibi praedonum magis
 quam hostium animi inventi; prima itaque acie debellatum
 est.

dictator tamen, quia et ultro bellum intulerant et sine
 detractatione se certamini offerebant, deorum quoque opes
 adhibendas ratus inter ipsam dimicationem aedem Iunoni Monetae
 vovit; cuius damnatus voti cum victor Romam revertisset,
 dictatura se abdicavit.

senatus duumviros ad 
 earn 
 eam 
 aedem pro amplitudine populi Romani faciendam creari
 iussit; locus in arce destinatus, quae area aedium M. Manli Capitolini fuerat.

consules dictatoris exercitu ad bellum Volscum usi Soram ex
 hostibus, incautos adorti, ceperunt. anno post, quam vota erat,
 aedes Monetae dedicatur C. Marcio Rutilo tertium, T. Manlio
 Torquato iterum consulibus.

prodigium extemplo dedicationem secutum, simile vetusto montis
 Albani prodigio; namque et lapidibus pluit et nox interdiu visa
 intendi; librisque inspectis cum plena religione civitas esset,
 senatui placuit dictatorem feriarum constituendarum causa
 dici.

dictus P. Valerius Publicola; magister equitur ei Q. Fabius
 Ambustus datus est. non tribus 
 tantur 
 tantum 
 supplicatum ire placuit, sed finitimos etiam populos,
 ordoque iis, quo quisque die supplicarent, statutus. iudicia eo
 anno populi tristia in faeneratores facta,

quibus ab aedilibus dicta dies esset, traduntur. et res haud ulla
 insigni ad memoriam causa ad interregnum rediit;

eo interregno, ut id actum videri posset, ambo patricii consules
 creati sunt M. Valerius Corvus tertium, A. Cornelius Cossus.

maiora iam hinc bella et viribus hostium et vel longinquitate
 regionum vel temporum spatio, quibus bellatum est, dicentur.
 namque eo anno adversus Samnites, gentem opibus armisque
 validam, mota arma;

Samnitium bellum ancipiti Marte gestum Pyrrhus hostis, Pyrrhum
 Poeni secuti. quanta rerum moles! quotiens in extrema
 periculorum ventum, ut in hanc magnitudinem, quae vix
 sustinetur, erigi imperium posset!

belli autem causa cum Samnitibus Romanis, cum societate
 amicitiaque iuncti essent, extrinsecus venit, non orta inter
 ipsos est.

Samnites Sidicinis iniusta arma, quia viribus plus poterant, cum
 intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere
 Campanis sese coniungunt.

Campani magis nomen ad praesidium sociorum quam vires cum
 attulissent, fluentes luxu ab duratis usu armorum in 
 Sidicino pulsi agro, in se deinde molem omnem
 belli verterunt.

namque Samnites omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum
 Campanos adorti, unde aeque facilis victoria, praedae atque
 gloriae plus esset, Tifata, inminentis Capuae colles, cum
 praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in
 planitiem, quae Capuam Tifataque interiacet.

ibi rursus acie dimicatum; adversoque proelio Campani intra
 moenia conpulsi, cum robore iuventutis suae acciso nulla
 propinqua spes esset, coacti sunt ab Romanis petere
 auxilium.

legati introducti in senatum maxime in hanc sententiam locuti
 sunt: “populus nos Campanus legatos ad vos, patres conscripti,
 misit amicitiam in perpetuum, auxilium praesens a vobis
 petitum.

quam si secundis rebus nostris petissemus, sicut coepta celerius,
 ita infirmiore vinculo contracta esset; 
 tune 
 tunc 
 enim, ut qui ex aequo nos venisse in amicitiam
 meminissemus, amici forsitan pariter ac nunc, subiecti atque
 obnoxii vobis minus essemus;

nunc, misericordia vestra conciliati auxilioque in dubiis rebus
 defensi, beneficium quoque acceptum colamus oportet, ne ingrati
 atque omni ope divina humanaque indigni videamur.

neque hercule, quod Samnites priores amici sociique vobis facti
 sunt, ad id valere arbitror, ne nos in amicitiam accipiamur, sed
 ut vetustate et gradu honoris nos praestent; neque enim foedere
 Samnitium, ne qua nova iungeretis foedera, cautum est.

fuit quidem apud vos semper satis iusta causa amicitiae, velle
 eum vobis amicum esse, qui vos appeteret;

Campani, etsi fortuna praesens magnifice loqui prohibet, non
 urbis amplitudine, non agri ubertate ulli populo praeterquam
 vobis cedentes, haud parva, ut arbitror, accessio bonis rebus
 vestris in amicitiam venimus vestram. Aequis Volscisque,

aeternis hostibus huius urbis, quandocumque se moverint, ab tergo
 erimus, et quod vos pro salute nostra priores feceritis, id nos
 pro imperio vestro et gloria semper faciemus.

subactis his gentibus, quae inter nos vosque sunt,
 quod prope diem futurum spondet et virtus et fortuna vestra,
 continens 
 inlperinm 
 imperium 
 usque ad nos habebitis.

acerbum ac miserum est, quod fateri nos fortuna nostra cogit: eo
 ventum est, patres conscripti, ut aut amicorum aut inimicorum
 Campani simus.

si defenditis, vestri, si deseritis, Samnitium erimus; Capuam
 ergo et Campaniam omnem vestris an Samnitium viribus accedere
 malitis, deliberate.

omnibus quidem, Romani, vestram misericordiam vestrumque auxilium
 aequum est patere, iis tamen maxime, qui, fidem suam inplorantibus aliis auxilium dum
 supra vires suas praestant, 
 iopes 
 omnes 
 ipsi in hanc necessitatem venerunt.

quamquam pugnavimus verbo pro Sidicinis, re pro nobis, cum
 videremus finitimum populum nefario latrocinio Samnitium peti
 et, ubi conflagrassent Sidicini, ad nos traiecturum illud
 incendium esse.

nec enim nunc, quia dolent iniuriam acceptam Samnites, sed quia
 gaudent oblatam sibi esse causam, oppugnatum nos veniunt.

an, si ultio irae haec et non occasio cupiditatis explendae
 esset, parum fuit, quod semel in Sidicino agro, iterum in
 Campania ipsa legiones nostras cecidere?

quae est ista tam infesta ira, quam per duas acies fusus sanguis
 explere non potuerit? adde huc populationem agrorum, praedas
 hominum atque pecudum actas, incendia villarum ac ruinas, omnia
 ferro ignique vastata;

hiscine ira expleri non potuit? sed cupiditas explenda est. ea ad
 oppugnandam Capuam rapit;

aut delere urbem pulcherrimam aut ipsi possidere volunt. sed vos
 potius, Romani, beneficio vestro occupate ear, quam illos habere
 per maleficium sinatis. non loquor apud recusantem iusta bella
 populum; sed tamen, si ostenderitis auxilia vestra, ne bello
 quidem arbitror vobis opus fore.

usque ad nos contemptus Samnitium pervenit, supra non ascendit;
 itaque umbra vestri auxilii, Romani, tegi possumus, quidquid
 deinde habuerimus, quidquid ipsi fuerimus, vestrum id omne
 existimaturi. vobis arabitur ager Campanus,

vobis Capua urbs frequentabitur; conditorum, parentium, deorum
 inmortalium numero nobis eritis; nulla colonia vestra erit, quae
 nos obsequio erga vos fideque superet.

Adnuite, patres conscripti, nutum numenque vestrum invictum
 Campanis et iubete sperare incolumem Capuam futuram.

qua frequentia omnium generum multitudinis prosequente creditis
 nos illinc profectos? quam omnia votorum lacrimarumque plena
 reliquisse? in qua nunc expectatione senatum populumque
 Campanum, coniuges liberosque nostros esse?

stare omnem multitudinem ad portas viam hinc ferentem
 prospectantes certum habeo. quid illis nos, patres conscripti,
 sollicitis ac pendentibus animi renuntiare iubetis?

alterum responsum salutem victoriam, lucem ac libertatem, alterum
 — ominari horreo, quae ferat. proinde ut aut de vestris futuris
 sociis atque amicis aut nusquam ullis futuris nobis
 consulite.”

Submotis deinde legatis cum consultus senatus esset, etsi magnae
 parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, uberrimus ager
 marique propinquus ad varietates annonae horreum populi Romani
 fore videbatur, tamen tanta utilitate fides antiquior fuit,
 responditque ita ex auctoritate senatus consul:

“auxilio vos, Campani, dignos censet senatus; sed ita vobiscum
 amicitiam institui par est, ne qua vetustior amicitia ac
 societas violetur. Samnites nobiscum foedere iuncti sunt; itaque
 arma, deos prius quam homines violatura, adversus Samnites vobis
 negamus;

legatos, sicut ius fasque est, ad socios atque amicos precatum
 mittemus, ne qua vobis vis fiat.” ad ea princeps legationis —
 sic enim domo mandatum attulerant — : “quando quidem” inquit
 “nostra tueri adversus vim atque iniuriam iusta vi non vultis,
 vestra certe defendetis;

itaque populum Campanum urbemque Capuam, agros, delubra deum,
 divina humanaque omnia in vestram, patres conscripti, populique
 Romani dicionem dedimus, quidquid deinde
 patiemur, dediticii vestri passuri.”

sub haec dicta omnes, manus ad consules tendentes, pleni
 lacrimarum in vestibulo curiae 
 procuhuerunt. 
 procubuerunt.

commoti patres vice fortunarum humanarum, si ille praepotens
 opibus populus, luxuria superbiaque clarus, a quo paulo ante
 auxilium finitimi petissent, adeo infractos gereret animos, ut
 se ipse suaque omnia potestatis alienae faceret.

turn 
 tum 
 iam fides agi visa deditos non prodi; nec facturum
 aequa Samnitium populum censebant, si agrum urbemque per
 deditionem factam populi Romani oppugnarent. 
 Legatos 
 legatos 
 itaque extemplo mitti ad Samnites placuit.

data mandata, ut preces Campanorum, responsum senatus amicitiae
 Samnitium memor, deditionem postremo factam Samnitibus
 exponerent;

peterent pro societate amicitiaque, ut dediticiis suis parcerent
 neque in eum agrum, qui populi Romani factus esset, hostilia
 arma inferrent;

si leniter agendo parum proficerent, denuntiarent Samnitibus
 populi Romani senatusque verbis, ut Capua urbe Campanoque agro
 abstinerent.

haec legatis agentibus in concilio Samnitium adeo est ferociter
 responsum, ut non solum gesturos se esse dicerent id bellum, sed
 magistratus eorum e curia egressi stantibus legatis praefectos
 cohortium vocarent iisque clara voce imperarent,

ut praedatum in agrum Campanum extemplo proficiscerentur.

hac legatione Romam relata positis omnium aliarum rerum curis
 patres fetialibus ad res repetendas missis belloque, quia non
 redderentur, sollemni more indicto decreverunt, ut primo quoque
 tempore de ea re ad populum ferretur;

iussuque populi consules ambo cum duobus exercitibus ab urbe
 profecti, Valerius in Campaniam, Cornelius in Samnium, ille ad
 montem Gaurum, hic ad Saticulam castra ponunt. 
 Priori 
 priori 
 Valerio Samnitium legiones —

eo namque omnem belli molem inclinaturam censebant — occurrunt;
 simul in Campanos stimulabat ira, tam promptos 
 nunc ad ferenda nunc ad accersenda adversus se auxilia. ut vero
 castra Romana viderunt,

ferociter pro se quisque signum duces poscere; adfirmare eadem
 fortuna Romanum Campano laturum opem, quo Campanus Sidicino
 tulerit.

Valerius levibus certaminibus temptandi hostis causa haud ita
 multos moratus dies signum pugnae proposuit paucis suos
 adhortatus: ne novum bellum eos novusque hostis terreret;

quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in
 inbelles gentes eos prodire.

ne Sidicinorum Campanorumque cladibus Samnitium aestimarent
 virtutem; qualescumque inter se certaverint, necesse fuisse
 alteram partem vinci. Campanos quidem 
 baud 
 haud 
 dubie magis nimio luxu fluentibus rebus mollitiaque
 sua quam vi hostium victos esse.

quid autem esse duo prospera in tot saeculis bella Samnitium
 adversus tot decora populi Romani, qui triumphos paene plures
 quam annos ab urbe condita numeret, qui omnia circa se —

Sabinos, Etruriam, Latinos, Hernicos, Aequos, Volscos, Auruncos —
 domita armis habeat, qui Gallos tot proeliis caesos postremo in
 mare ac naves fuga conpulerit?

cum gloria belli ac virtute sua quemque fretos ire in aciem
 debere, 
 tur 
 tum 
 intueri, cuius ductu auspicioque ineunda pugna sit,
 utrum,

qui, audiendus dumtaxat, magnificus adhortator sit, verbis tantum
 ferox, operum, militarium expers, an qui et ipse tela tractare,
 procedere ante signa, versari media in mole pugnae sciat. “ 
 Facta 
 facta 
 mea,

non dicta vos, milites,” inquit “sequi volo nec disciplinam modo,
 sed exemplum etiam a me petere. non factionibus modo 
 nec per coitiones usitatas nobilibus, sed hac dextra mihi tres
 consulatus summamque laudem peperi.

fuit, cum hoc dici poterat “patricius enim eras et a
 liberatoribus patriae ortus, et eodem anno familia ista
 consulatum, quo urbs haec consulem habuit;”

nunc iam nobis patribus vobisque plebei promiscuus consulatus
 patet, nec generis, ut ante, sed virtutis est
 praemium.

proinde summum quodque spectate, milites, decus. non, si mihi
 novum hoc Corvini cognomen dis auctoribus homines dedistis,
 Publicolarum vetustum familiae nostrae cognomen memoria
 excessit;

semper ego plebem Romanam militiae domique, privatus, in
 magistratibus parvis magnisque, aeque tribunus ac consul, eodem
 tenore per omnes deinceps consulatus colo atque colui.

nunc, quod instat, dis bene iuvantibus novum atque integrum de
 Samnitibus triumphum mecum petite.”

non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum
 haud gravate munia obeundo, in ludo praeterea militari,

cum velocitatis viriumque inter se aequales certamina ineunt,
 comiter facilis; vincere ac vinci vultu eodem, nec quemquam
 aspernari parem, qui se offeret;

factis benignus pro re, dictis haud minus libertatis alienae quam
 suae dignitatis memor, et, quo nihil popularius est, quibus
 artibus petierat magistratus, iisdem gerebat.

itaque universus exercitus incredibili alacritate adhortationem
 prosecutus ducis castris egreditur. Proelium,

ut quod maxime umquam, pari spe utrimque, aequis viribus, cum
 fiducia sui sine contemptu hostium commissum est.

Samnitibus ferociam augebant novae res gestae et paucos ante dies
 geminata victoria, Romanis contra quadringentorum annorum decora
 et conditae urbi aequalis victoria;

utrisque tamen novus hostis curam addebat. pugna indicio fuit,
 quos gesserint animos; namque ita conflixerunt, ut aliquamdiu in
 neutram partem inclinarent acies. 
 tur 
 tum 
 consul trepidationem iniciendam ratus,

quando vi pelli non poterant, equitibus inmissis turbare prima
 signa hostium conatur.

quos ubi nequiquam tumultuantes in spatio exiguo volvere turmas
 vidit nec posse aperire in hostes viam,

revectus ad antesignanos legionum cum desiluisset ex equo,
 “nostrum” inquit “peditum illud, milites, est opus; agitedum, ut
 me videritis, quacumque incessero in aciem
 hostium, ferro viam facientem, sic pro se quisque obvios
 sternite; illa omnia, qua nunc erectae micant hastae, patefacta
 strage vasta cernetis.”

Vix haec dicta dederat, cum equites consulis iussu discurrunt in
 cornua legionibusque in mediam aciem aperiunt viam. primus
 omnium consul invadit hostem et, cum quo forte contulit gradum,
 obtruncat.

hoc spectaculo accensi dextra laevaque ante se quisque memorandum
 proelium cient; stant obnixi Samnites, quamquam plura accipiunt
 quam inferunt vulnera. aliquamdiu iam pugnatum erat,

atrox caedes circa signa Samnitium, fuga ab nulladum parte erat;
 adeo morte sola vinci destinaverant animis.

itaque Romani, 
 cur 
 cum 
 et fluere iam lassitudine vires sentirent et diei 
 baud 
 haud 
 multum superesse, accensi ira concitant se in
 hostem.

tur 
 tum 
 primum referri pedem atque inclinari rem in fugam
 apparuit; 
 tur 
 tum 
 capi, occidi Samnis; nec superfuissent multi, ni nox
 victoriam magis quam proelium diremisset.

et Romani fatebantur numquam cum pertinaciore hoste conflictum,
 et Samnites, cum quaereretur, quaenam prima causa tam obstinatos
 movisset in fugam, oculos sibi Romanorum ardere visos aiebant
 vesanosque vultus et furentia ora; inde plus quam ex alia ulla
 re terroris ortum.

quem terrorem non pugnae solum eventu, sed nocturna profectione
 confessi sunt.

postero die vacuis hostium castris Romanus potitur, quo se omnis
 Campanorum 
 multitude 
 multitudo 
 gratulabunda effudit.

ceterum hoc gaudium magna prope clade in Samnio foedatum est. nam
 ab Saticula profectus Cornelius consul exercitum incaute in
 saltum cava valle pervium circaque insessum ab hoste induxit

nec prius, quam recipi tuto signa non poterant, 
 inminenter 
 imminentem 
 capiti hostem vidit.

dum id morae Samnitibus est, quoad totum in vallem infimam
 demitteret agmen, P. Decius tribunus militum conspicit unum
 editum in saltu collem, inminentem hostium
 castris, aditu arduum inpedito agmini, expeditis haud
 difficilem.

itaque consuli territo animi “videsne tu” inquit, “A. Corneli,
 cacumen illud supra hostem? arx illa est spei salutisque
 nostrae, si earn, quoniam caeci reliquere Samnites, inpigre
 capimus.

ne tu mihi plus quam unius legionis principes hastatosque
 dederis; cum quibus ubi evasero in summum, perge hinc omni liber
 metu teque et exercitum serva; neque enim moveri hostis,
 subiectus nobis ad omnes ictus, sine sua pernicie poterit.

nos deinde aut fortuna populi Romani aut nostra virtus
 expediet.”

Conlaudatus 
 conlaudatus 
 ab consule accepto praesidio vadit occultus per saltum
 nec prius ab hoste est visus, quam loco, quem petebat,
 adpropinquavit.

inde admiratione paventibus cunctis cum omnium in se vertisset
 oculos, et spatium consuli dedit ad subducendum agmen in
 aequiorem locum et ipse in summo constitit vertice.
 Samnites,

dum 
 hue 
 huc 
 illuc signa vertunt, utriusque rei amissa occasione
 neque insequi consulem nisi per eandem vallem, in qua paulo ante
 subiectum eum telis suis habuerant, possunt nec erigere agmen in
 captum super se ab Decio tumulum.

sed cum ira in hos magis, qui fortunam gerendae rei eripuerant,
 tum propinquitas loci atque ipsa paucitas incitat;

et nunc circumdare undique collem armatis volunt, ut a consule
 Decium intercludant, nunc viam patefacere, ut degressos in
 vallem adoriantur. incertos, quid agerent, nox oppressit.

Decium primum spes tenuit cum subeuntibus in adversum collem ex
 superiore loco se pugnaturum; deinde admiratio incessit, quod
 nec pugnam inirent nec, si ab eo consilio iniquitate loci
 deterrerentur, opere se valloque circumdarent.

tur 
 tum 
 centurionibus ad se vocatis: “quaenam illa inscitia
 belli ac pigritia est, aut quonam modo isti ex Sidicinis
 Campanisque victoriam pepererunt? 
 hue 
 huc 
 atque illuc signa moveri ac modo in unum
 conferri, modo diduci videtis; opus quidem incipit nemo, cum iam
 circumdati vallo potuerimus esse. tum vero nos similes istorum
 simus, si diutius hic moremur, quam commodum sit.

agitedum, ite mecum, ut, dum lucis aliquid superest, quibus locis
 praesidia ponant, qua pateat hinc exitus, exploremus.”

haec omnia sagulo gregali amictus centurionibus item manipularium
 militum habitu ductis, ne ducem circumire hostes notarent,
 perlustravit.

Vigiliis deinde dispositis ceteris omnibus tesseram dari iubet,
 ubi secundae vigiliae bucina datum signum esset, armati cum
 silentio ad se convenirent.

quo ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt: “hoc silentium,
 milites,” inquit “omisso militari adsensu in me audiendo
 servandum est. ubi sententiam meam vobis peregero, 
 turn 
 tum 
 quibus eadem placebunt in dextram partem taciti
 transibitis; quae pars maior erit, eo stabitur consilio.

nunc, quae mente agitem, audite. non fuga delatos nec inertia
 relictos hic vos circumvenit hostis; virtute cepistis locum,
 virtute hinc oportet evadatis.

veniendo huc exercitum egregium populo Romano servastis;
 erumpendo hinc vosmet ipsos servate; digni estis, qui pauci
 pluribus opem tuleritis, ipsi nullius auxilio egueritis.

cum eo hoste res est, qui hesterno die delendi omnis exercitus
 fortuna per socordiam usus non sit, hunc tam opportunum collem
 inminentem capiti suo non ante viderit quam captum a nobis;

nos tam paucos tot ipse milibus hominum nec ascensu arcuerit, nec
 tenentes locum, cum diei tantum superesset, vallo circumdederit.
 quem videntem ac vigilantem sic eluseritis, sopitum oportet
 fallatis, immo necesse est.

in eo enim loco res sunt nostrae, ut vobis ego magis necessitatis
 vestrae index quam consilii auctor sim.

neque enim, maneatis an abeatis hinc, deliberari potest, cum
 praeter arma et animos armorum memores nihil vobis fortuna
 reliqui fecerit fameque et siti moriendum sit, si plus, quam
 viros ac Romanos decet, ferrum timeamus. ergo una
 est salus erumpere hinc atque abire.

id aut interdiu aut nocte faciamus oportet.

ecce autem aliud minus dubium; quippe si lux expectetur, quae
 spes est non vallo perpetuo fossaque nos saepturum hostem, qui
 nunc corporibus suis subiectis undique cinxerit, ut videtis,
 collem? atqui si nox opportuna est eruptioni, sicut est, haec
 profecto noctis aptissima hora est.

signo secundae vigiliae convenistis, quod tempus mortales somno
 altissimo premit; per corpora sopita vadetis vel silentio
 incautos fallentes vel sentientibus clamore subito pavorem
 iniecturi.

me modo sequimini, quem secuti estis; ego eandem, quae duxit hue,
 sequar fortunam. quibus haec salutaria videntur, agitedum in
 dextram partem pedibus transite.”

omnes transierunt vadentemque per intermissa custodiis loca
 Decium secuti sunt.

iam evaserant media castra, cum superscandens 
 vigilum 
 uigilum 
 strata somno corpora miles offenso scuto praebuit
 sonitum; quo excitatus vigil cum proximum movisset erectique
 alios concitarent, ignari, cives an hostes essent, praesidium
 erumperet an consul castra cepisset,

Decius, quoniam non fallerent, clamorem tollere iussis militibus
 torpidos somno insuper pavore exanimat, quo praepediti nec arma
 inpigre capere nec obsistere nec insequi poterant.

inter trepidationem tumultumque Samnitium praesidium Romanum
 obviis custodibus caesis ad castra consulis pervadit.

aliquantum supererat noctis, iamque in tuto videbantur esse, cum
 Decius “macte virtute” inquit, “milites Romani, este;

vestrum iter ac reditum omnia saecula laudibus ferent; sed ad
 conspiciendam tantam virtutem luce ac die opus est, nec vos
 digni estis, quos cum tanta gloria in castra reduces silentium
 ac nox tegat.

hic lucem quieti opperiemur.” dictis obtemperatum; atque ubi
 primum inluxit, praemisso nuntio ad consulem castra ingenti
 gaudio concitantur, et tessera data incolumes
 reverti, qui sua corpora pro salute omnium haud dubio periculo
 obiecissent, pro se quisque obviam effusi laudant, gratulantur,
 singulos universos servatores suos vocant, dis laudes gratesque
 agunt, Decium in caelum ferunt.

hic Deci castrensis triumphus fuit incedentis per media castra
 cum armato praesidio coniectis in eum omnium oculis et omni
 honore tribunum consuli aequantibus.

ubi ad praetorium ventum est, consul classico ad contionem
 convocat orsusque meritas Deci laudes interfante ipso Decio
 distulit contionem,

qui auctor omnia posthabendi, dum occasio in manibus esset,
 perpulit consulem, ut hostes et nocturno pavore attonitos et
 circa collem castellatim 
 dissipates 
 dissipatos 
 adgrederetur; credere etiam aliquos ad se sequendum
 emissos per saltum vagari.

iussae legiones arma capere egressaeque castris, cum per
 exploratores notior iam saltus esset, via patentiore ad hostem
 ducuntur,

quem incautum inproviso adortae, cum palati passim Samnitium
 milites plerique inermes nec coire in unum nec arma capere nec
 recipere intra vallum se possent, paventem primum in castra
 conpellunt, deinde castra ipsa turbatis stationibus capiunt.
 perfertur circa collem clamor fugatque ex suis quemque
 praesidiis.

ita magna pars absenti hosti cessit; quos intra vallum egerat
 pavor — fuere autem ad triginta milia — omnes caesi, castra
 direpta.

ita rebus gestis consul advocata contione P. Deci non coeptas
 solum ante, sed cumulatas nova virtute laudes peragit et praeter
 militaria alia dona aurea corona eum et centum bubus eximioque
 uno albo opimo auratis cornibus donat.

milites, qui in praesidio simul fuerant, duplici 
 fruniento 
 frumento 
 in perpetuum, in praesentia singulis bubus
 privisque binisque tunicis donati. secundum
 consulis donationem legiones gramineam coronam obsidialem,
 clamore donum adprobantes, Decio inponunt. altera corona,
 eiusdem honoris index, a praesidio suo inposita
 est.

his decoratus insignibus bovem eximium Marti immolavit, centum
 boves militibus dono dedit, qui secum in expeditione fuerant.
 iisdem militibus legiones libras farris et sextarios vini
 contulerunt; omniaque ea ingenti alacritate per clamorem
 militarem, indicem omnium adsensus, gerebantur. Tertia pugna ad
 Suessulam commissa est,

qua fugatus a M. Valerio Samnitium exercitus, omni robore
 iuventutis domo accito, certamine ultimo fortunam experiri
 statuit.

ab Suessula nuntii trepidi Capuam, inde equites citati ad
 Valerium consulem opem oratum veniunt.

confestim signa mota relictisque inpedimentis et castrorum valido praesidio raptim agitur agmen; nec
 procul ab hoste locum perexiguum, ut quibus praeter equos
 ceterorum iumentorum calonumque turba abesset, 
 eastris 
 castris 
 cepit. Samnitium exercitus,

velut 
 baud 
 haud 
 ulla mora pugnae futura esset, aciem instruit; deinde,
 postquam nemo obvius ibat, infestis signis ad castra hostium
 succedit.

ubi ut militem in vallo vidit missique ab omni parte exploratum,
 quam in exiguum orbem contracta castra essent,

paucitatem inde hostium colligentes, rettulerunt, fremere omnis
 acies conplendas esse fossas scindendumque vallum et in castra
 inrumpendum;

transactumque ea temeritate bellum foret, ni duces continuissent
 impetum militum. ceterum, quia multitudo sua commeatibus gravis
 et prius sedendo ad Suessulam et 
 tur 
 tum 
 certaminis mora 
 baud 
 haud 
 procul ab rerum omnium inopia esset, placuit, dum
 inclusus paveret hostis, frumentatum per agros militem duci:

interim quieto Romano, qui expeditus, quantum umeris inter arma
 geri posset frumenti, secum attulisset, defutura omnia. 
 Consul 
 consul 
 palatos per agros cum vidisset hostes,

stationes infrequentes relictas, paucis milites adhortatus ad
 castra oppugnanda ducit.

quae cum primo clamore atque impetu cepisset,
 pluribus hostium in tentoriis suis quam in portis valloque
 caesis, signa captiva in unum locum conferri iussit relictisque
 duabus legionibus custodiae et praesidii causa gravi edicto
 monitis, ut, 
 done 
 donec 
 ipse revertisset, praeda abstinerent, profectus agmine
 instructo,

cum praemissus eques velut indagine 
 dissipates 
 dissipatos 
 Samnites ageret, caedem ingentem fecit. nam neque,

quo signo coirent inter se, neque, utrum castra peterent an
 longiorem intenderent fugam, territis constare poterat;

tantumque fugae ac formidinis fuit, ut ad quadraginta milia
 scutorum, nequaquam tot caesis, et signa militaria cum iis, quae
 in castris capta erant, ad centum septuaginta ad consulem
 deferrentur.

turn 
 tum 
 in castra hostium reditum ibique omnis praeda militi
 data.

huius certaminis fortuna et Faliscos, cum in indutiis essent,
 foedus petere ab senatu coegit et Latinos iam exercitibus
 conparatis ab Romano in Paelignum vertit bellum.

neque ita rei gestae fama Italiae se finibus tenuit, sed
 Carthaginienses quoque legatos gratulatum Romam misere cum
 coronae aureae dono, quae in Capitolio in Iovis cella poneretur.
 fuit pondo viginti quinque.

consules ambo de Samnitibus triumpharunt sequente Decio insigni
 cum laude donisque, cum incondito militari ioco 
 baud 
 haud 
 minus tribuni celebre nomen quam consulum esset.

Campanorum deinde Suessulanorumque auditae legationes,
 precantibusque datum, ut praesidium eo in hiberna mitteretur,
 quo Samnitium excursiones arcerentur.

iam 
 tur 
 tum 
 minime salubris militari disciplinae Capua instrumento
 omnium voluptatium delenitos militum animos avertit a memoria
 patriae inibanturque consilia in hibernis eodem scelere
 adimendae Campanis Capuae, per quod illi 
 ear 
 eam 
 antiquis cultoribus ademissent:

neque inmerito suum ipsorum exemplum in eos versurum. cur autem
 potius Campani agrum Italiae uberrimum, dignam agro urbem, qui
 nec se nec sua tutari possent, quam victor
 exercitus haberet, qui suo sudore ac sanguine inde Samnites
 depulisset?

an aequum esse, dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate
 perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa
 urbem solo luctari aut in urbe insidentem tabem crescentis in
 dies faenoris pati?

Haec 
 haec 
 agitata occultis coniurationibus necdum vulgata in
 omnes consilia invenit novus consul C. Marcius Rutilus, cui
 Campania sorte provincia evenerat, Q. Servilio collega ad urbem
 relicto.

itaque cum omnia ea, sicut gesta erant, per tribunos conperta
 haberet et aetate et usu doctus, quippe qui iam quartum consul
 esset dictatorque et censor fuisset, optimum ratus differendo
 spem, quandocumque vellent, consilii exsequendi militarem
 impetum frustrari, rumorem dissipat in iisdem oppidis et anno
 post praesidia hibernatura;

divisa enim erant per Campaniae urbes, manaverantque a Capua
 consilia in exercitum omnem. eo laxamento cogitationibus dato
 quievit in praesentia seditio.

consul educto in aestiva milite, dum quietos Samnites habebat,
 exercitum purgare missionibus turbulentorum hominum instituit,
 aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graves iam aetate
 aut viribus parum validos.

quidam in commeatus mittebantur, singuli primo, deinde et
 cohortes quaedam, quia procul ab domo ac rebus suis
 hibernassent; per speciem etiam militarium usuum, cum alii alio
 mitterentur, magna pars ablegati.

quam multitudinem consul alter Romae praetorque alias ex aliis
 fingendo moras retinebat.

et primo quidem ignari ludificationis minime inviti domos
 revisebant; postquam neque reverti ad signa primos nec ferme
 alium, quam qui in Campania hibernassent, praecipueque ex his
 seditionis auctores mitti viderunt, primum admiratio, deinde
 haud dubius timor incessit animos consilia sua emanasse:

iam quaestiones, iam indicia, iam occulta singulorum supplicia
 inpotensque et crudele consulum ac patrum in se regnum passuros.

haec qui in castris erant occultis sermonibus serunt, nervos
 coniurationis exsectos arte consulis cernentes.

colors 
 cohors 
 una, cum haud procul Anxure esset, ad Lautulas saltu
 angusto inter mare ac montis consedit ad excipiendos, quos
 consul aliis atque aliis, ut ante dictum est, causis
 mittebat.

iam valida admodum numero manus erat, nec quicquam ad iusti
 exercitus formam praeter ducem deerat. inconpositi itaque
 praedantes in agrum Albanum perveniunt et sub iugo Albae Longae
 castra vallo cingunt.

perfecto inde opere reliquum diei de imperatore sumendo
 sententiis decertant, nulli ex praesentibus satis fidentes:

quem autem ab Roma posse exciri? quem patrum aut plebis esse, qui
 aut se tanto periculo sciens offerat, aut cui ex iniuria
 insanientis exercitus causa recte committatur?

postero die cum eadem deliberatio teneret, ex praedatoribus vagis
 quidam conpertum attulerunt T. Quinctium in Tusculano agrum
 colere, urbis honorumque inmemorem.

patriciae hic vir gentis erat, cui cum militiae magna cum gloria
 actae finem pes alter ex vulnere claudus fecisset, ruri agere
 vitam procul ambitione ac foro constituit.

nomine audito extemplo agnovere virum et, quod bene verteret,
 acciri iusserunt. sed parum spei erat voluntate quicquam
 facturum;

vim adhiberi ac metum placuit. itaque silentio noctis cum tectum
 villae qui ad id missi erant intrassent, somno gravem Quinctium
 oppressum, nihil medium, aut imperium atque honorem aut, ubi
 restitaret, mortem, ni sequeretur, denuntiantes, in castra
 pertraxerunt.

imperator extemplo adveniens appellatus, insigniaque honoris
 exterrito subitae rei miraculo deferunt et ad urbem ducere
 iubent.

suo magis inde impetu quam consilio ducis convulsis signis
 infesto agmine ad lapidem octavum viae, quae nunc Appia est,
 perveniunt;

issentque confestim ad urbem, ni venire contra exercitum
 dictatoremque adversus se M. Valerium Corvum dictum audissent et 
 nagistrum 
 magistrum 
 equitum L. Aemilium Mamercinum.

ubi 
 primurn 
 primum 
 in conspectum ventum est et 
 arnna 
 arma 
 signaque agnovere, extemplo omnibus memoria patriae
 iras permulsit.

nondum erant tam fortes ad sanguinem civilem nec praeter externa
 noverant bella, ultimaque rabies secessio ab suis habebatur;
 itaque iam duces, iam milites utrimque congressus quaerere ac
 conloquia:

Quinctius, quem armorum etiam pro patria satietas teneret, nedum
 adversus patriam, Corvinus, omnes caritate cives, praecipue
 milites et ante alios suum exercitum, 
 conplexus. 
 complexus. 
 is ad conloquium processit.

cognito ei extemplo haud minore ab adversariis verecundia quam ab
 suis silentium datum. “Deos” inquit “inmortales, milites,
 vestros publicos meosque ab urbe proficiscens ita
 adoravi veniamque supplex poposci, ut mihi de vobis concordiae
 partae gloriam, non victoriam darent.

satis fuit eritque, unde belli decus pariatur; hinc pax petenda
 est. quod deos inmortales inter nuncupanda vota expoqosci, eius
 me conpotem voti vos facere potestis,

si meminisse vultis non vos in Samnio nec in Volscis, sed in
 Romano solo castra habere, si illos colles, quos cernitis,
 patriae vestrae esse, si 
 hune 
 hunc 
 exercitum civium vestrorum, si me consulem vestrum,
 cuius ductu auspicioque priore anno bis legiones Samnitium
 fudistis, bis castra vi cepistis.

ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem
 beneficiis erga vos, non iniuriis sensistis, nullius superbae in
 vos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus
 meis imperiis in me severior quam in vos.

ac si cui genus, si cui sua virtus, si cui etiam maiestas, si cui
 honores subdere spiritus potuerunt, iis eram natus, id specimen
 mei dederam, ea aetate consulatum adeptus eram, ut potuerim tris
 et viginti annos natus consul patribus quoque ferox esse, non
 solum plebi.

quod meum 
 factunm 
 factum 
 dictumve consulis gravius quam tribuni audistis? eodem
 tenore duo insequentes consulatus gessi, eodem haec imperiosa
 dictatura geretur ut , neque in hos meos 
 et patriae meae milites mitior quam in vos — horreo dicere —
 hostes ero.

vos prius in me strinxeritis ferrum quam in vos ego; istinc signa
 canent, istinc clamor prius incipiet atque impetus, si
 dimicandum est.

inducite in animum, quod non induxerunt patres avique vestri, non
 illi, qui in Sacrum montem secesserunt, non hi, qui postea
 Aventinum insederunt. expectate,

dum vobis singulis, ut olim Coriolano, matres coniugesque
 crinibus passis obviae ab urbe veniant! 
 turn 
 tum 
 Volscorum legiones, quia Romanum habebant ducem,
 quieverunt; vos, Romanus exercitus, ne destiteritis inpio
 bello!

T. Quincti, quocumque istic loco seu volens seu invitus
 constitisti, si dimicandum erit, 
 turn 
 tum 
 tu in novissimos te recipito; fugeris etiam honestius
 tergumque civi dederis quam pugnaveris contra patriam;

nunc ad pacificandum bene atque honeste inter primos stabis et
 conloquii huius salutaris interpres fueris. postulate aequa et
 ferte; quamquam vel iniquis standum est potius quam inpias inter
 nos conseramus manus.” T. Quinctius plenus lacrimarum ad suos
 versus

“me quoque” inquit, “milites, si quis usus mei est, meliorem pacis
 quam belli habetis ducem.

non enim illa modo Volscus aut Samnis, sed Romanus verba fecit,
 vester consul, vester imperator, milites, cuius auspicia pro
 vobis experti nolite adversus vos velle experiri. qui pugnarent
 vobiscum infestius,

et alios duces senatus habuit; qui maxime vobis, suis militibus,
 parceret, cui plurimum vos, imperatori vestro, crederetis, eum
 elegit.

pacem etiam qui vincere possunt volunt; quid nos velle
 oportet?

quin omissis ira et spe, fallacibus auctoribus, nos ipsos
 nostraque omnia cognitae permittimus fidei?”

adprobantibus clamore cunctis T. Quinctius ante signa progressus
 in potestate dictatoris milites fore dixit; oravit, ut causam
 miserorum civium susciperet susceptamque eadem fide, qua rem
 publicam administrare solitus esset, tueretur.

sibi se privatim nihil cavere; nolle alibi quam in innocentia
 spem habere; militibus cavendum, quod apud patres semel plebi,
 iterum legionibus cautum sit, ne fraudi secessio esset.

Quinctio conlaudato ceteris bonum animum habere iussis dictator
 equo citato ad urbem revectus auctoribus patribus tulit ad
 populum in luco Petelino, ne cui militum fraudi secessio esset;
 oravit etiam bona venia Quirites, ne quis 
 ear 
 eam 
 rem ioco seriove cuiquam exprobraret.

lex quoque sacrata militaris lata est, ne cuius militis scripti
 nomen nisi ipso volente deleretur; additumque legi, ne quis, ubi
 ordinum ductor fuisset, postea tribunus militum esset.

id propter P. Salonium postulatum est ab coniuratis, qui alternis
 prope annis et tribunus militum et primus centurio erat, quem
 nunc primi pili appellant.

huic infensi milites erant, quod semper adversatus novis
 consiliis fuisset et, ne particeps eorum esset, qui 
 ab Lautulis fugisset.

itaque cum hoc unum propter Salonium ab senatu non impetraretur, 
 tur 
 tum 
 Salonius obtestatus patres conscriptos, ne suum
 honorem pluris quam concordiam civitatis aestimarent, perpulit,
 ut id quoque ferretur. aeque inpotens postulatum fuit,

ut de stipendio equitur — merebant autem triplex ea tempestate —
 aera demerentur, quod adversati coniurationi fuissent.

praeter haec invenio apud quosdam L. Genucium tribunum plebis
 tulisse ad plebem, ne faenerare liceret;

item aliis plebi scitis cautum, ne quis eundem magistratum intra
 decem annos caperet neu duos magistratus uno anno gereret utique
 liceret consules ambos plebeios creari. quae si omnia concessa
 sunt plebi, apparet 
 baud 
 haud 
 parvas vires defectionem habuisse.

aliis annalibus proditum est neque dictatorem Valerium dictum,
 sed per consules omnem rem actam, neque antequam Romam
 veniretur, sed Romae 
 ear 
 eam 
 multitudinem coniuratorum ad arma consternatam
 esse

nec in T. Quincti villam, sed in aedis C. Manli nocte 
 impetur 
 impetum 
 factum eumque a coniuratis conprehensum,
 ut dux fieret;

inde ad quartum lapidem profectos loco munito consedisse, nec ab
 ducibus mentionem concordiae ortam, sed repente, cum in aciem
 armati exercitus processissent,

salutationem factam, et permixtos dextras iungere ac conplecti
 inter se lacrimantes milites coepisse coactosque consules, cum
 viderent aversos a dimicatione militum animos, rettulisse ad
 patres de concordia reconcilianda.

adeo nihil praeterquam seditionem fuisse eamque conpositam inter
 antiquos rerum auctores constat. et huius fama seditionis

et susceptum cum Samnitibus grave bellum aliquot populos ab
 Romana societate avertit, et praeter Latinorum infidum iam diu
 foedus Privernates etiam Norbam atque Setiam, finitimas colonias
 Romanas, incursione subita depopulati sunt.

iam consules erant C. Plautius iterum, L. Aemilius Mamercinus,
 cum Setini Norbanique Romam nuntii defectionis Privernatium cum
 querimoniis acceptae cladis venerunt.

Volscorum item exercitum duce Antiati populo consedisse ad
 Satricum adlatum est. utrumque bellum Plautio sorte evenit.

prius ad Privernum profectus extemplo acie conflixit. haud magno
 certamine devicti hostes; oppidum captum redditumque
 Privernatibus praesidio valido inposito; agri partes duae
 ademptae.

inde victor exercitus Satricum contra Antiatis ductus. ibi magna
 utrimque caede atrox proelium fuit; et cum tempestas eos neutro
 inclinata spe dimicantes diremisset, Romani, nihil eo certamine
 tam ambiguo fessi, in posterum diem proelium parant. Volscis
 recensentibus,

quos viros in acie amisissent, haudquaquam idem animus ad
 iterandum periculum fuit; nocte pro victis Antium agmine trepido
 sauciis ac parte inpedimentorum relicta abierunt.

armorum magna vis cum inter caesa hostium corpora tum in castris
 inventa est. ea Luae matri dare se consul dixit finesque hostium
 usque ad oram maritumam est depopulatus.

alteri consuli Aemilio ingresso Sabellum agrum non castra
 Samnitium, non legiones usquam oppositae. ferro ignique
 vastantem agros legati Samnitium pacem orantes adeunt;

a quo reiecti ad senatum potestate facta dicendi positis
 ferocibus animis pacem sibi ab Romanis bellique ius adversus
 Sidicinos petierunt: quae se eo iustius petere,

quod et in amicitiam populi Romani secundis suis rebus, non
 adversis, ut Campani, venissent et adversus Sidicinos sumerent
 arma, suos semper hostes, populi Romani numquam amicos,

qui nec, ut Samnites, in pace amicitiam nec, ut
 Campani, auxilium in bello petissent, nec in fide populi Romani
 nec in dicione essent.

cum de postulatis Samnitium T. Aemilius praetor senatum
 consuluisset reddendumque iis foedus patres censuissent, praetor
 Samnitibus respondit:

nec, quo minus perpetua cum eis amicitia esset, per populum
 Romanum stetisse, nec contradici, quin, quoniam ipsos belli
 culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de integro
 reconcilietur;

quod ad Sidicinos attineat, nihil intercedi, quo minus Samniti
 populo pacis bellique liberum arbitrium sit.

foedere icto cum domum revertissent, extemplo inde exercitus
 Romanus deductus annuo stipendio et trium mensum frumento
 accepto, quod pepigerat consul, ut tempus indutiis daret, quoad
 legati redissent. Samnites copiis iisdem,

quibus usi adversus Romanum bellum fuerant, contra Sidicinos
 profecti haud in dubia spe erant mature urbis hostium
 potiundae;

tum ab Sidicinis deditio prius ad Romanos coepta fieri est; dein,
 postquam patres ut seram eam ultimaque tandem necessitate
 expressam aspernabantur, ad Latinos iam sua sponte in arma motos
 facta est.

ne Campani quidem — adeo iniuriae Samnitium quam beneficii
 Romanorum memoria praesentior erat — his se armis
 abstinuere.

ex his tot populis unus ingens exercitus duce Latino fines
 Samnitium ingressus plus populationibus quam proeliis cladium
 fecit; et quamquam superiores certaminibus Latini erant, 
 baud 
 haud 
 inviti, ne saepius dimicandum foret, agro hostium
 excessere.

Id 
 id 
 spatium Samnitibus datum est Romam legatos mittendi;
 qui cum adissent senatum, conquesti eadem se foederatos pati,
 quae hostes essent passi, precibus infimis petiere,

ut satis ducerent Romani victoriam quam Samnitibus ex
 Campano Sidicinoque hoste eripuisse, ne vinci etiam se ab
 ignavissimis populis sinerent;

Latinos Campanosque, si sub dicione populi Romani essent, pro
 imperio arcerent Samniti agro, sin imperium
 abnuerent, armis coercerent.

adversus haec responsum anceps datum, quia fateri pigebat in
 potestate sua Latinos iam non esse timebantque, ne arcendo
 abalienarent:

Campanorum aliam condicionem esse, qui non foedere, sed per
 deditionem in fidem venissent; itaque Campanos, seu velint seu
 nolint, quieturos; in foedere Latino nihil esse, quo bellare,
 cum quibus ipsi velint, prohibeantur.

quod responsum sicut dubios Samnites, quidnam facturum Romanum
 censerent, dimisit, ita Campanos metu abalienavit, Latinos,
 velut nihil iam non concedentibus Romanis, ferociores fecit.

itaque per speciem adversus Samnites belli parandi crebra
 concilia indicentes omnibus consultationibus inter se principes
 occulte Romanum coquebant bellum. huic quoque adversus
 servatores suos bello Campanus aderat.

sed quamquam omnia de industria celabantur — priusquam moverentur
 Romani, tolli ab tergo Samnitem hostem volebant — , tamen per
 quosdam privatis hospitiis necessitudinibusque coniunctos
 indicia coniurationis eius Romam emanarunt;

iussisque ante tempus consulibus abdicare se magistratu, quo
 maturius novi consules adversus tantam molem belli crearentur,
 religio incessit ab eis, quorum inminutum imperium esset,
 comitia haberi.

itaque interregnum initum. duo interreges fuere, M. Valerius ac
 M. Fabius; is creavit consules T.
 Manlium Torquatum tertium, P. Decium Murem.

eo anno Alexandrum, Epiri regem, in Italiam classem appulisse
 constat; quod bellum, si prima satis prospera fuissent, 
 baud 
 haud 
 dubie ad Romanos pervenisset. eadem aetas rerum magni
 Alexandri est,

quem sorore huius ortum in alio tractu orbis, invictum bellis,
 iuvenem fortuna morbo extinxit.

ceterum Romani, etsi defectio sociorum nominisque Latini 
 baud 
 haud 
 dubia erat, tamen, tamquam de Samnitibus, non de se
 curam agerent, decem principes Latinorum Romam evocaverunt,
 quibus imperarent, quae vellent.

praetores 
 tur 
 tum 
 duos Latium habebat, L. Annium Setinum et L. Numisium
 Cerceiensem, ambo ex coloniis Romanis, per quos praeter Signiam
 Velitrasque, et ipsas colonias Romanas, Volsci etiam exciti ad
 arma erant;

eos nominatim evocari placuit. haud cuiquam dubium erat, super
 qua re accirentur; itaque concilio prius habito praetores, quam
 Romam proficiscerentur, evocatos se ab senatu docent Romano, et
 quae actum iri secum credant, quidnam ad ea responderi placeat,
 referunt.

cum aliud alii censerent, tum Annius: “quamquam ipse ego
 rettuli, quid responderi placeret, tamen magis ad summam rerum 
 nostrarunl 
 nostrarum 
 pertinere arbitror, quid agendum nobis, quam quid
 loquendum sit. facile erit explicatis consiliis accommodare
 rebus verba.

nam si etiam nunc sub umbra foederis aequi servitutem pati
 possumus, quid abest, quin proditis Sidicinis non Romanorum
 solum sed Samnitium quoque dicto pareamus respondeamusque
 Romanis nos, ubi innuerint, posituros arma?

sin autem tandem libertatis desiderium remordet animos, si foedus
 sociale est, si societas aequatio
 iuris est, consanguineos nos Romanorumn esse, quod olim pudebat,
 nunc gloriari licet, si socialis illis exercitus is est, quo
 adiuncto duplicent vires suas, quem secernere ab se consilia
 bellis propriis ponendis sumendisque nolint, cur non omnia
 aequantur?

cur non alter ab Latinis consul datur? ubi pars virium, ibi et
 imperii pars esto.

est quidem nobis hoc per se haud nimis amplum, quippe
 concedentibus Romam caput Latio esse;

sed ut amplum videri posset, diuturna patientia fecimus. atqui si
 quando umquam consociandi imperii, usurpandae libertatis tempus
 optastis, en hoc tempus adest et virtute vestra et deum
 benignitate vobis datum.

temptastis patientiam negando militem. quis dubitat exarsisse
 eos, cum plus ducentorum annorum morem solveremus? pertulerunt
 tamen hunc dolorem.

bellum nostro nomine cuin Paelignis gessimus; qui
 ne nostrorum quidem finium nobis per nos tuendorum ius antea
 dabant, nihil intercesserunt. Sidicinos in fidem receptos,

Campanos ab se ad nos descisse, exercitus nos parare adversus
 Samnites, foederatos suos, audierunt nec moverunt se ab
 urbe.

unde haec illis tanta modestia nisi a conscientia virium et
 nostrarum et suarum? idoneos auctores habeo querentibus de nobis
 Samnitibus ita responsum ab senatu Romano esse, ut facile
 appareret, ne ipsos quidem iam postulare, ut Latium sub Romano
 imperio sit. usurpate modo postulando quod illi vobis taciti
 concedunt.

si quem hoc metus dicere prohibet, en ego ipse audiente non
 populo Romano modo senatuque, sed Iove ipso, qui Capitolium
 incolit, profiteor me dicturum, ut, si nos in foedere ac
 societate esse velint, consulem alterum ab nobis senatusque
 partem accipiant.”

haec ferociter non suadenti solum, sed pollicenti clamore et
 adsensu omnes permiserunt, ut ageret diceretque, quae e re
 publica nominis Latini fideque sua viderentur.

ubi est Romam ventum, in Capitolio eis senatus datus est. ibi cum
 T. Manlius consul egisset cum eis ex auctoritate patrum,

ne Samnitibus foederatis bellum inferrent, Annius, tamquam victor
 armis Capitolium cepisset, non legatus iure gentium tutus
 loqueretur:

“tempus erat” inquit, “T. Manli vosque patres conscripti, tandem
 iam vos nobiscum nihil pro imperio agere, cum florentissimum
 deum benignitate nunc Latium armis virisque, Samnitibus bello
 victis, Sidicinis Campanisque sociis, nunc etiam Volscis
 adiunctis, videretis, colonias quoque vestras Latinum Romano
 praetulisse imperium.

sed quoniam vos, regno inpotenti finem ut inponatis, non
 inducitis in animum, nos, quamquam armis possumus adserere
 Latium in libertatem, consanguinitati tamen hoc dabimus, ut 
 condiclones 
 condiciones 
 pacis feramus aequas utrisque, quoniam vires quoque aequari dis inmortalibus placuit.

consulem alterum Roma, alterum ex Latio creari oportet, senatus
 partem aequam ex utraque gente esse, unum populum, unam rem
 publicam fieri;

et ut imperii eadem sedes sit idemque omnibus nomen, quoniam ab
 altera utra parte concedi necesse est, quod utrisque bene
 vertat, sit haec sane patria potior, et Romani omnes vocemur.” 
 Forte 
 forte 
 ita accidit,

ut parem ferociae huius et Romani consulem T. Manlium haberent,
 qui adeo non tenuit iram, ut, si tanta dementia patres
 conscriptos cepisset, ut ab Setino homine leges acciperent,
 gladio cinctum in senatum venturum se esse palam diceret et,
 quemcumque in curia Latinum vidisset, sua manu
 interempturum.

et conversus ad simulacrum 
 lovis 
 Iouis 
 “audi, Iuppiter, haec scelera” inquit; “audite, Ius
 Fasque. peregrinos consules et peregrinum senatum in tuo,
 Iuppiter, augurato templo captus ipse atque oppressus visurus 
 es! 
 es?

haecine foedera Tullus, Romanus rex, cum Albanis, patribus
 vestris, Latini, haec L. Tarquinius vobiscum postea fecit?

non venit in mentem pugna apud Regillum lacum? adeo et cladium
 veterum vestrarum et beneficiorum nostrorum ergo vos obliti
 estis?”

cum consulis vocem subsecuta patrum indignatio esset, proditur
 memoriae adversus crebram inplorationem deum, quos testes
 foederum saepius invocabant consules, vocem Anni spernentis
 numina Iovis Romani auditam.

certe, cum commotus ira se a vestibulo templi citato gradu
 proriperet, lapsus per gradus capite graviter offenso inpactus
 imo ita est saxo, ut sopiretur.

exanimatum auctores quoniam non omnes sunt, mihi quoque in
 incerto relictum sit, sicut inter foederum ruptorum testationem
 ingenti fragore caeli procellam effusam; nam et vera esse et
 apte ad repraesentandam iram deum ficta possunt.

Torquatus missus ab senatu ad dimittendos legatos 
 cum iacentem Annium vidisset, exclamat, ita ut populo
 patribusque audita vox pariter sit: “bene habet; di pium movere
 bellum.

est caeleste numen; es, magne Iuppiter; 
 baud 
 haud 
 frustra te patrem deum hominumque hac sede
 sacravimus.

quid cessatis, Quirites vosque patres conscripti, arma capere
 deis ducibus? sic stratas legiones Latinorum dabo, quem ad modum
 legatum iacentem videtis.”

adsensu populi excepta vox consulis tantum ardoris animis fecit,
 ut legatos proficiscentes cura magistratuum magis, qui iussu
 consulis prosequebantur, quam ius gentium ab ira impetuque
 hominum tegeret. consensit et senatus bellum;

consulesque duobus scriptis exercitibus per Marsos Paelignosque
 profecti adiuncto Samnitium exercitu ad Capuam, quo iam Latini
 sociique convenerant, castra locant.

ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur visa species viri
 maioris quam pro humano habitu augustiorisque, dicentis ex una
 acie imperatorem, ex altera exercitum deis Manibus matrique
 Terrae deberi.

utrius exercitus imperator legiones hostium superque eas se
 devovisset, eius populi partisque victoriam fore.

hos ubi nocturnos visus inter se consules contulerunt, placuit
 averruncandae deum irae victimas caedi, simul ut, si extis
 eadem, quae in somnio visa fuerant,
 portenderentur, alteruter consulum fata inpleret.

ubi responsa haruspicum insidenti iam animo tacitae religioni
 congruerunt, 
 turn 
 tum 
 adhibitis legatis tribunisque et 
 imperils 
 imperiis 
 deum propalam expositis, ne mors voluntaria consulis
 exercitum in acie terreret,

conparant inter se, ut, ab utra parte cedere Romanus exercitus
 coepisset, inde se consul devoveret pro populo Romano
 Quiritibusque.

agitatum etiam in consilio est, ut, si quando umquam severo ullum
 imperio bellum administratum esset, tunc utique disciplina militaris ad priscos redigeretur
 mores.

curam acuebat, quod adversus Latinos bellandum
 erat, lingua, moribus, armorum genere, institutis ante omnia
 militaribus congruentes: milites militibus, centurionibus
 centuriones, tribuni tribunis conpares collegaeque iisdem
 praesidiis, saepe iisdem manipulis permixti fuerant.

per haec ne quo errore milites caperentur, edicunt consules, ne
 quis extra ordinem in hostem pugnaret.

forte inter ceteros turmarum praefectos, qui exploratum in omnes
 partes dimissi erant, T. Manlius consulis filius super castra
 hostium cum suis turmalibus evasit, ita ut vix teli iactu ab
 statione proxima abesset.

ibi Tusculani erant equites; praeerat Geminus Maecius, vir cum
 genere inter suos 
 turn 
 tum 
 factis clarus.

is ubi Romanos equites insignemque inter eos praecedentem
 consulis filium — nam omnes inter se, utique inlustres viri,
 noti erant —

cognovit, “unane” ait “turma, Romani, cum Latinis sociisque
 bellum gesturi estis?

quid interea consules, quid duo exercitus consulares agent?”
 “aderunt in tempore” Manlius inquit, “et cum illis aderit
 Iuppiter ipse, foederum a vobis violatorum testis, qui plus
 potest polletque.

si ad Regillum lacum ad satietatem vestram pugnavimus, hic quoque
 efficiemus profecto, ne nimis acies vobis et conlata signa
 nobiscum cordi sint.”

ad ea Geminus paulum ab suis equo provectus: “visne igitur, dum
 dies ista venit, qua magno conatu exercitus moveatis, interea tu
 ipse congredi mecum, ut nostro duorum iam hinc eventu cernatur,
 quantum eques Latinus Romano praestet?”

Movet 
 mouet 
 ferocem animum iuvenis seu ira seu detractandi
 certaminis pudor seu inexsuperabilis vis fati. oblitus itaque
 imperii patrii consulumque edicti praeceps ad id certamen
 agitur, quo vinceret an vinceretur haud multum interesset.

equitibus ceteris velut ad spectaculum summotis spatio, quod
 vacui interiacebat campi, adversos concitant equos; et cum
 infestis cuspidibus concurrissent, Manli cuspis super galeam
 hostis, Maeci trans cervicem equi elapsa est.

circumactis deinde equis cum prior ad iterandum ictum Manlius
 consurrexisset, spiculum inter aures equi fixit. ad cuius
 vulneris sensum cum equus prioribus pedibus erectis magna vi
 caput quateret,

excussit equitem, quem cuspide parmaque innixum attollentem se ab
 gravi casu Manlius ab iugulo, ita ut per costas ferrum emineret,
 terrae adfixit;

spoliisque lectis ad suos revectus cum ovante gaudio turma in
 castra atque inde ad praetorium ad patrem tendit, ignarus fati
 futurique, laus an poena merita esset. “ 
 Ut 
 ut 
 me omnes” inquit,

“pater, tuo sanguine ortum vere ferrent, provocatus equestria
 haec spolia capta ex hoste caeso porto.”

quod ubi audivit consul, extemplo filium aversatus contionem
 classico advocari iussit. quae ubi frequens convenit,

“quandoque” inquit “tu, T. Manli, neque imperium consulare neque
 maiestatem patriam veritus adversus edictum nostrum extra
 ordinem in hostem pugnasti et,

quantum in te fuit, disciplinam militarem, qua stetit ad hanc
 diem Romana res, solvisti meque in eam necessitatem adduxisti,
 ut aut rei publicae mihi aut mei meorumque obliviscendum
 sit,

nos potius nostro delicto plectemur, quam res publica tanto suo
 damno 
 ndstra 
 nostra 
 peccata luat. triste exemplum, sed in posterum salubre
 iuventuti erimus.

me quidem cum ingenita caritas liberum tum specimen istud
 virtutis deceptum vana imagine decoris in te movet;

sed cum aut morte tua sancienda sint consulum imperia aut
 inpunitate in perpetuum abroganda, ne te quidem, si quid in te
 nostri sanguinis est, recusare censeam, quin disciplinam
 militarem culpa tua prolapsam poena restituas.

i, lictor, deliga ad palum.” exanimati omnes tam atroci imperio
 nec aliter quam in se quisque destrictam cernentes securem, metu
 magis quam modestia quievere.

itaque velut demerso ab admiratione animo cum silentio defixi
 stetissent, repente, postquam cervice caesa fusus
 est cruor, tam libero conquestu coortae voces sunt, ut neque
 lamentis neque execrationibus parceretur,

spoliisque contectum iuvenis corpus, quantum militaribus studiis
 funus ullum concelebrari potest, structo extra vallum rogo
 cremaretur Manlianaque imperia non in praesentia modo horrenda,
 sed exempli etiam tristis in posterum essent.

fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem duci militem, et
 praeterquam quod custodiae vigiliaeque et ordo stationum
 intentioris ubique curae erant, in ultimo etiam certamine, cum
 descensum in aciem est, ea severitas profuit.

fuit autem civili maxime bello pugna similis; adeo nihil apud
 Latinos dissonum ab Romana re praeter animos erat. 
 Clipeis 
 clipeis 
 antea Romani usi sunt;

dein, postquam stipendiarii facti sunt, scuta pro clipeis fecere;
 et quod antea phalanges similes Macedonicis, hoc postea 
 inanipulatim 
 manipulatim 
 structa acies coepit esse: postremo in plures ordines
 instruebantur.

ordo sexagenos milites, duos centuriones, vexillarium unum
 habebat. Prima acies hastati erant,

manipuli quindecim, distantes inter se modicum spatium; manipulus
 levis vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat; leves
 autem, qui hastam tantum gaesaque gererent, vocabantur.

haec prima frons in acie florem iuvenum pubescentium ad militiam
 habebat. robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus
 principibus est nomen, hos sequebantur, scutati omnes,
 insignibus maxime armis.

hoc triginta manipulorum agmen antepilanos appellabant, quia sub
 signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo
 unus quisque tres partes habebat;

earum primam quamque primum pilum vocabant; tribus ex
 vexillis constabat; vexillum centum octoginta sex
 homines erant; primum vexillum triarios ducebat, veteranum
 militem spectatae virtutis, secundum rorarios, minus roboris
 aetate factisque, tertium accensos, minimae
 fiduciae manum; eo et in postremam aciem reiciebantur.

ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium
 primi pugnam inibant. si hastati profligare hostem non possent,
 pede presso eos retro cedentes in intervalla ordinum principes
 recipiebant. 
 tur 
 tum 
 
 principun 
 principum 
 pugna erat;

hastati sequebantur. triarii sub vexillis considebant sinistro
 crure porrecto, scuta innixa umeris, hastas subrecta cuspide in
 terra fixas, 
 baud 
 haud 
 secus quam vallo saepta inhorreret acies,
 tenentes.

si apud principes quoque haud satis prospere esset pugnatum, gradun a prima acie ad triarios sensim
 referebant. inde rem ad triarios redisse, cum laboratur,
 proverbio 
 increbuit. 
 increbruit.

triarii consurgentes, ubi in intervalla ordinum suorum principes
 et hastatos recepissent,

extemplo conpressis ordinibus velut claudebant vias unoque
 continenti agmine iam nulla spe post relicta in hostem
 incidebant; id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos
 insecuti novam repente aciem exsurgentem, auctam numero,
 cernebant.

scribebantur autem quattuor fere legiones quinis milibus peditum,
 equitibus in singulas legiones trecenis. alterum tantum ex
 Latino dilectu adiciebatur, qui ea tempestate hostes erant
 Romanis eodemque ordine instruxerant aciem;

nec vexilla cum vexillis tantum, universi hastati cum hastatis,
 principes cum principibus, sed centurio quoque cum centurione,
 si ordines turbati non essent, concurrendum sibi esse sciebat.
 duo primi pili ex utraque acie inter triarios erant,

Romanus corpore haudquaquam satis validus, ceterum strenuus vir
 peritusque militiae,

Latinus viribus ingens bellatorque primus, notissimi inter se,
 quia pares semper ordines duxerant.

Romano haud satis fidenti viribus iam Romae permissum erat ab
 consulibus, ut subcenturionem sibi, quem vellet, legeret, qui
 tutaretur eum ab uno destinato hoste. isque iuvenis in acie
 oblatus ex centurione Latino victoriam tulit.

Pugnatum 
 pugnatum 
 est haud procul radicibus Vesuvii montis, qua via ad 
 Veserm 
 Ueserim 
 ferebat.

Romani consules, priusquam educerent in aciem, immolaverunt.
 Decio caput iocineris a familiari parte caesum haruspex dicitur
 ostendisse; alioqui acceptam dis hostiam esse; Manlium egregie
 litasse. “atqui bene habet” inquit Decius, “si ab collega
 litatum est.”

instructis, sicut ante dictum est, ordinibus processere in aciem.
 Manlius dextro, Decius laevo cornu praeerat. primo utrimque
 aequis viribus,

eodem ardore animorum gerebatur res; deinde ab laevo cornu
 hastati Romani, non ferentes inpressionem Latinorum, se ad
 principes recepere.

in hac trepidatione Decius consul M. Valerium magna voce
 inclamat: “deorum” inquit “ope, M. Valeri, opus est; agedum,
 pontifex publicus populi Romani praei verba, quibus me pro
 legionibus devoveam.” 
 Pontifex 
 pontifex 
 eum togam praetextam sumere iussit

et velato capite, manu subter togam ad mentum exserta, super
 telum subiectum pedibus stantem sic dicere: “Iane,

Iuppiter, Mars pater, Quirine, Bellona, Lares, divi Novensiles,
 di Indigetes, divi, quorum est potestas nostrorum
 hostiumque,

dique Manes, vos precor, veneror, veniam peto oroque, uti populo
 Romano Quiritium vim victoriamque prosperetis hostesque populi
 Romani Quiritium terrore, formidine morteque adficiatis.

sicut verbis nuncupavi, ita pro re publica Quiritium ,
 exercitu, legionibus, auxiliis populi Romani Quiritium legiones
 auxiliaque hostium mecum deis Manibus Tellurique devoveo.”

Haec 
 haec 
 ita precatus lictores ire ad T. Manlium iubet
 matureque collegae se devotum pro exercitu nuntiare. ipse
 incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insilivit ac se in
 medios hostes inmisit, conspectus ab utraque acie.

aliquanto augustior humano visus, sicut caelo missus piaculum
 omnis deorum irae, qui pestem ab suis aversam in hostes
 ferret;

ita omnis terror pavorque cum illo latus signa
 prima Latinorum turbavit, deinde in totam penitus aciem
 pervasit.

evidentissimum id fuit, quod, quacumque equo invectus est, ibi 
 baud 
 haud 
 secus quam pestifero sidere icti pavebant; ubi vero
 corruit obrutus telis, inde iam haud dubie consternatae cohortes
 Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt.

simul et Romani exsolutis religione animis velut tum primum signo
 dato coorti pugnam integram ediderunt;

nam et rorarii procurrebant inter antepilanos addiderantque vires
 hastatis ac principibus, et triarii genu dextro innixi nutum
 consulis ad consurgendum expectabant.

procedente deinde certamine cum aliis partibus 
 multitude 
 multitudo 
 superaret Latinorum, Manlius consul audito eventu
 collegae cum, ut ius fasque erat, lacrumis non minus quam
 laudibus debitis prosecutus tam memorabilem mortem esset,

paulipser 
 paulisper 
 addubitavit, an consurgendi iam triariis tempus esset;
 deinde melius ratus integros eos ad ultimum discrimen servari,
 accensos ab novissima acie ante signa procedere iubet.

qui ubi subiere, extemplo Latini, tamquam idem adversarii
 fecissent, triarios suos excitaverunt; qui aliquamdiu pugna
 atroci cum et semet ipsi fatigassent et hastas aut
 praefregissent aut hebetassent, pellerent vi tamen hostem,
 debellatum iam rati perventumque ad extremam aciem,

tur 
 tum 
 consul triariis “consurgite nunc” inquit “integri
 adversus fessos, memores patriae parentumque et coniugum ac
 liberorum, memores consulis pro vestra victoria morte
 occubantis.”

ubi triarii consurrexerunt, integri, refulgentibus armis, nova ex
 inproviso exorta acies, receptis in intervalla ordinum
 antepilanis,

clamore sublato principia Latinorum perturbant hastisque ora
 fodientes primo robore virorum caeso per alios manipulos velut
 inermes prope intacti evasere tantaque caede perrupere cuneos,
 ut vix quartam partem relinquerent hostium.

Sanmites 
 Samnites 
 quoque sub radicibus montis procul instructi praebuere terrorem Latinis. ceterum inter omnes
 cives sociosque praecipua laus eius belli penes consules fuit,
 quorum alter omnis minas periculaque ab deis superis inferisque
 in se unum vertit,

alter ea virtute eoque consilio in proelio fuit, ut facile
 convenerit inter Romanos Latinosque, qui eius pugnae memoriam
 posteris tradiderunt, utrius partis T. Manlius dux fuisset, eius
 futuram haud dubie fuisse victoriam. Latini ex fuga se Minturnas
 contulerunt.

castra secundum proelium capta, multique mortales ibi vivi
 oppressi, maxime Campani.

Deci corpus ne eo die inveniretur, nox quaerentes oppressit;
 postero die inventum inter maximam hostium stragem coopertum
 telis; funusque ei par morti celebrante collega factum est. 
 Illud 
 illud 
 adiciendum videtur,

licere consuli dictatorique et praetori, cum legiones hostium
 devoveat, non utique se, sed quem velit ex legione Romana
 scripta civem devovere.

si is homo, qui devotus est, moritur, probe factum videri; ni
 moritur, 
 tur 
 tum 
 signum septem pedes altum aut maius in terram defodi
 et piaculum hostiam caedi; ubi illud signum defossum erit, eo
 magistratum Romanum escendere fas non esse.

sin autem sese devovere volet, sicuti Decius devovit, ni moritur,
 neque suum neque publicum divinum pure faciet, sive hostia sive
 quo alio volet. qui sese devoverit, Vulcano arma sive cui alii
 divo vovere volet, ius est;

telo, super quod stans consul precatus est, hostem potiri fas non
 est; si pQtiatur, Marti suovetaurilibus piaculum fieri.

haec, etsi omnis divini humanique moris memoria abolevit nova
 peregrinaque omnia priscis ac patriis praeferendo, haud ab re
 duxi verbis quoque ipsis, ut tradita nuncupataque sunt,
 referre.

Romanis post proelium demum factum Samnites venisse subsidio,
 expectato eventu pugnae, apud quosdam auctores invenio.

Latinis quoque ab Lavinio auxilium, dum deliberando terunt
 tempus, victis demum ferri coeptum;

et, cum iam portis prima signa et pars agminis
 esset egressa, nuntio adlato de clade Latinorum cum conversis
 signis retro in urbem rediretur, praetorem eorum nomine
 Milionium dixisse ferunt pro paulula via magnam mercedem esse
 Romanis solvendam.

qui Latinorum pugnae superfuerant multis itineribus dissipati cum
 se in unum conglobassent, Vescia urbs eis receptaculum fuit.

ibi in conciliis Numisius, imperator eorum, ad renovandum bellum principes excitabat adfirmando
 communem vere Martem belli utramque aciem pari caede
 prostravisse victoriaeque nomen 
 tantur 
 tantum 
 penes Romanos esse, ceteram pro victis fortunam et
 illos gerere;

funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum
 consulis devoti caede; trucidatum exercitum omnem, caesos
 hastatos principesque, stragem et ante signa et post signa
 factam, triarios postremo rem restituisse;

Latinorum etsi pariter accisae copiae sint, tamen supplemento vel
 Latium propius esse vel Volscos quam Romam;

itaque, si videatur eis, se, ex Latinis et ex Volscis populis
 iuventute propere excita, rediturum infesto exercitu Capuam esse
 Romanosque nihil 
 turn 
 tum 
 minus quam proelium expectantes necopinato adventu
 perculsurum.

fallacibus litteris circa Latium nomenque Volscum missis, quia,
 qui non interfuerant pugnae, ad credendum temere faciliores
 erant, tumultuarius undique exercitus raptim conscriptus
 convenit.

huic agmini Torquatus consul ad Trifanum — inter Sinuessam
 Minturnasque is locus est — occurrit. priusquam castris locus
 caperetur, sarcinis utrimque in acervum coniectis pugnatum
 debellatumque est;

adeo enim accisae res sunt, ut consuli victorem exercitum ad
 depopulandos agros eorum ducenti dederent se omnes Latini
 deditionemque 
 ear 
 eam 
 Campani sequerentur. Latium Capuaque agro multati.

Latinus ager, Privernati addito agro, et Falernus, qui populi
 Campani fuerat, usque ad Vulturnum flumen plebi Romanae dividitur.

bina in Latino iugera, ita ut dodrante ex Privernati conplerent,
 data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate
 adiectis.

extra poenam fuere Latinorum Laurentes Campanorumque equites,
 quia non desciverant. cum Laurentibus renovari foedus iussum,
 renovaturque ex eo quotannis post diem decimum Latinarum.

equitibus Campanis civitas Romana data, monumentoque ut esset,
 aeneam tabulam in aede Castoris Romae fixerunt. vectigal quoque
 eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis —
 fuere autem mille et sescenti — denarios nummos
 quadringenos quinquagenos.

ita bello gesto praemiis poenaque pro cuiusque z merito
 persolutis T. Manlius Romam rediit. cui venienti seniores tantum
 obviam exisse constat, iuventutem et tunc et omni vita deinde
 aversatam eum 
 execratamque. 
 exsecratamque. 
 Antiates in agrum Ostiensem,

Ardeatem, Solonium incursiones fecerunt. Manlius consul, quia
 ipse per valetudinem id bellum exequi nequierat, dictatorem L.
 Papirium Crassum, qui 
 tur 
 tum 
 forte erat praetor, dixit; ab eo magister equitum L.
 Papirius Cursor dictus.

nihil memorabile adversus Antiates ab dictatore gestum est, cum
 aliquot menses stativa in agro Antiati habuisset.

Anno 
 anno 
 insigni victoria de tot ac tam potentibus populis, ad
 hoc consulum alterius nobili morte, alterius sicut truci ita
 claro ad memoriam imperio, successere consules Ti. Aemilius
 Mamercinus Q. Publilius Philo, neque in similem materiam
 rerum,

et ipsi aut suarum rerum aut partium in re publica magis quam
 patriae memores. Latinos ob iram agri amissi rebellantes in
 campis Fenectanis fuderunt castrisque exuerunt.

ibi Publilio, cuius ductu auspicioque res gestae erant, in
 deditionem accipiente Latinos populos, quorum ibi iuventus caesa
 erat, Aemilius ad Pedum exercitus duxit.

Pedanos tuebatur Tiburs, Praenestinus Veliternusque 
 populus; venerant et ab Lanuvio Antioque auxilia.

ubi cum proeliis quidem superior Romanus esset, ad urbem ipsam
 Pedum castraque sociorum populorum, quae urbi adiuncta erant,
 integer labor restaret,

bello infecto repente omisso consul, quia collegae decretum
 triumphum audivit, ipse quoque triumphi ante victoriam
 flagitator Romam rediit.

qua cupiditate offensis patribus negantibusque nisi Pedo capto
 aut dedito triumphum, hinc alienatus ab senatu Aemilius
 seditiosis tribunatibus similem deinde consulatum gessit.

nam neque, quoad fuit consul, criminari apud populum patres
 destitit collega haudquaquam adversante, quia et ipse de plebe
 erat —

materiam autem praebebat criminibus ager in Latino Falernoque
 agro maligne plebei divisus — , et postquam senatus, finire
 imperium consulibus cupiens, dictatorem adversus rebellantes
 Latinos dici iussit,

Aemilius, cuius 
 tur 
 tum 
 fasces erant, collegam dictatorem dixit; ab eo
 magister equitum Iunius Brutus dictus. dictatura popularis

et orationibus in patres criminosis fuit, et quod tres leges
 secundissimas plebei, adversas nobilitati tulit:

unam, ut plebi scita omnes Quirites tenerent, alteram, ut legum,
 quae comitiis centuriatis ferrentur, ante initum suffragium
 patres auctores fierent,

tertiam, ut alter utique ex plebe, cum eo 
 [ventum 
 uentum 
 sit , ut utrumque plebeium fieri liceret,
 censor crearetur.

plus eo anno domi acceptum cladis ab consulibus ac dictatore,
 quam ex victoria eorum bellicisque rebus foris auctum imperium
 patres credebant.

anno insequenti, L. Furio Camillo C. Maenio consulibus, quo
 insignitius omissa res Aemilio, superioris anni consuli,
 exprobraretur, Pedum armis virisque et omni vi expugnandum ac
 delendum senatus fremit; coactique novi consules omnibus 
 ear 
 eam 
 rem praeverti proficiscuntur.

iam in Latio is status erat rerum, ut
 neque bellum neque pacem pati possent; ad bellum 
 opes deerant;

pacem ob agri adempti dolorem aspernabantur. mediis consiliis
 standum videbatur, ut oppidis se tenerent, ne lacessitus Romanus
 causam belli haberet, et, si cuius oppidi obsidio nuntiata
 esset, undique ex omnibus populis auxilium obsessis
 ferretur.

neque tamen nisi admodum a paucis populis Pedani adiuti sunt.

Tiburtes Praenestinique, quorum ager propior erat, Pedum
 pervenere; Aricinos 
 Lanuvinosqe 
 Lanuuinosque 
 et Veliternos Antiatibus Volscis se coniugentes ad
 Asturae flumen Maenius inproviso adortus fudit.

Camillus ad Pedum cum Tiburtibus, maxime valido exercitu, maiore
 mole, quamquam aeque prospero eventu, pugnat.

tumultum maxime repentina inter proelium eruptio oppidanorum
 fecit, in quos parte exercitus conversa Camillus non conpulit
 solum eos intra moenia, sed eodem etiam die, cum ipsos
 auxiliaque eorum perculisset, oppidum scalis cepit.

Placuit 
 placuit 
 inde iam maiore conatu animoque ab unius expugnatione
 urbis ad perdomandum Latium victorem circumducere exercitum. nec
 quievere, antequam expugnando aut in deditionem accipiendo
 singulas urbes Latium omne subegere.

praesidiis inde dispositis per recepta oppida Romam ad destinatum
 omnium consensu triumphum decessere. additus triumpho honos, ut
 statuae equestres eis — rara illa aetate res — in foro
 ponerentur.

Priusquam 
 priusquam 
 comitiis in insequentem annum consules rogarent,
 Camillus de Latinis populis ad senatum rettulit atque ita
 disseruit:

“patres conscripti, quod bello armisque in Latio agendum fuit, id
 iam deum benignitate ac virtute militum ad finem venit.

caesi ad Pedum Asturamque sunt exercitus hostium; oppida Latina
 omnia et Antium ex Volscis aut vi capta aut recepta in
 deditionem praesidiis tenentur vestris.

reliqua consultatio est, quoniam rebellando saepius nos
 sollicitant, quonam modo perpetua pace quietos obtineamus.

di inmortales ita vos potentes huius consilii 
 fecerunt, ut, sit Latium deinde an non sit, in vestra manu
 posuerint; itaque pacem vobis, quod ad Latinos attinet, parare
 in perpetuum vel saeviendo vel ignoscendo potestis.

vultis crudeliter consulere in deditos victosque? licet delere
 omne Latium, vastas inde solitudines facere, unde sociali
 egregio exercitu per multa bella magnaque saepe usi estis;

vultis exemplo 
 maiouim 
 maiorum 
 augere rem Romanam victos in civitatem accipiendo?
 materia crescendi per summam gloriam suppeditat. certe id
 firmissimum longe imperium est, quo oboedientes gaudent.

sed maturato opus est, quidquid statuere placet; tot populos
 inter spem metumque suspensos animi habetis; et vestram itaque
 de eis curam quam primum absolvi, et illorum animos, dum
 expectatione stupent, seu poena seu beneficio praeoccupari
 oportet.

nostrum fuit efficere, ut omnium rerum vobis ad consulendum
 potestas esset, vestrum est decernere, quod optimum vobis reique
 publicae sit.”

principes senatus relationem consulis de summa rerum laudare,
 sed, cum aliorum causa alia esset, ita expediri posse consilium
 dicere, ut pro merito cuiusque statueretur, si de singulis
 nominatim referrent populis.

relatum igitur de singulis decretumque. Lanuvinis civitas data
 sacraque sua reddita cum eo, ut aedes lucusque Sospitae Iunonis
 communis Lanuvinis municipibus cum populo Romano esset. Aricini
 Nomentanique et Pedani eodem iure,

quo Lanuvini,

in civitatem accepti, Tusculanis servata civitas, quam habebant,
 crimenque rebellionis a publica fraude in paucos auctores
 versum.

in Veliternos, veteres cives Romanos, quod totiens rebellassent,
 graviter saevitum; et muri deiecti et senatus inde abductus
 iussique trans Tiberim habitare,

ut eius, qui cis Tiberim deprehensus esset, usque ad mille assium
 clarigatio esset nec prius quam aere persoluto is, qui cepisset,
 extra vincula captum haberet.

in agrum senatorum coloni missi, quibus adscriptis speciem
 antiquae frequentiae Velitrae receperunt.

et Antium nova colonia missa cum eo, ut Antiatibus permitteretur,
 si et ipsi adscribi coloni vellent; naves inde longae abactae
 interdictumque mari Antiati populo est et civitas data.

Tiburtes Praenestinique agro multati, neque ob recens tantum
 rebellionis commune cum aliis Latinis crimen, sed quod taedio
 imperii Romani cum Gallis, gente efferata, arma quondam
 consociassent. ceteris Latinis populis conubia commerciaque

et concilia inter se ademerunt. Campanis, equitum honoris causa,
 quia cum Latinis rebellare noluissent, Fundanisque et Formianis,
 quod per fines eorum tuta pacataque semper fuisset via, civitas
 sine suffragio data. Cumanos Suessulanosque eiusdem iuris
 condicionisque,

cuius Capuam, esse placuit.

naves Antiatium partim in navalia Romae subductae partim
 incensae, rostrisque earum suggestum in foro exstructum adornari
 placuit, Rostraque id templum appellatum.

C. Sulpicio Longo P. Aelio Paeto consulibus, cum omnia non opes
 magis Romanae quam beneficiis parta gratia bona pace obtineret,
 inter Sidicinos Auruncosque bellum ortum.

Aurunci a T. Manlio consule in deditionem accepti nihil deinde
 moverant; eo petendi auxilii ab Romanis causa iustior fuit.

sed priusquam consules ab urbe — iusserat enim senatus defendi
 Auruncos —

exercitum educerent, fama adfertur Auruncos metu oppidum
 deseruisse profugosque cum coniugibus ac liberis Suessam
 communisse, quae nunc Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum
 urbemque ab Sidicinis deletam.

ob ea infensus consulibus senatus, quorum cunctatione proditi
 socii essent, dictatorem dici iussit. dictus C. Claudius
 Inregillensis magistrum equitum C. Claudium Hortatorem dixit.
 religio inde iniecta de dictatore,

et cum augures vitio creatum videri dixissent, dictator
 magisterque equitum se magistratu abdicarunt.

eo anno Minucia Vestalis suspecta primo propter 
 mundiorem iusto cultum,

insimulata deinde apud pontifices ab indice servo, cum decreto
 eorum iussa esset sacris abstinere familiamque in potestate
 habere, facto iudicio viva sub terram ad portam Collinam extra
 viam stratam defossa Scelerato campo; credo ab incesto id ei
 loco nomen factum.

eodem anno Q. Publilius Philo praetor primus de plebe adversante
 Sulpicio consule, qui negabat rationem eius se habiturum, est
 factus senatu, cum in summis imperiis id non obtinuisset, minus
 in praetura tendente.

insequens annus, L. Papirio Crasso K. Duillio consulibus, Ausonum
 magis novo quam magno bello fuit insignis.

ea gens 
 Gales 
 Cales 
 urbem incolebat; Sidicinis finitimis arma coniunxerat
 unoque proelio 
 baud 
 haud 
 sane memorabili duorum populorum exercitus fusus
 propinquitate urbium et ad fugam pronior et in fuga ipsa tutior
 fuit.

nec tamen omissa eius belli cura patribus, quia totiens iam
 Sidicini aut ipsi moverant bellum aut moventibus auxilium
 tulerant aut causa armorum fuerant.

itaque omni ope adnisi sunt, ut maximum ea tempestate imperatorem
 M. Valerium Corvum consulem quartum facerent;

collega additus Corvo M. Atilius Regulus; et ne forte casu
 erraretur, petitum ab consulibus, ut extra sortem Corvi ea
 provincia esset. exercitu victore a superioribus consulibus
 accepto,

ad 
 Gales 
 Cales 
 , unde bellum ortum erat, profectus cum hostes ab
 superioris etiam certaminis memoria providos clamore atque
 impetu primo fudisset, moenia ipsa oppugnare est adgressus.

et militum quidem is erat ardor, ut iam inde cum scalis succedere
 ad muros vellent evasurosque contenderent;

Corvus, quia id arduum factu erat, labore militum potius quam
 periculo peragere inceptum voluit. itaque aggerem et vineas egit
 turresque muro admovit, quarum usum forte oblata opportunitas
 praevertit.

namque M. Fabius, 
 captivs 
 captiuus 
 Romanus, cum per neglegentiam custodum
 festo die vinculis ruptis per murum inter opera Romanorum,
 religata ad pinnam muri reste suspensus,

manibus se demisisset, perpulit imperatorein, ut vino epulisque
 sopitos hostes adgrederetur. nec maiore certamine capti cum urbe
 Ausones sunt, quam acie fusi erant. praeda capta ingens est
 praesidioque inposito Calibus reductae Romam legiones. 
 Consul 
 consul 
 ex senatus consulto triumphavit et,

ne Atilius expers gloriae esset, iussi ambo consules adversus
 Sidicinos ducere exercitum.

dictatorem ante ex senatus consulto comitiorum habendorum causa
 dixerunt L. Aemilium Mamercinum; is magistrum equitum Q.
 Publilium Philonem dixit. dictatore comitia habente consules
 creati sunt T. Veturius Sp. Postumius. ei ,

etsi belli pars cum Sidicinis restabat, tamen, ut beneficio
 praevenirent desiderium plebis, de colonia deducenda Cales
 rettulerunt;

factoque senatus consulto, ut duo milia quingenti homines eo
 scriberentur, triumviros coloniae deducendae agroque dividundo
 creaverunt K. Duillium, T. Quinctium, M. Fabium.

novi deinde consules a veteribus exercitu accepto ingressi
 hostium fines populando usque ad moenia atque urbem
 pervenerunt.

ibi quia ingenti exercitu conparato Sidicini et ipsi pro extrema
 spe dimicaturi enixe videbantur et Samnium fama erat conciri ad
 bellum,

dictator ab consulibus ex auctoritate senatus dictus P. Cornelius
 Rufinus, magister equitum M. Antonius.

religio deinde incessit vitio eos creatos, magistratuque se
 abdicaverunt; et quia pestilentia insecuta est, velut omnibus eo
 vitio contactis auspiciis, res ad interregnum rediit.

ab interregno inito per quintum demum interregem, M. Valerium
 Corvum, creati consules A. Cornelius iterum et Cn. Domitius.

Tranquillis rebus fama Gallici belli pro tumultu valuit, ut
 dictatorem dici placeret. dictus M. Papirius Crassus et magister
 equitum P. Valerius Publicola.

a quibus cum dilectus intentius quam adversus finitima bella
 haberetur, exploratores missi attulerunt quieta omnia apud
 Gallos esse.

Samnium quoque iam alterum annum turbari novis consiliis
 suspectum erat; eo ex agro Sidicino exercitus Romanus non
 deductus.

ceterum Samnites bellum Alexandri Epirensis in Lucanos traxit,
 qui duo populi adversus regem escensionem a Paesto facientem
 signis conlatis pugnaverunt.

eo certamine superior Alexander, incertum qua fide culturus, si
 perinde cetera processissent, pacem cum Romanis fecit. eodem
 anno census actus novique cives censi.

tribus propter eos additae Maecia et Scaptia; censores addiderunt
 Q. Publilius Philo Sp. Postumius.

Romani facti Acerrani lege ab L. Papirio praetore lata, qua
 civitas sine suffragio data. haec eo anno domi militiaeque
 gesta.

foedus insequens annus seu intemperie caeli seu humana fraude
 fuit, M. Claudio Marcello C. Valerio consulibus.

Flaccum Potitumque varie in annalibus cognomen consulis invenio;
 ceterum in eo parvi refert, quid veri sit; illud pervelim — nec
 omnes auctores sunt — proditum falso esse, venenis absumptos,
 quorum mors infamem annum pestilentia fecerit;

sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem abrogaverim,
 exponenda est.

cum primores civitatis similibus morbis eodemque ferme omnes
 eventu morerentur, ancilla quaedam ad Q. Fabium Maximum aedilem
 curulem indicaturam se causam publicae pestis professa est, si
 ab eo fides sibi data esset, 
 baud 
 haud 
 futurum noxae indicium.

Fabius confestim rem ad consules, consules ad senatum referunt,
 consensuque ordinis fides indici data.

tum patefactum muliebri fraude civitatem premi matronasque ea
 venena coquere et, si sequi extemplo velint, manifesto
 deprehendi posse.

secuti indicem et coquentis quasdam medicamenta et recondita alia
 invenerunt.

quibus in forum delatis et ad viginti matronis,
 apud quas deprehensa erant, per viatorem accitis, duae ex eis,
 Cornelia ac Sergia, patriciae utraque gentis, cum ea medicamenta
 salubria esse contenderent, ab confutante indice bibere iussae,
 ut se falsum commentam arguerent, spatio ad conloquendum
 sumpto,

cum summoto populo in conspectu omnium rem ad ceteras
 rettulissent, haud abnuentibus et illis bibere, epoto
 medicamento suamet ipsae fraude omnes interierunt.

conprehensae extemplo earum comites magnum numerum matronarum
 indicaverunt; ex quibus ad centum septuaginta damnatae.

neque de veneficiis ante eam diem Romae quaesitum est.

prodigii ea res loco habita captisque magis mentibus quam
 consceleratis similis visa; itaque memoria ex annalibus repetita
 in secessionibus quondam plebis clavum ab dictatore fixum
 alienatasque discordia mentes hominum eo piaculo conpotes sui
 fuisse, dictatorem clavi figendi causa creari placuit.

creatus Cn. Quinctilius magistrum equitum L. Valerium dixit, qui
 fixo clavo magistratu se abdicaverunt.

creati consules L. Papirius Crassus iterum L. Plautius Venox.
 cuius principio anni legati ex Volscis Fabraterni et Lucani
 Romam venerunt orantes, ut in fidem reciperentur:

si a Samnitium armis defensi essent, se sub imperio populi Romani
 fideliter atque oboedienter futuros.

missi tum ab senatu legati denuntiatumque Samnitibus, ut eorum
 populorum finibus vim abstinerent; valuitque ea legatio, non tam
 quia pacem volebant Samnites, quam quia nondum parati erant ad
 bellum.

eodem anno Privernas bellum initum, cuius socii Fundani, dux
 etiam fuit Fundanus Vitruvius Vaccus, vir non domi solum sed
 etiam Romae clarus; aedes fuere in Palatio eius, qua Vacci prata
 diruto aedificio publicatoque solo appellata.

Adversus 
 aduersus 
 hunc vastantem effuse Setinum Norbanumque et Coranum
 agrum L. Papirius profectus haud procul castris
 eius consedit.

Vitruvio nec, ut vallo se teneret adversus validiorem hostem,
 sana constare mens, nec, ut longius a castris dimicaret, animus
 suppetere; vix tota extra portam castrorum explicata acie,

fugam magis retro quam proelium aut hostem spectante milite sine
 consilio, sine audacia depugnat.

ut et levi momento nec ambigue est victus, ita brevitate ipsa
 loci facilique receptu in tam propinqua castra haud aegre
 militem a multa caede est tutatus,

nec fere quisquam in ipso certamine, pauci in turba fugae
 extremae, cum in castra ruerent, caesi; primisque tenebris
 Privernum inde petitum agmine trepido, ut muris potius quam
 vallo sese tutarentur. a Priverno Plautius alter consul
 pervastatis passim agris praedaque abacta in agrum Fundanum
 exercitum inducit. 
 Ingredienti 
 ingredienti 
 fines senatus Fundanorum occurrit;

negant se pro Vitruvio sectamque eius secutis precatum venisse,
 sed pro Fundano populo, quem extra culpam belli esse ipsum
 Vitruvium iudicasse, cum receptaculum fugae Privernum habuerit,
 non patriam Fundos.

Priverni igitur hostes populi Romani quaerendos persequendosque
 esse, qui simul a Fundanis ac Romanis utriusque patriae
 inmemores defecerint; Fundanis pacem esse et animos Romanos et
 gratam memoriam acceptae civitatis.

orare se consulem, ut bellum ab innoxio populo abstineat; agros,
 urbem, corpora ipsorum coniugumque ac liberorum suorum in
 potestate populi Romani esse futuraque.

conlaudatis Fundanis consul litterisque Romam missis, in officio
 Fundanos esse, ad Privernum flexit iter. prius animadversum in
 eos, qui capita coniurationis fuerant, a consule scribit
 Claudius;

ad trecentos quinquaginta ex coniuratis vinctos Romam 
 umissos 
 missos 
 eamque deditionem ab senatu non acceptam, quod
 egentium atque humilium poena defungi velle Fundanum populum
 censuerint.

Privernum duobus consularibus exercitibus cum obsideretur, alter
 consul comitiorum causa 
 Roriam 
 Romam 
 revocatus.

carceres eo anno in circo primum statuti.

Nondum 
 nondum 
 perfunctos cura Privernatis belli tumultus Gallici
 fama atrox invasit haud ferme 
 uinquam 
 unquam 
 neglecta patribus. extemplo igitur consules novi L.
 Aemilius Mamercinus et C. Plautius eo ipso die, kal.
 Quinctilibus, quo magistratum inierunt, conparare inter se
 provincias iussi et Mamercinus, cui Gallicum 
 belluim 
 bellum 
 evenerat, scribere exercitum sine ulla vacationis
 venia; quin opificum quoque vulgus et sellularii,

minime militiae idoneum genus, exciti dicuntur Veiosque ingens
 exercitus contractus, ut inde obviam Gallis iretur; longius
 discedi,

ne alio itinere hostis falleret ad urbem incedens, non placuit.
 paucos deinde post dies satis explorata temporis eius quiete a
 Gallis Privernum omnis conversa vis. 
 Duplex 
 duplex 
 inde fama est;

alii vi 
 captain 
 captam 
 urbem Vitruviumque vivum in potestatem venisse, alii,
 priusquam ultima adhiberetur vis, ipsos se in dicionem consulis
 caduceum praeferentes 
 permississe 
 permisisse 
 auctores sunt Vitruviumque ab suis traditum.

senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus 
 consulein 
 consulem 
 Plautium dirutis Priverni muris praesidioque valido
 inposito ad triumphum accersit; Vitruvium in carcere adservari
 iussit, quoad consul redisset, tum verberatum necari. aedes
 eius,

quae essent in Palatio, diruendas, bona Semoni Sango censuerunt
 consecranda; quodque aeris ex eis redactum est, ex eo aenei
 orbes facti positi in sacello Sangus adversus aedem Quirini.

de senatu Privernate ita decretum, ut, qui senator Priverni post
 defectionem ab Romanis mansisset, trans Tiberim lege eadem, qua
 Veliterni, habitaret.

His ita decretis usque ad triumphum Plauti silentium de
 Privernatibus fuit; post triumphum consul necato Vitruvio
 sociisque eius noxae apud satiatos iam suppliciis nocentium
 tutam mentionem de Privernatibus ratus

“quoniam auctores defectionis” inquit “meritas 
 poenas et ab dis inmortalibus et a vobis habent, patres
 conscripti, quid placet de innoxia multitudine fieri?
 equidem,

etsi meae partes exquirendae magis sententiae quam dandae sunt,
 tamen, cum videam Privernates vicinos Samnitibus esse, unde nunc
 nobis incertissima pax est, quam minimum irarum inter nos
 illosque relinqui velim.”

cum ipsa per sese res anceps esset, prout cuiusque ingenium erat
 atrocius mitiusve suadentibus, tum incertiora omnia unus ex
 Privernatibus legatis fecit, magis condicionis, in qua natus
 esset, quam praesentis necessitatis memor,

qui interrogatus a quodam tristioris sententiae auctore, quam
 poenam meritos Privernates censeret, “eam” inquit, “quam
 merentur qui se libertate dignos censent.”

cuius cum feroci responso infestiores factos videret consul eos,
 qui ante Privernatium causam inpugnabant, ut ipse benigna
 interrogatione mitius responsum eliceret, “quid?

si poenam” inquit “remittimus vobis, qualem nos pacem vobiscum
 habituros speremus?” “si bonam dederitis” inquit, “et fidam et
 perpetuam;

si malam, haud diuturnam.” tum vero minari, nec id ambigue,
 Privernatem quidam, et illis vocibus ad rebellandum incitari
 pacatos populos; pars mitior senatus ad meliora responsum
 trahere

et dicere viri et liberi vocem auditam; an credi posse ullum
 populum aut hominem denique in ea condicione, cuius eum
 paeniteat, diutius, quam necesse sit, mansurum?

ibi pacem esse fidam, ubi voluntarii pacati sint, neque eo loco,
 ubi servitutem esse velint, fidem sperandam esse.

in hanc sententiam maxime consul ipse inclinavit animos,
 identidem ad principes sententiarum consulares,

uti exaudiri posset a pluribus, dicendo eos demum, qui nihil
 praeterquam de libertate cogitent, dignos esse, qui Romani
 fiant.

itaque et in senatu causam obtinuere, et ex auctoritate patrum
 latum ad populum est, ut Privernatibus civitas daretur. eodem anno Anxur trecenti in coloniam missi
 sunt;

bina iugera agri acceperunt.

secutus est annus nulla re belli domive insignis, P. Plautio
 Proculo P. Cornelio Scapula consulibus, praeterquam quod
 Fregellas —

Hernicorum is ager, deinde Volscorum fuerat — colonia deducta et
 populo visceratio data a M. Flavio in funere matris.

erant, qui per speciem honorandae parentis meritam mercedem
 populo solutam interpretarentur, quod eum die dicta ab aedilibus
 crimine stupratae matris familiae absolvisset.

data visceratio in praeteriti iudicii gratiam honoris etiam ei
 causa fuit. tribunatumque plebei proximis comitiis petentibus
 absens praefertur. Palaepolis fuit haud procul inde,

ubi nunc Neapolis sita est; duabus urbibus populus idem
 habitabat. Cumis erant oriundi;

Cumani Chalcide Euboica originem trahunt. classe, qua advecti ab
 domo fuerant, multum in ora maris eius, quod accolunt, potuere,
 primo in insulas Aenariam et Pithecusas egressi, deinde in
 continentem ausi sedes transferre.

haec civitas cum suis viribus 
 tur 
 tum 
 Samnitium infidae adversus Romanos societati freta,
 sive pestilentiae, quae Romanam urbem adorta nuntiabatur, fidens
 multa hostilia adversus Romanos agrum Campanum Falernumque
 incolentes fecit.

Igitur 
 igitur 
 L. Cornelio Lentulo Q. Publilio Philone iterum
 consulibus, fetialibus Palaepolim ad res repetendas missis, cum
 relatum esset a Graecis, gente lingua magis strenua quam factis,
 ferox responsum, ex auctoritate patrum populus Palaepolitanus
 bellum fieri iussit.

inter consules provinciis conparatis bello Graeci persequendi
 Publilio evenerunt;

Cornelius altero exercitu Samnitibus, si qua se moverent,
 oppositus. fama autem erat defectioni Campanorum inminentes ad Capuam 
 admoturos castra; ibi optumum visum Cornelio stativa habere.

ab utroque consule exiguam spem pacis cum
 Samnitibus esse certior fit senatus: Publilius duo milia
 Nolanorum militum et quattuor Samnitium, magis Nolanis
 cogentibus quam voluntate Graecorum, recepta Palaepoli
 scripserat Romam, Cornelius:

compertum se habere dilectum indictum a magistratibus universumque
 Samnium erectum ac vicinos populos, Privernatem Fundanumque et
 Formianum, 
 baud 
 haud 
 ambigue sollicitari.

ob haec cum legatos mitti placuisset prius ad Samnites, quam
 bellum fieret, responsum redditur ab Samnitibus ferox.

ultro incusabant iniurias Romanorum; neque eo neglegentius ea,
 quae ipsis obicerentur, purgabant: 
 baud 
 haud 
 ullo publico consilio auxiliove iuvari Graecos;

nec Fundanum Formianumve a se sollicitatos; quippe minime
 paenitere se virium suarum, si bellum placeat.

ceterum non posse dissimulare aegre pati civitatem Samnitium,
 quod Fregellas ex Volscis captas dirutasque ab se restituerit
 Romanus populus coloniamque in Samnitium agro inposuerint, quam
 coloni eorum Fregellas appellent;

ear 
 eam 
 se contumeliam iniuriamque, ni sibi ab iis, qui
 fecerint, dematur, ipsos omni vi depulsuros esse.

cum Romanus legatus ad disceptandum eos ad communes socios atque
 amicos vocaret, “quid perplexe agimus?” inquit; “nostra
 certamina, Romani, non verba legatorum nec hominum quisquam
 disceptator, sed campus Campanus, in quo concurrendum est, et
 arma et communis Mars belli decernet.

proinde inter Capuam Suessulamque castra castris conferamus et,
 Samnis Romanusne imperio Italiam regat, decernamus.”

legati Romanorum cum se non, quo hostis vocasset, sed quo
 imperatores sui duxissent, ituros esse respondissent, domum rediere. iam Publilius inter
 Palaepolim Neapolimque loco opportune capto diremerat hostibus
 societatem auxilii mutui, qua, ut quisque locus premeretur,
 inter se usi fuerant.

itaque cum et comitiorum dies instaret et Publilium inminentem
 hostium muris avocari ab spe capiendae in dies urbis 
 baud 
 haud 
 e re publica esset,

actum cum tribunis est, ad populum ferrent, ut, cum
 Q. Publilius Philo consulatu abisset, pro consule rem gereret,
 quoad debellatum cum Graecis esset.

L. Cornelio, quia ne eum quidem in Samnium iam ingressum revocari
 ab impetu belli placebat, litterae missae, ut 
 dictatorerm 
 dictatorem 
 comitiorum causa diceret.

dixit M. Claudium Marcellum; ab eo magister equitum dictus Sp.
 Postumius. nec tamen ab dictatore comitia sunt habita, quia,
 vitione creatus esset, in disquisitionem venit. consulti augures
 vitiosum videri dictatorem pronuntiaverunt.

eam rem tribuni suspectam infamemque criminando fecerunt: nam
 neque facile fuisse id vitium nosci, cum consul oriens de nocte
 silentio diceret dictatorem, neque ab consule cuiquam publice
 privatimve de ea re scriptum esse,

nec quemquam mortalium extare, qui se vidisse aut audisse quid
 dicat, quod auspicium dirimeret, neque augures divinare Romae
 sedentes potuisse, quid in castris consuli vitii obvenisset. cui
 non apparere, quod plebeius dictator sit, id vitium auguribus
 visum?

haec aliaque ab tribunis nequiquam iactata; tandem ad interregnum
 res rediit, dilatisque alia atque alia de causa comitiis quartus
 decimus demum interrex L. Aemilius consules creat C. Poetelium
 L. Papirium 
 Mugilanum. 
 Mugillanum; 
 Cursorem in aliis annalibus invenio.

eodem anno Alexandream in Aegypto proditum conditam,
 Alexandrumque Epiri regem ab exule Lucano interfectum sortes
 Dodonaei 
 lovis 
 Iouis 
 eventu adfirmasse.

accito ab Tarentinis in Italiam data dictio erat, caveret
 Acherusiam 
 aquarn 
 aquam 
 Pandosiamque urbem; ibi fatis eius terminumn dari.

eoque ocius transmisit in Italiam, ut quam maxime procul abesset
 urbe Pandosia in Epiro et Acheronte amni, quem ex Molosside
 fluentem in stagna inferna accipit Thesprotius sinus. ceterum ut
 ferme fugiendo in media fata ruitur,

cum saepe Bruttias Lucanasque legiones fudisset, Heracleam
 Tarentinorum coloniam ex Lucanis, Sipottum Apulorum Consentiamque Bruttiorum ac
 Terinam, alias inde Messapiorum ac Lucanorum cepisset urbes et
 trecentas familias inlustres in Epirum, quas obsidum numero
 haberet,

misisset, haud procul Pandosia urbe, inminente Lucanis ac
 Bruttiis finibus, tris tumulos aliquantum inter se distantes
 insedit, ex quibus incursiones in omnem partem agri hostilis
 faceret;

et ducentos ferme Lucanorum exules circa se pro fidis habebat, ut
 pleraque eius generis ingenia sunt, cum fortuna mutabilem
 gerentes fidem.

Imbres continui campis omnibus inundatis cum interclusissent
 trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia,
 quae sine rege erant, inproviso hostium adventu opprimuntur;
 deletisque eis ad ipsius obsidionem omnes conversi.

inde ab Lucanis exulibus ad suos nuntii missi sunt, pactoque
 reditu promissum est regem aut vivum aut mortuum in potestatem
 daturos.

ceterum cum delectis ipse egregium facinus ausus per medios
 erumpit hostes et ducem Lucanorum comminus congressum
 obtruncat;

contrahensque suos ex fuga palatos pervenit ad amnem, ruinis
 recentibus pontis, quem vis aquae abstulerat, indicantem iter.
 quem cum incerto vado transiret agmen,

fessus metu ac labore miles increpans nomen abominandum fluminis
 “iure Acheros vocaris” inquit. quod ubi ad aures accidit regis,
 adiecit extemplo animum fatis suis substititque dubius, an
 transiret.

tum Sotimus, minister ex regiis pueris, quid in tanto discrimine
 periculi cunctaretur, interrogans, indicat Lucanos insidiis
 quaerere locum.

quos ubi respexit rex procul grege facto venientes, stringit
 gladium et per medium amnem transmittit equum; iamque in vadum
 egressum eminus veruto Lucanus exul transfigit.

lapsum inde cum inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in
 hostium praesidia. ibi foeda laceratio corporis facta. namque
 praeciso medio partem Consentiam misere, pars ipsis retenta ad
 ludibrium.

quae cum iaculis saxisque procul incesseretur,
 mulier una ultra humanarum irarum fidem saevienti turbae
 inmixta, ut parumper sustinerent, precata, flens ait virum sibi
 liberosque captos apud hostes esse; sperare corpore regio
 utcumque mulcato se suos redempturam.

is finis lacerationi fuit, sepultumque Consentiae quod membrorum
 reliquum fuit cura mulieris unius, ossaque Metapontum ad hostes
 remissa,

inde Epirum devecta ad Cleopatram uxorem sororemque Olympiadem,
 quarum mater magni Alexandri altera, soror altera fuit. 
 Haec 
 haec 
 de Alexandri Epirensis tristi eventu,

quamquam Romano bello fortuna eum abstinuit, tamen, quia in
 Italia bella gessit, paucis dixisse satis sit.

eodem anno lectisternium Romae, quinto post conditam urbem,
 iisdem, quibus ante, placandis habitum est deis.

novi deinde consules iussu populi cum misissent, qui indicerent
 Samnitibus bellum, ipsi maiore conatu quam adversus Graecos
 cuncta parabant; et alia nova nihil tum animo tale agitantibus
 accesserunt auxilia:

Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil ad 
 earn 
 eam 
 diem cum Romano populo fuerat, in fidem venerunt, arma
 virosque ad bellum pollicentes; foedere ergo in amicitiam
 accepti. eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta.

tria oppida in potestatem venerunt, Allifae Callifae Rufrium,
 aliusque ager primo adventu consulum longe lateque est
 pervastatus.

Hoc 
 hoc 
 bello tam prospere commisso alteri quoque bello, quo
 Graeci obsidebantur, iam finis aderat. nam praeterquam quod
 intersaeptis munimentis hostium pars parti abscisa erat,
 foediora aliquanto intra muros iis,

quibus hostis territabat patiebantur , et velut capti a
 suismet ipsi praesidiis indigna iam in 
 liberis quoque ac coniugibus et quae captarum urbium extrema
 sunt patiebantur.

itaque cum et a Tarento et a Samnitibus fama esset nova auxilia
 ventura, Samnitium plus, quam vellent, intra moenia esse
 rebantur, Tarentinorum iuventutem,

Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque quam ut
 Romanis hostibus resisterent, expectabant; postremo levissimum
 malorum deditio ad Romanos visa.

Charilaus et Nymphius principes civitatis communicato inter se
 consilio partes ad rem agendam divisere, ut alter ad imperatorem
 Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam
 opportunam consilio urbem.

Charilaus fuit, qui ad Publilium Philonem venit et, quod bonum
 faustum felix Palaepolitanis populoque Romano esset, tradere se
 ait moenia statuisse.

eo facto utrum ab se prodita an servata patria videatur, in fide
 Romana positum esse. sibi privatim nec pacisci quicquam nec
 petere; publice petere quam pacisci magis,

ut, si successisset inceptis, cogitaret populus Romanus potius,
 cum quanto studio periculoque reditum in amicitiam suam esset,
 quam qua stultitia et temeritate de officio decessum.

conlaudatus ab imperatore tria milia militum ad occupandam 
 earn 
 eam 
 partem urbis, quam Samnites insidebant, accepit;
 praesidio ei L. Quinctius tribunus militum praepositus.

eodem tempore et Nymphius praetorem Samnitium arte adgressus
 perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus aut circa
 Palaepolim aut in Samnio esset, sineret se classe circumvehi ad
 Romanum agrum, non oram modo maris sed ipsi urbi propinqua loca
 depopulaturum.

sed, ut falleret, nocte proficiscendum esse extemploque naves
 deducendas. quod quo maturius fieret, omnis iuventus Samnitium
 praeter necessarium urbis praesidium ad litus missa. ubi dum
 Nymphius in tenebris

et multitudine semet ipsa inpediente, sedulo aliis alia imperia
 turbans, terit tempus, Charilaus ex conposito ab sociis in urbem
 receptus, cum summa urbis Romano milite inplesset, tolli
 clamorem iussit; ad quem Graeci signo accepto a principibus
 quievere,

Nolani per aversam partem urbis via Nolam ferente effugiunt.
 Samnitibus exclusis ab urbe ut expeditior in
 praesentia fuga, ita foedior,

postquam periculo evaserunt, visa, quippe qui inermes nulla rerum
 suarum non relicta inter hostes, ludibrium non externis modo sed
 etiam popularibus, spoliati atque egentes domos rediere. 
 Haud 
 haud 
 ignarus opinionis alterius,

qua haec proditio ab Samnitibus facta traditur, cum auctoribus
 hoc dedi, quibus dignius credi est, 
 tur 
 tum 
 foedus Neapolitanum — eo enim deinde summa rei
 Graecorum venit — similius vero facit ipsos in amicitiam
 redisse.

Publilio triumphus decretus, quod satis credebatur obsidione
 domitos hostes in fidem venisse. duo singularia haec ei viro
 primum contigere, prorogatio imperii, non ante in ullo facta, et
 acto honore triumphus.

aliud subinde bellum cum alterius orae Graecis exortum.

namque Tarentini, cum rem Palaepolitanam vana spe auxilii
 aliquamdiu sustinuissent, postquam Romanos urbe potitos
 accepere, velut destituti ac non qui ipsi destituissent,
 increpare Palaepolitanos, ira atque invidia in Romanos furere,
 eo etiam, quod Lucanos et Apulos — nam utraque eo anno societas
 coepta est — in fidem populi Romani venisse adlatum est:

quippe propemodum perventum ad se esse, iamque in eo rem fore, ut
 Romani aut hostes aut domini habendi sint.

discrimen profecto rerum suarum in bello Samnitium eventuque eius
 verti; eam solam gentem restare, nec 
 earn 
 eam 
 ipsam satis validam, quando Lucanus defecerit;

quem revocari adhuc inpellique ad abolendam societatem Romanam
 posse, si qua ars serendis discordiis adhibeatur.

Haec 
 haec 
 consilia cum apud cupidos rerum novandarum valuissent,
 ex iuventute quidam Lucanorum pretio adsciti, clari magis inter
 populares quam honestly, inter se mulcati ipsi virgis cum
 corpora nuda intulissent in civium coetum,

vociferati sunt se, quod castra Romana ingredi ausi essent, a
 consulibus virgis caesos ac prope securi percussos esse.

deformis suapte natura res cum speciem iniuriae
 magis quam doli prae se ferret, concitati homines cogunt clamore
 suo magistratus senatum vocare,

et alii circumstantes concilium bellum in Romanos poscunt, alii
 ad concitandam in arma multitudinem agrestium discurrunt,
 tumultuque etiam sanos consternante animos decernitur, ut
 societas cum Samnitibus renovaretur, legatique ad eam rem
 mittuntur.

repentina res quia quam causam nullam tam ne fidem quidem
 habebat, coacti a Samnitibus et obsides dare et praesidia in
 loca munita accipere, caeci fraude et ira nihil recusarunt.

dilucere deinde brevi fraus coepit, postquam criminum falsorum
 auctores Tarentum commigravere; sed amissa omni de se potestate
 nihil ultra, quam ut paeniteret frustra, restabat.

eo anno plebei Romanae velut aliud initium libertatis factum est,
 quod necti desierunt; mutatum autem ius ob unius faeneratoris
 simul libidinem simul crudelitatem insignem.

L. Papirius is fuit, cui cum se C. Publilius ob aes alienum
 paternum nexum dedisset, quae aetas formaque misericordiam
 elicere poterant, ad libidinem et contumeliam animum
 accenderunt.

ut florem aetatis eius fructum adventicium crediti
 ratus, primo perlicere adulescentem sermone incesto est conatus;
 dein, postquam aspernabantur flagitium aures, minis territare
 atque identidem admonere fortunae;

postremo, cum ingenuitatis magis quam praesentis condicionis
 memorem videret, nudari iubet verberaque adferri.

quibus laceratus iuvenis cum se in publicum proripuisset,
 libidinem crudelitatemque conquerens faeneratoris,

ingens vis hominum cum aetatis miseratione atque indignitate
 iniuriae accensa, tum suae condicionis liberumque suorum
 respectu, in forum atque inde agmine facto ad curiam concurrit;
 et,

cum consules tumultu repentino coacti senatum vocarent,
 introeuntibus in curiam patribus laceratum iuvenis tergum,
 procumbentes ad singulorum pedes, ostentabant.

victum eo die ob inpotentem iniuriam unius ingens
 vinculum fidei; iussique consules ferre ad populum, ne quis,
 nisi qui noxam meruisset, donec poenam lueret, in 
 conpedibus 
 compedibus 
 aut in nervo teneretur; pecuniae creditae bona
 debitoris,

non corpus obnoxium esset. ita nexi soluti, cautumque in
 posterum, ne necterentur.

eodem anno cum satis per se ipsum Samnitium bellum et defectio
 repens Lucanorum auctoresque defectionis Tarentini sollicitos
 haberent patres, accessit, ut et Vestinus populus Samnitibus
 sese coniungeret.

quae res sicut eo anno sermonibus magis passim hominum iactata
 quam in publico ullo concilio est, ita insequentis anni
 consulibus, L. Furio Camillo iterum Iunio Bruto Scaevae, nulla
 prior potiorque visa est, de qua ad senatum referrent.

et quamquam non nova res erat, tamen
 tanta cura patres incessit, ut pariter eam susceptam
 neglectamque timerent, ne aut inpunitas eorum lascivia
 superbiaque aut bello poenae expetitae metu propinquo atque ira
 concirent finitimos populos.

et erat genus omne abunde bello Samnitibus par, Marsi Paelignique
 et Marrucini: quos, si Vestinus attingeretur, omnes habendos
 hostes.

vicit tamen pars, quae in praesentia videri potuit maioris animi
 quam consilii;

sed eventus docuit fortes fortunam iuvare. bellum ex auctoritate
 patrum populus adversus Vestinos iussit.

provincia ea Bruto, Samnium Camillo sorte evenit. exercitus
 utroque ducti, et cura tuendorum finium hostes prohibiti
 coniungere arma.

ceterum alterum consulem L. Furium, cui maior moles rerum
 inposita erat, morbo gravi inplicitum fortuna bello
 subtraxit;

iussusque dictatorem dicere rei gerendae causa longe clarissimum
 bello ea tempestate dixit, L. Papirium Cursorem, a quo Q. Fabius
 Maximus Rullianus magister equitum est dictus:

par nobile rebus in eo magistratu gestis, discordia tamen, qua
 prope ad ultimum dimicationis ventum est, nobilius. ab altero consule in Vestinis multiplex bellum

nec usquam vario eventu gestum est. nam et pervastavit agros

et populando atque urendo tecta hostium sataque in aciem invitos
 extraxit et ita proelio uno accidit Vestinorum res, haudquaquam
 tamen incruento milite suo, ut non in castra solum refugerent
 hostes sed iam ne vallo quidem ac fossis freti dilaberentur in
 oppida, situ urbium moenibusque se defensuri.

postremo oppida quoque vi expugnare adortus primo Cutinam ingenti
 ardore militum a vulnerum ira, quod 
 baud 
 haud 
 fere quisquam integer proelio excesserat, scalis
 cepit, deinde Cingiliam.

utriusque urbis praedam militibus, quod eos neque portae nec muri
 hostium arcuerant, concessit.

in Samnium incertis itum auspiciis est; cuius rei vitium non in
 belli eventum, quod prospere gestum est, sed in rabiem atque
 iras imperatorum vertit.

namque Papirius dictator a pullario monitus cum ad auspicium
 repetendum Romam proficisceretur, magistro equitum denuntiavit,
 ut sese loco teneret neu absente se cum hoste manum
 consereret.

Q. Fabius cum post profectionem dictatoris per exploratores
 conperisset perinde omnia soluta apud hostes esse, ac si nemo
 Romanus in Samnio esset,

seu ferox adulescens indignitate accensus, quod omnia in
 dictatore viderentur reposita esse, seu occasione bene gerendae
 rei inductus, exercitu instructo paratoque profectus ad 
 Inbrinium 
 Imbrinium 
 — ita vocant locum — acie cum Samnitibus conflixit. ea
 fortuna pugnae fuit,

ut nihil relictum sit, quo, si adfuisset dictator, res melius
 geri potuerit; non dux militi, non miles duci defuit;

eques etiam auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquotiens
 impetu capto perrumpere non poterat hostium agmen, detraxit
 frenos equis atque ita concitatos calcaribus permisit, ut
 sustinere eos nulla vis posset; per arma, per viros late stragem
 dedere;

secutus pedes impetum equitum turbatis hostibus intulit signa.
 viginti milia hostium caesa eo die traduntur. auctores habeo bis
 cum hoste signa conlata dictatore absente, bis rem
 egregie gestam; apud antiquissimos scriptores una haec pugna
 invenitur; in quibusdam annalibus tota res praetermissa, est.
 magister equitum,

ut ex tanta caede, multis potitus spoliis congesta in ingentem
 acervum hostilia arma subdito igne concremavit, seu votum id
 deorum cuipiam fuit,

seu credere libet Fabio auctori eo facturn, ne suae gloriae
 fructum dictator caperet nomenque ibi scriberet aut spolia in
 triumpho ferret.

litterae quoque de re prospere gesta ad senatum, non ad
 dictatorem missae argumentum fuere minime cum eo communicantis
 laudes. ita certe dictator id factum accepit, ut laetis aliis
 victoria parta prae se ferret iram tristitiamque. misso itaque
 repente senatu se ex curia proripuit,

tur 
 tum 
 vero non Samnitium magis legiones quam maiestatem
 dictatoriam et disciplinam militarem a magistro equitum victam
 et eversam dictitans, si illi inpune spretum imperium
 fuisset.

itaque plenus minarum iraeque profectus in castra cum maximis
 itineribus isset, non tamen praevenire 
 famarm 
 famam 
 
 adrentus 
 aduentus 
 sui potuit;

praecurrerant enim ab urbe, qui nuntiarent dictatorem avidum
 poenae venire, alternis paene verbis T. Manli factum
 laudantem.

Fabius contione extemplo advocata obtestatus milites est, ut, qua
 virtute rem publicam ab infestissimis hostibus defendissent,
 eadem se, cuius ductu auspicioque vicissent, ab inpotenti
 crudelitate dictatoris tutarentur:

venire amentem invidia, iratum virtuti alienae felicitatique;
 furere, quod se absente res publica egregie gesta esset; malle,
 si mutare fortunam posset, apud Samnites quam Romanos victoriam
 esse;

imperium dictitare spretum, 
 tamquarm 
 tamquam 
 non eadem mente pugnari vetuerit, qua pugnatum doleat:
 et 
 tune 
 tunc 
 invidia inpedire virtutem alienam voluisse
 cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne se absente
 moveri possent,

et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Papirio non
 inermes, non manci milites fuerint, quod se Q.
 Fabius magistrum equitum duxerit ac non accensum dictatoris.

quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus ferunt Marsque
 communis, adversa pugna evenisset, qui sibi devictis hostibus,
 re publica bene gesta, ita ut non ab illo unico duce melius geri
 potuerit, supplicium magistro equitum minetur?

neque illum magistro equitum infestiorem quam tribunis militum,
 quam centurionibus, quam militibus esse. si posset, in omnes
 saeviturum fuisse;

quia id nequeat, in unum saevire; etiam invidiam tamquam ignem
 summa petere; in caput consilii, in ducem incurrere; si se simul
 cum gloria rei gestae extinxisset, 
 tune 
 tunc 
 victorem velut in capto exercitu dominantem, quidquid
 licuerit in magistro equitum, in militibus ausurum. proinde
 adessent in sua causa omnium libertati.

si consensum exercitus eundem, qui in proelio fuerit, in tuenda
 victoria videat et salutem unius omnibus curae esse,
 inclinaturum ad clementiorem sententiam animum;

postremo se vitam fortunasque suas illorum fidei virtutique
 permittere.

clamor e tota contione ortus, uti bonum animum haberet: neminem
 illi vim adlaturum salvis legionibus Romanis. haud multo post
 dictator advenit classicoque extemplo ad contionem
 advocavit.

tum silentio facto praeco Q. Fabium magistrum equitum citavit.
 qui simul ex inferiore loco ad tribunal accessit,

tum dictator “quaero” inquit “de te, Q. Fabi, cum summum imperium
 dictatoris sit pareantque ei consules, regia potestas,
 praetores, iisdem auspiciis quibus consules creati, aequum
 censeas necne magistrum equitum dicto audientem esse?

itemque illud interrogo, cum me incertis auspiciis profectum ab
 domo scirem, utrum mihi turbatis religionibus res publica in
 discrimen committenda fuerit, an auspicia repetenda, ne quid
 dubiis dis agerem?

simul illud, quae dictatori religio inpedimento ad rem gerendam
 fuerit, num ea magister equitum solutus ac liber
 potuerit esse? sed quid ego haec interrogo, cum, si ego tacitus
 abissem, tamen tibi ad voluntatis interpretationem meae
 dirigenda tua sententia fuerit?

quin tu respondes, vetuerimne te quicquam rei me absente agere,
 vetuerimne signa cum hostibus conferre?

quo tu imperio meo spreto, incertis auspiciis, turbatis
 religionibus adversus morem militarem disciplinamque maiorum et
 numen deorum ausus es cum hoste confligere.

ad haec, quae interrogatus es, responde; at extra ea cave vocem
 mittas. accede, lictor.”

Adversus 
 aduersus 
 quae singula cum respondere 
 baud 
 haud 
 facile esset et nunc quereretur eundem accusatorem
 capitis sui ac iudicem esse, modo vitam sibi eripi citius quam
 gloriam rerum gestarum posse vociferaretur purgaretque se in
 vicem atque ultro accusaret,

tunc Papirius redintegrata ira spoliari magistrum equitum ac
 virgas et secures expediri iussit.

Fabius fidem 
 militurn 
 militum 
 inplorans lacerantibus vestem lictoribus ad triarios
 tumultum ultima in contione miscentes
 sese recepit.

inde clamor in totam contionem est perlatus. alibi preces, alibi
 minae audiebantur; qui proximi forte tribunali steterant, quia
 subiecti oculis imperatoris noscitari poterant, orabant, ut
 parceret magistro equitum neu cum eo exercitum damnaret;

extrema contio et circa Fabium globus increpabant 
 incleinentem 
 inclementem 
 dictatorem nec procul seditione aberant. ne tribunal
 quidem satis quietum erat;

legati circumstantes sellam orabant, ut rem in posterum diem
 differret et irae suae spatium et consilio tempus daret:

satis castigatam adulescentiam Fabi esse, satis deformatam
 victoriam; ne ad extremum finem supplicii tenderet neu unico
 iuveni, neu patri eius, clarissimo viro, neu Fabiae genti 
 earn 
 eam 
 iniungeret ignominiam.

cum parum precibus, parum causa proficerent, intueri saevientem
 contionem iubebant: ita inritatis militum animis subdere ignem
 ac materiam seditioni non esse aetatis, non prudentiae eius;

neminem id Q. Fabio poenam deprecanti suam vitio versurum, sed
 dictatori, si occaecatus ira infestam multitudinem in se pravo
 certamine movisset.

postremo, ne id se gratiae dare. Q. Fabi crederet, se ius
 iurandum dare paratos esse non videri e re publica in Q. Fabium
 eo tempore animadverti.

his 
 Yocibus 
 uocibus 
 cum in se magis incitarent dictatorem quam magistro
 equitum placarent, iussi de tribunali descendere legati;

et silentio nequiquam per praeconem temptato, cum prae strepitu ac tumultu nec ipsius dictatoris nec
 apparitorum eius vox audiretur, nox velut in proelio certamini
 finem fecit.

magister equitum, iussus postero die adesse, cum omnes
 adfirmarent infestius Papirium exarsurum, agitatum contentione
 ipsa exacerbatumque, clam ex castris Romam profugit;

et patre auctore M. Fabio, qui ter iam consul dictatorque fuerat,
 vocato extemplo senatu cum maxime conquereretur apud patres vim
 atque iniuriam dictatoris, repente strepitus ante curiam
 lictorum summoventium auditur;

et ipse infensus aderat, postquam conperit profectum ex castris,
 cum expedito equitatu secutus. iterata deinde contentio, et
 prendi Fabium Papirius iussit.

ubi cum deprecantibus primoribus patrum atque universo senatu
 perstaret in incepto inmitis animus,

tur 
 tum 
 pater M. Fabius “ 
 cquando 
 quando 
 quidem” inquit “apud te nec auctoritas senatus nec
 aetas mea, cui orbitatem paras, nec virtus nobilitasque magistri
 equitum a te ipso nominati valet nec preces, quae saepe hostem
 mitigavere, quae deorum iras placant, tribunos plebis appello et
 provoco ad populum eumque tibi,

fugienti exercitus tui, fugienti senatus iudicium, iudicem fero,
 qui certe unus plus quam tua dictatura potest polletque. videro,
 cessurusne provocationi sis, cui rex Romanus Tullus Hostilius
 cessit.” ex curia in contionem itur.

quo cum paucis dictator, cum omni agmine principum magister
 equitum cum escendisset, deduci eum de
 rostris Papirius in partem inferiorem iussit.

secutus pater “bene agis” inquit, “cum eo nos deduci iussisti,
 unde et private vocem mittere possemus.”

ibi primo non tam perpetuae orationes quam altercatio
 exaudiebantur; vicit deinde strepitum vox et indignatio Fabi
 senis increpantis superbiam crudelitatemque Papiri:

se quoque dictatorem Romae fuisse, nec a se quemquam, ne plebis
 quidem hominem, non centurionem, non militem violatum;

Papirium tamquam ex hostium ducibus, sic ex Romano imperatore
 victoriam et triumphum petere. quantum interesse inter
 moderationem antiquorum et novam superbiam 
 crudelitatemque! 
 crudelitatemque.

dictatorem Quinctium Cincinnatum in L. Minucium consulem ex
 obsidione a se ereptum non ultra saevisse, quam ut legatum eum
 ad exercitum pro consule relinqueret. M. Furium Camillum in L.
 Furio,

qui contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum eventu
 pugnasset, non solum in praesentia moderatum irae esse, ne quid
 de collega secus populo aut senatui scriberet, sed,

cum revertisset, potissimum ex tribunis consularibus habuisse,
 quem, ex collegis optione ab senatu data, socium sibi imperii
 deligeret.

nam populi quidem, penes quem potestas omnium rerum esset, ne
 iram quidem umquam atrociorem fuisse in eos, qui temeritate
 atque inscitia exercitus amisissent, quam ut pecunia eos
 multaret; capite anquisitum ob rem bello male gestam de
 imperatore nullo ad eam diem esse. nunc ducibus populi
 Romani,

quae ne victis quidem bello fas fuerit, virgas et secures
 victoribus et iustissimos meritis triumphos intentari.

quid enim tandem passurum fuisse filium suum, si exercitum
 amisisset, si fusus, fugatus, castris exutus fuisset? quo ultra
 iram violentiamque eius excessuram fuisse, quam ut verberaret
 necaretque?

quam conveniens esse, propter Q. Fabium civitatem in
 laetitia,

victoria, supplicationibus ac gratulationibus esse, eum, propter
 quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis
 cumulentur, nudatum virgis lacerari in
 conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem
 deosque ab se duobus proeliis 
 baud 
 haud 
 frustra 
 advocates! 
 aduocatos. 
 quo id animo exercitum,

qui eius ductu auspiciisque vicisset, laturum? quem luctum in
 castris Romanis, quam laetitiam inter hostes fore!

haec simul iurgans, querens, deum hominumque fidem obtestans et 
 conplexus 
 complexus 
 filium plurimis cum lacrumis agebat.

stabat cum eo senatus maiestas, favor populi, tribunicium
 auxilium, memoria absentis exercitus;

ex parte altera imperium invictum populi Romani et disciplina rei
 militaris et dictatoris edictum pro numine semper observatum et
 Manliana imperia et posthabita filii caritas publicae utilitati
 iactabantur. hoc etiam L. Brutum,

conditorem Romanae libertatis, antea in duobus liberis fecisse;
 nunc patres comes et senes faciles de alieno imperio spreto,
 tamquam rei parvae, disciplinae militaris eversae iuventuti
 gratiam facere.

se tamen perstaturum in incepto nec ei, qui adversus dictum suum
 turbatis religionibus ac dubiis auspiciis pugnasset, quicquam ex
 iusta poena remissurum.

maiestas 
 imperil 
 imperii 
 perpetuane esset, non esse in sua potestate;

L. Papirium nihil eius deminuturum; optare, ne potestas
 tribunicia, inviolata ipsa, violet intercessione sua Romanum
 imperium, neu populus in se potissimum dictatore ius dictaturae
 extinguat.

quod si fecisset, non L. Papirium, sed tribunos, sed pravum
 populi iudicium nequiquam posteros accusaturos, cum polluta
 semel militari disciplina non miles centurionis, non centurio
 tribuni, non tribunus legati, non legatus consulis, non magister
 equitum dictatoris pareat imperio,

nemo hominum, nemo deorum verecundiam habeat, non edicta
 imperatorum, non auspicia observentur, sine commeatu vagi
 milites in pacato,

in hostico errent, inmemores sacramenti licentia sola se, ubi
 velint, exauctorent,

infrequentia deserantur signa neque conveniatur ad
 edictum nec discernatur, interdiu nocte, aequo iniquo loco, iussu iniussu imperatoris pugnent, et
 non signa, non ordines servent, latrocinii modo caeca et
 fortuita pro sollemni et sacrata militia sit; —

“horum criminum vos reos in omnia saecula offerte, tribuni plebi,
 vestra obnoxia capita pro licentia Q. Fabi obicite.”

stupentes tribunos et suam iam vicem magis anxios quam eius, cui
 auxilium ab se petebatur, liberavit onere consensus populi
 Romani ad preces et obtestationem versus, ut sibi poenam
 magistri equitum dictator remitteret.

tribuni quoque inclinatam rem in preces subsecuti orare
 dictatorem insistunt, ut veniam errori humano, veniam
 adulescentiae Q. Fabi daret;

satis eum poenarum dedisse. iam ipse adulescens, iam pater M.
 Fabius contentionis obliti procumbere ad genua et iram deprecari
 dictatoris. 
 Tum 
 tum 
 dictator silentio facto “bene habet” inquit,

“Quirites. vicit disciplina militaris, vicit imperii maiestas,
 quae in discrimine fuerunt, an ulla post hanc diem essent.

non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris
 pugnavit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur
 tribuniciae potestati, precarium, non iustum auxilium
 ferenti.

vive, Q. Fabi, felicior hoc consensu civitatis ad tuendum te quam
 qua paulo ante exsultabas victoria; vive, id facinus ausus,
 cuius tibi ne parens quidem, si eodem loco fuisset, quo fuit L.
 Papirius, veniam dedisset.

mecum, ut voles, reverteris in gratiam; populo Romano, cui vitam
 debes, nihil maius praestiteris, quam si hic tibi dies satis
 documenti dederit, ut bello ac pace pati legitima imperia
 possis.”

cum se nihil morari magistrum equitum pronuntiasset,

degressum eum templo laetus senatus, laetior populus, circumfusi
 ac gratulantes hinc magistro equitum hinc dictatori, prosecuti
 sunt, firmatumque imperium militare 
 baud 
 haud 
 minus periculo Q. Fabi quam supplicio
 miserabili adulescentis Manli videbatur. 
 Forte 
 forte 
 ita eo anno evenit,

ut, quotiescumque dictator ab exercitu recessisset, hostes in
 Samnio moverentur. ceterum in oculis exemplum erat Q. Fabius M.
 Valerio legato, qui castris praeerat, ne quam vim hostium magis
 quam trucem dictatoris iram timeret.

itaque frumentatores cum circumventi ex insidiis caesi loco
 iniquo essent, creditum vulgo est subveniri eis ab legato
 potuisse, ni tristia edicta exhorruisset.

ea quoque ira alienavit a dictatore militum animos, iam ante
 infensos, quod inplacabilis Q. Fabio fuisset et, quod suis
 precibus negasset, eius populo Romano veniam dedisset.

postquam dictator praeposito in urbe L. Papirio Crasso, magistro
 equitum Q. Fabio vetito quicquam pro magistratu agere, in castra
 rediit, neque civibus satis laetus adventus eius fuit nec
 hostibus quicquam attulit terroris.

namque postero die, seu ignari venisse dictatorem, seu, adesset
 an abesset, parvi facientes, instructa acie ad castra
 accesserunt. ceterum tantum momenti in uno viro L. Papirio
 fuit,

ut, si ducis consilia favor subsecutus militum foret, debellari
 eo die cum Samnitibus potuisse pro haud dubio habitum sit;

ita instruxit aciem, ita loco ac
 subsidiis, ita omni arte bellica firmavit. cessatum a milite ac
 de industria, ut obtrectaretur laudibus ducis, inpedita victoria
 est. plures Samnitium cecidere, plures Romani vulnerati sunt.
 sensit peritus dux, quae res victoriae obstaret:

temperandum ingenium suum esse et severitatem miscendam
 comitate.

itaque adhibitis legatis ipse circumiens saucios milites,
 inserens in tentoria caput singulosque, ut sese haberent,
 rogitans curam eorum nominatim legatis tribunisque et praefectis
 demandabat.

rem per se popularem ita dextere egit, ut medendis corporibus
 animi multo prius militum imperatori 
 reconciliarentur nec quicquam ad salubritatem efficacius fuerit,
 quam quod grato animo ea cura accepta est.

refecto exercitu cum hoste congressus haud dubia spe sua
 militumque ita fudit fugavitque Samnites, ut ille ultimus eis
 dies conferendi signa cum dictatore fuerit.

incessit deinde, qua duxit praedae spes, victor exercitus
 perlustravitque hostium agros, nulla arma, nullam vim nec
 apertam nec ex insidiis expertus.

addebat alacritatem, quod dictator praedam omnem edixerat
 militibus; nec ira magis publica quam privatum 
 conpendium 
 compendium 
 in hostem acuebat.

his cladibus subacti Samnites pacem a dictatore petiere; cum quo
 pacti, ut singula vestimenta militibus et annuum stipendium
 darent,

cum ire ad senatum iussi essent, secuturos se dictatorem
 responderunt, unius eius fidei virtutique causam suam
 commendantes. ita deductus ex Samnitibus exercitus.

dictator triumphans urbem est ingressus; et, cum se dictatura
 abdicare vellet, iussu patrum, priusquam abdicaret, consules
 creavit C. Sulpicium Longum iterum Q. Aemilium Cerretanum.

Samnites infecta pace, quia de condicionibus ambigebatur,
 indutias annuas ab urbe rettulerunt. nec earum ipsarum sancta
 fides fuit; adeo, postquam Papirium abisse magistratu nuntiatum
 est, arrecti ad bellandum animi sunt. C. Sulpicio Q. Aemilio —

Aulium quidam annales habent — consulibus ad defectionem
 Samnitium Apulum novum bellum accessit. utroque exercitus missi.
 Sulpicio Samnites, Apuli Aemilio sorte evenerunt. sunt,

qui non ipsis Apulis bellum inlatum, sed socios eius gentis
 populos ab Samnitium vi atque iniuriis defensos scribant;

ceterum fortuna Samnitium, vix a se ipsis eo tempore
 propulsantium bellum, propius ut sit vero facit, non Apulis ab
 Samnitibus arma inlata, sed cum utraque simul gente bellum
 Romanis fuisse. nec tamen res ulla memorabilis acta;

ager Apulus Samniumque evastatum; hostes nec hic nec illic
 inventi. Romae nocturnus terror ita ex somno
 trepidam repente civitatem excivit, ut Capitolium atque arx
 moeniaque et portae plena armatorum fuerint;

et, cum concursatum conclamatumque ad
 arma omnibus locis esset, prima luce nec auctor nec causa
 terroris conparuit.

eodem anno de Tusculanis Flavia rogatione populi fuit iudicium.
 M. Flavius tribunus plebis tulit ad populum, ut in Tusculanos
 animadverteretur, quod eorum ope ac consilio Veliterni
 Privernatesque populo Romano bellum fecissent.

populus Tusculanus cum coniugibus ac liberis Romam venit. ea
 multitudo veste mutata et specie reorum tribus circumit, genibus
 se omnium advolvens.

plus itaque misericordia ad poenae veniam inpetrandam quam causa
 ad crimen purgandum valuit.

tribus omnes praeter Polliam antiquarunt legem. Polliae sententia
 fuit, puberes verberatos necari, coniuges liberosque sub corona
 lege belli venire;

memoriamque eius irae Tusculanis in poenae tam atrocis auctores
 mansisse ad patrum aetatem constat, nec quemquam ferme ex Pollia
 tribu candidatum Papiriam ferre solitum.

insequenti anno, Q. Fabio L. Fulvio consulibus, A. Cornelius
 Arvina dictator et M. Fabius Ambustus magister equitum metu
 gravioris in Samnio belli — conducta enim pretio a finitimis
 iuventus dicebatur — intentiore dilectu habito egregium
 exercitum adversus Samnites duxerunt.

castra in hostico incuriose ita posita, tamquam procul abesset
 hostis, cum subito advenere Samnitium legiones tanta ferocia, ut
 vallum usque ad stationem Romanam inferrent. nox iam
 adpetebat;

id prohibuit munimenta adoriri; nec dissimulabant orta luce
 postero die facturos. dictator ubi propiorem spe dimicationem
 vidit,

ne militum virtuti damno locus esset, ignibus crebris relictis,
 qui conspectum hostium frustrarentur, silentio legiones educit;
 nec tamen fallere propter propinquitatem castrorum
 potuit.

eques extemplo insecutus ita institit agmini, ut, donec
 lucesceret, proelio abstineret;

ne pedestres quidem copiae ante lucem castris egressae; eques
 luce demum ausus incursare in hostem carpendo novissimos
 premendoque iniquis ad transitum locis agmen detinuit. interim
 pedes equitem adsecutus; et totis iam copiis Samnis urgebat.

tum dictator, postquam sine magno incommodo progredi non poterat,
 eum ipsum, in quo constiterat, locum castris dimetari iussit. id
 vero, circumfuso undique equitatu, ut vallum peteretur opusque
 inciperet, fieri non poterat.

itaque ubi neque eundi neque manendi copiam esse videt, instruit
 aciem inpedimentis ex agmine remotis. instruunt contra et
 hostes, et animis et viribus pares.

auxerat id maxime animos, quod ignari, loco iniquo non hosti
 cessum, velut fugientes ac territos terribiles ipsi secuti
 fuerant.

id aliquamdiu aequavit pugnam iam pridem desueto Samnite clamorem
 Romani exercitus pati. at hercule illo die ab hora diei tertia
 ad octavam ita anceps dicitur certamen stetisse, ut neque
 clamor, ut primo semel concursu est sublatus, iteratus sit neque
 signa promota loco retrove recepta neque recursum ab ulla sit
 parte.

in suo quisque gradu obnixi, urgentes scutis, sine respiratione
 ac respectu pugnabant; fremitus aequalis tenorque idem pugnae in
 defatigationem ultimam aut noctem spectabat.

iam viris vires, iam ferro sua vis, iam consilia ducibus deerant,
 cum subito Samnitium equites, cum, turma una longius provecta,
 accepissent inpedimenta Romanorum procul ab armatis sine
 praesidio, sine munimento stare, aviditate praedae impetum
 faciunt. quod ubi dictatori trepidus nuntius attulit,

“sine modo” inquit, “sese praeda praepediant.” alii deinde super
 alios diripi passim ferrique fortunas militum vociferabantur. 
 tur 
 tum 
 magistro equitum accito “vides tu” inquit,

“M. Fabi, ab hostium equite omissam pugnam? haerent inpediti
 inpedimentis nostris.

adgredere, quod inter praedandum omni multitudini
 evenit, 
 dissipates; 
 dissipatos 
 raros equis insidentes, raros quibus ferrum in manu
 sit invenies; se equosque dum praeda
 onerant, caede inermes cruentamque illis praedam redde.

mihi legiones peditumque pugna curae erunt; penes te equestre sit
 decus.”

equitum acies, qualis quae esse instructissima potest,
 invecta in dissipatos inpeditosque hostes caede omnia
 replet.

inter sarcinas omissas repente, obiacentes pedibus fugientium
 consternatorumque equorum, neque pugnae neque fugae satis
 potentes caeduntur.

tur 
 tum 
 deleto prope equitatu hostium M. Fabius circumductis
 paulum alis ab tergo pedestrem aciem adoritur.

clamor inde novus accidens et Samnitium terruit animos, et
 dictator, ubi respectantes hostium antesignanos turbataque signa
 et fluctuantem aciem vidit, 
 tur 
 tum 
 appellare, 
 tur 
 tum 
 adhortari milites, tribunos principesque ordinum
 nominatim ad iterandam secum pugnam vocare.

novato clamore signa inferuntur, et, quidquid progrediebantur,
 magis magisque turbatos hostes cernebant. eques ipse iam primis
 erat in conspectu,

et Cornelius respiciens ad manipulos militum, quod manu, quod
 voce poterat, monstrabat vexilla se suorum parmasque cernere
 equitum.

quod ubi auditum simul visumque est, adeo repente laboris per
 diem paene totum tolerati vulnerumque obliti sunt, ut haud
 secus, quam si 
 tur 
 tum 
 integri e castris signum pugnae accepissent,
 concitaverint se in hostem.

nec ultra Samnis tolerare terrorem equitum peditumque vim potuit;
 partim in medio caesi, partim in fugam dissipati sunt.

pedes restantes ac circumventos cecidit; ab equite fugientium
 strages est facta, inter quos et ipse imperator cecidit. 
 Hoc 
 hoc 
 demum proelium Samnitium res ita infregit,

ut omnibus conciliis fremerent minime id quidem mirum esse, si
 inpio bello et contra foedus suscepto, infestioribus merito deis
 quam hominibus, nihil prospere agerent; expiandum
 id bellum magna mercede luendumque esse;

id referre tantum, utrum supplicia noxio paucorum an omnium
 innoxio praebeant sanguine; audebantque iam quidam nominare
 auctores armorum.

unum maxime nomen per consensum clamantium Brutuli Papi
 exaudiebatur. vir nobilis potensque erat, 
 baud 
 haud 
 
 dabie 
 dubie 
 proximarum indutiarum ruptor.

de eo coacti referre praetores decretum fecerunt, ut Brutulus
 Papius Romanis dederetur et cum eo praeda omnis Romana
 captivique ut Romam mitterentur, quaeque res per fetiales ex
 foedere repetitae essent, secundum ius fasque
 restituerentur.

fetiales Romam, ut censuerunt, missi et corpus Brutuli exanime;
 ipse morte voluntaria ignominiae se ac supplicio subtraxit.
 placuit cum corpore bona quoque eius dedi.

nihil tamen earum rerum praeter captivos ac si qua cognita ex
 praeda sunt acceptum est; ceterarum rerum inrita fuit deditio.
 dictator ex senatus consulto triumphavit.

Hoc 
 hoc 
 bellum a consulibus bellttum quidam auctores sunt
 eosque de Samnitibus triumphasse; Fabium etiam in Apuliam
 processisse atque inde magnas praedas egisse.

nec discrepat, quin dictator eo anno A. Cornelius fuerit;

id ambigitur, belline gerendi causa creatus sit, an ut esset, qui
 ludis Romanis, quia L. Plautius praetor gravi morbo forte
 inplicitus erat,

signum mittendis quadrigis daret functusque eo 
 baud 
 haud 
 sane memorandi imperii ministerio se dictatura
 abdicaret. nec facile est aut rem rei aut auctorem auctori
 praeferre.

vitiatam memoriam funebribus laudibus reor falsisque imaginum
 titulis, dum familiae ad se quaeque famam rerum gestarum
 honorumque fallenti mendacio trahunt.

inde certe et singulorum gesta et publica monumenta rerum
 confusa; nec quisquam aequalis temporibus illis scriptor extat,
 quo satis certo auctore stetur.

sequitur hunc annum nobilis clade Romana Caudina pax T. Veturio
 Calvino Sp. Postumio consulibus.

Samnites eo anno imperatorem C. Pontium, Herenni filium,
 habuerunt, patre longe prudentissimo natum, primum ipsum
 bellatorem ducemque.

is, ubi legati, qui ad dedendas res missi erant, pace infecta
 redierunt, “ne nihil actum” inquit “hac legatione censeatis,
 expiatum est quidquid ex foedere rupto irarum in nos caelestium
 fuit.

satis scio, quibuscumque dis cordi fuit subigi nos ad
 necessitatem dedendi res, quae ab nobis ex foedere repetitae
 fuerant, iis non fuisse cordi tam superbe ab Romanis foederis
 expiationem spretam.

quid enim ultra fieri ad placandos deos mitigandosque homines
 potuit, quam quod nos fecimus? res hostium in praeda captas,
 quae belli iure nostrae videbantur, remisimus;

auctores belli, quia vivos non potuimus, perfunctos iam fato
 dedidimus; bona eorum, ne quid ex contagione noxae remaneret
 penes nos, Romam portavimus.

quid ultra tibi, Romane, quid foederi, quid dis arbitris foederis
 debeo? quem tibi tuarum irarum, quem meorum suppliciorum iudicem
 feram?

neminem neque populum neque privatum fugio. quod si nihil cum
 potentiore iuris humani relinquitur inopi, at ego ad deos
 vindices intolerandae superbiae confugiam et precabor, ut iras
 suas vertant in eos,

quibus non suae redditae res, non alienae adcumulatae satis sint;
 quorum saevitiam non mors noxiorum, non deditio exanimatorum
 corporum, non bona sequentia domini deditionem exsatient; qui placari nequeant, nisi hauriendum
 sanguinem laniandaque viscera nostra praebuerimus.

iustum est bellum, Samnites, quibus necessarium, et pia arma
 quibus nulla nisi in armis relinquitur spes. proinde, cum rerum humanarum maximum momentum sit, quam
 propitiis rem, quam adversis agant dis, pro certo habete priora
 bella adversus deos magis quam homines gessisse, hoc, quod
 instat, ducibus ipsis dis gestures.”

haec non laeta magis quam vera vaticinatus exercitu educto circa
 Caudium castra quam potest occultissime locat;

inde ad Calatiam, ubi iam consules Romanos castraque esse
 audiebat, milites decem pastorum habitu mittit pecoraque
 diversos, alium alibi, 
 baud 
 haud 
 procul Romanis pascere iubet praesidiis;

ubi inciderint in praedatores, ut idem omnibus sermo constet:
 legiones Samnitium in Apulia esse, Luceriam omnibus copiis
 circumsedere, nec procul abesse, quin vi capiant. iam is
 rumor,

et ante de industria vulgatus, venerat ad Romanos, sed fidem
 auxere captivi, eo maxime, quod sermo inter omnes
 congruebat.

haud erat dubium, quin Lucerinis opem Romanus ferret, bonis ac
 fidelibus sociis, simul ne Apulia omnis ad praesentem terrorem
 deficeret; ea modo, qua irent, consultatio fuit.

duae ad Luceriam ferebant viae, altera praeter oram superi maris,
 patens apertaque, sed quanto tutior, tanto fere longior, altera
 per furculas Caudinas, brevior;

sed ita natus locus est: saltus duo alti, angusti silvosique
 sunt, montibus circa perpetuis inter se iuncti; iacet inter eos
 satis patens, clausus in medio, campus herbidus aquosusque, per
 quem medium iter est;

sed antequam venias ad eum, intrandae primae angustiae sunt, et
 aut eadem, qua te insinuaveris, retro via repetenda aut, si ire
 porro pergas, per alium saltum, artiorem inpeditioremque,
 evadendum.

in eum campum via alia per cavam rupem Romani demisso agmine cum
 ad alias angustias protinus pergerent, saeptas deiectu arborum
 saxorumque ingentium obiacente mole invenere. cum fraus hostilis
 apparuisset, praesidium etiam in summo saltu conspicitur.

citati inde retro, qua venerant, pergunt repetere 
 viam; 
 ear 
 eam 
 quoque clausam sua obice armisque inveniunt. sistunt
 inde gradum sine ullius imperio, stuporque omnium animos ac
 velut torpor quidam insolitus membra tenet,

intuentesque alii alios, cum alterum quisque conpotem magis
 mentis ac consilii ducerent, diu inmobiles silent;

deinde, ubi praetoria consulum erigi videre et expedire quosdam
 utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac
 spe omni adempta cernebant,

tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo
 nec imperante ad muniendum versi castra propter aquam vallo
 circumdant, sua ipsi opera laboremque inritum,

praeterquam quod hostes superbe increpabant, cum miserabili
 confessione eludentes.

ad consules maestos, ne advocantes quidem in consilium, quando 
 nee 
 nec 
 consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac
 tribuni conveniunt, militesque ad praetorium versi opem, quam
 vix di inmortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.

querentes magis quam consultantes nox oppressit, cum pro ingenio
 quisque fremerent, alius: “per obices viarum, per adversa
 montium, per silvas, qua ferri arma poterunt,

eamus, modo ad hostem pervenire liceat, quem per annos iam prope
 triginta vincimus;

omnia aequa et plana erunt Romano in perfidum Samnitem pugnanti;”
 alius: “quo aut qua eamus? num montes moliri sede sua paramus?
 dum haec inminebunt iuga, qua tu ad hostem venias? armati
 inermes, fortes ignavi, pariter omnes capti atque victi
 sumus;

ne ferrum quidem ad bene moriendum oblaturus est hostis; sedens
 bellum conficiet.” his in vicem sermonibus qua cibi, qua quietis
 inmemor nox traducta est. ne Samnitibus quidem consilium in tam
 laetis suppetebat rebus; itaque universi Herennium Pontium,
 patrem imperatoris, per litteras consulendum censent.

iam is gravis annis non militaribus solum sed civilibus quoque abscesserat muneribus; in corpore tamen
 adfecto vigebat vis animi consiliique.

is ubi accepit ad furculas Caudinas inter duos saltus clausos
 esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes
 inde quam primum inviolatos dimittendos.

quae ubi spreta sententia est iterumque eodem remeante nuntio
 consulebatur, censuit ad unum omnes interficiendos.

quae ubi tam discordia inter se velut ex ancipiti oraculo
 responsa data sunt, quamquam filius ipse in primis iam animum
 quoque patris consenuisse in adfecto corpore rebatur, tamen
 consensu omnium victus est, ut ipsum in consilium acciret.

nec gravatus senex plaustro in castra dicitur advectus vocatusque
 in consilium ita ferme locutus esse, ut nihil sententiae suae
 mutaret, causas tantum adiceret:

priore se consilio, quod optimum duceret, cum potentissimo populo
 per ingens beneficium perpetuam firmare pacem amicitiamque;
 altero consilio in multas aetates, quibus amissis duobus
 exercitibus haud facile receptura vires Romana res esset, bellum differre; tertium nullum
 consilium esse.

cum filius aliique principes percunctando exsequerentur, “quid,
 si media via consilii caperetur, ut et dimitterentur incolumes
 et leges iis iure belli victis inponerentur,”

“ista quidem sententia” inquit “ea est, quae neque amicos parat
 nec inimicos tollit. servate modo quos ignominia inritaveritis:
 ea est Romana gens, quae victa quiescere nesciat.

vivet semper in pectoribus illorum quidquid istuc praesens
 necessitas inusserit, nec eos ante multiplices poenas expetitas
 a vobis quiescere sinet.”

neutra sententia accepta Herennius domum e castris est avectus;
 et in castris Romanis cum frustra multi conatus ad erumpendum
 capti essent et iam omnium rerum inopia esset,

victi necessitate legatos mittunt, qui primum pacem aequam
 peterent; si pacem non inpetrarent, uti
 provocarent ad pugnam.

tum Pontius debellatum esse respondit et, quoniam ne victi quidem
 ac capti fortunam fateri scirent, inermes cum singulis
 vestimentis sub iugum missurum; alias condiciones pacis aequas
 victis ac victoribus fore:

si agro Samnitium decederetur, coloniae abducerentur, suis inde
 legibus Romanum ac Samnitem aequo foedere victurum;

his condicionibus paratum se esse foedus cum consulibus ferire;
 si quid eorum displiceat, legatos redire ad se vetuit. 
 Haec 
 haec 
 cum legatio renuntiaretur.

tantus gemitus omnium subito exortus est tantaque maestitia
 incessit ut non gravius accepturi viderentur, si nuntiaretur
 omnibus eo loco mortem oppetendam esse.

cum diu silentium fuisset nec consules aut pro foedere tam turpi
 aut contra foedus tam necessarium hiscere possent, tum L.
 Lentulus, qui princeps legatorum virtute atque honoribus erat:

“patrem meum” inquit, “consules, saepe audivi memorantem se in
 Capitolio unum non fuisse auctorem senatui redimendae auro a
 Gallis civitatis, quando nec fossa valloque ab ignavissimo ad
 opera ac muniendum hoste clausi essent et erumpere si non sine
 magno periculo, tamen sine certa pernicie possent.

quod si, ut illis decurrere ex Capitolio armatis in hostem
 licuit, quo saepe modo obsessi in 
 obsidendes 
 obsidentes 
 eruperunt, ita nobis aequo aut iniquo loco dimicandi
 tantummodo cum hoste copia esset, non mihi paterni animi indoles
 in consilio dando deesset.

equidem mortem pro patria praeclaram esse fateor et me vel
 devovere pro populo Romano legionibusque vel in medios
 me inmittere hostes paratus sum;

sed hic patriam video, hic quidquid Romanarum legionum est, quae,
 nisi pro se ipsis ad mortem ruere volunt, quid habent, quod
 morte sua servent?”

“tecta urbis” dicat aliquis “et moenia et 
 earn 
 eam 
 turbam, a qua urbs incolitur.” immo hercule produntur
 ea omnia deleto hoc exercitu, non servantur.

quis enim ea tuebitur? inbellis videlicet atque
 inermis multitudo. tam hercule, quam a Gallorum impetu
 defendit.

an a Veis exercitum Camillumque ducem inplorabunt? hic omnes spes
 opesque sunt, quas servando patriam servamus, dedendo ad necem
 patriam deserimus ac prodimus.

“at foeda atque ignominiosa deditio est.” sed ea caritas patriae
 est, ut tam ignominia 
 ear 
 eam 
 quam morte nostra, si opus sit, servemus.

subeatur ergo ista, quantacumque est, indignitas et pareatur
 necessitati, quam ne di quidem superant. ite, consules, redimite
 armis civitatem, quam auro maiores vestri redemerunt.”

consules profecti ad Pontium in conloquium, 
 pum 
 cum 
 de foedere victor agitaret, negarunt iniussu populi
 foedus fieri posse nec sine fetialibus caerimoniaque alia
 sollemni.

itaque non, ut vulgo credunt Claudiusque etiam scribit, foedere
 pax Caudina, sed per sponsionem facta est.

quid enim aut sponsoribus in foedere opus esset aut obsidibus,
 ubi precatione res transigitur, per quem populum fiat, quo minus
 legibus dictis stetur, ut eum ita Iuppiter feriat, quem ad
 rodum a fetialibus porcus feriatur?

spoponderunt consules, legati, quaestores, tribuni militum,
 nominaque omniur, qui spoponderunt, extant, ubi, si ex foedere
 acta res esset, praeterquam duorum fetialium non extarent;

et propter necessariam foederis 
 dilationer 
 dilationem 
 obsides etiam sescenti equites imperati, qui capite
 luerent, si pacto non staretur.

terpus 
 tempus 
 inde statutum tradendis obsidibus exercituque inermi
 mittendo. Redintegravit luctum in castris consulum adventus, ut
 vix ab iis abstinerent ranus, quorum temeritate in eum locum
 deducti essent, quorum ignavia foedius inde, quam venissent,
 abituri:

illis non ducem locorum, non exploratorem fuisse; beluarum modo
 caecos in foveam lapsos.

alii alios intueri, contemplari 
 armna 
 arma 
 mox tradenda et inermes futuras dextras obnoxiaque
 corpora hosti; proponere sibimet ipsi ante oculos iugum hostile
 et ludibria victoris et vultus superbos et per
 armatos inermium iter,

inde foedi agminis miserabilem viam per sociorum urbes, reditum
 in patriam ad parentes, quo saepe ipsi maioresque eorum
 triumphantes venissent:

se solos sine vulnere, sine ferro, sine acie victos; sibi non
 stringere licuisse gladios, non manum cum hoste conferre; sibi
 nequiquam animos datos. 
 Haec 
 haec 
 frementibus hora fatalis ignominiae advenit,

omnia tristiora experiundo factura, quam quae praeceperant
 animis.

iam primum cum singulis vestimentis inermes extra vallum exire
 iussi, et primi traditi obsides atque in custodiam abducti.

tur 
 tum 
 a consulibus abire lictores iussi paludamentaque
 detracta:

id tantam inter ipsos, qui paulo ante eos 
 execrantes 
 exsecrantes 
 dedendos lacerandosque censuerant, miserationem fecit,
 ut suae quisque condicionis oblitus ab illa deformatione tantae
 maiestatis velut ab nefando spectaculo averteret oculos.

primi consules prope seminudi sub iugum missi, 
 tur 
 tum 
 ut quisque gradu proximus erat, ita ignominiae
 obiectus, tum deinceps singulae legiones.

circumstabant armati hostes, exprobantes eludentesque; gladii
 etiam plerisque intentati, et vulnerati quidam necatique, si
 vultus eorum indignitate rerum acrior victorem offendisset.

ita traducti sub iugum et, quod paene gravius erat, per hostium
 oculos, cum e saltu evasissent, etsi velut ab inferis extracti 
 tur 
 tum 
 primum lucem adspicere visi sunt, tamen ipsa lux ita
 deforme intuentibus agmen omni morte tristior fuit.

Itaque 
 itaque 
 cum ante noctem Capuam pervenire possent, incerti de
 fide sociorum et quod pudor praepediebat, circa viam 
 baud 
 haud 
 procul Capua omnium egena corpora humi
 prostraverunt.

quod ubi est Capuam nuntiatum, evicit miseratio iusta sociorum
 superbiam ingenitam Campanis.

confestim insignia sua consulibus, fasces lictoribus, arma equos,
 vestimenta commeatus militibus benigne mittunt;

et venientibus Capuam cunctus senatus populusque
 obviam egressus iustis omnibus hospitalibus privatisque et
 publicis fungitur officiis.

neque illis sociorum comitas vultusque benigni et adloquia non
 modo sermonem elicere, sed ne ut oculos quidem attollerent aut
 consolantes amicos contra intuerentur efficere poterant:

adeo super ^ maerorem pudor quidam fugere conloquia et coetus
 hominum cogebat.

postero die cum iuvenes nobiles, missi a Capua, ut proficiscentes
 ad finem Campanum prosequerentur,

revertissent vocatique in curiam percunctantibus maioribus natu
 multo sibi maestiores et abiectioris animi visos referrent: adeo
 silens ac prope mutum agmen incessisse;

iacere indolem illam Romanam, ablatosque cum armis animos; non
 reddere salutem salutantibus, non dare responsum, non hiscere
 quemquam prae metu potuisse, tamquam ferentibus adhuc cervicibus
 iugum, sub quod missi essent;

habere Samnites victoriam non praeclaram solum sed etiam
 perpetuam, cepisse enim eos non Romam, sicut ante Gallos, sed,
 quod multo bellicosius fuerit, Romanam virtutem ferociamque: —

cum haec dicerentur audirenturque et deploratum paene Romanum
 nomen in concilio sociorum fidelium esset,

dicitur Ofillius Calavius, Ovi filius, clarus genere factisque, 
 tur 
 tum 
 etiam aetate verendus, longe aliter se habere rem
 dixisse:

silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad
 omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem
 irarum ex alto animi cientis indicia esse.

aut Romana se ignorare ingenia, aut silentium illud Samnitibus
 flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque
 pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam
 fore;

quippe suos quemque eorum animos habiturum, ubicumque congressuri
 sint; saltus Caudinos non ubique Samnitibus fore. iam Romae
 etiam sua infamis clades erat.

obsessos primum audierunt; tristior deinde ignominiosae pacis magis quam periculi nuntius fuit.

ad famam obsidionis dilectus haberi coeptus erat; dimissus deinde
 auxiliorum apparatus, postquam deditionem tam foede factam
 acceperunt, extemploque sine ulla publica auctoritate consensum
 in omnem formam luctus est. tabernae circa forum clausae,

iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum; lati
 clavi, anuli aurei positi;

paene maestior exercitu ipso civitas esse nec ducibus solum atque
 auctoribus sponsoribusque pacis irasci sed innoxios etiam
 milites odisse et negare urbe tectisve accipiendos.

Quam 
 quam 
 concitationem animorum fregit adventus exercitus etiam
 iratis miserabilis. non enim tamquam in patriam revertentes ex
 insperato incolumes,

sed captorum habitu vultuque ingressi sero in urbem, ita se in
 suis quisque tectis abdiderunt, ut postero atque insequentibus
 diebus nemo eorum forum aut publicum aspicere vellet.

consules in privato abditi nihil pro magistratu agere, nisi quod
 expressum senatus consulto est, ut 
 dictatorcm 
 dictatorem 
 dicerent comitiorum causa. Q. Fabium Ambustum
 dixerunt

et P. Aelium Paetum magistrum equitum;

quibus vitio creatis suffecti M. Aemilius Papus dictator, L.
 Valerius Flaccus magister equitum. nec per eos comitia habita;
 et quia taedebat populum omnium magistratuum eius anni, res ad
 interregnum rediit. interreges Q. Fabius Maximus, M. Valerius
 Corvus.

is consules creavit Q. Publilium Philonem tertiunm et L. Papirium Cursorem iterum 
 baud 
 haud 
 dubio consensu civitatis, quod nulli ea tempestate
 duces clariores essent.

quo creati sunt die, eo — sic enim placuerat patribus —
 magistratum inierunt, sollemnibusque senatus consultis perfectis
 de pace Caudina rettulerunt; et Publilius,

penes quem fasces erant, “dic, Sp. Postumi,” inquit. qui ubi
 surrexit, eodem illo vultu, quo sub iugum missus erat,

“haud sum ignarus” inquit, “consules, ignominiae, non honoris
 causa me primum excitatum iussumque dicere, non
 tamquam senatorem, sed tamquam reum qua infelicis belli, qua
 ignominiosae pacis.

ego tamen, quando neque de noxa nostra neque de poena
 rettulistis, omissa defensione, quae non difficillima esset apud
 haud ignaros fortunarum humanarum necessitatiumque, sententiam
 de eo, de quo rettulistis, paucis peragam; quae sententia testis
 erit, mihine an legionibus vestris pepercerim, cum me seu turpi
 seu necessaria sponsione obstrinxi,

qua tamen, quando iniussu populi facta est, non tenetur populus
 Romanus, nec 
 quicqum 
 quicquam 
 ex ea praeterquam corpora nostra debentur
 Samnitibus.

dedamur per fetiales nudi vinctique; exsolvamus religione
 populum, si qua obligavimus, ne quid divini humanive obstet, quo
 minus iustum piumque de integro ineatur bellum.

interea consules exercitum scribere, armare, educere placet nec
 prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditione
 nostra perfecta erunt.

vos, di inmortales, precor quaesoque, si vobis non fuit cordi Sp.
 Postumium, T. Veturium consules cum Samnitibus prospere bellum
 gerere,

at vos satis habeatis vidisse nos sub iugum missos, vidisse
 sponsione infami obligates, videre nudos vinctosque hostibus
 deditos, omnem iram hostium nostris capitibus excipientes;

novos consules legionesque Romanas ita cum Samnite gerere bellum
 velitis, ut omnia ante nos consules bella gesta sunt.”

quae ubi dixit, tanta simul admiratio miseratioque viri incessit
 homines, ut modo vix crederent illum eundem esse Sp. Postumium,
 qui auctor tam foedae pacis fuisset,

modo miserarentur, quod vir talis etiam praecipuum apud hostes
 supplicium passurus esset ob iram diremptae pacis.

cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam eius
 pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et
 Q. Maelio tribunis plebis,

qui neque exsolvi religione populum aiebant deditione sua, nisi
 omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent,

restituerentur, neque se pro eo, quod spondendo
 pacem servassent exercitum populi Romani, poenam ullam meritos
 esse neque ad extremum, cum sacrosancti essent, dedi hostibus
 violarive posse.

Tum Postumius “interea dedite” inquit “profanos nos, quos salva
 religione potestis; dedetis deinde et istos sacrosanctos, cum
 primum magistratu abierint, sed,

si me audiatis, priusquam dedantur, hic in comitio virgis caesos,
 hanc iam ut intercalatae poenae usuram habeant.

nam quod deditione nostra negant exsolvi religione populum, id
 istos magis, ne dedantur, quam quia ita se res habeat, dicere
 quis adeo iuris fetialium expers est, qui ignoret?

neque ego infitias eo, patres conscripti, tam sponsiones quam
 foedera sancta esse apud eos homines, apud quos iuxta divinas
 religiones fides humana colitur; sed iniussu populi nego
 quicquam sanciri posse, quod populum teneat.

an, si eadem superbia, qua sponsionem istam expresserunt nobis
 Samnites, coegissent nos verba legitima dedentium urbes
 nuncupare, deditum populum Romanum vos, tribuni, diceretis et
 hanc urbem, templa, delubra, fines, aquas Samnitium esse?

omitto deditionem, quoniam de sponsione agitur; quid tandem, si
 spopondissemus urbem hanc relicturum populum Romanum? si
 incensurum? si magistratus, si senatum, si leges non habiturum?
 si sub regibus futurum? di meliora, inquis. atqui non indignitas
 rerum sponsionis vinculum levat:

si quid est, in quod obligari populus possit, in omnia potest. et
 ne illud quidem, quod quosdam forsitan moveat, refert, consul an
 dictator an praetor spoponderit.

et hoc ipsi etiam Samnites iudicaverunt, quibus non fuit satis
 consules spondere, sed legatos, quaestores, tribunos militum
 spondere coegerunt. 
 Nec 
 nec 
 a me nunc quisquam quaesiverit,

quid ita spoponderim, cum id nec consulis ius esset, nec illis
 spondere pacem, quae mei non erat arbitrii, pro vobis, qui nihil mandaveratis, possem.

nihil ad Caudium, patres conscripti, humanis consiliis gestum
 est: di inmortales et vestris et hostium imperatoribus mentem
 ademerunt.

nec nos in bello satis cavimus, et illi male partam victoriam
 male perdiderunt, dum vix locis, quibus vicerant, credunt, dum
 quacumque condicione arma viris in arma natis auferre
 festinant.

an, si sana mens fuisset, difficile illis fuit, dum senes ab domo
 ad consultandum accersunt, mittere Romam legatos? cum senatu,
 cum populo de pace ac foedere agere? tridui iter expeditis
 erat;

interea in indutiis res fuisset, donec ab Roma legati aut
 victoriam illis certam aut pacem adferrent. ea demum sponsio
 esset, quam populi iussu spopondissemus.

sed neque vos tulissetis, nec nos spopondissemus, nec fas fuit
 alium rerum exitum esse, quam ut illi velut somnio laetiore,
 quam quod mentes eorum capere possent,

nequiquam eluderentur et nostrum exercitum eadem, quae
 inpedierat, fortuna expediret, vanam victoriam vanior inritam
 faceret pax, sponsio interponeretur, quae neminem praeter
 sponsorem obligaret.

quid enim vobiscum, patres conscripti, quid 
 cuni 
 cum 
 populo Romano actum est? quis vos appellare potest,
 quis se a vobis dicere deceptum? hostis an civis? hosti nihil
 spopondistis, civem neminem spondere pro vobis iussistis.

nihil ergo vobis nec nobiscum est, quibus nihil mandastis, nec
 cum Samnitibus, cum quibus nihil egistis.

Samnitibus sponsores nos sumus rei satis locupletes in id, quod
 nostrum est, in id, quod praestare possumus, corpora nostra et
 animos: in haec saeviant, in haec ferrum, in haec iras
 acuant.

quod ad 
 tribanos 
 tribunos 
 attinet, consulite, utrum praesens deditio eorum fieri
 possit an in diem differatur; nos interim, T. Veturi vosque
 ceteri, vilia haec capita luendae sponsioni feramus et nostro
 supplicio liberemus Romana arma.”

movit patres conscriptos cum causa tum auctor nec ceteros solum
 sed tribunos etiam plebei, ut se in senatus
 dicerent fore potestate.

magistratu inde se extemplo abdicaverunt traditique fetialibus
 cum ceteris Caudium ducendi.

hoc senatus consulto facto lux quaedam adfulsisse civitati visa
 est. Postumius in ore erat, eum laudibus ad caelum ferebant,
 devotioni P. Deci consulis, aliis claris facinoribus
 aequabant:

emersisse civitatem ex obnoxia pace illius consilio et opera;
 ipsum se cruciatibus et hostium irae offerre piaculaque pro
 populo Romano dare.

arma cuncti spectant et bellum: en umquam futurum, ut congredi
 armatis cum Samnite liceat?

In 
 in 
 civitate ira odioque ardente dilectus prope omnium
 voluntariorum fuit. rescriptae ex eodem milite novae legiones
 ductusque ad Caudium exercitus.

praegressi fetiales ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis
 sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri. cum apparitor
 verecundia maiestatis Postumi laxe vinciret, “quin tu” inquit
 “adducis lorum, ut iusta fiat deditio!”

turn 
 tum 
 ubi in coetum Samnitium et ad tribunal ventum Ponti
 est, A. Cornelius Arvina fetialis ita verba fecit:

“quandoque hisce homines iniussu populi Romani Quiritium foedus
 ictum iri spoponderunt atque ob 
 ear 
 eam 
 rem noxam nocuerunt, ob 
 ear 
 eam 
 rem, quo populus Romanus scelere inpio sit solutus,
 hosce homines vobis dedo.”

haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat
 vi perculit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum
 legatum fetialem a se contra ius gentium violatum: eo iustius
 bellum gesturos.

tum Pontius “nec ego istam deditionem accipiam” inquit, “nec
 Samnites ratam habebunt.

quin tu, Spuri Postumi, si deos esse censes, aut omnia inrita
 facis aut pacto stas?

Samniti populo omnes, quos in potestate habuit, aut pro iis pax
 debetur. sed quid ego te appello, qui te captum victori cum qua
 potes fide restituis? populum 
 Romnum 
 Romanum 
 appello, quem si sponsionis ad furculas Caudinas
 factae paenitet, restituat legiones intra saltum,
 quo saeptae fuerunt.

nemo quemquam deceperit; omnia pro infecto sint; recipiant arma,
 quae per pactionem tradiderunt; redeant in castra sua; quidquid
 pridie habuerunt, quam in conloquium est ventum, habeant: 
 tur 
 tum 
 bellum et fortia consilia placeant, tum sponsio et pax
 repudietur.

ea fortuna, iis locis, quae ante pacis mentionem habuimus,
 geramus bellum, nec populus Romanus consulum sponsionem nec nos
 fidem populi Romani accusemus.

numquamne causa defiet, cur victi pacto non stetis? obsides
 Porsinnae dedistis: furto eos subduxistis; auro civitatem a
 Gallis redemistis: inter accipiendum aurum caesi sunt;

pacem nobiscum pepigistis, ut legiones vobis captas
 restitueremus: 
 ear 
 eam 
 pacem inritam facitis. et semper aliquam fraudi
 speciem iuris inponitis.

non probat populus Romanus ignominiosa pace legiones servatas;
 pacem sibi habeat, legiones captas victori restituat: hoc fide,
 hoc foederibus, hoc fetialibus caerimoniis dignum erat.

ut quidem tu, quod petisti per pactionem, habeas, tot cives
 incolumes, ego pacem, quam hos tibi remittendo pactus sum, non
 habeam, hoc tu, A. Corneli, hoc vos, fetiales, iuris gentibus
 dicitis?

ego vero istos, quos dedi simulatis, nec accipio nec dedi
 arbitror nec moror, quo minus in civitatem obligatam sponsione
 commissa iratis omnibus dis, quorum eluditur numen, redeant.

gerite bellum, quando Sp. Postumius modo legatum fetialem genu
 perculit. ita di credent Samnitem civem Postumium, non civem
 Romanum esse et a Samnite legatum Romanum violatum: eo vobis
 iustum in nos factum esse bellum.

haec ludibria religionum non pudere in lucem proferre et vix
 pueris dignas ambages senes ac consulares fallendae fidei 
 exquirere! 
 exquirere.

i, lictor, deme vincla Romanis; moratus sit nemo, quo minus, ubi
 visum fuerit, abeant.” et illi quidem, forsitan et publica, sua
 certe liberata fide ab Caudio in castra Romana inviolati
 redierunt.

Samnitibus pro superba pace infestissimum cernentibus renatum
 bellum omnia,

quae deinde evenerunt, non in animis solum sed prope in oculis
 esse, et sero ac nequiquam laudare senis Ponti utraque consilia,
 inter quae se media lapsos via victoriae
 possessionem pace incerta mutasse et beneficii et maleficii
 occasione amissa pugnaturos cum eis, quos potuerint in perpetuum
 vel inimicos tollere vel amicos facere.

adeoque nullodum certamine libatis viribus post Caudinam pacem
 animi mutaverant, ut clariorem inter Romanos deditio Postumium
 quam Pontium incruenta victoria inter Samnites faceret et geri
 posse bellum Romani pro victoria certa haberent,

Samnites simul rebellasse et vicisse crederent Romanum. 
 Inter 
 inter 
 haec Satricani ad Samnites defecerunt,

et Fregellae colonia necopinato adventu Samnitium — fuisse et
 Satricanos cum iis satis constat — nocte occupata est. timor
 inde mutuus utrosque usque ad lucem quietos tenuit;

lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam, et quia pro aris
 ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuvabat inbellis 
 multitude 
 multitudo 
 certamen, Fregellani sustinuerunt.

fraus deinde rem inclinavit, quod vocem audiri praeconis passi
 sunt, incolumem abiturum, qui arma posuisset. ea spes remisit a
 certamine animos, et passim arma iactari coepta.

pertinacior pars armata per aversam portam erupit, tutiorque eis
 audacia fuit quam incautus ad credendum ceteris pavor, quos
 circumdatos igni, nequiquam deos fidemque invocantes, Samnites
 concremaverunt. Consules,

inter se partiti provincias, Papirius in Apuliam ad Luceriam
 pergit, ubi equites Romani obsides ad Caudium dati
 custodiebantur, Publilius in Samnio substitit adversus Caudinas
 legiones.

distendit ea res Samnitium animos, quod nec ad Luceriam ire, ne
 ab tergo instaret hostis, nec manere, ne Luceria interim
 amitteretur,

satis audebant, optimum visum est committere rem
 fortunae et transigere cum Publilio certamen; itaque in aciem
 copias educunt.

adversus quos Publilius consul cum dimicaturus esset, prius
 adloquendos milites ratus contionem advocari iussit. ceterum
 sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae
 clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita
 est:

suus cuique animus memor ignominiae adhortator aderat. vadunt
 igitur in proelium urgentes signiferos et, ne mora in concursu
 pilis emittendis stringendisque inde gladiis esset, pila velut
 dato ad id signo abiciunt strictisque gladiis cursu in hostem
 feruntur.

nihil illic imperatoriae artis ordinibus aut subsidiis locandis
 fuit; omnia ira militaris prope vesano impetu egit.

itaque non fusi modo hostes sunt, sed ne castris quidem suis
 fugam inpedire ausi Apuliam dissipati petiere; Luceriam tamen
 coacto rursus in unum agmine est perventum. Romanos ira
 eadem,

quae per mediam aciem hostium tulerat, et in castra pertulit. ibi
 plus quam in acie sanguinis ac caedis factum, praedaeque pars
 maior ira corrupta.

exercitus alter cum Papirio consule locis maritimis pervenerat
 Arpos per omnia pacata Samnitium magis iniuriis et odio quam
 beneficio ullo populi Romani;

nam Samnites, ea tempestate in montibus vicatim habitantes,
 campestria et maritima loca, contempto cultorum molliore atque,
 ut evenit fere, locis simili genere, ipsi montani atque agrestes
 depopulabantur. quae regio si fida Samnitibus fuisset,

aut pervenire Arpos exercitus Romanus nequisset, aut 
 [interiecta 
 interiecta 
 inter Romam et Arpos penuria rerum omnium
 exclusos a commeatibus absumpsisset.

tum quoque profectos inde ad Luceriam, iuxta obsidentes
 obsessosque, inopia vexavit. omnia ab Arpis Romanis
 suppeditabantur, ceterum adeo exigue, ut militi occupato
 stationibus vigiliisque et opere eques folliculis in castra ab
 Arpis frumentum veheret,

interdurn 
 interdum 
 occursu hostium cogeretur abiecto ex
 equo frumento pugnare. obsessis prius, quam alter consul victore
 exercitu advenit, et commeatus ex montibus Samnitium invecti
 erant et auxilia intromissa.

artiora omnia adventus Publili fecit, qui obsidione delegata in
 curam collegae vagus per agros cuncta infesta commeatibus
 hostium fecerat;

itaque cum spes nulla esset diutius obsessos inopiam laturos,
 coacti Samnites, qui ad Luceriam castra habebant, undique
 contractis viribus signa cum Papirio conferre.

per id tempus parantibus utrisque se ad proelium legati Tarentini
 interveniunt denuntiantes Samnitibus Romanisque, ut bellum
 omitterent: per utros stetisset, quo minus discederetur ab
 armis, adversus eos se pro alteris pugnaturos.

ea legatione Papirius audita perinde ac motus dictis eorum cum
 collega se communicaturum respondit; accitoque eo, cum tempus
 omne in apparatu pugnae consumpsisset, conlocutus de re 
 baud 
 haud 
 dubia signum pugnae proposuit.

agentibus divina humanaque, quae adsolent, cum acie dimicandum
 est, consulibus Tarentini legati occursare responsum
 expectantes;

quibus Papirius ait: “auspicia secunda esse, Tarentini, pullarius
 nuntiat; litatum praeterea est egregie; auctoribus dis, ut
 videtis, ad rem gerendam proficiscimur.”

signa inde ferri iussit et copias eduxit, vanissimam increpans
 gentem, quae, suarum inpotens rerum prae domesticis seditionibus
 discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum
 censeret.

Samnites ex parte altera cum omnem curam belli remisissent, quia
 aut pacem vere cupiebant aut expediebat simulare, ut Tarentinos
 sibi conciliarent, cum instructos repente ad pugnam Romanos
 conspexissent, vociferari se in auctoritate Tarentinorum
 manere

nec descendere in aciem nec extra vallum arma ferre; deceptos
 potius quodcumque casus ferat passuros, quam ut sprevisse pacis
 auctores Tarentinos videantur. accipere se omen
 consules aiunt

et eam precari mentem hostibus, ut ne vallum quidem
 defendant.

ipsi inter se partitis copiis succedunt hostium munimentis et
 simul undique adorti, cum pars fossas explerent, pars vellerent
 vallum atque in fossas proruerent nec virtus modo insita sed ira
 etiam exulceratos ignominia stimularet animos, castra invasere
 et pro se quisque,

non haec furculas nec Caudium nec saltus invios esse, ubi errorem
 fraus superbe vicisset, sed Romanam virtutem, quam nec vallum
 nec fossae arcerent, memorantes caedunt pariter resistentes
 fusosque,

inermes atque armatos, servos liberos, puberes inpubes, homines
 iumentaque;

nec ullum superfuisset animal, ni consules receptui signum
 dedissent avidosque caedis milites e castris hostium imperio ac
 minis expulissent.

itaque apud infensos ob interpellatam dulcedinem irae confestim
 oratio habita est, ut doceretur miles minime cuiquam militum
 consules odio in hostes cessisse aut cessuros;

quin duces sicut belli, ita insatiabilis supplicii futuros
 fuisse, ni respectus equitum sescentorum, qui Luceriae obsides
 tenerentur, praepedisset animos,

ne desperata venia hostes caecos in supplicia eorum ageret,
 perdere prius quam perire optantes.

laudare ea milites laetarique obviam itum irae suae esse ac
 fateri omnia patienda potius, quam proderetur salus tot
 principum Romanae iuventutis.

dimissa contione consilium habitum, omnibusne copiis Luceriam
 premerent, an altero exercitu et duce Apuli circa, gens dubiae
 ad id voluntatis, temptarentur.

Publilius consul ad peragrandam profectus Apuliam aliquot
 expeditione una populos aut vi subegit aut condicionibus in
 societatem accepit.

Papirio quoque, qui obsessor Luceriae restiterat, brevi ad spem
 eventus respondit. nam insessis omnibus viis, per quas commeatus
 ex Samnio subvehebantur, fame domiti Samnites, qui Luceriae in
 praesidio erant, legatos misere ad consulem
 Romanum, ut receptis equitibus, qui causa belli essent,
 absisteret obsidione.

iis Papirius ita respondit: debuisse eos Pontium, Herenni filium,
 quo auctore Romanos sub iugum misissent, consulere, quid victis
 patiendum censeret;

ceterum quoniam ab hostibus in se aequa statui quam in se ipsi
 ferre maluerint, nuntiare Luceriam iussit, arma, sarcinas,
 iumenta, multitudinem omnem inbellem intra moenia
 relinquerent;

militem se cum singulis vestimentis sub iugum missurum,
 ulciscentem inlatam, non novam inferentem ignominiam.

nihil recusatum. septem milia militum sub iugum missa, praedaque
 ingens Luceriae capta receptis omnibus signis armisque, quae ad
 Caudium amissa erant, et, quod omnia superabat gaudia, equitibus
 recuperatis, quos pignora pacis custodiendos Luceriam Samnites
 dederant.

Haud 
 haud 
 ferme alia mutatione subita rerum clarior victoria
 populi Romani est, si quidem etiam, quod quibusdam in annalibus
 invenio, Pontius, Herenni filius, Samnitium imperator, ut
 expiaret consulum ignominiam, sub iugum cum ceteris est
 missus.

ceterum id minus miror, obscurum esse de hostium duce dedito
 missoque; id magis mirabile est, ambigi, Luciusne Cornelius
 dictator cum L. Papirio Cursore magistro equitum eas res ad
 Caudium atque inde Luceriam gesserit

ultorque unicus Romanae ignominiae 
 baud 
 haud 
 sciam an iustissimo triumpho ad 
 ear 
 eam 
 aetatem secundum Furium Camillum triumphaverit, an
 consulum Papirique praecipuum id decus sit.

sequitur hunc errorem alius error, Cursorne Papirius proximis
 comitiis cum 
 Q 
 Q. 
 Aulio Cerretano iterum ob rem bene gestam Luceriae
 continuato magistratu consul tertium creatus sit, an L. Papirius
 Mugilanus, et in cognomine erratum sit.

Convenit iam inde per consules reliqua belli perfecta. Aulius cum
 Frentanis uno secundo proelio debellavit urbemque ipsam, quo se
 fusa contulerat acies, obsidibus imperatis in deditionem
 accepit.

pari fortuna consul alter cum Satricanis, qui cives Romani post
 Caudinam cladem ad Samnites defecerant praesidiumque eorum in
 urbem acceperant, rem gessit.

nam cum ad moenia Satrici admotus esset exercitus legatisque
 missis ad pacem cum precibus petendam triste responsum ab
 consule redditum esset, nisi praesidio Samnitium interfecto aut
 tradito ne ad se remearent, plus ea voce quam armis inlatis
 terroris colonis iniectum.

itaque subinde 
 exsequntur 
 exsequentes 
 quaerendo a consule legati, quonam se pacto paucos et
 infirmos crederet praesidio tam valido et armato vim adlaturos.
 ab iisdem consilium petere iussi, quibus auctoribus praesidium
 in urbem accepissent, discedunt aegreque impetrato,

ut de ea re consuli senatum responsaque ad se referri sineret, ad
 suos redeunt.

duae factiones senatum distinebant, una, cuius principes erant
 defectionis a populo Romano auctores, altera fidelium civium.
 certatum ab utrisque tamen est, ut ad reconciliandam pacem
 consuli opera navaretur.

pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis
 praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima
 nocte esset, enuntiare consuli satis habuit, qua noctis hora
 quaque porta et quam in viam egressurus hostis foret;

altera, quibus invitis descitum ad Samnites erat, eadem nocte
 portam etiam consuli aperuerunt armatosque clam nocte in urbem
 acceperunt.

ita duplici proditione et praesidium Samnitium insessis circa
 viam silvestribus locis necopinato oppressum est et ab urbe
 plena hostium clamor sublatus; momentoque unius horae caesus
 Samnis, Satricanus captus, et omnia in potestate consulis
 erant.

qui quaestione habita, quorum opera defectio esset facta, quos
 sontes conperit virgis caesos securi percussit praesidioque
 valido inposito arma Satricanis ademit.

inde ad triumphum decessisse Romam Papirium Cursorem scribunt,
 qui eo duce Luceriam receptam Samnitesque sub iugum missos
 auctores sunt.

et fuit vir haud dubie dignus omni bellica laude,
 non animi solum vigore sed etiam corporis viribus excellens.
 praecipua pedum pernicitas inerat,

quae cognomen etiam dedit; victoremque cursu omnium aetatis suae
 fuisse ferunt, seu crurum vi seu exercitatione multa, cibi
 vinique eundem capacissimum;

nec cum ullo asperiorem, quia ipse invicti ad laborem corporis
 esset, fuisse militiam pediti pariter equitique;

equites etiam aliquando ausos ab eo petere, ut sibi pro re bene
 gesta laxaret aliquid laboris;

quibus ille: “ne nihil remissum dicatis, remitto,” inquit “ne
 utique dorsum demulceatis, cum ex equis descendetis.” et vis
 erat in eo viro imperii ingens pariter in socios civesque.

Praenestinus praetor per timorem segnius ex subsidiis suos
 duxerat in primam aciem; quem cum inambulans ante tabernaculum
 vocari iussisset, lictorem expedire securem iussit;

ad quam vocem exanimi stante Praenestino: “agedum, lictor, excide
 radicem hanc” inquit “incommodam ambulantibus” perfusumque
 ultimi supplicii metu multa dicta dimisit.

haud dubie illa aetate, qua nulla virtutum feracior fuit, nemo
 unus erat vir, quo magis innixa res Romana staret. quin eum
 parem destinant animis magno Alexandro ducem, si arma Asia
 perdomita in Europam vertisset.

nihil minus quaesitum a principio huius operis videri potest,
 quam ut plus iusto ab rerum ordine declinarem varietatibusque
 distinguendo opere et legentibus velut deverticula amoena et
 requiem animo meo quaererem;

tamen tanti regis ac ducis mentio, quibus saepe tacitis
 cogitationibus volutavi animum, eas evocat in medium, ut
 quaerere libeat, quinam eventus Romanis rebus, si cum Alexandro
 foret bellatum, futurus fuerit.

Plurimum 
 plurimum 
 in bello pollere videntur militum copia et virtus,
 ingenia imperatorum, fortuna per omnia humana, maxime in re
 bellica potens: ea et singula intuenti et universa,

sicut ab aliis regibus gentibusque, ita ab hoc
 quoque facile praestant invictum Romanum imperium.

iam primum, ut ordiar ab ducibus conparandis, haud equidem abnuo
 egregium ducem fuisse Alexandrum; sed clariorem tamen eum facit,
 quod unus fuit, quod adulescens in incremento rerum, nondum
 alteram fortunam expertus, decessit.

ut alios reges claros ducesque omittam, magna exempla casuum
 humanorum, Cyrum, quem maxime Graeci laudibus celebrant, quid
 nisi longa vita, sicut Magnum modo Pompeium, vertenti praebuit
 fortunae?

recenseam duces Romanos, nec omnes omnium aetatium, sed ipsos
 eos, cum quibus consulibus aut dictatoribus Alexandro fuit
 bellandum,

M. Valerium Corvum, C. Marcium Rutilum, C. Sulpicium, T. Manlium
 Torquatum, 
 Q 
 Q. 
 . Publilium Philonem, L. Papirium Cursorem, 
 Q 
 Q. 
 Fabium Maximum, duos Decios, L. Volumnium, M’.
 Curium?

deinceps ingentes 
 sequntur 
 sequuntur 
 viri, si Punicum Romano praevertisset bellum seniorque
 in Italiam traiecisset.

horum in quolibet cum indoles eadem, quae in Alexandro, erat
 animi ingeniique, tum disciplina militaris, iam inde ab initiis
 urbis tradita per manus, in artis perpetuis praeceptis ordinatae
 modum venerat.

ita reges gesserant bella, ita deinde exactores regum Iunii
 Valeriique, ita deinceps Fabii, Quinctii, Cornelii, ita Furius
 Camillus, quem iuvenes ii, quibus cum Alexandro dimicandum erat,
 senem viderant.

militaria opera pugnando obeunti Alexandro — nam ea quoque haud
 minus clarum eum faciunt — cessisset videlicet in acie oblatus
 par Manlius Torquatus aut Valerius Corvus, insignes ante milites
 quam duces,

cessissent Decii, devotis corporibus in hostem ruentes, cessisset
 Papirius Cursor illo corporis robore, illo animi!

victus esset consiliis iuvenis unius, ne singulos nominem,
 senatus ille, quem qui ex regibus constare dixit unus veram
 speciem Romani senatus cepit!

id vero erat periculum, ne sollertius quam quilibet unus ex iis,
 quos nominavi, castris locum caperet, commeatus
 expediret, ab insidiis praecaveret, tempus pugnae deligeret,
 aciem instrueret, subsidiis 
 firmaret! 
 firmaret.

non cum Dareo rem esse dixisset, quem mulierum ac spadonum agmen
 trahentem, inter purpuram atque aurum, oneratum fortunae
 apparatibus suae, praedam verius quam hostem, nihil aliud quam
 bene ausus vana contemnere, incruentus devicit.

longe alius Italiae quam Indiae, per quam temulento agmine
 comisabundus incessit, visus illi habitus esset, saltus Apuliae
 ac montes Lucanos cernenti et vestigia recentia domesticae
 cladis, ubi avunculus eius nuper, Epiri rex Alexander, absumptus
 erat.

et loquimur de Alexandro nondum merso secundis rebus, quarum nemo
 intolerantior fuit.

qui si ex habitu novae fortunae novique, ut ita dicam,
 ingenii,

quod sibi victor induerat, spectetur, Dareo magis similis quam
 Alexandro in Italiam venisset et exercitum Macedoniae oblitum
 degenerantemque iam in Persarum mores adduxisset.

referre in tanto rege piget superbam mutationem vestis et
 desideratas humi iacentium adulationes, etiam victis Macedonibus
 graves, nedum victoribus, et foeda supplicia et inter vinum et
 epulas caedes amicorum et vanitatem ementiendae divinae stirpis.

quid? si vini amor in dies fieret acrior, quid?

si trux ac praefervida ira nec quicquam dubium inter scriptores
 refero — , nullane haec damna imperatoriis virtutibus ducimus?
 id vero periculum erat, quod levissimi ex Graecis, qui Parthorum
 quoque contra nomen Romanum gloriae favent, dictitare solent, ne
 maiestatem nominis Alexandri, quem ne fama quidem illis notum
 arbitror fuisse,

sustinere non potuerit populus Romanus, et adversus quem Athenis,
 in civitate fracta Macedonum armis, cernentes 
 tur 
 tum 
 maxime prope fumantes Thebarum ruinas contionari
 libere ausi sint homines, id quod ex monumentis orationum patet,
 adversus eum nemo ex tot proceribus Romanis vocem liberam
 missurus fuerit! Quantalibet 
 magnitude 
 magnitudo 
 hominis concipiatur animo;

unius tamen ea magnitudo hominis erit, collecta paulo plus decem
 annorum felicitate;

quam qui eo extollunt, quod populus Romanus, etsi nullo bello,
 multis tamen proeliis victus sit, Alexandro nullius pugnae non
 secunda fortuna fuerit, non intellegunt se hominis res gestas,
 et eius iuvenis, cum populi iam quadringentesimum bellantis
 annum rebus conferre.

miremur, si, cum ex hac parte saecula plura numerentur quam ex
 illa anni, plus in tam longo spatio quam in aetate tredecim
 annorum fortuna variaverit?

quin tu hominis cum homine et ducis cum duce fortunam confers?
 quot Romanos duces nominem,

quibus numquam adversa fortuna pugnae fuit! paginas in annalibus
 magistratuumque fastis percurrere licet consulum dictatorumque,
 quorum nec virtutis nec fortunae ullo die populum Romanum
 paenituit.

et, quo sint mirabiliores quam Alexander aut quisquam rex, denos
 vicenosque dies quidam dictaturam, nemo plus quam annum
 consulatum gessit;

ab tribunis plebis dilectus inpediti sunt; post tempus ad bella
 ierunt, ante tempus comitiorum causa revocati sunt; in ipso
 conatu rerum circumegit se annus;

collegae nunc temeritas nunc pravitas inpedimento aut damno fuit;
 male gestis rebus alterius 
 sucessum 
 successum 
 est; tironem aut mala disciplina institutum exercitum
 acceperunt.

at hercule reges non liberi solum inpedimentis omnibus sed domini
 rerum temporumque trahunt consiliis cuncta, non sequuntur.

invictus ergo Alexander cum invictis ducibus bella gessisset et
 eadem fortunae pignora in discrimen detulisset;

immo etiam eo plus periculi subisset, quod Macedones unum
 Alexandrum habuissent, multis casibus non solum obnoxium sed
 etiam offerentem se,

Romani multi fuissent Alexandro vel gloria vel rerum magnitudine
 pares, quorum suo quisque fato sine publico discrimine viveret
 morereturque.

restat, ut copiae copiis conparentur vel numero vel
 militum genere vel multitudine auxiliorum. censebantur eius
 aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum.

itaque in omni defectione sociorum Latini nominis urbano prope
 dilectu decem scribebantur legiones;

quaterni quinique exercitus saepe per eos annos in Etruria, in 
 Vmbria 
 Umbria 
 Gallis hostibus adiunctis, in Samnio, in Lucanis
 gerebant bellum.

Latium deinde omne cum Sabinis et Volscis et Aequis et omni
 Campania et parte 
 Vmbriae 
 Umbriae 
 Etruriaeque et Picentibus et Marsis Paelignisque ac
 Vestinis atque Apulis adiuncta omni ora Graecorum inferi maris a
 Bruttiis Neapolim et Cumas et inde Antio atque Ostiis tenus
 Samnites aut socios validos Romanis aut fractos
 bello invenisset hostes.

ipse traiecisset mare cum veteranis Macedonibus, non plus
 triginta milibus hominum et quattuor milibus equitum, maxime
 Thessalorum; hoc enim roboris erat. Persas, Indos aliasque si
 adiunxisset gentes, inpedimentum maius quam auxilium traheret.
 adde,

quod Romanis ad manum domi supplementum esset, Alexandro, quod
 postea Hannibali accidit, alieno in agro bellanti exercitus
 consenuisset.

arma clupeus sarisaeque illis id est hastae ; Romano
 scutum, maius corpori tegumentum, et pilum, haud paulo quam
 hasta vehementius ictu missuque telum.

statarius uterque miles, ordines servans; sed illa phalanx
 inmobilis et unius generis, Romana acies distinctior, ex
 pluribus partibus constans, facilis partienti, quacumque opus
 esset, facilis iungenti.

iam in opere quis par Romano miles, quis ad tolerandum laborem
 melior? uno proelio victus Alexander bello victus esset:
 Romanum, quem Caudium, quem Cannae non fregerunt, quae fregisset
 acies?

ne ille saepe, etiam si prima prospere evenissent, Persas et
 Indos et inbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi bellum
 fuisse dixisset,

quod Epiri regem Alexandrum, mortifero vulnere ictum, dixisse
 ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso iuvene cum sua conferentem.

equidem cum per annos quattuor et viginti primo Punico bello
 classibus certatum cum Poenis recordor, vix aetatem Alexandri
 suffecturam fuisse reor ad unum bellum;

et forsitan, cum et foederibus vetustis iuncta res Punica Romanae
 esset et timor par adversus communem hostem duas potentissimas
 armis virisque urbis armaret, simul Punico Romanoque obrutus
 bello esset.

non quidem Alexandro duce nec integris Macedonum rebus, sed
 experti tamen sunt Romani Macedonem hostem adversus Antiochum,
 Philippum, Persen non modo cum clade ulla, sed ne cum periculo
 quidem suo.

absit invidia verbo et civilia bella sileant: 
 [numquam 
 nunquam 
 ab equite 
 hoste] 
 hoste 
 numquam a pedite, numquam aperta acie, numquam aequis,
 utique numquam nostris locis laboravimus; equitem sagittas,

saltus inpeditos avia commeatibus loca gravis armis miles timere
 potest:

mille acies graviores quam Macedonum atque Alexandri avertit
 avertetque, modo sit perpetuus huius, qua vivimus, pacis amor et
 civilis cura concordiae.

M. Folius Flaccina inde et L. Plautius Venox consules facti.

eo anno ab frequentibus Samnitium populis de foedere renovando
 legati cum senatum humi strati movissent, reiecti ad populum
 haudquaquam tam efficaces habebant preces.

itaque de foedere 
 negaturn; 
 negatum; 
 indutiae biennii, cum per aliquot dies fatigassent
 singulos precibus, impetratae.

et ex Apulia Teanenses Canusinique populationibus fessi obsidibus
 L. Plautio consuli datis in deditionem venerunt.

eodem anno primum praefecti Capuam creari coepti legibus ab L.
 Furio praetore datis, cum utrumque ipsi pro remedio aegris rebus
 discordia intestina petissent;

et duae Romae additae tribus, 
 Vfentina 
 Ufentina 
 ac Falerna.

inclinatis semel in Apulia rebus Teates quoque Apuli ad novos
 consules, C. Iunium Bubulcum, Q. Aemilium Barbulam, foedus
 petitum venerunt, pacis per omnem Apuliam praestandae populo
 Romano auctores.

id audacter spondendo impetravere, ut foedus daretur neque ut
 aequo tamen foedere, sed ut in dicione populi Romani essent.
 Apulia perdomita —

nam Forento quoque, valido oppido, Iunius potitus erat — in
 Lucanos perrectum; inde repentino adventu Aemili consulis
 Nerulum vi captum.

et postquam res Capuae stabilitas Romana disciplina fama per
 socios vulgavit, Antiatibus quoque, qui se sine legibus certis,
 sine magistratibus agere querebantur, dati ab senatu ad iura
 statuenda ipsius coloniae patroni: nec arma modo sed iura etiam
 Romana late pollebant.

C. Iunius Bubulcus et Q. Aemilius Barbula consules exitu anni non
 consulibus ab se creatis, Sp. Nautio et M. Popilio, ceterum
 dictatori L. Aemilio legiones tradiderunt.

is cum L. Fulvio magistro equitur Saticulam oppugnare adortus
 rebellandi causam Samnitibus dedit.

duplex inde terror inlatus Romanis: hinc Samnis magno exercitu
 coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris
 Romanorum castra posuit; hinc Saticulani magno cum tumultu
 patefactis repente portis in stationes hostium incurrerunt.

inde pars utraque, spe alieni magis auxilii quam viribus freta
 suis, iusto mox proelio inito Romanos urgent, et quamquam anceps
 dimicatio erat, tamen utrimque tutam aciem dictator habuit, quia
 et locum haud facilem ad circumveniendum cepit et diversa
 statuit signa. infestior tamen in erumpentes incessit

nec magno certamine intra moenia conpulit, 
 tur 
 tum 
 totam aciem in Samnites obvertit.

ibi plus certaminis 
 fuit.; 
 fuit; 
 victoria sicut sera, ita nec dubia nec varia fuit.
 fusi in castra Samnites extinctis nocte ignibus tacito agmine
 abeunt et spe abiecta Saticulae tuendae Plisticam ipsi, socios
 Romanorum, ut parem dolorem hosti redderent, circumsidunt.

anno circumacto bellum deinceps ab dictatore Q. Fabio gestum est;
 consules novi, sicut superiores, Romae manserunt;
 Fabius ad accipiendum ah Aemilio exercitum ad Saticulam cum
 supplemento venit.

neque enim Samnites ad Plisticam manserant, sed, accitis ab domo
 novis militibus multitudine freti, castra eodem, quo antea, loco
 posuerant lacessentesque proelio Romanos avertere ab obsidione
 conabantur.

eo intentius dictator in moenia hostium versus id bellum tantum
 ducere, quo urbem oppugnabat; securior ab Samnitibus agere,
 stationibus modo oppositis, ne qua in castra vis fieret.

eo ferocius adequitare Samnites vallo neque otium pati. et cum
 iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto
 dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu
 cum omnibus turmis equitum evectus summovit hostem.

tum in minime pertinaci genere pugnae sic fortuna 
 exercwit 
 exercuit 
 opes, ut insignes utrimque clades et clara ipsorum
 ducum ederet funera.

prior Samnitium imperator, aegre patiens, quo tam ferociter
 adequitasset, inde se fundi fugarique, orando hortandoque
 equites proelium iteravit;

in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum
 Romanus infesta cuspide ita permisit equum, ut uno ictu exanimem
 ex equo praecipitaret. nec, ut fit,
 ad ducis casum perculsa magis quam inritata est multitudo;

omnes, qui circa erant, in Aulium, temere invectum per hostium
 turmas, tela coniecerunt;

fratri praecipuum decus ulti Samnitium imperatoris di dederunt. is victorem detractum ex
 equo magistrum equitum plenus maeroris atque irae trucidavit,
 nec multum afuit, quin corpore etiam, quia inter hostiles
 ceciderat turmas, Samnites potirentur.

sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique idem
 Samnites facere. et repentina acies circa corpora ducum pedestre
 proelium iniit, quo haud dubie superat Romanus; recuperatumque
 Auli corpus mixta cum dolore laetitia victores in castra
 referunt. Samnites duce amisso

et per equestre certamen temptatis viribus omissa
 Saticula, quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae
 obsidionem redeunt, intraque paucos dies Saticula Romanus per
 deditionem, Plistica per vim Samnis potitur.

mutata inde belli sedes est; ad Soram ex Samnio Apuliaque
 traductae legiones.

Sora ad Samnites defecerat interfectis colonis Romanorum. quo cum
 prior Romanus exercitus ad ulciscendam civium necem
 recuperandamque coloniam magnis itineribus pervenisset

et sparsi per vias speculatores sequi
 legiones Samnitium nec iam procul abesse alii super alios
 nuntiarent,

obviam itum hosti atque ad Lautulas ancipiti proelio dimicatum
 est. non caedes, non fuga alterius partis, sed nox incertos,
 victi victoresne essent, diremit.

invenio apud quosdam adversam eam pugnam Romanis fuisse atque in
 ea cecidisse Q. Aulium magistrum equitum.

Suffectus 
 suffectus 
 in locum Auli C. Fabius magister equitur cum exercitu
 novo ab Roma advenit et per praemissos nuntios consulto
 dictatore, ubi subsisteret quove tempore et qua ex parte hostem
 adgrederetur, substitit occultus ad omnia satis exploratis
 consiliis.

dictator cum per aliquot dies post pugnam continuisset suos intra
 vallum obsessi magis quam obsidentis modo,

signum repente pugnae proposuit et, efficacius ratus ad
 accendendos virorum fortium animos, nullam alibi quam in semet
 ipso cuiquam relictam spem, de magistro equitum novoque exercitu
 militem celavit et, tamquam nulla nisi in eruptione spes
 esset,

“locis” inquit “angustis, milites, deprehensi, nisi quam victoria
 patefecerimus viam, nullam habemus.

stativa nostra munimento satis tuta sunt, sed inopia eadem
 infesta; nam et circa omnia defecerunt, unde subvehi commeatus
 poterant, et, si homines iuvare velint, iniqua loca sunt.

itaque non frustrabor ego vos castra hic relinquendo, in quae
 infecta victoria, sicut pristino die, vos recipiatis. armis
 munimenta, non munimentis arma tuta esse
 debent.

castra habeant repetantque, quibus operae est trahere bellum; nos
 omnium rerum respectum praeterquam victoriae nobis
 abscidamus.

ferte signa in hostem; ubi extra vallum agmen excesserit, castra
 quibus imperatum est incendent. damna vestra, milites, omnium
 circa, qui defecerunt, populorum praeda sarcientur.”

et oratione dictatoris, quae necessitatis ultimae index erat,
 milites accensi vadunt in hostem, et respectus ipse ardentium
 castrorum, quamquam proximis tantum — ita enim iusserat dictator
 — ignis est subditus, haud parvum fuit inritamentum.

itaque velut vecordes inlati signa primo impetu hostium turbant,
 et in tempore, postquam ardentia procul vidit castra, magister
 equitum — id convenerat signum — hostium terga invadit. ita
 circumventi Samnites, qua potest quisque, fugam per diversa
 petunt;

ingens 
 multitude 
 multitudo 
 in unum metu conglobata ac semet ipsam turba inpediens
 in medio caesa. castra hostium capta direptaque;

quorum praeda onustum militem in Romana 
 eastra 
 castra 
 dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum,
 quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera
 contra spem salva invenit.

ad Soram inde reditum; novique consules, M. Poetelius, C.
 Sulpicius, exercitum ab dictatore Fabio accipiunt magna parte
 veterum militum dimissa novisque cohortibus in supplementum
 adductis.

ceterum cum propter difficilem urbis situm nec oppugnandi satis
 certa ratio iniretur et aut tempore longinqua aut praeceps
 periculo victoria esset,

Soranus transfuga clam ex oppido profectus, cum ad vigiles
 Romanos penetrasset, duci se extemplo ad consules iubet
 deductusque traditurum urbem promittit.

visus inde, cum quonam modo id praestaturus esset percunctantes
 doceret, 
 baud 
 haud 
 vana adferre, perpulit, prope adiuncta moenibus Romana
 castra ut sex milia ab oppido removerentur:

fore, ut minus intentae in custodiam urbis diurnae
 stationes ac nocturnae vigiliae essent. ipse insequenti nocte
 sub oppido silvestribus locis cohortibus considere iussis decem
 milites delectos secum per ardua ac prope invia in arcem ducit,
 pluribus quam pro numero virorum missilibus telis eo
 conlatis;

ad hoc saxa erant et temere iacentia, ut fit in aspretis, et de
 industria etiam, quo locus tutior esset, ab oppidanis
 congesta.

ubi cum constituisset Romanos semitamque angustam et arduam
 erectam ex oppido in arcem ostendisset, “hoc quidem ascensu”
 inquit “vel tres armati quamlibet multitudinem arcuerint; vos et
 decem numero et,

quod plus est, Romani Romanorumque fortissimi viri estis; et
 locus pro vobis et nox erit, quae omnia ex incerto maiora
 territis ostentat. ego iam terrore omnia inplebo; vos arcem
 intenti tenete.” 
 Decurrit 
 decurrit 
 inde,

quanto maxime poterat cum tumultu, “ad arma!” et “pro vestram
 fidem, cives,” clamitans “arx ab hostibus capta est;

defendite.” haec incidens principum foribus, haec obviis, haec
 excurrentibus in publicum pavidis increpat.

acceptum ab uno pavorem plures per urbem ferunt. trepidi
 magistratus missis ad arcem exploratoribus cum tela et armatos
 tenere arcem multiplicato numero audirent, avertunt animos a spe
 recuperandae arcis;

fuga cuncta conplentur portaeque ab semisomnis ac maxima parte
 inermibus refringuntur, quarum per unam praesidium Romanum
 clamore excitatum inrumpit et concursantes per vias pavidos
 caedit.

iam Sora capta erat, cum consules prima luce advenere et, quos
 reliquos fortuna ex nocturna caede ac fuga fecerat, in
 deditionem accipiunt.

ex his ducentos viginti quinque, qui omnium consensu
 destinabantur et infandae colonorum caedis et defectionis
 auctores, vinctos Romam deducunt;

ceteram multitudinem incolumem praesidio inposito Sorae
 relinquunt. omnes, qui Romam deducti erant, virgis in foro caesi
 ac securi percussi summo gaudio plebis, cuius
 maxime intererat tutam ubique, quae passim in colonias
 mitteretur, multitudinem esse.

consules ab Sora profecti in agros atque urbes Ausonum bellum
 intulerunt.

mota namque omnia adventu Samnitium, cum apud Lautulas dimicatum
 est, fuerant coniurationesque circa Campaniam passim factae;

nec Capua ipsa crimine caruit; quin Romam quoque et ad principum
 quosdam inquirendo ventum est. ceterum Ausonum gens proditione
 urbium, sicut Sora, in potestatem venit.

Ausona et Minturnae et Vescia urbes erant, ex quibus principes
 iuventutis duodecim numero in proditionem urbium suarum
 coniurati ad consules veniunt; docent suos iam —

pridem exoptantes Samnitium adventum, simul ad Lautulas pugnatum
 audierint, pro victis Romanos habuisse, iuventute, armis
 Samnitem iuvisse; fugatis inde Samnitibus incerta pace agere

nec claudentis portas Romanis, ne arcessant bellum, et obstinatos
 claudere, si exercitus admoveatur: in ea fluctuatione animorum
 opprimi incautos posse.

his auctoribus mota propius castra missique eodem tempore circa
 tria oppida milites, partim armati, qui occulti propinqua
 moenibus insiderent loca, partim togati tectis veste gladiis,
 qui sub lucem apertis portis urbes ingrederentur.

ab his simul custodes trucidari coepti, simul datum signum
 armatis, ut ex insidiis consurgerent. ita portae occupatae
 triaque oppida eadem hora eodemque consilio capta.

sed quia absentibus ducibus impetus est factus, nullus modus
 caedibus fuit; deletaque Ausonum gens vix certo defectionis
 crimine, perinde ac si internecivo bello certasset.

eodem anno prodito hostibus Romano praesidio Luceria Samnitium
 facta.

nec diu proditoribus inpunita res fuit: haud procul inde
 exercitus Romanus erat, cuius primo impetu urbs sita in 
 piano 
 plano 
 capitur. Lucerini ac Samnites ad internecionem
 caesi,

eoque ira processit, ut Romae quoque, cum de
 colonis mittendis Luceriam consuleretur senatus, multi delendam
 urbem censerent.

praeter odium, quod exsecrabile in bis captos erat, longinquitas
 quoque abhorrere a relegandis tam procul ab domo civibus inter
 tam infestas gentes cogebat.

vicit tamen sententia, ut mitterentur coloni. duo milia et
 quingenti missi. eodem anno, cum omnia infida Romanis essent,
 Capuae quoque occultae principum coniurationes factae. de quibus
 cum ad senatum relatum esset,

haudquaquam neglecta res: quaestiones decretae, dictatoremque
 quaestionibus exercendis dici placuit.

C. Maenius dictus; is M. Folium magistrum equitum dixit. ingens
 erat magistratus eius terror. itaque — sive is timor seu
 conscientia fuit — Calavios Ovium Noviumque — ea capita
 coniurationis fuerant — , priusquam nominarentur apud
 dictatorem, mors 
 baud 
 haud 
 dubie ab ipsis conscita iudicio subtraxit. 
 Deinde 
 deinde 
 ut quaestioni Campanae materia decessit,

versa Romam interpretando res: non nominatim qui Capuae, sed in
 universum qui usquam coissent coniurassentve adversus rem
 publicam, quaeri senatum iussisse;

et coitiones honorum adipiscendorum causa factas adversus rem
 publicam esse. latiorque et re et personis quaestio fieri, 
 baud 
 haud 
 abnuente dictatore sine fine ulla quaestionis suae ius
 esse.

postulabantur ergo nobiles homines appellantibusque tribunos nemo
 erat auxilio, quin 
 nonina 
 nomina 
 reciperentur.

inde nobilitas, nec ii modo, in quos crimen intendebatur, sed
 universi simul negare nobilium id crimen esse, quibus si nulla
 obstetur fraude, pateat via ad honorem, sed hominum novorum.

ipsos adeo dictatorem magistrumque equitum reos magis quam
 quaesitores idoneos eius criminis esse intellecturosque ita id
 esse, simul magistratu abissent. 
 Tum 
 tum 
 enim vero Maenius,

iam famae magis quam imperii memor, progressus in contionem ita
 verba fecit:

“et omnes ante actae vitae vos conscios habeo, Quirites, et hic
 ipse honos delatus ad me testis est innocentiae meae; neque
 enim, quod saepe alias, quia ita tempora postulabant rei
 publicae, qui bello clarissimus esset, sed qui maxime procul ab
 his coitionibus vitam egisset, dictator deligendus exercendis
 quaestionibus fuit.

sed quoniam quidam nobiles homines — qua de causa, vos existimare
 quam me pro magistratu quicquam inconpertum dicere melius est —

primum ipsas expugnare quaestiones omni ope adnisi sunt, dein,
 postquam ad id parum potentes erant, ne causam dicerent, in
 praesidia adversariorum, appellationem et tribunicium
 auxilium,

patricii confugerunt, postremo repulsi inde — adeo omnia tutiora,
 quam ut innocentiam suam purgarent, visa — in nos inruerunt et
 privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit, ut omnes
 di hominesque sciant ab illis etiam,

quae non possint, temptari, ne rationem vitae reddant, me obviam
 ire crimini et offerre me inimicis reum, dictatura me
 abdico.

vos quaeso, consules, si vobis datum ab senatu negotium fuerit,
 in me primum et hunc M. Folium quaestiones exerceatis, ut
 appareat innocentia nostra nos, non maiestate honoris tutos a
 criminationibus istis esse.” abdicat inde se dictatura

et post eum confestim Folius magisterio equitum; primique apud
 consules — iis enim ab senatu mandata res est — rei facti
 adversus nobilium testimonia egregie absolvuntur.

Publilius etiam Philo multiplicatis summis honoribus post res tot
 domi belloque gestas, ceterum invisus nobilitati, causam dixit
 absolutusque est.

nec diutius, ut fit, quam dum recens erat, quaestio per clara
 nomina reorum viguit; inde labi coepit ad viliora capita, donec
 coitionibus factionibusque, adversus quas conparata erat,
 oppressa est.

earum fama rerum, magis tamen spes Campanae defectionis, in quam
 coniuratum erat, Samnites in Apuliam versos rursus
 ad Caudium revocavit, ut inde ex propinquo,

si qui motus occasionem aperiret, Capuam Romanis eriperent.

eo consules cum valido exercitu venerunt. et primo circa saltus,
 cum utrimque ad hostem iniqua via esset, cunctati sunt;

deinde Samnites per aperta loca brevi circuitu in loca plana,

Campanos campos, agmen demittunt, ibique primum castra in
 conspectum hostibus data, deinde levibus proeliis, equitum
 saepius quam peditum, utrimque periculum factum; nec aut eventus
 eorum Romanum aut morae, qua trahebant bellum, paenitebat.

Samnitium contra ducibus et carpi parvis cotidie damnis et
 senescere dilatione belli vires suae videbantur.

Itaque 
 itaque 
 in aciem procedunt equitibus in cornua divisis, quibus
 praeceptum erat, intentiores ad respectum castrorum, ne qua eo
 vis fieret, quam ad proelium starent:

aciem pedite tutam fore. consulum Sulpicius in dextro, Poetelius
 in laevo cornu consistunt. dextra pars, qua et Samnites raris
 ordinibus aut ad circumeundos hostes aut ne ipsi circumirentur
 constiterant, latius patefacta stetit;

sinistris, praeterquam quod confertiores steterant, repentino
 consilio Poeteli consulis additae vires, qui subsidiarias
 cohortes, quae integrae ad longioris pugnae casus reservabantur,
 in primam aciem extemplo emisit universisque hostem primo impetu
 viribus inpulit.

commota pedestri acie Samnitium eques in pugnam succedit. in hunc
 transverso agmine inter duas acies se inferentem Romanus
 equitatus concitat equos signaque et ordines peditum atque
 equitum confundit, donec universam ab ea parte avertit
 aciem.

In 
 in 
 eo cornu non Poetelius solus sed Sulpicius etiam
 hortator adfuerat, avectus ab suis nondum conserentibus manus ad
 clamorem a sinistra parte prius exortum.

unde 
 baud 
 haud 
 dubiam victoriam cernens cum ad suum cornu tenderet
 cum mille ducentis viris, dissimilem ibi fortunam invenit,
 Romanos loco pulsos, victorem hostem signa in perculsos
 inferentem.

ceterum omnia mutavit repente consulis adventus;
 nam et conspectu ducis refectus militum est animus, et maius
 quam pro numero auxilium advenerant fortes viri, et partis
 alterius victoria audita, mox visa etiam, proelium
 restituit.

tota deinde iam vincere acie Romanus et omisso certamine caedi
 capique Samnites, nisi qui Maleventum, cui nunc urbi Beneventum
 nomen est, perfugerunt. ad triginta milia caesa aut capta
 Samnitium proditum memoriae est.

consules egregia victoria parta protinus inde ad Bovianum
 oppugnandum legiones ducunt; ibique hiberna egerunt,

donec ab novis consulibus, L. Papirio Cursore quintum, C. Iunio
 Bubulco iterum, nominatus dictator C. Poetelius cum M. Folio
 magistro equitum exercitum accepit.

is cum audisset arcem Fregellanam ab Samnitibus captam, omisso
 Boviano ad Fregellas pergit. unde nocturna Samnitium fuga sine
 certamine receptis Fregellis praesidioque valido inposito in
 Campaniam reditum maxime ad Nolam armis repetendam.

eo se intra moenia sub adventum dictatoris et Samnitium omnis
 multitudo et Nolani agrestes contulerant.

dictator urbis situ circumspecto, quo apertior aditus ad moenia
 esset, omnia aedificia — et frequenter ibi habitabatur —
 circumiecta muris incendit; nec ita multo post, sive a Poetelio
 dictatore sive ab C. Iunio consule — nam utrumque traditur — ,
 Nola est capta.

qui captae decus Nolae ad consulem trahunt, adiciunt Atinam et
 Calatiam ab eodem captas, Poetelium autem pestilentia orta clavi
 figendi causa dictatorem dictum. Suessa

et Pontiae eodem anno coloniae deductae sunt. Suessa Auruncorum
 fuerat; Volsci Pontias, insulam sitam in conspectu litoris sui,
 incoluerant.

et Interamnam Sucasinam ut deduceretur colonia, senati consultum
 factum est; sed triumviros creavere ac misere colonorum quattuor
 milia insequentes consules M. Valerius, P. Decius.

profligato fere Samnitium bello, priusquam ea cura decederet
 patribus Romanis, Etrusci belli fama exorta est.

nee 
 nec 
 erat ea tempestate gens alia, cuius secundum Gallicos
 tumultus arma terribiliora essent cum propinquitate agri 
 tur 
 tum 
 multitudine hominum.

itaque altero consule in Samnio reliquias belli persequenti P.
 Decius, qui graviter aeger Romae restiterat, auctore senatu
 dictatorem C. Sulpicium Longum, is magistrum equitum C. Iunium Bubulcum
 dixit.

is, prout rei magnitudo postulabat, omnes iuniores sacramento
 adigit, arma quaeque alia res poscit summa industria parat; nec
 tantis apparatibus elatus de inferendo bello agitat, quieturus
 haud dubie, nisi ultro arma Etrusci inferrent.

eadem in conparando cohibendoque bello consilia et apud Etruscos
 fuere: neutri finibus egressi. 
 Et 
 et 
 censura clara eo anno Ap. Claudi et C. Plauti fuit,
 memoriae tamen felicioris ad posteros nomen Appi est ,

quod viam munivit et aquam in urbem duxit eaque unus
 perfecit,

quia ob infamem atque invidiosam senatus lectionem verecundia
 victus collega magistratu se abdicaverat;

Appius iam inde antiquitus insitam pertinaciam familiae gerendo
 solus censuram obtinuit.

eodem Appio auctore Potitii, gens, cuius ad aram maximam Herculis
 familiare sacerdotium fuerat, servos publicos ministerii
 delegandi causa sollemnia eius sacri docuerant.

traditur inde, dictu mirabile et quod demovendis statu suo sacris
 religionem facere possit, cum duodecim familiae ea tempestate
 Potitiorum essent, puberes ad triginta, omnis intra annum cum
 stirpe exstinctos;

nec nomen tantum Potitiorum interisse sed censorem etiam Appium
 memori deum ira post aliquot annos luminibus captum.

itaque consules, qui eum annum secuti sunt, C. Iunius Bubulcus
 tertium et Q. Aemilius Barbula iterum, initio anni questi apud
 populum 
 deformatunm 
 deformatum 
 ordinem prava lectione senatus,

qua potiores aliquot lectis praeteriti esseit, negaverunt 
 earn 
 eam 
 lectionem se, quae sine recti pravique discrimine ad
 gratiam ac libidinem facta esset, observaturos et senatum
 extemplo citaverunt eo ordine, qui ante censores Ap. Claudium et
 C. Plautium fuerat.

et duo imperia eo anno dari coepta per populum, utraque
 pertinentia ad rem militarem: unum, ut tribuni militum seni deni
 in quattuor legiones a populo crearentur, quae antea perquam
 paucis suffragio populi relictis locis dictatorum et consulum
 ferme fuerant beneficia; tulere 
 ear 
 eam 
 rogationem tribuni plebei L. Atilius, C. Marcius;

alterum, ut duumviros navales classis ornandae reficiendaeque
 causa idem populus iuberet; lator huius plebi sciti fuit M.
 Decius tribunus plebis.

eiusdem anni rem dictu parvam praeterirem, ni ad religionem visa
 esset pertinere. tibicines, quia prohibiti a proximis censoribus
 erant in aede Iovis vesci, quod traditum antiquitus erat, aegre
 passi Tibur uno agmine abierunt, adeo ut nemo in urbe esset, qui
 sacrificiis praecineret.

eius rei religio tenuit senatum, legatosque Tibur miserunt, ut
 darent operam, ut ii homines Romanis restituerentur.

Tiburtini benigne polliciti primum accitos eos in curiam hortati
 sunt, uti reverterentur Romam; postquam perpelli nequibant,
 consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum eos
 adgrediuntur.

die festo alii alios per speciem celebrandarum cantu epularum
 invitant et vino, cuius avidum ferme id 
 genus est,

oneratos sopiunt atque ita in plaustra somno vinctos coniciunt ac
 Romam deportant. nec prius sensere, quam plaustris in foro
 relictis plenos crapulae eos lux oppressit.

tune 
 tunc 
 concursus populi factus, impetratoque, ut manerent,
 datum, ut triduum quotannis ornati cum cantu atque hac, quae
 nunc sollemnis est, licentia per urbem vagarentur, restitutumque
 in aede vescendi ius iis, qui sacris praecinerent. haec inter
 duorum ingentium bellorum curam gerebantur.

consules inter se provincias partiti; Iunio Samnites, Aemilio
 novum bellum Etruria sorte obvenit.

in Samnio Cluviani praesidium Romanum, quia nequiverat vi capi,
 obsessum fame in deditionem acceperant Samnites verberibusque
 foedum in modum laceratos occiderant deditos.

huic infensus crudelitati Iunius, nihil antiquius oppugnatione
 Cluviani ratus, quo die adgressus est moenia, vi cepit atque
 omnes puberes interfecit.

inde victor exercitus Bovianum ductus. caput hoc erat Pentrorum
 Samnitium longe ditissimum atque opulentissimum armis
 virisque.

ibi, quia haud tantum irarum erat, spe praedae milites accensi
 oppido potiuntur. minus itaque saevitum in hostes est; praedae
 plus paene quam ex omni Samnio umquam egestum benigneque omnis
 militi concessa. et postquam praepotentem armis Romanum

nec acies subsistere ullae nec castra nec urbes poterant, omnium
 principum in Samnio eo curae sunt intentae, ut insidiis
 quaereretur locus, si qua licentia populandi effusus exercitus
 excipi ac circumveniri posset. 
 Transfugae 
 transfugae 
 agrestes et captivi,

quidam forte, pars consilio oblati, congruentia ad consulem
 adferentes, quae et vera erant, pecoris vim ingentem in saltum
 avium conpulsam esse, perpulerunt, ut praedatum eo expeditae
 ducerentur legiones.

ibi ingens hostium exercitus itinera occultus insederat et,
 postquam intrasse Romanos vidit saltum, repente exortus cum
 clamore ac tumultu incautos invadit.

et primo nova res trepidationem fecit, dum arma capiunt, sarcinas
 congerunt in medium; dein postquam, ut quisque liberaverat se
 onere aptaveratque armis, ad signa undique coibant et notis
 ordinibus in vetere disciplina militiae iam sine praecepto
 ullius sua sponte struebatur acies,

consul ad ancipitem maxime pugnam advectus desilit ex equo et
 Iovem Martemque atque alios testatur deos se nullam suam gloriam
 inde, sed praedam militi quaerentem in eum locum devenisse

neque in se aliud quam nimiam ditandi ex hoste
 militis curam reprehendi posse; ab eo se dedecore nullam rem
 aliam quam virtutem militum vindicaturam.

coniterentur modo uno animo omnes invadere hostem, victum acie,
 castris exutum, nudatum urbibus, ultimam spem furto insidiarum
 temptantem et loco, non armis fretum.

sed quem esse iam virtuti Romanae inexpugnabilem locum Fregellana
 arx Soranaque et ubicumque iniquo successum erat loco
 memorabantur.

his accensus miles, omnium inmemor difficultatium, vadit adversus
 inminentem hostium aciem. ibi paulum laboris fuit, dum in
 adversum clivum erigitur agmen;

ceterum postquam prima signa planitiem summam ceperunt sensitque
 acies aequo se iam institisse loco, versus extemplo est terror
 in insidiatores easdemque latebras, quibus se paulo ante
 texerant, palati atque inermes fuga repetebant.

sed loca difficilia hosti quaesita ipsos tum sua fraude
 inpediebant. itaque ergo perpaucis effugium patuit; caesa ad
 viginti milia hominum victorque Romanus ad oblatam ab hoste
 praedam pecorum discurrit.

dum haec geruntur in Samnio, iam omnes Etruriae populi praeter
 Arretinos ad arma ierant, ab oppugnando Sutrio, quae urbs socia
 Romanis velut claustra Etruriae erat, ingens orsi bellum.

eo alter consul Aemilius cum exercitu ad liberandos obsidione
 socios venit. advenientibus Romanis Sutrini commeatus benigne in
 castra ante urbem posita advexere.

Etrusci diem primum consultando, maturarent traherentne bellum,
 traduxerunt. postero die, ubi celeriora quam tutiora consilia
 magis placuere ducibus, sole orto signum pugnae propositum est
 armatique in 
 aciemn 
 aciem 
 procedunt.

quod postquam consuli nuntiatum est, extemplo tesseram dari
 iubet, ut prandeat miles firmatisque cibo viribus arma
 capiat.

dicto paretur. consul, ubi armatos paratosque vidit, signa extra
 vallum proferri iussit et 
 baud 
 haud 
 procul hoste instruxit aciem. . 
 aliquamdiu intenti utrimque steterunt expectantes, ut ab
 adversariis clamor et pugna inciperet;

et prius sol meridie se inclinavit, quam telum hinc aut illinc
 emissum est. inde, ne infecta re abiretur, clamor ab Etruscis
 oritur concinuntque tubae et signa inferuntur; nec segnius a
 Romanis pugna initur.

concurrunt infensis animis; numero hostis, virtute Romanus
 superat, anceps proelium multos utrimque

et fortissimum quemque absumit, nec prius inclinata res est, quam
 secunda acies Romana ad prima signa, integri fessis,
 successerunt.

Etrusci, quia nullis recentibus subsidiis fulta prima acies fuit,
 ante signa circaque omnes ceciderunt. nullo umquam proelio fugae
 minus nec plus caedis fuisset, ni obstinatos mori Tuscos nox
 texisset, ita ut victores prius quam victi pugnandi finem
 facerent.

post occasum solis signum receptui datum est; nocte utroque in
 castra reditum.

Nec 
 nec 
 deinde quicquam eo anno rei memoria digna apud Sutrium
 gestum est, quia et ex hostium exercitu prima tota acies deleta
 uno proelio fuerat subsidiariis modo relictis, vix quod satis
 esset ad castrorum praesidium,

et apud Romanos tantum vulnerum fuit, ut plures post proelium
 saucii decesserint quam ceciderant in acie.

Q. Fabius, insequentis anni consul, bellum ad Sutrium excepit,
 collega Fabio C. Marcius Rutilus datus est.

ceterum et Fabius supplementum ab Roma adduxit et novus exercitus
 domo accitus Etruscis venit. 
 Permulti 
 permulti 
 anni iam erant,

cum inter patricios magistratus tribunosque nulla certamina
 fuerant, cum ex ea familia, quae velut fatales cum tribunis ac
 plebe simultates exercebat, certamen
 oritur.

Ap. 
 Appi 
 Claudius censor circumactis decem et octo mensibus,
 quod Aemilia lege finitum censurae spatium temporis erat, cum C.
 Plautius, collega eius, magistratu se abdicasset, nulla vi
 conpelli, ut abdicaret, potuit.

P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae intra
 
 legitimnum 
 legitimum 
 tempus actionem susceperat, non popularem magis quam
 iustam nec in vulgus quam optimo cuique gratiorem.

is cum identidem legem Aemiliam recitaret auctoremque eius Mam.
 Aemilium dictatorem laudibus ferret, qui quinquennalem ante
 censuram et longinquitate potestatis dominantem intra sex mensum
 et anni coegisset spatium,

“dic agedum” inquit, “ 
 Ap. 
 Appi 
 Claudi, quidnam facturus fueris, si eo tempore, quo C.
 Furius et M. Geganius censores fuerunt, censor fuisses.”

negare Appius interrogationem tribuni magno opere ad causam
 pertinere suam;

nam etsi tenuerit lex Aemilia eos censores, quorum in magistratu
 lata esset, quia post illos censores creatos 
 ear 
 eam 
 legem populus iussisset quodque postremum iussisset,
 id ius ratumque esset, non tamen aut se aut eorum quemquam, qui
 post 
 earn 
 eam 
 legem latam creati censores essent, teneri ea lege
 potuisse.

haec sine ullius adsensu cavillante Appio “en” inquit, “Quirites,
 illius Appi progenies, qui decemvir in annum creatus altero anno
 se ipse creavit,

tertio nec ab se nec ab ullo creatus privatus fasces et imperium
 obtinuit nec ante continuando abstitit magistratu, quam
 obruerent eum male parta, male gesta, male retenta imperia.

haec est eadem familia, Quirites, cuius vi atque iniuriis
 conpulsi extorres patria Sacrum montem cepistis;

haec, adversus quam tribunicium auxilium vobis 
 conparastisi 
 comparastis; 
 haec, propter quam duo exercitus Aventinum insedistis;
 haec, quae faenebres leges, haec, quae agrarias semper
 inpugnavit.

haec conubia patrum et plebis interrupit; haec plebi ad curules
 magistratus iter obsaepsit. hoc est nomen multo quam
 Tarquiniorum infestius vestrae libertati.

itane tandem, 
 Ap. 
 Appi 
 Claudi? cum centesimus iam annus sit ab Mam. Aemilio
 dictatore, tot censores fuerint, nobilissimi fortissimique viri,
 nemo eorum duodecim tabulas legit? nemo id ius esse, quod
 postremo populus iussisset, sciit?

immo vero omnes scierunt et ideo Aemiliae potius 
 legi paruerunt quam illi antiquae, qua primum censores creati
 erant, quia hanc postremam iusserat populus et quia, ubi duae
 contrariae leges sunt, semper antiquae obrogat nova.

an hoc dicis, Appi, non teneri Aemilia lege populum? an populum
 teneri, te unum exlegem esse?

tenuit Aemilia lex violentos illos censores C. Furium et M.
 Geganium, qui, quid iste magistratus in re publica mali facere
 posset, indicarunt, cum ira finitae potestatis Mam. Aemilium,
 principem aetatis suae belli domique, aerarium fecerunt;

tenuit deinceps omnes censores intra centum annorum spatium;

tenet C. Plautium, collegam tuum, iisdem auspiciis, eodem iure
 creatum. an hunc non, ut qui optimo iure censor creatus esset,
 populus creavit? tu unus eximius es, in quo hoc praecipuum ac
 singulare valeat?

quem tu regem sacrificiorum crees? amplexus regni nomen, ut qui
 optimo iure rex Romae creatus sit, creatum se dicet. quem
 semestri dictatura, quem interregno quinque dierum contentum
 fore putes? quem clavi figendi aut ludorum causa dictatorem
 audacter crees?

quam isti stolidos ac socordes videri creditis eos, qui intra
 vicesimum diem ingentibus rebus gestis dictatura se abdicaverunt
 aut qui vitio creati abierunt magistratu?

quid ego antiqua repetam? nuper intra decem annos C. Maenius
 dictator, quia, cum quaestiones severius, quam quibusdam
 potentibus tutum erat, exerceret, contagio eius, quod quaerebat
 ipse, criminis obiectata ab inimicis est, ut privatus obviam
 iret crimini, dictatura se abdicavit.

nolo ego istam in te modestiam; ne degeneraveris a familia
 imperiosissima et superbissima; non die, non hora citius, quam
 necesse est, magistratu abieris, modo ne excedas finitum
 tempus.

satis est aut diem aut mensem censurae adicere? triennium,
 inquit, et sex menses ultra, quam licet Aemilia lege, censuram
 geram et solus geram.

hoc quidem iam regno simile est. an collegam subrogabis, quem ne
 in demortui quidem locum subrogari fas est?

paenitet enim, quod antiquissimum sollemne et solum ab ipso, cui
 fit, institutum deo ab nobilissimis antistitibus eius sacri ad
 servorum ministerium religiosus censor deduxisti,

gens antiquior originibus urbis huius, hospitio deorum
 inmortalium sancta, propter te ac tuam censuram intra annum ab
 stirpe extincta est, nisi universam rem publicam eo nefario
 obstrinxeris, quod ominari etiam reformidat animus.

urbs eo lustro capta est, quo demortuo collega C.
 Iulio censore L. Papirius Cursor, ne abiret magistratu, M.
 Cornelium Maluginensem collegam subrogavit.

et quando modestior illius cupiditas fuit quam tua, Appi? nec
 solus nec ultra finitum lege tempus L. Papirius censuram gessit;
 tamen neminem invenit, qui se postea auctorem sequeretur; omnes
 deinceps censores post mortem collegae se magistratu
 abdicarunt.

te nec quod dies exiit censurae, nec quod collega magistratu
 abiit, nec lex nec pudor coercet: virtutem in superbia, in
 audacia, in contemptu deorum hominumque ponis.

ego te, 
 Ap. 
 Appi 
 Claudi, pro istius magistratus maiestate ac
 verecundia, quem gessisti, non modo manu violatum, sed ne verbo
 quidem inclementiori a me appellatum vellem;

sed et haec, quae adhuc egi, pervicacia tua et superbia coegit me
 loqui, et, nisi Aemiliae legi parueris, in vincula duci iubebo
 nec,

cum ita conparatum a maioribus sit, ut comitiis censoriis, nisi
 duo confecerint legitima suffragia, non renuntiato altero
 comitia differantur, ego te, qui solus censor creari non possis,
 solum censuram gerere patiar.”

haec taliaque cum dixisset, prendi censorem et in vincula duci
 iussit. adprobantibus sex tribunis actionem collegae tres
 appellanti Appio auxilio fuerunt; summaque invidia omnium
 ordinum solus censuram gessit.

dum ea Romae geruntur, iam Sutrium ab Etruscis obsidebatur,
 consulique Fabio imis montibus ducenti ad ferendam opem sociis
 temptandasque munitiones, si qua posset, acies
 hostium instructa occurrit;

quorum ingentem multitudinem cum ostenderet subiecta late
 planities, consul, ut loco paucitatem suorum adiuvaret, flectit
 paululum in clivos agmen aspreta erant strata saxis — , inde
 signa in hostem obvertit.

Etrusci omnium praeterquam multitudinis suae, qua sola freti
 erant, inmemores proelium ineunt adeo raptim et avide, ut
 abiectis missilibus, quo celerius manus consererent, stringerent
 gladios vadentes in hostem;

Romanus contra nunc tela nunc saxa, quibus eos adfatim locus ipse
 armabat, ingerere.

igitur scuta galeaeque ictae cum etiam quos non vulneraverunt
 turbarent, neque subire erat facile ad propiorem pugnam, neque
 missilia habebant, quibus eminus rem gererent;

stantes et expositos ad ictus, cum iam satis nihil tegeret,
 quosdam etiam pedem referentes fluctuantemque et instabilem
 aciem redintegrato clamore strictis gladiis hastati et principes
 invadunt.

eum impetum non tulerunt Etrusci versisque signis fuga effusa
 castra repetunt.

sed equites Romani praevecti per obliqua campi cum se fugientibus
 obtulissent, omisso ad castra itinere montes petunt; inde inermi
 paene agmine ac vexato vulneribus in silvam Ciminiam penetratum.
 Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta
 signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda
 ingenti potitur. 
 turn 
 tum 
 de persequendo hoste agitari coeptum.

silva erat Ciminia magis 
 tur 
 tum 
 invia atque horrenda, quam nuper fuere Germanici
 saltus, nulli ad 
 earn 
 eam 
 diem ne mercatorum quidem adita. 
 ear 
 eam 
 intrare haud fere quisquam praeter ducem ipsum
 audebat; aliis omnibus cladis Caudinae nondum memoria
 aboleverat.

tur 
 tum 
 ex iis, qui aderant, consulis frater — eum Fabium
 Caesonem alii, C. Claudium quidam, matre eadem qua consulem
 genitum, tradunt — speculatum se iturum professus brevique omnia
 certa adlaturum. Caere educatus apud hospites,

Etruscis inde litteris eruditus erat linguamque
 Etruscam probe noverat. habeo auctores vulgo 
 tur 
 tum 
 Romanos pueros, sicut nunc Graecis, ita Etruscis
 litteris erudiri solitos;

sed propius est vero praecipuum aliquid fuisse in eo, qui se tam
 audaci simulatione hostibus inmiscuerit. servus ei dicitur comes
 unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguae
 eiusdem;

nec quicquam aliud proficiscentes quam summatim regionis, quae
 intranda erat, naturam ac nomina principum in populis accepere,
 ne qua inter conloquia insigni nota haesitantes deprendi
 possent.

iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque
 binis, armati. sed neque commercium linguae nec vestis armorumve
 habitus sic eos texit, quam quod abhorrebat ab fide quemquam
 externum Ciminios saltus intraturum.

usque ad Camertes 
 Vmbros 
 Umbros 
 penetrasse dicuntur. ibi, qui essent, fateri Romanum
 ausum introductumque in senatum consulis verbis egisse de
 societate amicitiaque atque inde comi hospitio acceptum nuntiare
 Romanis iussum,

commeatum exercitui dierum triginta praesto fore, si ea loca
 intrasset, iuventutemque Camertium 
 Vmbrorum 
 Umbrorum 
 in armis paratam imperio futuram.

haec cum relata consuli essent, inpedimentis prima vigilia
 praemissis, legionibus post inpedimenta ire iussis ipse
 substitit cum equitatu et luce orta postero die obequitavit
 stationibus hostium,

quae extra 
 saltur 
 saltum 
 dispositae erant; et cum satis diu tenuisset hostem,
 in castra sese recepit portaque altera egressus ante noctem
 agmen adsequitur.

postero die luce prima iuga Ciminii montis tenebat. inde
 contemplatus opulenta Etruriae arva milites emittit.

ingenti iam abacta praeda tumultuariae agrestium Etruscorum
 cohortes repente a principibus regionis eius concitatae Romanis
 occurrunt adeo inconpositae, ut vindices praedarum prope ipsi
 praedae fuerint.

caesis fugatisque iis, late depopulato agro victor Romanus
 opulentusque rerum omnium copia in castra rediit.

eo forte quinque legati cum duobus tribunis 
 piebis 
 plebis 
 venerant denuntiatum Fabio senatus verbis, ne 
 saltur 
 saltum 
 Ciminium transiret. laetati serius se, quam ut
 inpedire bellum possent, venisse, nuntii victoriae Romam
 revertuntur.

hac expeditione consulis motum latius erat quam profligatum
 bellum; vastationem namque sub Ciminii montis radicibus iacens
 ora senserat, conciveratque indignatione non Etruriae modo
 populos sed 
 Vmbriae 
 Umbriae 
 finitima.

itaque quantus non umquam antea exercitus ad Sutrium venit;

neque e silvis tantummodo promota castra, sed etiam aviditate
 dimicandi quam primum in 
 cameos 
 campos 
 delata acies. deinde instructa primo suo stare loco
 relicto hostibus ad instruendum contra spatio; dein, postquam
 detractare hostem sensere pugnam, ad vallum subeunt.

ubi postquam stationes quoque receptas intra munimenta sensere,
 clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e 
 castrig 
 castris 
 cibaria eius diei deferri iuberent: mansuros se sub
 armis et aut nocte aut certe luce prima castra hostium
 invasuros.

Nihilo 
 nihilo 
 quietior Romanus exercitus imperio ducis continetur.
 decima erat fere diei hora, cum cibum capere consul milites
 iubet; praecipit, ut in armis sint, quacumque diei noctisve hora
 signum dederit;

paucis milites adloquitur, Samnitium bella extollit, elevat
 Etruscos; nec hostem hosti nec multitudinem multitudini
 conparandam ait; esse praeterea telum aliud occultum; scituros
 in tempore; interea taceri opus esse. his ambagibus prodi
 simulabat hostes,

quo animus militum multitudine territus restitueretur; et, quod
 sine munimento consederant, veri similius erat quod simulabatur.
 curati cibo corpora quieti dant et quarta fere vigilia sine
 tumultu excitati arma capiunt.

dolabrae calonibus dividuntur ad vallum proruendum fossasque
 inplendas. intra munimenta instruitur acies, delectae cohortes
 ad portarum exitus conlocantur.

dato deinde signo paulo ante lucem, quod aestivis noctibus
 sopitae maxime quietis tempus est, proruto vallo erupit acies,
 stratos passim invadit hostes; alios inmobiles, alios semisomnos
 in cubilibus suis, maximam partem ad arma trepidantes caedes
 oppressit; paucis armandi se datum spatium est;

eos ipsos non signum certum, non ducem sequentes fundit Romanus
 fugatosque persequitur. ad castra, ad silvas diversi tendebant.
 silvae tutius dedere refugium; nam castra in campis sita eodem
 die capiuntur. aurum argentumque iussum referri ad consulem;
 cetera praeda militis fuit. caesa aut capta eo die hostium milia
 ad sexaginta.

earn 
 eam 
 tam claram pugnam trans Ciminiam silvam ad Perusiam
 pugnatam quidam auctores sunt metuque in magno civitatem fuisse,
 ne interclusus exercitus tam infesto saltu coortis undique
 Tuscis 
 Vmbrisque 
 Umbrisque 
 opprimeretur.

sed ubicumque pugnatum est, res Romana superior fuit. itaque a
 Perusia et Cortona et Arretio, quae ferme capita Etruriae
 populorum ea tempestate erant, legati pacem foedusque ab Romanis
 petentes indutias in triginta annos impetraverunt.

dum haec in Etruria geruntur, consul alter C. Marcius Rutilus
 Allifas de Samnitibus vi cepit. multa alia castella vicique aut
 deleta hostiliter aut integra in potestatem venere. per idem
 tempus et classis Romana a P. Cornelio,

quem senatus maritimae orae praefecerat, in Campaniam acta cum
 adpulsa Pompeios esset, socii inde navales ad depopulandum agrum
 Nucerinum profecti, proximis raptim vastatis, unde reditus tutus
 ad naves esset, dulcedine, ut fit, praedae longius progressi
 excivere hostes.

palatis per agros nemo obvius fuit, cum occidione occidi possent;
 redeuntes agmine incauto procul navibus adsecuti agrestes
 exuerunt praeda, partem etiam occiderunt; quae superfuit caedi
 trepida multitudo ad naves conpulsa est.

Profectio 
 profectio 
 Q. Fabi trans Ciminiam 
 silvanr 
 siluam 
 quantum Romae terrorem fecerat, tam
 laetam famam in Samnium ad hostes tulerat interclusum Romanum
 exercitum obsideri, cladisque imaginem furculas Caudinas
 memorabant:

eadem temeritate avidam ulteriorum semper gentem in saltus invios
 deductam, saeptam non hostium magis armis quam locorum
 iniquitatibus esse. iam gaudium invidia quadam miscebatur,

quod belli Romani decus ab Samnitibus fortuna ad Etruscos
 avertisset.

itaque armis virisque ad opprimendum C. Marcium consulem
 concurrunt, protinus inde Etruriam per Marsos ac Sabinos
 petituri, si Marcius dimicandi potestatem non faciat.

obvius iis consul fuit. dimicatum proelio utrimque atroci atque
 incerto eventu est, et cum anceps caedes fuisset, adversae tamen
 rei fama in Romanos vertit ob amissos quosdam equestris ordinis
 tribunosque militum atque unum legatum et, quod insigne maxime
 fuit, consulis ipsius vulnus. 
 Ob 
 ob 
 haec etiam aucta fama,

ut solet, ingens terror patres invasit, dictatoremque dici
 placebat; nec, quin Cursor Papirius diceretur, in quo 
 turn 
 tum 
 summa rei bellicae ponebatur, dubium cuiquam erat.

sed nec in Samnium nuntium perferri omnibus infestis tuto posse
 nec vivere Marcium consulem satis fidebant; alter consul Fabius
 infestus privatim Papirio erat.

quae ne ira obstaret bono publico,

legatos ex consularium numero mittendos ad eum senatus censuit,
 qui sua quoque eum, non publica solum auctoritate moverent, ut
 memoriam simultatium patriae remitteret.

profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent
 adiecissentque orationem convenientem mandatis, consul demissis
 in terram oculis tacitus ab incertis, quidnam acturus esset,
 legatis recessit;

nocte deinde silentio, ut mos est, L. Papirium dictatorem dixit.
 cui cum ob animum egregie victum legati gratias agerent,
 obstinatum silentium obtinuit ac sine responso ac mentione facti
 sui legatos dimisit, ut appareret insignem dolorem ingenti
 conprimi animo.

Papirius C. Iunium Bubulcum magistrum equitum dixit; atque ei
 legem curiatam de imperio ferenti triste omen diem diffidit,
 quod Faucia curia fuit principium, duabus insignis cladibus,
 captae urbis et Caudinae pacis, quod utroque anno eiusdem curiae
 fuerat principium.

Macer Licinius tertia etiam clade, quae ad Cremeram accepta est,
 abominandam eam curiam facit.

dictator postero die auspiciis repetitis pertulit legem; et
 profectus cum legionibus ad terrorem traducti silvam Ciminiam
 exercitus nuper scriptis ad Longulam pervenit acceptisque a
 Marcio consule veteribus militibus in aciem copias eduxit.

nec hostes detractare visi pugnam. instructos deinde armatosque,
 cum ab neutris proelium inciperet, nox oppressit. quieti
 aliquamdiu,

nec suis diffidentes viribus nec hostem spernentes, stativa in
 propinquo habuere. **nam

et cum 
 Vmbrorum 
 Umbrorum 
 exercitu acie depugnatum est; fusi tamen magis quam
 caesi hostes, quia coeptam acriter non tolerarunt pugnam;

et ad Vadimonis lacum Etrusci lege sacrata coacto exercitu, cum
 vir virum legisset, quantis numquam alias ante simul copiis
 simul animis dimicarunt;

tantoque irarum 
 certamiine 
 certamine 
 gesta res est, ut ab neutra parte emissa sint tela.
 gladiis pugna coepit et acerrime commissa ipso certamine, quod
 aliquamdiu anceps fuit, accensa est, ut non cum Etruscis totiens
 victis, sed cum aliqua nova gente videretur dimicatio esse.

nihil ab ulla parte movetur fugae; cadunt antesignani, et, ne
 nudentur propugnatoribus signa, fit ex secunda prima acies. ab
 ultimis deinde subsidiis cietur miles;

adeoque ad ultimum laboris ac periculi ventum est, ut equites
 Romani omissis equis ad primos ordines peditum per arma, per
 corpora evaserint. ea velut nova inter fessos exorta acies
 turbavit signa Etruscorum;

secuta deinde impetum eorum,

utcumque adfecta erat, cetera multitudo tandem perrumpit ordines
 hostium. tunc vinci pertinacia coepta et averti manipuli quidam,
 et, — ut semel dedere terga, etiam ceteri omnes
 capessere fugam.

ille primum dies fortuna vetere abundantes Etruscorum fregit
 opes. caesum in acie, quod roboris fuit; castra eodem impetu
 capta direptaque.

pari subinde periculo gloriaeque eventu bellum in Samnitibus
 erat, qui praeter ceteros belli apparatus, ut acies sua fulgeret
 novis armorum insignibus, fecerunt.

duo exercitus erant; scuta alterius auro, alterius argento
 caelaverant; forma erat scuti: summum latius, qua pectus atque
 umeri teguntur, fastigio aequali; ad imum cuneatior mobilitatis
 causa. spongia pectori tegumentum,

et sinistrum crus ocrea tectum; galeae cristatae, quae speciem
 magnitudini corporum adderent. tunicae auratis militibus
 versicolores, argentatis linteae candidae. his dextrum cornu
 datum; illi in sinistro consistunt.

notus iam Romanis apparatus insignium armorum fuerat, doctique a
 ducibus erant horridum militem esse debere, non caelatum auro et
 argento, sed ferro et animis fretum;

quippe illa praedam verius quam arma esse, nitentia ante rem,
 deformia inter sanguinem et vulnera;

virtutem esse militis decus, et omnia illa victoriam sequi et
 ditem hostem quamvis pauperis victoris praemium esse.

his Cursor vocibus instinctos milites in proelium ducit. dextro
 ipse cornu consistit, sinistro praefecit magistrum equitum. 
 Simul 
 simul 
 est concursum,

ingens fuit cum hoste certamen, non segnius inter dictatorem et
 magistrum equitum, ab utra parte victoria incipereret.

prior forte Iunius commovit hostem, laevo dextrum cornu, sacratos
 more Samnitium milites eoque candida veste et paribus candore
 armis insignes. eos se Orco mactare Iunius dictitans cum
 intulisset signa, turbavit ordines et haud dubie inpulit
 aciem.

quod ubi sensit dictator, “ab laevone cornu victoria incipiet”
 inquit, “et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam
 sequetur, non partem maximam victoriae trahet?”

concitat milites; nec peditum virtuti equites aut
 legatorum studia ducibus cedunt.

M. Valerius a dextro, P. Decius ab laevo cornu, ambo consulares,
 ad equites in cornibus positos evehuntur adhortatique eos, ut
 partem secum capesserent decoris, in transversa latera hostium
 incurrunt.

is novus additus terror cum ex parte utraque circumvasisset aciem
 et ad terrorem hostium legiones Romanae redintegrato clamore
 intulissent gradum, 
 turn 
 tum 
 fuga ab Samnitibus coepta.

iam strage hominum armorumque insignium campi repleri. ac primo
 pavidos Samnites castra sua accepere, deinde ne ea quidem
 retenta; captis direptisque ante noctem iniectus ignis.

dictator ex senatus consulto triumphavit, cuius triumpho longe
 maximam speciem captiva arma praebuere.

tantum magnificentiae visum in iis, ut aurata scuta dominis
 argentariarum ad forum ornandum dividerentur. inde natum initium
 dicitur fori ornandi ab aedilibus, cum tensae ducerentur.

et Romani quidem ad honorem deum insignibus armis hostium usi
 sunt; Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod
 spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque
 nomine 
 conpellarunt. 
 compellarunt.

eodem anno cum reliquiis Etruscorum ad Perusiam, quae et ipsa
 indutiarum fidem ruperat, Fabius consul nec dubia nec difficili
 victoria dimicat.

ipsum oppidum — nam ad moenia victor accessit — cepisset, ni
 legati dedentes urbem exissent.

praesidio Perusiae inposito, legationibus Etruriae amicitiam
 petentibus prae se Romam ad senatum missis consul praestantiore
 etiam quam dictator victoria triumphans urbem est invectus;

quin etiam devictorum Samnitium decus magna ex parte ad legatos,
 P. Decium et M. Valerium, est versum; quos populus proximis
 comitiis ingenti consensu consulem alterum, alterum praetorem
 declaravit.

Fabio ob egregie perdomitam Etruriam continuatur consulatus,
 Decius collega datur. 
 [Valerius 
 Ualerius 
 praetor quartum 
 creatus.] 
 creatus.

consules partiti provincias: Etruria Decio, Samnium Fabio evenit.
 Is profectus ad Nuceriam Alfaternam,

cum pacem petentes, quod uti ea, cum daretur, noluissent,
 aspernatus esset, oppugnando ad deditionem subegit.

cum Samnitibus acie dimicatum; 
 hand 
 haud 
 magno certamine hostes victi; neque eius pugnae
 memoria tradita foret, ni Marsi eo primum proelio cum Romanis
 bellassent. secuti Marsorum defectionem Paeligni eandem fortunam
 habuerunt. Decio quoque,

alteri consuli, secunda belli fortuna erat. Tarquiniensem metu
 subegerat frumentum exercitui praebere atque indutias in
 quadraginta annos petere.

Volsiniensium castella aliquot vi cepit; quaedam ex iis diruit,
 ne receptaculo hostibus essent; circumferendoque passim bello
 tantum terrorem sui fecit, ut nomen omne Etruscum foedus ab
 consule peteret. ac de eo quidem nihil impetratum;

indutiae annuae datae. stipendium exercitu Romano ab hoste in eum
 annum pensum et binae tunicae in militem exactae; ea merces
 indutiarum fuit.

Tranquillas 
 tranquillas 
 res iam in Etruscis turbavit repentina defectio, 
 Vmbrorum 
 Umbrorum 
 , gentis integrae a cladibus belli, nisi quod transitum
 exercitus ager senserat.

ii concitata omni iuventute sua et magna parte Etruscorum ad
 rebellionem conpulsa tantum exercitum fecerant, ut relicto post
 se in Etruria Decio ad oppugnandam inde Romam ituros, magnifice
 de se ac contemptim de Romanis loquentes, iactarent.

quod inceptum eorum ubi ad Decium consulem perlatum est, ad urbem
 ex Etruria magnis itineribus pergit et in agro Pupiniensi ad
 famam intentus hostium consedit. 
 Nec 
 nec 
 Romae spernebatur 
 Vmbrorum 
 Umbrorum 
 bellum,

et ipsae minae metum fecerant expertis Gallica clade, quam
 intutam urbem incolerent.

itaque legati ad Fabium consulem missi sunt, ut, si quid
 laxamenti a bello Samnitium esset, in 
 Vmbriam 
 Umbriam 
 propere exercitum duceret. dicto paruit
 consul magnisque itineribus ad Mevaniam,

ubi 
 tur 
 tum 
 copiae 
 Vmbrorum 
 Umbrorum 
 erant, perrexit.

repens adventus consulis, quem procul 
 Vmbria 
 Umbria 
 in Samnio bello alio occupatum crediderant, ita
 exterruit Vmbros, ut alii recedendum ad urbes munitas, quidam
 omittendum bellum censerent;

plaga una — Materinam ipsi appellant — non continuit modo ceteros
 in armis, sed confestim ad certamen egit. castra vallantem
 Fabium adorti sunt. quos ubi effusos ruere in munimenta consul
 vidit,

revocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque
 patiebatur, ita instruxit; cohortatusque praedicatione vera qua
 in Tuscis, qua in Samnio partorum decorum exiguam appendicem
 Etrusci belli conficere iubet et vocis inpiae poenas expetere,
 qua se urbem Romanam oppugnaturos minati sint.

haec tanta sunt alacritate militum audita, ut clamor sua sponte
 ortus loquentem interpellaverit ducem. ante imperium, ante
 concentum tubarum ac cornuum cursu effuso in hostem
 feruntur.

non tamquam in viros aut armatos incurrunt; mirabilia dictu,
 signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi trahi
 ad consulem, armatique milites ex acie in aciem transferri, et,
 sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res;
 umbonibus incussaque ala sternuntur hostes.

plus capitur hominum quam caeditur, atque una vox ponere arma
 iubentium per totam fertur aciem.

itaque inter ipsum certamen facta deditio est a primis auctoribus
 belli. postero insequentibusque diebus et ceteri 
 Vmbrorum 
 Umbrorum 
 populi deduntur; Ocriculani sponsione in amicitiam
 accepti.

Fabius, alienae sortis victor belli, in suam provinciam exercitum
 reduxit.

itaque ei ob res tam feliciter gestas, sicut priore anno populus
 continuaverat consulatum, ita senatus in insequentem annum, quo
 Ap. Claudius, L. Volumnius consules fuerunt, prorogavit maxime
 Appio adversante imperium.

Appium censorem petisse consulatum comitiaque eius ab L. Furio
 tribuno plebis interpellata, donec se censura abdicarit, in
 quibusdam annalibus invenio. creatus consul,

cum collegae novum bellum Sallentini hostes decernerentur, Romae
 mansit, ut urbanis artibus opes augeret, quando belli decus
 penes alios esset. Volumnium provinciae haud paenituit;

multa secunda proelia fecit, aliquot urbes hostium vi cepit.
 praedae erat largitor et benignitatem per se gratam comitate
 adiuvabat militemque his artibus fecerat et periculi et laboris
 avidum.

Q. Fabius pro consule ad urbem Allifas cum Samnitium exercitu
 signis conlatis confligit. minime ambigua res fuit; fusi hostes
 atque in castra conpulsi. nec castra forent retenta, ni exiguum
 superfuisset diei; ante noctem tamen sunt circumsessa et nocte
 custodita, ne quis elabi posset.

postero die vixdum luce certa deditio fieri coepta, et pacti, qui
 Samnitium forent, ut cum singulis vestimentis emitterentur; ii
 omnes sub iugum missi.

sociis Samnitium nihil 
 cauturn; 
 cautum; 
 ad septem milia sub corona veniere. qui se civem
 Hernicum dixerat, seorsus in custodia habitus. eos omnes Fabius
 Romam ad senatum misit;

et cum quaesitum esset, dilectu an voluntarii pro Samnitibus
 adversus Romanos bellassent,

per Latinos populos custodiendi dantur, iussique 
 ear 
 eam 
 integram rem novi consules P. Cornelius Arvina, Q.
 Marcius Tremulus — hi enim iam creati erant — ad senatum
 referre.

id aegre passi Hernici; concilium populorum omnium habentibus
 Anagninis in circo, quem Maritimum vocant, praeter Aletrinatem
 Ferentinatemque et Verulanum omnes Hernici nominis populo Romano
 bellum indixerunt.

in Samnio quoque, quia decesserat inde Fabius, novi motus exorti.
 Calatia et Sora praesidiaque, quae in iis Romana erant,
 expugnata, et in captivorum corpora militum foede saevitum.

itaque eo P. Cornelius cum exercitu missus; Marcio
 novi hostes — iam enim Anagninis Hernicisque aliis bellum iussum
 erat — decernuntur.

primo ita omnia opportuna loca hostes inter consulum castra
 interceperunt, ut pervadere expeditus nuntius non posset

et per aliquot dies incerti rerum omnium suspensique de statu
 alterius uterque consul ageret Romamque is metus manaret, adeo
 ut omnes iuniores sacramento adigerentur atque ad subita rerum
 duo iusti scriberentur exercitus.

ceterum Hernicum bellum nequaquam pro praesenti terrore ac
 vetusta gentis gloria fuit.

nihil usquam dictu dignum ausi, trinis castris intra paucos dies
 exuti, triginta dierum indutias ita, ut ad senatum Romam legatos
 mitterent, pacti sunt semestri stipendio frumentoque et singulis
 in militem tunicis.

ab senatu ad Marcium reiecti, cui senatus consulto permissum de
 Hernicis erat, isque eam gentem in deditionem accepit. et in
 Samnio alter consul superior viribus, locis inpeditior erat.

omnia itinera obsaepserant hostes saltusque pervios ceperant, ne
 qua subvehi commeatus possent; neque eos, cum cotidie signa in
 aciem consul proferret, elicere ad certamen poterat,

satisque apparebat neque Samnitem certamen praesens nec Romanum
 dilationem belli laturum.

Adventus Marci, qui Hernicis subactis maturavit collegae venire
 auxilio, moram certaminis hosti exemit.

nam ut qui ne alteri quidem exercitui se ad certamen credidissent
 pares, coniungi utique passis duos consulares exercitus nihil
 crederent superesse spei, advenientem inconposito agmine Marcium
 adgrediuntur.

raptim conlatae sarcinae in medium, et, prout tempus patiebatur,
 instructa acies. clamor primum in stativa perlatus, dein
 conspectus procul pulvis tumultum apud alterum consulem in
 castris fecit;

isque confestim arma capere iussis raptimque eductis in aciem
 militibus transversam hostium aciem atque alio certamine occupatam invadit clamitans summum flagitium
 fore,

si alterum exercitum utriusque victoriae conpotem sinerent fieri
 nec ad se sui belli vindicarent decus. qua impetum dederat,

perrumpit aciemque per mediam in castra hostium tendit et vacua
 defensoribus capit atque incendit.

quae ubi flagrantia Marcianus miles conspexit et hostes
 respexere, tum passim fuga coepta Samnitium fieri; sed omnia
 obtinet caedes, nec in ullam partem tutum perfugium est.

iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules
 dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se
 gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae
 in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem.

in quas nec iussu consulum nec signo accepto victores vadunt,
 malo tirocinio inbuendum Samnitem clamitantes.

indulgent consules legionum ardori, ut qui probe scirent novum
 militem hostium inter perculsos fuga veteranos ne temptando
 quidem satis certamini fore. nec eos opinio fefellit; omnes
 Samnitium copiae,

veteres novaeque, montes proximos fuga capiunt. eo et Romana
 erigitur acies, nec quicquam satis tuti loci victis est, et de
 iugis, quae ceperant, funduntur; iamque una voce omnes pacem
 petebant.

tum trium mensum 
 frurento 
 frumento 
 imperato et annuo stipendio ac singulis in militem
 tunicis ad senatum pacis oratores missi. Cornelius in Samnio
 relictus;

Marcius de Hernicis triumphans in urbem rediit, statuaque
 equestris in foro decreta est, quae ante templum Castoris posita
 est.

Hernicorum tribus populis, Aletrinati Verulano Ferentinati, quia
 maluerunt quam civitatem, suae leges redditae, conubiumque inter
 ipsos, quod aliquamdiu soli Hernicorum habuerunt, permissum.

Anagninis quique alii arma Romanis
 intulerant civitas sine suffragii latione data, concilia
 conubiaque adempta et magistratibus praeterquam sacrorum
 curatione interdictum.

eodem anno aedes Salutis a C. Iunio Bubulco censore locata est,
 quam consul bello Samnitium voverat. ab eodem collegaque eius M.
 Valerio Maximo viae per agros publica inpensa factae.

et cum Carthaginiensibus eodem anno foedus tertio renovatum,
 legatisque eorum, qui ad id venerant, comiter munera missa.

dictatorem idem annus habuit P. Cornelium Scipionem cum magistro
 equitum P. Decio Mure.

ab his, propter quae creati erant, comitia consularia habita,
 quia neuter consulum potuerat bello abesse. creati consules L.
 Postumius, Ti. Minucius. hos consules Piso Q. Fabio et P. Decio
 suggerit,

biennio exempto, quo Claudium Volumniumque et Cornelium cum
 Marcio consules factos tradidimus.

memoriane fugerit in annalibus digerendis, an consulto binos
 consules, falsos ratus, transcendent, incertum est.

eodem anno in campum Stellatem agri Campani Samnitium incursiones
 factae.

itaque ambo consules in Samnium missi cum diversas regiones,
 Tifernum Postumius, Bovianum Minucius petisset, Postumi prius
 ductu ad Tifernum pugnatum.

alii 
 baud 
 haud 
 dubie Samnites victos ac viginti milia hominum capta
 tradunt, alii Marte aequo discessum,

et Postumium, metum simulantem, nocturno itinere clam in montes
 copias abduxisse, hostes secutos duo milia inde locis munitis et
 ipsos consedisse.

consul, ut stativa tuta copiosaque — et ita erant — petisse
 videretur, postquam et munimentis castra firmavit et omni
 apparatu rerum utilium instruxit,

relicto firmo praesidio de vigilia tertia, qua duci proxime
 potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum adversus alios
 sedentem, ducit.

ibi auctore Postumio Minucius cum hostibus signa confert, et, cum
 anceps proelium in multum diei processisset, 
 tur 
 tum 
 Postumius integris legionibus defessam iam aciem
 hostium inproviso invadit.

itaque cum lassitudo ac vulnera fugam quoque praepedissent,
 occidione occisi hostes, signa unum et viginti
 capta atque inde ad castra Postumi perrectum.

ibi duo victores exercitus perculsum iam fama hostem adorti
 fundunt, fugantque;

signa militaria sex et viginti capta et imperator Samnitium
 Statius Gellius multique alii mortales et castra utraque capta.
 et Bovianum urbs postero die coepta oppugnari brevi capitur,
 magnaque gloria rerum gestarum consules triumpharunt. Minucium
 consulem,

cum vulnere gravi relatum in castra, mortuum quidam auctores sunt
 et M. Fulvium in locum eius consulem suffectum. et ab eo, cum ad
 exercitum Minuci missus esset, Bovianum captum.

eodem anno Sora, Arpinum, Cesennia recepta ab Samnitibus.
 Herculis magnum simulacrum in Capitolio positum
 dedicatumque.

P. Sulpicio Saverrione P. Sempronio Sopho consulibus Samnites,
 seu finem seu dilationem belli quaerentes, legatos de pace Romam
 misere.

quibus suppliciter agentibus responsum est, nisi saepe bellum
 parentes pacem petissent Samnites, oratione ultro citro habita
 de pace transigi potuisse; nunc, quando verba vana ad id locorum
 fuerint, rebus standum esse.

P. Sempronium consulem cum exercitu brevi in Samnio fore; eum, ad
 bellum pacemne inclinent animi, falli non posse;

conperta omnia senatui relaturum; decedentem ex Samnio consulem
 legati sequerentur. eo anno cum pacatum Samnium exercitus
 Romanus benigne praebito commeatu peragrasset, foedus antiquum
 Samnitibus redditum. 
 Ad 
 ad 
 Aequos inde,

veteres hostes, ceterum per multos annos sub specie infidae pacis
 quietos, versa arma Romana, quod incolumi Hernico nomine
 missitaverant simul cum iis Samniti auxilia

et post Hernicos subactos universa prope gens sine dissimulatione
 consilii publici ad hostes desciverat;

et postquam icto Romae cum Samnitibus foedere fetiales venerant
 res repetitum, temptationem aiebant esse, ut terrore incusso belli Romanos se fieri paterentur, quod quanto
 opere optandum foret, Hernicos docuisse, cum, quibus licuerit,
 suas leges Romanae civitati praeoptaverint;

quibus legendi, quid mallent, copia non fuerit, pro poena
 necessariam civitatem fore. ob haec vulgo in conciliis iactata
 populus Romanus bellum fieri Aequis iussit;

consulesque ambo ad novum profecti bellum quattuor milia a
 castris hostium consederunt.

Aequorum exercitus, ut qui suo nomine permultos annos inbelles
 egissent, tumultuario similis, sine ducibus certis, sine
 imperio, trepidare.

alii exeundum in aciem, alii castra tuenda censent; movet
 plerosque vastatio futura agrorum ac deinceps cum levibus
 praesidiis urbium relictarum excidia;

itaque postquam inter multas sententias una, quae omissa cura
 communium ad respectum suarum quemque rerum vertit,

est audita, ut prima vigilia diversi e castris ad deportanda
 omnia tuendasque moenibus urbes abirent, cuncti eam sententiam
 ingenti adsensu accepere.

palatis hostibus per agros prima luce Romani signis prolatis in
 acie consistunt et, ubi nemo obvius ibat, pleno gradu ad castra
 hostium tendunt.

ceterum postquam ibi neque stationes pro portis nec quemquam in
 vallo nec fremitum consuetum castrorum animadverterunt, insolito
 silentio moti metu insidiarum subsistunt.

transgressi deinde vallum cum deserta omnia invenissent, pergunt
 hostem vestigiis sequi. sed vestigia in omnes aeque ferentia
 partes, ut in dilapsis passim, primo errorem faciebant;

post per exploratores conpertis hostium consiliis ad singulas
 urbes circumferendo bello unum et triginta oppida intra dies
 quinquaginta omnia oppugnando ceperunt, quorum pleraque diruta
 atque incensa, nomenque Aequorum prope ad internecionem deletum.
 de Aequis triumphatum;

exemploque eorum clades fuit, ut Marrucini, Marsi, Paeligni,
 Frentani mitterent Romam oratores pacis petendae amicitiaeque.
 his populis foedus petentibus datum.

eodem anno Cn. Flavius scriba, patre libertino humili fortuna
 ortus, ceterum callidus vir et facundus, aedilis curulis
 fuit.

invenio in quibusdam annalibus, cum appareret aedilibus fierique
 se pro tribu aedilem videret neque accipi nomen, quia 
 scripturn 
 scriptum 
 faceret, tabulam posuisse et iurasse se scriptum non
 facturum;

quem aliquanto ante desisse scriptum facere arguit Macer Licinius
 tribunatu ante gesto triumviratibusque, nocturno altero, altero
 coloniae deducendae.

ceterum, id quod haud discrepat, contumacia adversus contemnentes
 humilitatem suam nobiles certavit;

civile ius, repositum in penetralibus pontificum, evulgavit
 fastosque circa forum in albo proposuit, ut, quando lege agi
 posset, sciretur;

aedem Concordiae in area Vulcani summa invidia nobilium
 dedicavit; coactusque consensu populi Cornelius Barbatus
 pontifex maximus verba praeire, cum more maiorum negaret nisi
 consulem aut imperatorem posse templum dedicare.

itaque ex auctoritate senatus latum ad populum est, ne quis
 templum aramve iniussu senatus aut tribunorum plebei partis
 maioris dedicaret.

haud memorabilem rem per se, nisi documentum sit adversus
 superbiam nobilium plebeiae libertatis, referam.

ad collegam aegrum visendi causa Flavius cum venisset consensuque
 nobilium adulescentium, qui ibi adsidebant, adsurrectum ei non
 esset, curulem adferri sellam eo iussit ac de sede honoris sui
 anxios invidia inimicos spectavit.

ceterum Flavium dixerat aedilem forensis factio, Ap. Claudi
 censura vires nacta, qui senatum primus libertinorum filiis
 lectis inquinaverat et,

posteaquam eam lectionem nemo ratam habuit 
 nee 
 nec 
 in curia adeptus erat quas petierat opes, urbanis
 humilibus per omnes tribus divisis forum et campum corrupit.

tantumque Flavi comitia indignitatis habuerunt, ut plerique
 nobilium anulos aureos et phaleras deponerent. ex eo tempore in
 duas partes discessit civitas;

aliud integer populous, fautor et cultor bonorum, 
 aliud forensis factio tendebat, 
 done 
 donec 
 Q. Fabius et P. Decius censores facti,

et Fabius simul concordiae causa, simul ne humillimorum in manu
 comitia essent, omnem forensem turbam excretam in quattuor
 tribus coniecit urbanasque eas appellavit.

adeoque 
 earn 
 eam 
 rem acceptam gratis animis ferunt, ut Maximi cognomen,
 quod tot victoriis non pepererat, hac ordinum temperatione
 pareret. ab eodem institutum dicitur, ut equites idibus
 Quinctilibus transveherentur.

L. Genucio Ser. Cornelio consulibus ab externis ferme bellis
 otium fuit. Soram atque Albam coloniae deductae. Albam in Aequos
 sex milia colonorum scripta. Sora agri Volsci fuerat, sed
 possederant Samnites;

eo quattuor milia hominum missa.

eodem anno Arpinatibus Trebulanisque civitas data. Frusinates
 tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos
 conpertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto habita virgis caesi
 ac securi percussi.

tamen ne prorsus inbellem agerent annum, parva expeditio in 
 Vmbriam 
 Umbria 
 facta est, quod nuntiabatur ex spelunca quadam
 excursiones armatorum in agros fieri.

in 
 earn 
 eam 
 speluncam penetratum cum signis est, et ex loco
 obscuro multa vulnera accepta maximeque lapidum ictu, donec
 altero specus eius ore — nam pervius erat — invento utraeque
 fauces congestis lignis accensae.

ita intus fumo ac vapore ad duo milia armatorum, ruentia
 novissime in ipsas flammas, dum evadere tendunt, absumpta.

M. Livio Dentre iM. Aemilio consulibus
 redintegratum Aequicum bellum. coloniam aegre patientes velut
 arcem suis finibus inpositam summa vi expugnare adorti ab ipsis
 colonis pelluntur.

ceterum 
 tanturn 
 tantum 
 Romae terrorem fecere, quia vix credibile erat tam
 adfectis rebus solos per se Aequos ad bellum coortos, ut
 tumultus eius causa dictator diceretur C. Iunius Bubulcus.

is cum M. Titinio magistro equitum
 profectus primo congressu Aequos subegit ac, die octavo
 triumphans in urbem cum redisset, aedem Salutis, quam consul
 voverat, censor locaverat, dictator dedicavit.

eodem anno classis Graecorum Cleonymo duce Lacedaemonio ad
 Italiae litora adpulsa Thurias urbem in Sallentinis cepit.

adversus hunc hostem consul Aemilius missus proelio uno fugatum
 conpulit in naves. Thuriae redditae veteri cultori,
 Sallentinoque agro pax parta.

Iunium Bubulcum dictatorem missum in Sallentinos in quibusdam
 annalibus invenio et Cleonymum, priusquam confligendum esset cum
 Romanis, Italia excessisse.

circumvectus inde Brundisii promunturium medioque sinu Hadriatico
 ventis latus, 
 cur 
 cum 
 laeva inportuosa Italiae litora, dextra Illyrii
 Liburnique et Histri, gentes ferae et magna ex parte latrociniis
 maritimis infames, terrerent, penitus ad litora Venetorum
 pervenit.

expositis paucist qui loca explorarent, cum
 audisset tenue praetentum litus esse, quod transgressis stagna
 ex adverso sint inrigua aestibus
 maritimis; agros haud procul proximos campestres cerni,
 ulteriora colles videri esse;

ostium fluminis praealti, quo circumagi naves in stationem tutam
 possent, vidisse — Meduacus amnis
 erat — : eo invectam classem subire flumine adverso iussit.

gravissumas navium non pertulit alveus fluminis; in leviora
 navigia transgressa 
 multitude 
 multitudo 
 armatorum ad frequentes agros, tribus maritimis
 Patavinorum vicis colentibus eam oram, pervenit.

ibi egressi praesidio levi navibus relicto vicos expugnant,
 inflammant tecta, hominum pecudumque praedas agunt et dulcedine
 praedandi longius usque a navibus procedunt. 
 Haec 
 haec 
 ubi Patavium sunt nuntiata —

semper autem eos in armis accolae Galli habebant — , in duas
 partes iuventutem dividunt. altera in regionem, qua effusa
 populatio nuntiabatur, altera, ne cui praedonum obvia fieret,
 diverso itinere ad stationem navium milia autem quattuordecim ab
 oppido aberat — ducta. in naves paucis custodibus interemptis
 impetus factus,

territique nautae coguntur naves in alteram ripam amnis traicere.
 et in terra prosperum aeque in palatos praedatores proelium
 fuerat, refugientibusque ad stationem Graecis Veneti
 obsistunt;

ita in medio circumventi hostes caesique; pars capti classem
 indicant regemque Cleonymum tria milia abesse.

inde captivis proximo vico in custodiam datis pars fluviatiles
 naves, ad superanda vada stagnorum apte planis alveis
 fabricatas, pars captiva navigia armatis conplent profectique ad
 classem immobiles naves et loca ignota plus quam hostem timentes
 circumvadunt

fugientesque in altum acrius quam repugnantes usque ad ostium
 amnis persecuti captis quibusdam incensisque navibus hostium,
 quas trepidatio in vada intulerat, victores revertuntur.
 Cleonymus vix quinta parte navium incolumi,

nulla regione maris Hadriatici prospere adita, discessit. rostra navium spoliaque Laconum in aede Iunonis
 veteri fixa multi supersunt qui viderunt Patavii.

monumentum navalis pugnae eo die, quo pugnatum est, quotannis
 sollemne certamen navium in flumine oppidi medio exercetur.

eodem anno Romae cum Vestinis petentibus amicitiam ictum est
 foedus. multiplex deinde exortus terror.

Etruriam rebellare ab Arretinorum seditionibus motu orto
 nuntiabatur, ubi Cilnium genus praepotens divitiarum invidia
 pelli armis coeptum; simul Marsos agrum vi tueri, in quem
 colonia Carseoli deducta erat, quattuor milibus hominum
 scriptis.

itaque propter eos tumultus dictus M. Valerius Maximus dictator
 magistrum equitum sibi legit M. Aemilium Paulum.

id magis credo quam Q. Fabium ea aetate atque eis honoribus
 Valerio subiectum; ceterum ex Maximi cognomine ortum errorem
 haud abnuerim.

profectus dictator cum exercitu proelio uno Marsos fundit;
 conpulsis deinde in urbes munitas, Milioniam, Plestinam,
 Fresiliam intra dies paucos cepit et parte agri multatis Marsis
 foedus restituit.

tum in Etruscos versum bellum; et cum dictator auspiciorum
 repetendorum causa profectus Romam esset, magister equitum
 pabulatum egressus ex insidiis circumvenitur signisque aliquot
 amissis foeda militum caede ac fuga in castra est conpulsus.

qui terror non eo tantum a Fabio abhorret, quod, si qua alia
 arte, cognomen suum aequavit tum maxume bellicis
 laudibus,

sed etiam quod memor Papirianae saevitiae numquam, ut dictatoris
 iniussu dimicaret, adduci potuisset.

nuntiata ea clades Romam maiorem, quam res erat, terrorem
 excivit.

nam ut exercitu deleto ita iustitium indictum, custodiae in
 portis, vigiliae vicatim actae, arma tela in muros congesta.

omnibus iunioribus sacramento adactis dictator ad exercitum
 missus omnia spe tranquilliora et conposita magistri equitum
 cura, castra in tutiorem locum redacta, cohortes,

quae signa amiserant, extra vallum sine tentoriis destitutas
 invenit, exercitum avidum pugnae, quo maturius ignominia
 aboleretur.

itaque confestim castra inde in agrum Rusellanum promovit.

eo et hostes secuti, quamquam ex bene gesta re summam et in
 aperto certamine virium spem habebant, tamen insidiis quoque,
 quas feliciter experti erant, hostem temptant.

tecta semiruta vici per vastationem agrorum deusti haud procul
 castris Romanorum aberant. ibi abditis armatis pecus in
 conspectum praesidii Romani, cui praeerat Cn. Fulvius legatus,
 propulsum.

ad quam inlecebram cum moveretur nemo ab Romana statione,
 pastorum unus progressus sub ipsas munitiones inclamat alios
 cunctanter ab ruinis vici pecus propellentes, quid cessarent,
 cum per media castra Romana tuto agere possent.

haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes
 manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu
 moveri auderent, iubet peritos linguae adtendere animum,
 pastorum sermo agresti an urbano propior esset.

cum referrent sonum linguae et corporum habitum et nitorem
 cultiora quam pastoralia esse, “ite igitur, dicite,” inquit,
 “detegant nequiquam conditas insidias: omnia scire Romanum nec
 magis iam dolo capi quam armis vinci posse.”

haec ubi audita sunt et ad eos, qui consederant in insidiis,
 perlata, consurrectum repente ex latebris est et in patentem ad
 conspectum undique campum prolata signa.

visa legato maior acies, quam quae ab suo praesidio sustineri
 posset. itaque propere ad dictatorem auxilia accitum mittit;
 interea ipse impetus hostium sustinet.

nuntio adlato dictator signa ferri ac sequi iubet armatos. sed
 celeriora prope omnia imperio erant; rapta extemplo signa
 armaque,

et vix ab impetu et cursu tenebantur. cum ira ab accepta nuper
 clade stimulabat, 
 tur 
 tum 
 concitatior accidens clamor ab increscente
 certamine.

urgent itaque alii alios hortanturque signiferos, 
 ut ocius eant; quo magis festinantes videt dictator, eo
 impensius retentat agmen ac sensim incedere iubet.

Etrusci contra, principio exciti pugnae, omnibus copiis aderant;
 et super alios alii nuntiant dictatori omnes legiones Etruscorum
 capessisse pugnam nec iam ab suis resisti posse, et ipse cernit
 ex superiore loco, in quanto discrimine praesidium esset.
 ceterum satis fretus,

esse etiam nunc tolerando certamini legatum nec se procul abesse
 periculi vindicem, quam maxime vult fatigari hostem, ut integris
 adoriatur viribus fessos.

quamquam lente procedunt, iam tamen ad impetum capiundum, equiti
 utique, modicum erat spatium. prima incedebant signa legionum,
 ne quid occultum aut repentinum hostis timeret; sed reliquerat
 intervalla inter ordines peditum, qua satis laxo spatio equi
 permitti possent.

pariter sustulit 
 clamoremr 
 clamorem 
 acies, et emissus eques libero cursu in hostem
 invehitur in onpositisque adversus equestrem procellam subitum
 pavorem offundit.

itaque, ut prope serum auxilium iam paene circumventis, ita
 universa requies data est. integri accepere pugnam, nec ea ipsa
 longa aut anceps fuit.

fusi hostes castra repetunt inferentibusque iam signa Romanis
 cedunt et in ultimam castrorum partem conglobantur.

haerent fugientes in angustiis portarum; pars magna aggerem
 vallumque conscendit, si aut ex superiore loco tueri se aut
 superare aliqua et evadere posset.

forte quodam loco male densatus agger pondere superstantium in
 fossam procubuit; atque ea, cum deos pandere viam fugae
 conclamassent, plures inermes quam armati evadunt.

hoc proelio fractae iterum Etruscorum vires, et pacto annuo
 stipendio et duum mensum frumento permissum ab dictatore, ut de
 pace legatos mitterent Romam.

pax negata, indutiae biennii datae. dictator triumphans in urbem
 rediit. habeo auctores sine ullo memorabili proelio pacatam ab
 dictatore Etruriam esse seditionibus tantum
 Arretinorum conpositis et Cilnio genere cum plebe in gratiam
 reducto. 
 Consul 
 consul 
 ex dictatura factus M. Valerius.

non petentem atque adeo etiam absentem creatum tradidere quidam
 et per interregem ea comitia facta; id unum non ambigitur,
 consulatum cum Apuleio Pansa gessisse.

M. Valerio et Q. Apuleio consulibus satis pacatae foris res
 fuere: Etruscum adversae belli res et indutiae quietum
 tenebant;

Samnitem multorum annorum cladibus domitum hauddum foederis novi
 paenitebat.

Romae quoque plebem quietam, ut exoneratam, deducta in colonias
 multitudo praestabat. tamen, ne undique tranquillae res essent,
 certamen iniectum inter primores civitatis, patricios
 plebeiosque, ab tribunis plebis Q. et Cn. Ogulniis,

qui undique criminandorum patrum apud plebem occasionibus
 quaesitis, postquam alia frustra temptata erant, 
 ear 
 eam 
 actionem susceperunt, qua non infimam plebem
 accenderent, sed ipsa capita plebis,

consulares triumphalesque plebeios, quorum honoribus nihil
 praeter sacerdotia, quae nondum promiscua erant, deesset.

rogationem ergo promulgarunt, ut, cum quattuor augures, quattuor
 pontifices ea tempestate essent placeretque augeri sacerdotum
 numerum, quattuor pontifices, quinque augures de plebe omnes
 adlegerentur.

quem ad modum ad quattuor augurum numerum, nisi morte duorum, id
 redigi collegium potuerit, non invenio, cum inter augures
 constet inparem numerum debere esse, ut tres antiquae tribus,
 Ramnes, Titienses,

Luceres, suum quaeque augurem habeant aut, si pluribus sit opus,
 pari inter se numero sacerdotes multiplicent, sicut multiplicati
 sunt, cum ad quattuor quinque adiecti novem numerum, ut terni in
 singulas essent, expleverunt.

ceterum, quia de plebe adlegebantur, iuxta 
 ear 
 eam 
 rem aegre passi patres, quam cum consulatum vulgari
 viderent.

simulabant ad deos id magis quam ad se pertinere: ipsos visuros,
 ne sacra sua polluantur; id se optare tantum, ne qua in rem publicam clades veniat.

minus autem tetendere, adsueti iam tali genere certaminum vinci;
 et cernebant adversarios non id, quod olim vix speraverint,
 adfectantes, magnos honores, sed omnia iam, in quorum spem
 dubiam erat certatum, adeptos, multiplices consulatus
 censurasque et triumphos.

certatum tamen suadenda dissuadendaque lege inter Ap. Claudium
 maxime ferunt et inter P. Decium Murem.

qui cum eadem ferme de iure patrum ac plebis, quae pro lege
 Licinia quondam contraque 
 ear 
 eam 
 dicta erant, cum plebeis 
 consulates 
 consulatus 
 rogabatur, disseruissent, rettulisse dicitur Decius
 parentis sui speciem, qualem eum multi,

qui in contione erant, viderant, incinctum Gabino cultu super
 telum stantem, quo se habitu pro populo ac legionibus Romanis
 devovisset:

tum P. Decium consulem purum piumque deis inmortalibus visum,
 aeque ac si T. Manlius collega eius devoveretur;

eundem P. Decium, qui sacra publica populi Romani faceret, legi
 rite non potuisse? id esse periculum, ne suas preces minus
 audirent di quam Ap. Claudi? castius eum sacra privata facere et
 religiosius deos colere quam se?

quem paenitere votorum, quae pro re publica nuncupaverint tot
 consules plebei, tot dictatores, aut ad exercitus euntes aut
 inter ipsa bella? numerarentur duces eorum annorum,

quibus plebeiorum ductu et auspicio res geri coeptae sint;
 numerarentur triumphi: iam ne nobilitatis quidem suae plebeios
 paenitere.

pro certo habere, si quod repens bellum oriatur, non plus spei
 fore senatui populoque Romano in patriciis quam in plebeis
 ducibus. “ 
 Quod 
 quod 
 cum ita se habeat,

cui deorum hominumve indignum videri potest” inquit “eos viros,
 quos vos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata et
 toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum
 domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis,
 pontificalia atque auguralia insignia adicere?

qui Iovis optimi maximi ornatu decoratus curru aurato per urbem vectus in Capitolium ascenderit, is non conspicietur cum capide ac lituo,
 non capite velato victimam caedet
 auguriumve ex arce capiet?

in cuius imaginis titulo consulatus
 censuraque et triumphus aequo animo legetur, si auguratum aut
 pontificatum adieceritis, non sustinebunt legentium oculi?

equidem — pace dixerim deum — eos nos iam populi Romani beneficio
 esse spero, qui sacerdotiis non minus reddamus dignatione nostra
 honoris, quam acceperimus, et deorum magis quam nostra causa
 expetamus, ut, quos privatim colimus, publice colamus.

quid autem ego sic adhuc egi, tamquam integra sit causa
 patriciorum de sacerdotiis et non iam in possessione unius
 amplissimi simus sacerdotii?

decemviros sacris faciundis, carminum Sibyllae ac fatorum populi
 huius interpretes, antistites eosdem Apollinaris sacri
 caerimoniarumque aliarum plebeios videmus.

nec aut 
 turn 
 tum 
 patriciis ulla iniuria facta est, cum duumviris sacris
 faciundis adiectus est propter plebeios numerus, et nunc
 tribunus, vir fortis ac strenuus, quinque augurum loca, quattuor
 pontificum adicit, in quae plebei nominentur,

non ut vos, Appi, vestro loco pellant, sed ut adiuvent vos
 homines plebei divinis quoque rebus procurandis, sicut in
 ceteris humanis pro parte virili adiuvant.

noli erubescere, Appi, collegam in sacerdotio habere, quem in
 censura, quem in consulatu collegam habere potuisti, cuius tam
 dictatoris magister equitum quam magistri equitum dictator esse
 potes.

Sabinum advenam, principem nobilitatis vestrae, seu Attium
 Clausum seu Appium Claudium mavultis, illi antiqui patricii in
 suum numerum acceperunt: tu ne
 fastidieris nos in sacerdotum numerum accipere.

multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem, quae vos
 superbos fecerunt: L. Sextius primus de plebe consul est
 factus,

C. Licinius Stolo primus magister equitum, C. Marcius Rutilus
 primus et dictator et censor, Q. Publilius Philo primus praetor.

semper ista audita sunt eadem, penes vos auspicia esse, vos solos
 gentem habere, vos solos iustum imperium et auspicium domi
 militiaeque: aeque adhuc prosperum plebeium et patricium fuit
 porroque erit.

en umquam fando audistis patricios primo esse factos non de caelo
 demissos, sed qui patrem ciere possent, id est nihil ultra quam
 ingenuos?

consulem iam patrem ciere possum, avumque iam poterit filius
 meus. nihil est aliud in re, Quirites, nisi ut omnia negata
 adipiscamur;

certamen tantum patricii petunt nec curant, quem eventum
 certaminum habeant. ego hanc legem, quod bonum, faustum felixque
 sit vobis ac rei publicae, uti rogas, iubendam censeo.”

Vocare tribus extemplo populus iubebat, apparebatque accipi
 legem; ille tamen dies intercessione est sublatus;

postero die deterritis tribunis ingenti consensu accepta est.
 pontifices creantur suasor legis P. Decius Mus, P. Sempronius
 Sophus, C. Marcius Rutilus, M. Livius Denter; quinque augures
 item de plebe: C. Genucius, P. Aelius Paetus, M. Minucius
 Faesus, C. Marcius, T. Publilius. ita octo pontificum, novem
 augurum numerus factus.

eodem anno M. Valerius consul de provocatione legem tulit
 diligentius sanctam. tertio ea tum post reges exactos lata est,
 semper a familia eadem. causam renovandae saepius haud aliam
 fuisse reor,

quam quod plus paucorum opes quam libertas plebis poterat. Porcia
 tamen lex sola pro tergo civium lata videtur, quod gravi poena,
 si quis verberasset necassetve civem Romanum, sanxit;

Valeria lex cum eum, qui provocasset, virgis caedi securique
 necari vetuisset, si quis adversus ea fecisset, nihil ultra quam
 “inprobe factum” adiecit.

id, qui tum pudor hominum erat, visum, credo, vinculum satis
 validum legis; nunc vix serio ita minetur quisquam.

bellum ab eodem consule haudquaquam memorabile adversus
 rebellantes Aequos, cum praeter animos feroces
 nihil ex antiqua fortuna haberent, gestum est.

alter consul Apuleius in 
 Vmibria 
 Umbria 
 Nequinum oppidum circumsedit. locus erat arduus atque
 in parte una praeceps, ubi 
 nune 
 nunc 
 Narnia sita est, nec vi nec munimento capi poterat.
 itaque 
 ear 
 eam 
 infectam rem M. Fulvius Paetus,

T. Manlius Torquatus novi consules acceperunt.

in eum annum cum Q. Fabium consulem non petentem omnes dicerent
 centuriae, ipsum auctorem fuisse Macer Licinius ac Tubero
 tradunt differendi sibi consulatus in bellicosiorem annum:

eo anno maiori se usui rei publicae fore urbano gesto magistratu.
 ita nec dissimulantem, quid mallet, nec petentem tamen aedilem
 curulem cum L. Papirio Cursore factum.

id ne pro certo ponerem, vetustior annalium auctor Piso effecit,
 qui eo anno aediles curules fuisse tradit Cn. Domitium Cn. f.
 Calvinum et Sp. Carvilium Q. f. Maximum.

id credo cognomen errorem in aedilibus fecisse secutamque fabulam
 mixtam ex aediliciis et consularibus comitiis, convenientem
 errori.

et lustrum eo anno conditum a P. Sempronio Sopho et P. Sulpicio
 Saverrione censoribus, tribusque additae duae, Aniensis ac 
 Teretina. 
 Terentina. 
 haec Romae gesta.

ceterum ad Nequinum oppidum cum segni obsidione tempus tereretur,
 duo ex oppidanis, quorum erant aedificia iuncta muro, specu
 facto ad stationes Romanas itinere occulto perveniunt;

inde ad consulem deducti praesidium armatum se intra moenia et
 muros accepturos 
 confinmant. 
 confirmant.

nec aspernanda res visa neque incaute credenda. cum altero eorum
 — nam alter obses retentus — duo exploratores per cuniculum
 missi;

per quos satis conperta re trecenti armati transfuga duce in
 urbem ingressi nocte portam, quae proxima erat, cepere. qua
 refracta consul exercitusque Romanus sine certamine urbem
 invasere.

ita Nequinum in dicionem populi Romani venit. colonia eo adversus 
 Vmbros 
 Umbros 
 missa a flumine Narnia appellata; exercitus cum magna
 praeda Romam reductus.

eodem anno ab Etruscis adversus indutias paratur bellum; sed eos
 talia molientis Gallorum ingens exercitus finis ingressus
 paulisper a proposito avertit. pecunia deinde,

qua multum poterant, 
 fieti 
 freti 
 socios ex hostibus facere Gallos conantur, ut eo
 adiuncto exercitu cum Romanis bellarent.

de societate 
 baud 
 haud 
 abnuunt barbari, de mercede agitur. qua pacta
 acceptaque cum parata cetera ad bellum essent sequique Etruscus
 iuberet, infitias eunt mercedem se belli Romanis inferendi
 pactos:

quidquid acceperint, accepisse, ne agrum Etruscum vastarent
 armisque lacesserent cultores;

militaturos tamen se, si utique Etrusci velint, sed nulla alia
 mercede, quam ut in partem agri accipiantur tandemque aliqua
 sede certa consistant.

multa de eo concilia populorum Etruriae habita, nec perfici
 quicquam potuit, non tam quia inminui agrum quam quia accolas
 sibi quisque adiungere tam efferatae gentis homines
 horrebat.

ita dimissi Galli pecuniam ingentem sine labore ac periculo
 partam rettulerunt. Romae terrorem praebuit fama Gallici
 tumultus ad bellum Etruscum adiecti; eo minus cunctanter foedus
 ictum cum Picenti populo est.

T. Manlio consuli provincia Etruria sorte evenit; qui vixdum
 ingressus hostium finis cum exerceretur inter equites, ab rapido
 cursu circumagendo equo effusus extemplo prope expiravit.
 tertius ab eo casu dies finis vitae consuli fuit.

quo velut omine belli accepto deos pro se commisisse bellum
 memorantes Etrusci sustulere animos.

Romae cum desiderio viri 
 tur 
 tum 
 incommoditate temporis tristis nuntius fuit; patres ab
 iubendo dictatore consulis subrogandi comitia ex sententia
 principum habita deterruerunt.

M. Valerium consulem omnes sententiae centuriaeque dixere, quem
 senatus dictatorem dici iussurus fuerat. 
 tur 
 tum 
 extemplo in Etruriam ad legiones proficisci
 iussit.

adventus eius conpressit Etruscos adeo, ut nemo extra munimenta
 egredi auderet timorque ipsorum obsidioni similis
 esset.

neque illos novus consul vastandis agris urendisque tectis, cum
 passim non villae solum sed frequentes quoque vici incendiis
 fumarent, elicere ad certamen potuit.

cum hoc segnius bellum opinione esset, alterius belli, quod
 multis in vicem cladibus haud inmerito terribile erat, fama
 Picentium, novorum sociorum, indicio exorta est: Samnites arma
 et 
 rebellioriem 
 rebellionem 
 spectare seque ab iis sollicitatos esse.

Picentibus gratiae actae et magna pars curae patribus ab Etruria
 in Samnites versa est.

caritas etiam annonae sollicitam civitatem habuit ventumque ad
 inopiae ultimum foret, ut scripsere, quibus aedilem fuisse eo
 anno Fabium Maximum placet, ni eius viri cura, qualis in
 bellicis rebus multis tempestatibus fuerat, talis domi 
 tur 
 tum 
 in annonae dispensatione praeparando ac convehendo
 frumento fuisset.

eo anno — nec traditur causa — interregnum initum. interreges
 fuere Ap. Claudius, dein P. Sulpicius. is comitia consularia
 habuit; creavit L. Cornelium Scipionem, Cn. Fulvium
 consules.

Principio 
 principio 
 huius anni oratores 
 Lucanorun 
 Lucanorum 
 ad novos consules venerunt questum, quia condicionibus
 perlicere se nequiverint ad societatem armorum, Samnites infesto
 exercitu ingressos fines suos vastare belloque ad bellum
 cogere.

Lucano populo satis superque erratum quondam, nunc ita obstinatos
 animos esse, ut omnia ferre ac pati tolerabilius ducant, quam ut
 umquam postea nomen Romanum violent.

orare patres, ut et Lucanos in fidem accipiant et vim atque
 iniuriam ab se Samnitium arceant: se, quamquam bello cum
 Samnitibus suscepto necessaria iam facta adversus Romanos fides
 sit, tamen obsides dare paratos esse.

Brevis consultatio senatus fuit: ad unum omnes iungendum foedus
 cum Lucanis resque 
 repetendals 
 repetendas 
 ab Samnitibus censent.

benigne responsum Lucanis ictumque foedus; fetiales missi, qui
 Samnitem decedere agro sociorum ac deducere exercitum finibus
 Lucanis iuberent, quibus obviam missi ab Samnitibus, qui
 denuntiarent, si quod adissent in Samnio concilium, haud
 inviolatos abituros.

haec postquam audita sunt Romae, bellum Samnitibus et patres
 censuerunt et populus iussit. consules inter se provincias
 partiti sunt: Scipioni Etruria, Fulvio Samnites obvenerunt,
 diversique ad suum quisque bellum proficiscuntur. Scipioni segne
 bellum

et simile prioris anni militiae expectanti hostes ad Volaterras
 instructo agmine occurrerunt.

pugnatum maiore parte diei magna utrimque caede; nox incertis,
 qua data victoria esset, intervenit. lux insequens victorem
 victumque ostendit; nam Etrusci silentio noctis castra
 reliquerunt.

Romanus egressus in aciem ubi profectione hostium concessam
 victoriam vide*, progressus ad castra vacuis cum plurima praeda
 — nam et stativa et trepide deserta fuerant — potitur.

inde in Faliscum agrum copiis reductis cum inpedimenta Faleriis
 cum modico praesidio reliquisset, expedito agmine ad
 depopulandos hostium fines incedit.

omnia ferro ignique vastantur; praedae undique actae. nec solum
 modo vastum hosti relictum sed castellis etiam vicisque inlatus
 ignis; urbibus oppugnandis temperatum, in quas timor Etruscos
 conpulerat.

Cn. Fulvi consulis clara pugna in Samnio ad Bovianum haudquaquam
 ambiguae victoriae fuit. Bovianum inde adgressus nec ita multo
 post Aufidenam vi cepit.

eodem anno Carseolos colonia in agrum Aequiculorum deducta.
 Fulvius consul de Samnitibus triumphavit.

cum comitia consularia instarent, fama exorta Etruscos
 Samnitesque ingentes conscribere exercitus:

palam omnibus conciliis vexari principes Etruscorum, quod non
 Gallos quacumque condicione traxerint ad bellum;
 increpari magistratus Samnitium, quod exercitum adversus Lucanum
 hostem conparatum obiecerint Romanis;

itaque suis sociorumque viribus consurgere hostes ad bellum, et
 haudquaquam pari defungendum esse certamine. 
 Hie 
 hic 
 terror,

cum inlustres viri consulatum peterent, omnes in Q. Fabium
 Maximum primo non petentem, deinde, ut inclinata studia vidit,
 etiam recusantem convertit:

quid se iam senem ac perfunctum laboribus laborumque praemiis
 sollicitarent? nec corporis nec animi vigorem remanere eundem,
 et fortunam ipsam vereri, ne cui deorum nimia iam in se et
 constantior, quam velint humanae res, videatur.

et se gloriae seniorum subcrevisse et ad suam gloriam
 consurgentes alios laetum aspicere; nec honores magnos
 fortissimis viris Romae nec honoribus deesse fortes viros.

acuebat hac moderatione tam iusta studia; quae verecundia legum
 restinguenda ratus, legem recitari iussit, qua intra decem annos
 eundem consulem refici non liceret.

vix prae strepitu audita lex est, tribunique plebis nihil id
 inpedimenti futurum aiebant:

se ad populum laturos, uti legibus solveretur. et ille quidem in
 recusando perstabat, quid ergo attineret leges ferri rogitans,
 quibus per eosdem, qui tulissent, fraus fieret. iam regi leges,
 non — regere.

populus nihilo minus suffragia inibat et, ut quaeque intro vocata
 erat centuria, consulem haud dubie Fabium dicebat.

tum demum consensu civitatis victus “dei adprobent” inquit, “quod
 agitis acturique estis, Quirites. ceterum, quoniam in me, quod
 vos vultis, facturi estis, in collega sit meae apud vos gratiae
 locus:

P. Decium, expertum mihi concordi collegio virum, dignum vobis,
 dignum parente suo, quaeso mecum consulem faciatis.” iusta
 suffragatio visa. omnes, quae supererant, centuriae Q. Fabium,
 P. Decium consules dixere.

eo anno plerisque dies dicta ab aedilibus, quia plus quam quod
 lege finitum erat agri possiderent; nec quisquam
 ferme est purgatus, vinculumque ingens immodicae cupiditati
 iniectum est.

consules novi, Q. Fabius Maximus quartum et P. Decius Mus
 tertium, cum inter se agitarent, uti alter Samnites hostes,

alter Etruscos deligeret quantaeque in hanc aut in illam
 provinciam copiae satis et uter ad utrum bellum dux idoneus
 magis esset, ab Sutrio et Nepete et Faleriis legati,

auctores concilia Etruriae populorum de petenda pace haberi,
 totam belli molem in Samnium averterunt.

profecti consules, quo expeditiores commeatus essent et incertior
 hostis, qua venturum bellum foret, Fabius per Soranum, Decius
 per Sidicinum agrum in Samnium legiones ducunt.

ubi in hostium fines ventum est, uterque populabundus effuso
 agmine incedit. explorant tamen latius quam populantur;

igitur non fefellere ad Tifernum hostes in occulta valle
 instructi, quam ingressos Romanos superiore ex loco adoriri
 parabant.

Fabius inpedimentis in locum tutum remotis praesidioque modico
 inposito, praemonitis militibus adesse certamen, quadrato agmine
 ad praedictas hostium latebras succedit.

Samnites desperato inproviso tumultu, quando in apertum semel
 discrimen evasura esset res, et ipsi acie iusta maluerunt
 concurrere. itaque in aequum descendunt ac fortunae se maiore
 animo quam spe committunt.

ceterum, sive quia ex omnium Samnitium populis, quodcumque
 roboris fuerat, contraxerant, seu quia discrimen summae rerum
 augebat animos, aliquantum aperta quoque pugna praebuerunt
 terroris.

Fabius, ubi nulla ex parte hostem loco moveri vidit, Maximum
 filium et M. Valerium tribunos militum, cum quibus ad primam
 aciem procurrerat, ire ad equites iubet et adhortari,

ut, si quando umquam equestri ope adiutam rem publicam
 meminerint, illo die adnitantur, ut ordinis eius gloriam
 invictam praestent:

peditum certamine inmobilem hostem restare; omnem
 reliquam spem in impetu esse equitum. et ipsos nominatim
 iuvenes, pari comitate utrumque, nunc laudibus nunc promissis
 onerat.

ceterum quando, ne ea quoque temptata vis proficeret parum, timeri posset, consilio
 grassandum,

si nihil vires iuvarent, ratus, Scipionem legatum hastatos primae
 legionis subtrahere ex acie et ad montes proximos quam posset
 occultissime circumducere iubet; inde ascensu abdito a conspectu
 erigere in montes agmen aversoque hosti ab tergo repente se
 ostendere.

equites ducibus tribunis haud multo plus hostibus quam suis ex
 inproviso ante signa evecti praebuerunt tumultus.

adversus incitatas turmas stetit inmota Samnitium acies nec parte
 ulla pelli aut perrumpi potuit; et postquam inritum inceptum
 erat, recepti post signa proelio excesserunt.

crevit ex eo hostium animus, nec sustinere frons prima tam longum
 certamen increscentemque fiducia sui vim potuisset, ni secunda
 acies iussu consulis in primum successisset. ibi integrae vires
 sistunt invehentem se iam Samnitem;

et in tempore visa ex montibus signa clamorque sublatus non vero
 tantum metu terruere Samnitium animos.

nam et Fabius Decium collegam adpropinquare exclamavit et pro se
 quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio
 alacres fremunt,

errorque utilis Romanis oblatus fugae formidinisque Samnites
 inplevit, maxime territos, ne ab altero exercitu integro
 intactoque fessi opprimerentur.

et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam pro
 tanta victoria fuit. tria milia et quadringenti caesi, capti
 octingenti ferme et triginta, signa militaria capta tria et
 viginti.

Samnitibus Apuli se ante proelium coniunxissent, ni P. Decius
 consul iis ad Maleventum castra obiecisset, extractos deinde ad
 certamen fudisset.

ibi quoque plus fugae fuit quam caedis: duo milia Apulorum caesa;
 spretoque eo hoste Decius in Samnium legiones duxit.

ibi duo consulares exercitus diversis vagati
 partibus omnia spatio quinque mensum evastarunt.

quadraginta et quinque loca in Samnio fuere, in quibus Deci
 castra fuerunt, alterius consulis sex et octoginta;

nec valli tantum ac fossarum vestigia relicta, sed multo illis
 insigniora 
 monumnenta 
 monumenta 
 vastitatis circa regionumque depopulatarum.

Fabius etiam urbem Cimetram cepit. ibi capta armatorum duo milia
 nongenti, caesi pugnantes ferme nongenti triginta.

inde comitiorum causa Romam profectus maturavit eam rem agere.
 cum primo vocatae Q. Fabium consulem dicerent omnes
 centuriae,

Ap. Claudius, consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non
 sui magis honoris causa, quam ut patricii recuperarent duo
 consularia loca, cum suis 
 turn 
 tum 
 totius nobilitatis viribus incubuit, ut se cum Q. Fabio consulem
 dicerent.

Fabius primo de se eadem fere quae priore anno dicendo abnuere.
 circumstare sellam omnis nobilitas; orare, ut ex caeno plebeio
 consulatum extraheret maiestatemque pristinam cum honori 
 tur 
 tum 
 patriciis gentibus redderet.

Fabius silentio facto media oratione studia hominum sedavit;
 facturum enim se fuisse dixit, ut duorum patriciorum nomina
 reciperet, si alium quam se consulem fieri videret;

nunc se suam rationem comitiis, cum contra leges futurum sit,
 pessimo exemplo non habiturum.

ita L. Volumnius de plebe cum Ap. Claudio consul est factus,
 priore item consulatu inter se comparati. nobilitas obiectare
 Fabio fugisse eum Ap. Claudium collegam, eloquentia civilibusque
 artibus haud dubie praestantem.

comitiis perfectis veteres consules iussi bellum in Samnio gerere
 prorogato in sex menses imperio.

itaque insequenti quoque anno, L. Volumnio Ap. Claudio
 consulibus, P. Decius, qui consul in Samnio relictus a collega
 fuerat, proconsul idem populari non destitit agros, donec
 Samnitium exercitum nusquam se proelio committentem postremo
 expulit finibus.

Etruriam pulsi petierunt et, quod legationibus nequiquam saepe temptaverant, id se tanto agmine armatorum
 mixtis terrore precibus acturos efficacius rati, postulaverunt
 principum 
 Etrurine 
 Etruriae 
 concilium.

quo coacto, per quot annos pro libertate dimicent cum Reomanis,
 exponunt:

omnia expertos esse, si suismet ipsorum viribus tolerare tantam
 molem belli possent; temptasse etiam 
 baud 
 haud 
 magni momenti finitimarum gentium auxilia. petisse
 pacem a populo Romano, cum bellum tolerare non possent;
 rebellasse, quod pax servientibus gravior quam liberis bellum
 esset.

unam sibi spem reliquam in Etruscis restare; scire gentem 
 Italiac 
 Italiae 
 opulentissimam armis, viris, pecunia esse; habere
 accolas Gallos, inter ferrum et arma natos, feroces cum suopte
 ingenio 
 tur 
 tum 
 adversus Romanum populun, quem 
 captur 
 captum 
 a se auroque redemptum, 
 baud 
 haud 
 vana iactantes, memorent;

nihil abesse, si sit animus Etruscis, qui Porsinnae quondam
 maioribusque eorum fuerit, quin Romanos omni agro cis 
 Tiberirm 
 Tiberim 
 pulsos dimicare pro salute sua, non de intolerando
 Italiae regno cogant. Samnitem illis exercitum paratum,

instructum armis stipendio venisse; confestim secuturos, vel si
 ad ipsam Romanam urbem oppugnandam ducant.

haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi 
 Romanurn 
 Romanum 
 urebat. nan P. Decius, ubi conperit per exploratores
 profectum 
 Sanmnitium 
 Samnitium 
 exercitum,

advocato consilio “quid per agros” inquit “vagamur vicatim
 circumferentes bellum? quin urbes et moenia adgredimur? nullus
 iam exercitus Samnio praesidet; cessere finibus ac sibimet ipsi
 exilium conscivere.” 
 Adprobantibus 
 adprobantibus 
 cunctis ad Murgantiam,

validam urbern, oppugnandam ducit, tantusque ardor militum fuit
 et caritate ducis et spe maioris quam ex agrestibus
 populationibus praedae, ut uno die vi atque armis urbem
 caperent.

ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes circumventi captique,
 et alia praeda ingens capta est. quae ne impedimentis gravibus
 agmen oneraret, convocari milites Decius iubet.

“hacine” inquit “victoria sola aut hac praeda
 contenti estis futuri? vultis vos pro virtute spes gerere? omnes
 Samnitium urbes fortunaeque in urbibus relictae vestrae sunt,
 quando legiones eorum tot proeliis fusas postremo finibus
 expulistis.

vendite ista et inlicite lucro mercatorem, ut sequatur agmen; ego
 subinde suggeram quae vendatis. ad Romuleam urbem hinc eamus,
 ubi vos labor haud maior, praeda maior manet.”

Divendita praeda ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam
 pergunt. ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota
 sunt signa, nulla vi deterriti a muris, qua cuique proximum
 fuit, scalis raptim admotis in moenia evasere. captum oppidum ac
 direptum est;

ad duo milia et trecenti occisi et sex milia hominum capta,

et miles ingenti praeda potitus, quam vendere, sicut priorem,
 coactus; Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen
 summa alacritate ductus.

ceterum ibi plus laboris ac periculi fuit: et defensa summa vi
 moenia sunt, et locus erat munimento naturaque tutus; sed evicit
 omnia adsuetus praedae miles. ad tria milia hostium circa muros
 caesa; praeda militis fuit.

huius oppugnatarum urbium decoris pars maior in quibusdam
 annalibus ad Maximum trahitur: Murgantiam ab Decio, a Fabio
 Ferentinum Romuleamque oppugnatas tradunt.

sunt, qui novorum consulum hanc gloriam faciant, quidam non
 amborum, sed alterius, L. Volumni: ei Samnium provinciam
 evenisse.

dum ea in Samnio, cuiuscumque ductu auspicioque, gererentur,
 Romanis in Etruria interim bellum ingens multis ex gentibus
 concitur, cuius auctor Gellius Egnatius ex Samnitibus erat.

Tusci fere omnes consciverant bellum; traxerat contagio proximos 
 Vmbriae 
 Umbriae 
 populos, et Gallica auxilia mercede sollicitabantur;
 omnis ea multitudo ad castra Samnitium conveniebat.

qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, cum iam L.
 Volumnius consul cum legione secunda ac tertia
 sociorumque milibus quindecim profectus in Samnium esset, Ap.
 Claudium primo quoque tempore in Etruriam ire placuit.

duae Romanae legiones secutae, prima et quarta, et sociorum
 duodecim milia; castra haud procul ab hoste posita.

ceterum magis eo profectum est, quod mature ventum erat, ut
 quosdam spectantes iam arma Etruriae populos metus Romani
 nominis conprimeret, quam quod ductu consulis quicquam ibi satis
 scite aut fortunate gestum sit.

multa proelia locis et temporibus iniquis commissa, spesque in
 dies graviorem hostem faciebat, et iam prope erat, ut nec duci
 milites nec militibus dux satis fideret.

litteras ad collegam accersendum ex Samnio missas in trinis
 annalibus invenio; piget tamen id certum ponere, cum ea ipsa
 inter consules populi Romani, iam iterum eodem honore fungentis,
 disceptatio fuerit, Appio abnuente missas, Volumnio adfirmante
 Appi se litteris accitum.

iam Volumnius in Samnio tria castella ceperat, in quibus ad tria
 milia hostium caesa erant, dimidium fere eius captum, et
 Lucanorum seditiones a plebeis et egentibus ducibus ortas summa
 optumatium voluntate per Q. Fabium, pro consule missum eo cum
 vetere exercitu, conpresserat.

Decio populandos hostium agros relinquit, ipse cum suis copiis in
 Etruriam ad collegam pergit. quem advenientem laeti omnes
 accepere. Appium ex conscientia sua credo animum habuisse,

baud 
 haud 
 inmerito iratum, si nihil scripserat, inliberali et
 ingrato animo, si eguerat ope, dissimulantem.

vix enim salute mutua reddita cum obviam egressus esset, “satin
 salvae” inquit “L. Volumni? ut sese in Samnio res habent?

quae te causa, ut provincia tua excederes, induxit?” Volumnius in
 Samnio res prosperas esse ait, litteris eius accitum venisse;
 quae si falsae fuerint nec usus sui sit in Etruria, extemplo
 conversis signis abiturum.

“tu vero abeas” inquit, “neque te quisquam moratur;
 etenim minime consentaneum est, cum bello tuo forsitan vix
 sufficias, 
 hue 
 huc 
 te ad opem ferendam aliis gloriari venisse.”

bene Hercules verteret, dicere Volumnius: malle frustra operam
 insumptam, quam quicquam incidisse, cur non satis esset Etruriae
 unus consularis exercitus.

digredientes iam consules legati tribunique ex Appiano exercitu
 circumsistunt; pars imperatorem suum orare, ne collegae
 auxilium, quod 
 acciendunl 
 acciendum 
 ultro fuerit, sua sponte oblatum sperneret;

plures abeunti Volumnio obsistere; obtestari, ne pravo cum
 collega certamine rem 
 publicanl 
 publicam 
 prodat; si qua clades incidisset, desertori magis quam
 deserto noxiae fore; eo rem adductam,

ut omne rei bene aut secus gestae in Etruria decus dedecusque ad
 L. Volumnium sit delegatum; neminem quaesiturum, quae verba
 Appi, sed quae fortuna exercitus fuerit;

dimitti ab Appio eum, sed a re publica et ab exercitu retineri;
 experiretur modo voluntatem militum.

haec monendo obtestandoque prope restitantes consules in
 contionem pertraxerunt. ibi orationes longiores habitae in
 eandem ferme sententiam, in quam inter paucos paucis certatum verbis fuerat.

et cum Volumnius, causa superior, ne infacundus quidem adversus
 eximiam eloquentiam collegae visus esset cavillansque Appius
 sibi acceptum referre diceret debere,

quod ex muto atque elingui facundum etiam consulem haberent;
 priore consulatu, primis utique mensibus, hiscere eum nequisse,
 nunc iam popularis orationes serere,

“quam mallem” inquit Volumnius, “tu a me strenue facere quam ego
 abs te scite loqui didicissem.” postremo condicionem ferre, quae
 decretura sit, non orator — neque enim id desiderare rem
 publicam — , . sed imperator uter sit melior.

Etruriam et Samnium provincias esse; utram mallet eligeret: suo
 exercitu se vel in Etruria vel in Samnio rem gesturum.

tum militum clamor ortus, ut simul ambo bellum 
 Etruscum susciperent.

quo animadverso consensu Volumnius “quoniam in collegae voluntate
 interpretanda” inquit “erravi, non committam, ut, quid vos
 velitis, obscurum sit:

manere an abire me velitis, clamore significate.” 
 turn 
 tum 
 vero tantus est clamor exortus, ut hostes e castris
 exciret. armis arreptis in aciem descendunt. et Volumnius signa
 canere ac vexilla efferri castris iussit;

Appium addubitasse ferunt, cernentem seu pugnante seu quieto se
 fore collegae victoriam; deinde veritum, ne suae quoque legiones
 Volumnium sequerentur, et ipsum flagitantibus suis signum
 dedisse. 
 Ab 
 ab 
 neutra parte satis commode instructi fuerunt;

nam et Samnitium dux Gellius Egnatius pabulatum cum cohortibus
 paucis ierat suoque impetu magis milites quam cuiusquam ductu
 aut imperio pugnam capessebant,

et Romani exercitus nec pariter ambo ducti nec satis temporis ad
 instruendum fuit. prius concurrit Volumnius, quam Appius ad
 hostem perveniret;

itaque fronte inaequali concursum est; et, velut sorte quadam
 mutante adsuetos inter se hostes, Etrusci Volumnio, Samnites,
 parumper cunctati, quia dux aberat, Appio occurrere.

dicitur Appius in medio pugnae discrimine, ita ut inter prima
 signa manibus ad caelum sublatis conspiceretur, ita precatus
 esse: “Bellona, si hodie nobis victoriam duis, ast ego tibi
 templum voveo.”

haec precatus, velut instigante dea, et ipse collegae et
 exercitus virtutem aequavit ducis. et
 duces imperatoria opera exsecuntur, et milites, ne ab
 altera parte prius victoria incipiat, adnituntur.

ergo fundunt fugantque hostes, maiorem molem haud facile
 sustinentes, quam cum qua manus conserere adsueti fuerant.

urgendo cedentes insequendoque effusos conpulere ad castra. ibi
 interventu Gellii cohortiumque Sabellarum paulisper recruduit
 pugna. iis quoque mox fusis iam a victoribus castra
 oppugnabantur;

et cum Volumnius ipse portae signa inferret, Appius Bellonam
 victricem identidem celebrans accenderet militum animos, per vallum, per fossas inruperunt.

castra capta direptaque; praeda ingens parta et militi concessa
 est. septem milia octingenti hostium occisi, duo milia et centum
 viginti capti.

dum ambo consules omnisque Romana vis in Etruscum bellum magis
 inclinat, in Samnio novi exercitus exorti ad populandos 
 imperil 
 imperii 
 Romani fines per Vescinos in Campaniam Falernumque
 agrum transcendunt ingentesque praedas faciunt.

Volumnium magnis itineribus in Samnium redeuntem — iam enim Fabio
 Decioque prorogati imperii finis aderat — fama de Samnitium
 exercitu populationibusque Campani agri ad tuendos socios
 convertit.

ut in Calenum agrum venit, et ipse cernit recentia cladis
 vestigia, et Caleni narrant tantum iam praedae hostis trahere,
 ut vix explicare agmen possint:

itaque iam propalam duces loqui, extemplo eundum in Samnium esse,
 ut relicta ibi praeda in expeditionem redeant nec tam oneratum
 agmen dimicationi committant. ea quamquam similia veris
 erant,

certius tamen exploranda ratus dimittit equites, qui vagos
 praedatores in agris palantes excipiant;

ex quibus inquirendo cognoscit ad Vulturnum flumen sedere hostem,
 inde tertia vigilia moturum; iter in Samnium esse.

his satis exploratis profectus tanto intervallo ab hostibus
 consedit, ut nec adventus suus propinquitate nimia nosci posset,
 et egredientem e castris hostem opprimeret.

aliquanto ante lucem ad castra accessit gnarosque Oscae linguae
 exploratum, quid agatur, mittit. intermixti hostibus, quod
 facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia
 armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes exire,
 inmobile agmen et sua quemque molientem nullo inter ullos
 consensu nec satis certo imperio.

tempus adgrediendi aptissimum visum est, et iam lux adpetebat;
 itaque signa canere iussit agmenque hostium adgreditur.

Samnites praeda inpediti, infrequentes armati, pars
 addere gradum ac prae se agere praedam, pars stare incerti,
 utrum progredi an regredi in castra tutius foret: inter
 cunctationem opprimuntur; et Romani iam transcenderant vallum,
 caedesque ac tumultus erat in castris.

Samnitium agmen praeterquam hostili tumultu captivorum etiam
 repentina defectione turbatum erat, qui partim ipsi soluti
 vinctos solvebant,

partim arma in sarcinis deligata rapiebant tumultumque proelio
 ipso terribiliorem intermixti agmini praebebant.

memorandum deinde edidere facinus; nam Statium Minacium ducem
 adeuntem ordines hortantemque invadunt; dissipatis inde
 equitibus, qui cum eo aderant, ipsum circumsistunt insidentemque
 equo captum ad consulem Romanum rapiunt.

revocata eo tumultu prima signa Samnitium, proeliumque iam
 profligatum integratum est nec diutius sustineri potuit.

caesa ad sex milia hominum, duo milia et quingenti capti, in eis
 tribuni militum quattuor, signa militaria triginta, et, quod
 laetissimum victoribus fuit, captivorum recepta septem milia et
 quadringenti, et praeda ingens sociorum;
 accitique edicto domini ad res suas noscendas recipiendasque
 praestituta die. quarum rerum non extitit dominus,

militi concessae, coactique vendere praedam, ne alibi quam in
 armis animum haberent.

magnum ea populatio Campani agri 
 tumultur 
 tumultum 
 Romae praebuerat;

et per eos forte dies ex Etruria adlatum erat post deductum inde
 Volumnianum exercitum Etruriam concitam in arma, et Gellium
 Egnatium, Samnitium ducem, et 
 Vmbros 
 Umbros 
 ad defectionem vocare et Gallos pretio ingenti
 sollicitare.

his nuntiis senatus conterritus iustitium indici, dilectum omnis
 generis hominum haberi iussit.

nec ingenui modo aut iuniores sacramento adacti sed seniorum
 etiam cohortes factae libertinique centuriati. et defendendae
 urbis consilia agitabantur summaeque rerum praetor P. Sempronius
 praeerat.

ceterum parte curae exonerarunt senatum L. Volumni
 consulis litterae, quibus caesos fusosque populatores Campaniae 
 cognitur 
 cognitum 
 est.

itaque et supplicationes ob rem bene gestam consulis nomine
 decernunt, et iustitium remittitur, quod fuerat dies
 duodeviginti, supplicatioque perlaeta 
 fuft. 
 fuit.

tum de praesidio regionis depopulatae ab Samnitibus agitari
 coeptum; itaque placuit, ut duae coloniae circa Vescinum et
 Falernum agrum deducerentur, una ad ostium Liris fluvii,

quae Minturnae appellata, altera in saltum Vescinum Falernum
 contingentem agrum, ubi Sinope dicitur Graeca urbs fuisse,
 Sinuessa deinde ab colonis Romanis appellata.

tribunis plebis negotium datum est, ut plebei scito iuberetur P.
 Sempronius praetor triumviros in ea loca colonis deducendis
 creare. nec qui nomina darent facile inveniebantur,

quia in stationem se prope perpetuam infestae regionis, non in
 agros mitti rebantur.

Avertit ab eis curis senatum Etruriae ingravescens bellum et
 crebrae litterae Appi monentis, ne regionis eius motum
 neglegerent:

quattuor gentes conferre arma, Etruscos, Samnites, 
 Vmbros 
 Umbros 
 , Gallos; iam castra bifariam facta esse, quia unus
 locus capere tantam multitudinem non possit.

ob haec — et iam appetebat tempus comitiorum — L. Volumnius
 consul Romam revocatus; qui priusquam ad suffragium centurias
 vocaret, in contionem advocato populo multa de magnitudine belli
 Etrusci disseruit:

iam turn, cum ipse ibi cum collega rem pariter gesserit, fuisse
 tantum bellum, ut nec duce uno nec exercitu geri potuerit;
 accessisse postea dici 
 Vmbros 
 Umbros 
 et ingentem exercitum Gallorum.

adversus quattuor populos duces consules illo die deligi
 meminissent. se, nisi confideret eum consensu populi Romani
 consulem declaratum iri, qui haud dubie tum primus omnium ductor
 habeatur, dictatorem fuisse extemplo dicturum.

nemini dubium erat, quin Q. Fabius omnium consensu destinaretur,
 eumque et praerogativae et primo vocatae omnes
 centuriae consulem cum L. Volumnio dicebant.

Fabi oratio fuit, qualis biennio ante; deinde, ut vincebatur
 consensu, versa postremo ad collegam P. Decium poscendum:

id senectuti suae adminiculum fore. censura duobusque
 consulatibus simul gestis expertum se, nihil concordi collegio
 firmius ad rem publicam tuendam esse. novo imperii socio vix iam
 adsuescere senilem animum posse; cum moribus notis facilius se
 communicaturum consilia.

Subscripsit 
 subscripsit 
 orationi eius consul cum meritis P. Deci laudibus,
 tur, quae ex concordia consulum bona quaeque ex discordia mala
 in administratione rerum militarium evenirent,

memorando, quamque prope ultimum
 discrimen suis et collegae certaminibus nuper ventum foret,
 admonendo;

Decium Fabiumque uno animo, una mente vivere; esse praeterea
 viros natos militiae, factis magnos, ad verborum linguaeque
 certamina rudes:

ea ingenia consularia esse; callidos sollertesque, iuris atque
 eloquentiae consultos, qualis Ap. Claudius esset, urbi ac foro
 praesides habendos praetoresque ad reddenda iura creandos
 esse.

his agendis dies est consumptus.

postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria
 comitia habita. consules creati Q. Fabius et P. Decius, Ap.
 Claudius praetor, omnes absentes. et L. Volumnio ex senatus
 consulto et scito plebis prorogatum in annum imperium est.

eo anno prodigia multa fuerunt, quorum averruncandorum causa
 supplicationes in biduum senatus decrevit;

publice vinum ac tus praebitum; supplicatum iere frequentes viri
 feminaeque.

insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae
 patriciae, quod in foro bovario est ad aedem rotundam Herculis,
 inter matronas ortum.

Verginiam, Auli filiam, patriciam plebeio nuptam, L. Volumnio
 consuli, matronae, quod e patribus enupsisset, sacris arcuerant.
 brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in
 contentionem animorum exarsit,

cum se Verginia et patriciam et pudicam in patriciae Pudicitiae 
 ternplum 
 templum 
 ingressam et uni nuptam, ad quem virgo deducta sit,
 nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.

facto deinde egregio magnifica verba adauxit: in vico Longo, ubi
 habitabat, extrema parte aedium, quod
 satis esset loci modico sacello, exclusit aramque ibi posuit et
 convocatis plebeis matronis conquesta iniuriam patriciarum

“hanc ego aram” inquit “Pudicitiae plebeiae dedico vosque hortor,
 ut, quod certamen virtutis viros in hac civitate tenet,

hoc pudicitiae inter matronas sit detisque operam, ut haec ara
 quam illa, si quid potest, sanctius et a castioribus coli
 dicatur.”

eodem ferme ritu et haec ara, quo illa antiquior, culta est, ut
 nulla nisi spectatae pudicitiae matrona et quae uni viro nupta
 fuisset ius sacrificandi haberet.

vulgata dein religio cum pollutis, nec matronis solum sed omnis
 ordinis feminis, postremo in oblivionem venit. eodem anno
 Cn.

et Q. Ogulnii aediles curules aliquot faeneratoribus diem
 dixerunt;

quorum bonis multatis ex eo, quod in publicum redactum est, aenea
 in Capitolio limina et trium mensarum argentea vasa in cella
 Iovis 
 lovemque 
 Iouemque 
 in culmine cum quadrigis, et ad ficum Ruminalem
 simulacra infantium conditorum urbis sub uberibus lupae
 posuerunt semitamque saxo quadrato a Capena porta ad Martis
 straverunt.

et ab aedilibus plebeis L. Aelio Paeto et C. Fulvio Curvo ex
 multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi
 facti pateraeque aureae ad Cereris positae.

Q. inde Fabius quintum et P. Decius quartum consulatum
 ineunt,

tribus consulatibus censuraque collegae nec gloria magis rerum,
 quae ingens erat, quam 
 concordio 
 concordia 
 inter se clari. quae ne perpetua esset, ordinum magis
 quam ipsorum inter se certamen intervenisse reor,

patriciis tendentibus, ut Fabius Etruriam extra
 ordinem provinciam haberet, plebeis auctoribus Decio, ut ad
 sortem rem revocaret.

fuit certe contentio in senatu. et postquam ibi Fabius plus
 poterat, revocata res ad populum est. in contione, ut inter
 militares viros et factis potius quam dictis fretos, pauca verba
 habita. Fabius,

quam arborem consevisset, sub ea legere alium fructum indignum
 esse dicere; se aperuisse Ciminiam silvam viamque per devios
 saltus Romano bello fecisse.

quid se id aetatis sollicitassent, si alio duce gesturi bellum
 essent? nimirum adversarium se, non socium imperii legisse
 sensim exprobrat et invidisse Decium concordibus collegiis
 tribus.

postremo se tendere nihil ultra, quam ut, si se dignum provincia ducerent, in 
 ear 
 eam 
 mitterent: in senatus arbitrio se fuisse et in
 potestate populi futurum.

P. Decius senatus iniuriam querebatur: quoad potuerint, patres
 adnisos, ne plebeis aditus ad magnos honores esset; postquam
 ipsa virtus pervicerit,

ne in ullo genere hominum inhonorata esset, quaeri, quem ad modum
 inrita sint non suffragia modo populi sed arbitria etiam
 fortunae et in paucorum potestatem vertantur.

omnis ante se consules sortitos provincias esse; nunc extra
 sortem Fabio senatum provinciam dare.

si honoris eius causa, ita eum de se deque re publica meritum
 esse, ut faveat Q. Fabi gloriae, quae modo non sua contumelia
 splendeat;

cui autem dubium esse, ubi unum bellum sit asperum ac difficile,
 cum id alteri extra sortem mandetur, quin alter consul pro
 supervacaneo atque inutili habeatur?

gloriari Fabium rebus in Etruria gestis; velle et P. Decium
 gloriari, et forsitan, quem ille obrutum ignem reliquerit, ita
 ut totiens novum ex inproviso incendium darct, eum se
 extincturum.

postremo se collegae honores praemiaque concessurum verecundia
 aetatis eius maiestatisque; cum periculum, cum dimicatio
 proposita sit, neque cedere sua sponte neque cessurum;

et, si nihil aliud ex eo certamine tulerit, illud
 certe laturum, ut, quod populi sit, populus iubeat potius, quam
 patres gratificentur.

Iovem optimum maximum deosque inmortales se precari, ut ita
 sortem aequam sibi cum collega dent, si eandem virtutem
 felicitatemque in bello administrando daturi sint.

certe id et natura aequum et exemplo utile esse et ad famam
 populi Romani pertinere, eos consules esse, quorum utrolibet
 duce bellum Etruscum geri recte possit. Fabius nihil aliud
 precatus populum Romanum,

quam ut, priusquam intro vocarentur ad suffragium tribus, Ap.
 Claudi praetoris adlatas ex Etruria litteras audirent, comitio
 abiit. nec minore populi consensu quam senatus provincia Etruria
 extra sortem Fabio decreta est.

Concursus 
 concursus 
 inde ad consulem factus omnium ferme iuniorum, et pro
 se quisque nomina dabant; tanta cupido erat sub eo duce
 stipendia faciendi.

qua circumfusus turba “quattuor milia” inquit “peditum et
 sescentos equites dumtaxat scribere in animo est; hodierno et
 crastino die qui nomina dederitis, mecum ducam.

maiori mihi curae est, ut omnes locupletes reducam, quam ut
 multis rem geram militibus.” profectus apto exercitu

et eo plus fiduciae ac spei gerente, quod non desiderata 
 multitude 
 multitudo 
 erat, ad oppidum Aharnam, unde 
 baud 
 haud 
 procul hostes erant, ad castra Appi praetoris
 pergit.

paucis citra milibus lignatores ei cum praesidio occurrunt; qui
 ut lictores praegredi viderunt Fabiumque esse consulem accepere,
 laeti atque alacres dis populoque Romano grates agunt, quod eum
 sibi imperatorem misissent.

circumfusi deinde cum consulem salutarent, quaerit Fabius, quo
 pergerent, respondentibusque lignatum se ire “ain tandem?”

inquit; “num castra vallata non habetis?” ad hoc cum subclamatum
 esset, duplici quidem vallo et fossa, et tamen in ingenti metu
 esse, “habetis igitur” inquit “adfatim lignorum: redite et
 vellite vallum.” redeunt in castra terroremque ibi
 vellentes vallum

et iis, qui in castris remanserant, militibus et ipsi Appio
 fecerunt;

tur 
 tum 
 pro se quisque alii aliis dicere consulis se Q. Fabi
 facere iussu. postero inde die castra mota, et Appius praetor
 Romam dimissus.

inde nusquam stativa Romanis fuere. negabat utile esse uno loco
 sedere exercitum; itineribus ac mutatione locorum mobiliorem ac
 salubriorem esse. fiebant autem itinera, quanta fieri sinebat
 hiems hauddum exacta.

vere inde primo relicta secunda legione ad Clusium, quod Camars 
 olm 
 olim 
 appellabant, praepositoque castris L. Scipione pro
 praetore Romam ipse ad consultandum de bello rediit,

sive ipse sponte sua, quia bellum ei maius in conspectu erat,
 quam quantum esse famae crediderat, sive senatus consulto
 accitus; nam in utrumque auctores sunt.

Ab 
 ab 
 Ap. Claudio praetore retractum quidam videri volunt,
 cum in senatu et apud populum, id quod per litteras adsidue
 fecerat, terrorem belli Etrusci augeret: non suffecturum ducem
 unum nec exercitum unum adversus quattuor populos;

periculum esse, sive iuncti unum premant sive diversi gerant
 bellum, ne ad omnia simul obire unus non possit.

duas se ibi legiones Romanas reliquisse, et minus quinque milia
 peditum equitumque cum Fabio venisse. sibi placere P. Decium
 consulem primo quoque tempore in Etruriam ad collegam
 proficisci, L. Volumnio Samnium provinciam dari;

si consul malit in suam provinciam ire, Volumnium in Etruriam ad
 consulem cum exercitu iusto consulari proficisci.

cum magnam partem moveret oratio praetoris, P. Decium censuisse
 ferunt, ut omnia integra ac libera Q. Fabio servarentur, 
 done 
 donec 
 vel ipse, si per commodum rei publicae posset, Romam
 venisset vel aliquem ex legatis misisset,

a quo disceret senatus, quantum in Etruria belli esset quantisque
 administrandum copiis et quot per duces esset.

Fabius, ut Romam rediit, et in senatu et productus ad populum
 mediam orationem habuit, ut nec augere nec minuere videretur
 belli famam magisque in altero adsumendo duce aliorum indulgere
 timori quam suo aut rei publicae periculo consulere.

ceterum si sibi adiutorem belli sociumque imperii darent, quonam
 modo se oblivisci P. Deci consulis per tot collegia experti
 posse?

neminem omnium secum coniungi malle; et copiarum satis sibi cum
 P. Decio et numquam nimium hostium fore; sin collega quid aliud
 mallet, at sibi L. Volumnium darent adiutorem. omnium rerum
 arbitrium

et a populo et a senatu et ab ipso collega Fabio permissum est;
 et cum P. Decius se vel in Samnium vel
 in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset, tanta laetitia
 ac gratulatio fuit, ut praeciperetur victoria animis
 triumphusque, non bellum decretum consulibus videretur.

Invenio apud quosdam extemplo consulatu inito profectos in
 Etruriam Fabium Deciumque sine ulla mentione sortis provinciarum
 certaminumque inter collegas, quae exposui.

sunt, quibus ne haec 
 quidcem 
 quidem 
 certamina exponere satis fuerit, adiecerint et Appi
 criminationes de Fabio absente ad populum et pertinaciam
 adversus praesentem consulem praetoris contentionemque aliam
 inter collegas, tendente Decio, ut suae quisque provinciae
 sortem tueretur.

constare res incipit ex eo tempore, quo profecti ambo consules ad
 bellum sunt. ceterum antequam consules in Etruriam pervenirent,
 Senones Galli multitudine ingenti ad Clusium venerunt, legionem
 Romanam castraque oppugnaturi. Scipio,

qui castris praeerat, loco adiuvandam paucitatem suorum militum
 ratus, in collem, qui inter urbem et castra erat, aciem
 erexit.

sed, ut in re subita, parum explorato itinere ad iugum perrexit,
 quod hostes ceperant parte alia adgressi. ita caesa ab tergo
 legio atque in medio, cum hostis undique urgeret, 
 circumventa.

deletam quoque ibi legionem, ita ut nuntius non superesset,

quidam auctores sunt, nec ante ad consules, qui iam haud procul a
 Clusio aberant, famam eius cladis perlatam, quam in conspectu
 fuere Gallorum equites, pectoribus equorum suspensa gestantes
 capita et lanceis infixa ovantesque moris sui carmine.

sunt, qui 
 Vmbros 
 Umbros 
 fuisse, non Gallos tradant, nec tantum cladis acceptum
 et circumventis pabulatoribus cum L. Manlio Torquato legato
 Scipionem propraetorem subsidium e castris tulisse victoresque 
 Vmbros 
 Umbros 
 redintegrato proelio victos esse captivosque eis ac
 praedam ademptam.

similius vero est a Gallo hoste quam 
 Vmbro 
 Umbro 
 
 earn 
 eam 
 cladem acceptam, quod cum saepe alias, tum eo anno
 Gallici tumultus praecipuus terror civitatem tenuit.

itaque praeterquam quod ambo consules profecti ad bellum erant
 cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Campanisque
 mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et sociorum
 nominisque Latini maiore exercitu quam Romano,

alii duo exercitus 
 baud 
 haud 
 procul urbe Etruriae oppositi, unus in Falisco, alter
 in Vaticano agro. Cn. Fulvius et L. Postumius Megellus
 propraetores ambo stativa in eis locis habere iussi.

consules ad hostes transgressos Appenninum in agrum Sentinatem
 pervenerunt. ibi quattuor milium ferme intervallo castra
 posita.

inter hostes deinde consultationes habitae, atque ita convenit,
 ne unis castris miscerentur omnes neve in aciem descenderent
 simul; 
 Samriitibus 
 Samnitibus 
 Galli, Etruscis 
 Vmbri 
 Umbri 
 adiecti.

dies inde dicta pugnae; Samnitibus
 Gallisque delegata pugna; inter ipsum certamen Etrusci 
 Vmbrique 
 Umbrique 
 iussi castra Romana oppugnare.

haec consilia turbarunt transfugae Clusini tres, clam nocte ad
 Fabium consulem transgressi, qui editis hostium consiliis
 dimissi cum donis, ut subinde, ut quaeque res nova decreta
 esset, exploratam perferrent.

consules Fulvio, ut ex Falisco, Postumio, ut ex Vaticano agro exercitum ad 
 Clusmim 
 Clusium 
 admoveant summaque vi fines hostium
 depopulentur, scribunt.

huius populationis fama Etruscos ex agro Sentinate ad suos fines
 tuendos movit. instare inde consules, ut absentibus iis
 pugnaretur. per biduum lacessiere proelio hostem;

biduo nihil dignum dictu actum: pauci utrimque cecidere magisque
 inritati sunt ad iustum certamen animi, quam ad discrimen summa
 rerum adducta. tertio die descensum in campum omnibus copiis
 est.

cum instructae acies starent, cerva fugiens lupum e montibus
 exacta per campos inter duas acies decurrit; inde diversae
 ferae, cerva ad Gallos, lupus ad Romanos cursum deflexit. lupo
 data inter ordines via; cervam Galli confixere.

tur 
 tum 
 ex antesignanis Romanus miles “illac fuga” inquit “et
 caedes vertit, ubi sacram Dianae feram iacentem videtis; hinc
 victor Martius lupus, integer et intactus, gentis nos Martiae et
 conditoris nostri admonuit.” dextro cornu Galli, sinistro
 Samnites constiterunt.

adversus Samnites Q. Fabius primam ac tertiam legionem pro dextro
 cornu, adversus Gallos pro sinistro Decius quintam et sextam
 instruxit;

secunda et quarta cum L. Volumnio proconsule in Samnio gerebant
 bellum. primo concursu adeo aequis viribus gesta res est, ut, si
 adfuissent Etrusci et 
 Vmbri 
 Umbri 
 , aut in acie aut in castris, quocumque se
 inclinassent, accipienda clades fuerit.

ceterum quamquam communis adhuc Mars belli erat necdum discrimen
 fortuna fecerat, qua datura vires esset, haudquaquam similis
 pugna in dextro laevoque cornu erat.

Romani apud Fabium arcebant magis quam inferebant pugnam
 extrahebaturque in quam maxime serum diei certamen,

quia ita persuasum erat duci, et Samnites et Gallos primo impetu
 feroces esse, quos sustineri satis sit; longiore certamine
 sensim residere Samnitium animos,

Gallorum quidem etiam corpora intolerantissima laboris atque aestus fluere primaque eorum proelia plus quam
 virorum, postrema minus quam feminarum esse.

in id tempus igitur, quo vinci solebat hostis, quam 
 integerrumas 
 integerrimas 
 vires militi servabat.

ferocior Decius et aetate et vigore animi quantumcumque virium
 habuit certamine primo effudit. et quia lentior videbatur
 pedestris pugna,

equitatum in pugnam concitat et ipse fortissimae iuvenum turmae
 inmixtus orat proceres iuventutis, in hostem ut secum impetum
 faciant: duplicem illorum gloriam fore, si ab laevo cornu et ab
 equite victoria incipiat.

bis avertere Gallicum equitatum; iterum longius evectos et iam
 inter media peditum agmina proelium cientes novum pugnae
 conterruit genus:

essedis carrisque superstans armatus hostis ingenti sonitu
 equorum rotarumque advenit et insolitos eius tumultus Romanorum
 conterruit equos.

ita victorem equitatum velut lymphaticus pavor dissipat;

sternit inde ruentes equos virosque inprovida fuga, turbata hinc
 etiam signa legionum multique impetu equorum ac vehiculorum
 raptorum per agmen obtriti antesignani; et insecuta, simul
 territos hostes vidit, Gallica acies nullum spatium respirandi
 recipiendique se dedit.

vociferari Decius, quo fugerent quamve in fuga spem haberent;
 obsistere cedentibus ac revocare fusos; deinde, ut nulla vi
 perculsos sustinere poterat, patrem P. Decium nomine 
 conpellans 
 compellans

“quid ultra moror” inquit “familiare fatum? datum hoc nostro
 generi est, ut luendis periculis publicis piacula simus; iam ego
 mecum hostium legiones mactandas Telluri ac dis Manibus
 dabo.”

haec locutus M. Livium pontificem, quem descendens in aciem
 digredi vetuerat ab se, praeire iussit verba, quibus se
 legionesque hostium pro exercitu populi Romani Quiritium
 devoveret.

devotus inde eadem precatione eodemque habitu, quo pater P.
 Decius ad Veserim bello Latino se iusserat devoveri,

cum secundum sollemnes precationes adiecisset, prae se agere sese
 formidinem ac fugam caedemque ac cruorem,
 caelestium inferorum iras;

contacturum funebribus diris signa, tela, arma hostium locumque
 eundem suae pestis ac Gallorum ac Samnitium fore —

, haec 
 execratus 
 exsecratus 
 in se hostesque, qua confertissimam cernebat Gallorum
 aciem, concitat equum inferensque se ipse infestis telis est
 interfectus.

Vix humanae inde opis videri pugna potuit. Romani duce amisso,
 quae res terrori alias esse solet, sistere fugam ac novam de
 integro velle instaurare pugnam;

Galli, et maxime globus circumstans consulis corpus, velut
 alienata mente vana in cassum iactare tela; torpere quidam et
 nec pugnae meminisse nec fugae.

at ex parte altera pontifex Livius, cui lictores Decius
 tradiderat iusseratque pro praetore esse, vociferari vicisse
 Romanos, defunctos consulis fato;

Gallos Samnitesque Telluris matris ac deorum Manium esse, rapere
 ad se ac vocare Decium devotam secum aciem furiarumque ac
 formidinis plena omnia ad hostes esse.

superveniunt deinde his restituentibus pugnam L. Cornelius Scipio
 et C. Marcius cum subsidiis ex novissima acie iussu Q. Fabi
 consulis ad praesidium collegae missi. ibi auditur P. Deci
 eventus, ingens hortamen ad omnia pro re publica audenda.

itaque cum Galli structis ante se scutis conferti starent nec
 facilis pede conlato videretur pugna, iussu legatorum conlecta
 humi pila, quae strata inter duas acies iacebant, atque in
 testudinem hostium coniecta.

quibus plerisque in scuta rarisque in corpora ipsa fixis
 sternitur cuneus, ita ut magna pars integris corporibus attoniti
 conciderent. haec in sinistro cornu Romanorum fortuna
 variaverat. Fabius in dextro primo,

ut ante dictum est, cunctando extraxerat diem; dein, postquam nec
 clamor hostium 
 nee 
 nec 
 impetus nec tela missa eandem vim habere visa,

praefectis equitum iussis ad latus Samnitium circumducere alas,
 ut signo dato in transversos quanto maximo possent impetu
 incurrerent, sensim suos signa inferre iussit et
 commovere hostem.

postquam non resisti vidit et 
 baud 
 haud 
 dubiam lassitudinem esse, 
 tur 
 tum 
 conlectis omnibus subsidiis, quae ad id tempus
 reservaverat, et legiones concitavit et signum ad invadendos
 hostes equitibus dedit.

nec sustinuerunt Samnites impetum praeterque aciem ipsam Gallorum
 relictis in dimicatione sociis ad castra effuso cursu
 ferebantur; Galli testudine facta conferti stabant.

tur 
 tum 
 Fabius audita morte collegae Campanorum alam,
 quingentos fere equites, excedere acie iubet et circumvectos ab
 tergo Gallicam invadere aciem;

tertiae deinde legionis subsequi principes et, qua turbatum agmen
 hostium viderent impetu equitum, instare ac territos
 caedere.

ipse aedem Iovi Victori spoliaque hostium cum vovisset, ad castra
 Samnitium perrexit, quo multitudo omnis consternata
 agebatur.

sub ipso vallo, quia tantam multitudinem portae non recepere,
 temptata ab exclusis turba suorum pugna est;

ibi Gellius Egnatius, imperator Samnitium, cecidit. conpulsi
 deinde intra vallum Samnites parvoque certamine capta castra, et
 Galli ab tergo circumventi. 
 Caesa 
 caesa 
 eo die hostium viginti quinque milia,

octo capta.

nec incruenta victoria fuit; nam ex P. Deci exercitu caesa septem
 milia, ex Fabi mille septingenti. Fabius dimissis ad quaerendum
 collegae corpus spolia hostium coniecta in acervum Iovi Victori
 cremavit. consulis corpus eo die,

quia obrutum superstratis Gallorum cumulis erat, inveniri non
 potuit; postero die inventum relatumque est cum multis militum
 lacrumis.

intermissa inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus
 omni honore laudibusque meritis celebrat.

et in Etruria per eosdem dies ab Cn. Fulvio propraetore res ex
 sententia gesta et praeter ingentem inlatam populationibus
 agrorum hosti cladem pugnatum etiam egregie est
 Perusinorumque

et Clusinorum caesa amplius milia tria et signa militaria ad viginti capta.

Samnitium agmen, cum per Paelignum agrum fugeret, circumventum a
 Paelignis est; ex milibus quinque ad mille caesi.

magna eius diei, quo in Sentinati agro bellatum, fama est etiam
 vero stanti;

sed superiecere quidam augendo fidem, qui in hostium exercitu
 peditum milia trecenta triginta, equitum sex et quadraginta
 milia, mille carpentorum scripsere fuisse,

scilicet cum 
 Vmbris 
 Umbris 
 Tuscisque, quos et ipsos pugnae adfuisse; et ut
 Romanorum quoque augerent copias, L. Volumnium pro consule ducem
 consulibus exercitumque eius legionibus consulum adiciunt.

in pluribus annalibus duorum ea consulum propria victoria est;
 Volumnius in Samnio interim res gerit Samnitiumque exercitum in
 Tifernum montem conpulsum, non deterritus iniquitate loci,
 fundit fugatque.

Q. Fabius, Deciano exercitu relicto in Etruriae praesidio, suis
 legionibus deductis ad urbem de Gallis Etruscisque ac Samnitibus
 triumphavit.

milites triumphantem secuti sunt. celebrata inconditis
 militaribus carminibus non magis
 victoria Q. Fabi quam mors praeclara P. Deci est excitataque
 memoria parentis, aequata eventu publico privatoque filii
 laudibus.

data ex praeda militibus aeris octogeni bini sagaque et tunicae,
 praemia illa tempestate militiae haudquaquam spernenda.

his ita rebus gestis nec in Samnitibus adhuc nec in Etruria pax
 erat; nam et Perusinis auctoribus post deductum ab consule
 exercitum rebellatum fuerat

et Samnites praedatum in agrum Vescinum Formianumque et parte
 alia in Aeserninum quaeque Vulturno adiacent flumini
 descendere.

adversus eos Ap. Claudius praetor cum exercitu Deciano missus.
 Fabius in Etruria rebellante denuo quattuor milia et quingentos
 Perusinorum occidit, cepit ad mille septingentos
 quadraginta,

qui redempti singuli aeris trecentis decem;

praeda alia omnis militibus concessa. Samnitium 
 legiones, cum partem Ap. Claudius praetor, partem L. Volumnius
 pro consule sequeretur, in agrum Stellatem convenerunt. ibi et
 Samnitium legiones considunt et Appius
 Volumniusque castra coniungunt. pugnatum infestissimis
 animis,

hinc ira stimulante adversus rebellantes totiens, illinc ad
 ultimam iam dimicantibus spem.

caesa ergo Samnitium sedecim milia trecenti, capta duo milia
 septingenti; ex Romano exercitu cecidere duo milia septingenti. 
 Felix 
 felix 
 annus bellicis rebus,

pestilentia gravis prodigiisque sollicitus; nam et terra
 multifariam pluvisse et in exercitu Ap. Claudi plerosque
 fulminibus ictos nuntiatum est, librique ob haec aditi.

eo anno Q. Fabius Gurges, consulis filius, aliquot matronas ad
 populum stupri damnatas pecunia multavit, ex quo multaticio aere
 Veneris aedem, quae prope 
 circuni 
 Circum 
 est, faciendam curavit. 
 Supersunt 
 supersunt 
 etiam nunc Samnitium bella,

quae continua per quartum iam volumen annumque sextum et 
 quadragensimum 
 quadragesimum 
 a M. Valerio A. Cornelio consulibus, qui primi Samnio
 arma intulerunt, agimus.

et ne tot annorum clades utriusque gentis laboresque actos nunc
 referam, quibus nequiverint tamen dura illa pectora vinci,

proximo anno Samnites in Sentinati agro, Paelignis, ad Tifernum,
 Stellatibus campis, suis ipsi legionibus, mixti alienis, ab
 quattuor exercitibus, quattuor ducibus Romanis caesi
 fuerant;

imperatorem clarissimum gentis suae amiserant; socios belli,
 Etruscos, Vmbros, Gallos, in eadem fortuna videbant, qua ipsi
 erant;

nec suis nec externis viribus iam stare poterant; tamen bello non
 abstinebant: adeo ne infeliciter quidem defensae libertatis
 taedebat et vinci quam non temptare victoriam malebant.

quinam sit iIle, quem pigeat longinquitatis bellorum scribendo
 legendoque, quae gerentes non fatigaverunt?

Q. Fabium P. Decium L. Postumius Megellus et M. Atilius Regulus
 consules secuti sunt. Samnium ambobus decreta
 provincia est,

quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero
 populationes Campaniae repeti, tertium tuendis parari finibus
 fama erat.

Postumium valetudo adversa Romae tenuit; Atilius extemplo
 profectus, ut in Samnio hostes — ita enim placuerat patribus —
 nondum egressos opprimeret.

velut ex conposito ibi obvium habuere hostem, ubi et vastare ipsi
 Samnitium agrum prohiberentur et egredi inde in pacata
 sociorumque populi Romani fines Samnitem prohiberent.

cum castra castris conlata essent, quod vix Romanus totiens
 victor auderet, ausi Samnites sunt — tantum desperatio ultima
 temeritatis facit — castra Romana oppugnare, et quamquam non
 venit ad finem tam audax inceptum, tamen 
 baud 
 haud 
 omnino vanum fuit.

nebula erat ad multum diei densa adeo, ut lucis usum eriperet,
 non prospectu modo extra vallum adempto, sed propinquo etiam
 congredientium inter se conspectu.

hac velut latebra insidiarum freti Samnites vixdum satis certa
 luce et eam ipsam premente caligine ad stationem Romanam in
 porta segniter agentem vigilias perveniunt.

inproviso oppressis nec animi satis ad resistendum nec virium
 fuit.

ab tergo castrorum decumana porta impetus factus; itaque captum
 quaestorium quaestorque ibi L. Opimius Pansa occisus.
 conclamatum inde ad arma.

consul tumultu excitus cohortes duas sociorum, Lucanam
 Suessanamque, quae proximae forte erant, tueri praetorium iubet;
 manipulos legionum principali via inducit.

vixdum satis aptatis armis in ordines eunt et clamore magis quam
 oculis hostem noscunt, nec, quantus numerus sit, aestimari
 potest. cedunt primo,

incerti fortunae suae, et hostem introrsum in media castra
 accipiunt; inde, cum consul vociferaretur, expulsine extra
 vallum castra deinde sua oppugnaturi essent,

rogitans, clamore sublato conixi primo resistunt, deinde inferunt
 pedem urgentque et inpulsos semel terrore eodem, quo coeperunt,
 expellunt extra portam vallumque.

inde pergere ac persequi, quia turbida lux metum circa insidiarum
 faciebat, non ausi, liberatis castris contenti receperunt se
 intra vallum trecentis ferme hostium occisis.

Romanorum stationis primae vigilumque et eorum, qui circa
 quaestorium oppressi, periere ad septingenti triginta. 
 Animos 
 animos 
 inde Samnitibus non infelix audacia auxit,

et non modo proferre inde castra Romanum sed ne pabulari quidem
 per agros suos patiebantur; retro in pacatum Soranum agrum
 pabulatores ibant. 
 Quarum 
 quarum 
 rerum fama,

tumultuosior etiam quam res erat, perlata Romam coegit L.
 Postumium consulem vixdum validum proficisci ex urbe.

prius tamen quam exiret, militibus edicto Soram iussis convenire,
 ipse aedem Victoriae, quam aedilis curulis ex multaticia pecunia
 faciendam curaverat, dedicavit.

ita ad exercitum profectus ab Sora in Samnium ad castra collegae
 perrexit. inde postquam Samnites, diffisi duobus exercitibus
 resisti posse, recesserunt, diversi consules ad vastandos agros
 urbesque oppugnandas discedunt.

Postumius Milioniam oppugnare adortus vi primo atque impetu,
 dein, postquam ea parum procedebant, opere, vineis demum
 iniunctis muro cepit.

ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octavam fere horam
 omnibus partibus urbis diu incerto eventu pugnatum est; postremo
 potitur oppido Romanus. Samnitium caesi tria milia ducenti,

capti quattuor milia septingenti praeter praedam aliam.

inde Feritrum ductae legiones, unde oppidani cum omnibus rebus
 suis, quae ferri agique potuerunt, nocte per aversam portam
 silentio excesserunt.

igitur, simul advenit /consul, primo ita conpositus instructusque
 moenibus successit, tamquam idem, quod ad Milioniam fuerat,
 certaminis foret;

deinde, ut silentium vastum in urbe nec arma nec viros in
 turribus ac muris vidit, avidum invadendi deserta moenia militem
 detinet, ne quam occultam in fraudem incautus rueret;

duas turmas sociorum Latini nominis circumequitare
 moenia atque explorare omnia iubet. equites portam unam
 alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt
 itineribusque iis vestigia nocturnae hostium fugae.

adequitant deinde sensim portis urbemque ex tuto rectis
 itineribus perviam conspiciunt et consuli referunt excessum
 urbe; solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus
 vestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna
 relictarum passim.

his auditis consul ad 
 ear 
 eam 
 partem urbis, quam adierant equites, circumducit
 agmen. constitutis haud procul porta signis quinque equites
 iubet intrare urbem et modicum spatium 
 progresses 
 progressos 
 tris manere eodem loco, si tuta videantur, duos
 explorata ad se referre.

qui ubi redierunt rettuleruntque eo se 
 progresses 
 progressos 
 , unde in omnes partes circumspectus esset, longe
 lateque silentium ac solitudinem vidisse,

extemplo consul cohortes expeditas in urbem induxit, ceteros
 interim castra communire iussit.

ingressi milites refractis foribus paucos graves aetate aut
 invalidos inveniunt relictaque, quae migratu difficilia
 essent.

ea direpta; et cognitum ex captivis est communi consilio aliquot
 circa urbes conscisse fugam; suos prima vigilia profectos;
 credere eandem in aliis urbibus solitudinem inventuros.

dictis captivorum fides exstitit, desertis oppidis consul
 potitur.

alteri consuli M. Atilio nequaquam tam facile bellum fuit. cum ad
 Luceriam duceret legiones, quam oppugnari ab Samnitibus
 audierat, ad finem Lucerinum ei hostis obvius fuit. ibi ira
 vires aequavit;

proelium varium et anceps fuit, tristius tamen eventu Romanis, et
 quia insueti erant vinci et quia digredientes magis quam in ipso
 certamine senserunt, quantum in sua parte plus vulnerum ac
 caedis fuisset. itaque is terror in castris ortus,

qui si pugnantes cepisset, insignis accepta clades foret; 
 tur 
 tum 
 quoque sollicita nox fuit iam invasurum castra
 Samnitem credentibus aut prima luce cum victoribus
 conserendas manus.

minus cladis, ceterum non plus animorum ad hostes erat. ubi
 primum inluxit, abire sine certamine cupiunt; sed via una et ea
 ipsa praeter hostes erat, quam ingressi praebuere speciem recta
 tendentium ad castra oppugnanda.

consul arma capere milites iubet et sequi se extra vallum;
 legatis, tribunis, praefectis sociorum imperat, quod apud
 quemque facto opus est.

omnes adfirmant se quidem omnia facturos, sed militum iacere
 animos; tota nocte inter vulnera et gemitus morientium vigilatum
 esse;

si ante lucem ad castra ventum foret, tantum pavoris fuisse, ut
 relicturi signa fuerint; nunc pudore a fuga contineri, alioqui
 pro victis esse.

quae ubi consul accept, sibimet ipsi circumeundos adloquendosque
 milites ratus, ut ad quosque venerat, cunctantes arma capere
 increpabat:

quid cessarent tergiversarenturque? hostem in castra venturum,
 nisi illi extra castra exissent, et pro tentoriis suis
 pugnaturos, si pro vallo nollent. armatis ac dimicantibus dubiam
 victoriam esse;

qui nudus atque inermis hostem maneat, ei aut mortem aut
 servitutem patiendam.

haec iurganti increpantique respondebant confectos se pugna
 hesterna esse, nec virium quicquam nec sanguinis superesse;
 maiorem multitudinem hostium apparere, quam pridie fuerit. inter
 haec adpropinquabat agmen;

et iam breviore intervallo certiora intuentes, vallum secum
 portare Samnitem adfirmant nec dubium esse, quin castra
 circumvallaturi sint.

tune 
 tunc 
 enim vero consul indignum facinus esse vociferari,
 tantam contumeliam ignominiamque ab ignavissimo accipi hoste.

“etiamne circumsedebimur” inquit “in castris, ut fame potius per
 ignominiam quam ferro, si necesse est, per virtutem moriamur?” di
 bene verterent; facerent, quod se dignum quisque ducerent:

consulem M. Atilium vel solum, si nemo alius
 sequatur, iturum adversus hostes casurumque inter signa
 Samnitium potius, quam circumvallari castra Romana videat.

dicta consulis legati tribunique et omnes turmae equitum et
 centuriones primorum ordinum adprobavere.

tum pudore victus miles segniter arma capit, segniter e castris
 egreditur; longo agmine nec continenti maesti ac prope victi
 procedunt adversus hostem nec spe nec animo certiorem.

itaque simul conspecta sunt Romana signa, extemplo a primo
 Samnitium agmine ad novissimum fremitus perfertur, exire, id
 quod timuerint, ad inpediendum iter Romanos;

nullam inde ne fugae quidem patere viam; illo loco aut cadendum
 esse aut stratis hostibus per corpora eorum evadendum.

in medium sarcinas coniciunt; armati suis quisque ordinibus
 instruunt aciem.

iam exiguum inter duas acies erat spatium, et stabant
 expectantes, dum ab hostibus prius impetus, prius clamor
 inciperet. neutris animus est ad pugnandum,

diversique integri atque intacti abissent, ni cedenti instaturum
 alterum timuissent. sua sponte inter invitos tergiversantisque
 segnis pugna clamore incerto atque inpari coepit; nec vestigio
 quisquam movebatur.

tum consul Romanus, ut rem excitaret, equitum paucas turmas extra
 ordinem inmisit; quorum cum plerique delapsi ex equis essent et
 alii turbati, et a Samnitium acie ad opprimendos eos, qui
 ceciderant, et ad suos tuendos ab Romanis procursum est.

inde paulum inritata pugna est; sed aliquanto et inpigre magis et
 plures procurrerant Samnites, et turbatus eques sua ipse
 subsidia territis equis proculcavit.

hinc fuga coepta totam avertit aciem Romanam; iamque in terga
 fugientium Samnites pugnabant, cum consul equo praevectus ad
 portam castrorum ac statione equitum ibi opposita edictoque,

ut, quicumque ad vallum tenderet, sive ille Romanus sive Samnis
 esset, pro hoste haberetur, haec ipse minitans obstitit effuse
 tendentibus suis in castra.

“quo pergis” inquit, “miles? et hic arma et viros invenies nec
 vivo consule tuo nisi victor castra intrabis; proinde elige, cum
 cive an hoste pugnare malis.”

Haec 
 haec 
 dicente consule equites infestis cuspidibus
 circumfunduntur ac peditem in pugnam redire iubent. non virtus
 solum consulem sed fors etiam adiuvit, quod non institerunt
 Samnites spatiumque circumagendi signa vertendique aciem a
 castris in hostem fuit.

tur 
 tum 
 alii alios hortari, ut repeterent pugnam; centuriones
 ab signiferis rapta signa inferre et ostendere suis paucos et
 ordinibus inconpositis effuse venire hostes.

inter haec consul manus ad caelum attollens voce clara, ita ut
 exaudiretur, templum Iovi Statori vovet, si constitisset a fuga
 Romana acies redintegratoque proelio cecidisset vicissetque
 legiones Samnitium.

omnes undique adnisi ad restituendam pugnam, duces milites,
 peditum equitumque vis. numen etiam deorum respexisse nomen
 Romanum visum; adeo facile inclinata res repulsique a castris
 hostes, mox etiam redacti ad eum locum, in quo commissa pugna
 erat.

ibi obiacente sarcinarum cumulo, quas coniecerant in medium,
 haesere inpediti; deinde, ne diriperentur res, orbem armatorum
 sarcinis circumdant.

turn 
 tum 
 vero eos a fronte urgere pedites, ab tergo circumvecti
 equites; ita in medio caesi captique. captivorum numerus fuit
 septem milium octingentorum, qui omnes nudi sub iugum missi;

caesos rettulere ad quattuor milia octingentos. ne Romanis quidem
 laeta victoria fuit; recensente consule biduo acceptam cladem
 amissorum militum numerus relatus septem milium octingentorum. 
 Dum 
 dum 
 haec in Apulia gerebantur,

altero exercitu Samnites Interamnam, coloniam Romanam, quae ad viam Latinam est, occupare conati
 urbem non tenuerunt;

agros depopulati, cum praedam aliam inde mixtam hominum atque
 pecudum colonosque captos agerent, in victorem incidunt consulem
 ab Luceria redeuntem; nec praedam solum amittunt,
 sed ipsi longo atque inpedito agmine inconpositi caeduntur.

consul Interamnam edicto dominis ad res suas noscendas
 recipiendasque evocatis et exercitu ibi relicto comitiorum causa
 Romam est profectus.

cui de triumpho agenti negatus honos et ob amissa tot milia
 militum et quod captivos sine pactione sub iugum misisset.

consul alter Postumius, quia in Samnitibus materia belli deerat,
 in Etruriam transducto exercitu
 primum pervastaverat Volsiniensem agrum;

dein cum egressis ad tuendos fines 
 baud 
 haud 
 procul moenibus ipsorum depugnat; duo milia octingenti
 Etruscorum caesi;

ceteros propinquitas urbis tutata est. in Rusellanum agrum
 exercitus traductus; ibi non agri tantum vastati sed oppidum
 etiam expugnatum; capta amplius duo milia hominum, minus duo
 milia circa muros caesa.

pax tamen clarior maiorque, quam bellum in Etruria eo anno
 fuerat, parta est: tres validissimae urbes, Etruriae capita,
 Volsinii, Perusia, Arretium, pacem petiere;

et vestimentis militum frumentoque pacti cum consule, ut mitti
 Romam oratores liceret, indutias in quadraginta annos
 impetraverunt. multa praesens quingentum milium aeris in
 singulas civitates inposita.

ob hasce res gestas consul cum triumphum ab senatu moris magis
 causa quam spe inpetrandi petisset videretque alios,

quod tardius ab urbe exisset, alios, quod iniussu senatus ex
 Samnio in Etruriam transisset, partim suos inimicos, partim
 collegae amicos, ad solacium aequatae repulsae sibi quoque
 negare triumphum,

“non ita” inquit, “patres conscripti, vestrae maiestatis
 meminero, ut me consulem esse obliviscar. eodem iure imperil,
 quo bella gessi, bellis feliciter gestis, Samnio atque Etruria
 subactis, victoria et pace parta triumphabo.” ita senatum
 reliquit. inde inter tribunos plebis contentio orta;

pars intercessuros, ne novo exemplo triumpharet, aiebant, pars auxilio se adversus collegas triumphanti
 futuros.

iactata res ad populum est vocatusque eo consul cum M. Horatium
 L. Valerium consules, C. Marcium Rutilum nuper, patrem eius, qui
 tunc censor esset, non ex auctoritate senatus,

sed iussu populi triumphasse diceret, adiciebat se quoque laturum
 fuisse ad populum, ni sciret 
 mancupia 
 mancipia 
 nobilium tribunos plebis legem inpedituros; voluntatem
 sibi ac favorem consentientis populi pro omnibus iussis esse ac
 futura.

posteroque die auxilio tribunorum plebis trium adversus
 intercessionem septem tribunorum et consensum senatus celebrante
 populo diem triumphavit. 
 Et 
 et 
 huius anni parum constans memoria est.

Postumium auctor est Claudius, in Samnio captis aliquot urbibus,
 in Apulia fusum fugatumque, saucium ipsum cum paucis Luceriam
 conpulsum; ab Atilio in Etruria res gestas eumque
 triumphasse.

Fabius ambo consules in Samnio et ad Luceriam res gessisse
 scribit traductumque in Etruriam exercitum — sed ab utro
 consule, non adicit —

et ad Luceriam utrimque multos occisos inque ea pugna Iovis
 Statoris aedem votam, ut Romulus ante voverat; sed fanum tantum,
 id est locus templo effatus, fuerat.

ceterum hoc demum anno, ut aedem etiam fieri senatus iuberet, bis
 eiusdem voti damnata re publica, in religionem venit.

sequitur hunc annum et consul insignis, L. Papirius Cursor, qua
 paterna gloria, qua sua, et bellum ingens victoriaque, quantam
 de Samnitibus nemo ad eam diem praeter L. Papirium, patrem
 consulis, pepererat.

et forte eodem conatu apparatuque omni opulentia insignium
 armorum bellum adornaverant et deorum etiam adhibuerant opes,
 ritu quodam sacramenti vetusto velut initiatis militibus.
 dilectu per omne Samnium habito nova lege,

ut, qui iuniorum non convenisset ad imperatorum edictum quique
 iniussu abisset, eius caput Iovi
 sacraretur, exercitus omnis Aquiloniam est indictus.

ad quadraginta milia militur, quod roboris in
 Samnio erat, convenerunt.

ibi mediis fere castris locus est consaeptus cratibus pluteisque
 et linteis contectus, patens ducentos maxime pedes in omnis
 pariter partis.

ibi ex libro vetere linteo tecto sacrificatum, sacerdote Ovio
 Paccio quodam, homine magno natu, qui se id sacrum repetere
 adfirmabat ex vetusta Samnitium religione, qua quondam usi
 maiores eorum fuissent, cum adimendae Etruscis Capuae
 clandestinum cepissent consilium.

sacrificio perfecto per viatorem imperator acciri iubebat
 nobilissimum quemque genere factisque; singuli
 introducebantur.

erat cum alius apparatus sacri, qui perfundere religione animum
 posset, 
 tur 
 tum 
 in loco circa omni contecto arae in medio victimaeque
 circa caesae et circumstantes centuriones strictis gladiis.

admovebatur altaribus magis ut victima quam ut sacri particeps
 adigebaturque iure iurando, quae visa auditaque in eo loco
 essett,

non 
 enuntiaturum.. 
 enuntiaturum. 
 dein iurare cogebant diro quodam carmine in
 execrationem capitis familiaeque et stirpis conposito, nisi
 isset in proelium, quo imperatores duxissent, et si aut ipse ex
 acie fugisset aut, si quem fugientem vidisset, non extemplo
 occidisset.

id primo quidam abnuentes iuraturos se obtruncati circa altaria
 sunt, iacentes deinde inter stragem victimarum documento ceteris
 fuere, ne abnuerent.

primoribus Samnitium ea detestatione obstrictis decem nominati ab
 imperatore; eis dictum, ut vir virum legerent, donec sedecim
 milium numerum confecissent. ea legio linteata ab integumento
 consaepti, in quo sacrata nobilitas
 erat, appellata est; his arma insignia data et cristatae galeae,
 ut inter ceteros eminerent. paulo plus viginti milium alius
 exercitus fuit

nec corporum specie nec gloria belli nec apparatu linteatae
 legioni dispar. hic hominum numerus, quod roboris erat, ad Aquiloniam consedit.

consules profecti ab urbe, prior Sp. Carvilius, cui veteres
 legiones, quas M. Atilius, superioris anni consul,
 in agro Interamnati reliquerat, decretae erant.

cum eis in Samnium profectus, dum hostes operati superstitionibus
 concilia secreta agunt, Amiternum oppidum de Samnitibus vi
 cepit.

caesa ibi milia hominum duo ferme atque octingenti, capta
 quattuor milia ducenti septuaginta.

Papirius novo exercitu — ita enim decretum erat — scripto
 Duroniam urbem expugnavit. minus quam collega cepit hominum,
 plus aliquanto occidit; praeda opulenta utrobique est parta.
 inde pervagati Samnium consules,

maxime depopulato Atinate agro, Carvilius ad Cominium, Papirius
 ad Aquiloniam, ubi summa rei Samnitium erat, pervenit.

ibi aliquamdiu nec cessatum ab armis est neque naviter pugnatum;
 lacessendo quietos, resistentibus cedendo comminandoque magis
 quam inferendo pugnam dies absumebatur.

quodcumque inciperetur remittereturque, omnium rerum, etiam
 parvarum, eventus perferebatur in 
 [dies] 
 dies. 
 altera Romana castra, quae viginti milium spatio
 aberant, et absentis collegae consilia omnibus gerendis
 intererant rebus, intentiorque Carvilius, quo maiore discrimine
 res vertebatur, in Aquiloniam quam ad Cominium, quod obsidebat,
 erat. L. Papirius,

iam per omnia ad dimicandum satis paratus, nuntium ad collegam
 mittit sibi in animo esse postero die, si per auspicia liceret,
 confligere cum hoste;

opus esse et illum, quanta maxuma vi posset, Cominium oppugnare,
 ne quid laxamenti sit Samnitibus ad subsidia Aquiloniam
 mittenda.

diem ad proficiscendum nuntius habuit; nocte rediit, adprobare
 collegam consulta referens. Papirius nuntio misso extemplo
 contionem habuit;

multa de universo genere belli, multa de praesenti hostium
 apparatu, vana magis specie quam efficaci ad eventum,
 disseruit:

non enim cristas vulnera facere, et per picta atque aurata scuta
 transire Romanum pilum, et candore tunicarum fulgentem aciem,
 ubi res ferro geratur, cruentari.

auream 
 olii 
 olim 
 atque argentean Samnitium aciem a
 parente suo occidione occisam spoliaque ea honestiora victori
 hosti quam ipsis arma fuisse.

datum hoc forsan nomini familiaeque suae, ut adversus maximos
 conatus Samnitium opponerentur duces spoliaque ea referrent,
 quae insignia publicis etiam locis decorandis essent.

deos inmortales cum iratos adesse propter totiens petita foedera, totiens
 rupta, tur, si qua coniectura mentis divinae sit, nulli umquam
 exercitui fuisse infestiores,

quam qui nefando sacro mixta hominum pecudumque caede respersus,
 ancipiti deum irae devotus, hinc foederum cum Romanis ictorum
 testes deos,

hinc iuris iurandi adversus foedera suscepti execrationes
 horrens, invitus iuraverit, oderit sacramentum, uno tempore
 deos, cives, hostes metuat.

haec conperta perfugarum indiciis cum apud infensos iam sua
 sponte milites disseruisset, simul divinae humanaeque spei pleni
 clamore consentienti pugnam poscunt; paenitet in posterum diem
 dilatum certamen;

moram diei noctisque oderunt. tertia vigilia noctis, iam relatis
 litteris a collega, Papirius silentio surgit et pullarium in
 auspicium mittit.

nullum erat genus hominum in castris intactum cupiditate pugnae,
 summi infimique aeque intenti erant; dux militum, miles ducis
 ardorem spectabat.

is ardor omnium etiam ad eos, qui auspicio intererant, pervenit;
 nam cum pulli non pascerentur, pullarius auspicium mentiri ausus
 tripudium solistimum consuli nuntiavit.

consul laetus auspicium egregium esse et deis auctoribus rem
 gesturos pronuntiat signumque pugnae proponit.

exeunti iam forte in aciem nuntiat perfuga viginti cohortes
 Samnitium — quadringenariae ferme erant — Cominium profectas.
 quod ne ignoraret collega, extemplo nuntium mittit; ipse signa
 ocius proferri iubet; subsidia suis quaeque locis et praefectos
 subsidiis adtribuerat;

dextro cornu L. Volumnium, sinistro L. Scipionem, equitibus
 legatos alios, C. Caedicium et T. Trebonium, praefecit;

Sp. Nautium mulos detractis clitellis cum tribus cohortibus alariis in tumulum conspectum
 propere circumducere iubet atque inde inter ipsam dimicationem
 quanto maxime posset moto pulvere se ostendere. 
 Dum 
 dum 
 his intentus imperator erat,

altercatio inter pullarios orta de auspicio eius diei exauditaque
 ab equitibus Romanis, qui rem haud spernendam rati Sp. Papirio,
 fratris filio consulis, ambigi de auspicio renuntiaverunt.

iuvenis ante doctrinam deos spernentem natus rem inquisitam, ne
 quid inconpertum deferret, ad consulem detulit.

cui ille: “tu quidem macte virtute diligentiaque esto! ceterum
 qui auspicio adest, si quid falsi nuntiat, in semet ipsum
 religionem recipit; mihi quidem tripudium nuntiatum, populo
 Romano exercituique egregium auspicium, est.”

centurionibus deinde imperavit, uti pullarios inter prima signa
 constituerent. promovent et Samnites signa; insequitur acies
 ornata armataque, ut hostibus quoque magnificum spectaculum
 esset.

priusquam clamor tolleretur concurrereturque, emisso temere 
 pilot 
 pilo 
 ictus pullarius ante signa cecidit. quod ubi consuli
 nuntiatum est, “di in proelio sunt” inquit;

“habet poenam noxium caput.” ante consulem haec dicentem corvus
 voce clara occinuit; quo laetus augurio consul, adfirmans
 numquam humanis rebus magis praesentes interfuisse deos, signa
 canere et clamorem tolli iussit.

proelium commissum atrox, ceterum longe disparibus animis:
 Romanos ira, spes, ardor certaminis avidos hostium sanguinis in
 proelium rapit; Samnitium magnam partem necessitas ac religio
 invitos magis. resistere quam inferre pugnam cogit.

nec sustinuissent primum clamorem atque impetum Romanorum, per
 aliquot iam annos vinci adsueti, ni potentior alius metus
 insidens pectoribus a fuga retineret.

quippe in oculis erat omnis ille occulti apparatus sacri et
 armati sacerdotes et promiscua hominum pecudumque sttruos et respersae fando nefandoque sanguine arae et
 dira execratio ac furiale carmen detestandae familiae stirpique
 conpositum: iis vinculis fugae obstricti stabant, civem magis
 quam hostem timentes.

instare Romanus a cornu utroque, a media acie, et caedere deorum
 hominumque attonitos metu; repugnatur segniter, ut ab iis, quos
 timor moraretur a fuga.

iam prope ad signa caedes pervenerat, cum ex transverse pulvis
 velut ingentis agminis incessu motus apparuit; Sp. Nautius —
 Octavium Maecium quidam eum tradunt — cum auxiliaribus cohortibus erat;

pulverem maiorem quam pro numero excitabant; insidentes mulis
 calones frondosos ramos per terram trahebant. arma signaque per
 turbidam lucem in primo apparebant; post altior densiorque
 pulvis equitum speciem cogentium agmen dabat

fefellitque non Samnites modo sed etiam Romanos; et consul
 adfirmavit errorem clamitans inter prima signa, ita ut vox etiam
 ad hostis accideret, captum Cominium, victorem collegam adesse:
 adniterentur vincere, priusquam gloria alterius exercitus
 fieret.

haec insidens equo; inde tribunis centurionibusque imperat, ut
 viam equitibus patefaciant; ipse Trebonio Caedicioque
 praedixerat, ut, ubi se cuspidem erectam quatientem vidissent,
 quanta maxima vi possent, concitarent equites in hostem.

ad nutum omnia, ut ex ante praeparato, fiunt: panduntur inter
 ordines viae, provolat eques 
 alque 
 atque 
 infestis cuspidibus in medium agmen hostium ruit
 perrumpitque ordines, quacumque impetum dedit. instant Volumnius
 et Scipio et perculsos sternunt.

tum iam deorum hominumque victa vis: funduntur linteatae
 cohortes, pariter iurati iniuratique fugiunt nec quemquam
 praeter hostes metuunt.

peditum agmen, quod superfuit pugnae, in castra aut Aquiloniam
 conpulsum est; nobilitas equitesque Bovianum perfugerunt.
 equitem eques sequitur, peditem pedes; diversa cornua dextrum ad
 castra Samnitium, laevum ad urbem tendit.

prior aliquanto Volumnius castra cepit; ad urbem
 Scipioni maiore resistitur vi, non quia plus animi victis est,
 sed melius muri quam vallum armatos arcent:

inde lapidibus propulsant hostem. Scipio, nisi in primo pavore,
 priusquam colligerentur animi, transacta res esset, lentiorem
 fore munitae urbis oppugnationem ratus, interrogat milites,
 satin aequo animo paterentur ab altero cornu castra capta esse,
 se victores pelli a portis urbis.

reclamantibus universis primus ipse scuto super caput elato
 pergit ad portam; secuti alii testudine facta in urbem
 perrumpunt deturbatisque Samnitibus quae circa portam erant muri
 occupavere; penetrare in interiora urbis, quia pauci admodum
 erant, non audent.

haec primo ignorare consul et intentus recipiendo exercitui esse;
 iam enim praeceps in occasum sol erat et adpetens nox periculosa
 et suspecta omnia etiam victoribus faciebat.

progressus longius ab dextra capta castra videt, ab laeva 
 clanmorem 
 clamorem 
 in urbe mixtum pugnantium ac paventium fremitu esse:
 et 
 tur 
 tum 
 forte certamen ad portam erat.

advectus deinde equo propius, ut suos in muris videt nec iam
 integri quicquam esse, quoniam temeritate paucorum magnae. rei
 parta occasio esset, acciri quas receperat copias signaque in
 urbem inferri iussit.

ingressi proxima, ea parte, quia nox adpropinquabat, quievere.
 nocte oppidum ab hostibus desertum est.

Caesa 
 caesa 
 illo die ad Aquiloniam Samnitium milia viginti
 trecenti quadraginta, capta tria milia octingenti septuaginta,
 signa militaria nonaginta septem.

ceterum illud memoriae traditur, non ferme alium ducem laetiorem
 in acie visum seu suopte ingenio seu fiducia bene gerundae
 rei.

ab eodem robore animi neque controverso auspicio revocari a
 proelio potuit et in ipso discrimine, quo templa deis
 inmortalibus voveri mos erat, voverat Iovi Victori, si legiones
 hostium fudisset, pocillum mulsi, priusquam temetum biberet,
 sese facturum. id 
 votur 
 uotum 
 discordi fuit, et auspicia in bonum verterunt.

eadem fortuna ab altero consule ad Cominium gesta res. prima luce
 ad moenia omnibus copiis admotis corona cinxit urbem subsidiaque
 firma, ne qua eruptio fieret, portis opposuit.

iam signum dantem eum nuntius a collega trepidus de viginti
 cohortium adventu et ab impetu moratus est et partem copiarum
 revocare instructam intentamque ad oppugnandum coegit.

D. Brutum Scaevam legatum cum legione prima et decem cohortibus
 alariis equitatuque ire adversus subsidium hostium iussit:

quocumque in loco fuisset obvius, obsisteret ac moraretur
 manumque, si forte ita res posceret, conferret, modo ne ad
 Cominium eae copiae admoveri possent.

ipse scalas ferri ad muros ab omni parte urbis iussit ac
 testudine ad portas successit; simul et refringebantur portae et
 vis undique in muros fiebat. Samnites sicut, antequam in muris
 viderent armatos, satis animi habuerunt ad prohibendos urbis
 aditu hostes,

ita, postquam iam non ex intervallo nec missilibus, sed cominus
 gerebatur res et qui aegre successerant ex 
 piano 
 plano 
 in muros, loco, quem magis timuerant, victo facile in
 hostem inparem ex aequo pugnabant,

relictis turribus murisque in forum omnes conpulsi paulisper inde
 temptaverunt extremam pugnae fortunam;

deinde abiectis armis ad undecim milia hominum et quadringenti in
 fidem consulis venerunt; caesa ad quattuor milia octingenti
 octoginta. sic ad Cominium, sic ad Aquiloniam gesta res;

in medio inter duas urbes spatio, ubi tertia expectata erat
 pugna, hostes non inventi. septem milia passuum cum abessent a
 Cominio, revocati ab suis neutri proelio occurrerunt.

primis ferme tenebris, cum in conspectu iam castra, iam
 Aquiloniam habuissent, clamor eos utrimque par accidens
 sustinuit;

deinde regione castrorum, quae incensa ab Romanis erant, flamma
 late fusa certioris cladis indicio progredi longius
 prohibuit.

eo ipso loco temere sub armis strati passim inquietum omne tempus
 noctis expectando timendoque lucem egere.

prima luce incerti, quam in partem intenderent iter, repente in
 fugam consternantur conspectis equitibus, qui egressos nocte ab
 oppido Samnites persecuti viderant multitudinem non vallo, non
 stationibus firmatam.

conspecta et ex muris Aquiloniae ea 
 multitude 
 multitudo 
 erat, iamque etiam legionariae cohortes sequebantur.
 ceterum nec pedes fugientes persequi potuit, et ab equite
 novissimi agminis ducenti ferme et octoginta interfecti;

arma multa pavidi ac signa militaria duodeviginti reliquere; alio
 agmine incolumi, ut ex tanta trepidatione, Bovianum perventum
 est.

laetitiam utriusque exercitus Romani auxit et ab altera parte
 feliciter gesta res. uterque ex alterius sententia consul captum
 oppidum diripiendum militi dedit, exhaustis deinde tectis ignem
 iniecit; eodemque die Aquilonia

et Cominium deflagravere et consules cum gratulatione mutua
 legionum suaque castra coniunxere.

in conspectu duorum exercituum et Carvilius suos pro cuiusque
 merito laudavit donavitque, et Papirius, apud quem multiplex in
 acie, circa castra, circa urbem fuerat certamen, Sp. Nautium,
 Sp. Papirium, fratris filium, et quattuor centuriones
 manipulumque hastatorum armillis aureisque coronis donavit:

Nautium propter expeditionem, qua magni agminis modo terruerat
 hostes, iuvenem Papirium propter navatam cum equitatu et in
 proelio operam et nocte, qua fugam infestam Samnitibus ab
 Aquilonia clam egressis fecit,

centuriones militesque, quia primi portam murumque Aquiloniae
 ceperant, equites omnes ob insignem multis locis operam
 corniculis armillisque argenteis donat. 
 Consilium 
 consilium 
 inde habitum.

cum iam tempus esset deducendi de Samnio exercitus aut utriusque
 aut certe alterius,

optimum visum, quo magis fractae res Samnitium essent, eo
 pertinacius et infestius agere cetera et persequi, ut perdomitum
 Samnium insequentibus consulibus tradi posset:

quando iam nullus esset hostium exercitus, qui
 signis conlatis dimicaturus videretur, unum superesse belli
 genus, urbium oppugnationes, quarum per excidia militem
 locupletare praeda et hostem pro aris ac focis dimicantem
 conficere possent.

itaque litteris missis ad senatum populumque Romanum de rebus ab
 se gestis diversi Papirius ad Saepinum, Carvilius ad Veliam
 oppugnandam legiones ducunt.

litterae consulum ingenti laetitia et in curia et in contione
 auditae, et quadridui supplicatione publicum gaudium privatis
 studiis celebratum est.

nec populo Romano magna solum sed peropportuna etiam ea victoria
 fuit, quia per idem forte tempus rebellasse Etruscos adlatum
 est.

subibat cogitatio animum, quonam modo tolerabilis futura Etruria
 fuisset, si quid in Samnio adversi evenisset, quae coniuratione
 Samnitium erecta, quoniam ambo consules omnisque Romana vis
 aversa in Samnium esset, occupationem populi Romani pro
 occasione rebellandi habuisset.

legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae,
 querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis, quod
 desciscere a populo Romano nollent,

obtestabanturque patres conscriptos, ut se a vi atque iniuria
 communium hostium tutarentur. responsum legatis curae senatui
 futurum, ne socios fidei suae paeniteret; Etruscorum prope diem
 eandem fortunam quam Samnitium fore.

segnius tamen, quod ad Etruriam adtinebat, acta res esset, ni
 Faliscos quoque, qui per multos annos in amicitia fuerant,
 adlatum foret arma Etruscis iunxisse. huius propinquitas populi
 acuit curam patribus,

ut fetiales mittendos ad res repetendas censerent. quibus non
 redditis ex auctoritate patrum iussu populi bellum Faliscis
 indictum est iussique consules sortiri, uter ex Samnio in
 Etruriam cum exercitu transiret.

iam Carvilius Veliam et Palumbinum et 
 HEerculaneum 
 Herculaneum 
 ex Samnitibus ceperat,

Veliam intra paucos dies, Palumbinum eodem, quo ad
 muros accessit.

ad Herculaneum etiam signis conlatis ancipiti proelio et cum
 maiore sua quam hostium iactura dimicavit; castris deinde
 positis moenibus hostem inclusit;

oppugnatum oppidum captumque. in his tribus urbibus capta aut
 caesa ad decem milia hominum, ita ut parvo admodum plures
 caperentur. sortientibus provincias consulibus Etruria Carvilio
 evenit secundum vota militum, qui vim frigoris iam in Samnio non
 patiebantur. Papirio ad Saepinum maior vis hostium restitit.

saepe in acie, saepe in agmine, saepe circa ipsam urbem adversus
 eruptiones hostium pugnatum. nec obsidio, sed bellum ex aequo
 erat; non enim muris magis se Samnites quam armis ac viris
 moenia tutabantur.

tandem pugnando in obsidionem iustam coegit hostes obsidendoque
 vi atque operibus urbem expugnavit. itaque ab ira plus caedis
 editum capta urbe:

septem milia quadringenti caesi, capta minus tria milia hominum.
 praeda, quae plurima fuit congestis Samnitium rebus in urbes
 paucas, militi concessa est.

Nives iam omnia oppleverant nec durari extra tecta poterat;

itaque consul exercitum de Samnio deduxit. venienti Romam
 triumphus omnium consensu est delatus. triumphavit in magistratu
 insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho.

pedites equitesque insignes donis transiere ac transvecti sunt;
 multae civicae coronae vallaresque ac murales conspectae;

inspectata spolia Samnitium et decore ac pulchritudine paternis
 spoliis, quae nota frequenti publicorum ornatu locorum erant,
 conparabantur;

nobiles aliquot captivi, clari suis patrumque factis, ducti;
 aeris gravis travecta viciens centum milia et quingenta triginta
 tria milia — id aes redactum ex captivis dicebatur — , argenti,
 quod captum ex urbibus erat, pondo mille octingenta triginta.
 omne aes argentumque in aerarium conditum, militibus nihil datum
 ex praeda est.

auctaque ea invidia est ad plebem, quod tributum 
 etiam in stipendium militum conlatum est, cum, si spreta gloria
 fuisset captivae pecuniae in aerarium inlatae, et militi donum
 dari ex praeda et stipendium militare praestari potuisset.

aedem Quirini dedicavit. quam in ipsa dimicatione votam apud
 neminem veterem auctorem invenio 
 (neque 
 neque 
 hercule tam exiguo tempore perficere potuisset);

ab dictatore patre votam filius consul dedicavit exornavitque
 hostium spoliis; quorum tanta multitudo fuit, ut non templum
 tantum forumque iis ornaretur, sed sociis etiam coloniisque
 finitumis ad templorum locorumque publicorum ornatum
 dividerentur.

ab triumpho exercitum in agrum Vescinum, quia regio ea infesta ab
 Samnitibus erat, hibernatum duxit.

inter haec Carvilius consul in Etruria Troilum primum oppugnare
 adortus quadringentos septuaginta ditissimos,

pecunia grandi pactos, ut abire inde liceret, dimisit, ceteram
 multitudinem oppidumque ipsum vi cepit. inde quinque castella
 locis sita munitis expugnavit. caesa ibi hostium duo milia
 quadringenti, minus duo milia capta.

et Faliscis pacem petentibus annuas indutias dedit, pactus centum
 milia gravis aeris et stipendium eius anni militibus.

his rebus actis ad triumphum decessit, ut minus clarum de
 Samnitibus, quam collegae triumphus fuerat, ita cumulo Etrusci
 belli aequatum.

aeris gravis tulit in aerarium trecenta octoginta milia; reliquo
 aere aedem Fortis Fortunae de manubiis faciendam locavit prope
 aedem eius deae ab rege Servio Tullio dedicatam,

et militibus ex praeda centenos binos asses et alterum tantum
 centurionibus atque equitibus, malignitate collegae gratius
 accipientibus munus, divisit.

favor consulis tutatus ad populum est L. Postumium, legatum eius,
 qui, dicta die a M. Scantio tribuno plebis, fugerat in
 legatione, ut fama ferebat, populi iudicium; iactarique magis
 quam peragi accusatio eius poterat.

exacto iam anno novi tribuni plebis magistratum inierant, iisque
 ipsis, quia vitio creati erant, quinque post dies
 alii suffecti. —

lustrum conditum eo anno est a P. Cornelio Arvina, C. Marcio
 Rutilo censoribus; censa capitum milia ducenta sexaginta duo
 trecenta viginti unum.

censores vicesimi sexti a primis censoribus, lustrum
 undevicesimum fuit. — eodem anno coronati primum ob res bello
 bene gestas ludos Romanos spectarunt palmaeque tum primum 
 translate 
 translato 
 e Graecia more victoribus datae. —

eodem anno ab aedilibus curulibus, qui eos ludos fecerunt,
 damnatis aliquot pecuariis via a Martis silice ad Bovillas
 perstrata est. 
 Comitia 
 comitia 
 consularia L. Papirius habuit;

creavit consules Q. Fabium Maximi f. Gurgitem et D. Iunium Brutum
 Scaevam; ipse Papirius praetor factus.

Multis 
 multis 
 rebus laetus annus vix ad solacium unius mali,
 pestilentiae urentis simul urbem atque agros, suffecit;
 portentoque iam similis clades erat, et libri aditi, quinam
 finis aut quod remedium eius mali ab diis daretur.

inventum in libris Aesculapium ab Epidauro Romam arcessendum.
 neque eo anno, quia bello occupati consules erant, quicquam de
 ea re actum, praeterquam quod unum diem Aesculapio supplicatio
 habita est.

in parte operis mei licet mihi praefari, quod in principio summae
									totius professi plerique sunt rerum scriptores, bellum maxime
									omnium memorabile, quae umquam gesta sint, me scripturum, quod
									Hannibale duce 
										 Uarthagmienses 
										 Carthaginienses 
									 cum populo 
										 nomano 
										 Romano 
									 gessere.

nam neque validiores opibus ullae inter se civitates gentesque
									contulerunt arma neque his ipsis tantum umquam virium aut
									roboris fuit, et haud ignotas belli artes inter sese sed
									expertas primo Punico conferebant bello, et adeo
									varia fortuna belli ancepsque Mars fuit, ut propius periculum
									fuerint, qui vicerunt.

odiis etiam prope maioribus certarunt quam viribus, Romanis
									indignantibus, quod victoribus victi ultro inferrent arma,
									Poenis, quod superbe avareque crederent imperitatum victis
									esse.

fama est etiam, Hannibalem annorum ferme novem pueriliter
									blandientem patri Hamilcari, ut duceretur in Hispaniam, cum
									perfecto Africo bello exercitum eo traiecturus sacrificaret,
									altaribus admotum tactis sacris iure iurando adactum, se cum
									primum posset hostem fore populo Romano.

angebant ingentis spiritus virum Sicilia Sardiniaque amissae: nam
									et Siciliam nimis celeri desperatione rerum concessam et
									Sardiniam inter motum Africae fraude Romanorum stipendio etiam i
									insuper inposito interceptam.

his anxius curis ita se Africo bello, quod fuit sub recentem
									Romanam pacem, per quinque annos, ita deinde novem annis in
									Hispania augendo Punico imperio gessit,

ut appareret, maius eum, quam quod gereret, agitare in animo
									bellum et, si diutius vixisset, Hamilcare duce Poenos arma
									Italiae inlaturos fuisse, quae Hannibalis ductu intulerunt. mors
									Hamilcaris peropportuna

et pueritia Hannibalis distulerunt bellum. medius Hasdrubal inter
									patrem ac filium octo ferme annos imperium obtinuit, flore
									aetatis, uti ferunt, primo Hamilcari conciliatus,

gener inde ob aliam indolem profecto animi adscitus et, quia
									gener erat, factionis Barcinae opibus, quae apud milites
									plebemque plus quam modicae erant, 
										 baud 
										 haud 
									 sane voluntate principum in imperio positus.

is plura consilio quam vi gerens hospitiis magis regulorum
									conciliandisque per amicitiam principum novis gentibus quam
									bello aut armis rem Carthaginiensem auxit. ceterum nihilo ei pax
									tutior fuit:

barbarus eum quidam palam ob iram interfecti ab eo domini
									obtruncavit, conprensusque ab circumstantibus 
										 baud 
										 haud 
									 alio, quam si evasisset, vultu, tormentis quoque cum
									laceraretur, eo fuit habitu oris, ut superante laetitia dolores
									ridentis etiam speciem praebuerit.

cum hoc Hasdrubale, quia mirae artis in sollicitandis gentibus
									imperioque suo iungendis fuerat, foedus renovaverat populus
									Romanus, ut finis utriusque imperii esset 
										 arnis 
										 amnis 
									 Hiberus Saguntinisque mediis inter imperia duorum
									populorum libertas servaretur.

in Hasdrubalis locum 
										 baud 
										 haud 
									 dubia res fuit quin * praerogativa militaris, qua *
									extemplo iuvenis Hannibal in praetorium delatus imperatorque
									ingenti omnium clamore atque adsensu appellatus erat, favor
									plebis sequebatur.

hunc vixdum puberem Hasdrubal litteris ad se accersierat, actaque
									res etiam in senatu fuerat. Barcinis nitentibus, ut adsuesceret
									militiae Hannibal atque in paternas succederet opes,

Hanno alterius factionis princeps “ 
										 Et 
										 et 
									 aequum postulare videtur” inquit “Hasdrubal,

et ego tamen non censeo, quod petit, tribuendum.” cum admiratione
									tam ancipitis sententiae in se omnis convertisset, “ 
										 Florem 
										 florem 
									 aetatis” inquit “Hasdrubal, quem ipse patri Hannibalis
									fruendum praebuit, iusto iure eum a filio repeti censet; nos
									tamen minime decet iuventutem nostram pro militari rudimento
									adsuefacere libidini praetorum.

an hoc timemus, ne Hamilcaris filius nimis sero imperia inmodica
									et regni paterni speciem videat, et, cuius regis genero
									hereditarii sint relicti exercitus nostri, eius filio parum
									mature serviamus?

ego istum iuvenem domi tenendum sub legibus, sub magistratibus,
									docendum vivere aequo iure cum ceteris censeo, ne quandoque
									parvus hic ignis incendium ingens exsuscitet.”

pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut
									plerumque fit, maior pars meliorem vicit. missus Hannibal in
									Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se
									convertit:

Hamilcarem iuvenem redditum sibi veteres milites credere, eundem
									vigorem in vultu vimque in oculis habitum oris lineamentaque
									intueri. dein brevi effecit, ut pater in se minimum momentum ad
									favorem conciliandum esset. numquam ingenium idem ad
									res diversissimas,

parendum atque imperandum, habilius fuit. itaque 
										 baud 
										 haud 
									 facile discerneres, utrum imperatori an exercitui
									carior esset:

neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle, ubi quid
									fortiter ac strenue agendum esset, neque milites alio duce plus
									confidere aut audere.

plurimum audaciae ad pericula capessenda plurimum consilii inter
									ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus fatigari aut animus
									vinci poterat.

caloris ac frigoris patientia par; cibi potionisque desiderio
									naturali, non voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec
									die nec nocte discriminata tempora:

id, quod gerendis rebus superesset, quieti datum; ea neque molli
									strato neque silentio accersita; multi saepe militari sagulo
									opertum humi iacentem inter custodias stationesque militum
									conspexerunt.

vestitus nihil inter aequales excellens; arma atque equi
									conspiciebantur. equitum peditumque idem longe primus erat;
									princeps in proelium ibat, ultimus conserto proelio
									excedebat.

has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant: inhumana
									crudelitas, perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti,
									nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio.

cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub Hasdrubale
									imperatore meruit nulla re, quae agenda videndaque magno futuro
									duci esset, praetermissa.

ceterum ex quo die dux est declaratus, velut Italia ei provincia
									decreta bellumque Romanum mandatum esset,

nihil prolatandum ratus, ne se quoque, ut patrem Hamilcarem,
									deinde Hasdrubalem, cunctantem casus aliquis opprimeret,
									Saguntinis inferre bellum statuit.

quibus oppugnandis quia 
										 baud 
										 haud 
									 dubie Romana arma movebantur, in Olcadum prius fines —
									ultra Hiberum ea gens in parte magis quam in dicione
									Carthaginiensium erat — induxit exercitum, ut non petisse
									Saguntinos, sed rerum serie finitimis domitis gentibus
									iungendoque tractus ad id 
										 bellun 
										 bellum 
									 videri posset.

Cartalam urbem opulentam, caput gentis eius, expugnat diripitque;
										 quo metu perculsae minores civitates stipendio
									inposito imperium accepere. victor exercitus opulentusque praeda
									Carthaginem Novam in hiberna est deductus.

ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide
									exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere
									primo in Vaccaeos promotum bellum. Hermandica et Arbocala, eorum
									urbes, vi captae.

Arbocala et virtute et multitudine oppidanorum diu defensa.

ab Hermandica profugi exulibus Olcadum, priore aestate domitae
									gentis,

cum se iunxissent, concitant Carpetanos, adortique Hannibalem
									regressum ex Vaccaeis haud procul Tago flumine agmen grave
									praeda turbavere.

Hannibal proelio abstinuit, castrisque super ripam positis, cum
									prima quies silentiumque ab hostibus fuit, amnem vado traiecit
									valloque ita producto, ut locum ad transgrediendum hostes
									haberent, invadere eos transeuntes statuit.

equitibus praecepit, ut, cum ingressos aquam viderent,
									adorirentur inpeditum agmen; in ripa elephantos — quadraginta
									autem erant — disponit.

Carpetanorum cum adpendicibus Olcadum Vaccaeorumque centum milia
									fuere, invicta acies, si aequo dimicaretur campo.

itaque et ingenio feroces et multitudine freti et, quod metu
									cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati, quod
									interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio,
									qua cuique proximum est, in amnem ruunt.

at ex parte altera ripae vis ingens equitum in flumen
									inmissa,

medioque alveo haudquaquam pari certamine concursum, quippe ubi
									pedes instabilis ac vix vado fidens vel ab inermi equite equo
									temere acto perverti posset, eques corpore armisque liber, equo
									vel per medios gurgites stabili, comminus eminusque rem
									gereret.

pars magna flumine absumpta; quidam verticoso amni delati in
									hostis ab elephantis obtriti sunt.

postremi, quibus regressus in suam ripam tutior fuit, ex varia
									trepidatione cum in unum colligerentur, priusquam a tanto pavore
									reciperent animos, Hannibal agmine quadrato amnem ingressus
									fugam ex ripa fecit vastatisque agris intra paucos
									dies Carpetanos quoque in deditionem accepit.

et iam omnia trans Hiberum praeter Saguntinos Carthaginiensium
									erant.

cum Saguntinis bellum nondum erat, ceterum iam belli causa
									certamina cum finitimis serebantur, maxume Turdetanis.

quibus cum adesset idem, qui litis erat sator, nec certamen
									iuris, sed vim quaeri appareret, legati a Saguntinis Romam missi
									auxilium ad bellum iam haud dubie imminens orantes.

consules 
										 tune 
										 tunc 
									 Romae erant P. Cornelius Scipio et Ti. Sempronius
									Longus. qui cum legatis in senatum introductis de re publica
									rettulissent, placuissetque mitti legatos in Hispaniam ad res
									sociorum inspiciendas,

quibus si videretur digna causa, et Hannibali denuntiarent, ut ab
									Saguntinis, sociis populi Romani, abstineret, et Carthaginem in
									Africam traicerent ac sociorum populi Romani querimonias
									deferrent,

- hac legatione decreta necdum missa, omnium spe celerius
									Saguntum oppugnari allatum est. 
										 tune 
										 tunc 
									 relata de integro res ad senatum;

et alii provincias consulibus Hispaniam atque Africam decernentes
									terra marique rem gerendam censebant, alii totum in Hispaniam
									Hannibalemque intendebant bellum;

erant, qui non temere movendam rem tantam expectandosque ex
									Hispania legatos censerent.

haec sententia, quae i tutissima
									videbatur, vicit, legatique eo maturius missi P. Valerius
									Flaccus et Q. Baebius Tamphilus Saguntum ad Hannibalem atque
									inde Carthaginem, si non absisteretur bello, ad ducem ipsum in
									poenam foederis rupti deposcendum.

dum ea Romani parant consultantque, iam Saguntum summa vi
									oppugnabatur.

civitas ea longe opulentissima ultra Hiberum fuit, sita passus
									mille ferme a maria. oriundi a Zacyntho insula dicuntur,
									mixtique etiam ab Ardea Rutulorum quidam generis;

ceterum in tantas brevi creverant opes seu maritimis seu
									terrestribus fructibus seu multitudinis incremento seu
									disciplinae sanctitate, qua fidem socialem usque ad perniciem
										 suam coluerunt.

Hannibal infesto exercitu ingressus finis pervastatis passim
									agris urbem tripertito adgreditur.

angulus muri erat in planiorem patentioremque quam cetera circa
									vallem vergens. adversus eum vineas agere instituit, per quas
									aries moenibus admoveri posset.

sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fruit, ita
									haudquaquam prospere, postquam ad effectum operis ventum est,
									coeptis succedebat.

et turris ingens imuinebat, et murus, ut in suspecto loco, supra
									ceterae 
										 niodum 
										 modum 
									 altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta, ubi
									plurimum periculi ac timoris ostendebatur, ibi vi maiore
									obsistebant.

ac primo missilibus submovere hostem nec quicquam satis tutum
									munientibus pati; deinde iam non pro moenibus modo atque turri
									tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque
									hostium animus erat;

quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini
									cadebant quam Poeni.

ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur
									tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio
									fuit, ut non multum abesset, quin opera ac vineae
									desererentur.

obsidio deinde per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, dum
									vulnus ducis curaretur. per quod tempus ut quies certaminum
									erat, ita ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum.

itaque acrius de integro coortum est bellum, pluribusque
									partibus, vix accipientibus quibusdam opera locis, vineae
									coeptae agi admoverique aries.

abundabat multitudine hominum Poenus; ad centum quinquaginta
									milia habuisse in armis satis creditur;

oppidani ad omnia tuenda atque obeunda, multifariam distineri
									coepti, non sufficiebant.

itaque iam feriebantur arietibus muri quassataeque multae partes
									erant; una continentibus ruinis nudaverat urbem: tres deinceps
									turres quantumque inter eas muri erat cum fragore ingenti
									prociderant.

captum oppidum ea ruina crediderant Poeni, qua, velut si pariter
									utrosque murus texisset, ita utrimque in pugnam procursum est.

nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus
									urbium per occasionem partis alterius conseri solent, sed iustae
									acies velut patenti campo inter ruinas muri tectaque urbis
									modico distantia intervallo constiterant.

hinc spes, hinc desperatio animos inritat, Poeno cepisse iam se
									urbem, si paulum adnitatur, credente, Saguntinis pro nudata
									moenibus patria corpora opponentibus nec ullo pedem referente,
									ne in relictum a se locum hostem inmitteret.

itaque quo acrius et confertim magis utrimque pugnabant, eo
									plures vulnerabantur nullo inter arma corporaque vano
									intercidente telo.

phalarica erat Saguntinis missile telum hastili abiegno et cetera
									tereti praeterquam ad extremum, unde ferrum extabat; id, sicut
									in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice;

ferrum autem tres longum habebat pedes, ut cum armis transfigere
									corpus posset. sed id maxime, etiam si haesisset in scuto nec
									penetrasset in corpus,

pavorem faciebat, quod, cum medium accensum mitteretur
									conceptumque ipso motu multo maiorem ignem ferret, arma omitti
									cogebat nudumque militem ad insequentes ictus praebebat.

cum diu anceps fuisset certamen, et Saguntinis, quia praeter spem
									resisterent, crevissent animi, Poenus, quia non vicisset,

pro victo esset, clamorem repente oppidani tollunt hostemque in
									ruinas muri expellunt, inde inpeditum trepidantemque exturbant,
									postremo fusum fugatumque in castra redigunt. interim ab Roma
									legatos venisse nuntiatum est;

quibus obviam ad mare missi ab Hannibale, qui dicerent nec tuto
									eos adituros inter tot tam effrenatarum gentium arma, nec
									Hannibali in tanto discrimine rerum operae esse legationes
									audire.

apparebat non admissos protinus Carthaginem ituros. litteras
									igitur nuntiosque ad principes factionis Barcinae praemittit, ut
									praepararent suorum animos, ne quid pars altera gratificari
									populo Romano posset.

itaque, praeterquam quod admissi auditique sunt, ea quoque vana
									atque irrita legatio 
										 tuit. 
										 fuit.

Hanno unus adversus senatum causam foederis magno silentio
									propter auctoritatem suam,

non cum adsensu audientium egit, per deos
									foederum arbitros ac testis senatum obtestans, ne Romanum cum
									Saguntino suscitarent bellum; monuisse, praedixisse se, ne
									Hamilcaris progeniem ad exercitum mitterent; non manes, non
									stirpem eius conquiescere viri, nec umquam, donec sanguinis
									nominisque Barcini quisquam supersit, quietura Romana foedera.

“iuvenem 
										 fiagrantem 
										 flagrantem 
									 cupidine regni viamque unam ad id cernentem, si ex
									bellis bella serendo succinctus armis legionibusque vivat, velut
									materiam igni praebentes ad exercitus misistis. aluistis ergo
									hoc incendium, quo nunc ardetis.

Sagunturm vestri circumsedent exercitus, unde arcentur foedere;
									mox Carthaginem circumsedebunt Romanae legiones ducibus isdem
									diis, per quos priore bello rupta foedera sunt ulti.

utrum hostem an vos an fortunam utriusque populi ignoratis?
									legatos ab sociis et pro sociis venientes bonus imperator vester
									in castra non admisit, ius gentium sustulit; hi tamen, unde ne
									hostium quidem legati arcentur, pulsi ad vos venerunt; res ex
									foedere repetunt; publica fraus absit, auctorem culpae et reum
									criminis deposcunt.

quo lenius agunt, segnius incipiunt, eo, cum coeperint, vereor ne
									perseverantius saeviant. 
										 Aegatis 
										 Aegates 
									 insulas Erycemque ante oculos proponite, quae terra
									marique per quattuor et viginti annos passi sitis.

nec puer hic dux erat, sed pater ipse Hamilcar, Mars alter, ut
									isti volunt. sed Tarento, id est Italia, non abstinueramus ex
									foedere, sicut nunc Sagunto non abstinemus.

vicerunt ergo dii homines, et id de quo verbis ambigebatur, uter
									populus foedus rupisset, eventus belli velut aequus iudex, unde
									ius stabat, ei victoriam dedit.

Carthagini nunc Hannibal vineas turresque admovet, Carthaginis
									moenia quatit ariete: Sagunti ruinae — falsus utinam vates sim —
									nostris capitibus incident, susceptumque cum Saguntinis bellum
									habendum cum Romanis est.

dedemus ergo Hannibalem? dicet aliquis. scio meam
									levem esse in eo auctoritatem propter paternas inimicitias; sed
									et Hamilcarem eo perisse laetatus sum, quod, si ille viveret,
									bellum iam haberemus cum Romanis, et hunc iuvenem tamquam furiam
									facemque huius belli odi ac detestor;

nec dedendum solum ad piaculum rupti foederis, sed, si nemo
									deposceret, devehendum in ultimas maris terrarumque oras,
									ablegandum eo, unde nec ad nos nomen famaque eius accidere neque
									ille sollicitare quietae civitatis statum posset.

ego ita censeo, legatos extemplo Romam mittendos, qui senatui
									satisfaciant, alios, qui Hannibali nuntient, ut exercitum ab
									Sagunto abducat, ipsumque Hannibalem ex foedere Romanis dedant;
									tertiam legationem ad res Saguntinis reddendas decerno.”

cum Hanno perorasset, nemini omnium certare oratione cum eo
									necesse fuit: adeo prope omnis senatus Hannibalis erat;
									infestiusque locutum arguebant Hannonem quam Flaccum Valerium
									legatum Romanum.

responsum inde legatis Romanis est, bellum ortum ab Saguntinis,
									non ab Hannibale esse; populum Romanum iniuste facere, si
									Saguntinos vetustissimae Carthaginiensium societati praeponat.
									dum Romani tempus terunt legationibus mittendis,

Hannibal, quia fessum militem proeliis operibusque habebat,
									paucorum iis dierum quietem dedit stationibus ad custodiam
									vinearum aliorumque operum dispositis. interim animos eorum nunc
									ira in hostis stimulando, nunc spe praemiorum accendit;

ut vero pro contione praedam captae urbis edixit militum fore,
									adeo accensi omnes sunt, ut, si extemplo signum datum esset,
									nulla vi resisti videretur posse.

Saguntini ut a proeliis quietem habuerant nec lacessentes nec
									lacessiti per aliquot dies, ita non nocte, non die umquam
									cessaverant ab opere, ut novum murum ab ea parte, qua patefactum
									oppidum ruinis erat, reficerent.

inde oppugnatio eos aliquanto atrocior quam ante adorta est, nec,
									qua primum aut potissimum parte ferrent opem, 
										 cumr 
										 cum 
									 omnia variis clamoribus streperent, satis scire
									poterant.

ipse Hannibal, qua turris mobilis omnia munimenta urbis superans
									altitudine agebatur, hortator aderat. quae cum admota catapultis
									ballistisque per omnia tabulata dispositis muros defensoribus
									nudasset,

tumr 
										 tum 
									 Hannibal occasionem ratus quingentos ferme Afros cum
									dolabris ad subruendum ab imo murum mittit. nec erat difficile
									opus, quod caementa non calce durata erant, sed interlita luto
									structurae antiquo genere.

itaque latius, quam qua caederetur, ruebat, perque patentia
									ruinis agmina armatorum in urbem vadebant.

locum quoque editum capiunt, collatisque eo catapultis
									ballistisque, ut castellum in ipsa urbe velut arcem imminentem
									haberent, muro circumdant; et Saguntini murum interiorem ab
									nondum capta parte urbis ducunt.

utrimque summa vi et muniunt et pugnant; sed interiora tuendo
									minorem in dies urbem Saguntini faciunt.

simul crescit inopia omnium longa obsidione et minuitur
									expectatio externae opis, cum tam procul Romani, unica spes,
									circa omnia hostium essent.

paulisper tamen adfectos animos recreavit repentina profectio
									Hannibalis in Oretanos Carpetanosque, qui duo populi dilectus
									acerbitate consternati retentis conquisitoribus metum
									defectionis cum praebuissent, oppressi celeritate Hannibalis
									omiserunt mota arma.

nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale Himilconis filio —
									eum praefecerat Hannibal — ita inpigre rem agente, ut ducem
									abesse nec cives nec hostes sentirent.

is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus
									aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis
									advenienti Hannibali ostendit.

itaque ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque
									proelium cum multorum utrimque caede initum et pars arcis capta
									est. temptata deinde per duos est exigua pacis spes, Alconem
									Saguntinum et Alorcum Hispanum.

Alco insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil
									lacrimae movebant condicionesque tristes ut ab irato victore
									ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem mansit,
									moriturum adfirmans, qui sub condicionibus iis de pace
									ageret.

postulabatur autem, redderent res Turdetanis traditoque omni auro
									atque argento egressi urbe cum singulis vestimentis ibi
									habitarent, ubi Poenus iussisset.

has pacis leges abnuente Alcone accepturos Saguntinos, Alorcus,
									vinci animos, ubi alia vincantur, adfirmans, se pacis eius
									interpretem fore pollicetur; erat autem tum miles Hannibalis,
									ceterum publice Saguntinis amicus atque hospes.

tradito palam telo custodibus hostium transgressus munimenta ad
									praetorem Saguntinum — et ipse ita iubebat — est deductus.

quo cum extemplo concursus omnis generis hominum esset factus,
									summota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis
									oratio fuit:

“ 
										 Si 
										 si 
									 civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad
									Hannibalem venit, ita pacis condiciones ab Hannibale ad vos
									rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator
									Hannibalis nec transfuga ad vos veni;

sed cum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem — sua,
									si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos vera
									referentibus — , ego, ne ignoraretis esse aliquas et salutis et
									pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio, quod mihi
									vobiscum est, ad vos veni.

vestra autem causa me nec ullius alterius loqui, quae loquor apud
									vos, vel ea fides sit, quod neque dum vestris viribus
									restitistis neque dum auxilia ab Romanis sperastis pacis umquam
									apud vos mentionem feci.

postquam nec ab Romanis vobis ulla est spes nec vestra vos iam
									aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad vos magis
									necessariam quam aequam.

cuius ita aliqua spes est, si ear, quem ad modum ut victor fert
									Hannibal, sic vos ut victi audietis et non id, quod amittitur,
									in damno, cum omnia victoris sint, sed, quidquid relinquitur,
									pro munere habituri estis.

urbem vobis, quam ex magna parte dirutam, captam fere totam
									habet, adimit, agros relinquit, locum adsignaturus, in quo novum
									oppidum aedificetis. aurum et argentum omne publicum privatumque
									ad se iubet deferri;

corpora vestra, coniugum ac liberorum 
										 vestroruin 
										 uestrorum 
									 servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis
									velitis ab Sagunto exire.

haec victor hostis imperat; haec, quamquam sunt gravia atque
									acerba, fortuna vestra vobis suadet. equidem 
										 baud 
										 haud 
									 despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex
									his rebus 
										 reinissurum; 
										 remissurum;

sed vel haec patienda censeo potius, quam trucidari corpora
									vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli
									iure sinatis.”

ad 
										 .haec 
										 haec 
									 audienda cum circumfusa paulatim multitudine permixtum
									senatui esset populi concilium, repente primores secessione
									facta, priusquam responsum daretur, argentum aurumque omne ex
									publico privatoque in forum conlatum in ignem ad id raptim
									factum conicientes eodem plerique semet ipsi praecipitaverunt.
									cum ex eo pavor ac trepidatio totam urbem pervasisset,

alius insuper tumultus ex arce auditur. turris diu quassata
									prociderat, perque ruinam eius cohors Poenorum impetu facto cum
									signum imperatori dedisset nudatam stationibus custodiisque
									solitis hostium esse urbem,

non cunctandum in tali occasione ratus Hannibal totis viribus
									adgressus urbem momento cepit, signo dato, ut omnes puberes
									interficerentur. quod imperium crudele, ceterum prope
									necessarium cognitum ipso eventu est:

cui enim parci potuit ex iis, qui aut inclusi cum coniugibus ac
									liberis domos super se ipsos concremaverunt aut armati nullum
									ante finem pugnae quam morientes fecerunt?

captum oppidum est cum ingenti praeda. quamquam pleraque ab
									dominis de industria corrupta erant, et in caedibus vix ullum
									discrimen aetatis ira fecerat, et captivi militum praeda
									fuerant,

tamen et ex pretio rerum venditarum aliquantum pecuniae redactum
									esse constat et multam pretiosam supellectilem
									vestemque missam Carthaginem.

octavo mense quam coeptum oppugnari, captum Saguntum quidam
									scripsere; inde Carthaginem Novam in hiberna Hannibalem
									concessisse; quinto deinde mense, quam ab Carthagine profectus
									sit, in Italiam pervenisse.

quae si ita sunt fieri non potuit, ut P. Cornelius Ti. Sempronius
									consules fuerint, ad quos et principio oppugnationis legati
									Saguntini missi sint et qui in suo magistratu cum Hannibale,
									alter ad Ticinum amnem, ambo aliquanto post ad Trebiam,
									pugnaverint.

aut omnia breviora aliquanto fuere aut Saguntum principio anni,
									quo P. Cornelius Ti. Sempronius consules fuerunt, non coeptum
									oppugnari est, sed captum.

nam excessisse pugna ad Trebiam in annum Cn. Servili et C.
									Flamini non potest, quia C. Flaminius Arimini consulatum iniit,
									creatus a Ti. Sempronio consule, qui post pugnam ad Trebiam ad
									creandos consules Romam cum venisset, comitiis perfectis ad
									exercitum in hiberna rediit.

sub idem fere tempus et legati, qui redierant ab Carthagine,
									Romam rettulerunt omnia hostilia esse, et Sagunti excidium
									nuntiatum est;

tantusque simul maeror patres misericordiaque sociorum
									peremptorum indigne et pudor non lati auxilii et ira in
									Carthaginienses metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad
									portas hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati
									trepidarent magis quam consulerent:

nam neque hostem acriorem bellicosioremque secum congressum nec
									rem Romanam tam desidem umquam fuisse atque inbellem. Sardos
									Corsosque

et Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana
									arma, et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum;

Poenum hostem veteranum trium et viginti annorum militia
									durissima inter Hispanas gentes, semper victorem, duci acerrimo
									adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis Hiberum
									transire,

trahere secum tot excitos Hispanorum populous,
									conciturum avidas semper armorum Gallicas gentes: cum orbe
									terrarum bellum gerendum in Italia ac pro moenibus Romanis
									esse.

nominatae iam antea consulibus provinciae erant; tum sortiri
									iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia
									evenit.

sex in eum annum decretae legiones et socium quantum ipsis
									videretur et classis quanta parari posset.

quattuor et viginti peditum Romanorum milia scripta et mille
									octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum, quattuor
									milia et quadringenti equites; naves ducentae viginti
									quinqueremes, celoces viginti deducti.

latum inde ad populum, vellent iuberent populo Carthaginiensi
									bellum indici; eiusque belli causa supplicatio per urbem habita
									atque adorati dii, ut bene ac feliciter eveniret quod bellum
									populus Romanus iussisset. inter consules ita copiae
									divisae:

Sempronio datae legiones duae — ea quaterna milia erant peditum
									et treceni equites — et sociorum sedecim milia peditum, equites
									mille octingenti, naves longae centum sexaginta, celoces
									duodecim.

cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in
									Siciliam, ita in Africam transmissurus, si ad arcendum Italia
									Poenum consul alter satis esset.

Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius praetor et ipse
									cum haud invalido praesidio in Galliam mittebatur;

navium maxime Cornelio numerus deminutus: sexaginta quinqueremes
									datae — neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum
									hostem credebant — et duae Romanae legiones cum suo iusto
									equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus
									mille sescentis.

duas legiones Romanas et decem milia sociorum peditum, mille
									equites socios, sescentos Romanos Gallia provincia eodem versa
									in Punicum bellum habuit.

his ita conparatis, ut omnia iusta ante bellum fierent, legatos
									maiores natu Q. Fabium M. Livium L. Aemilium C. Licinium Q.
									Baebium in Africam mittunt ad percunctandos
									Carthaginienses, publicone consilio Hannibal Saguntum
									oppugnasset,

et, si, id quod facturi videbantur, faterentur ac defenderent
									publico consilio factum, ut indicerent populo Carthaginiensi
									bellum.

Romani postquam Carthaginem venerunt cum senatus datus esset et
									Q. Fabius nihil ultra quam unum, quod mandatum erat,
									percunctatus esset, tum ex Carthaginiensibus unus:

“praeceps vestra, Romani, et prior legatio fuit, cum Hannibalem
									tamquam suo consilio Saguntum oppugnantem deposcebatis; ceterum
									haec legatio verbis adhuc lenior est, re asperior. tunc enim
									Hannibal et insimulabatur et deposcebatur;

nunc ab nobis et confessio culpae exprimitur et ut a confessis
									res extemplo repetuntur.

ego autem non privato publicone consilio Saguntum oppugnatum sit
									quaerendum censeam, sed utrum iure an iniuria.

nostra enim haec quaestio atque animadversio in civem nostrum
									est, quid nostro aut suo fecerit arbitrio; vobiscum una
									disceptatio est, licueritne per foedus fieri.

itaque quoniam discerni placet, quid publico consilio, quid sua
									sponte imperatores faciant, nobis vobiscum foedus est a C.
									Lutatio consule ictum, in quo cum caveretur utrorumque sociis,
									nihil de Saguntinis — necdum enim erant socii — cautum est.

at enim eo foedere, quod cum Hasdrubale ictum est, Saguntini
									excipiuntur. adversus quod ego nihil dicturus sum, nisi quod a
									vobis didici.

vos enim quod C. Lutatius consul primo nobiscum foedus icit, quia
									neque ex auctoritate patrum nec populi
									iussu ictum erat, negastis vos eo teneri; itaque aliud de
									integro foedus publico consilio ictum est.

si vos non tenent foedera vestra nisi ex auctoritate aut iussu
									vestro icta, ne nos quidem Hasdrubalis foedus, quod nobis
									insciis icit, obligare potuit.

proinde omittite Sagunti atque Hiberi mentionem facere, et, quod
									diu parturit animus vester, aliquando pariat.”

tum Romanus sinu ex toga facto “Hic” inquit “vobis bellum et
									pacem portamus: utrum placet, sumite.” sub hanc vocem 
										 baud 
										 haud 
									 minus ferociter, daret utrum vellet,
									succlamatum est.

et cum is iterum sinu effuso bellum dare dixisset accipere se
									omnes responderunt et, quibus acciperent animis, isdem se
									gesturos.

haec derecta percunctatio ac denuntiatio belli magis ex dignitate
									populi Romani visa est quam de foederum iure verbis disceptare,
									cum ante, tum maxime Sagunto excisa.

nam si verborum disceptationis res esset, quid foedus Hasdrubalis
									cum Lutatii priore foedere, quod mutatum est, conparandum erat,
									cum in Lutatii foedere diserte additum esset,

ita id ratum fore, si populus censuisset, in Hasdrubalis foedere 
										 lec 
										 nec 
									 exceptum tale quicquam fuerit, et tot annorum silentio
									ita vivo eo conprobatum sit foedus, ut ne mortuo quidem auctore
									quicquam mutaretur?

quamquam, et si priore foedere staretur, satis cautum erat
									Saguntinis sociis utrorumque exceptis. nam neque additum erat
									“iis qui tunc essent” nec

“ne qui postea adsumerentur;” et cum adsumere novos liceret
									socios, quis aequum censeret aut ob nulla quemquam merita in
									amicitiam recipi aut receptos in fidem non defendi? tantum ne
									Carthaginiensium socii aut sollicitarentur ad defectionem aut
									sua sponte desciscentes reciperentur.

legati Romani ab Carthagine sicut iis Romae imperatum erat, in
									Hispaniam, ut adirent civitates et in societatem perlicerent aut
									averterent a Poenis, traiecerunt.

ad Bargusios primum venerunt, a quibus benigne excepti, quia
									taedebat imperii Punici, multos trans Hiberum populos ad
									cupidinem novae fortunae erexerunt.

ad Volcianos inde est ventum, quorum celebre per Hispaniam
									responsum ceteros populos ab societate Romana avertit.

ita enim maximus natu ex iis in concilio respondit: “ 
										 Quae 
										 quae 
									 verecundia est, Romani, postulare vos, uti vestram
									Carthaginiensium amicitiae praeponamus, cum, qui id fecerunt
										 Saguntini , crudelius, quam Poenus hostis
									perdidit, vos socii prodideritis?

ibi quaeratis socios censeo ubi Saguntina clades ignota est; Hispanis populis sicut lugubre ita insigne
									documentum Sagunti ruinae erunt, ne quis fidei Romanae aut
									societati confidat.”

inde extemplo abire finibus Volci anorum iussi ab nullo deinde
									concilio Hispaniae benigniora verba tulere. ita nequiquam
									peragrata Hispania in Galliam transeunt.

in iis nova terribilisque species visa est, quod armati — ita mos
									gentis erat — in concilium venerunt.

cum verbis extollentes gloriam virtutemque populi Romani ac
									magnitudinem imperii petissent, ne Poeno bellum Italiae
									inferenti per agros urbesque suas transitum darent,

tantus cum fremitu risus dicitur ortus, ut vix a magistratibus
									maioribusque natu iuventus sedaretur;

adeo stolida inpudensque postulatio visa est censere, ne in
									Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se
									agrosque suos pro alienis populandos obicere.

sedato tandem fremitu responsum legatis est, neque Romanorum in
									se meritum esse neque Carthaginiensium iniuriam, ob quae aut pro
									Romanis aut adversus Poenos sumant arma;

contra ea audire sese, gentis suae homines agro finibusque
									Italiae pelli a populo Romano stipendiumque pendere et cetera
									indigna pati.

eadem ferme in ceteris Galliae conciliis dicta auditaque; nec
									hospitale quicquam pacatumve satis prius auditum, quam Massiliam
									venere.

ibi omnia ab sociis inquisita cum cura ac fide cognita:
									praeoccupatos iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed ne
									illi quidem ipsi satis mitem gentem fore — adeo ferocia atque
									indomita ingenia esse — , ni subinde auro, cuius avidissima gens
									est, principum animi concilientur.

ita peragratis Hispaniae Galliaeque populis legati Romam redeunt
									haud ita multo post, quam consules in provincias profecti erant.
									civitatem omnem expectatione belli erectam invenerunt, satis
									constante fama iam Hiberum Poenos transisse.

Hannibal Sagunto capto Carthaginem 
										 Novan; 
										 Nouam 
									 in hiberna concesserat, ibique auditis, quae Romae
									quaeque Carthagine acta decretaque forent, seque non ducem solum sed etiam causam esse belli,

partitis 
										 divendtisque 
										 diuenditisque 
									 reliquiis praedae nihil ultra differendum ratus
									Hispani generis milites convocat.

“credo ego vos,” inquit “socii, et ipsos cernere, pacatis omnibus
									Hispaniae populis aut finiendam nobis militiam exercitusque
									dimittendos esse aut in alias terras transferendum bellum;

ita enim hae gentes non pacis solum sed etiam victoriae bonis
									florebunt, si ex aliis gentibus praedam et gloriam
									quaeremus.

itaque cum longinqua a domo instet militia incertumque sit,
									quando domos vestras et quae cuique ibi cara sunt visuri sitis,
									si quis vestrum suos invisere volt, commeatum do.

primo vere edico adsitis, ut diis bene iuvantibus bellum ingentis
									gloriae praedaeque futurum incipiamus.”

omnibus fere visendi domos oblata ultro potestas grata erat, et
									iam desiderantibus suos et longius in futurum providentibus
									desiderium.

per totum tempus hiemis quies inter labores aut iam exhaustos aut
									mox exhauriendos renovavit corpora animosque ad omnia de integro
									patienda. vere primo ad edictum convenere.

Hannibal cum recensuisset omnium gentium auxilia, Gadis profectus
									Herculi vota exsolvit novisque se obligat votis, si cetera
									prospera evenissent.

inde partiens curas simul in inferendum
									atque arcendum bellum, ne, dum ipse terrestri per Hispaniam
									Galliasque itinere Italiam peteret, nuda apertaque Romanis
									Africa ab Sicilia esset, valido praesidio firmare eam
									statuit.

pro eo supplementum ipse ex Africa maxime iaculatorum, levium
									armis, petiit, ut Afri in Hispania, Hispani in Africa, melior
									procul ab domo futurus uterque miles, velut mutuis pigneribus
									obligati, stipendia facerent.

tredecim milia octingentos quinquaginta pedites caetratos misit
									in Africam et funditores Baleares octingentos septuaginta,
									equites mixtos ex multis gentibus mille ducentos.

has copias partim Carthagini praesidio esse, partim distribui per
									Africam iubet. simul conquisitoribus in civitates missis
									quattuor milia conscripta delectae iuventutis,
									praesidium eosdem et obsides, duci Carthaginem iubet.

neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus, quod 
										 baud 
										 haud 
									 ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad
									sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, viro
									inpigro,

eam provinciam destinat firmatque Africis maxime praesidiis,
									peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta,
									Liguribus trecentis, Balearibus quingentis.

ad haec peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixtum
									Punicum Afris genus, quadringenti quinquaginta et Numidae Maurique accolae Oceani ad
									mille octingenti et parva Ilergetum manus ex Hispania, trecenti
									equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti
									viginti unus.

classis praeterea data tuendae maritumae orae, quia, qua parte
									belli vicerant, ea tum quoque rem gesturos Romanos credi
									poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes
									quinque; sed aptae instructaeque remigio triginta et duae
									quinqueremes erant et triremes quinque.

ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus redit; atque inde
									profectus praeter Onusam urbem ad Hiberum per maritumam oram ducit.

ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divina specie, qui se
									ab 
										 love 
										 Ioue 
									 diceret ducem in Italiam Hannibali missum: proinde
									sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos.

pavidum primo nusquam circumspicientem aut respicientem secutum;
									deinde cura ingenii humani cum, quidnam id esset, quod respicere
									vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse;

tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti
									arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore
									caeli nimbum.

tum, quae moles ea quidve prodigii esset, quaerentem audisse,
									vastitatem Italiae esse: pergeret porro ire nec ultra inquireret
									sineretque fata in occulto esse.

hoc visu laetus tripertito Hiberum copias traiecit praemissis,
									qui Gallorum animos, qua traducendus exercitus
									erat, donis conciliarent Alpiumque transitus specularentur.
									nonaginta milia peditum, duodecim milia equitum Hiberum
									traduxit.

Ilergetes inde Bargusiosque et Ausetanos et Lacetaniam, quae
									subiecta Pyrenaeis montibus est, subegit oraeque huic omni 
										 pracfecit 
										 praefecit 
									 Hannonem, ut fauces, quae Hispanias Galliis iungunt,
									in potestate essent.

decem milia peditum Hannoni ad praesidium obtinendae regionis
									data et mille equites.

postquam per Pyrenaeum saltum traduci exercitus est coeptus
									rumorque per barbaros manavit certior de bello Romano, tria
									milia inde Carpetanorum peditum iter averterunt. constabat non
									tam bello motos quam longinquitate viae inexsuperabilique Alpium
									transitu.

Hannibal, quia revocare aut vi retinere eos anceps erat,

ne ceterorum etiam feroces animi inritarentur, supra septem milia
									hominum domos remisit, quos et ipsos gravari militia senserat,
									Carpetanos quoque ab se dimissos simulans.

inde, ne mora atque otium animos sollicitaret, cum reliquis
									copiis Pyrenaeum transgreditur et ad oppidum Iliberri castra
									locat.

Galli quamquam Italiae bellum inferri audiebant tamen, quia vi
									subactos trans Pyrenaeum Hispanos fama erat praesidiaque valida
									inposita, metu servitutis ad arma consternati Ruscinonem aliquot
									populi conveniunt.

quod ubi Hannibali nuntiatum est, moram magis quam bellum metuens
									oratores ad regulos eorum misit, conloqui semet ipsum cum iis
									velle, et vel illi propius Iliberrim accederent, vel se
									Ruscinonem processurum, ut ex propinquo congressus facilior
									esset:

nam et accepturum eos in castra sua se laetum nec cunctanter se
									ipsum ad eos venturum. hospitem enim se Galliae, non hostem
									advenisse, nec stricturum ante gladium, si per Gallos liceat,
									quam in Italiam venisset.

et per nuntios quidem haec; ut vero reguli Gallorum castris ad 
										 Iiberrim 
										 Iliberrim 
									 extemplo motis haud gravate ad Poenum venerunt, capti
									donis cum bona pace exercitum per finis suos praeter Ruscinonem
									oppidum transmiserunt.

in Italiam interim nihil ultra quam Hiberum transisse Hannibalem
									a Massiliensium legatis Romam perlatum erat,

cum, perinde ac si Alpis iam transisset, Boi sollicitatis
									Insubribus defecerunt, nec tam ob veteres in populum Romanum
									iras, quam quod nuper circa Padum Placentiam Cremonamque
									colonias in agrum Gallicum deductas aegre patiebantur.

itaque armis repente arreptis in eum ipsum agrum impetu facto
									tantum terroris ac tumultus fecerunt, ut non agrestis modo
									multitudo sed ipsi triumviri Romani, qui ad agrum venerant
									adsignandum, diffisi Placentiae moenibus Mutinam confugerint, C.
									Lutatius C. Servilius M. Annius.

Lutati nomen 
										 baud 
										 haud 
									 dubium est; pro Annio Servilioque M’. Acilium et C.
									Herennium habent quidam annales, alii P. Cornelium Asinam et C.
									Papirium Masonem.

id quoque dubium est, legati ad expostulandum missi ad Boios
									violati sint, an in triumviros agrum metantis impetus sit
									factus.

Mutinae cum obsiderentur, et gens ad oppugnandarum urbium artes
									rudis, pigerrima eadem ad militaria opera, segnis intactis
									adsideret muris,

simulari coeptum de pace agi, evocatique ab Gallorum principibus
									legati ad conloquium non contra ius modo gentium sed violata
									etiam, quae data in id tempus erat, fide conprehenduntur,
									negantibus Gallis, nisi obsides sibi redderentur, eos
									dimissuros.

cum haec de legatis nuntiata essent, et Mutina praesidiumque in
									periculo esset, L. Manlius praetor ira accensus effusum agmen ad
									Mutinam ducit.

silvae tunc circa viam erant plerisque incultis. ibi inexplorato
									profectus in insidias praecipitatur multaque cum caede suorum
									aegre in apertos campos emersit.

ibi castra communita et, quia Gallis ad temptanda ea defuit spes,
									refecti sunt militum animi, quamquam ad quingentos cecidisse satis constabat.

iter deinde de integro coeptum, nec, dum per patentia loca
									ducebatur agmen, apparuit hostis;

ubi rursus silvae intratae, tum postremos adorti cum magna
									trepidatione ac pavore omnium septingentos milites
									occiderunt, sex signa ademere.

finis et Gallis territandi et pavendi fuit Romanis ut e saltu
									invio atque impedito evasere. inde apertis locis facile tutantes
									agmen Romani Tannetum, vicum propinquum Pado, contendere.

ibi se munimento ad tempus commeatibusque fluminis et Brixianorum
									etiam Gallorum auxilio adversus crescentem in dies multitudinem
									hostium tutabantur.

qui tumultus repens postquam est Romam perlatus, et Punicum
									insuper Gallico bellum auctum patres acceperunt,

C. Atilium praetorem cum una legione Romana et quinque milibus
									sociorum dilectu novo a consule conscriptis auxilium ferre
									Manlio iubent; qui sine ullo certamine — abscesserant enim metu
									hostes — Tannetum pervenit.

et P. Cornelius in locum eius quae missa cum praetore erat,
									scripta legione nova profectus ab urbe sexaginta longis navibus
									praeter oram Etruriae Ligurumque et inde Salluvium montis
									pervenit Massiliam et ad proxumum ostium Rhodani —

pluribus enim divisus amnis in mare decurrit — castra locat,
									vixdum satis credens Hannibalem superasse Pyrenaeos montis.

quem ut de Rhodani quoque transitu agitare animadvertit,
									incertus, quonam ei loco occurreret, necdum satis refectis ab
									iactatione marituma militibus, trecentos interim delectos
									equites ducibus Massiliensibus et auxiliaribus Gallis ad
									exploranda omnia visendosque ex tuto hostes praemittit.

Hannibal ceteris metu aut pretio pacatis iam in Volcarum
									pervenerat agrum, gentis validae. colunt autem circa utramque
									ripam Rhodani; sed diffisi citeriore agro arceri Poenum posse,
									ut flumen pro munimento haberent, omnibus ferme suis trans
									Rhodanum traiectis ulteriorem ripam amnis armis obtinebant.

ceteros accolas fluminis Hannibal et eorum ipsorum, quos sedes
									suae tenuerant, simul perlicit donis ad naves undique
									contrahendas fabricandasque, simul et ipsi traici exercitum
									levarique quam primum regionem suam tanta hominum urgente turba
									cupiebant.

itaque ingens coacta vis navium est lintriumque temere ad
									vicinalem usum paratarum; novasque alias primum Galli inchoantes
									cavabant ex singulis arboribus,

deinde et ipsi milites simul copia materiae simul facilitate
									operis inducti alveos informes, nihil, dummodo innare aquae et
									capere onera possent, curantes, raptim, quibus se suaque
									transveherent, faciebant.

iamque omnibus satis conparatis ad traiciendum terrebant ex
									adverso hostes omnem ripam equites virique obtinentes.

quos ut averteret, Hannonem Bomilcaris filium vigilia prima
									noctis cum parte copiarum,

maxime Hispanis, adverso flumine ire iter unius diei iubet et,
									ubi primum possit, quam occultissime traiecto amni circumducere
									agmen, ut, cum opus facto sit, adoriatur ab tergo hostes.

ad id dati duces Galli edocent, inde milia quinque et viginti
									ferme supra parvae insulae circumfusum amnem latiore, ubi
									dividebatur, eoque minus alto alveo transitum ostendere.

ibi raptim caesa materia ratesque fabricatae, in quibus equi
									virique et alia onera traicerentur. Hispani sine ulla mole in
									utres vestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes
									flumen tranavere.

et alius exercitus ratibus iunctis traiectus, castris prope
									flumen positis, nocturno itinere atque operis labore fessus
									quiete unius diei reficitur, intento duce ad consilium opportune
									exsequendum.

postero die profecti ex composito fumo significant transisse et 
										 baud 
										 haud 
									 procul abesse. quod ubi accepit Hannibal, ne tempori
									deesset, dat signum ad traiciendum.

iam paratas aptatasque habebat pedes lintres, eques fere propter
									equos naves. navium agmen ad excipiendum adversi impetum
									fluminis parte superiore transmittens tranquillitatem infra
									traicientibus lintribus praebebat.

equorum pars magna nantes loris a puppibus trahebantur praeter
									eos, quos instratos frenatosque, ut extemplo egresso in ripam
									equiti usui essent, inposuerant in naves.

Galli occursant in ripa cum variis ululatibus cantuque moris sui
									quatientes scuta super capita vibrantesque dextris 
									tela,

quamquam et ex adverso terrebat tanta vis navium cum ingenti sono
									fluminis et clamore vario nautarum militumque, et qui nitebantur
									perrumpere 
										 impetun 
										 impetum 
									 fluminis et qui ex altera ripa traicientes suos
									hortabantur;

et iam satis paventes adverso tumultu terribilior ab tergo
									adortus clamor castris ab Hannone captis. mox et ipse aderat,
									ancepsque terror circumstabat et e navibus tanta vi armatorum in
									terram evadente et ab tergo inprovisa premente acie.

Galli postquam utroque vim facere conati pellebantur, qua patere
									visum maxime iter, perrumpunt trepidique in vicos passim suos
									diffugiunt. Hannibal ceteris copiis per otium traiectis spernens
									iam Gallicos tumultus castra locat.

elephantorum traiciendorum varia consilia fuisse credo, certe
									variat memoria actae rei. quidam congregatis ad ripam elephantis
									tradunt ferocissimum ex iis inritatum ab rectore suo, cum
									refugientem in aquam nantem sequeretur, traxisse
									gregem, ut quemque timentem altitudinem destitueret vadum,
									impetu ipso fluminis in alteram ripam rapiente.

ceterum magis constat ratibus traiectos; id ut tutius consilium
									ante rem foret, ita acta re ad fidem pronius est.

ratem unam ducentos longam pedes quinquaginta latam a terra in
									amnem porrexerunt, quam, ne secunda aqua deferretur, pluribus
									validis retinaculis parte superiore ripae religatam pontis in
									modum humo iniecta constraverunt, ut beluae audacter velut per
									solum ingrederentur;

altera ratis aeque lata, longa pedes centum, ad traiciendum
									flumen apta, huic copulata est; tum elephanti per stabilem ratem
									tamquam viam praegredientibus feminis acti ubi in minorem
									adplicatam transgressi sunt,

extemplo resolutis, quibus leviter adnexa erat, vinculis ab
									actuariis aliquot navibus ad alteram ripam pertrahitur.

ita primis expositis alii deinde repetiti ac traiecti sunt. nihil
									sane trepidabant, donec continenti velut ponte agerentur; primus
									erat pavor, cum soluta ab ceteris rate in altum
									raperentur;

ibi urgentes inter se cedentibus extremis ab aqua trepidationis
									aliquantum edebant, 
										 done 
										 donec 
									 quietem ipse timor circumspectantibus aquam
									fecisset.

excidere etiam saevientes quidam in flumen; sed pondere ipso
									stabiles deiectis rectoribus quaerendis pedetemptim vadis in 
										 terrain 
										 terram 
									 evasere.

dum elephanti traiciuntur, interim Hannibal Numidas equites
									quingentos ad castra Romana miserat speculatum, ubi et quantae
									copiae essent et quid pararent.

huic alae equitum missi, ut ante dictum est, ab ostio Rhodani
									trecenti Romanorum equites occurrunt. proelium atrocius quam pro
									numero pugnantium editur;

nam praeter multa vulnera caedes etiam prope par utrimque fuit,
									fugaque et pavor Numidarum Romanis iam admodum fessis victoriam
									dedit. victores ad centum quadraginta, nec omnes Romani, sed
									pars Gallorum, victi amplius ducenti ceciderunt.

hoc principium simul omenque belli ut summae rerum prosperum
									eventum ita 
										 baud 
										 haud 
									 sane incruentam ancipitisque certaminis victoriam
									Romanis portendit. ut re ita gesta ad utrumque ducem sui
									redierunt,

nec Scipioni stare sententia poterat, nisi ut ex consiliis
									coeptisque hostis et ipse conatus caperet,

et Hannibalem incertum, utrum coeptum in Italiam intenderet iter
									an cum eo, qui primus se obtulisset Romanus exercitus, manus
									consereret, avertit a praesenti certamine Boiorum legatorum
									regulique Magali adventus, qui se duces itinerum, socios
									periculi fore adfirmantes integro bello nusquam ante libatis
									viribus Italiam adgrediendam censent.

multitude 
										 multitudo 
									 timebat quidem hostem nondum oblitterata memoria
									superioris belli, sed magis iter immensum Alpesque, rem fama
									utique inexpertis horrendam, metuebat.

itaque Hannibal, postquam ipsi sententia stetit pergere ire atque
									Italiam petere, advocata contione militum versat animos
									castigando adhortandoque: 
										 mnirari 
										 mirari 
									 se,

quinam pectora semper inpavida repens terror invaserit. per tot
									annos vincentis eos stipendia facere neque ante Hispania
									excessisse, quam omnes gentesque et terrae, quas duo diversa
									maria amplectantur, Carthaginiensium essent.

indignatos deinde, quod, quicumque Saguntum obsedissent, velut ob
									noxam sibi dedi postularet populus Romanus, Hiberum traiecisse
									ad delendum nomen Romanorum liberandumque orbem terrarum.

tum nemini visum id longum, cum ab occasu 
										 soils 
										 solis 
									 ad exortus intenderent iter;

nunc, postquam multo maiorem partem itineris emensam cernant,
									Pyrenaeum saltum inter ferocissimas gentes superatum, Rhodanum,
									tantum amnem, tot milibus Gallorum prohibentibus, domita etiam
									ipsius fluminis vi traiectum, in conspectu Alpis habeant,

quarum alterum latus Italiae sit, in ipsis portis hostium
									fatigatos subsistere — quid Alpis aliud esse credentes quam
									montium altitudines?

fingerent altiores Pyrenaei iugis: nullas profecto terras caelum
									contingere nec inexsuperabiles humano generi esse. Alpis quidem
									habitari, coli, gignere atque alere animantes:

pervias faucis esse exercitibus. eos ipsos, quos cernant, legatos
									non pinnis sublime elatos Alpis transgressos. ne maiores quidem
									eorum indigenas, sed advenas Italiae cultores has ipsas Alpis
									ingentibus saepe agminibus cum liberis ac coniugibus migrantium
									modo tuto transmisisse.

militi quidem armato nihil secum praeter instrumenta belli
									portanti quid invium aut inexsuperabile esse? Saguntum ut
									caperetur, quid per octo menses periculi, quid laboris exhaustum
									esse!

Romam, caput orbis terrarum, petentibus quicquam adeo asperum
									atque arduum videri, quod inceptum moretur?

cepisse quondam Gallos ea, quae adiri posse Poenus desperet.
									proinde aut cederent animo atque virtute genti per eos dies
									totiens ab se victae aut itineris finem sperent campum
									interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.

his adhortationibus incitatos corpora curare atque
									ad iter se parare iubet.

postero die profectus adversa ripa Rhodani mediterranea Galliae
									petit, non quia rectior ad Alpis via esset, sed, quantum a maria
									recessisset, minus obvium fore Romanum credens, cum quo,

priusquam in Italiam ventum foret, non erat in animo manus
									conserere.

quartis castris ad Insulam pervenit. ibi Isara Rhodanusque amnes
									diversis ex Alpibus decurrentes agri aliquantum amplexi
									confluunt in unum;

mediis campis Insulae nomen inditum. incolunt prope Allobroges,
									gens iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. tum
									discors erat: regni certamine ambigebant fratres;

maior et qui prius imperitarat, Braneus nomine, a fratre minore
									et coetu iuniorum, qui iure minus, vi plus poterat,
									pellebatur.

huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem
									delegata esset, arbiter regni factus, quod ea senatus
									principumque sententia fuerat, imperium maiori restituit.

ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime vestis, est
									adiutus, quam infames frigoribus Alpes praeparari cogebant.

sedatis Hannibal certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret,
									non recta regione iter instituit, sed ad laevam in Tricastinos
									flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri tendit in
									Tricorios, 
										 baud 
										 haud 
									 usquam impedita via, priusquam ad Druentiam flumen
									pervenit.

is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum
									difficillimus transitu est.

nam cum aquae vim vehat ingentem, non tamen navium patiens est,
									quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque isdem alveis
									fluens, nova semper vada novosque gurgites gignit, et ob eadem
									pediti quoque incerta via est; ad hoc 
										 3axa 
										 saxa 
									 glareosa volvens nihil stabile nec tutum ingredienti
									praebet.

et tum forte imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum
									fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis
									clamoribus turbarentur.

P. Cornelius consul triduo fere post, quam Hannibal a ripa
									Rhodani movit, quadrato agmine ad castra hostium
									venerat, nullam dimicandi moram 
										 facturs. 
										 facturus;

ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos
									adsecuturum videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque
									ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus.

ne tamen nuda auxiliis Romanis Hispania esset, quam provinciam
									sortitus erat, Cn. Scipionem fratrem cum maxima parte copiarum
									adversus Hasdrubalem misit,

non ad tuendos tantummodo veteres socios conciliandosque novos
									sed etiam ad pellendum Hispania Hasdrubalem.

ipse cum admodum exiguis copiis Genuam repetit, eo, qui circa
									Padum erat exercitus, Italiam defensurus.

Hannibal ab Druentia campestri maxime itinere ad Alpis cum bona
									pace incolentium ea loca Gallorum pervenit.

tum, quamquam fama prius, qua incerta in maius vero ferri solent,
									praecepta res erat, tamen ex propinquo visa montium altitudo
									nivesque caelo prope inmixtae, tecta informia inposita rupibus,
									pecora iumentaque torrida frigore, homines intonsi et inculti,
									animalia inanimaque omnia rigentia gelu, cetera visu quam dictu
									foediora, terrorem renovarunt.

erigentibus in primos agmen clivos apparuerunt inminentes tumulos
									insidentes montani, qui, si valles occultiores insedissent,
									coorti ad pugnam repente ingentem fugam stragemque
									dedissent.

Hannibal consistere signa iussit; Gallisque ad visenda loca
									praemissis postquam conperit transitum ea non esse, castra inter
									confragosa omnia praeruptaque quam extentissima potest valle
									locat.

tum per eosdem Gallos, haud sane multum lingua moribusque
									abhorrentes, cum se inmiscuissent conloquiis montanorum, edoctus
									interdiu tantum obsideri saltum, nocte in sua quemque dilabi
									tecta, luce prima subiit tumulos, ut ex aperto atque interdiu
									vim per angustias facturus.

die deinde simulando aliud, quam quod parabatur, consumpto cum
									eodem, quo constiterant,

loco castra communissent, ubi primum degressos tumulis montanos
									laxatasque sensit custodias, pluribus ignibus quam
									pro numero manentium in speciem factis impedimentisque cum
									equite relictis et maxima parte peditum,

ipse cum expeditis, acerrimo quoque viro, raptim angustias evadit
									iisque ipsis tumulis, quos hostes tenuerant, consedit.

prima deinde luce castra mota et agmen reliquum incedere
									coepit.

iam montani signo dato ex castellis ad stationem solitam
									conveniebant, cum repente conspiciunt alios arce occupata sua
									super caput inminentis, alios via transire hostis.

utraque simul obiecta res oculis animisque immobiles parumper eos
									defixit; deinde, ut trepidationem in angustiis suoque ipsum
									tumultu misceri agmen videre,

equis maxime consternatis, quidquid adiecissent ipsi terroris,
									satis ad perniciem fore rati, diversis rupibus, iuxta in vias ac
									devia adsueti, decurrunt.

tum vero simul ab hostibus simul ab iniquitate locorum
									Poeni oppugnabantur, plusque inter ipsos, sibi quoque tendente,
									ut periculo primus evaderet, quam cum hostibus certaminis
									erat.

equi maxime infestum agmen faciebant qui et clamoribus dissonis,
									quos nemora etiam repercussaeque valles augebant, territi
									trepidabant et icti forte aut vulnerati adeo consternabantur, ut
									stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis
									facerent;

multosque turba, cum praecipites deruptaeque utrimque angustiae
									essent, in inmensum altitudinis deiecit, quosdam et armatos; sed
									ruinae maxime modo iumenta cum oneribus devolvebantur.

quae quamquam foeda visu erant, stetit parumper tamen Hannibal ac
									suos continuit, ne tumultum ac trepidationem augeret;

deinde, postquam interrumpi agmen vidit periculumque esse, ne
									exutum inpedimentis exercitum nequiquam incolumem traduxisset,
									decurrit ex superiore loco et, cum impetu ipso fudisset hostem,
									suis quoque tumultum auxit.

sed is tumultus momento temporis, postquam liberata itinera fuga
									montanorum erant, sedatur, nec per otium modo sed prope silentio
									mox omnes traducti.

castellum inde, quod caput eius regionis erat, viculosque
									circumiectos capit, et captivo cibo ac
									pecoribus per triduum exercitum aluit; et quia nec a montanis
									primo perculsis nec loco magno opere impediebantur, aliquantum
									eo triduo viae confecit.

Perventum inde ad frequentem cultoribus alium, ut inter montanos,
									populum. ibi non bello aperto sed suis artibus, fraude et
									insidiis, est prope circumventus.

magno natu principes castellorum oratores ad Poenum veniunt,
									alienis malis, utili exemplo, doctos memorantes amicitiam malle
									quam vim experiri Poenorum;

itaque oboedienter imperata facturos; commeatum itinerisque duces
									et ad fidem promissorum obsides acciperet.

Hannibal nec temere credendum nec aspernandos ratus, ne repudiati
									aperte hostes fierent, benigne cum respondisset, obsidibus, quos
									dabant, acceptis et commeatu, quem in viam ipsi detulerant,
									usus, nequaquam ut inter pacatos composito agmine duces eorum
									sequitur.

primum agmen elephanti et equites erant;

ipse post cum robore peditum circumspectans sollicitusque ad
									omnia incedebat. ubi in angustiorem viam et parte altera
									subiectam iugo insuper inminenti ventum est, undique ex insidiis
									barbari a fronte ab tergo coorti comminus eminus petunt, saxa
									ingentia in agmen devolvunt.

maxima ab tergo vis hominum urgebat. in eos versa peditum acies
									haud dubium fecit, quin, nisi firmata extrema agminis fuissent,
									ingens in eo saltu accipienda clades fuerit.

tunc quoque ad extremum periculi ac prope perniciem ventum est.
									nam dum cunctatur Hannibal demittere agmen in angustias, quia
									non, ut ipse equitibus praesidio erat, ita peditibus quicquam ab
									tergo auxilii reliqui erat,

occursantes per obliqua montani interrupto medio agmine viam
									insedere, noxque una Hannibali sine equitibus atque inpedimentis
									acta est.

postero die iam segnius intercursantibus barbaris iunctae copiae,
									saltusque haud sine clade, maiore tamen iumentorum 
									quam hominum pernicie, superatus.

inde montani pauciores iam et latrocinii magis quam belli more
									concursabant modo in primum modo in novissimum agmen, utcumque
									aut locus opportunitatem daret aut progressi morative aliquam
									occasionem fecissent.

elephanti sicut per artas praecipitesque vias magna mora
									agebantur, ita tutum ab hostibus, quacumque incederent, quia
									insuetis adeundi propius metus erat, agmen praebebant.

nono die in iugum Alpium perventum est per invia pleraque et
									errores, quos aut ducentium fraus aut, ubi fides iis non esset,
									temere initae valles a coniectantibus iter faciebant.

biduum in iugo stativa habita, fessisque labore ac pugnando quies
									data militibus; iumentaque aliquot, quae prolapsa in rupibus
									erant, sequendo vestigia agminis in castra pervenere.

fessis taedio tot malorum nivis etiam casus occidente iam sidere
									Vergiliarum ingentem terrorem adiecit.

per omnia nive oppleta cum signis prima luce motis segniter agmen
									incederet, pigritiaque et desperatio in omnium vultu
									emineret,

praegressus signa Hannibal in promunturio quodam, unde longe ac
									late prospectus erat, consistere iussis militibus Italiam
									ostentat subiectosque Alpinis montibus Circumpadanos campos,

moeniaque eos tum transcendere non Italiae modo sed etiam urbis
									Romanae; cetera plana, proclivia fore; uno aut summum altero
									proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate
									habituros.

procedere inde agmen coepit iam nihil ne hostibus quidem praeter
									parva furta per occasionem temptantibus.

ceterum iter multo, quam in ascensu fuerat, ut pleraque Alpium ab
									Italia sicut breviora ita adrectiora sunt, difficilius fuit.
									omnis enim ferme via praeceps, angusta,

lubrica erat, ut neque sustinere se ab lapsu possent nec, qui
									paulum titubassent, haerere adfixi vestigio suo, aliique super
									alios et iumenta in homines occiderent.

Ventum deinde ad multo angustiorem rupem atque ita
									rectis saxis, ut aegre expeditus miles temptabundus manibusque
									retinens virgulta ac stirpes circa eminentes demittere sese
									posset.

natura locus iam ante praeceps recenti lapsu terrae in pedum
									mille admodum altitudinem abruptus erat.

ibi cum velut ad finem viae equites constitissent, miranti
									Hannibali, quae res moraretur agmen, nuntiatur rupem inviam
									esse.

digressus deinde ipse ad locum visendum. 
										 baud 
										 haud 
									 dubia res visa, quin per invia circa nec trita antea
									quamvis longo ambitu circumduceret agmen.

ea vero via inexsuperabilis fuit. nam cum super veterem nivem
									intactam nova modicae altitudinis esset, molli nec praealtae
									facile pedes ingredientium insistebant;

ut vero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam
									infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis
									ingrediebantur.

taetra ibi luctatio erat via lubrica 
											 glacie 
											 lubrica 
										 non recipiente vestigium et in prono citius
									pedes fallente, ut, seu manibus in adsurgendo seu genu se
									adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent; nec
									stirpes circa radicesve, ad quas pede aut manu quisquam eniti
									posset, erant; ita in levi tantum glacie tabidaque nive
									volutabantur.

iumenta secabant interdum etiam infimam ingredientia nivem et
									prolapsa iactandis gravius in conitendo ungulis penitus
									perfringebant, ut pleraque velut pedica capta haererent in dura
									et alte concreta glacie.

tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis castra in
									iugo posita, aegerrime ad id ipsum loco purgato: tantum nivis
									fodiendum atque egerendum fuit.

inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites
									ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa inmanibus
									deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt eamque,
									cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt
									ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt.

ita torridam incendio rupem ferro pandunt molliuntque anfractibus
									modicis clivos, ut non iumenta solum sed elephanti
									etiam deduci possent.

quadriduum circa rupem consumptum iumentis prope fame absumptis;
									nuda enim fere cacumina sunt et, si quid est pabuli, obruunt
									nives.

inferiora valles apricosque quosdam
									colles habent rivosque prope silvas et iam humano 
										 cult 
										 cultu 
									 digniora loca.

ibi iumenta in pabulum missa, et quies muniendo fessis hominibus
									data. triduo inde ad planum descensum iam et locis mollioribus
									et accolarum ingeniis.

hoc maxime modo in Italiam perventum est, quinto mense a
									Carthagine Nova, ut quidam auctores sunt, quinto decimo die
									Alpibus superatis. quantae copiae transgresso in Italiam
									Hannibali fuerint,

nequaquam inter auctores constat. qui plurimum, 
										 centur 
										 centum 
									 milia peditum, viginti equitum fuisse scribunt, qui
									minimum, viginti milia peditum, sex equitum.

L. Cincius Alimentus qui captum se ab Hannibale scribit, maxime
									auctor moveret, nisi confunderet numerum Gallis Liguribusque
									additis:

cum his octoginta milia peditum, decem equitum adducta — in
									Italia magis adfluxisse veri simile est, et ita quidam auctores
									sunt — ;

ex ipso autem audisse Hannibale, postquam Rhodanum transierit,
									triginta sex milia hominum ingentemque numerum equorum et
									aliorum iumentorum amisisse. Taurini Semigalli proxuma gens erat
									in Italiam degresso.

id cum inter 
										 onmes 
										 omnes 
									 constet, eo magis miror ambigi, quanam Alpis
									transierit, et vulgo credere Poenino — atque inde nomen ei iugo
									Alpium inditum — transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere
									transisse;

qui ambo saltus eum non in Taurinos sed per Salassos Montanos ad
									Libuos Gallos deduxissent.

nee 
										 nec 
									 veri simile est ea tum ad Galliam patuisse itinera;
									utique, quae ad Poeninum ferunt, obsaepta gentibus Semigermanis
									fuissent.

neque hercule montibus his, si quem forte id movet, ab transitu
									Poenorum ullo Seduni Veragri, incolae iugi eius, nomen norint inditum, sed ab eo, quem in
									summo sacratum vertice Poeninum montani appellant.

peropportune ad principia rerum Taurinis, proximae genti,
									adversus Insubres motum bellum erat. sed armare exercitum
									Hannibal, ut parti alteri auxilio esset, in reficiendo maxime
									sentientem contracta ante mala, non poterat:

otium enim ex labore, copia ex inopia, cultus ex inluvie tabeque
									squalida et prope efferata corpora varie movebat.

ea P. Cornelio consuli causa fuit, cum Pisas navibus venisset,
									exercitu a Manlio Atilioque accepto tirone et in novis
									ignominiis trepido ad Padum festinandi, ut cum hoste nondum
									refecto manus consereret.

sed cum Placentiam consul venit, iam ex stativis moverat Hannibal
									Taurinorumque unam urbem, caput gentis eius, quia volentes in 
										 amicitiara 
										 amicitiam 
									 non veniebant, vi expugnarat;

ac iunxisset sibi non metu solum sed
									etiam voluntate Gallos accolas Padi, ni eos circumspectantis
									defectionis tempus subito adventu consul oppressisset.

et Hannibal movit ex Taurinis, incertos, quae pars sequenda
									esset, Gallos praesentem secuturos esse ratus.

iam prope in conspectu erant exercitus convenerantque duces
									sicuti inter se nondum satis noti, ita iam inbutus uterque
									quadam admiratione alterius.

nam Hannibalis et apud Romanos iam ante Sagunti excidium
									celeberrimum nomen erat, et Scipionem Hannibal eo ipso, quod
									adversus se dux potissimum lectus esset, praestantem virum
									credebat;

et auxerant inter se opinionem, Scipio, quod relictus in Gallia
									obvius fuerat in Italiam transgresso Hannibali, Hannibal et conatu tam audaci
									traiciendarum Alpium et effectu.

occupavit tamen Scipio Padum traicere, et ad Ticinum amnem motis
									castris, priusquam educeret in aciem, adhortandorum militum
									causa talem orationem est exorsus:

“ 
										 Si 
										 si 
									 eum exercitum, milites, educerem in aciem, quem in
									Gallia mecum habui, supersedissem loqui apud vos;

quid enim adhortari referret aut eos equites, qui equitatum
									hostium ad Rhodanum flumen egregie vicissent, aut eas legiones,
									cum quibus fugientem hunc ipsum hostem secutus
									confessionem cedentis ac detractantis certamen pro victoria
									habui?

nunc quia ille exercitus, Hispaniae provinciae scriptus, ibi cum
									fratre Cn. Scipione meis auspiciis rem gerit, ubi eum gerere
									senatus populusque Romanus voluit, ego,

ut consulem ducem adversus Hannibalem ac Poenos haberetis, ipse
									me huic voluntario certamini obtuli, novo imperatori apud novos
									milites pauca verba facienda sunt.

ne genus belli neve hostem ignoretis, cum iis est vobis, milites,
									pugnandum, quos terra marique priore bello vicistis, a quibus
									stipendium per viginti annos exegistis, a quibus capta belli
									praemia Siciliam ac Sardiniam habetis.

erit igitur in hoc certamine is vobis illisque animus, qui
									victoribus et victis esse solet. nec nunc illi, quia audent, sed
									quia necesse est, pugnaturi sunt;

nisi creditis, qui exercitu incolumi pugnam detractavere, eos
									duabus partibus peditum equitumque in transitu Alpium amissis
										 qui plures paene perierint quam supersint plus
									spei nactos esse.

“at enim pauci quidem sunt, sed vigentes animis corporibusque,
									quorum robora ac vires vix sustinere vis ulla possit.”

effigies immo, umbrae hominum, fame frigore inluvie squalore
									enecti, contusi ac debilitati inter saxa rupesque; ad hoc
									praeusti artus, nive rigentes nervi, membra torrida gelu,
									quassata fractaque arma, claudi ac debiles equi:

cum hoc equite, cum hoc pedite pugnaturi estis; reliquias
									extremas hostis, non hostem habetis; ac nihil magis vereor, quam
									ne, cum vos pugnaveritis, Alpes vicisse Hannibalem
									videantur.

sed ita forsitan decuit cum foederum ruptore duce ac populo deos
									ipsos sine ulla humana ope committere ac profligare bellum, nos,
									qui secundum deos violati sumus, commissum ac profligatum
									conficere.

non vereor, ne quis me haec vestri adhortandi causa magnifice
									loqui existimet, ipsum aliter animo adfectum esse.

licuit in Hispaniam provinciam meam, quo iam profectus eram, cum
									exercitu ire meo, ubi et fratrem consilii
									participem ac periculi socium haberem et 
										 iasdrubalem 
										 Hasdrubalem 
									 potius quam Hannibalem hostem et minorem haud dubie
									molem belli;

tamen, cum praeterveherer navibus Galliae oram, ad famam huius
									hostis in terram egressus praemisso equitatu ad Rhodanum movi
									castra.

equestri proelio, qua parte copiarum conserendi manum fortuna
									data est, hostem fudi; peditum agmen, quod in modum fugientium
									raptim agebatur, quia adsequi terra non poteram,
										 neque regressus ad navis erat , quanta
									maxime potui celeritate tanto maris terrarumque circuitu in
									radicibus prope Alpium huic timendo hosti obvius fui.

utrum, cum declinarem certamen, inprovidus incidisse videor, an
									occurrere in vestigiis eius, lacessere ac trahere ad
									decernendum?

experiri iuvat, utrum alio repente Carthaginienses per viginti
									annos terra ediderit, an idem sint, qui ad 
										 Aegatis 
										 Aegates 
									 pugnaverunt insulas et quos ab Eryce duodevicenis
									denariis aestimatos emisistis,

et utrum Hannibal hic sit aemulus itinerum Herculis, ut ipse
									fert, an vectigalis stipendiariusque et servus populi Romani a
									patre relictus.

quem nisi Saguntinum scelus agitaret, respiceret profecto, si non
									patriam victam, domum certe patremque et foedera Hamilcaris
									scripta manu, qui iussus ab consule nostro praesidium deduxit ab
									Eryce,

qui graves inpositas victis Carthaginiensibus leges fremens
									maerensque accepit, qui decedens Sicilia stipendium populo
									Romano dare pactus est.

itaque vos ego, milites, non eo solum animo, quo adversus alios
									hostes soletis, pugnare velim, sed cum indignatione quadam atque
									ira, velut si servos videatis vestros arma repente contra vos
									ferentes. licuit ad Erycem clausos ultimo supplicio
									humanorum,

fame, interficere; licuit victricem classem in Africam traicere
									atque intra paucos dies sine ullo certamine Carthaginem
									delere:

veniam dedimus precantibus, emisimus ex obsidione, pacem cum
									victis fecimus, tutelae deinde nostrae duximus, cum Africo bello
									urgerentur.

pro his inpertitis furiosum iuvenem sequentes oppugnatum patriam
									nostram veniunt. atque utinam pro decore tantum hoc vobis et non
									pro salute esset 
										 certamen! 
										 certamen.

non de possessione Siciliae ac Sardiniae, de quibus quondam
									agebatur, sed pro Italia vobis est pugnandum.

nec est alius ab tergo exercitus, qui, nisi nos vincimus, hosti
									obsistat, nec Alpes aliae sunt, quas dum superant, comparari
									nova possint praesidia. hic est obstandum, milites, velut si
									ante Romana moenia pugnemus.

unus quisque se non corpus suum sed coniugem ac liberos parvos
									armis protegere putet; nec domesticas solum agitet curas, sed
									identidem hoc animo reputet, nostras nunc intueri manus senatum
									populumque Romanum:

qualis nostra vis virtusque fuerit, talem deinde fortunam illius
									urbis ac Romani imperii fore.”

haec apud Romanos consul. Hannibal rebus prius quam verbis
									adhortandos milites ratus circumdato ad spectaculum exercitu
									captivos montanos vinctos in medio statuit armisque Gallicis
									ante pedes eorum proiectis interrogare interpretem iussit,
									ecquis, si vinculis levaretur armaque et equum victor acciperet,
									decertare ferro vellet.

cum ad unum omnes ferrum pugnamque poscerent et deiecta in id
									sors esset, se quisque eum optabat, quem fortuna in id certamen
									legeret;

cuiusque sors exciderat, alacer inter gratulantes gaudio 
										 exultans 
										 exsultans 
									 cum sui moris tripudiis arma raptim capiebat.

ubi vero dimicarent, is habitus animorum non inter eiusdem modo
									condicionis homines erat sed etiam inter spectantes vulgo, ut
									non vincentium magis quam bene morientium fortuna
									laudaretur.

cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione
									inde advocata ita apud eos locutus fertur:

“si, quem animum in alienae sortis exemplo paulo ante habuistis,
									eundem mox in aestimanda fortuna vestra habueritis, vicimus,
									milites; neque enim spectaculum modo illud, sed quaedam veluti
									imago vestrae condicionis erat.

ac nescio an maiora vincula maioresque necessitates vobis quam
									captivis vestris fortuna circumdederit:

dextra laevaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem
									navem habentis, circa Padus amnis maior ac violentior Rhodano,
									ab tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus
									transitae.

hic vincendum aut moriendum, milites, est, ubi primum hosti
									occurristis. et eadem fortuna, quae necessitatem pugnandi
									imposuit, praemia vobis ea victoribus proponit, quibus ampliora
									homines ne ab diis quidem immortalibus optare solent.

si Siciliam tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra
									virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia essent:
									quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id
									omne vestrum cum ipsis dominis futurum est.

in hanc tam opimam mercedem, agite dum, diis bene iuvantibus arma
									capite.

satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora
									consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque
									vestrorum vidistis;

tempus est iam opulenta vos ac ditia stipendia facere et magna
									operae pretia mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque
									et tot armatas gentes emensos.

hic vobis terminum laborum fortuna dedit; hic dignam mercedem
									emeritis stipendiis dabit.

nec, quam magni nominis bellum est, tam difficilem existimaritis
									victoriam fore: saepe et contemptus hostis cruentum certamen
									edidit et incluti populi regesque perlevi momento victi
									sunt.

nam dempto hoc uno fulgore nominis Romani quid est, cur illi
									vobis comparandi sint?

ut viginti annorum militiam vestram cum illa virtute, cum illa
									fortuna taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque
									ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae
									populos vincentes huc pervenistis;

pugnabitis cum exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso victo
									circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique ducem
									an me in praetorio patris,

clarissimi imperatoris, prope natum, certe eductum,
									domitorem Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum
									modo gentium sed ipsarum, quod multo maius est, Alpium, cum
									semenstri hoc conferam duce, desertore exercitus sui?

cui si quis demptis signis Poenos Romanosque hodie ostendat,
									ignoraturum certum habeo, utrius exercitus sit consul.

non ego illud parvi aestimo, milites, quod nemo est vestrum,
									cuius non ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim
									facinus, cui non idem ego virtutis spectator ac testis notata
									temporibus locisque referre sua possim decora.

cum laudatis a me miliens donatisque alumnus prius omnium vestrum
									quam imperator, procedam in aciem
									adversus ignotos inter se ignorantesque.

quocumque circumtuli oculos, plena omnia video animorum ac
									roboris, veteranum peditem, generosissimarum gentium equites
									frenatos infrenatosque,

vos socios fidelissimos fortissimosque, vos Carthaginienses cum
										 pro patria tum ob iram iustissimam
									pugnaturos.

inferimus bellum infestisque signis descendimus in Italiam, tanto
									audacius fortiusque pugnaturi quam hostis, quanto maior spes,
									maior est animus inferentis vim quam arcentis. accendit
									praeterea

et stimulat animos dolor iniuria indignitas. ad supplicium
									depoposcerunt me ducem primum, deinde vos omnes, qui Saguntum
									oppugnassetis; deditos ultimis cruciatibus adfecturi
									fuerunt.

crudelissima ac superbissima gens sua omnia suique arbitrii
									facit. cum quibus bellum, cum quibus pacem habeamus, se modum
									inponere aequum censet. circumscribit includitque nos terminis
									montium fluminumque, quos non excedamus, neque eos, quos
									statuit, terminos observat.

“ne transieris 
										 Hiberum! 
										 Hiberum; 
									 ne quid rei tibi sit cum 
										 Saguntinis! 
										 Saguntinis. 
									 ” 
											 ad 
											 ad 
										 Hiberum est 
											 Saguntum 
											 Saguntum? 
										 “nusquam te vestigio moveris!”

parum est, quod veterrimas provincias meas Siciliam ac Sardiniam
										 ademisti? adimis etiam Hispanias?
									et, inde si decessero, in Africam
									transcendes. transcendes autem? transcendisse dico; duos consules huius
									anni, unum in Africam, alterum in Hispaniam miserunt. nihil
									usquam nobis relictum est, nisi quod armis vindicarimus.

illis timidis et ignavis esse licet, qui respectum habent, quos
									sua terra suus ager per tuta ac pacata itinera fugientes
									accipient: vobis necesse est fortibus viris esse et omnibus
									inter victoriam mortemque certa desperatione abruptis aut
									vincere aut, si fortuna dubitabit, in proelio potius quam in
									fuga mortem oppetere.

si hoc bene fixum omnibus destinatumque animo est, iterum dicam,
									vicistis: nullum contemptu mortis telum 
									ad vincendum homini ab dis immortalibus acrius datum est.”

his adhortationibus cum utrimque ad certamen accensi militum
									animi essent, Romani ponte Ticinum iungunt tutandique pontis
									causa castellum insuper inponunt;

Poenus hostibus opere occupatis Maharbalem cum ala Numidarum,
									equitibus quingentis, ad depopulandos sociorum populi Romani
									agros mittit;

Gallis parci quam maxime iubet principumque animos ad defectionem
									sollicitari. ponte perfecto traductus Romanus exercitus in agrum
									Insubrium quinque milia passum a 
										 Victumulis 
										 Uictumulis 
									 consedit.

ibi Hannibal castra habebat; revocatoque propere Maharbale atque
									equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil umquam satis
									dictum praemonitumque ad cohortandos milites ratus, vocatis ad
									contionem certa praemia pronuntiat, in quorum spem
									pugnarent:

agrum sese daturum esse in Italia Africa Hispania, ubi quisque
									velit, immunem ipsi, qui accepisset, liberisque; qui pecuniam
									quam agrum maluisset, ei se argento satisfacturum;

qui sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem
									facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam, ne cuius
									suorum popularium mutatam secum fortunam esse vellent.

servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro
									iis mancipia dominis se redditurum.

eaque ut rata scirent fore, agnum laeva manu, dextra silicem
									retinens, si falleret, Iovem ceterosque precatus
									deos, ita se mactarent, quem ad modum ipse agnum mactasset,
									secundum precationem caput pecudis saxo elisit.

tun 
										 tum 
									 vero omnes, velut diis auctoribus in spem suam quisque
									acceptis, id morae, quod nondum pugnarent, ad potienda sperata
									rati, proelium uno animo et voce una poscunt.

apud Romanos haudquaquam tanta alacritas erat, super cetera
									recentibus etiam territos prodigiis;

nam et lupus intraverat castra laniatisque obviis ipse intactus
									evaserat, et examen apum in arbore
									praetorio imminente consederat.

quibus procuratis Scipio cum equitatu iaculatoribusque expeditis
									profectus ad castra hostium ex propinquo copiasque, quantae et
									cuius generis essent, speculandas, obvius fit Hannibali et ipsi
									cum equitibus ad exploranda circa loca progresso.

neutri alteros primo cernebant; densior deinde incessu tot
									hominum et equorum oriens pulvis signum propinquantium hostium 
										 fruit. 
										 fuit. 
									 consistit utrumque agmen, et ad proelium sese expediebant.

Scipio A iaculatores et Gallos equites in fronte locat, Romanos!
									sociorumque quod roboris fuit, in subsidiis; Hannibal frenatos
									equites in medium accipit, cornua Numidis firmat.

vixdum clamore sublato iaculatores 
										 fugerunt! 
										 fugerunt 
									 inter subsidia ad secundam aciem. inde equitum
									certamen erat aliquamdiu anceps; dein, quia turbabant equos
									pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut
									desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, iam magna
									ex parte ad pedes pugna venerat,

donec Numidae, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo
									se ostenderunt. is pavor perculit Romanos, auxitque pavorem
									consulis vulnus periculumque intercursu tum primum pubescentis
									fili propulsatum.

hic erit iuvenis, penes quem perfecti huiusce belli laus est,
									Africanus ob egregiam victoriam de Hannibale Poenisque
									appellatus.

fuga tamen effusa iaculatorum maxume fruit, quos primos Numidae
									invaserunt; alius confertus equitatus consulem in medium
									acceptum non armis modo sed etiam corporibus suis
									protegens in castra nusquam trepide neque effuse cedendo
									reduxit.

servati consulis decus Coelius ad servum natione Ligurem delegat;
									malim equidem de filio verum esse, quod et plures tradidere
									auctores et fama obtinuit.

hoc primum cum Hannibale proelium fuit; quo facile apparuit
									equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos patentis, quales
									sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non
									esse.

itaque proxima nocte iussis militibus vasa silentio colligere
									castra ab Ticino mota festinatumque ad Padum est, ut ratibus,
									quibus iunxerat flumen, nondum resolutis sine tumultu atque
									insectatione hostis copias traiceret.

prius Placentiam pervenere, quam satis sciret Hannibal ab Ticino
									profectos; tamen ad sescentos moratorum in citeriore ripa Padi segniter ratem solventes
									cepit. transire pontem non potuit, ut extrema resoluta erant,
									tota rate in secundam aquam labente. Coelius auctor est Magonem
									cum equitatu

et Hispanis peditibus flumen extemplo tranasse, ipsum Hannibalem
									per superiora Padi vada exercitum traduxisse elephantis in
									ordinem ad sustinendum impetum fluminis oppositis. ea peritis
									amnis eius vix fidem fecerint;

nam neque equites armis equisque salvis tantam vim fluminis
									superasse veri simile est, ut iam Hispanos omnis inflati
									travexerint utres, et multorum dierum circuitu Padi vada petenda
									fuerunt, qua exercitus gravis impedimentis traduci posset.

potiores apud me auctores sunt, qui biduo vix locum rate iungendo
									flumini inventum tradunt; ea cum Magone equites et Hispanorum expeditos praemissos.

dum Hannibal, circa flumen legationibus Gallorum audiendis
									moratus, traicit gravius peditum agmen, interim Mago equitesque
									ab transitu fluminis diei unius itinere Placentiam ad hostes
									contendunt.

Hannibal paucis post diebus sex milia a Placentia castra
									communivit et postero die in conspectu hostium acie derecta
									potestatem pugnae fecit.

insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen quam re
									maior, ab auxiliaribus Gallis facta est.

ad duo milia peditum et ducenti equites vigilibus ad portas
									trucidatis ad Hannibalem transfugiunt; quos Poenus benigne
									adlocutus et spe ingentium donorum accensos in civitates quemque
									suas ad sollicitandos popularium animos dimisit.

Scipio, caedem 
										 ear 
										 eam 
									 signum defectionis omnium Gallorum esse ratus
									contactosque eo scelere velut iniecta rabie ad arma ituros,

quamquam gravis adhuc vulnere erat, tamen quarta vigilia noctis
									insequentis tacito agmine profectus ad Trebiam fluvium iam in loca altiora collisque impeditiores
									equiti castra movet.

minus quam ad Ticinum fefellit; missisque Hannibal primum Numidis
									deinde omni equitatu turbasset utique novissimum agmen, ni
									aviditate praedae in vacua Romana castra Numidae
									devertissent.

ibi dum perscrutantes loca omnia castrorum nullo satis digno
									morae pretio tempus terunt, emissus hostis est de manibus; et
									cum iam transgressos Trebiam Romanos metantisque castra
									conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra flumen
									interceptos.

Scipio, nec vexationem vulneris in via iactati ultra patiens et
									collegam — iam enim et revocatum ex Sicilia audierat — ratus
									exspectandum, locum, qui prope flumen tutissimus stativis est
									visus, delectum communiit.

nec procul inde Hannibal cum consedisset, quantum victoria
									equestri elatus, tantum anxius inopia, quae per hostium agros
									euntem nusquam praeparatis commeatibus maior in dies
									excipiebat,

ad Clastidium vicum, quo magnum frumenti numerum congesserant
									Romani, mittit. ibi cum vim pararent, spes facta proditionis;
									nec sane magno pretio, nummis aureis quadringentis, Dasio
									Brundisino praefecto praesidii corrupto traditur Hannibali
									Clastidium.

id horreum fuit Poenis sedentibus ad Trebiam. in captivos ex
									tradito praesidio, ut fama clementiae in principio rerum
									colligeretur, nihil saevitum est.

cum ad Trebiam terrestre constitisset bellum, interim circa
									Siciliam insulasque Italiae imminentes et a Sempronio consule et
									ante adventum eius terra marique res gestae.

viginti quinqueremes cum mille armatis ad depopulandam oram
									Italiae a Carthaginiensibus missae; novem Liparas, octo ad
									insulam Vulcani tenuerunt, tres in fretum avertit aestus.

ad eas conspectas a Messana duodecim naves ab Hierone rege
									Syracusanorum missae, qui tum forte Messanae erat consulem
									Romanum opperiens, nullo repugnante captas naves Messanam in
									portum deduxerunt.

cognitum ex captivis praeter viginti naves, cuius ipsi classis
									essent, in Italiam missas quinque et triginta alias quinqueremes
									Siciliam petere ad sollicitandos veteres socios;

Lilybaei occupandi praecipuam curam esse; credere eadem
									tempestate, qua ipsi disiecti forent, eam quoque classem ad 
										 Aegatis 
										 Aegates 
									 insulas deiectam.

haec, sicut audita erant, rex M. Aemilio praetori, cuius Sicilia
									provincia erat, perscribit monetque, ut Lilybaeum firmo teneret
									praesidio.

extemplo et circa civitates a praetore missi legati tribunique,
										 qui suos ad curam custodiae
									intenderent, et ante omnia Lilybaeum teneri apparatu belli,
									edicto proposito, ut socii navales decem dierum cocta cibaria ad
									naves deferrent,

ut, ubi signum datum esset, ne quid moram conscendendi faceret;
									perque omnem oram, qui ex speculis prospicerent adventantem
									hostium classem, missi.

itaque, quamquam de industria ita 
									moderati cursum navium erant Carthaginienses, ut ante lucem
									accederent Lilybaeum, praesensum tamen est, quia et luna pernox
									erat et sublatis armamentis veniebant:

extemplo datum signum ex speculis et in
									oppido ad arma conclamatum est et in naves conscensum; pars
									militum in muris portarumque stationibus, pars in navibus
									erant.

et Carthaginienses, quia rem fore haud cum inparatis cernebant,
									usque ad lucem portu se abstinuerunt, demendis armamentis eo
									tempore aptandaque ad pugnam classe absumpto.

ubi inluxit, recepere classem in altum, ut spatium
									pugnae esset exitumque liberum e portu naves hostium
									haberent.

nec Romani detrectavere pugnam et memoria circa ea ipsa loca
									gestarum rerum freti et militum multitudine ac virtute.

ubi in altum evecti sunt Romanus conserere pugnam et ex propinquo
									vires conferre velle;

contra eludere Poenus et arte, non vi rem gerere naviumque quam
									virorum aut armorum malle certamen facere.

nam ut sociis navalibus adfatim instructam classem ita inopem
									milite habebant, et, sicubi conserta navis esset, haudquaquam
									par numerus armatorum ex ea pugnabat.

quod ubi animadversum est, et Romanis multitudo sua auxit animum
									et paucitas illis minuit.

extemplo septem naves Punicae circumventae, fugam ceterae
									ceperunt. mille et septingenti fuere in navibus captis milites
									nautaeque, in his tres nobiles Carthaginiensium.

classis Romana incolumis, una tantum perforata navi, sed ea
									quoque ipsa reduce, in portum rediit.

secundum hanc pugnam nondum gnaris eius qui Messanae erant, Ti.
									Sempronius consul Messanam venit.

ei fretum intranti rex Hiero classem ornatam armatam que obviam duxit, transgressusque ex regia in
									praetoriam navem gratulatus sospitem cum exercitu et navibus
									advenisse precatusque prosperum ac felicem in Siciliam
									transitum,

statum deinde insulae et Carthaginiensium conata exposuit
									pollicitusque est, quo animo priore bello populum Romanum
									iuvenis adiuvisset, eo senem adiuturum;

frumentum vestimentaque sese legionibus consulis sociisque
									navalibus gratis praebiturum; grande periculum Lilybaeo
									maritumisque civitatibus esse, et quibusdam volentibus novas res
									fore.

ob haec consuli nihil cunctandum visum, quin Lilybaeum classe
									peteret. et rex regiaque classis una profecti. navigantes inde
									pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium naves
									accepere.

a Lilybaeo consul Hierone cum classe regia dimisso relictoue praetore ad tuendam Siciliae oram ipse in insulam
									Melitam, quae a Carthaginiensibus tenebatur, traiecit.

advenienti Hamilcar Gisgonis filius praefectus praesidii, cum
									paulo minus duobus milibus militum oppidumque cum insula
									traditur. inde post paucos dies reditum Lilybaeum, captivique et
									a consule et a praetore praeter insignes nobilitate viros sub
									corona venierunt.

postquam ab ea parte satis tutam Siciliam censebat consul, ad
									insulas Vulcani, quia fama erat stare ibi Punicam classem,
									traiecit; nec quisquam hostium circa eas insulas inventus.

iam forte transmiserant ad vastandam Italiae oram, depopulatoque 
										 Viboniensi 
										 Uibonensi 
									 agro urbem etiam terrebant.

repetenti Siciliam consuli escensio hostium in agrum 
										 Viboniensem 
										 Uibonensem 
									 facta nuntiatur, litteraeque ab senatu de transitu in
									Italiam Hannibalis, et ut primo quoque tempore collegae ferret
									auxilium, missae 
										 traditntur. 
										 traduntur.

multis simul anxius curis exercitum extemplo in naves inpositum
									Ariminum mari supero misit, Sexto Pomponio legato cum viginti
									quinque longis navibus 
										 Viboniensem 
										 Uibonensem 
									 agrum maritimamque oram Italiae tuendam adtribuit,

M. Aemilio praetori quinquaginta navium classem explevit. ipse
									conpositis Siciliae rebus decem navibus oram Italiae legens
									Ariminum pervenit. inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam
									flumen conlegae coniungitur.

iam ambo consules et quidquid Romanorum virium erat Hannibali
									oppositum aut illis copiis defendi posse Romanum imperium aut
									spem nullam aliam esse satis declarabat.

tamen consul alter equestri proelio uno et vulnere suo minutus
									trahi rem malebat; recentis animi alter eoque ferocior nullam
									dilationem patiebatur.

quod inter Trebiam Padumque agri est, Galli tum incolebant, in
									duorum praepotentium populorum certamine per ambiguum favorem 
										 baud 
										 haud 
									 dubie gratiam victoris spectantes.

id Romani, modo ne quid moverent, aequo satis, Poenus periniquo
									animo ferebat, ab Gallis accitum se venisse ad liberandos eos
									dictitans. ob 
										 ear 
										 eam 
									 iram,

simul ut praeda militem aleret, duo milia peditum et mille
									equites, Numidas plerosque, mixtos quosdam et Gallos, populari
									omnem deinceps — agrum usque ad Padi ripas iussit.

egentes ope Galli, cum ad id dubios servassent animos, coacti ab
									auctoribus iniuriae ad vindices futuros declinant legatisque ad
									consules missis auxilium Romanorum terrae ob nimiam cultorum
									fidem in Romanos laboranti orant. Cornelio nec causa nec tempus
									agendae rei placebat,

suspectaque ei gens erat cum ob infida multa facinora tum, ut
									illa vetustate obsolevissent, ob recentem Boiorum perfidiam;

Sempronius contra continendis in fide sociis maximum vinculum
									esse primos, qui eguissent ope, defensos censebat.

is tum, collega cunctante, equitatum
									suum, mille peditum iaculatoribus ferme admixtis, ad defendendum
									Gallicum agrum trans Trebiam mittit.

sparsos et inconpositos, ad hoc gravis praeda plerosque cum
									inopinato invasissent, ingentem terrorem caedemque ac fugam
									usque ad castra stationesque hostium fecere; unde multitudine
									effusa pulsi rursus subsidio suorum proelium restituere.

varia inde pugna inter sequentes cedentesque; cumque ad extremum
									aequassent certamen, maior tamen hostium *, penes Romanos fama
									victoriae fuit.

ceterum nemini omnium maior ea iustiorque quam ipsi consuli
									videri; gaudio efferri, qua parte copiarum alter consul victus
									foret, ea se vicisse:

restitutos ac refectos militibus animos, nec quemquam esse
									praeter conlegam, qui dilatam dimicationem vellet; eum animo
									magis quam corpore aegrum memoria vulneris aciem ac tela
									horrere. sed non esse cum aegro senescendum.

quid enim ultra differri aut teri tempus? quem tertium consulem,
									quem 
										 aliur 
										 alium 
									 exercitum expectari?

castra Carthaginiensium in Italia ac prope in conspectu urbis
									esse. non Siciliam ac Sardiniam victis ademptas nec cis Hiberum
									Hispaniam peti, sed solo patrio terraque, in qua geniti forent,
									pelli Romanos “quantum ingemiscant” inquit

“patres nostri circa moenia Carthaginis bellare soliti, si videant
									nos, progeniem suam, duos consules consularesque exercitus, in
									media Italia paventis intra castra, Poenum, quod inter Alpis
									Appenninumque agri sit, suae dicionis fecisse?”

haec adsidens aegro collegae, haec in praetorio prope
									contionabundus agere. stimulabat et tempus propinquum
									comitiorum, ne in novos consules bellum differretur, et occasio
									in se unum vertendae gloriae, dum aeger collega erat.

itaque nequiquam dissentiente Cornelio parari ad propinquum
									certamen milites iubet. Hannibal cum, quid optimum foret hosti,
									cerneret, vix ullam spem habebat temere atque inprovide quicquam
									consules acturos;

cum alterius ingenium, fama prius, deinde re cognitum, percitum
									ac ferox sciret esse ferociusque factum prospero cum
									praedatoribus suis certamine crederet, adesse gerendae rei
									fortunam 
										 baud 
										 haud 
									 diffidebat.

cuius ne quod praetermitteret tempus, sollicitus intentusque
									erat, dum tiro hostium miles esset, dum meliorem ex ducibus
									inutilem vulnus faceret,

dum Gallorum animi vigerent, quorum ingentem multitudinem sciebat
									segnius secuturam, quanto longius ab domo traherentur.

cum ob haec taliaque speraret propinquum certamen et facere, si
									cessaretur, cuperet, speculatoresque Galli, ad ea exploranda,
									quae vellet, tutiores, quia in utrisque castris militabant,
									paratos pugnae esse Romanos rettulissent, locum insidiis
									circumspectare Poenus coepit.

erat in medio rivus praealtis utrimque clausus ripis et circa
									obsitus palustribus herbis et, quibus inculta ferme vestiuntur,
									virgultis vepribusque. quem ubi equites quoque tegendo satis
									latebrosum locum circumvectus ipse oculis perlustravit, “ 
										 Hic 
										 hic 
									 erit locus,” Magoni fratri ait “quem teneas.

delige centenos viros ex omni pedite atque equite, cum quibus ad
									me vigilia prima venias;

nunc corpora curare tempus est.” ita praetorium missum. mox cum
									delectis Mago aderat. “ 
										 Robora 
										 robora 
									 virorum cerno” inquit Hannibal; “sed uti
									numero etiam, non animis modo valeatis, singuli vobis novenos ex
									turmis manipulisque vestri similes eligite. Mago locum
									monstrabit, 
										 queml 
										 quem 
									 insideatis: hostem caecum ad has belli artes habetis.”
									ita mille equitibus Magoni ,

mille peditibus dimissis Hannibal prima luce Numidas equites
									transgressos Trebiam flumen obequitare iubet hostium portis
									iaculandoque in stationes elicere ad
									pugnam hostem, iniecto deinde certamine cedendo sensim citra
									flumen pertrahere.

haec mandata Numidis; ceteris ducibus peditum equitumque
									praeceptum, ut prandere omnes iuberent, armatos deinde
									instratisque equis signum expectare.

Sempronius ad tumultum Numidarum primum omnem equitatum, ferox ea
									parte virium, deinde sex milia peditum, postremo omnes copias ab
									destinato iam ante consilio avidus certaminis eduxit.

erat forte brumae tempus et nivalis dies in locis Alpibus
									Appenninoque interiectis, propinquitate etiam fluminum ac
									paludum praegelidis.

ad hoc raptim eductis hominibus atque equis, non capto ante cibo,
									non ope ulla ad arcendum frigus adhibita, nihil caloris inerat,
									et quidquid aurae fluminis adpropinquabant, adflabat acrior
									frigoris vis.

ut vero refugientes Numidas insequentes aquam ingressi sunt — et
									erat pectoribus tenus aucta nocturno imbri — , tum utique
									egressis rigere omnibus corpora, ut vix armorum tenendorum
									potentia esset, et simul lassitudine et procedente iam die fame
									etiam deficere.

Hannibalis interim miles ignibus ante tentoria factis oleoque per
									manipulos, ut mollirent artus, misso et cibo per otium capto,
									ubi transgressos flumen hostis nuntiatum est, alacer animis
									corporibusque arma capit atque in aciem procedit.

Baliares locat ante signa levemque aliam 
									armaturam, octo ferme milia hominum, dein graviorem armis
									peditem, quod virium, quod roboris erat; in cornibus circumfudit
									decem milia equitum, et ab cornibus in utramque 
									partem divisos elephantos statuit.

consul effuse sequentis equites, cum ab resistentibus subito
									Numidis incauti exciperentur, signo receptui dato revocatos
									circumdedit peditibus.

duodeviginti milia Romana erant, socium nominis Latini viginti,
									auxilia praeterea Cenomanorum; ea sola in fide manserat Gallica
									gens. iis copiis concursum est.

proelium a Baliaribus ortum est; quibus cum maiore robore
									legiones obsisterent, diducta propere in cornua levis armatura
									est, quae res effecit, ut equitatus Romanus extemplo
									urgeretur.

nam cum vix iam per se resisterent decem milibus equitum quattuor
									milia et fessi integris plerisque, obruti sunt insuper velut
									nube iaculorum a Baliaribus coniecta.

ad hoc elephanti eminentes ab extremis cornibus, equis maxime non
									visu modo sed odore insolito territis, fugam late faciebant.

pedestris pugna par animis magis quam viribus erat, quas recentis
									Poenus paulo ante curatis corporibus in proelium attulerat;
									contra ieiuna fessaque corpora Romanis et rigentia gelu
									torpebant. restitissent tamen animis, si cum pedite solum foret
									pugnatum;

sed et Baleares pulso equite iaculabantur in latera et elephanti
									iam in mediam peditum aciem sese intulerant et Mago Numidaeque,
									simul latebras eorum inprovida praeterlata acies est, exorti ab
									tergo ingentem tumultum ac terrorem fecere.

tamen in tot circumstantibus malis mansit aliquamdiu immota
									acies, maxime praeter spem omnium adversus elephantos.

eos velites ad id ipsum locati verutis coniectis et avertere et
									insecuti aversos sub caudis, qua maxume molli cute vulnera
									accipiunt, fodiebant.

trepidantisque et prope iam in suos consternatos e media acie in
									extremam ad sinistrum cornu adversus Gallos auxiliares agi
									iussit Hannibal. ibi extemplo 
										 baud 
										 haud 
									 dubiam fecere fugam, eoque novus terror additus
									Romanis, ut fusa auxilia sua viderunt.

itaque cum iam in orbem pugnarent decem milia ferme hominum, cum
									alia evadere nequissent, media Afrorum 4. acie, qua
									Gallicis auxiliis firmata erat, cum ingenti caede hostium
									perrupere et,

cum neque in castra reditus esset flumine interclusis neque prae
									imbri satis decernere possent, qua suis opem ferrent, Placentiam
									recto itinere perrexere.

plures deinde in omnes partes eruptiones factae; et qui flumen
									petiere, aut gurgitibus absumpti sunt aut inter cunctationem
									ingrediendi ab hostibus oppressi;

qui passim per agros fuga sparsi erant, alii vestigia cedentis sequentes agminis Placentiam
									contendere, aliis timor hostium audaciam ingrediendi flumen
									fecit, transgressique in castra pervenerunt.

imber nive mixtus et intoleranda vis frigoris et homines multos
									et iumenta et elephantos prope omnis absumpsit.

finis insequendi hostis Poenis flumen Trebia fuit, et ita
									torpentes gelu in castra rediere, ut vix laetitiam victoriae
									sentirent.

itaque nocte insequenti, cum praesidium castrorum et quod
									reliquum ex fuga
										semermium ex magna parte militum erat ratibus Trebiam
									traicerent, aut nihil sensere obstrepente pluvia aut,

quia iam moveri nequibant prae lassitudine ac vulneribus, sentire
									sese dissimularunt, quietisque Poenis tacito agmine ab Scipione
									consule exercitus Placentiam est perductus, inde Pado traiecto
									Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia
									premeretur.

Romam tantus terror ex hac clade perlatus est, ut iam ad urbem
									Romanam crederent infestis signis hostem venturum, nec quicquam
									spei aut auxilii esse, quo portis moenibusque vim arcerent:

uno consule ad Ticinum victo alterum ex Sicilia revocatum; duobus
									consulibus, duobus consularibus exercitibus victis quos alios
									duces, quas alias legiones esse, quae arcessantur?

ita territis Sempronius consul advenit, ingenti periculo per
									effusos passim ad praedandum hostium equites audacia magis quam
									consilio aut spe fallendi resistendive, si non falleret,
									transgressus.

inde, quod unum maxime in praesentia desiderabatur, comitiis consularibus habitis in hiberna rediit. creati
									consules Cn. Servilius et C. Flaminius iterum.

ceterum ne hiberna quidem Romanis quieta erant vagantibus passim
									Numidis equitibus et, ut quaeque iis impeditiora erant,
									Celtiberis Lusitanisque. omnes igitur undique clausi commeatus
									erant, nisi quos Pado naves subveherent.

emporium prope Placentiam fuit et opere magno munitum et valido
									firmatum praesidio. eius castelli oppugnandi spe cum equitibus
									ac levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando
									incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit
									vigiles.

tantus repente clamor est sublatus, ut Placentiae quoque
									audiretur. itaque sub lucem cum equitatu consul aderat iussis
									quadrato agmine legionibus sequi.

equestre interim proelium commissum; in quo quia saucius Hannibal
									pugna excessit, pavore hostibus iniecto defensum egregie
									praesidium est.

paucorum inde dierum quiete sumpta et vixdum satis percurato
									vulnere ad 
										 Victumulas 
										 Uictumulas 
									 oppugnandas ire pergit.

id emporium Romanis Gallico bello fuerat; munitum inde locum
									frequentaverant adcolae mixti undique ex finitimis populis, et
									tum terror populationum eo plerosque ex agris conpulerat.

huius generis multitudo fama inpigre defensi ad Placentiam
									praesidii accensa armis arreptis obviam Hannibali procedit.

magis agmina quam acies in via concurrerunt, et cum ex altera
									parte nihil praeter inconditam turbam esset, in altera et dux
									militi et miles duci fidens, ad triginta quinque milia hominum a
									paucis fusa.

postero die deditione facta praesidium intra moenia accepere;
									iussique arma tradere cum dicto paruissent, signum repente
									victoribus datur, ut tamquam vi captam urbem diriperent.

neque ulla, quae in tali re memorabilis scribentibus videri
									solet, praetermissa clades est: adeo omne libidinis
									crudelitatisque et inhumanae superbiae editum in miseros
									exemplum est. hae fuere hibernae expeditiones Hannibalis.

haud longi inde temporis, dum intolerabilia frigora erant, quies
									militi data est;

et ad prima ac dubia signa veris profectus ex hibernis in
									Etruriam ducit, 
										 ear 
										 eam 
									 quoque gentem, sicut Gallos Liguresque, aut vi aut
									voluntate adiuncturus.

transeuntem Appenninum adeo atrox adorta tempestas est, ut Alpium
									prope foeditatem superaverit. vento mixtus imber cum ferretur in
									ipsa ora, primo, quia aut arma omittenda erant aut contra
									enitentes vertice intorti adfligebantur, constitere;

dein, cum iam spiritum includeret nec reciprocare animam sineret,
									aversi a vento parumper consedere.

tum vero ingenti sono caelum strepere et inter horrendos fragores
									micare ignes; capti auribus et oculis metu omnes torpere.

tandem effuso imbre, cum eo magis accensa vis venti esset, ipso
									illo, quo deprensi erant, loco castra ponere necessarium visum
									est.

id vero laboris velut de integro initium fuit: nam nec explicare
									quicquam nec statuere poterant nec, quod statutum esset, manebat
									omnia perscindente vento et rapiente.

et mox aqua levata vento cum super gelida montium iuga concreta
									esset, tantum nivosae grandinis deiecit, ut omnibus omissis
									procumberent homines tegminibus suis magis obruti quam tecti;
									tantaque vis frigoris insecuta est,

ut ex illa miserabili hominum iumentorumque strage cum se quisque
									attollere ac levare vellet, diu nequiret, quia torpentibus
									rigore nervis vix flectere artus poterant.

deinde, ut tandem agitando sese movere ac recipere animos et
									raris locis ignis fieri est coeptus, ad alienam opem quisque
									inops tendere.

biduum eo loco velut obsessi mansere. multi homines, multa
									iumenta, elephanti quoque ex iis, qui proelio ad Trebiam facto
									superfuerant, septem absumpti.

degressus Appennino retro ad Placentiam castra movit et ad decem
									milia progressus consedit. postero die duodecim milia peditum,
									quinque equitum adversus hostem ducit;

nec Sempronius consul — iam 
										 enin 
										 enim 
									 redierat ab Roma — detrectavit certamen. atque eo die
									tria milia passuum inter bina castra fuere;

postero die ingentibus animis vario eventu pugnatum est. primo
									concursu adeo res Romana superior fuit, ut non acie vincerent
									solum, sed pulsos hostes in castra persequerentur, mox castra
									quoque oppugnarent.

Hannibal paucis propugnatoribus in vallo portisque positis
									ceteros confertos in media castra recepit, intentosque signum ad
									erumpendum exspectare iubet.

iam nona ferme diei hora erat, cum Romanus nequiquam fatigato
									milite, postquam nulla spes erat potiundi castris, signum
									receptui dedit.

quod ubi Hannibal accepit laxatamque pugnam et recessum a castris
									vidit, extemplo equitibus dextra laevaque emissis in hostem ipse
									cum peditum robore mediis castris erupit.

pugna raro magis ulla saeva aut utriusque partis pernicie clarior
									fuisset, si extendi 
										 ear 
										 eam 
									 dies in longum spatium sivisset:

nox accensum ingentibus animis proelium diremit. itaque acrior
									concursus fuit quam caedes, et sicut aequata ferme pugna erat,
									ita clade pari discessum est.

ab neutra parte sescentis plus peditibus et dimidium eius equitum
									cecidit; sed maior Romanis quam pro numero iactura fuit, quia
									equestris ordinis aliquot et tribuni militum quinque et
									praefecti sociorum tres sunt interfecti.

secundum eam pugnam Hannibal in Ligures, Sempronius Lucam
									concessit. venienti in Ligures Hannibali per insidias intercepti
									duo quaestores Romani, C. Fulvius et L. Lucretius, cum duobus
									tribunis militum et quinque equestris ordinis, senatorum ferme
									liberis, quo magis ratam fore cum iis pacem societatemque
									crederet, traduntur.

dum haec in Italia geruntur, Cn. Cornelius Scipio in Hispaniam
									cum classe et exercitu missus

cum ab ostio Rhodani profectus Pyrenaeosque montes circumvectus
									Emporias adpulisset classem, exposito ibi exercitu

orsus a Lacetanis omnem oram usque ad Hiberum flumen partim
									renovandis societatibus partim novis instituendis
									Romanae dicionis fecit.

inde conciliata clementiae iustitiaeque 
									fama non ad maritimos modo populos sed in mediterraneis quoque
									ac montanis ad ferociores iam gentes valuit; nec pax modo apud
									eos sed societas etiam armorum parta est, validaeque aliquot
									auxiliorum cohortes ex iis conscriptae sunt.

Hannonis cis Hiberum provincia erat; eum reliquerat Hannibal ad
									regionis eius praesidium. itaque, priusquam alienarentur omnia,
									obviam eundum ratus castris in conspectu hostium positis in
									aciem eduxit.

nec Romano differendum certamen visum quippe qui sciret cum
									Hannone et Hasdrubale sibi dimicandum esse malletque adversus
									singulos separatim quam adversus duos simul rem gerere.

nec magni certaminis ea dimicatio fuit. sex milia hostium caesa,
									duo capta cum praesidio castrorum; nam et castra expugnata sunt,
									atque ipse dux cum aliquot principibus capiuntur, et Cissis,
									propinquum castris oppidum, expugnatur.

ceterum praeda oppidi parvi pretii rerum fuit, supellex
									barbarica, ac vilium mancipiorum;

castra militem ditavere non eius modo exercitus, qui victus erat,
									sed et eius, qui cum Hannibale in Italia militabat, omnibus fere 
										 cars 
										 caris 
									 rebus, ne gravia impedimenta ferentibus essent, citra
									Pyrenaeum relictis.

priusquam certa huius cladis fama accideret, transgressus Hiberum
									Hasdrubal cum octo milibus peditum, mille equitum, tamquam ad
									primum adventum Romanorum occursurus, postquam perditas res ad
									Cissim amissaque castra accepit, iter ad mare convertit.

haud procul Tarracone classicos milites navalesque socios vagos
									palantisque per agros, quod ferme fit, ut secundae res 
										 neclegentiam 
										 neglegentiam 
									 creent, equite passim dimisso cum magna caede, maiore
									fuga ad naves compellit;

nec diutius circa ea loca morari ausus, ne ab Scipione
									opprimeretur, trans Hiberum sese recepit.

et Scipio raptim ad famam novorum hostium agmine acto, cum in
									paucos praefectos navium arimadvertisset, praesidio
									Tarracone modico relicto Emporias cum classe rediit.

vixdum digresso eo Hasdrubal aderat, et Ilergetum populo, qui
									obsides Scipioni dederat, ad defectionem inpulso cum eorum
									ipsorum iuventute agros fidelium Romanis sociorum vastat.

excito deinde Scipione hibernis toto cis Hiberum rursus cedit
									agro. Scipio relictam ab auctore defectionis Ilergetum gentem
									cum infesto exercitu invasisset,

conpulsis omnibus Atanagrum urbem, quae caput eius populi erat,
									circumsedit intraque dies paucos pluribus quam ante obsidibus
									imperatis Ilergetes pecunia etiam multatos in ius dicionemque
									recepit.

inde in Ausetanos prope Hiberum, socios et ipsos Poenorum,
									procedit, atque urbe eorum obsessa Lacetanos auxilium finitimis
									ferentes nocte 
										 baud 
										 haud 
									 procul iam urbe, cum intrare vellent, excepit
									insidiis.

caesa ad duodecim milia; exuti prope omnes armis domos passim
									palantes per agros diffugere. nec obsesses alia ulla res quam
									iniqua oppugnantibus hiems tutabatur.

triginta dies obsidio fuit, per quos raro umquam nix minus
									quattuor pedes alta iacuit; adeoque pluteos ac vineas Romanorum
									operuerat, ut ea sola ignibus aliquotiens coniectis ab hoste
									etiam tutamentum fuerit.

postremo, cum Amusicus princeps eorum ad Hasdrubalem profugisset,
									viginti argenti talentis pacti deduntur. Tarraconem in hiberna 
										 reditun 
										 reditum 
									 est.

Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut, quod
									evenire solet motis semel in religionem animis, multa nuntiata
									et temere credita sunt,

in quis ingenuum infantem semestrem in foro olitorio triumphum
									clamasse,

et in foro boario bovem in tertiam
									contignationem sua sponte escendisse atque inde tumultu
									habitatorum territum sese deiecisse,

et navium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in
									foro olitorio, fulmine ictam, et Lanuvi hastam se commovisse et
									corvum in aedem Iunonis devolasse atque in ipso pulvinari
									consedisse,

et in agro Amiternino multis locis hominum specie
									procul candida veste visos nec cum ullo congressos, et in Piceno
									lapidibus pluvisse, et Caere sortes extenuatas, et in Gallia
									lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse.

ob cetera prodigia libros adire decemviri iussi; quod autem
									lapidibus pluvisset in Piceno, novemdiale sacrum edictum, et
									subinde allis procurandis prope tota civitas operata fuit.

iam primum omnium urbs lustrata est hostiaeque maiores quibus
									editum est diis caesae,

et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est,
									et signum aeneum matronae Iunoni in Aventino dedicaverunt, et
									lectisternium Caere, ubi sortes adtenuatae erant, imperatum et
									supplicatio Fortunae in Algido;

Romae quoque et lectisternium 
										 Iuventati 
										 Iuuentati 
									 et supplicatio ad aedem Herculis nominatim, deinde
									universo populo circa omnia pulvinaria indicta, et Genio maiores
									hostiae caesae quinque,

et C. Atilius Serranus praetor vota suscipere iussus, si in decem
									annos res publica eodem stetisset statu.

haec procurata votaque ex libris Sibyllinis magna ex parte
									levaverant religione animos.

consulum designatorum alter Flaminius, cui eae legiones, quae
									Placentiae hibernabant, sorte evenerant, edictum et litteras ad
									consulem misit, ut is exercitus idibus Martiis Arimini adesset
									in castris.

hic in provincia consulatum inire consilium erat memori veterum
									certaminum cum patribus, quae tribunus plebis et quae postea
									consul prius de consulatu, qui abrogabatur, dein de triumpho
									habuerat;

invisus etiam patribus erat ob novam
									legem, quam Q. Claudius tribunus plebis adversus senatum atque
									uno patrum adiuvante C. Flaminio tulerat, ne quis senator cuive
									senator pater fuisset maritimam navem, quae plus quam
									trecentarum amphorarum esset, haberet.

id satis habitum ad fructus ex agris vectandos; quaestus omnis
									patribus indecorus visus. res per summam contentionem acta
									invidiam apud nobilitatem suasori legis Flaminio, favorem apud plebem alterumque inde consulatum peperit.

ob haec ratus auspiciis ementiendis Latinarumque feriarum mora et
									consularibus allis impedimentis retenturos se in urbe, simulato
									itinere privatus clam in provinciam abiit.

ea res ubi palam facta est, novam insuper iram infestis iam ante
									patribus movit: non cum senatu 
										 MIodo 
										 modo 
									 sed iam cum diis immortalibus C. Flaminium bellum
									gerere.

consulem ante inauspicato factum revocantibus ex ipsa acie diis
									atque hominibus non paruisse; nunc conscientia spretorum et
									Capitolium et sollemnem votorum nuncupationem fugisse,

ne die initi magistratus Iovis optimi maximi templum adiret, ne
									senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque,
									ne Latinas indiceret Iovique Latiari sollemne sacrum in monte
									faceret,

ne auspicato profectus in Capitolium ad vota nuncupanda,
									paludatus inde cum lictoribus in provinciam iret. lixae modo
									sine insignibus, sine lictoribus profectum clam, furtim, haud
									aliter quam si exilii causa solum vertisset,

magis pro maiestate videlicet 
										 imperil 
										 imperii 
									 Arimini quam Romae magistratum initurum et in
									deversorio hospitali quam apud penates suos praetextam
									sumpturum.

revocandum universi retrahendumque censuerunt et cogendum omnibus
									prius praesentem in deos hominesque fungi officiis, quam ad
									exercitum et in provinciam iret.

in eam legationem — legatos enim mitti placuit — Q. Terentius et
									M. Antistius profecti nihilo magis eum moverunt, quam priore
									consulatu litterae moverant ab senatu missae.

paucos post dies magistratum iniit, immolantique ei vitulus iam
									ictus e manibus sacrificantium sese cum proripuisset, multos
									circumstantes cruore respersit; fuga procul etiam maior apud
									ignaros,

quid trepidaretur, et concursatio fuit. id a plerisque in omen
									magni terroris acceptum.

legionibus inde duabus a Sempronio prioris anni consule, duabus a
									C. Atilio praetore acceptis in Etruriam per Appennini tramites
									exercitus duci est coeptus.

iam ver adpetebat; itaque Hannibal ex hibernis movit, et
									nequiquam ante conatus transcendere Appenninum intolerandis
									frigoribus et cum ingenti periculo moratus ac metu.

Galli, quos praedae populationumque conciverat spes, postquam pro
									eo, ut ipsi ex alieno agro raperent agerentque, suas terras
									sedem belli esse premique utriusque partis exercituum hibernis
									videre, verterunt retro in Hannibalem ab Romanis odia;

petitusque saepe principum insidiis ipsorum inter se fraude,
									eadem levitate, qua consenserant, consensum indicantium,
									servatus erat et mutando nunc vestem nunc tegumenta capitis
									errore etiam sese ab insidiis munierat.

ceterum hic quoque ei timor causa fuit maturius movendi ex
									hibernis. per idem tempus Cn. Servilius consul Romae idibus
									Martiis magistratum iniit.

ibi cum de re publica rettulisset, redintegrata in C. Flaminium
									invidia est: duos se consules creasse, unum habere; quod enim
									illi iustum imperium, quod auspicium esse?

magistratus id a domo, publicis privatisque penatibus, Latinis
									feriis actis, sacrificio in monte perfecto, votis rite in
									Capitolio nuncupatis secum ferre;

nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis
									profectum in externo ea solo nova atque integra concipere
									posse.

augebant metum prodigia ex pluribus simul locis nuntiata: in
									Sicilia militibus aliquot spicula, in Sardinia autem in muro
									circumeunti vigilias equiti scipionem, quem mann tenuerit,
									arsisse, et litora crebris ignibus fulsisse, et scuta duo
									sanguine sudasse,

et milites quosdam ictos fulminibus, et solis orbem minui visum,
									et Praeneste ardentes lapides caelo cecidisse, et Arpis parmas
									in caelo visas pugnantemque cum luna solem,

et Capenae duas interdiu lunas ortas, et aquas Caeretes sanguine
									mixtas fluxisse fontemque ipsum Herculis cruentis manasse
									respersum maculis, et Antii metentibus cruentas in corbem spicas
									cecidisse,

et Faleriis 
										 caeluni 
										 caelum 
									 findi velut magno hiatu visum quaque patuerit ingens
									lumen effulsisse, et sortes adtenuatas
									unamque sua sponte excidisse ita inscriptam “Mavors telum suum
									concutit,”

et per idem tempus Romae signum Martis Appia via ac simulacra
									luporum sudasse, et Capuae speciem caeli ardentis fuisse
									lanaeque inter imbrem cadentis.

inde minoribus etiam dictu prodigiis fides habita: capras lanatas
									quibusdam factas, et gallinam in marem, gallum in feminam sese
									vertisse.

his, sicut erant nuntiata, expositis auctoribusque in curiam
									introductis consul de religione patres consuluit.

decretum, ut ea prodigia partim maioribus hostiis partim
									lactentibus procurarentur, et uti supplicatio per triduum ad
									omnia pulvinaria haberetur;

cetera, cum decemviri libros inspexissent, ut ita fierent, quem
									ad modum cordi esse divis e carminibus
									praefarentur.

decemvirorum monitu decretum est, Iovi primum donum 
										 tulmen 
										 fulmen 
									 aureum pondo 
										 qulnquaginta 
										 quinquaginta 
									 neret, et Iunoni Minervaeque ex argento dona darentur,
									et Iunoni reginae in Aventino Iunonique Sospitae Lanuvii
									maioribus hostiis sacrificaretur,

matronaeque pecunia conlata, quantum conferre cuique commodum
									esset, donum Iunoni reginae in Aventinum ferrent,
									lectisterniumque fieret, et ut libertinae et ipsae,
									unde Feroniae donum daretur, pecuniam pro facultatibus suis
									conferrent.

haec ubi facta decemviri Ardeae in foro maioribus hostiis
									sacrificarunt. postremo Decembri iam mense ad aedem Saturni
									Romae immolatum est lectisterniumque imperatum — et eum lectum
									senatores straverunt _ et convivium publicum,

ac per urbem Saturnalia diem ac noctem clamata, populusque eum
									diem festum habere ac servare in perpetuum iussus.

dum consul placandis Romae dis habendoque dilectu dat operam, Hannibal profectus ex hibernis, quia iam Flaminium consulem Arretium pervenisse fama falna erat,

cum aliud longius, ceterum commodius ostenderetur iter, propiorem viam per paludes petit, qua fluvius Arnus per eos dies solito magis inundaverat.

Hispanos et Afros et omne veterani robur exercitus admixtis ipsorum inpedimentis, necubi consistere coactis necessaria ad usus deessent, primos ire iussit,

sequi Gallos, ut id agminis medium esset, novissimos ire equites, Magonem inde cum expeditis Numidis cogere agmen, maxime Gallos, si taedio laboris longaeque viae, ut est mollis ad talia gens, dilaberentur aut subsisterent, cohibentem.

primi, qua modo praeirent duces, per praealtas fluvii ac profundas voragines hausti paene limo inmergentesque se tamen signa sequebantur.

Galli neque sustinere se prolapsi neque adsurgere ex voraginibus poterant neque aut corpora animis aut animos spe sustinebant, alii fessa aegre trahentes membra,

alii, ubi semel victis taedio animis procubuissent, inter iumenta et ipsa iacentia passim morientes; maximeque omnium vigiliae conficiebant per quadriduum iam et tres noctes toleratae.

cum omnia obtinentibus aquis nihil, ubi in sicco fessa sternerent corpora,

inveniri posset, cumulatis in aqua sarcinis insuper incumbebant aut iumentorum itinere toto prostratorum passim acervi tantum, quod extaret aqua, quaerentibus ad quietem parvi temporis necessarium cubile dabant.

ipse Hannibal, aeger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto qui unus superfuerat,

quo altius ab aqua extaret, vectus, vigiliis tamen et nocturno umore palustrique caelo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.

multis hominibus iumentisque foede amissis cum tandem de
									paludibus emersisset, ubi primum in sicco potuit, castra locat,
									certumque per praemissos exploratores habuit exercitum Romanum
									circa Arreti moenia esse.

consulis deinde consilia atque 
										 animumn 
										 animum 
									 et situm regionum itineraque et copias ad commeatus
									expediendos et cetera, quae cognosse in rem erat, summa omnia
									cum cura inquirendo exsequebatur.

regio erat in primis Italiae fertilis, Etrusci campi, qui
									Faesulas inter Arretiumque iacent, frumenti ac pecoris et omnium
									copia rerum opulenti;

consul ferox ab consulatu priore et non modo legum aut patrum
									maiestatis sed ne deorum quidem satis metuens. hanc insitam
									ingenio eius temeritatem fortuna prospero civilibus bellicisque
									rebus successu aluerat.

itaque satis apparebat nec deos nec homines consulentem ferociter
									omnia ac praepropere acturum; quoque pronior esset in vitia sua,
									agitare eum atque inritare Poenus parat,

et laeva relicto hoste Faesulas petens medio Etruriae agro
									praedatum profectus quantam maximam vastitatem potest caedibus
									incendiisque consuli procul ostendit.

Flaminius, qui ne quieto quidem hoste ipse quieturus erat, tum
									vero, postquam res sociorum ante oculos prope suos ferri agique
									vidit, suum id dedecus ratus, per mediam iam Italiam vagari
									Poenum atque obsistente nullo ad ipsa Romana moenia ire
									oppugnanda,

ceteris omnibus in consilio salutaria magis quam speciosa
									suadentibus: collegam expectandum, ut coniunctis exercitibus
									communi animo consilioque rem gererent,

interim equitatu auxiliisque levium armorum ab effusa praedandi
									licentia hostem cohibendum, iratus se ex consilio
									proripuit signumque simul itineris pugnaeque cum proposuisset, “immo Arreti ante moenia
									sedeamus inquit;

Chic enim patria et penates sunt. Hannibal emissus e manibus
									perpopuletur Italiam vastandoque et urendo omnia ad Romana
									moenia perveniat, nec ante nos hinc moverimus, quam, sicut olim
									Camillum a Veis, C. Flaminium ab Arretio patres acciverint.”

haec simul increpans cum ocius signa convelli iuberet et ipse in
									equum insiluisset, equus repente corruit consulemque lapsum
									super caput effudit.

territis omnibus, qui circa erant, velut foedo omine incipiendae
									rei insuper nuntiatur signum omni vi moliente signifero convelli
									nequire.

conversus ad nuntium “num litteras quoque” inquit “ab senatu
									adfers, quae me rem gerere vetent? abi, nuntia, effodiant
									signum, si ad convellendum manus prae metu obtorpuerunt.”

incedere inde agmen coepit primoribus, super quam quod
									dissenserant ab consilio, territis etiam duplici prodigio,
									milite in vulgus laeto ferocia ducis, cum spem magis ipsam quam
									causam spei intueretur.

Hannibal quod agri est inter Cortonam urbem Trasumennumque lacum
									omni clade belli pervastat, quo magis iram hosti ad vindicandas
									sociorum iniurias acuat.

et iam pervenerat ad loca nata insidiis, ubi maxime montes
									Cortonenses Trasumennus subit. via tantum interest perangusta,
										vel ut ad id 
									ipsum de industria relicto spatio; deinde paulo latior patescit
									campus; inde colles adsurgunt.

ibi castra in aperto locat, ubi ipse cum Afris modo Hispanisque
									consideret; Baliares ceteramque levem armaturam post montis
									circumducit; equites ad ipsas fauces saltus tumulis apte
									tegentibus locat, ut, ubi intrassent Romani, obiecto equitatu
									clausa omnia lacu ac montibus essent.

Flaminius cum pridie solis occasu ad lacum pervenisset,
									inexplorato postero die vixdum satis certa luce angustiis
									superatis, postquam in patentiorem campum pandi agmen coepit, id
									tantum hostium, quod ex adverso erat, conspexit; ab
									tergo ac super caput haud detectae
									insidiae.

Poenus ubi, id quod petierat, 
										 clausurn 
										 clausum 
									 lacu ac montibus et circumfusum suis copiis habuit
									hostem, signum omnibus dat simul invadendi.

qui ubi, qua cuique proximum fuit, decucurrerunt, eo magis
									Romanis subita atque inprovisa res fuit, quod orta ex lacu
									nebula campo quam montibus densior sederat, agminaque hostium ex
									pluribus collibus ipsa inter se satis conspecta eoque magis
									pariter decucurrerant.

Romanus clamore prius undique orto quam satis cerneret, se
									circumventum esse sensit, et ante in frontem lateraque pugnari
									coeptum est, quam satis instrueretur acies aut expediri arma
									stringique gladii possent.

consul perculsis omnibus ipse satis, ut in re trepida, inpavidus turbatos ordines, vertente se
									quoque ad dissonos clamores, instruit, ut tempus locusque
									patitur, et, quacumque adire audirique potest, adhortatur ac
									stare ac pugnare iubet:

nec enim inde votis aut inploratione deum sed vi ac virtute
									evadendum esse; per medias acies ferro viam fieri et, quo
									timoris minus sit, eo minus ferme periculi esse.

ceterum prae strepitu ac tumultu nec consilium nec imperium
									accipi poterat, tantumque aberat, ut sua signa atque ordines et
									locum noscerent, ut vix ad arma capienda aptandaque pugnae
									conpeteret animus, opprimerenturque quidam onerati magis iis
									quam tecti. et erat in tanta caligine maior usus aurium quam
									oculorum.

ad gemitus vulnerum ictusque corporum aut armorum et mixtos
									terrentium paventiumque clamores circumferebant ora
									oculosque.

alii fugientes pugnantium globo inlati haerebant, alios redeuntes
									in pugnam avertebat fugientium agmen.

deinde, ubi in omnis partis nequiquam impetus capti, et ab
									lateribus montes ac lacus, a fronte et ab tergo hostium acies
									claudebant, apparuitque nullam nisi in dextera ferroque salutis
									spem esse,

tum sibi quisque dux adhortatorque factus ad rem gerendam et nova
									de integro exorta pugna est, non illa ordinata per
									principes hastatosque ac triarios, nec ut pro signis
									antesignani, post signa alia pugnaret acies, nec ut in sua
									legione miles aut cohorte aut manipulo esset:

fors conglobabat et animus suus cuique ante aut post pugnandi
									ordinem dabat; tantusque fuit ardor animorum, adeo intentus
									pugnae animus, ut eum motum terrae, qui multarum urbium Italiae
									magnas partes prostravit avertitque cursu rapidos amnis, mare
									fluminibus invexit, montes lapsu ingenti proruit, nemo
									pugnantium senserit.

tris ferme horas pugnatum est, et ubique atrociter; circa
									consulem tamen acrior infestiorque pugna est.

eum et robora virorum sequebantur et ipse, quacumque in parte
									premi ac laborare senserat suos, inpigre ferebat opem;

insignemque armis et hostes summa vi petebant et tuebantur cives, 
										 done 
										 donec 
									 Insuber eques — Ducario nomen erat — facie quoque
									noscitans consulem “En” inquit “hic
									est,” popularibus suis “qui legiones nostras cecidit agrosque et
									urbem est depopulatus! iam ego hanc victimam manibus peremptorum
									foede civium dabo.” subditisque calcaribus equo per
									confertissimam hostium turbam impetum facit, obtruncatoque prius
									armigero, qui se infesto venienti obviam obiecerat, consulem
									lancea transfixit; spoliare cupientem triarii obiectis scutis
									arcuere.

magnae partis fuga inde primum coepit; et iam nec lacus nec
									montes pavori obstabant: per omnia arta praeruptaque velut caeci
									evadunt, armaque et viri super alios alii praecipitantur.

pars magna, ubi locus fugae deest, per prima vada paludis in
									aquam progressi, quoad capitibus umerisque extare possunt, sese
									inmergunt. fuere quos inconsultus pavor nando etiam capessere
									fugam inpulerit,

quae ubi inmensa ac sine spe erat, aut deficientibus animis
									hauriebantur gurgitibus aut nequiquam fessi vada retro aegerrime
									repetebant atque ibi ab ingressis aquam hostium equitibus passim
									trucidabantur.

sex milia ferme primi agminis per adversos hostis
									eruptione inpigre facta, ignari omnium, quae post se
									agerentur,

e saltu evasere, et cum in tumulo quodam constitissent, clamorem
									modo ac sonum armorum audientes, quae fortuna pugnae estet,
									neque scire nec perspicere prae caligine poterant.

inclinata denique re cum incalescente sole dispulsa nebula 
											 aperuisset 
											 aperuisset 
										 diem, tum liquida iam luce montes campique 
										 perditasJ 
										 perditas 
									 res stratamque ostendere foede Romanam aciem.

itaque, ne in conspectos procul inmitteretur eques, sublatis
									raptim signis quam citatissimo poterant agmine sese
									abripuerunt.

postero die, cum super cetera extrema fames etiam instaret, fidem
									dante Maharbale, qui 
										 curm 
										 cum 
									 omnibus equestribus copiis nocte consecutus erat, si
									arma tradidissent, abire cum singulis vestimentis passurum, sese
									dediderunt;

quae Punica religione servata fides ab Hannibale est, atque in
									vincula omnes coniecti.

haec est nobilis ad Trasumennum pugna atque inter paucas memorata
									populi Romani clades. quindecim milia Romanorum in acie
									caesa;

decem. milia sparsa fuga per omnem Etruriam diversis itineribus
									urbem petiere;

duo milia quingenti hostium in acie, multi postea ex vulneribus
									periere. multiplex caedes utrimque facta traditur ab aliis;

ego, praeterquam quod nihil auctum ex vano velim, quo nimis
									inclinant ferme scribentium animi, Fabium, aequalem temporibus
									huiusce belli, potissimum auctorem habui.

Hannibal captivorum qui Latii nominis essent sine pretio
									dimissis, Romanis in vincula datis, segregata ex hostium
									coacervatorum cumulis corpora suorum cum sepeliri iussisset,
									Flamini quoque corpus funeris causa magna cum cura inquisitum
									non invenit.

Romae ad primum nuntium cladis eius cum ingenti terrore ac
									tumultu concursus in forum populi est factus.

matronae vagae per vias quae repens clades adlata quaeve fortuna
									exercitus esset, obvios percunctantur. et cum frequentis
									contionis modo turba in comitium et curiam versa magistratus
									vocaret, tandem haud multo ante solis occasum M.
									Pomponius praetor

“pugna” inquit “ 
										 magma 
										 magna 
								 victi sumus.” et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen alius ab alio
									impleti rumoribus domos referunt consulem cum magna parte
									copiarum caesum,

superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos
									ab hoste.

quot casus exercitus 
										 victl 
										 uicti 
									 ruerant, tot in curas abstracti animi eorum erant,
									quorum propinqui sub C. Flaminio consule neruerant, ignorantium,
									quae cuiusque suorum fortuna esset; nec quisquam satis certum
									habet, quid aut speret aut timeat.

postero ac deinceps aliquot diebus ad portas maior prope mulierum
									quam virorum multitudo stetit aut suorum aliquem aut nuntios de
									iis opperiens, circumfundebanturque obviis sciscitantes neque
									avelli, utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent,
									poterant.

inde varios vultus digredientium ab nuntiis cerneres, ut cuique
									laeta aut tristia nuntiabantur, gratulantisque aut consolantis
									redeuntibus domos circumfusos. feminarum praecipue et gaudia
									insignia erant et luctus.

unam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in 
										 conplexu 
										 complexu 
									 eius expirasse ferunt; alteram, cui mors fili falso
									nuntiata erat, maestam sedentem domi ad primum conspectum
									redeuntis 
											 fili 
											 filii 
										 gaudio nimio exanimatam.

senatum praetores per dies aliquot ab orto usque ad occidentem
									solem in curia retinent consultantes, quonam duce aut quibus
									copiis resisti victoribus Poenis posset.

priusquam satis certa consilia essent, repens alia nuntiatur
									clades, quattuor milia equitum cum C. Centenio propraetore missa
									ad collegam ab Servilio consule in Umbria, quo post pugnam ad
									Trasumennum auditam averterant iter, ab Hannibale circumventa.
									eius rei fama varie homines affecit:

pars occupatis maiore aegritudine animis levem ex comparatione
									priorum ducere recentem equitum iacturam;

pars non id, quod acciderat, per se aestimare, sed, ut in affecto
									corpore quamvis levis causa magis quam in valido gravior sentiretur,

ita tum aegrae et adfectae civitati quodcumque adversi incideret,
									non rerum magnitudine sed viribus extenuatis, quae nihil, quod 
										 adgravaret) 
										 adgrauaret 
									 pati possent, aestimandum esse.

itaque ad 
										 remediula 
										 remedium 
									 iam diu neque desideratum nec adhibitum, 
										 dictatoremj 
										 dictatorem 
									 dicendum, civitas confugit. et quia et consul aberat a
									quo uno dici posse videbatur, nec per 
										 occupatan 
										 occupatam 
									 armis Punicis Italiam facile erat aut nuntium 
										 autA 
										 aut 
									 litteras mitti nec dictatorem populo creare
										poterat ,

quod numquam ante eam diem factum erat, dictatorem populus
									creavit Q. Fabium Maximum et 
										 magistrumn 
										 magistrum 
									 equitum M. Minucium Rufum;

iisque negotium abi senatu datum, ut muros turresque urbis
									firmarent et praesidia disponerent, quibus locis videretur,
									pontesque rescinderent fluminum: pro urbe ac penatibus
									dimicandum esse, quando Italiam tueri nequissent.

Hannibal recto itinere per Umbriam usque ad Spoletium venit.

inde cum perpopulato agro 
										 urbemn 
										 urbem 
									 oppugnare adortus esset, cum magna caede suorum
									repulsus, coniectans ex unius coloniae 
										 baud 
										 minus 
									 prospere temptatae viribus, quanta moles Romanae urbis
									esset, in agrum Picenum avertit iter non copia solum omnis.

generis frugum abundantem sed refertum praeda, quam effuse avidi
									atque egentes rapiebant.

ibi per dies aliquot stativa habita, refectusque miles hibernis
									itineribus ac palustri via proelioque magis ad eventum secundo
									quam levi aut facili adfectus.

ubi satis quietis datum praeda ac populationibus magis quam otio
									aut requie gaudentibus, profectus Praetutianum Hadrianumque
									agrum, Marsos inde Marrucinosque et Paelignos devastat circaque
									Arpos et Luceriam proximam Apuliae regionem.

Cn. Servilius consul levibus proeliis cum Gallis factis et uno
									oppido ignobili expugnato postquam de collegae exercitusque
									caede audivit, iam moenibus patriae metuens, ne abesset in
									discrimine extremo, ad urbem iter intendit.

Q. Fabius Maximus dictator iterum quo die magistratum iniit vocato senatu, ab diis orsus, cum edocuisset patres
									plus neglegentia caerimoniarum auspiciorum que
										quam temeritate atque inscitia peccatum a C. Flaminio
									consule esse quaeque piacula irae deum essent ipsos deos
									consulendos esse,

pervicit, ut, quod non ferme decernitur, nisi cum taetra prodigia
									nuntiata sunt, decemviri libros Sibyllinos adire iuberentur.

qui inspectis fatalibus libris rettulerunt patribus quod eius
									belli causa votum Marti foret, id non rite factum de integro
									atque amplius faciundum esse,

et Iovi ludos magnos et aedes Veneri Erycinae ac Menti vovendas
									esse, et supplicationem lectisterniumque habendum, et ver sacrum
									vovendum, si bellatum prospere esset resque publica in eodem,
									quo ante bellum fuisset, statu permansisset.

senatus, quoniam Fabium belli cura occupatura esset, M. Aemilium
									praetorem, ex collegi pontificum sententia omnia ea ut mature
									fiant, curare iubet.

his senatus consultis perfectis L. Cornelius Lentulus pontifex
									maximus consulente collegium praetore omnium primum populum
									consulendum de vere sacro censet:

iniussu populi voveri non posse. rogatus in haec verba populus: “ 
										 Velitis 
										 uelitis 
									 iubeatisne haec sic fieri? si res publica populi
									Romani Quiritium ad quinquennium proximum, sicut velim eam
									salvam, servata erit hisce duellis, quod duellum populo Romano
									cum Carthaginiensi est quaeque duella cum Gallis sunt, qui cis
									Alpis sunt, tum donum duit populus Romanus Quiritium,

quod ver attulerit ex suillo ovillo caprino bovillo grege quaeque
									profana erunt, Iovi fieri, ex qua die senatus populusque
									iusserit.

qui faciet, quando volet quaque lege volet, facito; quo modo
									faxit, probe factum esto.

si id moritur quod fieri oportebit, profanum esto, neque scelus
									esto. si quis rumpet occidetve insciens, ne fraus esto. si quis
									clepsit, ne populo scelus esto neve cui cleptum erit.

si atro die faxit insciens, probe factum esto. si nocte sive
									luce, si servus sive liber faxit, probe factum esto. si antidea,
										 quam senatus populusque
									iusserit fieri, faxitur, eo populus solutus liber esto.”

eiusdem rei causa ludi magni voti aeris trecentis triginta tribus
									milibus trecentis triginta tribus 
									triente, praeterea bubus Iovi trecentis, multis 
										 aliisi 
										 aliis 
									 divis bubus albis atque ceteris hostiis.

votis rite nuncupatis supplicatio edicta; supplicatumque iere cum
									coniugibus ac liberis non urbana multitudo tantuln, sed
									agrestium etiam quos in aliqua sua fortuna publica quoque
									contingebat cura.

tum lectisternium per triduum habitum decemviris sacrorum
									curantibus. sex pulvinaria in conspectu fuerunt: Iovi ac Iunoni
									unum, alterum Neptuno ac Minervae, tertium Marti ac Veneri,
									quartum Apollini ac Dianae, quintum Vulcano ac Vestae, sextum
									Mercurio et Cereri. tum aedes votae.

Veneri Erucinae 
										 aeder 
										 aedem 
									 Q. Fabius Maximus dictator vovit, quia ita ex
									fatalibus libris editum erat, ut is voveret, cuius maximum
									imperium in civitate esset; Menti aedem T. Otacilius praetor
									vovit.

ita rebus divinis peractis tum de bello deque re publica dictator
									rettulit, quibus quotve legionibus victori hosti obviam eundum
									esse patres censerent.

decretum ut ab Cn. Servilio consule exercitum acciperet;
									scriberet praeterea ex civibus sociisque quantum equitum ac
									peditum videretur; cetera omnia ageret faceretque, ut e re
									publica duceret.

Fabius duas legiones se adiecturum ad Servilianum exercitum
									dixit. iis per magistrum equitum scriptis Tibur diem ad
									conveniendum edixit;

edictoque proposito, ut, quibus oppida castellaque immunita
									essent, ut ii commigrarent in loca tuta, ex agris quoque
									demigrarent omnes regionis eius,

qua iturus Hannibal esset, tectis prius incensis ac frugibus
									corruptis, ne cuius rei copia esset, ipse via Flaminia profectus
									obviam consuli exercituique cum ad Tiberim circa Ocriculum
									prospexisset agmen consulemque cum equitibus ad se
									progredientem, viatorem misit, qui consuli nuntiaret, ut sine
									lictoribus ad 
										 dictatorer 
										 dictatorem 
									 veniret.

qui cum dicto paruisset congressusque eorum ingentem
									speciem dictaturae apud cives sociosque vetustate iam prope
									oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt,
									naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum
									portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse.

itaque extemplo consul Ostiam proficisci iussus navibusque, quae ad urbem Romanam aut Ostiae essent,
									completis milite ac navalibus sociis persequi hostium classem ac
									litora Italiae tutari.

magna vis hominum conscripta Romae erat; libertini etiam, quibus
									liberi essent et aetas militaris, in verba iuraverant.

ex hoc urbano exercitu qui minores quinque et triginta annis
									erant in navis inpositi, alii, ut urbi praesiderent,
									relicti.

dictator exercitu consulis accepto a Fulvio Flacco legato per
									agrum Sabinum Tibur, quo diem ad conveniendum edixerat novis
									militibus, venit.

inde Praeneste ac transversis limitibus in viam Latinam est
									egressus, unde itineribus summa cum cura exploratis ad hostem
									ducit, nullo loco, nisi quantum necessitas cogeret, fortunae se
									commissurus.

quo primum die 
										 baud 
										 haud 
									 procul Arpis in conspectu hostium posuit castra, nulla
									mora facta, quin Poenus educeret in aciem copiamque pugnandi
									faceret.

sed ubi quieta omnia apud hostes nec castra ullo tumultu mota
									videt, increpans quidem, victos tandem 
											 quos 
											 illos 
										 Martios animos Romanis debellatumque et
									concessum propalam de virtute ac gloria esse, in castra
									rediit;

ceterum tacita cura animum incessit, quod cum duce haudquaquam
									Flamini Sempronique simili futura sibi res esset ac tum demum
									edocti malis Romani parem Hannibali ducem quaesissent.

et prudentiam quidem non 
											 vim 
											 uim 
										 dictatoris extemplo timuit; constantiam
									hauddum expertus agitare ac temptare animum movendo crebro
									castra populandoque in oculis eius agros sociorum coepit;

et modo citato agmine ex conspectu abibat, modo repente in aliquo
									flexu viae, si excipere degressum in aequum posset, occultus
									subsistebat.

Fabius per loca alta agmen ducebat modico ab hoste
									intervallo, ut neque omitteret eum neque congrederetur. castris,
									nisi quantum usus necessarii cogerent, tenebatur miles; pabulum
									et ligna nec pauci petebant nec passim;

equitum levisque armaturae statio conposita instructaque in
									subitos tumultus et suo militi tuta omnia et infesta effusis
									hostium populatoribus praebebat;

neque universo periculo summa rerum committebatur et parva
									momenta levium certaminum ex tuto coeptorum finitimoque receptu
									adsuefaciebant territum pristinis cladibus militem minus iam
									tandem aut virtutis aut fortunae paenitere suae.

sed non Hannibalem magis infestum tam sanis consiliis habebat
									quam magistrum equitum, qui nihil aliud, quam quod impar erat
									imperio, morae ad rem publicam praecipitandam habebat. ferox
									rapidusque consiliis ac lingua inmodicus primo inter paucos,
									dein propalam in vulgus pro cunctatore segnem,

pro cauto timidum, adfingens vicina virtutibus vitia, 
										 conpellabat 
										 compellabat 
									 premendoque superiorem, quae pessima ars nimis
									prosperis multorum successibus crevit, sese extollebat.

Hannibal ex Hirpinis in Samnium transit, Beneventanum depopulatur
									agrum, Telesiam urbem capit, inritat etiam de industria ducem
										 Romanum, si forte accensum tot
									indignitatibus cladibusque sociorum
									detrahere ad aequum certamen possit.

inter multitudinem sociorum Italici generis, qui ad Trasumennum
									capti ab Hannibale dimissique fuerant, tres Campani equites
									erant, multis iam tum inlecti donis promissisque Hannibalis ad
									conciliandos popularium animos.

hi nuntiantes si in Campaniam exercitum admovisset, Capuae
									potiendae copiam fore, cum res maior quam auctores esset, dubium
									Hannibalem alternisque fidentem ac diffidentem tamen, ut
									Campaniam ex Samnio peteret, moverunt.

monitos etiam atque etiam, ut promissa rebus adfirmarent,
									iussosque cum pluribus et aliquibus principum redire ad se
									dimisit.

ipse imperat duci, ut se in agrum Casinatem ducat,
									edoctus a peritis regionum, si 
										 eumn 
										 eum 
									 saltum occupasset, exitum Romano ad opem ferendam
									sociis interclusurum.

sed Punicum abhorrens ab Latinorum nominum pronuntiatione os, Casilinum pro Casino dux ut
									acciperet, fecit, aversusque ab suo itinere per Allifanum
									Caiatinumque et Calenum agrum campum Stellatem descendit.

ubi cum montibus fluminibusque clausam regionem circumspexisset, 
										 vocaturn 
										 uocatum 
									 ducem percunctatur, ubi terrarum esset.

cum is Casilini eo die mansurum eum dixisset, tum demum cognitus
									est error, et Casinum longe inde alia regione esse;

virgisque caeso duce et ad reliquorum terrorem in crucem sublato,
									castris communitis, Maharbalem cum equitibus in agrum Falernum
									praedatum dimisit. usque ad aquas Sinuessanas populatio ea
									pervenit.

ingentem cladem, fugam tamen terroremque latius Numidae
									fecerunt;

nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios
									dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec
									abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.

ut vero, postquam ad Vulturnum flumen
									castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager
									villaeque passim incendiis fumabant, per iuga Massici montis
									Fabio ducente, tum prope de integro seditio accensa;

quieverant enim per paucos dies, quia, cum celerius solito ductum
									agmen esset, festinari ad prohibendam populationibus Campaniam
									crediderant. ut vero in extrema iuga Massici montis ventum
									est,

et hostes sub oculis erant Falerni agri
									colonorumque Sinuessae tecta urentes nec ulla erat mentio
									pugnae,

“ 
										 Spectatum 
										 spectatum 
									 huc” inquit Minucius “ ut ad
									rem fruendam oculis, sociorum caedes et incendia, venimus? nec,
									si nullius alterius nos, ne civium quidem horum pudet, quos
									Sinuessam colonos patres nostri miserunt, ut ab Samnite hoste
									tuta haec ora esset,

quam nunc non vicinus Samnis urit, sed Poenus advena, ab extremis
									orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia iam huc progressus?

tantum pro degeneramus a patribus nostris, ut, praeter quam oram
									illi Punicas vagari classes dedecus esse imperii sui duxerint,
									eam nunc plenam hostium 
										 Numidarulmque 
										 Numidarumque 
									 ac Maurorum iam factam videamus.

qui modo Saguntum oppugnari indignando non homines tantum sed
									foedera et deos ciebamus, scandentem moenia Romanae coloniae 
										 Hannibalemn 
										 Hannibalem 
									 quieti spectamus.

fumus ex incendiis villarum agrorumque in oculos atque ora venit;
									strepunt aures clamoribus plorantium sociorum, saepius nostram
									quam deorum invocantium opem: nos hic pecorum modo per aestivos
									saltus deviasque callis exercitum ducimus conditi nubibus
									silvisque.

si hoc modo peragrando cacumina saltusque M. Furius recipere a
									Gallis urbem voluisset, quo hic novus Camillus, nobis dictator
									unicus in rebus adfectis quaesitus, 
										 ltaliam 
										 Italiam 
									 ab Hannibale recuperare parat,

Gallorum Roma esset, quam vereor ne sic cunctantibus nobis
									Hannibali ac Poenis totiens servaverint maiores nostri.

sed vir ac vere Romanus, quo die dictatorem eum ex auctoritate
									patrum iussuque populi dictum Veios allatum est, cum esset satis
									altum Ianiculum, ubi sedens prospectaret hostem, descendit in
									aequum atque illo ipso die media in urbe, qua nunc busta Gallica
									sunt, et postero die citra Gabios cecidit Gallorum legiones.

quid? post multos annos cum ad Furculas Caudinas ab Samnite hoste
									sub iugum missi sumus, utrum tandem L. Papirius Cursor iuga
									Samni perlustrando an Luceriam premendo obsidendoque et
									lacessendo victorem hostem depulsum ab Romanis cervicibus iugum
									superbo Samniti inposuit?

modo C. Lutatio quae alia res quam celeritas victoriam dedit,
									quod postero die, quam hostem vidit, classem gravem commeatibus,
									impeditam suomet ipsam instrumento atque adparatu,
									oppressit?

stultitia est sedendo aut votis debellari credere posse: arma
									capias oportet et descendas in aequum et vir cum viro
									congrediaris; audendo atque agendo res Romana crevit, non his
										 segnibus consiliis, quae timidi cauta
									vocant.”

haec velut contionanti Minucio circumfundebatur tribunorum
									equitumque Romanorum multitude, et ad aures quoque 
										 nlilitum 
										 militum 
									 dicta ferocia evolvebantur: ac si militaris suffragi
									res esset, 
										 baud 
										 haud 
									 
										 dabie 
										 dubie 
									 ferebant Minucium Fabio ducem praelaturos.

Fabius pariter in suos 
										 baud 
										 haud 
									 minus quam hostis intentus prius ab illis invictum
									animum praestat. quamquam probe scit non in castris modo suis
									sed iam etiam Romae infamem suam cunctationem esse, obstinatus
									tamen tenore eodem consiliorum aestatis reliquum extraxit,

ut Hannibal destitutus ab spe summa ope petiti certaminis iam
									hibernis locum circumspectaret, quia ea regio praesentis erat
									copiae, non perpetuae, arbusta vineaeque et consita omnia magis
									amoenis quam necessariis fructibus. haec per exploratores relata
									Fabio.

cum satis sciret per easdem angustias, quibus intraverat Falernum
									agrum,

rediturum, Calliculam montem et Casilinum occupat modicis
									praesidiis, quae urbs Vulturno flumine dirempta Falernum a
									Campano agro dividit; ipse iugis isdem exercitum reducit misso
									exploratum cum quadringentis equitibus sociorum L. Hostilio
									Mancino.

qui ex turba iuvenum audientium saepe ferociter contionantem
									magistrum equitum progressus primo exploratoris modo, ut ex tuto
									specularetur hostem, ubi vagos passim per vicos Numidas prospexit ac per occasionem etiam paucos
									occidit,

extemplo occupatus certamine est animus excideruntque praecepta
									dictatoris, qui, quantum tuto posset, progressum prius recipere
									sese iusserat, quam in conspectum hostium veniret.

Numidae alii atque alii occursantes refugientesque ad castra
									prope ipsa eum cum fatigatione equorum atque hominum
									pertraxere.

inde Carthalo penes quem summa equestris imperii erat, concitatis
									equis invectus cum prius, quam ad coniectum teli veniret,
									avertisset hostis, quinque ferme milia continenti cursu secutus
									est fugientis.

Mancinus, postquam nec hostem desistere sequi nec
									spem vidit effugiendi esse, cohortatus suos in proelium rediit
									omni parte virium inpar.

itaque ipse et delecti equitum circumventi occiduntur; ceteri
									effuso rursus cursu Cales primum, inde prope inviis
									callibus ad 
										 dictatorer 
										 dictatorem 
									 perfugerunt.

eo forte die Minucius se coniunxerat Fabio missus ad firmandum
									praesidio saltur, qui super Tarracinam in artas coactus fauces
									imminet maria, ne ab Sinuessa Poenus Appiae limite pervenire in
									agrum 
										 Romanurn 
										 Romanum 
									 posset.

coniunctis exercitibus dictator ac magister equitum castra in
									viam deferunt, qua Hannibal ducturus erat. duo inde milia hostes
									aberant.

postero die Poeni, quod viae inter bina castra erat, agmine
									conplevere.

cum Romani sub ipso constitissent vallo haud dubie aequiore loco,
									successit tamen Poenus cum expeditis equitibusque ad lacessendum
									hostem. carptim Poeni et procursando recipiendoque sese
									pugnavere; restitit suo loco Romana acies.

lenta pugna et ex dictatoris magis quam Hannibalis fuit
									voluntate, ducenti ab Romanis, octingenti hostium cecidere.

inclusus inde videri Hannibal via ad Casilinum obsessa, cum Capua
									et Samnium et tantum ab tergo divitum sociorum Romanis commeatus
									subveheret, Poenus inter Formiana saxa ac Literni arenas
									stagnaque et per horridas silvas hibernaturus esset.

nec Hannibalem fefellit suis se artibus peti. itaque cum per
									Casilinum 
										 .evadere 
										 euadere 
									 non posset petendique montes et iugum Calliculae
									superandum esset, necubi Romanus inclusum vallibus agmen
									adgrederetur,

ludibrium oculorum specie terribile ad frustrandum hostem
									commentus principio noctis furtim succedere ad montes statuit.
									fallacis consilii talis apparatus fuit:

faces undique ex agris collectae fascesque virgarum atque aridi
									sarmenti praeligantur cornibus 
										 bour 
										 boum 
									 , quos domitos indomitosque multos inter ceteram
									agrestem praedam agebat;

ad duo milia ferme 
										 bour 
										 boum 
									 effecta; Hasdrubalique negotium datum, ut nocte id armentum accensis cornibus ad montis ageret,
									maxime, 
										 Si 
										 si 
									 posset, super saltus ab hoste insessos.

primis tenebris silentio mota castra; boves aliquanto ante signa
									acti.

ubi ad radices montium viasque angustas ventum est, signum
									extemplo datur, ut accensis cornibus armenta in adversos
									concitentur 
										 mnontis. 
										 montes; 
									 et metus ipse relucentis flammae a capite calorque iam
									ad vivum ad imaque cornua veniens velut stimulatos furore agebat
									boves.

quo repente discursu 
										 baud 
										 haud 
									 secus quam silvis montibusque accensis omnia circa
									virgulta uisa ardere, capitumque irrita
									quassatio excitans flammam hominum passim discurrentium speciem
									praebebat.

qui ad transitum saltus insidendum locati erant, ubi in summis
									montibus ac super se quosdam ignes conspexere, circumventos se
									esse rati praesidio excessere; qua minime densae micabant
									lammae, velut tutissimum iter petentes summa montium iuga, tamen
									in quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt. et primo
									cum procul cernerent, veluti flammas spirantium miraculo
									attoniti constiterunt;

deinde ut humana apparuit fraus,

tum vero, insidias rati esse, cum maiore tumultu concitant se in
									fugam. levi quoque armaturae hostium incurrere; ceterum nox
									aequato timore neutros pugnam incipientis ad lucem tenuit.

interea toto agmine Hannibal transducto per saltum et quibusdam
									in ipso saltu hostium oppressis in agro Allifano posuit
									castra.

hunc tumultum sensit Fabius; ceterum et insidias esse ratus et ab
									nocturno utique abhorrens certamine suos munimentis tenuit.

luce prima sub iugo montis proelium fuit, quo interclusam ab suis
									levem armaturam facile — etenim numero aliquantum praestabant —
									Romani superassent, nisi Hispanorum cohors ad id ipsum remissa
									ab Hannibale supervenisset. ea adsuetior montibus

et ad concursandum inter saxa rupesque aptior ac levior cum
									velocitate corporum tum armorum habitu campestrem hostem gravem
									armis statariumque pugnae genere facile elusit.

ita haudquaquam pari certamine digressi, 
										 IIispani 
										 Hispani 
									 fere omnes incolumes, Romani aliquot suis amissis in
									castra contenderunt.

Fabius quoque movit castra transgressusque 
										 saltumn 
										 saltum 
									 super Allifas loco alto ac munito consedit.

tum per Samnium Romam se petere simulans Hannibal usque in
									Paelignos populabundus rediit; Fabius medius inter, hostium
									agmen urbemque Romam iugis ducebat 
										 neec 
										 nec 
									 absistens 
										 nee 
										 nec 
									 congrediens.

ex Paelignis Poenus 
										 flexiti 
										 flexit 
									 iter 
										 retroqlle 
										 retroque 
									 Apuliam repetens Gereonium pervenit, urbem metu, quia
									conlapsa ruinis pars moenium erat, ab suis desertam;

dictator in Larinate agro castra communiit. inde sacrorum causa
									Romam revocatus, non imperio modo sed consilio etiam ac prope
									precibus agens cum magistro equitum,

ut plus consilio 
										 quami 
										 quam 
									 fortunae confidat et se potius ducem quam Sempronium
									Flaminiumque imitetur; ne nihil actum censeret extracta prope
									aestate per ludificationem hostis: medicos quoque plus interdum
									quiete quam movendo atque agendo proficere;

haud parvam rem esse ab totiens victore hoste vinci desisse ac
									respirasse ab continuis cladibus — haec nequiquam praemonito
									magistro equitum 
										 Romame 
										 Romam 
									 est profectus.

principio aestatis, qua haec gerebantur, in Hispania quoque terra
									marique coeptum bellum est.

Hasdrubal ad eum navium numerum quem a fratre instructum
									paratumque acceperat,

decem adiectis quadraginta navium classem Himilconi tradit, atque
									ita Carthagine profectus navis prope terram, exercitum in litore
									ducebat paratus confligere, quacumque 
										 part 
										 parte 
									 copiarum hostis occurrisset.

Cn. Scipio postquam movisse ex hibernis hostem audivit, primo
									idem consilii fuit; deinde minus terra propter ingentem famam
									novorum auxiliorum concurrere ausus, delecto milite ad naves
									inposito quinque et triginta navium classe ire obviam hosti
									pergit.

altero ab Tarracone die ad 
										 stationemi 
										 stationem 
									 decem milia passuum distantem ab ostio
									Hiberi amnis pervenit. 
										 ide 
										 inde 
									 duae Massiliensium speculatoriae praemissae rettulere
									classem Punicam stare in ostio fluminis castraque in ripa
									posita.

itaque ut inprovidos incautosque universe simul effuso terrore
									opprimeret, sublatis ancoris ad hostem vadit. multas et locis
									altis positas turris Hispania habet, quibus et speculis et
									propugnaculis adversus latrones utuntur.

inde primo conspectis 
										 bostium 
										 hostium 
									 navibus datum signum Hasdrubali est, tumultusque prius
									in terra et castris quam ad mare et ad naves est ortus, nondum
									aut pulsu remorum strepituque alio 
										 naitico 
										 nautico 
									 exaudito aut aperientibus classem promunturiis,

cum repente eques alius super alium ab Hasdrubale missus vagos in
									litore quietosque in tentoriis suis, nihil minus quam hostem aut
									proelium eo die expectantis, conscendere naves propere atque
									arma capere iubet: classem 
										 itomanam 
										 Romanam 
									 
										 lam 
										 iam 
									 haud procul portu esse. 
										 baec 
										 haec 
									 equites dimissi passim imperabant;

mox Hasdrubal ipse cum omni exercitu aderat, varioque omnia
									tumultu strepunt ruentibus in naves simul remigibus militibusque
									fugientium magis e terra quam in pugnam euntium modo.

vixdum omnes conscenderant, cum alii resolutis oris in ancoras
									evehuntur, alii, ne quid teneat, ancoralia incidunt, raptimque
									omnia ac praepropere agendo militum
									apparatu nautica ministeria impediuntur, trepidatione nautarum
									capere et aptare arma miles prohibetur.

et iam Romanus non adpropinquabat modo, sed derexerat etiam in
									pugnam naves. itaque non ab hoste et proelio magis Poeni quam
									suomet ipsi tumultu turbati et temptata verius pugna quam inita
									in fugam averterunt classem.

et cum adversi amnis os lato agmini et tum multis simul
									venientibus 
										 baud 
										 haud 
									 sane intrabile esset, in litus passim naves egerunt,
									atque alii vadis alii sicco litore excepti partim armati partim
									inermes ad instructam per litus aciem suorum perfugere; duae
									tamen primo concursu captae erant Punicae naves, quattuor
									suppressae.

Romani, quamquam terra hostium erat armatamque aciem
									toto praetentam litore cernebant, haud cunctanter insecuti
									trepidam hostium classem navis omnis,

quae non aut perfregerant proras litori inlisas aut carinas
									fixerant vadis, religatas puppibus in altum extraxere, ad
									quinque et viginti naves e quadraginta cepere.

neque id pulcherrimum eius victoriae fuit, sed quod una levi
									pugna toto eius orae mari potiti erant.

itaque ad Onusam classe provecti; escensio ab navibus in 
										 terrain 
										 terram 
									 facta. cum urbem vi cepissent captamque diripuissent,
									Carthaginem inde petunt,

atque omnem agrum circa depopulati postremo tecta quoque iniuncta
									muro portisque incenderunt.

inde iam praeda gravis ad Longunticam pervenit classis, ubi vis
									magna sparti erat ad rem nauticam
									congesta ab Hasdrubale. quod satis in usum fuit sublato ceterum
									omne incensum est.

nec continentis modo praelecta est ora, sed in Ebusum insulam
									transmissum. ibi urbe, quae caput insulae est,

biduum nequiquam summo labore oppugnata ubi in spem inritam
									frustra teri tempus animadversum est,

ad populationem agri versi direptis aliquot incensisque vicis
									maiore quam ex continenti praeda parta cum in naves se
									recepissent, ex Baliaribus insulis legati pacem petentes ad
									Scipionem venerunt.

inde flexa retro classis reditumque in citeriora provinciae, quo
									omnium populorum, qui cis Hiberum
									incolunt, multorum et ultimae Hispaniae legati concurrerunt.

sed qui vere dicionis imperiique Romani facti sint obsidibus
									datis populi, amplius fuere centum viginti.

igitur terrestribus quoue copiis satis fidens Romanus usque ad
									saltum 
										 astulonensem 
										 Castulonensem 
									 est progressus. Hasdrubal in Lusitaniam ac propius
									Oceanum concessit.

quietum inde fore videbatur reliquum aestatis tempus, fuissetque
									per Poenum hostem;

sed praeterquam quod ipsorum Hispanorum inquieta avidaque in
									novas res sunt ingenia,

Mandonius Indebilisque, qui antea Ilergetum regulus fuerat,
									postquam Romani ab saltu recessere ad maritimam
									oram, concitis popularibus in 
										 arrum 
										 agrum 
									 pacatum sociorum Romanorum ad populandum venerunt.

adversus eos tribunus militum cum expeditis auxiliis a Scipione
									missi levi certamine, ut tumultuariam manum, fudere, mille
									hominibus occisis, 
										 quibusdan 
										 quibusdam 
									 captis magnaque parte armis exuta.

hic tamen 
										 turnultus 
										 tumultus 
									 cedentem ad Oceanum Hasdrubalem cis Hiberum ad socios
									tutandos retraxit.

castra Punica in agro Ilergavonensium, castra Romana ad Novam
									Classem erant, cum fama repens alio avertit bellum.

Celtiberi qui principes regionis suae legatos miserant obsidesque dederant Romanis, nuntio misso a
									Scipione exciti arma capiunt, provinciamque Carthaginiensium
									valido exercitu invadunt.

tria oppida vi expugnant; inde 
										 cumn 
										 cum 
									 ipso Hasdrubale duobus proeliis egregie pugnant; ad
									quindecim milia hostium occiderunt, quattuor milia cum multis
									militaribus signis capiunt.

hoc statu rerum in Hispania P. Scipio in provinciam venit,
									prorogato post consulatum imperio ab senatu missus cum triginta
									longis navibus et octo milibus militum magnoque commeatu
									advecto.

ea classis ingens agmine onerariarum procul visa cum magna
									laetitia civium sociorumque portum Tarraconis ex alto
									tenuit.

ibi milite exposito profectus Scipio fratri se coniungit, ac
									deinde communi animo consilioque gerebant bellum.

occupatis igitur Carthaginiensibus Celtiberico bello 
										 baud 
										 haud 
									 cunctanter Hiberum transgrediuntur nec ullo viso hoste
									Saguntum pergunt ire, quod ibi obsides totius Hispaniae traditos
									ab Hannibale fama erat modico in arce custodiri praesidio.

id unum pignus inclinatos ad Romanam societatem omnium Hispaniae
									populorum animos morabatur, ne sanguine liberum suorum culpa
									defectionis lueretur.

eo vinculo Hispaniam vir unus sollerti magis quam fideli consilio
									exsolvit. Abelux erat Sagunti nobilis Hispanus, fidus ante
									Poenis, tum, qualia plerumque sunt barbarorum ingenia, cum
									fortuna mutaverat fidem.

ceterum transfugam sine magnae rei proditione
									venientem ad hostis nihil aliud quam unum vile atque infame
									corpus esse ratus id agebat, ut quam maxumum 
										 emolumentur 
										 emolumentum 
									 novis sociis esset.

circumspectis igitur omnibus, quae fortuna potestatis 
										 elus 
										 eius 
									 poterat racere, obsidibus potissimum tradendis animum
									adiecit, eam unam rem maxime ratus conciliaturam Romanis
									principum Hispaniae amicitiam.

sed cum iniussu Bostaris praefecti satis sciret nihil obsidum
									custodes facturos esse, Bostarem ipsum arte adgreditur.

castra extra urbem in ipso litore habebat Bostar, ut aditum ea
									parte intercluderet Romanis. ibi eum in secretum 
										 abductumn 
										 abductum 
									 velut ignorantem monet, quo statu sit res:

metum continuisse ad eam diem Hispanorum animos, quia procul
									Romani abessent; nunc cis Hiberum castra Romana esse, arcem
									tutam perfugiumque novas volentibus res; itaque quos metus non
									teneat, beneficio et gratia devinciendos esse.

miranti Bostari percunctantique, quodnam id subitum tantae rei
									donum posset esse, “Obsides” inquit “in civitates remitte.

id et privatim parentibus, quorum maximum nomen in civitatibus
									est suis, et publice populis gratum erit.

volt ] sibi quisque credi, et habita fides ipsam plerumque
									obligat fidem. ministerium restituendorum domos obsidum mihimet
									deposco ipse, ut opera quoque inpensa consilium adiuvem meum et
									rei suapte natura gratae quantam insuper gratiam possim
									adiciam.”

homini . non ad cetera Punica ingenia callido ut persuasit, nocte
									clam progressus ad hostium stationes conventis quibusdam
									auxiliaribus Hispanis et ab his ad Scipionem perductus,

quid adferret, expromit, et fide accepta dataque ac loco et
									tempore constituto ad obsides tradendos Saguntum redit. diem
									insequentem absumpsit cum Bostare mandatis ad rem agendam
									accipiendis.

dimissus cum se nocte iturum, ut custodias hostium falleret,
									constituisset, ad compositam cum iis horam excitatis custodibus
									puerorum profectus, veluti ignarus in praeparatas 
									sua fraude insidias ducit.

in castra Romana perducti; cetera omnia de reddendis obsidibus,
									sicut cum Bostare constitutum erat, acta per eum eodem ordine,
									quo si Carthaginiensium nomine sic ageretur. maior aliquanto
									Romanorum gratia fuit in re pari,

quam quanta futura Carthaginiensium fuerat. illos enim gravis superbosque in rebus secundis expertos
									fortuna et timor mitigasse videri poterat;

Romanus primo adventu incognitus ante ab re clementi liberalique
									initium fecerat; et Abelux, vir prudens, haud frustra videbatur
									socios mutasse.

itaque ingenti consensu defectionem omnes spectare; armaque
									extemplo mota forent, ni hiems, quae Romanos quoque et
									Carthaginienses concedere in tecta coegit, intervenisset.

haec in Hispania secunda aestate Punici belli gesta, cum in Italia paulum intervalli cladibus
									Romanis sollers cunctatio Fabii fecisset;

quae ut Hannibalem non mediocri sollicitum cura habebat, tandem
									eum militiae magistrum delegisse Romanos cernentem,

qui bellum ratione, non fortuna gereret, ita contempta erat inter
									civis armatos pariter togatosque, utique postquam absente eo
									temeritate magistri equitum laeto verius dixerim quam prospero
									eventu pugnatum fuerat.

accesserant duae res ad augendam invidiam dictatoris, una fraude
									ac dolo Hannibalis, quod, cum a perfugis ei monstratus ager
									dictatoris esset, omnibus circa solo aequatis ab uno eo ferrum
									ignemque et vim omnem hostilem abstineri iussit, ut occulti
									alicuius pacti ea merces videri posset,

altera ipsius facto, primo forsitan dubio, quia non expectata in
									eo senatus auctoritas est, ad extremum 
										 baud 
										 haud 
									 ambigue in maximam laudem verso.

in permutandis captivis, quod sic primo Punico bello factum erat,
									convenerat inter duces Romanum Poenumque, ut, quae pars plures
									reciperet quam daret, argenti pondo bina et selibras in militem
									praestaret.

ducentis quadraginta septem cum plures Romanus quam Poenus
									recepisset argentumque pro eis debitum saepe
									iactata in senatu re,

quoniam non consuluisset patres tardius erogaretur, inviolatum ab
									hoste agrum misso Romam Quinto filio vendidit fidemque publicam
									inpendio privato exsolvit.

Hannibal pro Gereoni moenibus cuius urbis captae atque incensae
									ab se in usum horreorum pauca reliquerat tecta, in stativis
									erat.

inde frumentatum duas exercitus partes mittebat; cum tertia ipse
									expedita in statione erat simul castris praesidio et
									circumspectans, necunde impetus in 
									frumentatores fieret.

Romanus tunc exercitus in agro Larinati erat. praeerat Minucius
									magister equitum profecto, sicut ante dictum est, ad urbem
									dictatore.

ceterum castra, quae in monte alto ac tuto loco posita fuerant,
									iam in planum deferuntur, agitabanturque pro ingenio ducis
									consilia calidiora, ut impetus aut in frumentatores palatos aut
									in castra relicta cum levi praesidio fieret.

nec Hannibalem fefellit cum duce mutatam esse belli rationem et
									ferocius quam consultius rem hostes gesturos.

ipse autem, quod minime quis crederet, cum hostis propius esset,
									tertiam partem militum frumentatum duabus in castris retentis
									dimisit,

dein castra ipsa propius hostem movit duo ferme a Gereonio milia
									in tumulum hosti conspectum, ut intentum se sciret esse ad frumentatores, si qua vis fieret,
									tutandos.

propior inde ei atque ipsis imminens Romanorum castris tumulus
									apparuit; ad quem capiendum si luce palam iretur, quia haud
									dubie hostis breviore via praeventurus erat, nocte clam missi
									Numidae ceperunt.

quos tenentis locum contempta paucitate Romani postero die cum
									deiecissent, ipsi eo transferunt castra.

tum utique exiguum spatii vallum a vallo aberat, et id ipsum
									totum prope compleverat Romana acies. simul et per aversa castra
										 e castris Hannibalis equitatus cum levi armatura
									emissus in frumentatores late caedem fugamque hostium palatorum
									fecit.

nec acie certare Hannibal ausus, quia tanta paucitate vix castra,
									si oppugnarentur, tutari poterat. 
										 iainque 
										 iamque 
									 artibus Fabii pars exercitus aberat iam
										fame ,

sedendo et cunctando, bellum gerebat receperatque suos in priora
									castra, quae pro Gereoni moenibus erant. iusta quoque acie

et collatis signis dimicatum quidam auctores sunt: primo concursu
									Poenum usque ad castra fusum, inde eruptione facta repente
									versum terrorem in Romanos, Numeri Decimi Samnitis deinde interventu proelium restitutum.

hunc, principem genere ac divitiis non Boviani modo, unde erat,
									sed toto Samnio, iussu dictatoris octo milia peditum et equites
									quingentos ducentem in castra, ab tergo cum apparuisset
									Hannibali, speciem parti utrique praebuisse novi praesidii cum
									Q. Fabio ab Roma venientis.

Hannibalem insidiarum quoque aliquid timentem recepisse suos,
									Romanum insecutum adiuvante 
										 Sanmite 
										 Samnite 
									 duo castella eo die expugnasse.

sex milia hostium caesa, quinque admodum Romanorum; tamen in tam
									pari prope clade vanam famam egregiae
									victoriae cum vanioribus litteris magistri equitum Romam
									perlatam.

de his rebus persaepe et in senatu et in contione actum est.

cum laeta civitate dictator unus nihil nec famae nec litteris
									crederet et, ut vera omnia essent,
									secunda se magis quam adversa timere diceret,

tumr 
										 tum 
									 M. Metilius tribunus plebis id enim vero ferendum esse negat:

non praesentem solum dictatorem obstitisse rei bene gerendae, sed
									absentem etiam gestae obstare et in ducendo bello ac
									sedulo tempus terere, quo diutius in magistratu sit solusque et
									Romae et in exercitu imperium habeat.

quippe consulum alterum in acie cecidisse, alterum specie classis
									Punicae persequendae procul ab Italia ablegatum;

duos praetores Sicilia atque Sardinia occupatos, quarum neutra
									hoc tempore provincia praetore egeat; M. Minucium
									magistrum equitum, ne hostem videret, ne quid rei bellicae
									gereret, prope in custodia habitum.

itaque hercule non Samnium modo, quo iam tamquam trans Hiberum
									agro Poenis concessum sit, sed Campanum Calenumque 
									et Falernum agrum pervastatos esse, sedente Casilini dictatore
									et legionibus populi Romani agrum suum tutante.

exercitum cupientem pugnare et 
										 magistrun 
										 magistrum 
									 equitum clausos prope intra vallum retentos, tamquam
									hostibus captivis arma adempta.

tandem, ut abscesserit inde dictator, ut obsidione liberatos,
									extra vallum egressos fudisse ac fugasse hostis.

quas ob res, si antiquus animus plebei Romanae esset, audaciter
									se laturum fuisse de abrogando Q. Fabi imperio; nunc modicam
									rogationem promulgaturum de aequando magistri equitum et
									dictatoris iure.

nec tamen ne ita quidem prius mittendum ad exercitum Q. Fabium,
									quam consulem in locum C. Flamini suffecisset.

dictator contionibus se abstinuit in actione minime popularis. ne
									in senatu quidem satis aequis auribus audiebatur, cum hostem
									verbis extolleret biennique

clades per temeritatem atque inscitiam ducum acceptas referret
										 et magistro equitum, quod contra
									dictum suum pugnasset, rationem diceret reddendam esse.

si penes se summa 
										 imperil 
										 imperii 
									 consiliique sit, prope diem effecturum, ut sciant
									homines bono imperatore haud magni fortunam momenti esse,

mentem rationemque dominari, et in tempore et sine ignominia
									servasse exercitum quam multa milia hostium occidisse maiorem
									gloriam esse.

huius generis orationibus frustra habitis et consule creato M.
									Atilio Regulo, ne praesens de iure imperii dimicaret, pridie
									quam rogationis ferendae dies adesset, nocte ad exercitum
									abiit.

luce orta cum . plebis concilium esset, magis tacita invidia
									dictatoris favorque magistri equitum animos versabat, quam satis
									audebant homines ad suadendum quod vulgo placebat prodire, et
									favore superante auctoritas tamen rogationi deerat.

unus inventus est suasor legis C. Terentius Varro, qui priore
									anno praetor fuerat, loco non humili solum sed etiam sordido
									ortus.

patrem lanium fuisse : ferunt, ipsum institorem mercis, filioque
									hoc ipso in servilia eius artis ministeria
									usum.

is iuvenis, ut iam ex eo genere quaestus pecunia a patre relicta
									animos ad spem liberalioris fortunae fecit togaque et forum
									placuere,

proclamando pro sordidis hominibus causisque adversus rem et
									famam bonorum primum in notitiam populi,

deinde ad honores pervenit, quaesturaque et duabus aedilitatibus,
									plebeia et curuli, postremo et praetura perfunctus iam ad
									consulatus spem cum adtolleret animos,

baud 
										 haud 
									 parum callide auram favoris popularis ex dictatoria
									invidia petiit scitique plebis unus gratiam tulit.

omnes eam rogationem quique Romae quique in exercitu erant, aequi
									atque iniqui, praeter ipsum dictatorem in contumeliam eius latam
									acceperunt;

ipse, qua gravitate animi criminantis se ad multitudinem inimicos
									tulerat, eadem et populi in se saevientis iniuriam tulit;
									acceptisque in ipso itinere litteris sc.

de aequato imperio, satis fidens haudquaquam cum 
										 imperil 
										 imperii 
									 iure artem imperandi aequatam cum invicto a civibus
									hostibusque animo ad exercitum rediit.

Minucius vero cum iam ante vix tolerabilis fuisset rebus secundis
									ac favore volgi,

tum utique inmodice inmodesteque non [ 
										 Iannibale 
										 Hannibale 
									 magis victo ab se quam Q. Fabio gloriari: illum,

in rebus asperis unicum ducem ac parem quaesitum Hannibali,
									maiorem minori, dictatorem magistro equitum, quod nulla memoria
									habeat annalium, iussu populi aequatum in eadem civitate, in qua
									magistri equitum virgas ac secures dictatoris tremere atque
									horrere soliti sint:

tantum suam felicitatem virtutemque enituisse. ergo secuturum se
									fortunam suam, si dictator in cunctatione ac segnitie deorum
									hominumque iudicio damnata perstaret.

itaque quo die primum congressus est cum Q. Fabio, statuendum
									omnium primum ait esse, quem ad modum imperio aequato
									utantur:

se optumum ducere, aut diebus alternis aut, si maiora intervalla
									placerent, partitis temporibus alterius summum ius imperiumque
									esse,

ut par hosti non consilio solum sed viribus etiam
									esset, si 
										 quanm 
										 quam 
									 occasionem rei gerendae habuisset.

Q. Fabio haudquaquam id placere: omnia fortunam 
										 ear 
										 eam 
									 habitura, quamcumque temeritas collegae habuisset.
									sibi communicatum cum illo, non ademptum imperium esse:

itaque se numquam volentem parte qua posset rerum consilio
									gerendarum cessurum, nec se tempora aut dies imperii cum eo,
									exercitum divisurum, suisque consiliis, quoniam omnia non
									liceret, quae posset, 
										 servatururm. 
										 seruaturum.

ita obtinuit ut legiones, sicut consulibus mos esset, inter se dividerent. prima et quarta Minucio,
									secunda et tertia Fabio evenerunt.

item equites pari numero ; sociumque et Latini nominis auxilia
									diviserunt. castris quoque se separari magister equitum
									voluit.

duplex inde Hannibali gaudium fuit — neque enim quicquam eorum,
									quae apud hostes agerentur, eum fallebat et perfugis multa
									indicantibus et per suos explorantem —

: nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et
									sollertiae Fabii dimidium virium decessisse.

tumulus erat inter castra Minucii et Poenorum, quem qui
									occupasset, 
										 baud 
										 haud 
									 dubie iniquiorem erat hosti locum facturus.

eum non tam capere sine certamine volebat Hannibal, quamquam id
									operae pretium erat, quam causam certaminis cum Minucio, quem
									procursurum ad obsistendum satis sciebat, contrahere.

ager omnis medius erat prima specie inutilis insidiatori, quia
									non modo silvestre quicquam sed ne vepribus quidem vestitum
									habebat,

re ipsa natus tegendis insidiis eo magis, quod in nuda valle
									nulla talis fraus timeri poterat; et erant in anfractibus cavae
									rupes, ut quaedam earum ducenos armatos possent capere.

in has latebras, quot quemque locum apte insidere poterant,
									quinque milia conduntur peditum equitumque.

necubi tamen aut motus alicuius temere egressi aut fulgor armorum
									fraudem in valle tam aperta detegeret, missis paucis prima luce
									ad ; capiendum quem ante diximus tumulum avertit oculos hostium.

primo statim conspectu contempta paucitas, ac sibi quisque
									deposcere pellendos inde hostis ac locum capiendum; dux ipse
									inter stolidissimos ferocissimosque ad arma vocat et vanis minis
									increpat 
										 bostem. 
										 hostem.

principio levem armaturam dimittit, deinde conferto agmine mittit
									equites; postremo, cum hostibus quoque subsidia mitti videret,
									instructis legionibus procedit.

et Hannibal laborantibus suis alia atque alia crescente certamine
									mittens auxilia peditum equitumque iam iustam expleverat aciem,
									ac totis utrimque viribus certatur. prima levis armatura
									Romanorum, praeoccupatum ex inferiore
									loco succedens tumulum,

pulsa detrusaque terrorem in succedentem intulit equitem et ad
									signa legionum refugit.

peditum acies inter perculsos inpavida sola erat videbaturque, si
									iusta ac recta pugna esset, haudquaquam inpar futura: tantum
									animorum fecerat prospere ante paucos dies res gesta;

sed exorti repente insidiatores eum tumultum terroremque in
									latera utrimque ab tergoque incursantes fecerunt, ut nec animus
									ad pugnam neque ad fugam spes cuiquam superesset.

tum Fabius primo clamore paventium audito, dein conspecta procul
									turbata acie “ 
										 :Ita 
										 ita 
									 est,” inquit “ non celerius quam timui
									deprendit fortuna temeritatem.

Fabio aequatus imperio Hannibalem et virtute et fortuna
									superiorem videt. sed aliud iurgandi suscensendique tempus erit;
									nunc signa extra vallum proferte: victoriam hosti extorqueamus,
									confessionem erroris civibus.”

iam magna ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam
									Fabiana se acies repente velut caelo demissa ad auxilium
									ostendit.

itaque priusquam ad coniectum teli veniret aut manum consereret,
									et suos a fuga effusa et ab nimis feroci pugna hostis continuit.
									qui solutis ordinibus vage dissipati erant, undique confugerunt
									ad integram aciem; qui plures simul terga dederant,

conversi in hostem volventesque orbem nunc sensim referre pedem,
									nunc conglobati restare. ac iam prope una acies facta erat victi atque integri exercitus inferebantque signa
									in hostem,

cum Poenus receptui cecinit, palam ferente Hannibale ab se
									Minucium, se ab Fabio victum.

ita per variam fortunam diei maiore 
										 part 
										 parte 
									 exacta cum in castra reditum esset,

Minucius convocatis militibus “ 
										 Saepe 
										 saepe 
									 ego” inquit “audivi, milites, eum 
										 primunr 
										 primum 
									 esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit, 
										 secundumn 
										 secundum 
									 eum, qui bene monenti oboediat; qui nec ipse consulere
									nec alteri parere sciat, eum extremi ingenii esse.

nobis quoniam prima animi ingeniique negata sors est, secundam ac
									mediam teneamus et, dum imperare discimus, parere prudenti in
									animum inducamus.

castra 
										 cunm 
										 cum 
									 Fabio iungamus: ad praetorium eius signa cum
									tulerimus, ubi ego eum parentem appellavero, quod beneficio eius
									erga nos ac maiestate eius dignum est,

vos, milites, eos, quorum vos modo arma ac dexterae texerunt, patronos salutabitis, et, si
									nihil aliud, gratorum certe nobis animorum gloriam dies hic
									dederit.”

signo dato conclamatur inde, ut colligantur vasa. profecti et
									agmine incedentes ad dictatoris castra
									in admirationem et ipsum et omnes, qui circa erant,
									converterunt.

ut constituta sunt ante tribunal signa, progressus ante alios
									magister equitum, cum patrem Fabium appellasset circumfusosque
									militum eius totum agmen patronos consalutasset,

“parentibus” inquit “meis, dictator, quibus te modo nomine, quod
									fando possum, aequavi, vitam tantum debeo, tibi cum meam salutem
									tum omnium horum.

itaque plebei scitum, quo oneratus sum 
									magis quam honoratus, primus antique abrogoque et, quod tibi
									mihique exercitibusque his tuis, servato ac conservatori, sit
									felix, sub imperium auspiciumque tuum redeo et signa haec
									legionesque restituo.

tu, quaeso, placatus me magisterium equitum, hos ordines suos
									quemque tenere iubeas.”

tum dextrae interiunctae militesque contione dimissa ab notis
									ignotisque benigne atque hospitaliter invitati, laetusque dies
									ex 
										 admLodum 
										 admodum 
									 tristi paulo ante ac prope exsecrabili 
									factus.

Romae, ut est perlata fama rei gestae, dein litteris non magis
									ipsorum imperatorum quam volgo militum ex utroque exercitu
									adfirmata, pro se quisque Maximum laudibus ad caelum ferre.

pari gloria apud Hannibalem hostisque Poenos erat; ac tum demum
									sentire cum Romanis atque in Italia bellum esse;

nam biennio ante adeo et duces Romanos et auilites spreverant, ut
									vix cum eadem gente bellum esse crederent, cuius terribilem
									famam a patribus accepissent;

Hannibalemque ex acie redeuntem dixisse ferunt, tandem eam nubem,
									quae sedere in iugis montium solita sit, cum procella imbrem
									dedisse.

dum haec geruntur in Italia, Cn. Servilius Geminus consul cum
									classe centum viginti navium
									circumvectus Sardiniae et Corsicae oram et obsidibus utrimque
									acceptis in Africam transmisit et, priusquam in continentem
									escensiones faceret,

Menige insula vastata et ab incolentibus Cercinam, ne et ipsorum
									ureretur diripereturque ager, decem talentis argenti acceptis ad
									litora Africae accessit copiasque exposuit.

inde ad populandum agrum ducti milites navalesque socii iuxta
									effusi, ac si in insulis cultorum
									egentibus praedarentur.

itaque in insidias temere inlati cum a frequentibus palantes, ab
									locorum gnaris ignari circumvenirentur, cum multa caede ac foeda
									fuga retro ad naves conpulsi sunt.

ad mille hominum cum Ti. Sempronio Blaeso quaestore amissum.
									classis ab litoribus hostium plenis trepide soluta in Siciliam
									cursum tenuit,

traditaque Lilybaei T. Otacilio praetori, ut ab legato eius P.
									Cincio Romam reduceretur.

ipse per Siciliam pedibus profectus freto in Italiam traiecit,
									litteris Q. Fabii accitus et ipse et collega eius M. Atilius, ut
									exercitus ab se exacto iam prope semestri imperio
									acciperent.

Onlrium prope annales Fabium dictatorem adversus Hannibalem rem
									gessisse tradunt; Coelius etiam eum primum a populo creatum
									dictatorem scribit.

sed et Coelium et ceteros fugit uni consuli Cn. Servilio, qui tum procul in Gallia provincia aberat, ius fuisse
									dicendi dictatoris;

quam moram quia expectare territa tertia 
									iam clade civitas non poterat, eo decursum esse, ut a populo
									crearetur, qui pro dictatore esset;

res inde gestas gloriamque insignem ducis et augentis titulum
									imaginis posteros, ut, qui pro dictatore creatus erat, fuisse dictator 
									crederetur, facile obtinuisse.

consules Atilius Fabiano Geminus Servilius Minuciano exercitu
									accepto hibernaculis mature communitis, quod
										reliquum autumni erat, Fabi artibus cum summa inter se
									concordia bellum gesserunt.

frumentatum exeunti Hannibali diversis locis opportuni aderant
									carpentes agmen palatosque excipientes; in casum universae
									dimicationis, quam omnibus artibus petebat hostis, non
									veniebant;

eoque inopiae est redactus Hannibal, ut nisi cum fugae specie
									abeundum ei fuisset, Galliam repetiturus fuerit nulla relicta
									spe alendi exercitus in eis locis, si insequentes consules
									eisdem artibus bellum gererent.

cum ad Gereonium iam hieme impediente constitisset bellum,
									Neapolitani legati Romam venere. ab iis quadraginta paterae
									aureae magni ponderis in curiam inlatae atque ita verba facta,
									ut dicerent:

scire sese populi Romani aerarium bello
									exhauriri, et cum iuxta pro urbibus agrisque sociorum ac pro
									capite atque arce Italiae, urbe Romana, atque imperio geratur,
									aequum censuisse Neapolitanos,

quod auri sibi cum ad templorum ornatum tum ad subsidium fortunae a maioribus relictum foret,
									eo iuvare populum Romanum;

si quam opem in sese crederent, eodem studio fuisse oblaturos.
									gratum sibi patres Romanos populumque facturum, si omnes res
									Neapolitanorum suas duxissent dignosque iudicaverint,

ab quibus donum animo ac voluntate eorum, qui libentes darent,
									quam re maius ampliusque acciperent.

legatis gratiae actae pro munificentia curaque; patera, quae
									ponderis minimi fuit, accepta.

per eosdem dies speculator Carthaginiensis, qui per biennium
									fefellerat, Romae deprensus praecisisque manibus dimissus,

et servi quinque et viginti in crucem acti, quod in campo Martio
									coniurassent; indici data libertas et aeris gravis viginti milia. legati

et ad Philippum Macedonum regem missi ad deposcendum Demetrium
									Pharium, qui bello victus ad eum fugisset,

et alii in Ligures ad expostulandum, quod
									Poenum opibus auxiliisque suis iuvissent, simul ad visendum ex
									propinquo, quae in Bois atque Insubribus gererentur.

ad 
										 Pineum 
										 Pinnem 
									 quoque regem in Illyrios legati missi ad stipendium,
									cuius dies exierat, poscendum aut, si diem proferri vellet, ad obsides accipiendos.

adeo, etsi bellum ingens in cervicibus erat, nullius usquam
									terrarum rei cura Romanos, ne longinquae quidem, effugiebat.

in religionem etiam venit, aedem Concordiae, quam per seditionem
									militarem biennio ante L. Manlius praetor in Gallia vovisset,
									locatam ad id tempus non esse.

itaque duumviri ad 
										 ear 
										 eam 
									 rem creati a M. Aemilio praetore urbano C. Pupius et
									K. Quinctius Flamininus aedem in arce faciendam locaverunt.

ab eodem praetore ex senatus consulto litterae ad consules
									missae, ut, si iis videretur, alter eorum ad consules creandos
									Romam veniret; se in eam diem, quam iussissent, comitia
									edicturum.

ad haec a consulibus rescriptum sine detrimento rei publicae
									abscedi non posse ab hoste; itaque per interregem comitia
									habenda esse potius, quam consul alter a bello avocaretur.

patribus rectius visum est dictatorem a consule dici comitiorum
									habendorum causa. dictus L. Veturius Philo M. Pomponium Mathonem
									magistrum equitum dixit.

iis vitio creatis iussisque die quarto decimo se magistratu
									abdicare, res ad interregnum rediit.

consulibus prorogatum in annum imperium. interreges proditi a
									patribus C. Claudius Appi filius Cento, inde P. Cornelius Asina.
									in eius interregno comitia habita magno certamine
									patrum ac plebis.

C. Terentio Varroni, quem sui generis hominem, plebi insectatione
									principum popularibusque artibus conciliatum, ab Q. Fabi opibus
									et dictatorio imperio concusso aliena invidia splendentem,
									volgus extrahere ad consulatum nitebatur, patres summa ope
									obstabant, ne se insectando sibi aequari adsuescerent
									homines.

Q. Baebius Herennius tribunus plebis, cognatus C. Terenti,
									criminando non senatum modo sed etiam augures, quod dictatorem
									prohibuissent comitia perficere, per invidiam eorum favorem
									candidate suo conciliabat:

ab hominibus nobilibus per multos annos bellum quaerentibus
									Hannibalem in Italiam adductum; ab isdem, cum debellari possit,
									fraude bellum trahi.

cum quattuor legionibus universe pugnari posse apparuisset
									eo,

quod M. Minucius absente Fabio prospere pugnasset duas legiones
									hosti ad caedem obiectas, deinde ex ipsa caede ereptas, ut pater
									patronusque appellaretur, qui prius vincere prohibuisset Romanos
									quam vinci.

consules deinde Fabianis artibus, cum debellare possent, bellum
									traxisse. id foedus inter omnes nobilis ictum, nec finem ante
									belli habituros, quam consulem vere plebeium, id est hominem
									novum, fecissent;

nam plebeios nobiles iam eisdem initiatos esse sacris et
									contemnere plebem, ex quo contemni a patribus desierint,
									coepisse.

cui non apparere id actum et quaesitum esse, ut interregnum
									iniretur, ut in patrum potestate comitia essent?

id consules ambos ad exercitum morando quaesisse; id postea, quia
									invitis iis dictator esset dictus comitiorum causa, expugnatum
									esse, cum vitiosus dictator per augures fieret. habere igitur
									interregnum eos;

consulatum unum certe plebis Romanae esse, populum eum liberum habiturum ac daturum ei, qui
									mature vincere quam diu imperare malit.

cum his orationibus accensa plebs esset, tribus patriciis
									petentibus, 
										 P 
										 P. 
									 . Cornelio 
										 Meranda 
										 Merenda 
									 L. Manlio Volsone M. Aemilio Lepido, duobus nobilium
									iam familiarum plebeis,

C. Atilio Serrano et Q. Aelio Paeto, quorum alter pontifex, alter
									augur erat, C. Terentius consul unus creatur, ut in manu eius
									essent comitia rogando collegae.

tum experta nobilitas parum fuisse virium in 
										 conpetitoribus 
										 competitoribus 
									 eius L. Aemilium Paulum, qui cum M. Livio consul
									fuerat, ex 
										 danmatione 
										 damnatione 
									 collegae, ex qua prope ambustus evaserat, infestum
									plebei, diu ac multum recusantem ad petitionem conpellit.

is proximo comitiali die concedentibus omnibus, qui cum Varrone
									certaverant, par magis in adversando quam collega datur
									consuli.

inde praetorum comitia habita: creati M. Pomponius Matho et 
										 P 
										 P. 
									 Furius Philus. Philo Romae
									iuri dicundo urbana sors, Pomponio inter civis Romanos et
									peregrinos evenit.

additi duo praetores, M. Claudius Marcellus in Siciliam, L.
									Postumius Albinus in Galliam.

omnes absentes creati sunt, nec cuiquam eorum praeter Terentium
									consulem mandatus honos, quem non iam antea gessisset,
									praeteritis aliquot fortibus ac strenuis viris, quia in tali
									tempore nulli novus magistratus videbatur mandandus.

exercitus quoque multiplicati sunt; quantae autem copiae peditum
									equitumque additae sint, adeo et numero et genere copiarum
									variant auctores, ut vix quicquam satis certum adfirmare ausus
									sim.

decem milia novorum militum alii scripta in supplementum, alii
									novas quattuor legiones, ut octo legionibus rem gererent;

numero quoque peditum equitumque legiones auctas milibus peditum
									et centenis equitibus in singulas adiectis, ut quina milia
									peditum, treceni equites essent, socii duplicem numerum equitum
									darent,

peditis aequarent, septem que et octoginta
									milia armatorum et ducentos in castris Romanis fuisse, cum pugnatum ad Cannas est,
									quidam auctores sunt.

illud haudquaquam discrepat, maiore conatu atque impetu rem actam
									quam prioribus annis, quia spem posse vinci hostem dictator
									praebuerat.

ceterum priusquam signa ab urbe novae legiones 
									moverent, decemviri libros adire atque inspicere iussi ; propter
									territos vulgo homines novis prodigiis.

lna 
										 nam 
									 et Romae in Aventino et Ariciae nuntiatum erat sub
									idem tempus lapidibus pluvisse, et multo cruore signa in Sabinis
										 sudasse, et Caeretes aquas fonte
									calido gelidas manasse;

id quidem etiam, quod saepius acciderat magis terrebat; et in via
									fornicata, quae ad Campum erat, aliquot homines de caelo tacti
									exanimatique fuerant.

ea prodigia ex libris procurata. legati a Paesto pateras aureas
									Romam attulerunt. iis sicut Neapolitanis gratiae actae, aurum
									non acceptum.

per eosdem dies ab Hierone classis Ostia cum magno commeatu
									accessit.

legati in senatum introducti nuntiarunt caedem C. Flamini
									consulis exercitusque allatam adeo aegre tulisse regem Hieronem,
									ut nulla sua propria regnique sui clade moveri magis
									potuerit.

itaque, quamquam probe sciat magnitudinem populi Romani
									admirabiliorem prope adversis rebus quam secundis esse,

tamen se omnia, quibus a bonis fidelibusque sociis
									bella iuvari soleant, misisse; quae ne accipere abnuant, magno
									opere se patres conscriptos orare.

iam omnium primum ominis causa Victoriam auream pondo ducentum ac
									viginti adferre sese: acciperent eam tenerentque et haberent
									propriam et perpetuam.

advexisse etiam trecenta milia modium tritici, ducenta hordei, ne
									commeatus deessent, et quantum praeterea opus esset, quo
									iussissent, subvecturos.

milite atque equite scire nisi Romano Latinique nominis non uti
									populum Romanum; levium armorum auxilia etiam externa vidisse in
									castris Romanis:

itaque misisse mille sagittariorum ac funditorum, aptam manum
									adversus Baliares ac Mauros pugnacesque alias missili telo
									gentes.

ad ea dona consilium quoque addebant, ut praetor, cui provincia
									Sicilia evenisset, classem in Africam traiceret, ut et hostes in
									terra sua bellum haberent minusque laxamenti daretur iis ad
									auxilia Hannibali summittenda.

ab senatu ita responsum regis legatis est, virum bonum egregiumque socium Hieronem
									esse atque uno tenore, ex quo in amicitiam populi 
										 gomani 
										 Romani 
									 venerit, fidem coluisse ac rem Romanam omni tempore ac
									loco munifice adiuvisse. id perinde ac deberet gratum populo
									Romano esse.

aurum et a civitatibus quibusdam allatum gratia rei accepta non
									accepisse populum Romanum;

victoriam omenque accipere sedemque ei se divae dare dicare
									Capitolium, templum 
										 lovis 
										 Iouis 
									 optimi maximi. in ea arce urbis Romanae 
										 sacratarn 
										 sacratam 
									 volentem propitiamque, firmam ac stabilem fore populo
									Romano.

funditores sagittariique et frumentum traditum consulibus.
									quinqueremes ad * navium classem, quae cum T. Otacilio
									propraetore in Sicilia erat, quinque et viginti additae,
									permissumque est, ut, si e re publica censeret esse, in Africam
									traiceret.

dilectu perfecto consules paucos morati dies, dum ab sociis ac
									nomine Latino venirent milites.

tun quod numquam antea factum erat, iure iurando ab tribunis
									militum adacti milites;

nam ad eam diem nihil praeter sacramentum fuerat, iussu consulum
									conventuros neque iniussu abituros, et ubi ad decuriatum aut
									centuriatum convenissent, sua voluntate ipsi inter sese
									decuriati equites,

centuriati pedites coniurabant sese fugae atque formidinis ergo
									non abituros neque ex ordine recessuros nisi teli sumendi aut
									aptandi et aut hostis feriendi aut civis servandi causa.

id ex voluntario inter ipsos foedere ad tribunos ac legitimam
									iuris iurandi adactionem translatum.

contiones priusquam ab urbe signa moverentur, consulis Varronis
									multae ac feroces fuere, denuntiantis bellum arcessitum in
									Italiam ab nobilibus mansurumque in visceribus rei publicae, si
									plures Fabios imperatores haberet, se, quo die hostem vidisset,
									perfecturum.

collegae eius Pauli una,

pridie quam ab urbe proficisceretur, contio fuit, verior quam
									gratior populo, qua nihil inclementer in Varronem dictum nisi id
									modo, mirari se,

qui dux, priusquam aut suum aut hostium exercitum,
									locorum situm, naturam regionis nosset iam nunc togatus in urbe
									sciret,

quae sibi agenda armato forent, et diem quoque praedicere posset,
									qua cum hoste signis collatis esset dimicaturus:

se, 
										 quake 
										 quae 
									 consilia magis res dent hominibus quam homines rebus
									ea ante tempus inmatura non praecepturum; optare, ut, quae caute
									ac consulte gesta essent, satis 
										 prospers 
										 prospere 
									 evenirent;

temeritatem, praeterquam quod stulta sit infelicem etiam ad id
									locorum fuisse.

sua sponte apparebat tuta celeribus consiliis praepositurum, et,
									quo id constantius perseveraret, Q. Fabius Maximus sic eum
									proficiscentem adlocutus fertur:

“ 
										 Si 
										 si 
									 aut collegam, id quod mallem, tui similem, L. Aemili,
									haberes aut tu collegae tui esses similis, supervacanea esset
									oratio mea;

nam et duo boni consules etiam me indicente omnia e re publica
										 fideque vestra faceretis et mali nec
									mea verba auribus vestris nec consilia animis acciperetis.

nunc et 
										 collegamn 
										 collegam 
									 tuum et te talem virum intuenti mihi tecum omnis
									oratio est, quem video nequiquam et virum bonum et civem fore,
									si altera parte claudente re publica malis consiliis idem ac
									bonis iuris et potestatis erit.

erras enim, L. Paule, si tibi minus certaminis cum C. Terentio
									quam cum Hannibale futurum censes; nescio an infestior hic
									adversarius quam ille hostis maneat te,

cum tu cum illo in acie tantum, cum hoc
									omnibus locis ac temporibus sis certaturus, et adversus
									Hannibalem legionesque eius tuis equitibus ac peditibus
									pugnandum tibi sit, Varro dux tuis militibus te sit
									oppugnaturus. ominis etiam tibi causa absit C. Flamini
									memoria.

tamen ille consul demum et in provincia et ad exercitum coepit
									furere; hic, priusquam peteret consulatum, deinde in petendo
									consulatu, nunc quoque consul, priusquam castra videat aut
									hostem, insanit.

et qui tantas iam nunc procellas proelia atque acies iactando
									inter togatos ciet, quid inter armatam iuventutem censes
									facturum et ubi extemplo res verba sequitur?

atqui si, quod facturum se denuntiat, extemplo
									pugnaverit, aut ego rem militarem, belli hoc genus, hostem hunc
									ignoro aut nobilior alius Trasumenno locus nostris cladibus
									erit.

nec gloriandi tempus adversus unum est, et ego contemnendo potius
									quam adpetendo gloriam modum excesserim; sed ita res se habet:
									una ratio belli gerendi adversus Hannibalem est, qua ego
									gessi.

nec eventus modo hoc docet — stultorum iste magister est — ; sed
									eadem ratio, quae fuit, futura, donec res eaedem manebunt,
									inmutabilis est.

in Italia bellum gerimus, in sede ac solo nostro; omnia circa
									plena civium ac sociorum sunt; armis viris equis commeatibus
									iuvant iuvabuntque:

id iam fidei documentum in adversis rebus nostris dederunt;
									meliores prudentiores constantiores nos tempus diesque facit;
									Hannibal contra in aliena,

in hostili est terra, inter omnia inimica infestaque, procul ab
									domo, ab patria; neque illi terra neque mari est pax; nullae eum
									urbes accipiunt, nulla moenia;

nihil usquam sui videt; in diem rapto vivit; partem vix tertiam
									exercitus eius habet, quem Hiberum amnem traiecit; plures fame
									quam ferro absumpti, nec his paucis iam victus suppeditat.

dubitas ergo, quin sedendo superaturi simus eum, qui senescat in
									dies, non commeatus, non supplementum, non pecuniam habeat?

quam diu pro Gereoni, castelli Apuliae inopis, tanquam pro
									Carthaginis moenibus 
										 sedet! 
										 sedet? 
									 sed ne adversus te quidem de me gloriabor: Servilius atque
									Atilius,

proximi consules, vide quem ad modum eum ludificati sint. haec
									una salutis est via, L. Paule, quam difficilem infestamque cives
									tibi magis quam hostes facient.

idem enim tui quod hostium milites volent, idem Varro consul
									Romanus quod Hannibal Poenus imperator cupiet. duobus ducibus
									unus resistas oportet. resistes autem, si adversus famam rumoresque hominum satis firmus
									steteris, si te neque collegae vana gloria neque tua falsa
									infamia moverit.

veritatem laborare nimis saepe aiunt, extingui 
									numquam: vanam gloriam qui spreverit,
									veram habebit sine,

timidum pro cauto, tardum pro considerate, inbellem pro perito
									belli vocent. malo, te sapiens hostis metuat, quam stulti cives
									laudent. omnia 
										 audentea 
										 audentem 
									 contemnet Hannibal, nihil temere agentem metuet nec
									ego,

ut nihil agatur, moneo, sed ut agentem te
									ratio ducat, non fortuna; tuae potestatis semper tu tuaque omnia
									sint; armatus intentusque sis; neque occasioni tuae desis neque
									suam occasionem hosti des. omnia non properanti clara certaque
									erunt;

festinatio inprovida est et caeca.”

adversus ea oratio consulis baud sane laeta fuit, magis fatentis
									ea, quae diceret, vera quam facilia factu esse.

dictatori magistrum equitum intolerabilem fuisse: quid consuli
									adversus collegam seditiosum ac temerarium virium atque
									auctoritatis fore?

se populare incendium priore consulatu semustum effugisse;
									optare, ut omnia prospere evenirent; sed si quid adversi
									caderet, hostium se telis potius quam suffragiis iratorum civium
									caput obiecturum.

ab hoc sermone profectum Paulum tradunt prosequentibus primoribus
									patrum; plebeium consulem sua plebes prosecuta, turba
									conspectior, cum dignitates deessent.

ut in castra venerunt, permixto novo exercitu ac vetere castris
									bifariam factis, ut nova minora essent propius Hannibalem, in
									veteribus maior pars et omne robur virium esset,

consulum anni prioris M. Atilium aetatem excusantem Romam
									miserunt, Geminum Servilium in minoribus castris legioni Romanae
									et socium peditum equitumque duobus milibus praeficiunt.

Hannibal quamquam parte dimidia 
										 auctaas 
										 auctas 
									 hostium copias cernebat, tamen adventu consulum mire
									gaudere.

non solum enim nihil ex raptis in diem commeatibus superabat, sed
									ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat omni undique
									frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas
									convecto,

ut vix decem dierum, quod conpertum postea est, 
									frumentum superesset, Hispanorumque ob inopiam transitio parata
									fuerit, si maturitas temporum expectata foret.

ceterum temeritati consulis ac praepropero 
										 iugenio 
										 ingenio 
									 materiam etiam fortuna dedit, quod in prohibendis
									praedatoribus tumultuario proelio ac procursu 
										 tnagis 
										 magis 
									 militum quam ex praeparato aut iussu imperatorum orto
									haudquaquam par Poenis dimicatio fuit.

ad mille et septingenti caesi non plus centum Romanorum
									sociorumque occisis. ceterum victoribus effuse sequentibus metu
									insidiarum obstitit Paulus consul, cuius eo die —

nam alternis imperitabant — imperium erat, Varrone indignante ac
									vociferante emissum hostem e manibus debellarique, ni cessatum
									foret, potuisse. Hannibal id damnum haud aegerrime pati;

quin potius credere velut inescatam temeritatem ferocioris
									consulis ac novorum maxime militum esse.

et omnia ei hostium haud secus quam sua nota erant: dissimiles
									discordesque imperitare, duas prope partes tironum militum in
									exercitu esse.

itaque locum et tempus insidiis aptum se habere ratus, nocte
									proxima nihil praeter arma ferente secum milite

castra plena omnis fortunae publicae privataeque relinquit
									transque proximos montis laeva pedites instructos condit, dextra
									equites, impedimenta per convallem mediam traducit,

ut diripiendis velut desertis fuga dominorum castris occupatum
									impeditumque hostem opprimeret.

crebri relicti in castris ignes, ut fides fieret, dum ipse
									longius spatium fuga praeciperet, falsa imagine castrorum, sicut
									Fabium priore anno frustratus esset, tenere in locis consules
									voluisse.

ubi inluxit, subductae primo stationes, deinde propius adeuntibus
									insolitum silentium admirationem fecit.

tum satis comperta solitudine in castris concursus fit ad
									praetoria consulum nuntiantium fugam hostium adeo trepidam, ut
									tabernaculis stantibus castra reliquerint, quoque fuga obscurior
									esset, crebros etiam relictos ignis.

clamor inde ortus, ut signa proferri iuberent
									ducerentque ad persequendos hostis ac protinus castra
									diripienda. et consul alter velut unus turbae militaris
									erat;

Paulus etiam atque etiam dicere providendum praecavendumque esse;
									postremo, cum aliter neque seditionem neque ducem seditionis
									sustinere posset, Marium Statilium praefectum cum turma Lucana
									exploratum mittit.

qui ubi adequitavit portis subsistere extra munimenta ceteris
									iussis ipse 
										 cunr 
										 cum 
									 duobus equitibus vallum intravit, speculatusque omnia
									cum cura renuntiat insidias profecto esse:

ignes in parte castrorum, quae vergat in hostem, relictos;
									tabernacula aperta et omnia cara in promptu relicta; argentum
									quibusdam locis temere per vias velut 
										 obiectur 
										 obiectum 
									 ad praedam vidisse.

quae ad deterrendos a cupiditate animos nuntiata erant, ea
									accenderunt, et clamore orto a militibus, ni signum detur, sine
									ducibus ituros, haudquaquam dux defuit: nam extemplo Varro
									signum dedit proficiscendi.

Paulus, cum ei sua sponte cunctanti pulli quoque auspicio non
									addixissent, nuntiari iam efferenti 
										 Dorta 
										 porta 
									 signa 
										 colleoae 
										 collegae 
									 iussit.

ninid 
										 quod 
									 quamquam Varro aegre est
									passus, Flamini tamen recens casus Claudique consulis primo
									Punico bello memorata navalis clades religionem animo
									incussit.

di prope ipsi eo die magis distulere quam prohibuere inminentem
									pestem Romanis: nam forte ita evenit, ut, cum referri signa in
									castra iubenti consuli milites non parerent,

servi duo, Formiani unus, alter Sidicini equitis, qui Servilio
									atque Atilio consulibus inter pabulatores excepti a Numidis
									fuerant, profugerent eo die ad dominos; deductique ad consules
									nuntiant omnem exercitum Hannibalis trans proximos montes sedere
										 in insidiis.

horum opportunus adventus consules imperii potentes fecit, cum
									ambitio alterius suam primum apud eos prava indulgentia
									maiestatem solvisset.

Hannibal postquam motos magis inconsulte Romanos quam ad ultimum
									temere evectos vidit, nequiquam detecta fraude in castra
									rediit.

ibi plures dies propter inopiam frumenti manere
									nequit, novaque consilia in dies non apud milites solum mixtos
									ex 
										 conluvione 
										 conluuione 
									 omnium gentium sed etiam apud ducem ipsum
									oriebantur.

nam cum initio fremitus, deinde aperta vociferatio fuisset
									exposcentium stipendium 
										 debiturn 
										 debitum 
									 querentiumque annonam primo, postremo famem, et
									mercennarios milites maxime Hispani generis de transitione
									cepisse consilium fama esset,

ipse etiam interdum Hannibal de fuga in Galliam dicitur agitasse,
									ita ut relicto peditatu omni cum equitibus se proriperet.

cum haec consilia atque hic habitus animorum esset in castris,
									movere inde statuit in calidiora atque eo maturiora messibus
									Apuliae loca, simul quod, quo longius ab
									hoste recessisset, transfugia inpeditiora levibus ingeniis
									essent.

profectus est nocte ignibus similiter factis tabernaculisque
									paucis in speciem relictis, ut insidiarum par priori metus
									contineret Romanos.

sed per eundem Lucanum Statilium omnibus ultra castra transque
									montis exploratis cum relatum esset, visum procul hostium agmen,
									tum de insequendo eo consilia agitari coepta.

cum utriusque consulis eadem, quae ante semper fuisset,
									sententia, ceterum Varroni fere omnes, Paulo nemo praeter
									Servilium prioris anni consulem adsentiretur,

ex maioris partis sententia ad
									nobilitandas clade Romana Cannas urgente fato profecti sunt.

prope eum vicum Hannibal castra posuerat aversa a Volturno vento,
									qui campis torridis siccitate nubes pulveris vehit.

id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare praecipue
									futurum erat, cum aciem dirigerent, ipsi aversi, terga tantum
									adflante vento, in occaecatum pulvere offuso hostem
									pugnaturi.

consules satis exploratis itineribus sequentes Poenum, ut ventum
									ad Cannas est et in conspectu Poenum habebant, bina castra
									communiunt eodem ferme intervallo, quo ad Gereonium, sicut ante
									copiis divisis.

Aufidus amnis utrisque castris adfluens aditum aquatoribus ex sua
									cuiusque opportunitate 
										 baud 
										 haud 
									 sine certamine dabat;

ex minoribus tamen castris, quae posita trans Aufidum erant,
									liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat
									hostium praesidium.

Iannibal spem nanctus locis natis ad equestrem pugnam, qua parte
									virium invictus erat, facturos copiam pugnandi consules, derigit
									aciem lacessitque Numidarum procursatione hostis.

inde rursus sollicitari seditione militari ac discordia consulum
									Romana castra, cum Paulus Semproniique et Flamini temeritatem
									Varroni, Varro Paulo speciosum timidis
									ac segnibus ducibus 
										 exemplunm 
										 exemplum 
									 Fabium obiceret,

testareturque deos hominesque hic, nullam penes se culpam esse,
									quod Hannibal iam velut usu cepisset Italiam: se constrictum a
									collega teneri; ferrum atque arma iratis et pugnare cupientibus
									adimi militibus;

ille, si quid proiectis ac proditis ad inconsultam atque
									inprovidam pugnam legionibus accideret, se omnis culpae
									exsortem, omnis eventus participem fore diceret: videret, ut,
									quibus lingua prompta ac temeraria, aeque in pugna vigerent
									manus.

dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal
									ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra
									ceteras reciperet copias,

Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores
									trans flumen mittit.

quam inconditam turbam cum vixdum in ripam egressi clamore ac
									tumultu fugassent, in stationem quoque
									pro vallo locatam atque in ipsas prope
									portas evecti sunt.

id vero adeo indignum visum ab
									tumultuario auxilio iam etiam castra Romana terreri, ut ea modo
									una causa, ne extemplo transirent flumen derigerentque aciem,
									tenuerit Romanos, quod summa imperii eo die penes Paulum
									fuit.

itaque postero die Varro, cui sors eius diei imperii erat, nihil
									consulto collega signum proposuit instructasque copias flumen
									traduxit, sequente Paulo, quia magis non probare quam non
									adiuvare consilium poterat.

transgressi flumen eas quoque, quas in castris minoribus
									habuerant, copias suis adiungunt atque ita
									instruunt aciem: in dextro cornu — id erat gumini propius —
									Romanos equites locant, deinde pedites;

laevum cornu extremi equites sociorum, intra pedites, ad medium
									iuncti legionibus Romanis, tenuerunt; iaculatores cum ceteris
									levium armorum auxiliis prima acies facta.

consules cornua tenuere, Terentius laevum, Aemilius dextrum;
									Gemino Servilio media pugna tuenda data.

Hannibal luce prima Baliaribus levique alia armatura praemissa
									transgressus flumen,

ut quosque traduxerat, ita in acie locabat, Gallos Hispanosque
									equites prope ripam laevo in cornu adversus Romanum
									equitatum;

dextrum cornu Numidis equitibus datum, media acie peditibus
									firmata, ita ut Afrorum utraque cornua essent, interponerentur
									his medii Galli atque Hispani.

Afros Romanam magna ex parte crederes aciem: ita
									armati erant armis et ad Trebiam, ceterum magna ex parte ad
									Trasumennum captis.

Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac
									dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano,
									punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate
									habiles et cum mucronibus. ante alios habitus gentium harum cum
									magnitudine corporum tum specie terribilis erat: Galli super
									umbilicum erant nudi;

Hispani linteis praetextis purpura tunicis candore miro
									fulgentibus constiterant. numerus omnium peditum, qui tum
									stetere in acie, milium fuit quadraginta, decem equitum.

duces cornibus praeerant sinistro Hasdrubal, dextro Maharbal;
									mediam aciem Hannibal ipse cum fratre Magone tenuit.

sol, seu de industria ita locatis seu quod forte ita stetere,
									peropportune utrique parti obliquus erat, Romanis in meridiem,
									Poenis in 
										 septemtrionem 
										 septentrionem 
									 versis;

ventus — Volturnum regionis incolae vocant — adversus Romanis
									coortus multo pulvere in ipsa ora volvendo prospectum
									ademit.

clamore sublato procursum ab auxiliis et
									pugna levibus primum armis commissa; deinde 
									equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu 
										 cur 
										 cum 
									 dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae;
									frontibus enim adversis concurrendum erat,

quia nullo circa ad evagandum relicto spatio hinc amnis, hinc
									peditum acies claudebant.

in derectum utrimque nitentes stantibus ac confertis postremo
									turba equis vir virum amplexus detrahebat equo. pedestre magna
									iam ex parte certamen factum erat; acrius tamen quam diutius
									pugnatum est, pulsique Romani equites terga vertunt.

sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et
									viribus et animis par, dum constabant ordines Gallis
									Hispanisque;

tandem Romani, diu ac saepe conisi, obliqua fronte acieque densa
									inpulere hostium cuneum nimis tenuem eoque parum validum, a
									cetera prominentem acie.

inpulsis deinde ac trepide referentibus pedem institere, ac
									tenore uno per praeceps pavore fugientium agmen in mediam 
										 primumn 
										 primum 
									 aciem inlati postremo nullo resistente ad subsidia
									Afrorum pervenerunt,

qui utrimque reductis alis constiterant, media, qua Galli
									Hispanique steterant, aliquantum prominente acie.

qui cuneus ut pulsus aequavit frontem primum, dein cedendo etiam
									sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant,
									irruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas, mox
									cornua extendendo clausere et ab tergo hostis.

hinc Romani defuncti nequiquam proelio uno omissis Gallis
									Hispanisque, quorum terga ceciderant, adversus Afros integram
									pugnam ineunt,

non tantum eo iniquam, quod inclusi adversus circumfusos, sed
									etiam quod fessi cum recentibus ac vegetis pugnabant.

iam et sinistro cornu Romano, ubi sociorum equites adversus
									Numidas steterant, consertum proelium erat, segne primo et a
									Punica coeptum fraude.

quingenti ferme Numidae praeter solita 
									arma telaque gladios occultos sub loricis habentes, specie
									transfugarum cum ab suis parmas post terga habentes
									adequitassent,

repente ex equis desiliunt, parmisque et iaculis 
									ante pedes hostium proiectis in mediam aciem accepti ductique ad
									ultimos considere ab tergo iubentur. ac dum proelium ab omni
									parte conseritur, quieti manserunt;

postquam omnium animos oculosque occupaverat certamen, tum
									arreptis scutis, quae passim inter acervos caesorum corporum
									strata erant, aversam adoriuntur Romanam aciem, tergaque
									ferientes ac poplites caedentes stragem ingentem ac maiorem
									aliquanto pavorem ac tumultum fecerunt.

cum alibi terror ac fuga, alibi pertinax in mala iam spe proelium
									esset, Hasdrubal, qui ea parte praeerat, subductos ex media acie
									Numidas, quia segnis eorum cum adversis pugna erat,

ad persequendos passim fugientis mittit, Hispanos et Gallos
									equites Afris prope iam fessis caede magis quam pugna
									adiungit.

parte altera pugnae Paulus, quamquam primo statim proelio funda
									graviter ictus fuerat,

tamen et occurrit saepe cum confertis Hannibali et aliquot locis
									proelium restituit, protegentibus eum equitibus Romanis, omissis
									postremo equis, quia consulem ad regendum equum vires
									deficiebant.

tum nuntianti cuidam, iussisse consulem ad pedes descendere
									equites, dixisse Hannibalem ferunt “ 
										 Quam 
										 quam 
									 mallem, vinctos mihi traderet.” equitum pedestre
									proelium,

quale iam 
										 baud 
										 haud 
									 dubia hostium victoria, fuit, cum victi mori in
									vestigio mallent quam fugere, victores morantibus victoriam
									irati trucidarent, quos pellere non poterant.

pepulerunt tamen iam paucos superantis et labore ac vulneribus
									fessos. inde dissipati omnes sunt, equosque ad fugam qui
									poterant repetebant.

Cn. Lentulus tribunus militum cum praetervehens equo sedentem in
									saxo cruore oppletum consulem vidisset,

“L. Aemili,” inquit “quem unum insontem culpae cladis hodiernae
									dei respicere debent, cape hunc equum, dum et tibi virium
									aliquid superest et comes ego te tollere
									possum ac protegere.

ne funestam hanc pugnam morte consulis feceris; etiam sine hoc lacrimarum satis luctusque
									est.” ad ea consul:

“tu quidem, Cn. Corneli, macte virtute esto; sed cave frustra
									miserando exiguum 
										 temrpus 
										 tempus 
									 e manibus hostium evadendi absumas.

abi, nuntia publice patribus, urbem Romanam muniant ac, priusquam
									victor hostis advenit, praesidiis firment; 
										 privatin 
										 priuatim 
									 Q. Fabio, L. Aemilium
									praeceptorum eius 
										 memorerm 
										 memorem 
									 et vixisse adhuc et mori.

me in hac strage militum meorum patere expirare, ne aut reus
									iterum e consulatue sim aut accusator
									collegae existam, ut alieno crilatu sim aut accusator collegae existam, ut alieno crimine
									innocentiam meam protegam.”

haec eos agentis prius turba fugientium civium, deinde hostes
									oppressere; consulem ignorantes, quis esset, obruere telis,
									Lentulum inter tumultum abripuit equus. tum undique effuse
									fugiunt.

septem milia hominum in minora castra decem in maiora, duo ferme
									in vicum ipsum Cannas; — perfugerunt, qui extemplo a Carthalone
									atque equitibus nullo munimento tegente vicum circumventi
									sunt.

consul alter, seu forte seu consilio nulli fugientium insertus
									agmini, cum quinquaginta fere equitibus 
										 Venusiamn 
										 Uenusiam 
									 perfugit.

quadraginta quinque milia quingenti
									pedites, duo milia septingenti equites et tantadem prope civium
									sociorumque pars caesi dicuntur; in his ambo consulum
									quaestores,

L. Atilius et L. Furius Bibaculus, et undetriginta tribuni
									militum, consulares quidam praetoriique et aedilicii — inter eos
									Cn. Servilium Geminum et M. Minucium numerant, qui magister
									equitum priore anno, aliquot annis ante consul fuerat —

, octoginta praeterea aut senatores aut qui eos magistratus
									gessissent, unde in senatum legi deberent, cum sua voluntate
									milites in legionibus facti essent.

capta eo proelio tria milia peditum et equites mille et quingenti
									dicuntur.

haec est pugna Cannensis, 
										 Aliensi 
										 Alliensi 
									 cladi nobilitate par,

ceterum uti eis, quae post pugnam accidere, levior, quia ab hoste
									est cessatum, sic strage exercitus gravior foediorque.

fuga namque ad Aliam sicut urbem prodidit, ita exercitum
									servavit; ad Cannas fugientem consulem vix
									quinquaginta secuti sunt, alterius morientis prope totus
									exercitus fuit.

binis in castris cum multitudo semiermis sine ducibus esset,
									nuntium, qui in maioribus erant, mittunt, dum proelio, deinde ex
									laetitia epulis fatigatos quies nocturna hostes premeret, ut ad
									se transirent: uno agmine Canusium abituros esse.

eam sententiam alii totam aspernari: cur enim illos, qui se
									arcessant, ipsos non venire, cum aeque coniungi possent? quia
									videlicet plena hostium 
										 onmia 
										 omnia 
									 in medio essent, et aliorum quam sua corpora tanto
									periculo mallent obicere.

aliis non tam sententia displicere quam animus deesse. tum p. Sempronius Tuditanus tribunus
									militum “capi ergo mavultis” inquit “ab avarissimo et
									crudelissimo hoste, aestimarique capita vestra et exquiri pretia
									ab interrogantibus, Romanus civis sis an Latinus socius, ut ex
									tua contumelia et miseria alteri honos quaeratur?

non tu si quidem L. Aemili consulis, qui se bene mori quam
									turpiter vivere maluit, et tot fortissimorum virorum, qui circa
									eum cumulati iacent, cives estis.

sed antequam opprimit lux maioraque hostium agmina obsaepiunt
									iter, per hos, qui inordinati atque inconpositi obstrepunt
									portis, erumpamus.

ferro atque audacia via fit quamvis per
									confertos hostis. cuneo quidem hoc laxum atque solutum agmen, ut
									si nihil obstet, disicias. itaque ite mecum, qui et vosmet ipsos
									et rem publicam salvam vultis.”

haec ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per medios
									vadit hostis: et cum in latus dextrum,

quod patebat, Numidae iacularentur, translatis in dextrum scutis
									in maiora castra ad sescenti evaserunt, atque inde protinus aio
									magno agmine adiuncto Canusium incolumes perveniunt.

haec apud victos magis impetu animorum, quem ingenium suum cuique
									aut fors dabat, quam ex consilio ipsorum aut imperio cuiusquam
									agebantur.

Hannibali victori cum ceteri circumfusi gratularentur
									suaderentque, ut tanto perfunctus bello diei quod
									reliquum esset noctisque insequentis quietem et ipse sibi
									sumeret et fessis daret militibus,

Maharbal praefectus equitum, minime cessandum ratus “ 
										 Immo 
										 immo 
									 ut, quid hac pugna sit actum, scias, die quinto”
									inquit “victor in Capitolio epulaberis. sequere; cum equite ut
									prius venisse quam venturum sciant, praecedam.” Hannibali nimis
									laeta res est visa maiorque,

quam ut 
										 ear 
										 eam 
									 statim capere animo posset. itaque voluntatem se
									laudare Maharbalis ait; ad consilium pensandum temporis opus
									esse.

tum Maharbal: “non 
										 onmia 
										 omnia 
									 nimirum eidem di dedere:
									vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis.” mora eius diei
									satis creditur saluti fuisse urbi atque imperio.

Postero die ubi primum inluxit, ire ad
									spolia legenda foedamque etiam hostibus spectandam stragem
									insistunt.

iacebant tot Romanorum milia, pedites passim equitesque, ut quem
									cuique fors aut pugna iunxerat aut fuga. adsurgentes quidam ex
									strage media cruenti, quos stricta matutino frigore excitaverant
									vulnera, ab hoste oppressi sunt;

quosdam et iacentis vivos succisis feminibus poplitibusque
									invenerunt, nudantis cervicem iugulumque et reliquum sanguinem
									iubentes haurire;

inventi quidam sunt mersis in effossam terram capitibus, quos sibi ipsos fecisse foveas 
										 obruertisque 
										 obruentesque 
									 ora superiecta humo interclusisse spiritum
									apparebat.

praecipue convertit omnes subtractus Numida mortuo superincubanti
									Romano uivus naso auribusque laceratis, cum ille manibus ad capiendum telum inutilibus in 
										 rabiemi 
										 rabiem 
									 ira versa laniando dentibus hostem expirasset.

spoliis ad multum diei lectis Hannibal 
										 adt 
										 ad 
									 minora ducit castra oppugnanda et omnium 
										 primumi 
										 primum 
									 bracchio obiecto flumine eos excludit.

ceterum abi omnibus labore vigiliis vulneribus etiam fessis
									maturior ipsius spe deditio est facta.

pacti, ut arma atque equos traderent, in capita Romana trecenis 
										 nummii 
										 nummis 
									 quadrigatis, in socios ducenis, in servos centenis, e
									ut eo pretio persoluto cum singulis abirent 
										 vestimLenti 
										 uestimentis 
									 in castra hostis acceperunt, traditique
									in custodiam 
										 ones 
										 omnes 
									 sunt, seorsum cives sociique.

dum ibi 
										 tenpus 
										 tempus 
									 teritur, interea cum ex maioribus castris, quibus
									satis virium et animi fuit, ad quattuor milia hominum et ducenti
									equites, alii agmine, alii palati passim per agros, quod 
										 baud 
										 haud 
									 minus tutum erat, Canusium perfugissent, castra ipsa
									ab sauciis timidisque eadem condicione qua altera tradita
									hosti.

praeda ingens parta est, et praeter equos virosque et si quid
									argenti — quod 
										 plurinum 
										 plurimum 
									 in phaleris equorum erat, nam ad vescendum facto
									perexiguo, utique militantes, utebantur — omnis cetera praeda
									diripienda data est.

tum sepeliendi causa conferri unum corpora suorum iussit. ad octo
									milia fuisse dicuntur fortissimorum virorum. consulem quoque
									Romanum conquisitum sepultumque quidam auctores sunt.

eos, qui Canusium perfugerant, mulier Apula nomine Busa, genere
									clara ac divitiis, moenibus tantum tectisque a Canusinis
									acceptos, frumento veste viatico etiam iuvit, pro qua ei
									munificentia postea, bello perfecto, ab senatu honores habiti
									sunt.

ceterum cum ibi tribuni militum quattuor essent, Q. Fabius
									Maximus de legione prima, cuius pater priore anno dictator
									fuerat,

et de legione secunda L. Publicius Bibulus et P. Cornelius Scipio
									et de legione tertia Ap. Claudius Pulcher, qui proxime aedilis
									fuerat,

onmium 
										 omnium 
									 consensu ad P. Scipionem admodum adulescentem et ad Ap. Claudium summa 
										 imperil 
										 imperii 
									 delata est.

quibus consultantibus inter paucos de summa rerum nuntiat P.
									Furius Philus, consularis viri filius, nequiquam eos perditam
									spem fovere, desperatam conploratamque rem esse publicam:

nobiles iuvenes quosdam, quorum principem 
										 M. 
										 L. 
									 Caecilium Metellum, mare ac naves spectare, ut deserta
									Italia ad regum aliquem transfugiant.

quod malum, praeterquam atrox, super tot clades etiam novum, cum
									stupore ac miraculo torpidos defixisset, qui aderant, et
									consilium advocandum de eo censerent, negat consilii rem esse
									Scipio iuvenis, fatalis dux huiusce belli.

audendum 
										 atqle 
										 atque 
									 agendum, non consultandum ait in tanto malo 
										 essee 
										 esse. 
									 irent secum extemplo armati, qui rem publicam salva
									vellent;

nulla verius, quam ubi ea cogitentur, 
										 hosting 
										 hostium 
									 castra esse.

pergit ire sequentibus paucis in 
										 hospital 
										 hospitium 
									 Metelli, et cum concilium ibi iuvenum, de quibus 
										 adlatur 
										 allatum 
									 erat, invenisset, stricto super capita 
										 consultantinl 
										 consultantium 
									 gladio “ 
										 Ex 
										 ex 
									 mei animi sententia” inquit,

“ut ego rem publicam populi Romani non deseram neque 
										 alirn 
										 alium 
									 civem Romanum deserere patiar;

si sciens fallo, 
										 tun 
										 tum 
									 me Iuppiter optimus maximus, domum, familiam remque
									meam pessimo leto adficiat.

in haec verba, 
										 M. 
										 L. 
									 Cacili, iures postulo ceterique, qui adestis; qui non
									iuraverit, in se hunc gladium strictum esse sciat.”

haud secie pavidi, quam si victorem Hannibalem cernerent, iurant
									omnes custodiendosque semet ipsos Scipioni tradunt

eo tempore, quo haec Canusii agebantur Venusiam ad consulem ad
									quattuor milia et quingenti pedites equitesque, qui sparsi fuga
									per agros fuerant pervenere.

eos omnes Venusini per familias 
										 benign 
										 benigne 
									 accipiendos curandosque cum divisissent, in 
										 singulog 
										 singulos 
									 equites togas et tunicas et quadrigatos nummos quinos
									vicenos et pediti denos et arma, quibus deerant, dederunt,

ceteraque publice ac privatim hospitaliter 
										 fact 
										 facta 
									 certatumque, ne a muliere Canusina populus 
										 Venusinua 
										 Uenusinus 
									 officiis vinceretur.

sed gravius onus Busae 
										 multitude 
										 multitudo 
									 faciebat. et iam ad decem milia hominum erant;
									Appiusque et Scipio,

postquam incolumem esse alterum consulem acceperunt, nuntium
									extemplo mittunt, quantae secum peditum equitumque copiae
									essent, sciscitatumque simul utrum Venusiam adduci exercitum an 
										 manure 
										 manere 
									 iuberet Canusi.

Varro ipse Canusium copias traduxit. et iam aliqua species
									consularis exercitus erat, moenibusque se certe, etsi non armis,
									ab hoste videbantur defensuri.

Romam ne has quidem reliquias superesse civium sociorumque, sed
									occidione occisum cum ducibus exercitum deletasque
									omnes copias allatum fuerat.

numquam salva urbe tantum pavoris tumultusque intra 
										 vaoenia 
										 moenia 
									 Romana fuit. itaque succumbam oneri neque adgrediar
									narrare, quae edissertando minora vero faciam. consule
									exercituque ad Trasumennum priore anno amisso,

non vulnus super vulnus, sed multiplex clades, cum duobus
									consulibus duo consulares exercitus
									amissi nuntiabantur, nec ulla iam castra Romana nec ducem nec 
										 ailitem 
										 militem 
									 esse;

Hannibalis Apuliam, Samnium ac iam prope totam Italiam factam.
									nulla profecto alia gens tanta mole cladis non obruta esset.

compares cladem ad 
										 Aegatis 
										 Aegates 
									 insulas Carthaginiensium proelio navali acceptam, qua
									fracti Sicilia ac Sardinia cessere et vectigalis ac
									stipendiarios fieri se passi sunt, aut pugnam adversam in
									Africa, cui postea hic ipse Hannibal succubuit: nulla ex parte
									conparandae sunt, nisi quod minore animo latae sunt.

P. Furius Philus et M. Pomponius praetores senatum in curiam
									Hostiliam vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent;

neque enim dubitabant deletis exercitibus hostem ad oppugnandam
									Romam, quod unum opus belli restaret, venturum.

cum in malis sicuti ingentibus ita ignotis ne consilium quidem
									satis expedirent, obstreperetque clamor lamentantium mulierum,
									et nondum palam facto vivi mortuique per omnes paene domos
									promiscue conplorarentur,

tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia et
									Latina via mittendos, qui obvios percunctando — aliquos profecto
									ex fuga passim 
										 dissipates 
										 dissipatos 
									 fore — referant, quae fortuna consulum atque
									exercituum sit et,

si quid dii immortales, miseriti imperil, reliquum Romani nominis
									fecerint, ubi eae copiae sint; quo se Hannibal post proelium
									contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit.

haec exploranda noscendaque per inpigros iuvenes esse; illud per
									patres ipsos agendum, quoniam magistratuum parum sit, ut
									tumultum ac trepidationem in 
										 arbe 
										 urbe 
									 tollant: matronas publico arceant continerique intra suum quamque limen cogant,

conploratus familiarum coerceant, silentium per urbem faciant,
									nuntios rerum omnium ad praetores deducendos curent — suae
									quisque fortunae domi auctorem expectent —

custodesque praeterea ad portas ponant, qui prohibeant quemquam
									egredi urbe, cogantque homines nullam nisi urbe ac moenibus
									salvis salutem sperare. ubi conticuerit: recte 
									tumultus, tum in curiam patres revocandos consulendumque de
									urbis custodia esse.

cum in hanc sententiam pedibus omnes issent, summotaque foro per magistratus turba patres diversi ad
									sedandos tumultus discessissent, tum 
										 demuma 
										 demum 
									 litterae a C. Terentio consule allatae sunt:

L. 
										 Aenilinu 
										 Aemilium 
									 consulem exercitumque caesum; sese Canusii esse,
									reliquias tantae cladis velut ex naufragio colligentem; ad decem
									milia militum ferme esse inconpositorum inordinatorumque; Poenum
									sedere ad Cannas, in captivorum — ;

pretiis praedaque alia nec victoris animo nec magni ducis more nundinantem.

tum privatae quoque per domos clades vulgatae sunt, adeoque totam 
										 urbemi 
										 urbem 
									 opplevit luctus, ut sacrum anniversarium Cereris
									intermissum sit, quia nec lugentibus id facere est fas nec ulla
									in illa tempestate matrona expers 
										 hictus 
										 luctus 
									 fuerat.

itaque ne ob eandem causam alia quoque sacra publica aut privata
									desererentur, senatus consulto diebus triginta luctus est
									finitus.

ceterum cum sedato 
										 urbii 
										 urbis 
									 tumultu revocati in curiam patres essent, aliae
									insuper ex Sicilia litterae allatae sunt ab T. Otacilio
									propraetore, regnum Hieronis a classe Punica vastari;

cui opem inploranti ferre vellet, nuntiatum sibi esse alia
									classem ad 
										 Aegatis 
										 Aegates 
									 insulas stare paratam instructamque,

ut, ubi se versum ad tuendam Syracusanam oram Poeni sensissent,
									Lilybaeum extemplo provinciamque aliam Romanam adgrederentur.
									itaque classe opus esse, si regem socium Siciliamque tueri
									vellent.

litteris consulis praetorisque recitatis
										censuerunt praetorem M. Claudium, qui classi ad Ostiam
										 stanti praeesset, Canusium ad exercitum
									mittendum, scribendumque consuli, ut, cum praetori exercitum
									tradidisset, primo quoque tempore, quantum per 
										 comiodum 
										 commodum 
									 rei publicae fieri posset, Romam veniret.

territi etiam super tantas clades cum ceteris prodigiis, tum quod
									duae Vestales eo anno, Opimia atque Floronia, stupri compertae
										 et altera sub terra, uti mos est, ad portam
									Collinam necata fuerat, altera sibimet ipsa mortem
									consciverat.

L. Cantilius scriba pontificius, quos nunc minores pontifices
									appellant, qui cum Floronia stuprum fecerat, a pontifice maximo
									eo usque virgis in comitio caesus erat, ut inter verbera
									expiraret.

hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum
									esset, decemviri libros adire iussi sunt,

et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum,
									quibus precibus suppliciisque deos possent placare, et quaenam
									futura finis tantis cladibus foret.

interim ex fatalibus libris sacrificia aliquot extraordinaria
									facta; inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro
									bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum,
									iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, inbutum.

placatis satis ut rebantur, deis M. Claudius Marcellus ab Ostia
									mille et quingentos milites, quos in classem scriptos habebat,
									Romam, ut urbi praesidio essent, mittit;

ipse, legione classica — ea legio tertia erat — cum tribunis 
										 militumr 
										 militum 
									 Teanum Sidicinum praemissa, classe tradita P. Furio
									Philo collegae, paucos post dies Canusium magnis itineribus
									contendit.

inde dictator ex auctoritate patrum dictus M. Iunius et Ti.
									Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis
									septemdecim et quosdam praetextatos scribunt. quattuor ex his
									legiones et mille equites effecti.

item ad socios Latinumque nomen ad milites ex formula accipiendos
									mittunt. arma, tela, alia parari iubent et vetera spolia hostium
									detrahunt templis porticibusque.

et 
											 alia 
											 aliam 
										 formam novi dilectus inopia liberorum
									capitum ac necessitas dedit: octo milia iuvenum
									validorum ex servitiis prius sciscitantes singulos, vellentne
									militare empta publice armaverunt.

hic miles magis placuit cum pretio minore redimendi captivos
									copia fieret.

namque Hannibal secundum tam 
										 prosperan 
										 prosperam 
									 ad Cannas pugnam victoris magis quam bellum gerentis
									intentus curis, cum captivis productis segregatisque socios,

sicut ante ad Trebiam Trasumennumque lacum benigne adlocutus sine
									pretio dimisisset, Romanos quoque vocatos, quod numquam alias
									antea, satis miti sermone adloquitur:

non internecivum sibi esse cum Romanis bellum; de dignitate atque
									imperio certare. et patres virtuti Romanae cessisse, et se id
									adniti, ut suae in vicem simul felicitati et virtuti
									cedatur.

itaque redimendi se captivis copiam facere; pretium fore in
									capita equiti quingenos quadrigatos nummos, trecenos pediti,
									servo centenos.

quamquam aliquantum adiciebatur equitibus ad id pretium, quo
									pepigerant dedentes se, laeti tamen quamcumque condicionem
									paciscendi acceperunt.

placuit suffragio ipsorum decem deligi qui Romam ad senatum
									irent, nec pignus aliud fidei, quam ut iurarent se redituros,
									acceptum.

missus cum his Carthalo, nobilis Carthaginiensis, qui, si forte
									ad pacem inclinarent animos, condiciones ferret.

cum egressi castris essent, unus ex iis, minime Romani ingenii
									homo, veluti aliquid oblitus, iuris iurandi solvendi causa cum
									in castra redisset, ante noctem comites adsequitur.

ubi Romam venire eos nuntiatum est, Carthaloni obviam lictor
									missus, qui dictatoris verbis nuntiaret, ut ante noctem
									excederet finibus Romanis.

legatis captivorum senatus ab dictatore 
										 datug: 
										 datus 
									 est. quorum princeps “M. Iuni vosque, patres
									conscripti,” inquit “nemo nostrum ignorat nulli 
										 umquaSi 
										 unquam 
									 civitati viliores fuisse captivos quam nostrae;

ceteruia 
										 ceterum 
									 nisi nobis plus iusto nostra placet causa, non alit
									umquam minus neclegendi vobis quam nos in hosti potestatem
									venerunt.

non enim in acie per timorem 
										 rnna 
										 arma 
									 tradidimus, sed cum prope ad noctem superstantes
									cumulis caesorum corporum proelium extraxissemus, in castra
									recepimus nos;

diei reliquum ac noctem insequentem fessi labore ac vulneribus
									vallum sumus tutati;

postero die, cum circumsessi ab exercitu victore aqua arceremur,
									nec ulla iam per confertos hostis erumpendi spes esset, nec esse
									nefas duceremus quinquaginta milibus hominum ex acie nostra
									trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem
									restare,

tunc demum pacti sumus pretium, quo redempti dimitteremur, arma,
									in quibus nihil iam auxilii erat, hosti tradidimus.

maiores quoque acceperamus se a Gallis auro redemisse, et patres
									vestros, asperrimos illos ad condiciones pacis, legatos tamen
									captivorum redimendorum gratia Tarentum misisse.

atqui et ad Aliam cum Gallis et ad
									Heracleam cum Pyrrho utraque non tam clade infamis quam pavore
									et fuga pugna fuit. Cannenses campos acervi Romanorum corporum
									tegunt, nec supersumus pugnae, nisi in quibus trucidandis et
									ferrum et vires hostem defecerunt.

sunt etiam de nostris quidam, qui ne in acie quidem fuerunt, sed
									praesidio castris relicti, cum castra traderentur, in potestatem
									hostium venerunt.

baud 
										 haud 
									 equidem ullius civis et commilitonis fortunae aut
									condicioni invideo, nec premendo alium me extulisse velim: ne
									illi quidem, nisi pernicitatis pedum et cursus aliquod praemium
									est, qui plerique inermes ex acie fugientes non prius quam
									Venusiae aut Canusi constiterunt, se nobis merito praetulerint
									gloriatique sint in se plus quam in nobis praesidii rei publicae
									esse.

sed et illis bonis ac fortibus militibus utemini et nobis etiam
									promptioribus pro patria, cum beneficio vestro redempti atque in
									patriam restituti fuerimus.

dilectum ex omni aetate et fortuna habetis; octo milia servorum
									audio armari. non minor numerus noster est, nec maiore pretio
									redimi possumus, quam ii emuntur; nam si conferam nos cum illis,
									iniuriam nomini Romano faciam.

illud etiam in tali consilio animadvertendum vobis censeam,
									patres conscripti, si iam duriores esse velitis quod nullo
									nostro merito faciatis, cui nos hosti relicturi sitis.

Pyrrho videlicet, qui hospitum numero captivos habuit? an barbaro
									ac Poeno, qui utrum avarior an crudelior sit, vix existimari
									potest?

si videatis catenas squalorem deformitatem civium vestrorum, non
									minus profecto vos ea species moveat, quam si ex altera parte
									cernatis stratas Cannensibus campis legiones vestras.

intueri, potestis sollicitudinem et lacrimas 
										 ia 
										 in 
									 vestibulo curiae stantium cognatorum nostrorum
									exspectantiumque responsum vestrum. cum ii pro nobis proque iis,
									qui absunt, ita suspensi ac solliciti sint, quem censetis animum
									ipsorum esse, quorum in discrimine vita libertasque est?

si, me dius fidius, ipse in nos mitis Hannibal contra naturam
									suam esse velit, nihil tamen nobis vita opus esse censeamus, cum
									indigni ut redimeremur vobis visi simus.

rediere Romam quondam remissi a Pyrrho
									sine pretio captivi; sed rediere cum legatis, primoribus
									civitatis, ad redimendos sese missis. redeam ego in patriam
									trecentis nummis non aestimatus civis?

suum quisque animum habet, patres
									conscripti. scio in discrimine esse vitam corpusque meum: magis
									me famae periculum movet, ne a vobis damnati ac repulsi abeamus;
									neque enim ros pretio pepercisse homines credent.”

ubi is finem fecit, extemplo ab ea turba, quae in comitio erat,
									clamor flebilis est sublatus, manusque ad curiam tendebant
									orantes, ut sibi liberos, fratres, cognatos redderent.

feminas quoque metus ac necessitas in foro turbae virorum
									inmiscuerat. senatus summotis arbitris consuli coeptus.

ibi cum sententiis variaretur, et alii redimendos de publico,
									alii nullam publice inpensam faciendam nec prohibendos ex
									privato redimi,

si quibus argentum in praesentia deesset, dandam ex aerario
									pecuniam mutuam praedibusque ac praediis cavendum populo
									censerent,

tum T. Manlius Torquatus, priscae ac nimis durae,
									ut plerisque videatur, severitatis, interrogatus sententiam ita
									locutus fertur:

“si 
										 tntummodo 
										 tantummodo 
									 postulassent legati pro iis, qui in hostium potestate
									sunt, ut redimerentur, sine ullius insectatione eorum brevi
									sententiam peregissem;

quid enim aliud 
										 quamn 
										 quam 
									 admonendi essetis, ut morem traditum a patribus 
										 iecessario 
										 necessario 
									 ad rem militarem exemplo servaretis? nunc autem, cum
									prope gloriati sint, quod se hostibus dediderint, praeferrique
									non captis modo in acie ab hostibus sed etiam iis, qui Venusiam
									Canusiumque pervenerunt, atque ipsi C. Terentio consuli aequum
									censuerint, nihil vos eorum, patres conscripti, quae illic acta
									sunt, ignorare patiar.

atque utinam haec, quae apud vos acturus sum, Canusii apud ipsum
									exercitum agerem, optimum testem ignaviae cuiusque et virtutis,
									aut unus 
										 bic 
										 hic 
									 saltem adesset P. Sempronius, quem si isti ducem
									secuti essent, milites hodie in castris Romanis, non captivi in
									hostium potestate essent.

sed cum, fessis pugnando hostibus, tum victoria laetis et ipsis
									plerisque regressis in castra sua, noctem ad erumpendum liberam
									habuissent, et septem milia armatorum 
										 horinum 
										 hominum 
									 erumpere etiam per confertos
									hostes possent, neque per se ipsi id facere conati sunt neque
									alium sequi voluerunt.

nocte prope tota P. Sempronius Tuditanus non destitit monere,
									adhortari eos, dum paucitas hostium circa castra sineret, dum quies ac silentium esset,
									dum nox inceptum tegere posset, se ducem sequerentur: ante lucem
									pervenire in tuta loca, in sociorum urbes posse.

si, ut avorum memoria P. Decius tribunus militum in Samnio, si, ut nobis adulescentibus
									priore Punico bello Calpurnius Flamma trecentis voluntariis, cum
									ad tumulum eos capiendum situm inter medios duceret hostis,
									dixit: “Moriamur, milites,

et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones,” si hoc P. Sempronius
									diceret, nec viros equidem nec Romanos vos ducerem, si nemo
									tantae virtutis extitisset comes.

viam non ad gloriam magis quam ad salutem ferentem
									demonstrat; reduces in patriam ad parentis, ad coniuges ac
									liberos facit. 
										 .ut 
										 ut 
									 servemini, deest vobis animus:

quid, si moriendum pro patria esset, faceretis? quinquaginta
									milia civium sociorumque circa vos eo ipso die caesa iacent. si
									tot exempla virtutis non movent, nihil umquam movebit; si tanta
									clades vilem vitam non fecit, nulla faciet. liberi atque
									incolumes desiderate patriam;

immo desiderate, dum patria est, dum cives eius estis: sero nunc
									desideratis, deminuti capite, abalienati iure civium, servi
									Carthaginiensium facti.

pretio redituri estis eo, unde ignavia ac nequitia abistis? P. 
										 Semproniuln 
										 Sempronium 
									 civem vestrum non audistis arma capere ac sequi se
									iubentem; Hannibalem post paulo audistis castra prodi et arma
									tradi iubentem.

quamquam quid ego
									ignaviam istorum accuso, cum scelus possim accusare? non modo
									enim sequi recusarunt bene monentem, sed obsistere ac retinere
									conati sunt, ni strictis gladiis viri fortissimi inertis
									summovissent. prius, inquam, P. Sempronio per civium agmen quam
									per hostium fuit erumpendum.

hos cives patria desideret? quorum si ceteri similes fuissent,
									neminem hodie ex iis, qui ad Cannas pugnaverunt, civem
									haberet.

ex milibus septem armatorum sescenti extiterunt, qui erumpere
									auderent, qui in patriam liberi atque armati redirent, neque his
									sescentis hostes obstitere:

quam tutum iter duarum prope legionum agmini futurum censetis
									fuisse? haberetis hodie viginti milia armatorum Canusii fortia
									fidelia, patres conscripti. nunc autem quem ad modum hi boni
									fidelesque — nam fortes ne ipsi quidem dixerint — cives esse
									possunt?

nisi quis credere potest adfuisse erumpentibus, qui, ne
									erumperent, obsistere conati sunt, aut non invidere eos cum
									incolumitati tum gloriae illorum per virtutem partae, cum sibi
									timorem ignaviamque servitutis ignominiosae causam esse
									sciant.

maluerunt in tentoriis latentes simul lucem atque hostem
									expectare, cum silentio noctis erumpendi occasio
									esset. at enim ad
									erumpendum e castris defuit animus, ad tutanda fortiter castra
									animum habuerunt; dies noctesque aliquot obsessi vallum
									armis,

se ipsi tutati vallo sunt; tandem ultima ausi passique, cum omnia
									subsidia vitae deessent adfectisque fame viribus arma iam
									sustinere nequirent, necessitatibus magis humanis quam armis
									victi sunt.

orto sole hostis ad vallum accessit; ante secundam horam, nullam
									fortunam certaminis experti, tradiderunt arma ac se ipsos.

haec vobis istorum per biduum militia fuit. cum in acie stare ac pugnare decuerat, in
									castra refugerunt; cum pro vallo pugnandum erat, castra
									tradiderunt, neque in acie neque in castris utiles.

et vos redimamus? cum erumpere e castris
									oportet, cunctamini ac manetis; cum manere et castra tutari armis necesse est, et castra et arma
									et vos ipsos traditis hosti.

ego non magis istos redimendos, patres conscripti, censeo, quam
									illos dedendos Hannibali, qui per medios hostis e castris
									eruperunt ac per summam virtutem se patriae restituerunt.”

postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captivi
									cognatione attingebant, praeter exemplum civitatis minime in
									captivos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa
									homines movit,

quia nec aerarium exhauriri, magna iam summa erogata in servos ad
									militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime huiusce rei,
									ut fama erat, egentem locupletari volebant.

cum triste responsum, non redimi captivos, redditum esset,
									novusque super veterem luctus tot iactura civium adiectus esset,
									cum magnis fletibus questibusque legatos ad portam prosecuti
									sunt.

unus ex iis domum abiit, quod fallaci reditu in castra iure
									iurando se exsolvisset. quod ubi innotuit relatumque ad senatum
									est, omnes censuerunt conprehendendum et custodibus publice
									datis deducendum ad Hannibalem esse. est et alia de captivis
									fama:

decem primo venisse; de eis cum dubitatum in senatu esset,
									admitterentur in urbem necne, ita admissos esse,
									ne tamen iis senatus daretur;

morantibus deinde longius omnium spe alios tris insuper legatos
									venisse, L. Scribonium et C. Calpurnium et L. Manlium;

tum demum ab cognato Scribonii tribuno plebis de redimendis
									captivis 
										 relatur 
										 relatum 
									 esse, nec censuisse redimendos senatum; et novos
									legatos tris ad Hannibalem revertisse, decem veteres
									remansisse,

quod per causam recognoscendi nomina captivorum ad Hannibalem ex
									itinere regressi reli gi one sese
									exsolvissent; de iis dedendis magna contentione actum in senatu
									esse, victosque paucis sententiis, qui dedendos censuerint;

ceterum proxumis censoribus adeo omnibus notis ignominiisque
									confectos esse, ut quidam eorum mortem sibi ipsi extemplo
									consciverint, ceteri non foro solum omni deinde vita sed prope
									luce ac publico caruerint.

mirari magis adeo discrepare inter auctores quam, quid veri sit,
									discernere queas. quanto autem maior ea clades superioribus
									cladibus fuerit, vel ea res indicio est, quod
										fides sociorum, quae ad eam diem firma steterat, tum
									labare coepit, nulla profecto alia de re, quam quod
									desperaverant de imperio.

defecere autem ad Poenos hi populi: Campani, Atellani, Calatini, Hirpini, Apulorum pars,
									Samnites praeter Pentros,

Bruttii omnes, Lucani, praeter hos Uzentini et Graecorum omnis
									ferme ora, Tarentini, Metapontini, Crotonienses Locrique, et
									Cisalpini omnes Galli.

nec tamen eae clades defectionesque sociorum moverunt, ut pacis
									usquam mentio apud Romanos fieret, neque ante consulis Romam
									adventum nec postquam is rediit renovavitque memoriam acceptae
									cladis;

quo in tempore ipso adeo magno animo civitas fuit, ut consuli ex
									tanta clade, cuius ipse causa maxima fuisset, redeunti et obviam
									itum frequenter ab omnibus ordinibus sit et gratiae actae, quod
									de re publica non desperasset;

qui si Carthaginiensium ductor fuisset,
									nihil recusandum supplicii foret.

Hannibal post Cannensem pugnam binaque
										castra capta ac direpta confestim ex Apulia in Samnium
									moverat, accitus in Hirpinos a Statio Trebio, pollicente se Compsam traditurum.

Compsanus erat Trebius nobilis inter suos; sed premebat eum
									Mopsiorum factio, familiae per gratiam Romanorum potentis.

post famam Cannensis pugnae volgatumque Trebi sermonibus adventum
									Hannibalis cum Mopsiani urbe excessissent, sine certamine
									tradita urbs Poeno praesidiumque acceptum est.

ibi praeda omni atque impedimentis relictis, exercitu partito
									Magonem regionis eius urbes aut deficientis ab Romanis accipere
									aut detractantis cogere ad defectionem iubet,

ipse per agrum Campanum mare inferum petit, oppugnaturus
									Neapolim, ut urbem maritimam haberet.

ubi fines Neapolitanorum intravit, Numidas partim in insidiis —
									et pleraeque cavae sunt viae sinusque occulti — , quacumque apte
									poterat, disposuit, alios prae se actam praedam ex agris
									ostentantis obequitare portis iussit.

in quos, quia nec multi et incompositi videbantur, cum turma
									equitum erupisset, ab cedentibus consulto tracta in insidias
									circumventa est; nec evasisset quisquam,

ni mare propinquum et 
										 baud 
										 haud 
									 procul litore naves, piscatoriae pleraeque, conspectae
									peritis nandi dedissent effugium.

aliquot tamen eo proelio nobiles iuvenes capti caesique, inter
									quos et Hegeas, praefectus equitum, intemperantius cedentes
									secutus cecidit.

ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia
									haudquaquam prompta oppugnanti.

inde Capuam flectit iter luxuriantem longa felicitate atque
									indulgentia fortunae, maxime tamen inter corrupta omnia licentia
									plebis sine modo libertatem exercentis.

senatum et sibi et plebi obnoxium Pacuvius Calavius fecerat,
									nobilis idem ac popularis homo, ceterum malis artibus nanctus
									opes.

is cum eo forte anno, quo res male gesta ad Trasumennum est, in
									summo magistratu esset, iam diu infestam senatui plebem ratus
									per occasionem novandi res magnum ausuram facinus,
									ut, si in ea loca Hannibal cum victore exercitu venisset,
									trucidato senatu traderet Capuam Poenis,

inprobus homo, sed non ad extremum perditus, cum mallet incolumi
									quam eversa re publica dominari, nullam autem incolumem esse
									orbatam publico consilio crederet, rationem iniit, qua et
									senatum servaret et obnoxium sibi ac plebi faceret.

vocato senatu cum sibi defectionis ab Romanis consilium
									placiturum nullo modo,

nisi necessarium fuisset, praefatus esset, quippe qui liberos ex
									Appii Claudii filia haberet filiamque Romam nuptum M. Livio
									dedisset;

ceterum maiorem multo rem magisque timendam instare: non enim per
									defectionem ad tollendum ex civitate senatum plebem spectare,
									sed per caedem senatus vacuam rem publicam tradere Hannibali ac
									Poenis velle;

eo se periculo posse liberare eos, si permittant sibi et
									certaminum in re publica obliti credant,

— cum omnes victi metu permitterent, “Claudam” inquit “in curia
									vos et tamquam et ipse cogitati facinoris particeps adprobando
									consilia, quibus nequiquam adversarer, viam saluti vestrae
									inveniam.

in hoc fidem, quam voltis ipsi, accipite.” fide data egressus
									claudi curiam iubet, praesidiumque in vestibulo relinquit, ne
									quis adire curiam iniussu suo neve inde egredi possit.

tum vocato ad contionem populo “ 
										 Quod 
										 quod 
									 saepe” inquit “optastis, Campani, ut supplicii sumendi
									vobis ex improbo ac detestabili senatu potestas esset,

eam non per tumultum expugnantes domos singulorum, quas
									praesidiis clientium servorumque tuentur, cum summo vestro
									periculo, sed tutam habetis ac liberam.

clausos omnis in curiam accipite, solos, inermis. 
										 nee 
										 nec 
									 quicquam raptim aut forte temere egeritis; de
									singulorum capite vobis ius sententiae dicendae faciam, ut quas
									quisque meritus est poenas pendat.

sed ante omnia ita vos irae indulgere oportet, ut potiorem ira
									salutem atque utilitatem vestram habeatis. etenim hos, ut
									opinor, odistis senatores, non senatum omnino habere non
									voltis;

quippe aut rex, quod abominandum, aut, quod unum
									liberae civitatis consilium est, senatus habendus est. itaque
									duae res simul agendae vobis sunt, ut et veterem senatum
									tollatis et novum cooptetis.

citari singulos senatores iubebo deque eorum capite vos consulam;
									quod de quoque censueritis, fiet. sed prius in eius locum virum
									fortem ac strenuum novum 
										 senatorer 
										 senatorem 
									 cooptabitis, quam de noxio supplicium sumatur.”

inde consedit, et nominibus in urnam coniectis citari quod primum
									sorte nomen excidit ipsumque e curia produci iussit.

ubi auditum est nomen, malum et inprobum pro se quisque clamare
									et supplicio dignum.

tum Pacuvius “Video, quae de hoc sententia sit; date igitur pro
									malo atque inprobo bonum senatorem et iustum.”

primo silentium erat inopia potioris subiciundi; deinde, cum
									aliquis omissa verecundia quempiam nominasset, multo maior
									extemplo clamor oriebatur,

cum alii negarent nosse, alii nunc probra nunc humilitatem
									sordidamque inopiam et pudendae artis aut quaestus genus
									obicerent.

hoc multo magis in secundo ac tertio citato senatore est factum,
									ut ipsius paenitere homines appareret, quem autem in eius
									substituerent locum,

deesse, quia nec eosdem nominari attinebat, nihil aliud quam ad
									audienda probra nominatos, et multo humiliores obscurioresque
									ceteri erant eis, qui primi memoriae occurrerant.

ita dilabi homines, notissimum quodque malum maxume tolerabile
									dicentes esse iubentesque senatum ex custodia dimitti.

hoc modo Pacuvius cum obnoxium vitae beneficio senatum multo sibi
									magis quam plebi fecisset, sine armis, iam omnibus
									concedentibus, dominabatur.

hinc senatores omissa dignitatis libertatisque memoria plebem
									adulari: salutare, benigne invitare, apparatis accipere
									epulis;

eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem
									iudices dare, quae magis popularis aptiorque in volgus favori
									conciliando esset; iam vero nihil in senatu agi aliter,

quam si plebis ibi esset concilium. prona semper
									civitas in luxuriam non ingeniorum modo vitio sed afluenti copia
									voluptatium et inlecebris omnis amoenitatis maritimae
									terrestrisque,

tum vero ita obsequio principum et licentia plebei lascivire, ut
									nec libidini nec sumptibus modus esset.

ad contemptum legum magistratuum senatus accessit tum, post
									Cannensem cladem, ut, cuius aliqua verecundia erat, Romanum
									quoque spernerent imperium.

id modo erat in mora ne extemplo deficerent, quod conubium
									vetustum multas familias claras ac potentis Romanis
									miscuerat,

et, cum militarent aliquot apud Romanos, maximum vinculum erant
									trecenti equites, nobilissimus quisque Campanorum, in praesidia
									Sicularum urbium delecti ab Romanis ac missi.

horum parentes cognatique aegre pervicerunt, ut legati ad
									consulem Romanum mitterentur. ii nondum Canusium profectum, sed
									Venusiae 
										 cur 
										 cum 
									 paucis ac semiermibus consulem invenerunt, quam
									poterat maxime miserabilem bonis sociis, superbis atque
									infidelibus, ut erant Campani, spernendum.

et auxit rerum suarum suique contemptum consul nimis detegendo
									cladem nudandoque.

nam cum legati aegre ferre senatum populumque Campanum adversi
									quicquam evenisse Romanis nuntiassent pollicerenturque omnia,
									quae ad bellum opus essent,

“ 
										 Morem 
										 morem 
									 magis” inquit “loquendi cum sociis servastis, Campani,
									iubentes, quae opus essent ad bellum, imperare, quam 
										 convenienter 
										 conuenienter 
									 ad praesentem fortunae nostrae status locuti estis.
									quid enim nobis ad Cannas relictum est,

ut, quia aliquid habeamus, id, quod deest, expleri ab sociis
									velimus? pedites vobis imperemus, tamquam equites habeamus?
									pecuniam deesse dicamus, tamquam ea tantum desit?

nihil ne quod suppleremus quidem, nobis reliquit fortuna.
									legiones equitatus arma signa equi virique pecunia commeatus aut
									in acie aut binis postero die amissis castris perierunt.

itaque non iuvetis nos in bello oportet, Campani, sed paene
									bellum pro nobis suscipiatis.

veniat in mentem, ut trepidos quondam maiores vestros intra
									moenia compulsos nec Samnitem modo hostem sed etiam Sidicinum
									paventis, receptos in fidem ad Saticulam
									defenderimus coeptumque propter vos cum Samnitibus bellum per
									centum prope annos variante fortuna eventum tulerimus.

adicite ad haec, quod foedus aequum deditis, quod leges vestras,
									quod ad extremum, id quod ante Cannensem certe cladem maximum
									fuit, civitatem nostram magnae parti vestrum dedimus
									communicavimusque vobiscum.

itaque communem vos hanc cladem, quae accepta est, credere,
									Campani, oportet, communem patriam tuendam arbitrari esse.

non cum Samnite aut Etrusco res est, ut, quod a nobis ablatum
									sit, in Italia tamen imperium maneat; Poenus hostis, ne Africae
									quidem indigena, ab ultimis terrarum oris, freto Oceani
									Herculisque columnis, expertem omnis iuris et condicionis et
									linguae prope humanae militem trahit.

hunc natura et moribus inmitem ferumque insuper dux ipse
									efferavit pontibus ac molibus ex humanorum corporum strue
									faciendis et, quod proloqui etiam piget, vesci corporibus
									humanis docendo.

his infandis pastos epulis, quas contingere etiam nefas sit,
									videre atque habere dominos et ex Africa et a Carthagine iura
									petere et Italiam Numidarum ac Maurorum pati provinciam esse,
									cui non, genito modo in Italia, detestabile sit?

pulchrum erit, Campani, prolapsum clade Romanorum imperium vestra
									fide, vestris viribus retentum ac recuperatum esse.

triginta milia peditum, quattuor equitum arbitror ex Campania
									scribi posse; iam pecuniae adfatim est frumentique. si parem
									fortunae vestrae fidem habetis, nec Hannibal se vicisse sentiet
									nec Romani victos esse.”

Ab hac oratione consulis dimissis
									redeuntibusque domum legatis unus ex iis, Vibius Virrius, tempus
									venisse ait, quo Campani non agrum solum ab Romanis quondam per
									iniuriam ademptum recuperare, sed imperio etiam Italiae potiri
									possint:

foedus enim 
										 cam 
										 cum 
									 Hannibale quibus velint legibus facturos; neque
									controversiam fore, quin, cum ipse confecto bello Hannibal
									victor in Africam decedat exercitumque deportet, Italiae
									imperium Campanis relinquatur.

haec Virrio loquenti adsensi omnes ita renuntiant legationem, uti
									deletum omnibus videretur nomen Romanum.

extemplo plebs ad defectionem ac pars maior senatus spectare;

extracta tamen auctoritatibus seniorum per paucos dies est res.
									postremo vincit sententia plurium, ut iidem legati, qui ad
									consulem Romanum ierant, ad Hannibalem mitterentur.

quo priusquam iretur certumque defectionis consilium esset, Romam
									legatos missos a Campanis in quibusdam annalibus invenio
									postulantes, ut alter consul Campanus fieret, si rem Romanam
									adiuvari vellent;

indignatione orta summoveri a curia iussos esse missumque
									lictorem, qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra
									finis Romanos iuberet. quia nimis compar Latinorum quondam
									postulatio erat,

Coeliusque et alii id haud sine causa praetermiserant scriptores,
									ponere pro certo sum veritus.

legati ad Hannibalem venerunt pacemque cum eo condicionibus his fecerunt, ne quis imperator
									magistratusve Poenorum ius ullum in civem Campanum haberet, neve
									civis Campanus invitus militaret munusve faceret;

ut suae leges, sui magistratus Capuae essent; ut trecentos ex
									Romanis captivis Poenus daret Campanis, quos ipsi elegissent,
									cum quibus equitum Campanorum, qui in Sicilia stipendia
									facerent, permutatio fieret.

haec pacta; illa insuper, quam quae pacta erant, facinora Campani
									ediderunt: nam praefectos socium civisque Romanos alios, partim
									aliquo militiae munere occupatos partim privatis negotiis
									inplicitos, plebs repente omnis conprehensos velut custodiae
									causa balneis includi iussit, ubi fervore atque aestu anima
									interclusa foedum in modum expirarunt. ea ne fierent neu legatio
									mitteretur ad Poenum,

summa ope Decius Magius, vir, cui ad summam 
									auctoritatem nihil praeter sanam civium mentem defuit,
									restiterat.

ut vero praesidium mitti ab Hannibale audivit, Pyrrhi superbam
									dominationem 
										 miserabilenlque 
										 miserabilemque 
									 Tarentinorum servitutem exempla referens, primo, ne
									reciperetur praesidium,

palam vociferatus est, deinde, ut receptum aut eiceretur aut, si
									malum facinus, quod a vetustissimis sociis consanguineisque
									defecissent, forti ac memorabili facinore purgare vellent, ut
									interfecto Punico praesidio restituerent Romanis se.

haec — nec enim occulta agebantur — cum relata Hannibali essent,
									primo misit, qui vocarent Magium ad sese in castra; deinde, cum
									is ferociter negasset se iturum, nec enim Hannibali ius esse in
									civem Campanum, concitatus ira Poenus conprehendi hominem
									vinctumque adtrahi ad sese iussit.

veritus deinde, ne quid inter vim tumultus atque ex concitatione
									animorum inconsulti certaminis oreretur, ipse, praemisso nuntio
									ad Marium Blossium praetorem Campanum postero die se Capuae
									futurum, proficiscitur e castris cum modico praesidio.

Marius contione advocata edicit, ut frequentes cum 
										 coningibus 
										 coniugibus 
									 ac liberis obviam irent Hannibali. ab universis id non
									oboedienter modo sed enixe, favore etiam volgi et studio visendi
									tot iam victoriis clarum imperatorem, factum est.

Decius Magius nec obviam egressus est nec, quo timorem aliquem ex
									conscientia significare posset, privato se tenuit: in foro cum
									filio clientibusque paucis otiose inambulavit trepidante tota
									civitate ad excipiendum Poenum visendumque.

Hannibal ingressus urbem senatum extemplo postulat,
									precantibusque inde primoribus Campanorum, ne quid eo die seriae
									rei gereret diemque et ipse adventu suo festum laetus ac libens
									celebraret, quamquam praeceps ingenio in iram erat,

tamen, ne quid in principio negaret, visenda urbe magnam partem
									diei consumpsit.

Deversatus est apud Ninnios Celeres, Sthenium Pacuviumque,
									inclutos nobilitate ac divitiis.

eo Pacuvius Calavius, de quo ante dictum est, princeps factionis eius, quae traxerat rem ad Poenos,
									filium iuvenem adduxit,

abstractum a Deci Magi latere, cum quo ferocissime pro Romana
									societate adversus Punicum foedus steterat, nec eum aut
									inclinata in partem alteram civitas aut patria maiestas
									sententia depulerat.

huic tum pater iuveni Hannibalem deprecando magis quam purgando
									placavit,

victusque patris precibus lacrimisque etiam ad cenam eum cum
									patre vocari iussit, cui convivio neminem Campanum praeterquam
									hospites Vibelliumque Tauream, insignem bello virum, adhibiturus
									erat.

epulari coeperunt de die, et convivium non ex more Punico aut
									militari disciplina esse, sed, ut in civitate atque etiam domo
									diti ac luxuriosa, omnibus voluptatium inlecebris
									instructum.

unus nec dominorum invitatione nec ipsius interdum Hannibalis
									Calavius filius perlici ad vinum potuit, ipse valetudinem
									excusans, patre animi quoque eius haud mirabilem perturbationem
									causante.

solis ferme occasu patrem Calavium ex convivio egressum secutus
									filius, ubi in secretum —

hortus erat posticis aedium partibus — pervenerunt, “Consilium”
									inquit “adfero, pater, quo non veniam solum peccati, quod
									defecimus ad Hannibalem, impetraturi ab Romanis, sed in multo
									maiore dignitate et gratia fi turi simus
									Campani, quam umquam fuimus.”

cum mirabundus pater, quidnam id esset consilii, quaereret, toga
									reiecta ab umero latus succinctum gladio nudat.

“ 
										 lam 
										 iam 
									 ego” inquit “sanguine Hannibalis sanciam Romanum
									foedus. te id prius scire volui, si forte abesse, dum facinus
									patratur, malles.”

quae ubi vidit audivitque senex, velut si iam agendis,

quae audiebat, interesset, amens metu “ 
										 Per 
										 per 
									 ego te,” inquit “fili, quaecumque iura liberos iungunt
									parentibus, precor quaesoque, ne ante oculos patris facere et
									pati omnia infanda 
										 relis. 
										 uelis.

paucae horae sunt, intra quas iurantes per quidquid deorum est,
									dextrae dextras iungentes, fidem obstrinximus, — ut sacratas
									fide manus digressi a conloquio extemplo in eum 
									armaremus?

ab hospitali mensa surgis, ad quam tertius Campanorum adhibitus
									es ab Hannibale, ut eam ipsam mensam cruentares hospitis
									sanguine? Hannibalem pater filio meo potui placare, filium
									Hannibali non possum?

sed sit nihil sancti, non fides, non religio, non pietas;
									audeantur infanda, si non perniciem nobis cum scelere
									ferunt.

unus adgressurus es Hannibalem? quid illa turba tot liberorum
									servorumque? quid in unum intenti omnium oculi? quid tot
									dextrae? torpescent in amentia illa?

voltum ipsius Hannibalis, quem armati exercitus sustinere nequeunt, quem horret populus Romanus,
									tu sustinebis? ut alia auxilia desint: me ipsum ferire corpus
									meum opponentem pro corpore Hannibalis sustinebis?

atqui per meum pectus petendus ille tibi transfigendusque est.
									sed hic te deterreri sine potius quam illic vinci; valeant
									preces apud te meae, sicut pro te hodie valuerunt.”

lacrimantem inde iuvenem cernens medium conplectitur atque osculo
									haerens non ante precibus abstitit, quam pervicit, ut gladium
									poneret fidemque daret nihil facturum tale. tum iuvenis

“ego quidem” inquit “quam patriae debeo pietatem, exsolvam patri.
									tuam doleo vicem, cui ter proditae patriae sustinendum est
									crimen,

semel, cum defectionis ab Romanis, iterum, cum pacis cum
									Hannibale fuisti auctor, tertio hodie, cum restituendae Romanis
									Capuae mora atque impedimentum es.

tu, patria, ferrum, quo pro te armatus hanc arcem hostium inii,
									quoniam parens extorquet, recipe.”

haec cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti
									abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio
									reddidit.

postero die senatus frequens datus Hannibali. ubi prima eius
									oratio perblanda ac benigna fuit, qua gratias egit Campanis,
									quod amicitiam suam Romanae societati praeposuissent,

et inter cetera magnifica promissa pollicitus brevi caput Italiae
									omni Capuam fore iuraque inde cum ceteris populis Romanum etiam
									petiturum.

unum esse exsortem Punicae amicitiae foederisque secum facti,
									quem neque esse Campanum neque dici debere, Magium Decium;
										 eum postulare, ut sibi dedatur ac se praesente de
									eo referatur senatusque consultum fiat.

omnes in eam sententiam ierunt, quamquam magnae parti et vir
									indignus esse ea calamitate et haud
									parvo initio minui videbatur ius libertatis.

egressus curia in templo magistratuum consedit conprehendique
									Decium Magium atque ante pedes destitutum causam dicere
									iussit.

qui cum manente ferocia animi negaret lege foederis id cogi
									posse, tum iniectae catenae, ducique ante lictorem in castra est
									iussus.

quoad capite aperto est ductus contionabundus incessit ad
									circumfusam undique multitudinem vociferans: “ 
										 Habetis 
										 habetis 
									 libertatem, Campani, quam petistis; foro medio, luce
									clara, videntibus vobis nulli Campanorum secundus vinctus ad
									mortem rapior.

quid violentius capta Capua fieret? ite obviam Hannibali,
									exornate urbem diemque adventus eius consecrate, ut hunc
									triumphum de cive vestro spectetis.”

haec vociferante cum moveri volgus videretur, obvolutum caput
									est, ociusque rapi extra portam iussus.

ita in castra perducitur; extemploque inpositus in navem et
									Carthaginem missus, ne motu aliquo Capuae ex indignitate rei
									orto senatum quoque paeniteret dediti principis et, legatione
									missa ad repetendum eum, aut negando rem, quam primam peterent,
									offendendi sibi novi socii, aut tribuendo habendus Capuae esset
									seditionis ac turbarum auctor.

navem Cyrenas detulit tempestas, quae tum in dicione regum erant.
									ibi cum Magius ad statuam Ptolomaei regis confugisset,
									deportatus a custodibus Alexandream ad Ptolomaeum,

cum eum docuisset contra ius foederis vinctum se ab Hannibale
									esse, vinclis liberatur, permissumque, ut rediret, seu Romam seu
									Capuam mallet. nec Magius Capuam sibi tutam dicere

et Romam eo tempore, quo inter Romanos Campanosque bellum sit,
									transfugae magis quam hospitis fore domicilium; nusquam malle quam in regno eius vivere, quem vindicem
									atque auctorem habeat libertatis.

dum haec geruntur, Q. Fabius Pictor legatus a Delphis Romam
									rediit responsumque ex scripto recitavit. divi divaeque in eo
									erant, quibus quoque modo supplicaretur;

tum “ 
										 Si 
										 si 
									 ita faxitis, Romani, vestrae res meliores
									facilioresque erunt, magisque ex sententia res publica vestra
									vobis procedet, victoriaque duelli populi Romani erit.

Pythio Apollini re publica vestra bene gesta servataque de lucris meritis donum mittitote deque
									praeda, manubiis spoliisque honorem habetote; lasciviam a vobis
									prohibetote.”

haec ubi ex Graeco carmine interpretata recitavit, tum dixit se
									oraculo egressum extemplo iis omnibus divis rem divinam ture ac
									vino fecisse;

iussumque a templi antistite, sicut coronatus laurea corona et
									oraculum adisset et rem divinam fecisset, ita coronatum navem
									ascendere nec ante deponere eam,

quam Romam pervenisset, se, quaecumque imperata sint, cum summa
									religione ac diligentia exsecutum coronam Romae in ara Apollinis
									deposuisse. senatus decrevit, ut eae res divinae
									supplicationesque primo quoque tempore cum cura fierent.

dum haec Romae atque in Italia geruntur nuntius victoriae ad
									Cannas Carthaginem venerat Mago Hamilcaris filius, non ex ipsa
									acie a fratre missus, sed retentus aliquot dies in recipiendis
									civitatibus Bruttiorum, quaeque aliae 
									deficiebant.

is, cum ei senatus datus esset, res gestas in Italia a fratre
									exponit: cum sex imperatoribus eum, quorum quattuor consules,
									duo dictator ac magister equitum fuerint, cum sex consularibus
									exercitibus acie conflixisse;

occidisse supra ducenta milia hostium, supra quinquaginta
									cepisse, bina castra
										expugnasse; ex quattuor consulibus duos occidisse, ex
									duobus saucium alterum, alterum toto amisso exercitu vix cum
									quinquaginta hominibus effugisse; magistrum equitum,

quae consularis potestas sit, fusum fugatum; dictatorem, quia se
									in aciem numquam cominiserit, unicum haberi
									imperatorem;

Bruttios Apulosque, partem Samnitium ac Lucanorum defecisse ad
									Poenos; Capuam, quod caput non Campaniae modo sed post adflictam
									rem Romanam Cannensi pugna Italiae sit, Hannibali se tradidisse.

pro his tantis totque victoriis verum esse grates deis
									immortalibus agi haberique.

ad fidem deinde tam laetarum rerum effundi in vestibulo curiae
									iussit anulos aureos, qui tantus acervus fuit, ut metientibus
										 dimidium supra tris modios explesse sint quidam
									auctores;

fama tenuit, quae propior vero est, 
										 baud 
										 haud 
									 plus fuisse modio, adiecit deinde verbis, quo maioris
									cladis indicium esset, neminem nisi equites, atque eorum ipsorum
									primores, id gerere insigne.

summa fuit orationis, quo propius spem belli perficiendi sit, eo
									magis omni ope iuvandum Hannibalem esse; procul enim ab domo
									militiam esse, in media hostium terra;

magnam vim frumenti, pecuniae absumi, et tot acies ut hostium
									exercitus delesse ita victoris etiam copias parte aliqua
									minuisse:

mittendum igitur supplementum esse, mittendam in stipendium
									pecuniam frumentumque tam bene meritis de nomine Punico
									militibus.

secundum haec dicta Magonis laetis omnibus Himilco, vir factionis
									Barcinae, locum Hannonis increpandi esse ratus, “ 
										 Quid 
										 quid 
									 est, Hanno?” inquit “etiam nunc paenitet belli
									suscepti adversus Romanos? iube dedi Hannibalem;

veta in tam prosperis rebus grates deis immortalibus agi;
									audiamus Romanum senatorem in Carthaginiensium curia.”

tum Hanno: “ 
										 Tacuissem 
										 tacuissem 
									 hodie, patres conscripti, ne quid in communi omnium
									gaudio, minus laetum quod esset vobis, loquerer;

nunc interroganti senatori, paeniteatne adhuc suscepti adversus
									Romanos belli, si reticeam, aut superbus aut obnoxius videar,
									quorum alterum est hominis alienae libertatis obliti, alterum
									suae.

respondeo” inquit “Himilconi, non desisse paenitere me belli
									neque desiturum ante invictum vestrum imperatorem incusare, quam
									finitum aliqua tolerabili condicione bellum
									videro; nec mihi pacis antiquae desiderium ulla alia res quam
									pax nova finiet.

itaque ista quae modo Mago iactavit, Himilconi ceterisque
									Hannibalis satellitibus iam laeta sint: mihi possunt laeta esse,
									quia res bello bene gestae, si volumus fortuna uti, pacem nobis
									aequiorem dabunt;

nam si praetermittimus hoc tempus, quo magis dare quam accipere
									possumus videri pacem, vereor, ne haec quoque laetitia luxuriet
									nobis ac vana evadat.

quae tamen nunc quoque qualis est? occidi exercitus hostium
									mittite milites mihi. quid aliud rogares, si esses victus?

hostium cepi bina castra, praedae videlicet plena et commeatuum,
									— frumentum et pecuniam date.

quid aliud, si spoliatus, si exutus castris esses, peteres? et ne
									omnia ipse mirer, — mihi quoque enim, quoniam respondi
									Himilconi, interrogare ius fasque est — velim seu Himilco seu
										 Mago respondeat, cum ad
									internecionem Romani imperii pugnatum ad Cannas sit constetque
									in defectione totam Italiam esse, primum,

ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis
									homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem
									transfugerit?”

cum utrumque Mago negasset, “Hostium quidem ergo” inquit “adhuc
									nimis multum superest. sed multitudo ea quid animorum quidve
									spei habeat, scire velim.”

cum id nescire Mago diceret, “ 
										 Nihil 
										 nihil 
									 facilius scitu est” inquit. “ecquos legatos ad
									Hannibalem Romani miserunt de pace? ecquam denique mentionem
									pacis Romae factam esse adlatum ad vos est?”

cum id quoque negasset, “Bellum igitur” inquit “tam integrum
									habemus, quam habuimus, qua die Hannibal in Italiam est
									transgressus.

quam varia victoria priore Punico bello fuerit plerique, qui
									meminerimus, supersumus. numquam terra marique magis prosperae
									res nostrae visae sunt, quam ante consules C. Lutatium et A.
									Postumium fuerunt: Lutatio

et Postumio consulibus devicti ad 
										 Aegatis 
										 Aegates 
									 insulas sumus. quod si, id quod di omen avertant, ,
										 nunc quoque fortuna aliquid variaverit, tum
									pacem speratis, cum vincemur, quam nunc, cum vincimus, dat
									nemo?

ego, si quis de pace consulet seu ferenda hostibus seu
									accipienda, habeo, quid sententiae dicam; si de iis, quae Mago
									postulat, refertis, nec victoribus mitti attinere puto et
									frustrantibus nos falsa atque inani spe multo minus censeo
									mittenda esse.”

baud 
										 haud 
									 multos movit Hannonis oratio; nam et simultas cum
									familia Barcina leviorem auctorem faciebat, et occupati animi
									praesenti laetitia nihil, quo vanius fieret gaudium suum,
									auribus admittebant, debellatumque mox fore, si adniti paulum
									voluissent, rebantur.

itaque ingenti consensu fit senatus consultum, ut Hannibali
									quattuor milia Numidarum in supplementum mitterentur et
									quadraginta elephanti et argenti talenta *

dictatorque cum Magone in Hispaniam praemissus est ad conducenda
									viginti milia peditum, quattuor equitum, quibus exercitus, qui
									in Italia quique in Hispania erant, supplerentur.

ceterum haec, ut in secundis rebus, segniter otioseque gesta;
									Romanos praeter insitam industriam animis fortuna etiam cunctari
									prohibebat. nam nec consul ulli rei,

quae per eum agenda esset, deerat, et dictator M. Iunius Pera
									rebus divinis perfectis latoque, ut solet, ad populum, ut equum
									escendere liceret, praeter duas urbanas legiones, quae principio
									anni a consulibus conscriptae fuerant, et servorum dilectum
									cohortesque ex agro Piceno et Gallico collectas ad ultimum prope
									desperatae rei publicae auxilium,

cum honesta utilibus cedunt, descendit edixitque, qui capitalem
									fraudem ausi quique pecuniae iudicati in vinculis essent, qui
									eorum apud se milites fierent, eos noxa pecuniaque sese exsolvi
									iussurum.

ea sex milia hominum Gallicis spoliis, quae triumpho C. Flamini
									tralata erant, armavit, itaque cum viginti quinque milibus
									armatorum ab urbe proficiscitur.

Hannibal Capua recepta cum iterum Neapolitanorum 
									animos partim spe partim metu nequiquam temptasset,

in agrum Nolanum exercitum traducit, ut non hostiliter statim,
									quia non desperabat voluntariam deditionem, ita, si morarentur
									spem, nihil eorum, quae pati aut timere possent,
									praetermissurus.

senatus, ac maxime primores eius, in societate Romana cum fide
									perstare; plebs novarum, ut solet, rerum atque Hannibalis tota
									esse metumque agrorum populationis et patienda in obsidione
									multa gravia indignaque proponere animo. neque auctores
									defectionis deerant.

itaque ubi senatum metus cepit, si propalam tenderent, resisti
									multitudini concitatae non posse, obsecundando dilationem 
										 mal 
										 mali 
									 inveniunt.

placere enim sibi defectionem ad Hannibalem simulant; quibus
									autem condicionibus in foedus amicitiamque novam transeant,
									parum constare.

ita spatio sumpto legatos propere ad praetorem Romanum Marcellum
									Claudium, qui Casilini cum exercitu erat, mittunt docentque,
									quanto in discrimine sit Nolana res: agrum Hannibalis esse et
									Poenorum, urbem extemplo futuram, ni subveniatur;

concedendo plebei senatum, ubi velint, defecturos se, ne deficere
									praefestinarent, effecisse.

Marcellus conlaudatis Nolanis eadem simulatione extrahi rem in
									suum adventum iussit, interim celari, quae secum acta essent,
									spemque omnem auxilii Romani.

ipse a Casilino Caiatiam petit atque inde Volturno amni traiecto
									per agrum Saticulanum Trebianumque super Suessulam per montis
									Nolam pervenit.

sub adventum praetoris Romani Poenus agro Nolano excessit et ad
									mare proxime Neapolim descendit, cupidus maritimi oppidi
									potiundi, quo cursus navibus tutus ex Africa esset.

ceterum postquam Neapolim a praefecto Romano teneri accepit — M.
									Iunius Silanus erat, ab ipsis Neapolitanis accitus — , Neapoli
									quoque sicut Nola omissa petit Nuceriam.

eam cum aliquamdiu circumsedisset, saepe vi saepe sollicitandis
									nequiquam nunc plebe nunc principibus, fame demum in deditionem
									accepit, pactus, ut inermes cum singulis abirent
									vestimentis.

deinde, ut qui a principio mitis omnibus Italicis praeter Romanos
									videri vellet, praemia atque honores, qui remanserint ac
									militare secum voluissent, proposuit.

nec ea spe quemquam tenuit: dilapsi omnes, quo quemque hospitia
									aut fortuitus animi impetus tulit, per Campaniae urbes, maxime
									Nolam Neapolimque.

cum ferme triginta senatores, ac forte primus quisque, Capuam
									petissent, exclusi inde, quod portas Hannibali clausissent,
									Cumas se contulerunt. Nuceriae praeda militi data est, urbs
									direpta atque incensa.

Nolam Marcellus non sui magis fiducia praesidii quam voluntate
									principum habebat; plebs timebatur, et ante omnis L. Bantius,
									quem conscientia temptatae defectionis ac metus a praetore
									Romano nunc ad proditionem patriae, nunc, si ad id fortuna
									defuisset, ad transfugiendum stimulabat.

erat iuvenis acer et sociorum ea tempestate prope nobilissimus
									eques. seminecem eum ad Cannas in acervo caesorum corporum
									inventum curatumque benigne etiam cum donis Hannibal domum
									remiserat.

ob eius gratiam meriti rem Nolanam in ius dicionemque dare
									voluerat Poeno, anxiumque eum et sollicitum cura novandi res
									praetor cernebat.

ceterum cum aut poena cohibendus esset aut beneficio
									conciliandus, sibi adsumpsisse quam hosti ademisse fortem ac
									strenuum maluit socium, accitumque ad se benigne appellat:

multos eum invidos inter popularis habere inde existimatu facile
									esse, quod nemo civis Nolanus sibi indicaverit, quam multa eius
									egregia facinora militaria essent;

sed qui in Romanis militaverit castris, non posse obscuram eius
									virtutem esse. multos sibi, qui cum eo stipendia fecerint,
									referre, qui vir esset ille, quaeque et quotiens pericula pro
									salute ac dignitate populi Romani adisset,

utique Cannensi proelio non prius pugna abstiterit, quam prope
									exsanguis ruina superincidentium virorum, equorum armorumque sit
									oppressus.

“itaque macte virtute esto,” inquit “apud me tibi omnis honos
									atque omne praemium erit, et quo frequentior mecum
									fueris,

senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse,” laetoque
									iuveni promissis equum eximium dono dat, bigatosque quingentos
									quaestorem numerare iubet; lictoribus imperat, ut eum se adire,
									quotiens velit, patiantur.

hac comitate Marcelli ferocis iuvenis animus adeo est mollitus,
									ut nemo inde sociorum rem Romanam fortius ac fidelius iuverit.
									cum Hannibal ad portas esset —

Nolam enim rursus a Nuceria movit castra — plebesque Nolana de
									integro ad defectionem spectaret,

Marcellus sub adventum hostium intra muros se recepit, non
									castris metuens, sed ne prodendae urbis occasionem nimis multis
									in eam inminentibus daret.

instrui deinde utrimque acies coeptae, Romanorum pro moenibus
									Nolae, Poenorum ante castra sua. proelia hinc parva inter urbem
									castraque et vario eventu fiebant, quia duces nec prohibere
									paucos temere procursantis nec dare signum universae pugnae
									volebant.

in hac cotidiana iam duorum exercituum statione principes
									Nolanorum nuntiant Marcello

nocturna conloquia inter plebem ac Poenos fieri statutumque esse,
									ut, cum Romana acies egressa portis staret, inpedimenta eorum ac
									sarcinas diriperent, clauderent deinde portas murosque
									occuparent, ut potentes rerum suarum atque urbis Poenum inde pro
									Romano acciperent.

haec ubi nuntiata Marcello sunt, conlaudatis senatoribus Nolanis,
									priusquam aliqui motus in urbe oreretur, fortunam pugnae
									experiri statuit.

ad tris portas in hostes versas tripertito exercitum instruxit;
									inpedimenta subsequi iussit, calones lixasque et invalidos
									milites vallum ferre. media porta robora legionum et Romanos
									equites, duabus circa portis novos milites levemque armaturam ac
									sociorum equites statuit.

Nolani muros portasque adire vetiti, subsidiaque destinata
									inpedimentis praesidio data, ne
									occupatis proelio legionibus in ea impetus fieret. ita instructi
									intra portas stabant Hannibali sub signis,

id quod per aliquot dies fecerat, ad multum diei in acie stanti
									primo miraculo esse, quod nec exercitus Romanus porta
									egrederetur nec armatus quisquam in muris esset;

ratus deinde prodita conloquia esse metuque resides factos,
									partem militum in castra remittit iussos propere adparatum omnem
									oppugnandae urbis in primam aciem adferre, satis fidens, si
									cunctantibus instaret, tumultum aliquem in urbe plebem
									moturam.

dum in sua quisque ministeria discursu trepidant ad prima signa
									succeditque ad muros acies, patefacta repente porta Marcellus
									signa canere clamoremque tolli ac pedites primum, deinde
									equites, quanto maximo possent impetu, in hostem erumpere
									iubet.

satis terroris tumultusque in aciem mediam intulerant, cum duabus
									circa portis P. Valerius Flaccus et C. Aurelius legati in cornua
									hostium erupere.

addidere 
										 clamored 
										 clamorem 
									 lixae calonesque et alia turba custodiae
									inpedimentorum adposita, ut paucitatem maxime spernentibus
									Poenis ingentis repente exercitus speciem fecerint.

vix equidem ausim adfirmare, quod quidam auctores sunt, duo milia
									et octingentos hostium caesos non plus quingentis Romanorum
									amissis;

sed sive tanta sive minor victoria fuit, ingens eo die res ac
									nescio an maxima illo bello gesta est: non vinci enim ab
									Hannibale tunc difficilius fuit quam postea vincere.

Hannibal spe potiundae Nolae adempta cum Acerras recessisset,
									Marcellus extemplo clausis portis custodibusque dispositis, ne
									quis egrederetur, quaestionem in foro de iis, qui clam in
									conloquiis hostium fuerant, habuit;

supra septuaginta damnatos proditionis securi percussit, bonaque
									eorum iussit publica populi Romani esse,

et summa rerum senatui tradita cum exercitu omni profectus supra
									Suessulam castris positis consedit.

Poenus Acerras primum ad voluntariam deditionem conatus
									perlicere, postquam obstinatos 
											 inde 
											 uidet 
										 videt, obsidere atque oppugnare parat. ceterum Acerranis plus animi quam virium erat:

itaque desperata tutela urbis, ut circumvallari moenia viderunt,
									priusquam continuarentur hostium opera, per intermissa munimenta 
										 neclectasque 
										 neglectasque 
									 custodias silentio noctis dilapsi,

per vias inviaque, qua quemque aut consilium aut error tulit, in
									urbes Campaniae, quas satis certum erat non mutasse fidem,
									perfugerunt.

Hannibal Acerris direptis atque incensis cum a Casino dictatorem
									Romanum legionesque * nimis accipi nuntiassent, ne quis tumultus tam propinquis hostium castris
									Capuae quoque oreretur, exercitum ad Casilinum ducit.

Casilinum eo tempore quingenti Praenestini habebant cum paucis
									Romanis Latinique nominis, quos eodem audita Cannensis clades
									contulerat.

hi non confecto Praeneste ad diem dilectu serius profecti domo
									cum Casilinum ante famam adversae pugnae venissent et, allis
									adgregantibus sese Romanis sociisque, profecti a Casilino cum
									satis magno agmine irent, avertit eos retro Casilinum nuntius
									Cannensis pugnae.

ibi cum dies aliquot suspecti Campanis timentesque cavendis ac
									struendis in vicem insidiis traduxissent, ut de Capuae
									defectione agi accipique Hannibalem satis pro certo habuere,
									interfectis nocte oppidanis partem urbis, quae cis Volturnum est
									— eo enim dividitur amni — , occupavere;

idque praesidii Casilini habebant Romani. additur et Perusina
									cohors, homines quadringenti sexaginta, eodem nuntio, quo
									Praenestini paucos ante dies, Casilinum conpulsi.

et satis ferme armatorum ad tam exigua moenia et flumine altera
									parte cincta tuenda erat; penuria frumenti, nimium etiam ut
									videretur hominum, efficiebat.

Hannibal cum iam inde 
										 baud 
										 haud 
									 procul esset, Gaetulos cum praefecto nomine Isalca
									praemittit ac primo, si fiat conloquii copia, verbis benignis ad
									portas aperiundas praesidiumque accipiendum perlicere iubet, si
									in pertinacia perstent, vi rem gerere ac temptare, si qua parte
									invadere urbem possit.

ubi ad moenia adcessere, quia silentium erat,
									solitudo visa; metuque concessum barbarus ratus moliri portas et
									claustra refringere parat,

cur 
										 cum 
									 patefactis repente portis cohortes duae, ad id ipsum
									instructae intus, ingenti cum tumultu erumpunt stragemque
									hostium faciunt.

ita primis repulsis Maharbal cum maiore robore virorum missus nec
									ipse eruptionem cohortium sustinuit.

postremo Hannibal castris ante ipsa moenia positis parvam urbem
									parvumque praesidium summa vi atque omnibus copiis oppugnare
									parat, ac dum instat lacessitque, corona undique circumdatis
									moenibus, aliquot milites et promptissimum quemque e muro
									turribusque ictos amisit.

semel ultro erumpentis agmine elephantorum opposito prope
									interclusit trepidosque conpulit in urbem satis multis ut ex
									tanta paucitate interfectis. plures cecidissent, ni nox proelio
									intervenisset.

postero die omnium animi ad oppugnandum accenduntur, utique
									postquam corona aurea muralis proposita est, atque ipse dux
									castelli 
										 piano 
										 plano 
									 loco positi segnem oppugnationem Sagunti
									expugnatoribus exprobrabat, Cannarum Trasumennique et Trebiae
									singulos admonens universosque.

inde vineae quoque coeptae agi cuniculique. nec ad varios conatus
									hostium aut vis ulla aut ars deerat ab 
									sociis Romanorum:

propugnacula adversus vineas statuere, transversis cuniculis
									hostium cuniculos excipere, et palam et clam coeptis obviam ire, 
										 donee 
										 donec 
									 pudor etiam Hannibalem ab incepto avertit, castrisque 
										 commanitis 
										 communitis 
									 ac praesidio modico inposito, ne omissa res videretur,
									in hiberna Capuam concessit.

ibi partem maiorem hiemis exercitum in tectis habuit, adversus
									omnia humana mala saepe ac diu duratum, bonis inexpertum atque
									insuetum.

itaque, quos nulla mali vicerat vis, perdidere nimia bona ac
									voluptates inmodicae, et eo inpensius, quo avidius ex insolentia
									in eas se merserant.

somnus enim et vinum et epulae et scorta balineaque et otium
									consuetudine in dies blandius ita enervaverunt corpora
									animosque, ut magis deinde praeteritae victoriae
									eos quam praesentes tutarentur vires,

maiusque id peccatum ducis apud peritos artium militarium
									haberetur, quam quod non ex Cannensi acie protinus ad urbem
									Romanam duxisset; illa enim cunctatio distulisse modo victoriam
									videri potuit, hic error vires ademisse ad vincendum. itaque
									hercule, velut si cum alio exercitu.

a Capua exiret, nihil usquam pristinae disciplinae tenuit.

nam et redierunt plerique scortis inpliciti, et, ubi primum sub
									pellibus haberi coepti sunt, viaque et alius militaris labor
									excepit, tironum modo corporibus animisque deficiebant,

et deinde per omne aestivorum tempus magna pars sine commeatibus
									ab signis dilabebantur, neque aliae latebrae quam Capua
									desertoribus erant.

ceterum mitescente iam hieme educto ex hibernis milite Casilinum
									redit,

ubi, quamquam ab oppugnatione cessatum erat, obsidio tamen
									continua oppidanos praesidiumque ad ultimum inopiae
									adduxerat.

castris Romanis Ti. Sempronius praeerat dictatore auspiciorum
									repetendorum causa profecto Romam.

Marcellum et ipsum cupientem ferre auxilium obsessis et Volturnus
									amnis inflatus aquis et preces Nolanorum Acerranorumque tenebant
									Campanos timentium, si praesidium Romanum abscessisset.

Gracchus adsidens tantum Casilino, quia praedictum erat
									dictatoris, ne quid absente eo rei gereret, nihil movebat,
									quamquam, quae facile omnem patientiam vincerent, nuntiabantur a
									Casilino: nam

et praecipitasse se quosdam non tolerantes famem constabat, et
									stare inermes in muris nuda corpora ad missilium telorum ictus
									praebentes.

ea aegre patiens Gracchus, cum neque pugnam conserere dictatoris
									iniussu auderet — pugnandum autem esse, si palam frumentum
									inportaret, videbat — neque clam inportandi spes esset,

farre ex agris circa undique convecto cum conplura dolia
									conplesset, nuntium ad magistratum Casilinum misit, ut
									exciperent dolia, quae amnis deferret.

insequenti nocte intentis omnibus in flumen ac spem 
									ab nuntio Romano factam dolia medio missa amni defluxerunt;

aequaliterque inter omnes frumentum divisum. id postero quoque
									die ac tertio factum est; nocte et mittebantur et perveniebant;
									eo custodias hostium fallebant.

imbribus deinde continuis citatior solito amnis transverse
									vertice dolia impulit ad ripam, quam hostes servabant. ibi
									haerentia inter obnata ripis salicta conspiciuntur, nuntiatumque
									Hannibali est, et deinde intentiore custodia cautum, ne quid
									falleret Volturno ad urbem missum.

nuces tamen fusae ab Romanis castris, cum medio 
										 anmi 
										 amni 
									 ad Casilinum defluerent, cratibus excipiebantur.

postremo ad id ventum inopiae est, ut lora detractasque scutis
									pelles, ubi fervida mollissent aqua, mandere conarentur nec
									muribus aliove animali abstinerent et omne herbarum radicumque
									genus aggeribus infimis muri eruerent.

et cum hostes obarassent, quidquid herbidi terreni extra murum
									erat, raporum semen iniecerunt, ut Hannibal “Eone usque, dum ea
									nascuntur, ad Casilinum sessurus sum?” exclamaret;

et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum agi
									secum est passus de redemptione liberorum capitum.

septunces auri in singulos pretium convenit. fide accepta
									tradiderunt sese. 
										 done 
										 donec 
									 omne aurum persolutum est, in vinculis habiti; tum
									emissi summa cum fide.

id verius est quam ab equite in abeuntis inmisso interfectos.
									Praenestini maxima pars fuere. ex quingentis septuaginta, qui in
									praesidio fuerunt, minus dimidium ferrum famesque absumpsit;
									ceteri incolumes Praeneste cum praetore suo M. Anicio — scriba
									is antea fuerat — redierunt.

statua eius indicio fuit Praeneste in foro statuta, loricata,
									amicta toga, velato capite, et tria signa cum titulo
									lamnae aeneae inscripto, M. Anicium pro militibus, qui Casilini
									in praesidio fuerint, votum solvisse. idem titulus tribus signis
									in aede Fortunae positis fuit subiectus.

Casilinum oppidum redditum Campanis est, firmatur septingentorum
									militum de exercitu Hannibalis praesidio, ne, ubi
									Poenus inde abscessisset, Romani oppugnarent.

Praenestinis militibus senatus Romanus duplex stipendium et
									quinquennii militiae 
										 vacationed 
										 uacationem 
									 decrevit; civitate cum donarentur ob virtutem, non
									mutaverunt.

Perusinorum casus obscurior fama est, quia nec ipsorum monumento
									ullo est inlustratus nec decreto Romanorum.

eodem tempore Petelinos qui uni ex Bruttiis manserant in amicitia
									Romana, non Carthaginienses modo, qui regionem obtinebant, sed
									Bruttii quoque ceteri ob separata ab se consilia
									oppugnabant.

quibus cum obsistere malis nequirent Petelini, legatos Romam ad
									praesidium petendum miserunt. quorum preces lacrimaeque in
									questus enim flebiles, cum sibimet ipsi consulere iussi sunt,
									sese in vestibulo curiae profuderunt — ingentem misericordiam
									patribus ac populo moverunt.

consultique iterum a M. Aemilio praetore patres circumspectis
									omnibus imperii viribus fateri coacti, nihil iam longinquis
									sociis in se praesidii esse, redire domum fideque ad ultimum
									expleta consulere sibimet ipsos in reliquum pro praesenti fortuna iusserunt.

haec postquam renuntiata legatio Petelinis est, tantus repente
									maeror pavorque senatum eorum cepit, ut pars profugiendi, qua
									quisque posset,

ac deserendae urbis auctores essent, pars, quando deserti a
									veteribus sociis essent, adiungendi se ceteris Bruttiis ac per
									eos dedendi Hannibali.

vicit tamen ea pars quae nihil raptim nec temere agendum
									consulendumque de integro censuit.

relata postero die per minorem trepidationem re tenuerunt
									optimates, ut convectis omnibus ex agris urbem ac muros
									firmarent.

per idem fere tempus litterae ex Sicilia Sardiniaque Romam
									allatae.

priores ex Sicilia T. Otacilii propraetoris in senatu recitatae
									sunt: P. Furium praetorem cum classe ex Africa Lilybaeum
									venisse; ipsum graviter saucium in discrimine ultimo vitae esse;
									militi ac navalibus sociis neque stipendium neque 
									frumentum ad diem dari neque, unde detur, esse; magnopere
									suadere,

ut quam primum ea mittantur, sibique, si ita videatur, ex novis
									praetoribus successorem mittant.

eademque ferme de stipendio frumentoque ab A. Cornelio Mammula
									propraetore ex Sardinia scripta. responsum utrique, non esse,
									unde mitteretur, iussique ipsi classibus atque exercitibus suis
									consulere.

T. Otacilius ad unicum subsidium populi Romani, Hieronem, legatos
									cum misisset, in stipendium quanti argenti opus fuit et sex
									mensum frumentum accepit;

Cornelio in Sardinia civitates sociae benigne contulerunt. et
									Romae quoque propter penuriam argenti triumviri mensarii
									rogatione M. Minuci tribuni plebis facti, L. Aemilius Papus, qui
									consul censorque fuerat, et M. Atilius Regulus, qui bis consul
									fuerat, et L. Scribonius Libo, qui tum tribunus plebis erat.

et duumviri creati M. et C. Atilii aedem Concordiae, quam L.
									Manlius praetor voverat, dedicaverunt; et tres pontifices
									creati, Q. Caecilius Metellus et Q. Fabius Maximus et Q. Fulvius
									Flaccus, in locum P. Scantini demortui et L. Aemili Pauli
									consulis et Q. Aeli Paeti, qui ceciderant pugna Cannensi.

cum cetera, quae continuis cladibus fortuna minuerat, quantum
									consiliis humanis adsequi poterant, patres explessent,

tandem se quoque et solitudinem curiae paucitatemque
									convenientium ad publicum consilium respexerunt.

neque enim post L. Aemilium et C. Flaminium censores senatus
									lectus fuerat, cum tantum senatorum adversae pugnae, ad hoc sui
									quemque casus per quinquennium absumpsissent.

cum de ea re M. Aemilius praetor, dictatore post Casilinum
									amissum profecto tandem ad exercitum,
									exposcentibus cunctis rettulisset, tum Sp. Carvilius, cum longa
									oratione non patrum solum inopiam sed
									paucitatem 
										 etiarm 
										 etiam 
									 civium, ex quibus in patres legerentur,

conquestus esset, explendi senatus causa et iungendi artius
									Latini nominis cum populo Romano magnopere se suadere dixit, ut
									ex singulis populis Latinorum binis senatoribus,
										 quibus patres Romani censuissent,
									civitas daretur atque ei in demortuorum locum in senatum
									legerentur.

ear 
										 eam 
									 sententiam haud aequioribus animis quam ipsorum
									quondam postulatum Latinorum patres audierunt;

et cum fremitus indignantium tota curia esset, et praecipue T.
									Manlius esse etiam nunc eius stirpis virum diceret, ex qua
									quondam in Capitolio consul minatus esset, quem Latinum in curia
									vidisset, eum sua manu se inter fecturum,

Q. Fabius Maximus numquam rei ullius alieniore tempore mentionem
									factam in senatu dicit, quam inter tam suspensos sociorum animos
									incertamque fidem id iactum, quod insuper sollicitaret eos.

ear 
										 eam 
									 unius hominis temerariam vocem silentio omnium
									extinguendam esse et, si quid umquam arcani sanctive ad silendum
									in curia fuerit, id omnium maxime tegendum, occulendum,
									obliviscendum, pro indicto habendum esse.

ita eius rei oppressa mentio est. dictatorem, qui censor ante
									fuisset vetustissimusque ex iis, qui viverent, censoriis esset,
									creari placuit, qui senatum legeret, accirique C. Terentium
									consulem ad dictatorem dicendum iusserunt.

qui ex Apulia relicto ibi praesidio cum magnis itineribus Romam
									redisset, nocte proxima, ut mos erat, M. Fabium Buteonem ex
									senatus consulto sine magistro equitum dictatorem in sex menses
									dixit.

is ubi cum lictoribus in rostra escendit, neque duos dictatores
									tempore uno, quod numquam antea factum esset,

probare se dixit, neque dictatorem sine magistro equitum, nec
									censoriam vim uni permissam et eidem iterum, nec dictatori nisi
									rei gerendae causa creato in sex menses datum imperium.

quae inmoderata fors tempus ac necessitas fecerit, iis se modum
									impositurum: nam neque senatu quemquam moturum ex iis, quos C.
									Flaminius L. Aemilius censores in senatum legissent;

transcribi tantum recitarique eos iussurum, ne penes unum hominem
									iudicium arbitriumque de fama ac moribus senatoris fuerit; et
									ita in demortuorum locum sublecturum, ut ordo
									ordini, non homo homini praelatus videretur.

recitato vetere senatu inde primos in demortuorum locum legit,
									qui post L. Aemilium C. Flaminium censores curulem magistratum
									cepissent necdum in senatum lecti essent, ut quisque eorum
									primus creatus erat;

tum legit, qui aediles, tribuni plebis quaestoresve fuerant; tum
									ex iis, qui minores magistratus
									cepissent, qui spolia ex hoste fixa domi haberent aut civicam
									coronam accepissent.

ita centum septuaginta septem cum ingenti adprobatione hominum in
									senatum lectis extemplo se magistratu abdicavit privatusque de
									rostris descendit lictoribus abire iussis, turbaeque se
									inmiscuit privatas agentium res,

tempus hoc sedulo terens, ne deducendi sui causa
									populum de foro abduceret: neque tamen elanguit cura hominum ea
									mora, frequentesque eum domum deduxerunt.

consul nocte insequenti ad exercitum redit non facto certiore
									senatu, ne *omitiorum causa in urbe retineretur.

postero die consultus a M. Pomponio praetore senatus decrevit
									dictatori scribendum, uti, si e re publica censeret esse, ad
									consules subrogandos veniret cum magistro equitum et praetore M.
									Marcello,

ut ex iis praesentibus noscere patres possent, quo statu res
									publica esset, consiliaque ex rebus caperent. qui acciti erant,
									omnes venerunt relictis legatis, qui legionibus praeessent.

dictator de se pauca ac modice locutus in magistrum equitum Ti.
									Sempronium Gracchum magnam partem gloriae vertit, comitiaque
									edixit, quibus L. Postumius tertium absens, qui tum Galliam
									provinciam obtinebat, et Ti. Sempronius Gracchus, qui tum
									magister equitum et aedilis curulis erat, consules creantur.

praetores inde creati M. Valerius Laevinus iterum, Ap. Claudius
									Pulcher, Q. Fulvius Flaccus, Q. Mucius Scaevola.

dictator creatis magistratibus Teanum in hiberna ad exercitum
									redit relicto magistro equitum Romae, qui, cum post paucos dies
									magistratum initurus esset, de exercitibus
									scribendis conparandisque in 
										 amium 
										 annum 
									 patres consuleret.

cum eae res maxime agerentur nova clades nuntiata, aliam super
									aliam cumulante in eum annum fortuna, L. Postumium consulem
									designatum in Gallia ipsum atque exercitum deletos.

silva erat vasta — Litanam Galli vocabant — , qua exercitum
									traducturus erat. eius silvae dextra laevaque circa viam Galli
									arbores ita inciderunt, ut inmotae starent, momento levi
									inpulsae occiderent.

legiones duas Romanas habebat Postumius sociumque ab supero mari
									tantum conscripserat, ut viginti quinque milia armatorum in
									agros hostium induxerit.

Galli oram extremae silvae cum circumsedissent, ubi intravit
									agmen saltum, tum extremas arborum succisarum impellunt. quae
									alia in aliam instabilem per se ac male haerentem incidentes
									ancipiti strage arma viros equos obruerunt, ut vix decem homines
									effugerent.

nam cum exanimati plerique essent arborum truncis fragmentisque
									ramorum, ceteram multitudinem inopinato malo trepidam Galli
									saltum omnem armati circumsedentes interfecerunt, paucis e tanto
									numero captis, qui pontem fluminis petentes, obsesso ante ab
									hostibus ponte, interclusi sunt.

ibi Postumius omni vi, ne caperetur, dimicans occubuit. spolia
									corporis caputque praecisum ducis Boi ovantes templo, quod
									sanctissimum est apud eos, intulere.

purgato inde capite, ut mos iis est, calvam auro caelavere, idque
									sacrum vas iis erat, quo sollemnibus libarent, poculumque idem
									sacerdotibus 
											 esse 
											 esset 
										 ac templi antistitibus.

praeda quoque 
										 baud 
										 haud 
									 minor Gallis quam victoria fuit; nam etsi magna pars
									animalium strage silvae oppressa erat, tamen ceterae res, quia
									nihil dissipatum fuga est, stratae per omnem iacentis agminis
									ordinem inventae sunt.

hac nuntiata clade cum per dies multos in tanto pavore fuisset
									civitas, ut tabernis clausis velut nocturna solitudine per urbem
									facta senatus aedilibus negotium daret,

ut urbem circumirent aperirique tabernas et maestitiae publicae
									speciem urbi demi iuberent, tum Ti. Sempronius senatum habuit
									consolatusque patres est et adhortatus,

ne, qui Cannensi ruinae non succubuissent, ad minores calamitates
									animos summitterent. quod ad Carthaginienses hostes
									Hannibalemque attineret,

prospera modo essent, sicut speraret futura; Gallicum bellum et
									omitti tuto et differri posse, ultionemque 
										 ear 
										 eam 
									 fraudis in deorum ac populi Romani potestate fore. de
									hoste Poeno exercitibusque, per quos id bellum gereretur,
									consultandum atque agitandum.

ipse primum, quid peditum equitumque, quid civium, quid sociorum
									in exercitu esset dictatoris, disseruit; tum Marcellus suarum
									copiarum summam exposuit;

quid in Apulia cum C. Terentio consule esset, a peritis quaesitum
									est. nee, unde duo consulares exercitus satis firmi ad tantum
									bellum efficerentur, inibatur ratio. itaque Galliam, quamquam
									stimulabat iusta ira, omitti eo anno placuit.

exercitus dictatoris consuli decretus est. de exercitu M.
									Marcelli, qui eorum ex fuga Cannensi essent, in Siciliam eos
									traduci atque ibi militare, 
										 done 
										 donec 
									 in Italia bellum esset,
									placuit;

eodem ex dictatoris legionibus reici militem minimi quemque
									roboris, nullo praestituto militiae tempore, nisi quod
									stipendiorum legitimorum esset.

duae legiones urbanae alteri consuli, qui in locum L. Postumi
									suffectus esset, decretae sunt, eumque, cum primum salvis
									auspiciis posset, creari placuit;

legiones praeterea duas primo quoque tempore ex Sicilia acciri,
									atque inde consulem, cui legiones urbanae evenissent, militum
									sumere quantum opus esset;

C. Terentio consul prorogari in annum imperium, neque de eo
									exercitu, quem ad praesidium Apuliae haberet, quicquam
									minui.

dum haec in Italia geruntur apparanturque, nihilo segnius in
									Hispania bellum erat, sed ad eam diem magis prosperum
									Romanis.

P. et Cn. Scipionibus inter se partitis copias, ut Gnaeus terra,
									Publius navibus rem gereret, Hasdrubal Poenorum
									imperator, neutri parti virium satis fidens, procul ab hoste
									intervallo ac locis tutus tenebat se, quoad multum ac diu
									obtestanti quattuor milia peditum, mille equites in supplementum
									missi ex Africa sunt.

tum refecta tandem spe castra propius hostem movit, classemque et
									ipse instrui pararique iubet ad insulas maritumamque oram
									tutandam.

in ipso impetu movendarum de integro rerum perculit eum
									praefectorum navium transitio, qui post classem ad Hiberum per
									pavorem desertam graviter increpiti numquam deinde satis fidi
									aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant.

fecerant hi transfugae motum in Tartesiorum gente, desciverantque
									iis auctoribus urbes aliquot, una etiam ab ipsis vi capta
									fuerat.

in 
										 ear 
										 eam 
									 gentem versum ab Romanis bellum est infestoque
									exercitu Hasdrubal ingressus agrum hostium pro captae ante dies
									paucos urbis moenibus Chalbum, nobilem Tartesiorum ducem, cum
									valido exercitu castris se tenentem adgredi statuit.

praemissa igitur levi armatura, quae eliceret hostis ad certamen,
									equitum partem ad populandum per agros passim dimisit, et ut palantis exciperent.

simul et ad castra tumultus erat et per agros fugaque et caedes;
									deinde undique diversis itineribus cum in castra se recepissent,
									adeo repente decessit animis pavor, ut non ad munimenta modo
									defendenda satis animorum esset, sed etiam ad lacessendum
									proelio hostem.

erumpunt igitur agmine e castris tripudiantes more suo,
									repentinaque eorum audacia terrorem hosti paulo ante ultro
									lacessenti incussit.

itaque et ipse Hasdrubal 
										 m 
										 in 
									 collem satis arduum, flumine etiam obiecto tutum,
									copias subducit et praemissam levem armaturam equitesque palatos
									eodem recipit, nec aut colli aut flumini satis fidens castra
									vallo permunit.

in hoc alterno pavore certamina aliquot sunt contracta; nec
									Numida Hispano eques par fuit nec iaculator Maurus caetrato,
									velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum praestanti.

postquam neque elicere Poenum ad certamen obversati castris
									poterant neque castrorum oppugnatio facilis erat,

urbem Ascuam, quo finis hostium ingrediens Hasdrubal frumentum
									commeatusque alios convexerat, vi capiunt 
										 oninique 
										 omnique 
									 circa agro potiuntur; nec iam aut in agmine aut in
									castris ullo imperio contineri.

quam ubi neglegentiam ex re ut fit, bene gesta oriri senserat
									Hasdrubal, cohortatus milites, ut palatos sine signis hostes
									adgrederentur, degressus colle pergit ire acie instructa ad
									castra.

quem ut adesse tumultuose nuntii refugientes ex speculis
									stationibusque attulere, ad arma conclamatum est.

ut quisque arma ceperat, sine imperio, sine signo, incompositi,
									inordinati in proelium ruunt. iam primi conseruerant manus, cum
									alii catervatim currerent, alii nondum e castris exissent.

tamen primo ipsa audacia terruere hostem; deinde rari in
									confertos inlati, cum paucitas parum tuta esset, respicere alii
									alios et undique pulsi coire in orbem,

et dum corpora corporibus applicant
									armaque armis iungunt, in artum conpulsi, cum vix movendis armis
									satis spatii esset, corona hostium cincti ad multum diei
									caeduntur; exigua pars eruptione facta silvas ac montis
									petit.

parique terrore et castra sunt deserta et universa gens postero
									die in deditionem venit. nec diu in pacto mansit;

nam subinde ab Carthagine allatum est, ut Hasdrubal primo quoque
									tempore in Italiam exercitum duceret, quae volgata res per
									Hispaniam omnium ferme animos ad Romanos avertit.

itaque Hasdrubal extemplo litteras Carthaginem mittit indicans,
									quanto fama profectionis suae damno fuisset; si vero inde
									pergeret, priusquam Hiberum transiret, Romanorum Hispaniam
									fore:

nam praeterquam quod nec praesidium nec ducem haberet, quem
									relinqueret pro se, eos imperatores esse Romanos, quibus vix
									aequis viribus resisti posset;

itaque si ulla Hispaniae cura esset, successorem sibi cum valido
									exercitu mitterent; cui ut omnia
									prospere evenirent, non tamen otiosam provinciam
									fore.

eae litterae quamquam primo admodum moverunt senatum, tamen, quia
									Italiae cura prior potiorque erat, nihil de Hasdrubale neque de
									copiis eius mutatum est;

Himilco cum exercitu iusto et aucta classe ad retinendam terra
									marique ac tuendam Hispaniam est missus.

qui ut pedestris navalisque copias traiecit, castris communitis
									navibusque subductis et vallo circumdatis, cum equitibus
									delectis ipse, quantum maxime adcelerare poterat, per dubios
									infestosque populos iuxta intentus ad Hasdrubalem pervenit.

cum decreta senatus mandataque exposuisset atque edoctus esset
									ipse in vicem, quem ad modum tractandum bellum in 
										 IIispania 
										 Hispania 
									 foret, retro in sua castra redit nulla re quam
									celeritate tutior, quod undique abierat, antequam
									consentirent.

Hasdrubal, priusquam moveret castra, pecunias imperat populis
									omnibus suae dicionis,

satis gnarus Hannibalem transitus quosdam pretio mercatum nec
									auxilia Gallica aliter quam conducta habuisse; inopem tantum
									iter ingressum vix penetraturum ad Alpis fuisse: pecuniis igitur
									raptim exactis ad Hiberum descendit. decreta
									Carthaginiensium

et Hasdrubalis iter ubi ad Romanos sunt perlata, omnibus omissis
									rebus ambo duces iunctis copiis ire obviam coeptis atque
									obsistere parant,

rati, si Hannibali, vix per se ipsi tolerando Italiae hosti,
									Hasdrubal dux atque Hispaniensis exercitus esset iunctus, 
										 ilium 
										 illum 
									 finem Romani imperii fore.

his anxii curis ad Hiberum contrahunt copias et transito amne cum
									diu consultassent, utrum castra castris conferrent an satis
									haberent sociis Carthaginiensium oppugnandis morari ab itinere
									proposito hostem,

urbem a propinquo flumine Hiberam appellatam, opulentissimam ea
									tempestate regionis eius, oppugnare parant.

quod ubi sensit Hasdrubal, pro ope ferenda sociis pergit ire ipse
									ad urbem deditam nuper in fidem Romanorum oppugnandam.

ita iam coepta obsidio omissa ab Romanis est et in ipsum
									Hasdrubalem versum bellum.

quinque milium intervallo castra distantia habuere paucos dies,
									nec sine levibus proeliis nec ut in aciem exirent;

tandem uno eodemque die velut ex composito utrimque signum pugnae
									propositum est atque omnibus copiis in campum descensum.

triplex stetit Romana acies: velitum pars inter antesignanos
									locata, pars post signa accepta; equites cornua cinxere.

Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat; in cornibus dextro Poenos
									locat, laevo Afros mercennariorumque auxilia; equitum Numidas
									Poenorum peditibus, ceteros Afris pro cornibus apponit.

nec omnes Numidae in dextro locati cornu sed quibus desultorum in
									modum binos trahentibus equos inter acerrimam saepe pugnam in
									recentem equum ex fesso armatis transultare mos erat:

tanta velocitas ipsis tamque docile equorum genus est. cum hoc
									modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme
									dispares spes erant; nam ne minimum quidem aut numero aut genere
									militum hi aut illi praestabant; militibus longe dispar animus
									erat.

Romanis enim, quamquam procul a patria pugnarent, facile
									persuaserant duces pro Italia atque urbe Romana eos pugnare;
									itaque, velut quibus reditus in patriam eo discrimine pugnae
									verteretur, obstinaverant animis vincere aut mori.

minus pertinaces viros habebat altera acies; nam maxima pars
									Hispani erant, qui vinci in Hispania quam victores in Italiam
									trahi malebant.

primo igitur concursu, cum vix pila coniecta essent, rettulit
									pedem media acies, inferentibusque se magno impetu Romanis
									vertit terga. nihilo segnius in cornibus
									proelium fuit.

hinc Poenus, hinc Afer urguet, et velut in circumventos proelio
									ancipiti pugnant;

sed cum in medium tota iam coisset Romana acies, satis virium ad
									dimovenda hostium cornua habuit.

ita duo diversa proelia erant. utroque Romani, ut qui pulsis iam
									ante mediis et numero et robore virorum praestarent, haud dubie
									superant.

magna vis hominum ibi occisa et nisi Hispani vixdum 
									conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota
									superfuissent acie.

equestris pugna nulla admodum fuit, quia, simul inclinatam mediam
									aciem Mauri Numidaeque videre, extemplo fuga effusa nuda cornua
									elephantis quoque prae se actis deseruere.

Hasdrubal usque ad ultimum eventum pugnae moratus e media caede
									cum paucis effugit.

castra Romani cepere atque diripuere. ea pugna, si qua dubia in Hispania erant, Romanis adiunxit,
									Hasdrubalique non modo in Italiam traducendi exercitus sed ne
									manendi quidem satis tuto in Hispania spes reliqua erat.

quae posteaquam litteris Scipionum Romae volgata sunt, non tam
									victoria 
										 quan 
										 quam 
									 prohibito 
										 Iasdrubalis 
										 Hasdrubalis 
									 in Italiam transitu laetabantur

dum haec in Hispania geruntur, Petelia in Bruttiis aliquot post
									mensibus, quam coepta oppugnari erat, ab Himilcone praefecto
									Hannibalis expugnata est.

multo sanguine ac volneribus ea Poenis victoria stetit, nec ulla
									magis vis obsessos quam fames expugnavit.

absumptis enim frugum alimentis carnisque omnis generis
									quadrupedum suetae insuetaeque, postremo
									coriis herbisque et radicibus et corticibus teneris strictisque
									foliis vixere,

nec ante, quam vires ad standum in muris ferendaque arma deerant,
									expugnati sunt.

recepta Petelia Poenus ad Consentiam copias traducit, quam minus
									pertinaciter defensam intra paucos dies in deditionem
									accepit.

isdem ferme diebus et Bruttiorum exercitus Crotonem, Graecam
									urbem, circumsedit, opulentam quondam armis virisque, tum iam
									adeo multis magnisque cladibus adflictam, ut omnis aetatis minus
									duo milia civium superessent.

itaque urbe a defensoribus vacua facile potiti hostes sunt; arx
									tantum retenta, in quam inter tumultum captae urbis e media
									caede quidam effugere.

et Locrenses descivere ad Bruttios Poenosque prodita multitudine
									a principibus.

Regini tantummodo regionis eius et in fide erga Romanos et
									potestatis suae ad ultimum manserunt.

in Siciliam quoque eadem inclinatio animorum 
									pervenit, et ne domus quidem Hieronis tota ab defectione
									abstinuit.

namque Gelo, maximus stirpis, contempta simul senectute patris
									simul post Cannensem cladem Romana societate ad Poenos
									defecit,

movissetque in Sicilia res, nisi mors adeo opportuna, ut patrem
									quoque suspicione aspergeret, armantem eum multitudinem
									sollicitantemque socios absumpsisset.

haec eo anno in Italia, in Africa, in Sicilia, in Hispania vario
									eventu acta. exitu anni Q. Fabius Maximus a senatu postulavit,
									ut aedem Veneris Erycinae, quam dictator vovisset, dedicare
									liceret.

senatus decrevit, ut Ti. Sempronius consul designatus, cum
									magistratum inisset, ad populum ferret, ut Q. Fabium duumvirum
									esse iuberent aedis dedicandae causa.

et M. Aemilio Lepido, qui consul augurque fuerat, filii tres,
									Lucius, Marcus, Quintus, ludos funebres per triduum et
									gladiatorum paria duo et viginti in foro dederunt.

aediles curules C. Laetorius et Ti. Sempronius Gracchus, consul
									designatus, qui in aedilitate magister equitum fuerat, ludos
									Romanos fecerunt, qui per triduum instaurati sunt.

plebei ludi aedilium M. Aureli Cottae et M. Claudi Marcelli ter
									instaurati. circumacto tertio anno Punici belli Ti. Sempronius
									consul idibus Martiis magistratum init.

praetores Q. Fulvius Flaccus, qui antea bis consul censorque fuerat, urbanam, M. Valerius
									Laevinus peregrinam sortem in iuris dictione habuit; Ap.
									Claudius Pulcher Siciliam, Q. Mucius Scaevola Sardiniam sortiti
									sunt. M. Marcello pro consule imperium esse populus iussit,

quod post Cannensem cladem unus Romanorum imperatorum in Italia
									prospere rem gessisset.

senatus, quo die primum est in Capitolio consultus,

decrevit, ut eo anno duplex tributum imperaretur, simplex
									confestim exigeretur, ex quo 
										 stipendiunm 
										 stipendium 
									 praesens omnibus militibus daretur, praeterquam qui
									milites ad Cannas fuissent.

de exercitibus ita decreverunt, ut duabus
									legionibus urbanis Ti. Sempronius consul Cales ad conveniendum
									diem ediceret; inde eae legiones in castra Claudiana supra
									Suessulam deducerentur.

quae ibi legiones essent — erant autem Cannensis maxime exercitus
									— , eas Appius Claudius Pulcher praetor in Siciliam traiceret,
									quaeque in Sicilia essent, Romam deportarentur.

ad exercitum, cui ad conveniendum Cales edicta dies erat, M.
									Claudius Marcellus missus, isque iussus in castra Claudiana
									deducere urbanas legiones.

ad veterem exercitum accipiendum deducendumque inde in Siciliam
									Ti. Maecilius Croto legatus ab Ap. Claudio est missus.

taciti primo expectaverant homines uti consul comitia collegae
									creando haberet; deinde, ubi ablegatum velut de industria M.
									Marcellum viderunt, quem maxime consulem in eum annum ob egregie
									in praetura res gestas creari volebant, fremitus in curia
									ortus.

quod ubi sensit consul, “Utrumque” inquit “e re publica fuit,
									patres conscripti, et M. Claudium ad permutandos exercitus in
									Campaniam proficisci et comitia non prius edici, quam is inde
									confecto, quod mandatum est, negotio revertisset, ut vos
									consulem, quem tempus rei publicae postularet, quem maxime
									voltis, haberetis.” ita de comitiis, donec rediit Marcellus,
									silentium fuit.

interea duumviri creati sunt Q. Fabius Maximus et T. Otacilius
									Crassus aedibus dedicandis, Menti Otacilius, Fabius Veneri
									Erucinae; utraque in Capitolio est, canali uno discretae.

et de trecentis equitibus Campanis, qui in Sicilia cum fide
									stipendiis emeritis Romam venerant, latum ad populum, ut cives
									Romani essent, item uti municipes Cumani essent ex pridie, quam populus Campanus a
									populo Romano defecisset.

maxime, ut hoc ferretur, moverat, quod, quorum hominum essent,
									scire se ipsi negabant, vetere patria relicta in 
										 ear 
										 eam 
									 civitatem, in quam redierant,
									nondum adsciti.

postquam Marcellus ab exercitu rediit, comitia consuli subrogando
									in locum L. Postumii edicuntur.

creatur ingenti consensu Marcellus, qui extemplo
									magistratum occiperet. cui ineunti consulatum cum tenuisset,
									vocati augures vitio creatum videri pronuntiaverunt; volgoque
									patres ita fama ferebant, quod tum primum duo plebei consules
									facti essent, id deis cordi non esse.

in locum Marcelli, ubi is se magistratu abdicavit, suffectus Q.
									Fabius Maximus tertium. mare arsit eo anno;

ad Sinuessam bos eculeum peperit; signa Lanuvii ad 
										 lunonis 
										 Iunonis 
									 Sospitae cruore manavere, lapidibusque circa id
									templum pluit. ob quem imbrem novemdiale, ut adsolet, sacrum
									fuit, ceteraque prodigia cum cura expiata.

consules exercitus inter sese diviserunt. Fabio exercitus Teani,
									cui M. Iunius dictator praefuerat, evenit;

Sempronio volones, qui ibi erant, et sociorum viginti quinque
									milia, M. Valerio praetori legiones, quae ex Sicilia redissent,
									decretae; M. Claudius pro consule ad eum exercitum, qui supra
									Suessulam Nolae praesideret, missus; praetores in Siciliam ac
									Sardiniam profecti.

consules edixerunt, quotiens in senatum vocassent, uti senatores
									quibusque in senatu dicere sententiam liceret ad portam Capenam
									convenirent.

praetores, quorum iuris dictio erat, tribunalia ad Piscinam
									publicam posuerunt; eo vadimonia fieri iusserunt, ibique eo anno
									ius dictum est.

interim Carthaginem unde Mago, frater Hanniballs, duodecim milia
									peditum et mille quingentos equites,
									viginti elephantos, mille argenti talenta in Italiam
									transmissurus erat cum praesidio sexaginta navium longarum,

nuntius adfertur in Hispania rem male gestam omnesque ferme eius
									provinciae populos ad Romanos defecisse.

erant, qui Magonem cum classe ea copiisque omissa Italia in
									Hispaniam averterent, cum Sardiniae recipiendae repentina spes
									adfulsit:

parvum ibi exercitum Romanum esse; veterem praetorem inde A.
									Cornelium provinciae peritum decedere, novum expectari;

ad hoc fessos iam animos Sardorum esse diuturnitate
									imperii Romani, et proximo iis anno acerbe atque avare
									imperatum, gravi tributo et conlatione iniqua frumenti pressos;
									nihil deesse aliud quam auctorem, ad quem deficerent.

haec clandestina legatio per principes missa erat, maxime 
										 ear 
										 eam 
									 rem moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque
									opibus longe primus erat.

his nuntiis prope uno tempore turbati erectique Magonem cum
									classe sua copiisque in Hispaniam mittunt,

in Sardiniam Hasdrubalem deligunt ducem et tantum ferme copiarum,
									quantum Magoni, decernunt.

et Romae consoles transactis rebus quae in urbe agendae erant,
									movebant iam sese ad bellum.

Ti. Sempronius militibus Sinuessam diem ad conveniendum edixit,
									et Q. Fabius, consulto prius senatu, ut frumenta omnes ex agris
									ante kal. Iunias primas in urbes munitas conveherent;

qui non invexisset, eius se agrum populaturum, servos sub hasta
									venditurum, villas incensurum. ne praetoribus quidem, qui ad ius
									dicendum creati erant, vacatio a belli administratione data
									est.

Valerium praetorem in Apuliam ire placuit ad exercitum a Terentio
									accipiendum; cum ex Sicilia legiones venissent, iis potissimum
									uti ad regionis eius praesidium, Terentianum exercitum Tarentum mitti cum aliquo legatorum;

et viginti quinque naves datae, quibus oram maritimam inter
									Brundisium ac Tarentum tutari posset.

par navium numerus Q. Fulvio praetori urbano decretus ad
									suburbana litora tutanda.

C. Terentio proconsuli negotium datum, ut in Piceno agro
									conquisitionem militum haberet locisque iis praesidio esset.

et T. Otacilius Crassus postquam aedem Mentis in
									Capitolio dedicavit, in Siciliam cum imperio, qui classi
									praeesset, missus.

in hanc dimicationem duorum opulentissimorum in terris populorum
									omnes reges gentesque animos intenderant,

inter quos Philippus, Macedonum rex, eo magis, quod propior
									Italiae ac mari 
										 tantumn 
										 tantum 
									 Ionio discretus erat.

is ubi 
										 primur 
										 primum 
									 fama accepit Hannibalem Alpis
									transgressum, ut bello inter Romanum Poenumque orto laetatus
									erat, ita, utrius populi mallet victoriam esse, incertis adhuc
									viribus fluctuatus animo fuerat.

postquam tertia iam pugna victoria cum Poenis erat, ad fortunam
									inclinavit legatosque ad Hannibalem misit; qui vitantes portus
									Brundisinum Tarentinumque, quia custodiis navium Romanarum
									tenebantur, ad Laciniae Iunonis templum in terram egressi
									sunt.

inde per Apuliam petentes Capuam media in praesidia Romana inlati
									sunt deductique ad Valerium Laevinum praetorem circa Luceriam
									castra habentem.

ibi intrepide Xenophanes legationis princeps a Philippo rege se
									missum ait ad amicitiam societatemque iungendam cum populo
									Romano;

mandata habere ad consules ac senatum populumque Romanum. praetor inter defectiones veterum
									sociorum nova societate tam clari regis laetus admodum hostes
									pro hospitibus comiter accepit;

dat, qui prosequantur; itinera cum cura demonstrat et quae loca quosque saltus aut Romanus
									aut hostes teneant.

Xenophanes per praesidia Romana in Campaniam, inde, qua proximum
									fuit, in castra Hannibalis pervenit foedusque cum eo atque
									amicitiam iungit legibus his,

ut Philippus rex quam maxima classe — ducentas autem naves
									videbatur effecturus — in Italiam traiceret et vastaret
									maritimam oram, bellum pro parte sua terra marique gereret;

ubi debellatum esset, Italia omnis cum ipsa urbe Roma
									Carthaginiensium atque Hannibalis esset, praedaque omnis
									Hannibali cederet;

perdomita Italia navigarent in Graeciam bellumque cum quibus regi
									placeret gererent; quae civitates continentis quaeque insulae ad
									Macedoniam vergunt, eae Philippi regnique eius essent.

in has ferme leges inter Poenum ducem legatosque Macedonum ictum
									foedus;

missique cum iis ad regis ipsius firmandam fidem legati, Gisgo et
									Bostar et Mago. eodem ad Iunonis Laciniae, ubi navis occulta in
									statione erat, perveniunt.

inde profecti cum altum tenerent, conspecti a
									classe Romana sunt, quae praesidio erat Calabriae litoribus;

Valeriusque Flaccus cercuros ad persequendam retrahendamque navem
									cum misisset, primo fugere regii conati; deinde, ubi celeritate
									vinci senserunt, tradunt se Romanis et ad praefectum classis
									adducti sunt .

is cum quaereret, qui et unde et quo tenderent cursum, Xenophanes
									primo satis iam semel felix mendacium struere, a Philippo se ad
									Romanos missum ad M. Valerium, ad quem unum iter tutum fuerit,
									pervenisse, Campaniam superare nequisse saeptam hostium
									praesidiis.

deinde ut Punicus cultus habitusque suspectos legatos fecit
									Hannibalis interrogatosque sermo prodidit,

tum comitibus eorum seductis ac metu territis litterae quoque ab
									Hannibale ad Philippum inventae et pacta inter regem Macedonum
									Poenumque ducem.

quibus satis cognitis optimum visum est captivos comitesque eorum
									Romam ad senatum aut ad consules,
									ubicumque essent, quam primum deportare.

ad id celerrimae quinque naves delectae ac L. Valerius Antias,
									qui praeesset, missus, eique mandatum, ut in omnis navis legatos
									separatim custodiendos divideret daretque operam, ne quod iis
									conloquium inter se neve quae communicatio consilii esset.

per idem tempus Romae cum A. Cornelius Mammula ex Sardinia
									provincia decedens rettulisset, qui status rerum in insula esset: bellum ac defectionem
									omnis spectare;

Q. Mucium, qui successisset sibi, gravitate caeli aquarumque
									advenientem exceptum, non tam in periculosum quam longum morbum
									inplicitum, diu ad belli munia sustinenda inutilem fore,

exercitumque ibi ut satis firmum pacatae provinciae praesidem
									esse,

ita parum aptum bello, quod motum iri
									videretur, — decreverunt patres, ut Q. Fulvius Flaccus quinque
									milia peditum, quadringentos equites scriberet eamque legionem
									primo quoque tempore in Sardiniam traiciendam curaret

mitteretque cum imperio quem ipsi videretur, qui rem gereret,
									quoad Mucius convaluisset.

ad eam rem missus est T. Manlius Torquatus, qui bis consul et
									censor fuerat subegeratque in priore consulatu Sardos.

sub idem fere tempus et a Carthagine in Sardiniam classis missa
									duce Hasdrubale, cui Calvo cognomen erat, foeda tempestate
									vexata ad Balearis insulas deicitur, ibique —

adeo non armamenta modo sed etiam alvei navium quassati erant
									subductae naves dum reficiuntur, aliquantum temporis
									triverunt.

in Italia cum post Cannensem pugnam, fractis partis alterius
									viribus,

alterius mollitis animis, segnius bellum esset, Campani per se
									adorti sunt rem Cumanam suae dicionis facere, primo
									sollicitantes, ut ab Romanis deficerent; ubi id parum processit,
									dolum ad capiendos eos comparant.

Campanis omnibus statum sacrificium ad Hamas erat. eo senatum Campanum venturum certiores Cumanos
									fecerunt petieruntque, ut et Cumanus eo senatus veniret ad
									consultandum communiter, ut eosdem uterque populus socios
									hostesque haberet;

praesidium ibi armatum se habituros, ne quid ab Romano Poenove
									periculi esset. Cumani, quamquam suspecta fraus erat, nihil
									abnuere, ita tegi fallax consilium posse rati.

interim Ti. Sempronius consul Romanus Sinuessae, quo ad
									conveniendum diem edixerat, exercitu lustrato transgressus
									Volturnum flumen circa Liternum posuit castra.

ibi quia otiosa stativa erant, crebro decurrere milites cogebat,
									ut tirones — ea maxima pars volonum erant — adsuescerent signa
									sequi et in acie agnoscere ordines suos.

inter quae maxima erat cura duci, itaque legatis tribunisque
									praeceperat, ne qua exprobratio cuiquam veteris fortunae
									discordiam inter ordines sereret; vetus miles tironi, liber
									voloni sese exaequari sineret;

omnis satis honestos generososque ducerent, quibus arma sua
									signaque populus Romanus commisisset; quae fortuna coegisset ita
									fieri, eandem cogere tueri factum.

ea non maiore cura praecepta ab ducibus sunt quam a militibus observata, brevique tanta concordia coaluerant
									omnium animi, ut prope in oblivionem veniret, qua ex condicione
									quisque esset miles factus.

haec agenti Graccho legati Cumani nuntiarunt, quae a Campanis
									legatio paucos ante dies venisset et quid iis ipsi
									respondissent:

triduo post eum diem festum esse; non senatum solum omnem ibi
									futurum sed castra etiam et exercitum Campanum.

Gracchus iussis Cumanis omnia ex agris in urbem convehere et
									manere intra muros, ipse pridie, quam statum sacrificium
									Campanis esset, Cumas movet castra.

Hamae inde tria milia passuum absunt. iam Campani eo frequentes
									ex composito convenerant, nec procul inde in occulto Marius
									Alfius medix tuticus — is summus
									magistratus erat Campanis — cum quattuordecim milibus armatorum
									habebat castra,

sacrificio adparando et inter id instruendae fraudi aliquanto
									intentior quam muniendis castris aut ulli militari operi.
										 triduum sacrificatum ad 
											 Hamas. 
											 Hamas.

nocturnum erat sacrum, ita ut ante mediam noctem conpleretur.

huic Gracchus insidiandum tempori ratus, custodibus ad portas
									positis, ne quis enuntiare posset coepta, et ab decuma diei hora
									coactis militibus corpora curare somnoque operam dare,

ut primis tenebris convenire ad signum possent, vigilia ferme
									prima tolli iussit signa,

silentique profectus agmine cum ad Hamas media nocte pervenisset,
									castra Campana ut in pervigilio neglecta simul omnibus portis
									invadit; alios somno stratos, alios perpetrato sacro inermis
									redeuntis obtruncat.

hominum eo tumultu nocturno caesa plus duo milia cum ipso duce
									Mario Alfio, capta * et signa militaria quattuor et
									triginta.

Gracchus minus centum militum iactura castris hostium potitus
									Cumas se propere recepit, ab Hannibale metuens, qui super Capuam
									in Tifatis habebat castra.

nec eum provida futuri fefellit opinio: nam simul Capuam ea
									clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter
									laetum exercitum tironum magna ex parte et servorum spoliantem victos praedasque
									agentem ad Hamas se inventurum,

citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum
									dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.

ipse Hamis vacua ab hostibus castra nec quicquam praeter recentis
									vestigia caedis strataque passim corpora sociorum invenit.

auctores erant quidam, ut protinus inde Cumas duceret urbemque
									oppugnaret.

id quamquam 
										 baud 
										 haud 
									 modice Hannibal cupiebat, ut, quia Neapolim non
									potuerat, Cumas saltem maritimam urbem haberet, tamen, quia
									praeter arma nihil secum miles raptim acto agmine extulerat,
									retro in castra super Tifata se recepit.

inde fatigatus Campanorum precibus sequenti die cum omni apparatu
									oppugnandae urbis Cumas redit, perpopulatoque agro Cumano mille
									passus ab urbe castra locat,

cum Gracchus magis verecundia in tali necessitate deserendi
									socios inplorantis fidem suam populique Romani substitisset quam
									satis fidens exercitui.

nec alter consul Fabius, qui ad Cales castra habebat,

Volturnum flumen traducere audebat exercitum, occupatus primo
									auspiciis repetendis, dein procurandis 
									prodigiis, quae alia super alia nuntiabantur, expiantique ea 
										 baud 
										 haud 
									 facile litari haruspices respondebant.

eae causae cum Fabium tenerent, Sempronius in obsidione erat et
									iam operibus oppugnabatur.

adversus ligneam ingentem admotam urbi turrem aliam ex ipso muro
									excitavit consul Romanus, aliquanto altiorem, quia muro satis
									per se alto subiectis validis sublicis pro solo usus erat.

inde primum saxis sudibusque et ceteris missilibus propugnatores
									moenia atque urbem tuebantur;

postremo, ubi promovendo adiunctam muro viderunt turrem, facibus
									ardentibus plurimum simul ignem coniecerunt.

quo incendio trepida armatorum multitudo cum de turre sese
									praecipitaret, eruptio ex oppido simul duabus portis stationes
									hostium fudit fugavitque in castra, ut eo die obsesso quam obsidenti similior esset Poenus.

ad mille trecenti Carthaginiensium caesi et undesexaginta vivi
									capti, qui circa muros et in stationibus solute ac neglegenter
									agentes, cum nihil minus quam eruptionem timuissent, ex
									inproviso oppressi fuerant.

Gracchus, priusquam se hostes ab repentino pavore colligerent,
									receptui signum dedit ac suos intra muros recepit.

postero die Hannibal elatum secunda re consulem iusto proelio
									ratus certaturum, aciem inter castra atque urbem instruxit;

ceterum, postquam neminem moveri ab solita custodia urbis vidit
									nec committi quicquam temerariae spei, ad Tifata redit infecta
									re. quibus diebus Cumae liberatae sunt obsidione,

isdem diebus et in Lucanis ad Grumentum Ti. Sempronius, cui Longo
									cognomen erat, cum Hannone Poeno prospere pugnat.

supra duo milia hominum occidit, et ducentos octoginta milites
									amisit; signa militaria ad quadraginta unum cepit. pulsus
									finibus Lucanis Hanno retro in Bruttios sese recepit.

et ex Hirpinis oppida tria, quae a populo Romano defecerant, vi
									recepta per M. Valerium praetorem, Vercellium, Vescellium,
									Sicilinum, et auctores defectionis securi percussi. supra
									quinque milia captivorum sub hasta venierunt;

praeda alia militi concessa, exercitusque Luceriam reductus.

dum haec in Lucanis atque in Hirpinis geruntur, quinque naves,
									quae Macedonum atque Poenorum captos legatos Romam portabant, ab
									supero mari ad inferum circumvectae prope omnem Italiae
									oram,

cum praeter Cumas velis ferrentur neque, hostium an sociorum
									essent, satis sciretur, Gracchus obviam ex classe sua naves
									misit.

cum percunctando in vicem cognitum esset consulem Cumis esse,
									naves Cumas adpulsae captivique ad consulem deducti et litterae
									datae.

consul litteris Philippi atque Hannibalis perlectis consignata
									omnia ad senatum itinere terrestri misit, navibus devehi legatos
									iussit.

cum eodem fere die litterae legatique Romam
									venissent, et percunctatione facta dicta cum scriptis
									congruerent, primo gravis cura patres incessit cernentes, quanta
									vix tolerantibus Punicum bellum Macedonici belli moles
									instaret.

cui tamen adeo non succubuerunt, ut extemplo agitaretur, quem ad
									modum ultro inferendo bello averterent ab Italia hostem.

captivis in vincula condi iussis comitibusque eorum sub hasta
									venditis ad naves viginti quinque, quibus P. Valerius Flaccus
									praefectus praeerat, viginti quinque 
									parari alias decernunt.

his comparatis deductisque et additis quinque navibus, quae
									advexerant captivos legatos,

triginta naves ab Ostia Tarentum profectae, iussusque P. Valerius
									militibus Varronianis, quibus L. Apustius legatus Tarenti
									praeerat, in naves inpositis quinquaginta quinque navium classe
									non tueri modo Italiae oram sed explorare de Macedonico
									bello;

si congruentia litteris legatorumque indiciis Philippi consilia
									essent,

ut M. Valerium praetorem litteris certiorem faceret, isque L.
									Apustio legato exercitui praeposito Tarentum ad classem
									profectus primo quoque tempore in Macedoniam transmitteret
									daretque operam, ut Philippum in regno contineret.

pecunia ad classem tuendam bellumque Macedonicum ea decreta est,
									quae Ap. Claudio in Siciliam missa erat, ut redderetur Hieroni
									regi; ea per L. Antistium legatum Tarentum est devecta.

simul ab Hierone missa ducenta milia modium tritici et hordei
									centum.

dum haec Romani parant aguntque, ad Philippum captiva navis una
									ex iis, quae Romam missae erant, ex cursu refugit;

inde scitum legatos cum litteris captos. itaque ignarus rex, quae
									cum Hannibale legatis suis convenissent, quaeque legati eius ad
									se adlaturi fuissent, legationem aliam cum eisdem mandatis
									mittit.

legati ad Hannibalem missi Heraclitus, cui Scotino cognomen erat,
									et Crito Boeotus et Sositheus Magnes. hi prospere tulerunt ac
									rettulerunt mandata.

sed prius se aestas circumegit, quam movere ac
									moliri quicquam rex posset: tantum navis una capta cum legatis
									momenti fecit ad dilationem imminentis Romanis belli.

et circa Capuam transgresso Volturnum Fabio post expiata tandem
									prodigia, ambo consules rem gerebant.

Compulteriam et Trebulam et Austiculam urbes, quae ad Poenum defecerant, Fabius vi cepit;
									praesidiaque in iis Hannibalis Campanique permulti capti.

et Nolae sicut priore anno senatus Romanorum, plebs Hannibalis
									erat, consiliaque occulta de caede principum et proditione urbis
									inibantur.

quibus ne incepta procederent, inter Capuam castraque Hannibalis,
									quae in Tifatis erant, traducto exercitu Fabius super Suessulam
									in castris Claudianis consedit; inde M. Marcellum propraetorem
									cum iis copiis, quas habebat, Nolam in praesidium misit.

et in Sardinia res per T. Manlium praetorem administrari coeptae,
									quae omissae erant, postquam Q. 
										 Mlucius 
										 Mucius 
									 praetor gravi morbo est inplicitus.

Manlius navibus longis ad Caralis subductis navalibusque sociis
									armatis, ut terra rem gereret, et a praetore exercitu accepto
									duo et viginti milia peditum, mille ducentos equites
									confecit.

cum his equitum peditumque copiis profectus in agrum hostium haud
									procul ab Hampsicorae castris castra posuit. Hampsicora tum 
										 .forte 
										 forte 
									 profectus erat in Pellitos Sardos ad iuventutem
									armandam, qua copias augeret;

filius nomine Hostus castris praeerat. is adulescentia ferox
									temere proelio inito fusus fugatusque. ad tria milia Sardorum eo
									proelio caesa, octingenti ferme vivi capti;

alius exercitus primo per agros silvasque fuga palatus, dein, quo
									ducem fugisse fama erat, ad urbem nomine Cornum, caput eius
									regionis, confugit;

debellatumque eo proelio in Sardinia esset, ni classis Punica cum
									duce Hasdrubale, quae tempestate deiecta ad Baliaris erat, in
									tempore ad spem rebellandi advenisset.

Manlius post famam adpulsae Punicae classis Caralis se recepit:
									ea occasio 
										 lampsicorae 
										 Hampsicorae 
									 data est Poeno se iungendi.

Hasdrubal, copiis in terram expositis et classe remissa
									Carthaginem, duce Hampsicora ad sociorum populi Romani agrum
									populandum profectus Caralis perventurus erat, ni Manlius obvio
									exercitu ab effusa eum populatione continuisset.

primo castra castris modico intervallo sunt obiecta; deinde per
									procursationes levia certamina vario eventu inita; postremo
									descensum in aciem. signis conlatis iusto proelio per quattuor
									horas pugnatum.

diu pugnam ancipitem Poeni Sardis facile vinci adsuetis,
									fecerunt; postremo et ipsi, cum omnia circa strage ac fuga
									Sardorum repleta essent, fusi;

ceterum terga dantes circumducto cornu, quo pepulerat Sardos,
									inclusit Romanus.

caedes inde magis quam pugna fuit. duodecim milia hostium caesa
									Sardorum simul Poenorumque, ferme tria milia et septingenti
									capti et signa militaria septem et viginti.

ante omnia claram et memorabilem pugnam fecit Hasdrubal imperator
									captus et Hanno et Mago nobiles Carthaginienses, Mago ex gente
									Barcina,

propinqua cognatione 
										 Hanniball 
										 Hannibali 
									 iunctus, Hanno auctor rebellionis Sardis bellique eius 
										 baud 
										 haud 
									 dubie concitor.

nec Sardorum duces minus nobilem 
										 ear 
										 eam 
									 pugnam cladibus suis fecerunt: nam et filius
									Hampsicorae Hostus in acie cecidit,

et Hampsicora cum paucis equitibus fugiens, ut super adflictas
									res necem quoque fili audivit, nocte, ne cuius interventus
									coepta inpediret, mortem sibi conscivit.

ceteris urbs Cornus eadem, quae ante, fugae receptaculum fuit;
									quam Manlius victore exercitu adgressus intra dies paucos
									recepit.

deinde aliae quoque civitates, quae ad Hampsicoram Poenosque
									defecerant, obsidibus datis dediderunt sese; quibus stipendio
									frumentoque imperato pro cuiusque aut viribus aut delicto
									Caralis exercitum reduxit.

ibi navibus longis deductis inpositoque, quem secum advexerat,
									milite Romam navigat Sardiniamque perdomitam nuntiat patribus;
									et stipendium quaestoribus, frumentum aedilibus, captivos Q.
									Fulvio praetori tradit.

per idem tempus T. Otacilius praetor ab Lilybaeo classi in
									Africam transvectus depopulatusque agrum Carthaginiensem cum
									Sardiniam inde peteret,

quo fama erat Hasdrubalem a Balearibus nuper traiecisse, classi
									Africam repetenti occurrit, levique certamine in alto commisso
									septem inde naves cum sociis navalibus cepit. ceteras metus 
										 baud 
										 haud 
									 secus quam tempestas passim disiecit. per eosdem forte
									dies

et Bomilcar cum militibus ad supplementum Carthagine missis
									elephantisque et commeatu Locros
									accessit.

quem ut incautum opprimeret, Ap. Claudius per simulationem
									provinciae circumeundae Messanam raptim exercitu ducto vento aestuque saevo Locros
									traiecit.

iam inde Bomilcar ad Hannonem in Bruttios profectus erat, et
									Locrenses portas Romanis clauserunt: Appius magno conatu nulla
									re gesta Messanam repetit.

eadem aestate Marcellus ab Nola quam praesidio obtinebat, crebras
									excursiones in agrum Hirpinum et Samnites Caudinos fecit adeoque
									omnia ferro atque igni vastavit,

ut antiquarum cladium Samnio memoriam renovaret.

itaque extemplo legati ad Hannibalem missi simul ex utraque gente
									ita Poenum adlocuti sunt:

“hostes populi Romani, Hannibal, fuimus primum per nos ipsi, quoad
									nostra arma, nostrae vires nos tutari poterant. postquam iis
									parum fidebamus, Pyrrho regi nos adiunximus;

a quo relicti pacem necessariam accepimus, fuimusque in ea per
									annos prope quinquaginta ad id tempus, quo tu in Italiam
									venisti.

tua nos non magis virtus fortunaque quam unica comitas ac
									benignitas erga cives nostros, quos captos nobis remisisti, ita
									conciliavit tibi, ut te salvo atque incolumi amico non modo
									populum Romanum sed ne deos quidem iratos, si fas est dici,
									timeremus.

at hercule non solum incolumi et victore sed praesente te, cum
									ploratum prope coniugum ac liberorum nostrorum exaudire et
									flagrantia tecta posses conspicere, ita sumus aliquotiens hac
									aestate devastati, ut M. Marcellus, non Hannibal vicisse ad
									Cannas videatur, glorienturque Romani te ad unum
									modo ictum vigentem velut aculeo misso torpere.

per annos centum cum populo Romano bellum
									gessimus nullo externo adiuti nec duce nec exercitu, nisi quod
									per biennium Pyrrhus nostro magis milite suas auxit vires quam
									suis viribus nos defendit.

non ego secundis rebus nostris gloriabor duos consules ac duos
									consulares exercitus ab nobis sub iugum missos, et si qua alia
									aut laeta aut gloriosa nobis evenerunt.

quae aspera adversaque tunc acciderunt, minore indignatione
									referre possumus, quam quae hodie eveniunt.

magni dictatores cum magistris equitum, bini consules cum binis
									consularibus exercitibus ingrediebantur finis nostros; ante
									explorato et subsidiis positis et sub signis ad populandum
									ducebant:

nunc propraetoris unius et parvi ad tuendam Nolam praesidii
									praeda sumus; iam ne manipulatim quidem sed latronum modo
									percursant totis finibus nostris neglegentius, quam si in Romano
									vagarentur agro.

causa autem haec est, quod neque tu defendis et nostra iuventus,
									quae, si domi esset, tutaretur, omnis sub signis militat
									tuis.

nec te nec exercitum tuum norim, nisi, a quo tot acies Romanas
									fusas stratasque esse sciam, ei facile esse ducam opprimere
									populatores nostros vagos sine signis palatos, quo quemque
									trahit quamvis vana praedae spes.

Numidarum paucorum illi quidem praeda erunt praesidiumque miseris simul nobis et Nolae ademeris,
									si modo, quos, ut socios haberes, dignos duxisti, haud indignos
									iudicas, quos in fidem receptos tuearis.”

ad ea Hannibal respondit, omnia simul facere Hirpinos
									Samnitesque, et indicare clades suas et petere praesidium et
									queri indefensos se neglectosque.

indicandum autem primum fuisse, dein petendum praesidium,
									postremo, ni inpetraretur, tum denique querendum frustra opem
									inploratam.

exercitum sese non in agrum Hirpinum Samnitemve, ne et ipse oneri
									esset, sed in proxima loca sociorum populi Romani adducturum.
									iis populandis et militem suum repleturum se et
									metu procul ab iis summoturum hostis.

quod ad bellum Romanum attineret si Trasumenni quam Trebiae, si
									Cannarum quam Trasumenni pugna nobilior esset, Cannarum quoque
									se memoriam obscuram maiore et clariore victoria facturum.

cum hoc responso muneribusque amplis legatos dimisit; ipse
									praesidio modico relicto in Tifatis profectus cetero exercitu
									ire Nolam pergit;

eodem Hanno ex Bruttiis cum supplemento Carthagine advecto atque
									elephantis venit. castris 
										 baud 
										 haud 
									 procul positis longe alia omnia inquirenti conperta
									sunt, quam quae a legatis sociorum audierat.

nihil enim Marcellus ita egerat, ut aut fortunae aut temere hosti
									commissum dici posset: explorato cum firmisque praesidiis, tuto
									receptu praedatum ierat, omniaque velut adversus praesentem
									Hannibalem cauta provisaque fuerant.

tum, ubi sensit hostem adventare, copias intra moenia tenuit; per
									muros inambulare senatores Nolanos iussit et omnia circa
									explorare, quae apud hostes fierent.

ex his Hanno cum ad murum successisset, Herennium Bassum et
									Herium Pettium ad conloquium evocatos permissuque Marcelli
									egressos per interpretem adloquitur.

Hannibalis virtutem fortunamque extollit, populi Romani obterit
									senescentem cum viribus maiestatem.

quae si paria essent, ut quondam fuissent, tamen expertis, quam
									grave Romanum imperium sociis, quanta indulgentia Hannibalis
									etiam in captivos omnis Italici nominis fuisset, Punicam Romanae
									societatem atque amicitiam praeoptandam esse.

si ambo consules cum suis exercitibus ad Nolam essent, tamen non
									magis pares Hannibali futuros, quam ad Cannas fuissent, nedum
									praetor unus cum paucis et novis militibus Nolam tutari
									possit.

ipsorum quam Hannibalis magis interesse
									capta an tradita Nola poteretur: potiturum enim, ut Capua
									Nuceriaque potitus esset; sed quid inter Capuae ac Nuceriae
									fortunam interesset, ipsos prope in medio sitos Nolanos
									scire.

nolle ominari, quae captae urbi casura forent, et
									potius spondere, si Marcellum cum 
									praesidio ac Nolam tradidissent, neminem alium quam ipsos legem,
									qua in societatem amicitiamque Hannibalis venirent,
									dicturum.

ad ea Herennius Bassus respondit multos annos iam inter Romanum
									Nolanumque populum amicitiam esse, cuius neutros ad eam diem
									paenitere, et sibi, si cum fortuna mutanda fides fuerit, sero
									iam esse mutare.

an dedituris se Hannibali fuisse accersendum Romanorum
									praesidium? cum iis, qui ad sese tuendos venissent, omnia sibi
									et esse consociata et ad ultimum fore.

hoc conloquium abstulit spem Hannibali per proditionem
									recipiendae Nolae; itaque corona oppidum circumdedit, ut simul
									ab omni parte moenia adgrederetur.

quem ut successisse muris Marcellus vidit, instructa intra portam
									acie cum magno tumultu erupit. aliquot primo impetu perculsi
									caesique sunt; dein concursu ad pugnantis facto aequatisque
									viribus atrox esse coepit pugna, memorabilisque inter paucas
									fuisset, ni ingentibus procellis effusus imber diremisset
									pugnantis.

eo die commisso modico certamine atque inritatis animis in urbem
									Romani, Poeni in castra receperunt sese: nam Poenorum prima
									eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani
									quinquaginta.

imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei
									insequentis tenuit; itaque quamquam utraque pars avidi
									certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis.

tertio die Hannibal partem copiarum praedatum in agrum Nolanum
									misit. quod ubi animadvertit Marcellus, extemplo in aciem copias
									eduxit; neque Hannibal detractavit. mille fere passuum inter
									urbem erant castraque; eo spatio — et sunt omnia campi circa
									Nolam — concurrerunt.

clamor ex parte utraque sublatus proximos ex cohortibus iis, quae
									in agros praedatum exierant, ad proelium iam commissum
									revocavit.

et Nolani aciem Romanam auxerunt, quos conlaudatos Marcellus in
									subsidiis stare et saucios ex acie efferre iussit,
									pugna abstinere, ni ab se signum accepissent.

proelium erat anceps: summa vi et duces hortabantur et milites
									pugnabant. Marcellus victis ante diem tertium, fugatis ante
									paucos dies a Cumis, pulsis priore anno ab Nola ab eodem se
									duce, milite alio, instare iubet.

non omnis esse in acie; praedantis vagari in agris; et qui
									pugnent, marcere Campana luxuria, vino et scortis omnibusque
									lustris per totam hiemem confectos.

abisse illam vim vigoremque, dilapsa esse robora corporum
									animorumque, quibus Pyrenaei Alpiumque superata sint iuga.
									reliquias illorum virorum vix arma membraque sustinentis
									pugnare. Capuam Hannibali Cannas fuisse.

ibi virtutem bellicam, ibi militarem disciplinam, ibi praeteriti
									temporis famam, ibi spem futuri extinctam.

cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos
									erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat:

arma signaque eadem se noscere, quae ad Trebiam Trasumennumque,
									postremo ad Cannas viderit habueritque; militem alium profecto
									se in hiberna Capuam duxisse, alium inde eduxisse.

“legatumne Romanum et legionis unius atque alae magno certamine
									vix toleratis pugnam, quos binae acies consulares numquam
									sustinuerunt?

Marcellus tirone milite ac Nolanis subsidiis inultus nos iam
									iterum lacessit? ubi ille miles meus est, qui derepto ex equo C.
									Flaminio consuli caput abstulit? ubi, qui L. Paulum ad Cannas occidit?

ferrum nunc hebet? an dextrae torpent? an quid prodigii est
									aliud? qui pauci plures vincere soliti estie, 
										 nune 
										 nunc 
									 paucis plures vix restatis? Romam vos expugnaturos, si
									quis duceret, fortes lingua iactabatis;

en in minore re experiri vim virtutemque volo: expugnate Nolam,
									campestrem urbem, non flumine, non mari saeptam. hinc vos ex tam
									opulenta urbe praeda spoliisque onustos vel ducam, quo voletis,
									vel sequar.”

nec bene nec male dicta profuerunt ad confirmandos animos.

cum omni parte pellerentur, Romanisque crescerent
									animi non duce solum adhortante, sed Nolanis etiam per clamorem
									favoris indicem accendentibus ardorem pugnae, terga Poeni
									dederunt atque in castra conpulsi sunt.

quae oppugnare cupientis milites Romanos Marcellus Nolam reduxit
									cum magno gaudio et gratulatione etiam plebis, quae ante
									inclinatior ad Poenos fuerat.

hostium plus quinque milia caesa eo die, vivi capti sescenti et
									signa militaria undeviginti et duo elephanti, quattuor in acie
									occisis;

Romanorum minus mille interfecti. posterum diem indutiis tacitis
									sepeliendo utrimque caesos in acie consumpserunt. spolia hostium
									Marcellus, Vulcano votum, cremavit.

tertio post die — ob iram credo aliquam aut spem liberalioris
									militiae — ducenti septuaginta duo equites, mixti Numidae et Hispani, ad Marcellum transfugerunt.
									eorum forti fidelique opera in eo bello usi sunt saepe
									Romani.

ager Hispanis in Hispania et Numidis in Africa post bellum
									virtutis causa datus est.

Hannibal ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum quibus venerat
									copiis, ipse Apuliae hiberna petit circaque Arpos consedit.

Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab
									Nola Neapolique in ea castra convecto, quae super Suessulam
									erant, munimentisque firmatis et praesidio, quod per hiberna ad
									tenendum locum satis esset, relicto ipse Capuam propius movit
									castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus,

donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes,
									egredi portis et castra ante urbem in aperto communire.

sex milia armatorum habebant, peditem inbellem, equitatu plus
									poterant; itaque equestribus proeliis lacessebant hostem.

inter multos nobiles equites Campanos Cerrinus Vibellius erat,
									cognomine Taurea. civis indidem erat, longe omnium Campanorum
									fortissimus eques, adeo ut, cum apud Romanos militaret, unus eum
									Romanus Claudius Asellus gloria equestri aequaret.

is tunc Taurea, cum diu perlustrans
									oculis obequitasset hostium turmis, tandem
									silentio facto, ubi esset Claudius Asellus, quaesivit et,

quoniam verbis secum de virtute ambigere solitus esset, cur non
									ferro decerneret daretque opima spolia victus aut victor
									caperet.

haec ubi Asello sunt nuntiata in castra, id modo moratus, ut
									consulem percunctaretur, liceretne extra ordinem in provocantem
									hostem pugnare,

permissu eius arma extemplo cepit provectusque ante stationes
									equo Tauream nomine compellavit congredique, ubi vellet,
									iussit.

iam Romani ad spectaculum pugnae eius frequentes exierant, et
									Campani non vallum modo castrorum sed moenia etiam urbis
									prospectantes repleverant.

cum iam ante ferocibus dictis rem nobilitassent, infestis hastis
									concitarunt equos; dein libero spatio inter se ludificantes sine
									vulnere pugnam extrahebant.

tum Romanus Campano “Equorum” inquit “hoc, non equitum erit
									certamen, nisi e campo in cavam hanc viam demittimus equos; ibi
									nullo ad evagandum spatio comminus conserentur manus.”

dicto prope citius equum in viam Claudius deiecit; Taurea verbis
									ferocior quam re “ 
										 Minime 
										 minime 
									 sis” inquit “cantherium in fossam;” quae vox in
									rusticum inde proverbium prodita est.

Claudius, cum cava longe perequitasset via, nullo obvio hoste in
									campum rursus evectus increpans ignaviam hostis cum magno gaudio
									et gratulatione victor in castra redit.

huic pugnae equestri rem — quae quam vera
									sit, communis existimatio est — mirabilem certe adiciunt quidam
									annales: cum refugientem ad urbem Tauream Claudius sequeretur,
									patenti hostium porta invectum per alteram stupentibus miraculo
									hostibus intactum evasisse.

quieta inde stativa fuere, ac retro etiam consul movit castra, ut
									sementem Campani facerent, nec ante violavit agrum Campanum,
									quam iam altae in segetibus herbae pabulum praebere
									poterant.

id convexit in Claudiana castra super Suessulam ibique hiberna
									aedificavit. M. Claudio proconsuli imperavit, ut retento Nolae
									necessario ad tuendam urbem praesidio ceteros 
									milites dimitteret Romam, ne oneri sociis et sumptui rei
									publicae essent.

et Ti. Gracchus, a Cumis Luceriam in Apuliam legiones cum
									duxisset, M. Valerium inde praetorem Brundisium cum eo quem
									Luceriae habuerat exercitum misit tuerique oram agri Sallentini
									et providere, quod ad Philippum bellumque Macedonicum attineret,
									iussit.

exitu aestatis eius qua haec gesta perscripsimus, litterae a P.
									et Cn. Scipionibus venerunt, quantas quamque prosperas in
									Hispania res gessissent; sed pecuniam in stipendium
									vestimentaque et frumentum exercitui et sociis navalibus omnia
									deesse.

quod ad stipendium attineat, si aerarium inops sit, se aliquam
									rationem inituros, quo modo ab Hispanis sumant; cetera utique ab
									Roma mittenda esse, nec aliter aut exercitum aut provinciam
									teneri posse.

litteris recitatis nemo omnium erat, quin et vera scribi et
									postulari aequa fateretur; sed occurrebat animis, quantos
									exercitus terrestris navalisque tuerentur, quantaque nova
									classis mox paranda esset, si bellum Macedonicum moveretur:

Siciliam ac Sardiniam, quae ante bellum vectigales fuissent, vix 
										 raesides 
										 praesides 
									 provinciarum exercitus alere; tributo 
										 sumpts 
										 sumptus 
									 suppeditari;

ceterum ipsum tributum conferentium numerum tantis exercituum
									stragibus et ad Trasumennum lacum et ad
									Cannas inminutum; qui superessent pauci, si multiplici
									gravarentur stipendio, alia perituros peste.

itaque nisi fide staret res publica, opibus non staturam.

prodeundum in contionem Fulvio praetori esse, indicandas populo
									publicas necessitates cohortandosque, qui redempturis auxissent
									patrimonia, ut rei publicae,

ex qua crevissent, tempus commodarent conducerentque ea lege
									praebenda, quae ad exercitum Hispaniensem opus essent, ut, cum
									pecunia in aerario esset, iis primis solveretur.

haec praetor in contione edixit, quoque die vestimenta ac frumentum
									Hispaniensi exercitui praebenda, quaeque alia opus essent
									navalibus sociis, esset locaturus.

ubi ea dies venit, ad conducendum tres societates aderant hominum undeviginti, quorum duo postulata fuere:
									unum,

ut militia vacarent, dum in eo publico essent, alterum, ut, quae
									in naves inposuissent, ab hostium tempestatisque vi publico
									periculo essent.

utroque impetrato conduxerunt, privataque pecunia res publica
									administrata est. ii mores eaque caritas patriae per omnes
									ordines velut tenore uno pertinebat.

quem ad modum conducta omnia magno animo sunt, sic summa fide
									praebita, nec quicquam parcius militibus
										datum, quam si ex opulento
									aerario, ut quondam, alerentur.

cum hi commeatus venerunt Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac
									Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos
									oppugnabatur.

inter haec trina castra hostium Scipiones cum in urbem sociorum
									magno certamine ac strage obsistentium pervenissent,
									frumentum,

cuius inopia erat, advexerunt, cohortatique oppidanos, ut eodem
									animo moenia tutarentur, quo pro se pugnantem Romanum exercitum
									vidissent, ad castra maxima oppugnanda, quibus Hasdrubal
									praeerat, ducunt. eodem et duo duces et duo exercitus
									Carthaginiensium,

ibi rem summam agi cernentes, convenerunt.

itaque eruptione e castris pugnatum est. sexaginta hostium milia
									eo die in pugna fuerunt, sedecim circa ab Romanis.

tamen adeo haud dubia victoria fuit ut plures numero, quam ipsi
									erant,

Romani hostium occiderint, ceperint amplius tria milia hominum,
									paulo minus mille equorum, undesexaginta militaria signa, septem
									elephantos, quinque in proelio occisis, trinisque eo die castris
									potiti sint.

Iliturgi obsidione liberato ad Intibili oppugnandum Punici
									exercitus traducti suppletis copiis ex provincia, ut quae maxime
									omnium belli avida, modo praeda aut merces esset, et tum
									iuventute abundante.

iterum signis conlatis eadem fortuna utriusque partis pugnatum.
									supra tredecim milia hostium caesa, supra duo capta cum signis
									duobus et quadraginta et novem elephantis.

tum vero omnes prope Hispaniae populi ad Romanos defecerunt,
									multoque maiores ea aestate in Hispania quam in Italia res
									gestae.

ut ex Campania in Bruttios reditum est, Hanno adiutoribus et
									ducibus Bruttiis Graecas urbes temptavit, eo facilius in
									societate manentes Romana, quod Bruttios, quos et oderant et
									metuebant, Carthaginiensium partis factos cernebant.

regium primum temptatum est diesque aliquot ibi nequiquam
									absumpti. interim Locrenses frumentum lignaque et cetera
									necessaria usibus ex agris in urbem rapere, etiam ne quid
									relictum praedae hostibus esset, et in dies maior
									omnibus portis 
										 multitude 
										 multitudo 
									 effundi;

postremo ii modo relicti in urbe erant, qui reficere muros ac portas telaque in propugnacula
									congerere cogebantur.

in permixtam omnium aetatium ordinumque multitudinem et vagantem
									in agris magna ex parte inermem Hamilcar Poenus equites emisit,
									qui, violare quemquam vetiti, tantum ut ab urbe excluderent fuga
									dissipates, turmas obiecere.

dux ipse loco superiore capto, unde agros urbemque posset
									conspicere, Bruttiorum cohortem adire muros atque evocare
									principes Locrensium ad conloquium iussit et pollicentes
									amicitiam Hannibalis adhortari ad urbem tradendam.

Bruttiis in conloquio nullius rei primo fides est; deinde, ut
									Poenus apparuit in collibus et refugientes pauci aliam omnem
									multitudinem in potestate hostium esse adferebant, tum metu
									victi consulturos se populum responderunt.

advocataque extemplo contione cum et levissimus quisque novas res
									novamque societatem mallent et, quorum propinqui extra urbem
									interclusi ab hostibus erant, velut obsidibus datis pigneratos
									haberent animos,

pauci magis taciti probarent constantem fidem quam probatam tueri
									auderent, 
										 baud 
										 haud 
									 dubio in speciem consensu fit ad Poenos deditio.

L. Atilio praefecto praesidii quique cum eo milites Romani erant,
									clam in portum deductis atque impositis in navis, ut Regium
									deveherentur, Hamilcarem Poenosque ea condicione, ut foedus
									extemplo aequis legibus fieret, in urbem acceperunt.

cuius rei prope non servata fides deditis est, cum Poenus dolo
									dimissum Romanum incusaret, Locrenses profugisse ipsum
									causarentur.

insecuti etiam equites sunt, si quo casu in freto aestus morari
									aut deferre naves in 
										 terrain 
										 terram 
									 posset. et eos quidem, quos sequebantur, non sunt
									adepti; alias a Messana traicientis freto Regium naves
									conspexerunt.

milites erant Romani a Claudio praetore missi ad obtinendam urbem
									praesidio. itaque Regio extemplo abscessum est.

Locrensibus iussu Hannibalis data pax ut liberi suis legibus viverent, urbs pateret Poenis, portus in potestatem
									Locrensium esset, societas eo iure staret, ut 
										 Poeaus 
										 Poenus 
									 Locrensem Locrensisque Poenum pace ac bello
									iuvaret.

sic a freto Poeni reducti frementibus Bruttiis, quod Regium ac
									Locros, quas urbes direpturos se destinaverant, intactas
									reliquissent.

itaque per se ipsi conscriptis armatisque iuventutis suae
									quindecim milibus ad Crotonem oppugnandum pergunt ire,

Graecam et ipsam urbem et maritimam, plurimum accessurum opibus,
									si in ora maris urbem ac portum moenibus validam tenuissent,
									credentes.

ea cura angebat, quod neque non accersere ad auxilium Poenos
									satis audebant, ne quid non pro sociis egisse viderentur, et, si
									Poenus rursus magis arbiter pacis quam adiutor belli fuisset, ne
									in libertatem Crotonis, sicut ante Locrorum, frustra
									pugnaretur.

itaque optimum visum est ad Hannibalem mitti legatos caverique ab
									eo, ut receptus Croto Bruttiorum esset.

Hannibal cum praesentium 
										 ear 
										 eam 
									 consultationem esse respondisset et ad Hannonem eos reiecisset, ab Hannone nihil certi
									ablatum.

nec enim diripi volebat nobilem atque opulentam urbem et
									sperabat, cum Bruttius oppugnaret, Poenos nec probare nec iuvare 
										 ear 
										 eam 
									 oppugnationem appareret, eo maturius ad se
									defecturos.

Crotone nec consilium unum inter populares nec voluntas erat:
									unus velut morbus invaserat omnes Italiae civitates, ut plebes
									ab optimatibus dissentirent, senatus Romanis faveret, plebs ad
									Poenos rem traheret.

ear 
										 eam 
									 dissensionem in urbe perfuga nuntiat Bruttiis:
									Aristomachum esse principem plebis tradendaeque auctorem urbis,
									et in vasta urbe lateque moenibus disiectis raras stationes
									custodiasque senatorum esse; quacumque custodiant plebis
									homines, ea patere aditum.

auctore ac duce perfuga Bruttii corona cinxerunt urbem acceptique
									ab plebe primo impetu omnem praeter arcem cepere.

arcem optimates tenebant praeparato iam ante ad talem casum
									perfugio. eodem Aristomachus perfugit, tamquam
									Poenis, non Bruttiis auctor urbis tradendae fuisset.

urbs Croto murum in circuitu patentem duodecim milia passuum
									habuit ante Pyrrhi in Italiam adventum.

post vastitatem eo bello factam vix pars dimidia habitabatur:
									flumen, quod medio oppido fluxerat, extra frequentia tectis loca
									praeterfluebat, et arx erat procul eis,
									quae habitabantur.

sex milia aberat ab urbe nobile templum, ipsa urbe nobilius,
									Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis.

lucus ibi frequenti silva et proceris abietis arboribus saeptus
									laeta in medio pascua habuit, ubi omnis generis sacrum deae
									pecus pascebatur sine ullo pastore;

separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad
									stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude violati
									hominum.

magni igitur fructus ex eo pecore capti columnaque inde aurea
									solida facta et sacrata est; inclitumque templum divitiis etiam,
									non tantum sanctitate fuit.

ac miracula aliqua adfingunt, ut plerumque tam insignibus locis.
									fama est aram esse in vestibulo templi, cuius cinerem nullus
									umquam moveat ventus.

sed arx Crotonis una parte imminens mari, altera vergente in
									agrum, situ tantum naturali quondam munita, postea et muro
									cincta est, qua per aversas rupes ab Dionysio Siciliae tyranno
									per dolum fuerat capta.

ea tum arce satis, ut videbatur, tuta Crotoniatum optimates
									tenebant se, circumsedente cum Bruttiis eos etiam plebe sua.

postremo Bruttii, cum suis viribus inexpugnabilem viderent arcem,
									coacti necessitate Hannonis auxilium inplorant.

is his condicionibus ad deditionem
									compellere Crotoniates conatus, ut coloniam Bruttiorum eo deduci
									antiquamque frequentiam recipere vastam ac desertam bellis urbem
									paterentur, omnium neminem praeter Aristomachum movit.

morituros se adfirmabant citius quam inmixti Bruttiis in alienos
									ritus, mores legesque ac mox linguam etiam verterentur.

Aristomachus unus quando nec suadendo ad deditionem 
									satis valebat nec, sicut urbem prodiderat, locum prodendae arcis
									inveniebat, transfugit ad Hannonem.

Locrenses brevi post legati, cum permissu Hannonis arcem
									intrassent, persuadent, ut traduci se Locros paterentur nec
									ultima experiri vellent.

iam hoc ut sibi liceret, impetraverant et ab Hannibale missis ad
									id ipsum legatis. ita Crotone excessum est, deductique
									Crotoniatae ad mare naves conscendunt.

Locros omnis multitudo abeunt. — 
										 In 
										 in 
									 Apulia ne hiems quidem quieta inter Romanos atque
									Hannibalem erat. Luceriae Sempronius consul, Hannibal 
										 baud 
										 haud 
									 procul Arpis hibernabat.

inter eos levia proelia ex occasione aut opportunitate huius aut
									illius partis oriebantur, 
										 meliorquc 
										 meliorque 
									 eis 
										 Ronanus 
										 Romanus 
									 et in dies cautior tutiorque ab insidiis fiebat.

in Sicilia Romanis omnia mutaverat mors 
										 flieronis 
										 Hieronis 
									 regnumque ad Hieronymum nepotem eius translatum,
									puerum vixdum libertatem, nedum dominationem modice laturum.

ear 
										 eam 
									 aetatem, id ingenium tutores atque amici ad
									praecipitandum in omnia vitia acceperunt. quae ita futura
									cernens Hiero ultima senecta voluisse dicitur liberas Syracusas
									relinquere, ne sub dominatu puerili per ludibrium bonis artibus 
										 parturn 
										 partum 
									 firmatumque interiret regnum.

huic consilio eius summa ope obstitere filiae, nomen regium penes
									puerum futurum ratae, regimen rerum omnium penes se virosque
									suos Adranodorum et Zoippum, qui
										Syracusanorum primi relinquebantur.

non facile erat 
										 nonagensimum 
										 nonagesimum 
									 iam agenti annum, circumsesso dies noctesque
									muliebribus blanditiis, liberare animum et convertere ad
									publicam a privata curam.

itaque tutores modo quindecim puero relinquit, quos precatus est
									moriens, ut fidem erga populum Romanum quinquaginta annos ab se
									cultam inviolatam servarent iuvenemque suis potissimum vestigiis
									insistere vellent et disciplinae, in qua
									eductus esset.

haec mandata. cum expirasset, tutores testamento prolato pueroque
									in contionem producto — erat autem quindecim tum ferme annorum —

paucis, qui per contionem ad excitandos clamores
									dispositi erant, adprobantibus testamentum, ceteris velut patre
									amisso in orba civitate omnia timentibus munus suscipiunt. funus fit regium,

magis amore civium et caritate quam cura suorum celebre.

brevi deinde ceteros tutores summovet Adranodorus, iuvenem iam
									esse dictitans Hieronymum ac regni potentem; deponendoque
									tutelam ipse, quae cum pluribus communis erat, in se unum omnium
									vires convertit.

Vix quidem vel bono moderatoque regi facilis erat favor apud
									Syracusanos succedenti tantae caritati Hieronis;

verum enim vero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem
									efficere vellet avum, primo 
										 static 
										 statim 
									 conspectu omnia quam disparia essent ostendit.

nam qui per tot annos Hieronem filiumque eius Gelonem nec vestis
									habitu nec alio ullo insigni differentes a ceteris civibus
									vidissent,

ei conspexere purpuram ac diadema ac satellites armatos
									quadrigisque etiam alborum equorum interdum ex regia procedentem
									more Dionysi tyranni.

hunc tam superbum apparatum habitumque convenientes sequebantur
									contemptus omnium hominum, superbae aures, contumeliosa dicta,
									rari aditus non alienis modo sed tutoribus etiam, libidines
									novae, inhumana crudelitas.

itaque tantus omnis terror invaserat, ut quidam ex tutoribus aut
									morte voluntaria aut fuga praeverterent metum suppliciorum.

tres ex iis, quibus solis aditus in domum familiarior erat,
									Adranodorus et Zoippus, generi Hieronis, et Thraso quidam, de
									aliis quidem rebus 
										 baud 
										 haud 
									 magnopere audiebantur;

tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem
									Romanam, certamine ac studiis interdum in se convertebant animum
									adulescentis,

cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem
									quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in omnia
									familiaria iura adsuetum.

index unum ex coniuratis Theodotum, a quo ipse appellatus erat,
									nominare potuit; qui conprensus extemplo traditusque Adranodoro
										 torquendus de se ipse 
										 baud 
										 haud 
									 cunctanter fassus conscios celabat.

postremo, cum omnibus intolerandis patientiae humanae cruciatibus
									laceraretur,

victum malis se simulans avertit ab consciis in insontes
									indicium, Thrasonem esse auctorem consilii mentitus, — nec nisi
									tam potenti duce confisos rem tantam ausuros fuisse — , socios ignobiles quosdam
										viros ab latere tyranni,

quorum capita vilissima fingenti inter dolores gemitusque
									occurrere. maxime animo tyranni credibile indicium Thraso
									nominatus fecit; itaque extemplo traditur ad supplicium,
									adiectique poenae ceteri iuxta insontes.

consciorum nemo cum diu socius consilii torqueretur, aut latuit
									aut fugit; tantum illis in virtute ac fide Theodoti fiduciae
									fuit tantumque ipsi Theodoto virium ad arcana occultanda.

ita, quod unum vinculum cum Romanis societatis erat, Thrasone
									sublato e medio extemplo 
										 baud 
										 haud 
									 dubie ad defectionem res spectabat;

legatique ad Hannibalem missi ac remissi ab eo cum Hannibale
									nobili adulescente Hippocrates et Epicydes, nati Carthagine, sed
									oriundi ab Syracusis exule avo, Poeni ipsi materno genere.

per hos iuncta societas Hannibali ac Syracusano tyranno; nec
									invito Hannibale apud tyrannum manserunt.

Appius Claudius praetor, cuius Sicilia provincia erat, ubi ea
									accepit, extemplo legatos ad Hieronymum misit. qui cum sese ad
									renovandam societatem, quae cum avo fuisset, venisse dicerent,
									per ludibrium auditi dimissique sunt ab quaerente per iocum
									Hieronymo, quae fortuna eis pugnae ad Cannas fuisset; vix
									credibilia enim legatos Hannibalis narrare;

velle, quid veri sit, scire, ut ex eo, utram spem sequatur,
									consilium capiat.

Romani, cum serio legationes audire coepisset, redituros se ad
									eum dicentes esse, monito magis eo quam rogato, ne fidem temere
									mutaret, proficiscuntur.

Hieronymus legatos Carthaginem misit ad foedus ex societate cum
									Hannibale pacta faciendum. convenit, ut, cum Romanos Sicilia
									expulissent — id autem brevi fore, si naves atque
									exercitum misissent — , Himera amnis, qui ferme dividit insulam, finis regni Syracusani ac
									Punici imperii esset.

aliam deinde inflatus adsentationibus eorum, qui eum non Hieronis
									tantum sed Pyrrhi etiam regis, materni avi, iubebant meminisse,
									legationem misit, qua aecum censebat Sicilia sibi omni cedi,
									Italiae imperium proprium quaeri Carthaginiensi populo.

hanc levitatem ac iactationem animi neque mirabantur in iuvene
									furioso neque arguebant, dummodo averterent eum ab Romanis.

sed omnia in eo praecipitia ad exitium fuerunt. nam cum
									praemissis Hippocrate atque Epicyde cum binis milibus armatorum
									ad temptandas urbes, quae praesidiis tenebantur Romanis,

et ipse in Leontinos cum cetero omni exercitu — erant autem ad
									quindecim milia peditum equitumque —

profectus erat, liberas aedis coniurati — et omnes forte
									militabant — imminentes viae angustae, qua descendere ad forum
									rex solebat, sumpserunt.

ibi cum instructi armatique ceteri transitum expectantes starent,
									uni ex eis — Dinomeni fuit nomen — , quia custos corporis erat,
									partes datae sunt, ut, cum adpropinquaret ianuae rex, per causam
									aliquam in angustiis sustineret ab tergo agmen. ita ut
									convenerat factum est.

tamquam laxaret elatum pedem ab stricto nodo, moratus turbam
									Dinomenes tantum intervalli fecit, ut, cum in praetereuntem sine
									armatis regem impetus fieret, confoderetur aliquot prius
									vulneribus quam succurri posset.

clamore et tumultu audito in Dinomenem iam 
										 baud 
										 haud 
									 dubie obstantem tela coniciuntur, inter quae tamen
									duobus acceptis vulneribus evasit.

fuga satellitum, ut iacentem videre regem, facta est.
									interfectores pars in forum ad multitudinem laetam libertate,
									pars Syracusas pergunt ad praeoccupanda Adranodori regiorumque
									aliorum consilia.

incerto rerum statu Ap. Claudius bellum oriens ex propinquo cum
									cerneret, senatum litteris certiorem fecit Siciliam
									Carthaginiensi populo et Hannibali conciliari;

ipse adversus Syracusana consilia ad 
									provinciae regnique fines omnia convertit praesidia.

exitu anni eius Q. Fabius ex auctoritate senatus puteolos, per
									bellum coeptum frequentari emporium, communiit praesidiumque
									inposuit.

inde Romam comitiorum causa veniens in eum quem primum diem 
										 coinitialem 
										 comitialem 
									 habuit comitia edixit atque ex itinere praeter urbem
									in campum descendit.

eo die cum sors praerogativae Aniensi iuniorum exisset, eaque T.
									Otacilium 
										 iM. 
										 M. 
									 Aemilium Regillum consules diceret, tum Q. Fabius
									silentio facto tali oratione est usus:

“Si aut pacem in Italia aut id bellum eumque hostem haberemus, in
									quo neglegentiae laxior locus esset, qui vestris studies, quae
									in campum ad mandandos, quibus velitis, honores adfertis, moram
									ullam offerret, is mihi parum meminisse videretur vestrae libertatis;

sed cum in hoc bello, in hoc hoste numquam ab ullo duce sine
									ingenti nostra clade erratum sit, eadem vos cura, qua in aciem
									armati descenditis, inire suffragium ad creandos consules decet
									et sibi sic quemque dicere:

“Hannibali imperatori parem consulem nomino.” hoc anno ad Capuam
									Vibellio Taureae, Campano summo equiti, provocanti summus
									Romanus eques Asellus Claudius est oppositus.

adversus Gallum quondam provocantem in ponte Anienis T. Manlium
									fidentem et animo et viribus misere maiores nostri.

eandem causam haud multis annis post fuisse non negaverim, cur M.
									Valerio non diffideretur adversus similiter provocantem arma
									capienti Gallum ad certamen.

quem ad modum pedites equitesque optamus ut validiores, si minus,
									ut pares hosti habeamus, ita duci hostium parem imperatorem
									quaeramus.

cum, qui est summus in civitate dux, eum legerimus, tamen repente
									lectus, in annum creatus adversus veterem ac perpetuum
									imperatorem comparabitur, nullis neque temporis nec iuris
									inclusum angustiis, quo minus ita omnia gerat administretque, ut
									tempora postulabunt belli;

nobis autem in apparatu ipso ac tantum incohantibus
									res annus circumagitur.

quoniam, quales viros creare vos consules deceat, satis est
									dictum, restat, ut pauca de eis, in quos praerogativae favor
									inclinavit, dicam.

M. Aemilius Regillus flamen est Quirinalis, quem neque mittere a
									sacris neque retinere possumus, ut non deum aut belli deseramus
									curam.

Otacilius sororis meae filiam uxorem atque ex ea liberos habet;
									ceterum non ea vestra in me maioresque meos merita sunt, ut non
									potiorem privatis necessitudinibus rem publicam habeam.

quilibet nautarum vectorumque tranquillo mari gubernare potest;
									ubi saeva orta tempestas est ac turbato mari rapitur vento
									navis, tum viro et gubernatore opus est.

non tranquillo navigamus, sed iam aliquot procellis submersi
									paene sumus; itaque, quis ad gubernacula sedeat, summa cura
									providendum ac praecavendum vobis est in minore te experti, T.
									Otacili, re sumus; 
										 baud 
										 haud 
									 sane, cur ad maiora tibi fidamus, documenti quicquam
									dedisti.

classem hoc anno, cui tu praefuisti, trium rerum causa paravimus,
									ut Africae oram popularetur, ut tuta nobis Italiae litora
									essent, ante omnia ne supplementum cum stipendio commeatuque ab
									Carthagine Hannibali transportaretur.

create consulem T. Otacilium non dico, si omnia haec, sed si
									aliquid eorum rei publicae praestitit. sin autem te classem
									obtinente adiumenta omnia belli velut
									pacato mari navibus Hannibali tuta atque integra ab domo
									venerunt,

si ora Italiae infestior hoc anno quam Africae fuit, quid dicere
									potes, cur te potissimum ducem Hannibali hosti opponamus?

si consul esses, dictatorem dicendum exemplo maiorum nostrum
									censeremus, nec tu id indignari posses, aliquem in civitate
									Romana meliorem bello haberi quam te. magis nullius interest
									quam tua, T. Otacili, non imponi cervicibus tuis onus, sub quo
									concidas.

ego magnopere suadeo moneoque, eodem animo, quo, si stantibus
									vobis in acie armatis repente deligendi duo imperatores essent,
									quorum ductu atque auspicio dimicaretis,

hodie quoque consules creetis, quibus sacramento
									liberi vestri dicant, ad quorum edictum conveniant, sub quorum
									tutela atque cura militent.

lacus Trasumennus et Cannae tristia ad recordationem exempla, sed ad praecavendas similes
										 clades utilia documento sunt.
									praeco, Aniensem iuniorum in suffragium revoca.”

cum T. Otacilius ferociter eum continuare consulatum velle
									vociferaretur atque obstreperet, lictores ad eum accedere consul
									iussit et,

quia in urbem non inierat protinus in campum ex itinere
									profectus, admonuit cum securibus sibi fasces praeferri.

interim praerogativa suffragium init, creatique in ea consules Q.
									Fabius Maximus quartum M. Marcellus tertium. eosdem consules
									ceterae centuriae sine variatione ulla dixerunt.

et praetor unus refectus Q. Fulvius Flaccus, novi alii creati, T.
									Otacilius Crassus iterum, Q. Fabius consulis filius, qui tum
									aedilis curulis erat, P. Cornelius Lentulus.

comitiis praetorum perfectis senatus consultum factum, ut Q.
									Fulvio extra ordinem urbana provincia esset, isque potissimum
									consulibus ad bellum profectis urbi praeesset. —

aquae magnae bis eo anno fuerunt, Tiberisque agros inundavit cum
									magna strage tectorum pecorumque et hominum pernicie.

quinto anno secundi Punici belli Q. Fabius Maximus quartum M.
									Claudius Marcellus tertium consulatum ineuntes plus solito
									converterant in se civitatis animos; multis enim annis tale
									consulum par non fuerat.

referebant senes sic Maximum Rullum cum P. Decio ad bellum
									Gallicum, sic postea Papirium Carviliumque adversus Samnites
									Bruttiosque et Lucanum cum Tarentino populum consules
									declaratos.

absens Marcellus consul creatus, cum ad exercitum esset;
									praesenti Fabio atque ipso comitia habente consulatus
									continuatus.

tempus ac necessitas belli ac discrimen summae rerum faciebant,
									ne quis aut in eam rem exemplum
									exquireret aut suspectum cupiditatis imperii consulem haberet;
									quin laudabant potius magnitudinem animi,

quod cum summo imperatore esse opus rei publicae
									sciret seque eum 
										 baud 
										 haud 
									 dubie esse, minoris invidiam suam, si qua ex ea re oreretur, quam utilitatem rei
									publicae fecisset.

quo die magistratum inierunt consules, senatus in Capitolio est
									habitus,

decretumque omnium primum, ut consules sortirentur conpararentve
									inter se, uter censoribus creandis comitia haberet, priusquam ad
									exercitum proficisceretur.

prorogatum deinde imperium omnibus, qui ad exercitus erant,
									iussique in provinciis manere, Ti. Gracchus Luceriae, ubi cum
									volonum exercitu erat, C. Terentius Varro in agro Piceno, M.
									Pomponius in Gallico,

et praetores prioris anni pro praetoribus Q. Mucius obtineret
									Sardiniam, M. Valerius ad Brundisium orae maritimae intentus
									adversus omnes motus Philippi Macedonum regis praeesset;

P. Cornelio Lentulo praetori Sicilia decreta provincia, T.
									Otacilio classis eadem, quam adversus Carthaginienses priore
									anno habuisset.

prodigia eo anno multa nuntiata sunt quae quo magis credebant
									simplices ac religiosi homines, eo plura nuntiabantur: Lanuvi in
									aede intus Sospitae Iunonis corvos nidum fecisse;

in Apulia palmam viridem arsisse; Mantuae stagnum effusum Mincio
									amni cruentum visum; et Calibus creta et Romae in foro bovario
									sanguine pluvisse;

et in vico Insteio fontem sub terra tanta vi aquarum fluxisse, ut
									serias doliaque, quae in eo loco erant, provoluta velut impetus
									torrentis tulerit;

tacta de caelo atrium publicum in Capitolio, aedem in campo
									Vulcani, arcem in Sabinis publicamque viam, murum ac portam
									Gabiis.

iam alia vulgata miracula erant: hastam Martis Praeneste sua sponte promotam; bovem in
									Sicilia locutum; infantem in utero
									matris in Marrucinis “10 triumphe” clamasse; ex muliere Spoleti
									virum factum; Hadriae aram in caelo speciesque hominum circum
									eam cum candida veste visas esse.

quin Romae quoque in ipsa urbe secundum apum examen in foro
										visum , quod mirabile est, quia rarum, adfirmantes
										 quidam legiones se armatas in 
										 laniculo 
										 Ianiculo 
									 videre concitaverunt civitatem ad arma,

cum qui in Ianiculo essent, negarent quemquam ibi praeter
									adsuetos collis eius cultores adparuisse.

haec prodigia hostiis maioribus procurata sunt ex haruspicum
									responso, et supplicatio omnibus deis, quorum pulvinaria Romae
									essent, indicta est.

perpetratis quae ad pacem deum pertinebant, de re publica
									belloque gerendo et quantum copiarum et ubi quaeque essent,
									consules ad senatum rettulerunt. duodeviginti legionibus bellum
									geri placuit:

binas consules sibi sumere, binis Galliam Siciliamque ac
									Sardiniam obtineri;

duabus Q. Fabium praetorem Apuliae, duabus volonum Ti. Gracchum
									circa Luceriam praeesse; singulas C. Terentio proconsuli ad
									Picenum et M. Valerio ad classem circa Brundisium relinqui; duas
									urbi praesidio esse.

hic ut numerus legionum expleretur, sex novae legiones erant
									scribendae.

eas primo quoque tempore consules scribere iussi et classem
									parare, ut cum eis navibus, quae pro Calabriae litoribus in
									statione essent, centum quinquaginta longarum classis navium eo
									anno expleretur.

dilectu habito et centum navibus novis deductis Q. Fabius comitia
									censoribus creandis habuit; creati M. Atilius Regulus et P.
									Furius Philus. cum increbresceret rumor bellum in Sicilia
									esse,

T. Otacilius eo cum classe proficisci iussus est. cum deessent
									nautae, consules ex senatus consulto edixerunt, ut, qui L.
									Aemilio C. Flaminio censoribus milibus aeris quinquaginta ipse
									aut pater eius census fuisset usque ad centum milia, aut cui
									postea tanta res esset facta, nautam unum cum sex mensum
									stipendio daret;

qui supra centum milia usque ad trecenta, tris nautas cum
									stipendio annuo; qui supra trecenta usque ad deciens aeris,
									quinque nautas;

qui supra deciens, septem; senatores octo nautas cum annuo
									stipendio darent. ex hoc edicto dati nautae armati instructique
									ab dominis cum triginta dierum coctis cibariis
									naves conscenderunt tum primum est factum, ut classis Romana
									sociis navalibus privata inpensa paratis conpleretur.

hic maior solito adparatus praecipue conterruit Campanos, ne ab
									obsidione Capuae bellum eius anni Romani inciperent.

itaque legatos ad Hannibalem oratum miserunt, ut Capuam exercitum
									admoveret: ad 
										 ear 
										 eam 
									 oppugnandam novos exercitus scribi Romae, nec ullius
									urbis defectioni magis infensos eorum animos esse.

id quia tam trepide nuntiabant, maturandum Hannibal ratus, ne
									praevenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in veteribus
									castris super Capuam consedit.

inde Numidis Hispanisque ad praesidium simul castrorum simul
									Capuae relictis 
										 cur 
										 cum 
									 cetero exercitu ad 
										 lacurn 
										 lacum 
									 Averni per speciem sacrificandi, re ipsa, ut temptaret
									Puteolos quodque ibi praesidium erat, descendit.

Maximus, postquam Hannibalem Arpis profectum et regredi in
									Campaniam adlatum est, nec die nec nocte intermisso itinere ad
									exercitum redit

et Ti. Gracchum ab Luceria Beneventum copias admovere, Q. Fabium
									praetorem — is filius consulis erat — ad 
									Luceriam Graccho succedere iubet.

in Siciliam eodem tempore duo praetores profecti, P. Cornelius ad
									exercitum, T. Otacilius, qui maritimae orae reique navali
									praeesset.

et ceteri in suas quisque provincias profecti; et quibus
									prorogatum imperium erat, easdem, quas priori anno, regiones
									obtinuerunt.

ad Hannibalem, cum ad lacum Averni esset, quinque nobiles iuvenes
									ab Tarento venerunt, partim ad Trasumennum lacum partim ad
									Cannas capti dimissique domos cum eadem comitate, qua usus
									adversus omnes Romanorum socios Poenus fuerat.

ei memores beneficiorum eius perpulisse magnam partem se
									iuventutis Tarentinae referunt, ut Hannibalis amicitiam ac
									societatem quam populi Romani mallent, legatosque ab suis missos
									rogare Hannibalem, ut exercitum propius Tarentum admoveat.

si signa eius, si castra conspecta a Tarento sint, 
										 baud 
										 haud 
									 ullam intercessuram woram, quin urbs in potestatem eius tradatur: in
									potestate iuniorum plebem, in manu plebis rem Tarentinam
									esse.

Hannibal conlaudatos eos oneratosque ingentibus promissis domum
									ad coepta maturanda redire iubet: se in tempore adfuturum
									esse.

hac cum spe dimissi Tarentini. ipsum ingens cupido incesserat
									Tarenti potiundi. urbem esse videbat cum opulentam nobilemque
									tum maritimam et in Macedoniam opportune versam, regemque
									Philippum hunc portum, si transiret in Italiam, quoiarm Brundisium Romani haberent,
									petiturum.

sacro inde perpetrato, ad quod venerat, et, dum ibi moratur,
									pervastato agro Cumano usque ad Miseni promunturium, Puteolos
									repente agmen convertit ad opprimendum praesidium Romanum.

sex milia hominum erant, et locus munimento quoque, non natura
									modo tutus. triduum ibi moratus Poenus ab omni parte temptato
									praesidio, deinde, ut nihil procedebat, ad populandum agrum
									Neapolitanum magis ira quam potiundae urbis spe processit.

adventu eius in 
										 propincum 
										 propinquum 
									 agrum mota Nolana est plebs, iam diu aversa ab Romanis
									et infesta senatui suo. itaque legati ad arcessendum Hannibalem
									cum haud dubio promisso tradendae urbis venerunt.

praevenit inceptum eorum Marcellus consul a primoribus accitus.
									die uno Suessulam a Calibus, cum Vulturnus amnis traicientem
									moratus esset, contenderat;

inde proxima nocte sex milia peditum equites quingentos, qui praesidio senatui essent, Nolam
									intromisit.

et uti a consule omnia inpigre facta sunt ad praeoccupandam
									Nolam, ita Hannibal tempus terebat, bis iam ante nequiquam
									temptata re segnior ad credendum Nolanis factus.

isdem diebus et Q. Fabius consul ad Casilinum temptandum, quod
									praesidio Punico tenebatur, venit, et ad Beneventum velut ex
									composito parte altera Hanno ex Bruttiis cum magna peditum
									equitumque manu, altera Ti. Gracchus ab Luceria accessit.

qui primo oppidum intravit, deinde, ut Hannonem
									tria milia ferme ab urbe ad Calorem fluvium castra posuisse et
									inde agrum populari audivit, et ipse egressus moenibus mille
									ferme passus ab hoste castra locat.

ibi contionem militum habuit. legiones magna ex parte volonum
									habebat, qui iam alterum annum libertatem tacite mereri quam
									postulare palam maluerant. senserat tamen hibernis egrediens
									murmur in agmine esse quaerentium, en umquam liberi militaturi
									essent,

scripseratque senatui, non tam quid desiderarent, quam quid
									meruissent: bona fortique opera eorum se ad 
										 ear 
										 eam 
									 diem usum, neque ad exemplum iusti militis quicquam
									eis praeter libertatem deesse.

de eo permissum ipsi erat, faceret, quod e re publica duceret
									esse. itaque priusquam cum hoste manum consereret, pronuntiat
									tempus venisse eis libertatis, quam diu sperassent,
									potiundae.

postero die signis conlatis dimicaturum puro ac patenti campo,
									ubi sine ullo insidiarum metu vera virtute geri res posset.

qui caput hostis rettulisset eum se extemplo liberum iussurum
									esse; qui loco cessisset, in eum servili supplicio
									animadversurum;

suam cuique fortunam in manu esse. libertatis auctorem eis non se
									fore solum, sed consulem M. Marcellum, sed universos patres,
									quos consultos ab se de libertate eorum sibi permisisse.
									litteras inde consulis ac senatus consultum recitavit.

ad quae clamor cum ingenti adsensu est sublatus. pugnam
									poscebant, signumque ut daret, extemplo ferociter instabant.

Gracchus proelio in posterum diem pronuntiato contionem dimisit.
									milites laeti, praecipue quibus merces navatae in unum diem
									operae libertas futura erat, armis expediendis diei quod erat 
									relicum consumunt.

postero die ubi signa coeperunt canere, primi omnium parati
									instructique ad praetorium conveniunt. sole orto Gracchus in
									aciem copias educit; nec hostes moram dimicandi fecerunt.

decem septem milia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac
									Lucani, equites mille ducenti, inter quos pauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique.

pugnatum est et acriter et diu; quattuor horis neutro inclinata
									est pugna. nec alia magis Romanum impediebat res quam capita
									hostium pretia libertatis facta;

nam ut quisque hostem inpigre occiderat, primum capite aegre
									inter turbam tumultumque abscidendo terebat tempus; deinde
									occupata dextra tenendo caput fortissimus quisque pugnator esse
									desierat, segnibus ac timidis tradita pugna erat.

quod ubi tribuni militum Graccho nuntiaverunt, neminem stantem
									iam vulnerari hostem, carnificari iacentes, et in dextris
									militum pro gladiis humana capita esse, signum dari propere
									iussit, proicerent capita invaderentque hostem:

claram satis et insignem virtutem esse nec dubiam libertatem
									futuram strenuis viris. tum redintegrata pugna est, et eques
									etiam in hostes emissus.

quibus cum inpigre Numidae occurrissent, nec segnior equitum quam
									peditum pugna esset, iterum in dubium adducta res. cum utrimque
									duces, Romanus Bruttium Lucanumque totiens a maioribus suis
									victos subactosque, Poenus mancipia Romana et ex ergastulo
									militem verbis obtereret,

postremo pronuntiat Gracchus esse nihil, quod de libertate
									sperarent, nisi eo die fusi fugatique hostes essent.

ea demum vox ita animos accendit, ut renovato clamore, velut alii
									repente facti, tanta vi se in hostem intulerint, ut sustineri
									ultra non possent.

primo antesignani Poenorum, dein signa perturbata, postremo tota
									inpulsa acies; inde haud dubie terga data, ruuntque fugientes in
									castra adeo pavidi trepidique, ut ne in portis quidem aut vallo
									quisquam restiterit; ac prope continenti agmine Romani insecuti
									novum de integro proelium inclusi hostium vallo ediderunt.

ibi sicut pugna inpeditior in angustiis, ita caedes atrocior
									fuit. et adiuvere captivi, qui rapto inter tumultum ferro
									conglobati et ab tergo ceciderunt Poenos et fugam
									impedierunt.

itaque minus duo milia hominum ex tanto exercitu et ea maior pars
									equitum, cum ipso duce effugerunt; alii omnes
									caesi aut capti; capta et signa duodequadraginta. ex victoribus
									duo milia ferme cecidere.

praeda omnis praeterquam hominum captorum militi concessa est; et
									pecus exceptum est, quod intra dies triginta domino
									cognovissent.

cum praeda onusti in castra redissent quattuor milia ferme
									volonum militum, quae pugnaverant segnius nec in castra
									inruperant simul, metu poenae collem 
										 hand 
										 haud 
									 procul castris ceperunt.

postero die per tribunos militum inde deducti contione militum
									advocata a Graccho superveniunt.

ubi cum proconsul veteres milites primum, prout cuiusque virtus
									atque opera in ea pugna fuerat,

militaribus donis donasset, tune, quod ad volones attineret,
									omnes ait malle laudatos a se dignos indignosque, quam quemquam
									eo die castigatum esse. quod bonum faustum felixque rei publicae
									ipsisque esset, omnes eos liberos esse iubere.

ad quam vocem cum clamor ingenti alacritate sublatus esset, ac
									nunc 
										 conplexi 
										 complexi 
									 inter se gratulantesque, nunc manus ad caelum
									tollentes bona omnia populo Romano Gracchoque ipsi
									precarentur,

tum Gracchus “priusquam omnes iure libertatis aequassem;” inquit, “neminem nota strenui
									aut ignavi militis notasse volui;

nunc exsoluta iam fide publica, ne discrimen omne virtutis
									ignaviaeque pereat, nomina eorum, qui detractatae pugnae memores
									secessionem paulo ante fecerunt, referri ad me iubebo citatosque
									singulos iure iurando adigam,

nisi cui morbus causa erit, non aliter quam stantes cibum potionemque, quoad stipendia
									facient, capturos esse. hanc? multam ita aequo animo feretis, si
									reputabitis nulla ignaviae nota leviore vos designari
									potuisse.”

signum deinde colligendi vasa dedit; militesque praedam portantes
									agentesque per lasciviam ac iocum ita ludibundi Beneventum
									rediere,

ut ab epulis per celebrem festumque diem
									actis, non ex acie reverti viderentur.

Beneventani omnes turba effusa cum obviam ad 
										 portaf 
										 portas 
									 exissent, complecti milites, gratulari, vocare in
									hospitium.

adparata convivia omnibus in propatulo aedium fuerant; ad ea
									invitabant Gracchumque orabant, ut epulari permitteret
									militibus. et Gracchus ita permisit, si 
									in publico epularentur omnes ante suas quisque fores. prolata
									omnia.

pilleati aut lana alba velatis capitibus volones epulati sunt,
									alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant
									vescebanturque.

digna res visa, ut simulacrum celebrati eius diei Gracchus,
									postquam Romam rediit, pingi iuberet in aede Libertatis, quam
									pater eius in Aventino ex multaticia pecunia faciendam curavit
									dedicavitque.

dum haec ad Beneventum geruntur, Hannibal depopulatus agrum
									Neapolitanum ad Nolam castra movet.

quem ubi adventare consul sensit, Pomponio propraetore cum eo
									exercitu, qui super Suessulam in castris erat, accito ire obviam
									hosti parat nec moram dimicandi facere.

C. Claudium Neronem cum robore equitum silentio noctis per
									aversam maxime ab hoste portam emittit circumvectumque occulte
									subsequi sensim agmen hostium iubet et, cum coortum proelium
									videret, ab tergo se obicere.

id errore viarum an exiguitate temporis Nero exsequi non
									potuerit, incertum est.

absente eo cum proelium commissum esset superior quidem haud
									dubie Romanus erat; sed quia equites non adfuere in tempore,
									ratio compositae rei turbata est non ausus insequi cedentes
									Marcellus vincentibus suis signum receptui dedit.

plus tamen duo milia hostium eo die caesa traduntur, Romani minus
									quadringenti.

solis fere occasu Nero diem noctemque nequiquam fatigatis equis
									hominibusque ne viso quidem hoste rediens adeo graviter est ab
									consule increpitus, ut per eum stetisse diceret, quo minus
									accepta ad Cannas redderetur hosti clades.

postero die Romanus in aciem descendit, Poenus, tacita etiam
									confessione victus, castris se tenuit. tertio die silentio
									noctis omissa spe Nolae potiundae, rei numquam prospere
									temptatae, Tarentum ad certiorem spem proditionis proficiscitur.

nec minore animo res Romana domi 
										 quamn 
										 quam 
									 militiae gerebatur.

censores vacui ab operum locandorum cura propter inopiam aerarii
									ad mores 
										 hominurn 
										 hominum 
									 regendos animum adverterunt castigandaque vitia, quae,
									velut diutinis morbis aegra corpora ex sese gignunt, eo nata
									bello erant.

primum eos citaverunt, qui post Cannensem cladem deserendae Italiae consilia agitasse 
									dicebantur. princeps eorum M. Caecilius Metellus quaestor tum
									forte erat.

iusso deinde eo ceterisque eius. dem noxae reis causam dicere,
									cum purgari nequissent, pronuntiarunt verba orationemque eos
									adversus 
										 rein 
										 rem 
									 publicam habuisse, quo coniuratio deserendae Italiae
									causa fieret.

secundum eos citati nimis callidi exsolvendi iuris iurandi
									interpretes, qui captivorum ex itinere regressi clam in castra
									Hannibalis solutum, quod iuraverunt redituros, rebantur.

his superioribusque illis equi adempti, qui publicum equom
									habebant, tribuque moti aerarii omnes facti.

neque senatu modo aut equestri ordine regendo cura se censorum
									tenuit; nomina omnium ex iuniorum tabulis excerpserunt, qui
									quadriennio non militassent, quibus neque vocatio iusta militiae
									neque morbus causa fuisset.

et ea supra duo milia nominum in aerarios relata tribuque omnes
									moti;

additumque tam truci censoriae notae triste senatus consultum, ut
									ei omnes, quos censores notassent, pedibus mererent
									mitterenturque in Siciliam ad Cannensis exercitus reliquias, cui
									militum generi non prius, quam pulsus Italia hostis esset,
									finitum stipendiorum tempus erat.

cum censores ob inopiam aerarii se iam locationibus abstinerent aedium sacrarum tuendarum
									curuliumque equorum praebendorum ac similium his rerum,
									convenere ad eos frequentes,

qui hastae huius 
										 generisi 
										 generis 
									 adsueverant, hortatique censores sunt, ut omnia per — : inde agerent locarent, ac si
									pecunia in aerario esset: neminem nisi bello confecto pecuniam
									ab aerario petiturum esse.

convenere deinde domini eorum, quos 
										 Ti.. 
										 Ti. 
									 Sempronius ad Beneventum manu emiserat, arcessitosque
										 se ab triumviris mensariis esse dixerunt, ut
									pretia servorum acciperent; ceterum non ante quam bello confecto
									accepturos esse.

cum haec inclinatio animorum plebis ad sustinendam inopiam
									aerarii fieret, pecuniae quoque pupillares primo,

deinde viduarum coeptae conferri, nusquam eas tutius sanctiusque
									deponere credentibus qui deferebant quam in publica fide. inde
									si quid emptum paratumque pupillis ac viduis foret, a quaestore
									perscribebatur.

manavit ea privatorum benignitas ex urbe etiam in castra, ut non
									eques, non centurio stipendium acciperet, mercennariumque
									increpantes vocarent qui accepisset.

Q. Fabius consul ad Casilinum castra habebat, quod duum milium
									Campanorum et septingentorum militum Hannibalis tenebatur
									praesidio.

praeerat Statius Metius missus ab Cn. Magio Atellano, qui eo anno
									medix tuticus erat, servitiaque et plebem promiscue armarat, ut
									castra Romana invaderet intento consule ad Casilinum
									oppugnandum.

nihil eorum Fabium fefellit. itaque Nolam ad collegam mittit,
									altero exercitu, dum Casilinum oppugnatur, opus esse, qui
									Campanis opponatur;

vel ipse relicto Nolae praesidio modico veniret, vel, si eum Nola
									teneret necdum securae res ab Hannibale essent, se Ti. Gracchum
									proconsulem a Benevento acciturum.

hoc nuntio Marcellus duobus militum milibus Nolae in praesidio
									relictis cum cetero exercitu Casilinum venit, adventuque eius
									Campani iam moventes sese quieverunt.

ita ab duobus consulibus Casilinum oppugnari coepit. ubi cum
									multa succedentes temere moenibus Romani milites acciperent
									vulnera, neque satis inceptum succederet, Fabius omittendam rem
									parvam ac iuxta magnis difficilem abscedendumque inde censebat,
									cum res maiores instarent;

Marcellus multa magnis ducibus sicut non adgredienda, ita semel
									adgressis non dimittenda esse dicendo, quia magna famae momenta
									in utramque partem fierent, tenuit, ne inrito incepto
									abiretur.

vineae inde omniaque alia operum machinationumque
									genera cum admoverentur Campanique Fabium orarent, ut abire
									Capuam tuto liceret, paucis egressis Marcellus portam, qua
									egrediebantur, occupavit,

caedesque promiscue omnium circa portam primo, deinde inruptione
									facta etiam in urbe fieri coepta est.

quinquaginta fere primo egressi Campanorum, cum ad Fabium
									confugissent, praesidio eius Capuam pervenerunt. Casilinum inter
									conloquia cunctationemque petentium fidem per occasionem captum
									est,

captivique Campanorum quique Hannibalis militum erant Romam missi
									atque ibi in carcere inclusi sunt; oppidanorum turba per
									finitimos populos in custodiam divisa.

quibus diebus a Casilino re bene gesta recessum est, eis Gracchus
									in Lucanis aliquot cohortes in ea regione conscriptas cum
									praefecto socium in agros hostium praedatum misit.

eos effuse palatos Hanno adortus 
										 baud 
										 haud 
									 multo minorem, quam ad Beneventum acceperat, reddidit
									hosti cladem atque in Bruttios raptim, ne Gracchus adsequeretur,
									concessit.

consules Marcellus retro, unde venerat, Nolam rediit; Fabius in
									Samnites ad populandos agros recipiendasque armis quae
									defecerant urbes processit.

Caudinus Samnis gravius devastatus: perusti late agri, praedae
									pecudum hominumque actae;

oppida vi capta Conpulteria, Telesia, Compsa inde; Fugifulae et
									Orbitanium ex Lucanis; Blanda et Apulorum Aecae oppugnatae.

milia hostium in his urbibus viginti quinque capta aut occisa, et
									recepti perfugae trecenti septuaginta; quos cum Romam misisset
									consul, virgis in comitio caesi omnes ac de saxo deiecti.

haec a Q. Fabio intra paucos dies gesta. Marcellum ab gerundis
									rebus valetudo adversa Nolae tenuit.

et a praetore Q. Fabio, cui circa Luceriam provincia erat, Acuca
									oppidum per eos dies vi captum stativaque ad 
										 Ardaneas 
										 Ardoneas 
									 communita.

dum haec alia aliis locis, ab Romanis
									geruntur, iam Tarentum pervenerat Hannibal cum maxima omnium,
									quacumque ierat, clade;

in Tarentino demum agro pacatur incedere agmen
									coepit. nihil ibi violatum neque usquam via excessum est;
									apparebatque non id modestia militum aut ducis *, sed ad conciliandos animos Tarentinorum
									fieri.

ceterum cum prope moenibus successisset nullo ad conspectum
									primum agminis, ut rebatur, motu facto castra ab urbe ferme
									passus mille locat.

Tarenti triduo ante, quam Hannibal ad moenia accederet,

a M. Valerio propraetore, qui classi ad Brundisium praeerat,
									missus M. Livius inpigre conscripta iuventute dispositisque ad
									omnes portas circaque muros, qua res postulabat, stationibus die
									ac nocte iuxta intentus neque hostibus neque dubiis sociis loci
									quicquam praebuit ad temptandam vim.

quare diebus aliquot frustra ibi absumptis Hannibal, cum eorum
									nemo, qui ad lacum Averni se adissent,

aut ipsi venirent aut nuntium litterasve mitterent, vana promissa
									se temere secutum cernens castra inde movit, tum quoque intacto
									agro Tarentino, quamquam simulata lenitas nihildum profuerat,
									tamen spe labefactandae fidei haud absistens. Salapiam ut venit,
									frumentum ex agris Metapontino atque Heracleensi — iam enim
									aestas exacta erat et hibernis placebat locus — conportat.

praedatum inde Numidae Maurique per Sallentinum agrum proximosque
									Apuliae saltus dimissi, unde ceterae praedae haud multum,
									equorum greges maxime abacti, e quibus ad quattuor milia domanda
									equitibus divisa.

Romani, cum bellum nequaquam contemnendum in Sicilia oreretur
									morsque tyranni duces magis inpigros dedisset Syracusanis, quam
									causam aut animos mutasset, M. Marcello alteri consulum eam
									provinciam decernunt.

secundum Hieronymi caedem primo tumultuatum in Leontinis apud
									milites fuerat vociferatumque ferociter parentandum regi
									sanguine coniuratorum esse.

deinde libertatis restitutae dulce auditu nomen crebro usurpatum,
									spes facta ex pecunia regia largitionis militiaeque fungendae
									potioribus ducibus et relata tyranni foeda scelera foedioresque
									libidines adeo mutavere animos, ut insepultum
									iacere corpus paulo 
										 Ante 
										 ante 
									 desiderati regis paterentur.

cum ceteri ex coniuratis ad exercitum obtinendum remansissent,
									Theodotus et Sosis regiis equis quanto maximo cursu poterant, ut
									ignaros omnium regios opprimerent, Syracusas contendunt.

ceterum praevenerat non fama solum, qua nihil in talibus rebus
									est celerius, sed nuntius etiam ex regiis servis.

itaque Adranodorus et Insulam et arcem et alia, quae poterat
									quaeque opportuna erant, praesidiis firmarat.

Hexapylo Theodotus ac Sosis post solis occasum iam obscura luce
									invecti cum cruentam regiam vestem atque insigne capitis
									ostentarent, travecti per Tycham, simul ad libertatem simul ad
									arma vocantes in Achradinam convenire iubent.

multitude 
										 multitudo 
									 pars procurrit in vias, pars in vestibulis stat, pars
									ex tectis fenestrisque prospectant et, quid rei sit,
									rogitant.

omnia luminibus conlucent strepituque vario conplentur. armati
									locis patentibus congregantur; inermes ex Olympii Iovis templo
									spolia Gallorum Illyriorumque, dono data Hieroni a populo Romano
									fixaque ab eo, Z detrahunt precantes Iovem,

ut volens propitius praebeat sacra arma pro patria, pro deum
									delubris, pro libertate sese armantibus.

haec quoque multitudo stationibus per principes regionum urbis
									dispositis adiungitur. in Insula inter cetera Adranodorus
									praesidiis firmarat horrea publica;

locus saxo quadrato saeptus atque arcis in modum emunitus capitur
									ab iuventute, quae praesidio eius loci adtributa erat,
									mittuntque nuntios in Achradinam horrea frumentumque in senatus
									potestate esse.

luce prima populus omnis, armatus inermisque, in Achradinam ad
									curiam convenit. ibi pro Concordiae ara, quae in eo sita loco
									erat, ex 
										 principibu 
										 principibus 
									 unus nomine Polyaenus contionem et liberam et mod
									ratam habuit.

servitutis formidines indignitatesque homines expertos adversus
									notum malum inritatos esse discordia civilis quas inportet
									clades, audisse magis patribus Syracusanos quam
									ipsos vidisse.

arma quod inpigre ceperint, laudare, magis laudaturum, si non
									utantur nisi ultima necessitate coacti.

in praesentia legatos ad Adranodorum mitti placere, qui
									denuntient, ut in potestate senatus ac populi sit, portas
									Insulae aperiat, tradat praesidium.

si tutelam alieni regni suum regnum velit facere, eundem se
									censere multo acrius ab Adranodoro quam ab Hieronymo repeti
									libertatem. ab hac contione legati missi sunt.

senatus inde haberi coeptus est, quod sicut regnante Hierone
									manserat publicum consilium, ita post mortem eius ante 
										 ear 
										 eam 
									 diem nulla de re neque convocati neque consulti
									fuerant.

ut ventum ad Adranodorum est ipsum quidem movebat et civium
									consensus et cum aliae occupatae urbis partes, tum pars Insulae
									vel munitissima prodita atque alienata.

sed evocatum eum ab legatis Damarata uxor, filia Hieronis,
									inflata adhuc regiis animis ac muliebri spiritu, admonet saepe
									usurpatae Dionysi tyranni vocis, qua pedibus tractum,

non insidentem equo relinquere tyrannidem dixerit debere. facile
									esse momento, quo quis velit, cedere possessione magnae
									fortunae, facere et parare 
										 ear 
										 eam 
									 difficile atque arduum esse.

spatium sumeret ad consultandum ab legatis; eo uteretur ad
									arcessendos ex Leontinis milites, quibus si pecuniam regiam
									pollicitus esset, omnia in potestate eius futura.

haec muliebria consilia Adranodorus neque tota aspernatus est
									neque extemplo accepit, tutiorem ad opes adfectandas ratus esse
									viam, si in praesentia tempori cessisset.

itaque legatos renuntiare iussit futurum se in senatus ac populi
									potestate. postero die luce prima patefactis Insulae portis in
									forum Achradinae venit.

ibi in aram Concordiae ex qua pridie Polyaenus contionatus erat,
									escendit orationemque 
										 ear 
										 eam 
									 orsus est, qua primum cunctationis suae veniam
									petivit:

se enim clausas habuisse portas non separantem suas res a
									publicis, sed strictis semel gladiis timentem, qui finis
									caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent, an, quicumque aut
									propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis 
										 regiain 
										 regiam 
									 contigissent, alienae culpae rei trucidarentur.

postquam animadverterit eos, qui liberassent patriam, servare
									etiam liberatam velle atque undique consuli in medium, non
									dubitasse, quin et corpus suum et cetera omnia, quae suae fidei
									tutelaeque essent, quoniam eum, qui mandasset, suus furor
									absumpsisset, patriae restitueret.

conversus deinde ad interfectores tyranni ac 
										 nominee 
										 nomine 
									 appellans Theodotum ac Sosin “facinus” inquit
									“memorabile fecistis;

sed mihi credite, incohata vestra gloria, nondum perfecta est, periculumque ingens manet,
									nisi paci et concordiae consulitis, ne libera efferatur res publica. ”

post hanc orationem claves portarum pecuniaeque regiae ante pedes
									eorum posuit. atque illo quidem die dimissi ex contione laeti
									circa fana omnia deum supplicaverunt cum coniugibus ac liberis,
									postero die comitia praetoribus creandis habita.

creatus in primis Adranodorus, ceteri magna ex parte
									interfectores tyranni; duos etiam absentes, Sopatrum ac
									Dinomenen, fecerunt.

qui auditis iis, quae 
										 Syracusisr 
										 Syracusis 
									 acta erant, pecuniam regiam, quae in Leontinis erat,
									Syracusas devectam quaestoribus ad id 
									ipsum creatis tradiderunt.

et ea, quae in Insula erat, 
										 Achradinamn 
										 Achradinam 
									 tralata est; murique ea pars, quae ab cetera urbe
									nimis firmo munimento intersaepiebat Insulam, consensu omnium
									deiecta est. secutae et ceterae res hanc: inclinationem animorum
									ad libertatem. Hippocrates atque Epicydes audita morte
									tyranni,

quam Hippocrates etiam nuntio interfecto celare voluerat, deserti
									a militibus, quia id tutissimum ex praesentibus videbatur,
									Syracusas rediere.

ubi ne suspecti obversarentur tamquam novandi res aliquam
									occasionem quaerentes, praetores primum, dein per eos senatur
									adeunt;

ab Hannibale se missos praedicant ad Hieronymum tamquam amicum ac
									socium, paruisse imperio eius, cuius imperator
									suus voluerit.

velle ad 
										 gannibalem 
										 Hannibalem 
									 redire; ceterum, cum iter tutum non sit vagantibus
									passim per totam Siciliam Romanis, petere, ut praesidii dent
									aliquid, quo Locros in Italiam perducantur. gratiam magnam eos
									parva opera apud Hannibalem inituros.

facile res impetrata; abire enim duces regios cum peritos
									militiae tum egentes eosdem atque audaces cupiebant.

sed quod volebant, non, quam maturato opus erat, naviter
									expediebant. interim iuvenes militares et adsueti militibus,
									nunc apud eos ipsos, nunc apud transfugas, quorum maxima pars ex
									navalibus sociis Romanorum erat, nunc etiam apud infimae plebis
									homines crimina serebant in senatum optimatesque:

id moliri clam eos atque struere, ut Syracusae per speciem
									reconciliatae societatis in dicione Romanorum sint, dein factio
									ac pauci auctores foederis renovati dominentur.

his audiendis credendisque opportuna multitudo maior in dies
									Syracusas confluebat, nec Epicydi solum spem novandarum rerum,
									sed Adranodoro etiam praebebat.

qui fessus tandem uxoris vocibus monentis nunc illud esse tempus
									occupandi res, dum turbata omnia nova atque incondita libertate
									essent, dum regiis stipendiis pastus obversaretur miles, dum ab
									Hannibale missi duces adsueti militibus iuvare possent incepta,
									cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam
									paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia
									arcana committere adsuerat, incaute aperit.

huic et genus et fortuna honesta erant, nec ars, quia nihil tale
									apud Graecos pudori est, ea deformabat. itaque fidem priorem potioremque ratus, quam patriae
									debebat, indicium ad praetores defert.

qui ubi rem haud vanam esse certis indiciis conpererunt,
									consultis senioribus et auctoritate eorum praesidio ad fores
									posito ingressos curiam Themistum atque Adranodorum
									interfecerunt.

et cum tumultus ab re in speciem atrociore causam aliis
									ignorantibus ortus esset, silentio tandem facto
									indicem in curiam introduxerunt.

qui cum ordine omnia edocuisset: principium coniurationis factum
									ab Harmoniae Gelonis filiae nuptiis, quibus Themisto iuncta
									esset;

Afrorum Hispanorumque auxiliares instructos ad caedem praetorum
									principumque aliorum, bonaque eorum praedae futura
									interfectoribus pronuntiatum;

iam mercennariorum manum 
										 adsuetamn 
										 adsuetam 
									 imperiis Adranodori paratam fuisse ad Insulam rursus
									occupandam; singula deinde, quae per quosque agerentur, totamque
									viris armisque instructam coniurationem ante oculos posuit. et
									senatui quidem tam iure caesi quam Hieronymus videbantur;

ante curiam variae atque incertae rerum multitudinis clamor erat.
									quam ferociter minitantem in vestibulo curiae corpora
									coniuratorum eo metu compresserunt, ut silentes 
										 integral 
										 integram 
									 plebem in contionem sequerentur.

Sopatro mandatum ab senatu et a collegis, ut verba faceret.

is, tamquam reos ageret, ab ante acta vita orsus, quaecumque post
									Hieronis mortem sceleste atque impie facta essent, Adranodorum
									ac Themistum arguit fecisse.

quid enim sua sponte fecisse Hieronymum quid puerum ac vixdum
									pubescentem facere potuisse? tutores ac magistros eius sub
									aliena invidia regnasse; itaque aut ante Hieronymum aut certe
									cum Hieronymo perire eos debuisse.

at illos debitos iam morti destinatosque alia nova scelera post
									mortem tyranni molitos, palam primo, cum clausis Adranodorus
									Insulae portis hereditatem regni creverit et, quae procurator
									tenuerat, pro domino possederit;

proditus deinde ab eis, qui in Insula erant, circumsessus ab
									universa civitate, quae Achradinam tenuerit, nequiquam palam
									atque aperte petitum regnum clam et dolo adfectare conatus sit
									et ne beneficio quidem atque honore
									potuerit vinci,

cum inter liberatores patriae insidiator ipse libertatis creatus
									esset praetor.

sed animos eis regios regias coniuges fecisse, alteri Hieronis
									alteri Gelonis filias nuptas.

sub hanc vocem ex omnibus partibus contionis clamor oritur 
										 unllam 
										 nullam 
									 earum vivere debere nec quemquam superesse tyrannorum
									stirpis.

ea natura multitudinis est: aut servit humiliter aut superbe
									dominatur; libertatem, quae media est, nec sibi parare modice
									nec habere sciunt.

et non ferme desunt irarum indulgentes ministri, qui avidos atque
									intemperantes suppliciorum animos ad sanguinem et caedes
									inritent;

sicut tum extemplo praetores rogationem promulgarunt, acceptaque
									paene prius quam promulgata est, ut omnes regiae stirpis
									interficerentur.

missique a praetoribus Damaratam Hieronis et Harmoniam Gelonis
									filiam, coniuges Adranodori et Themisti, interfecerunt.

Heraclia erat filia Hieronis, uxor Zoippi, qui legatus ab
									Hieronymo ad regem Ptolomaeum missus voluntarium consciverat
									exilium.

ea cum ad se quoque veniri praescisset, in sacrarium ad penates
									confugit cum duabus filiabus virginibus resolutis crinibus
									miserabilique alio habitu et ad ea addidit preces,

nunc per deos, nunc per memoriam Hieronis
									patris Gelonisque fratris, ne se innoxiam invidia Hieronymi
									conflagrare sinerent:

nihil se ex regno illius praeter exilium viri habere; neque
									fortunam suam eandem vivo Hieronymo fuisse quam sororis, neque
									interfecto eo causam eandem esse.

quid? quod, si Adranodoro consilia processissent, illa cum viro
									fuerit regnatura, sibi cum ceteris serviendum.

si quis Zoippo nuntiet interfectum Hieronymum ac liberatas
									Syracusas, cui dubium esse, quin extemplo conscensurus sit navem
									atque in patriam rediturus?

quantum spes hominum 
										 falli! 
										 falli. 
									 in liberata patria coniugem eius ac liberos de vita
									dimicare — quid obstantes libertati aut legibus?

quod ab se cuiquam periculum, a sola ac prope vidua et puellis in
									orbitate degentibus esse? at enim periculi quidem nihil ab se
									timeri, invisam tamen stirpem regiam esse. ablegarent ergo
									procul ab Syracusis Siciliaque

et asportari Alexandriam iuberent ad virum uxorem, ad patrem
									filias.

aversis auribus animisque: quid cessarent? ne 
									tempus tererent, illi aliis alium
										increpant. ut ferrura quosdam expedientes cernebat,

tum omissis pro se precibus, puellis ut 
										 salter 
										 saltem 
									 parcerent orare institit, a qua aetate etiam hostes
									iratos abstinere; ne tyrannos ulciscendo quae odissent scelera
									ipsi imitarentur.

inter haec abstractam a penetralibus iugulant; in virgines deinde
									respersas matris cruore impetum faciunt. quae alienata mente
									simul luctu metuque velut captae furore eo cursu se ex sacrario
									proripuerunt, ut, si effugium patuisset in publicum, impleturae
									urbem tumultu fuerint.

tum quoque 
										 baud 
										 haud 
									 magno aedium spatio inter medios tot armatos
									aliquotiens integro corpore evaserunt tenentibusque, cum tot ac
									tam validae eluctandae manus essent, sese eripuerunt.

tandem vulneribus confectae, cum omnia replessent sanguine,
									exanimes corruerunt. caedemque per se
									miserabilem miserabiliorem casus fecit, quod paulo post nuntius
									venit, mutatis repente ad misericordiam animis, ne
									interficerentur.

ira deinde ex misericordia orta quod adeo festinatum ad
									supplicium neque locus paenitendi aut regressus ab ira relictus
									esset.

itaque fremere 
										 multitude 
										 multitudo 
									 et in locum Adranodori ac Themisti — nam ambo
									praetores fuerant — comitia poscere, quae nequaquam ex sententia
									praetorum futura essent.

statutus est comitiis dies; quo necopinantibus omnibus unus ex
									ultima turba Epicyden nominavit, tum inde alius Hippocratem;
									crebriores deinde hae voces et cum 
										 haudd 
										 haud 
									 dubio adsensu multitudinis esse.

et erat confusa contio non populari modo sed militari quoque
									turba, magna ex parte etiam perfugis, qui omnia novare
									cupiebant, permixtis.

praetores dissimulare primo et trahenda 
										 re 
										 sed 
									 in mora esse; postremo victi
									consensu et seditionem metuentes pronuntiant eos praetores.

nec illi primo statim creati nudare, quid vellent, quamquam aegre
									ferebant et de indutiis dierum decem legatos isse ad Appium
									Claudium et inpetratis eis alios, qui de foedere antiquo
									renovando agerent, missos.

ad Murgantiam 
										 tunm 
										 tum 
									 classem navium centum Romanus habebat, quonam
									evaderent motus ex caedibus tyrannorum orti Syracusis, quove eos
									ageret nova atque insolita libertas, opperiens.

per eosdem dies cum ad Marcellum venientem in Siciliam legati
									Syracusani missi ab Appio essent, auditis condicionibus pacis
									Marcellus posse rem convenire ratus et ipse legatos Syracusas,
									qui coram cum praetoribus de renovando foedere agerent,
									misit.

et iam ibi nequaquam eadem quies ac tranquillitas erat. 
										 Postquam 
										 postquam 
									 Punicam classem accessisse Pachynum adlatum est,
									dempto timore Hippocrates et Epicydes nunc apud mercennarios
									milites, nunc apud transfugas prodi Romano Syracusas
									criminabantur.

ut vero Appius naves ad ostium portus, quo amicae partis
									hominibus animus accederet, in statione habere coepit, ingens in
									speciem criminibus vanis accesserat fides;

ac primo etiam tumultuose decurrerat 
										 multitude 
										 multitudo 
									 ad prohibendos, si in terram egrederentur.

in hac turbatione rerum in contionem vocari placuit. ubi cum alii
									alio tenderent nec procul seditione res esset, Apollonides
									principum unus orationem salutarem ut in tali tempore
									habuit:

nec spem salutis nec perniciem propiorem umquam civitati ulli
									fuisse.

si enim uno animo omnes vel ad Romanos vel ad Carthaginienses
									inclinent, nullius civitatis statum fortunatiorem ac beatiorem
									fore;

si alii alio trahant res, non inter Poenos Romanosque bellum
									atrocius fore quam inter ipsos Syracusanos, cum intra eosdem
									muros pars utraque suos exercitus, sua arma, suos habitura sit
									duces.

itaque, ut idem omnes sentiant, summa vi agendum esse. utra
									societas sit utilior, eam longe minorem ac levioris momenti
									consultationem esse;

sed tamen Hieronis potius quam Hieronymi auctoritatem sequendam
									in sociis legendis, vel quinquaginta annis feliciter expertam
									amicitiam nunc incognitae, quondam infideli praeferendam.

esse etiam momenti aliquid ad consilium, quod Carthaginiensibus
									ita pax negari possit, ut non utique in praesentia
									bellum cuba eis geratur: cum Romanis extemplo aut pacem aut
									bellum habendum.

quo minus cupiditatis ac studii visa est oratio habere, eo plus
									auctoritatis habuit. 
										 adiectuim 
										 adiectum 
									 est praetoribus ac delectis senatorum militare 
										 etiamn 
										 etiam 
									 consilium, iussi et duces ordinum praefectique
									auxiliorum simul consulere.

cum saepe acta res esset magnis certaminibus, postremo, quia
									belli cum Romanis gerendi ratio nulla apparebat, pacem fieri
									placuit cum eis mittique legatos ad rem confirmandam.

dies 
										 baud 
										 haud 
									 ita multi intercesserunt, 
										 cumn 
										 cum 
									 ex Leontinis legati praesidium finibus suis orantes
									venerunt; quae legatio peropportuna visa ad multitudinem
									inconditam ac tumultuosam exonerandam ducesque eius
									ablegandos.

Hippocrates praetor ducere eo transfugas iussus; secuti multi ex
									mercennariis auxiliis quattuor milia armatorum effecerunt.

et mittentibus. et missis ea laeta expeditio fuit; nam et illis,
									quod iam diu cupiebant, novandi res occasio data est, et hi
									sentinam quandam urbis rati exhaustam laetabantur. ceterum
									levaverunt modo in praesentia velut corpus aegrum, quo mox in
									graviorem morbum recideret.

Hippocrates enim finitima provinciae Romanae primo furtivis
									excursionibus vastare coepit; deinde, cum ad tuendos sociorum
									agros missum ab Appio praesidium esset, omnibus copiis impetum
									in oppositam stationem cum caede multorum fecit.

quae cum essent nuntiata Marcello, legatos extemplo Syracusas
									misit, qui pacis fidem ruptam esse dicerent nec belli defuturam
									umquam causam, nisi Hippocrates atque Epicydes non ab Syracusis
									modo, sed tota procul Sicilia ablegarentur.

Epicydes, ne aut reus criminis absentis fratris praesens esset,
									aut deesset pro parte sua concitando bello, profectus et ipse in
									Leontinos, quia satis eos adversus populum Romanum concitatos
									cernebat, avertere etiam ab Syracusanis coepit:

nam ita eos pacem pepigisse cum Romanis, ut quicumque populi sub
										 regibus fuissent, et suae dicionis essent, nec
									iam libertate eos contentos esse, nisi etiam regnent ac
									dominentur.

renuntiandum igitur eis esse Leontinos quoque aequom censere se liberos esse, vel quod in solo urbis
									suae tyrannus ceciderit, vel quod ibi primum conclamatum ad
									libertatem relictisque regiis ducibus Syracusas concursum sit.

itaque aut eximendum id de foedere esse, aut legem 
										 ear 
										 eam 
									 foederis non accipiendam. facile multitudini
									persuasum;

legatisque Syracusanorum et de caede stationis Romanae
									querentibus et Hippocratem atque 
										 Epicyden 
										 Epicydem 
									 abire seu Locros seu quo 
										 alic 
										 alio 
									 Drallent, dummodo Sicilia cederent, iubentibus
									ferociter responsum est neque mandasse sese Syracusanis,

ut pacem pro se cum Romanis facerent, neque teneri alienis
									foederibus.

haec ad Romanos Syracusani detulerunt abnuentes Leontinos in sua
									potestate esse: itaque integro secum foedere bellum Romanos cum
									iis gestures, neque sese defuturos ei bello ita, ut in
									potestatem redacti suae rursus dicionis essent, sicut pax
									convenisset.

Marcellus cum omni exercitu profectus in Leontinos, Appio quoque
									accito, ut altera parte adgrederetur, tanto ardore militum est
									usus ab ira inter condiciones pacis interfectae stationis, ut
									primo impetu urbem expugnarent.

Hippocrates atque Epicydes, postquam capi muros refringique
									portas videre, in arcem sese 
										 cumr 
										 cum 
									 paucis recepere; inde clam nocte Herbesum
									perfugiunt.

Syracusanis octo milium armatorum agmine profectis domo ad Mylan
									flumen nuntius occurrit captam urbem esse, cetera falsa mixta
									veris ferens:

caedem promiscuam militum atque oppidanorum factam, nec quicquam
									puberum arbitrari superesse; direptam urbem, bona locupletium
									donata.

ad nuntium tam atrocem constitit agmen, concitatisque omnibus
									duces — erant autem Sosis ac Dinomenes — , quid agerent,
									consultabant.

terroris speciem haud vanam mendacio praebuerant verberati ac
									securi percussi transfugae ad duo milia
									hominum;

ceterum Leontinorum militumque aliorum nemo post captam urbem
									violatus fuerat, suaque omnia eis, nisi quae primus tumultus
									captae urbis absumpserat, restituebantur.

nec ut Leontinos irent, proditos ad caedem commilitones
									querentes, perpelli potuere, nec ut eodem loco certiorem nuntium
									expectarent.

cum ad defectionem inclinatos animos cernerent praetores, sed eum
									motum haud diuturnum fore, si duces amentiae sublati essent,
									exercitum ducunt Megara,

ipsi cum paucis equitibus Herbesum proficiscuntur spe territis
									omnibus per proditionem urbis potiundae.

quod ubi frustra eis fuit inceptum, vi agendum rati postero die
									Megaris castra movent, ut Herbesum omnibus copiis
									oppugnarent.

Hippocrates et Epicydes, non tam tutum prima specie quam unum spe
									undique abscisa consilium esse rati, ut se militibus
									permitterent et adsuetis magna ex parte sibi et tura fama caedis
									commilitonum accensis, obviam agmini procedunt.

prima forte signa sescentorum Cretensium erant, qui apud
									Hieronymum meruerant sub eis et Hannibalis beneficium habebant,
									capti ad Trasumennum inter Romanorum auxilia dimissique.

quos ubi ex signis armorumque habitu cognovere, Hippocrates atque
									Epicydes ramos oleae ac velamenta alia supplicum porrigentes
									orare, ut reciperent sese, receptos tutarentur, neu proderent
									Syracusanis, a quibus ipsi mox trucidandi populo Romano
									dederentur.

enimvero conclamant, bonum ut animum haberent: omnem se cum illis
									fortunam subituros.

inter hoc conloquium signa constiterant tenebaturque 
										 agmen; 
										 agmen 
									 necdum, quae morae causa foret, pervenerat ad duces.
									postquam Hippocraten atque Epicyden adesse
										ordines pervasit rumor, fremitusque toto agmine erat 
										 baud 
										 haud 
									 dubie adprobantium adventum eorum, extemplo praetores
									citatis equis ad prima signa perrexerunt.

qui mos ille, quae licentia Cretensium esset, rogitantes
									conloquia serendi eum hoste iniussuque praetorum miscendi eos
									agmini suo, conprehendi inicique catenas iusserunt
									Hippocrati.

ad quam vocem tantus extemplo primum a Cretensibus clamor est
									ortus, deinde exceptus ab aliis, ut facile, si ultra tenderent,
									appareret eis timendum esse.

solliciti incertique rerum suarum Megara, unde profecti erant,
									referri signa iubent nuntiosque de statu praesenti Syracusas
									mittunt.

fraudem quoque Hippocrates addit inclinatis ad omnem suspicionem animis et Cretensium
									quibusdam ad itinera insidenda missis velut interceptas
									litteras, quas ipse composuerat, recitat: “praetores Syracusani
									consuli Marcello.”

secundum salutem, ut adsolet, scriptum erat recte eum atque
									ordine fecisse, quod in Leontinis nulli pepercisset.

sed omnium mercennariorum militum eandem esse causam, nec umquam
									Syracusas quieturas, donec quicquam externorum auxiliorum aut in
									urbe aut in exercitu suo esset itaque daret operam,

ut eos, qui cum suis praetoribus castra ad Megara haberent, in
									suam potestatem redigeret ac supplicio eorum liberaret tandem
									Syracusas.

haec cum recitata essent, cum tanto clamore ad arma discursum
									est, ut praetores inter tumultum pavidi abequitaverint
									Syracusas.

et ne fuga quidem eorum seditio conpressa est, impetusque in
									Syracusanos milites fiebant; nec ab ullo temperatum foret, ni
									Epicydes atque Hippocrates irae multitudinis obviam issent, non
									a misericordia aut humano consilio, sed ne spem reditus
									praeciderent sibi et,

cum ipsos simul milites fidos haberent simul obsides,

tum cognatos quoque eorum atque amicos tanto merito primum, dein
									pignore sibi conciliarent.

expertique, quam vana aut levi aura mobile volgus esset, militem
									nancti ex eo numero, qui in Leontinis circumsessi erant,
									subornant, ut Syracusas perferret nuntium convenientem eis, quae
									ad 
										 Mylan 
										 Mylas 
									 falso nuntiata erant,

auctoremque se exhibendo ac velut visa, quae dubia erant,
									narrando concitaret iras hominum.

huic non apud volgum modo fides fuit, sed senatum quoque in
									curiam introductus movit. 
										 baud 
										 haud 
									 vani quidam homines palam ferre perbene
									detectam in Leontinis esse avaritiam et crudelitatem Romanorum.
									eadem, si intrassent Syracusas, aut foediora etiam, quo maius
									ibi avaritiae praemium esset, facturos fuisse.

itaque claudendas cuncti portas et custodiendam urbem censere.
									sed non ab iisdem omnis timere 
										 nee 
										 nec 
									 eosdem odisse, ad militare genus omne partemque magnam
									plebis invisum esse nomen Romanum;

praetores optimatiumque pauci, quamquam inflati vano nuntio
									erant, tamen ad propius praesentiusque 
										 malurn 
										 malum 
									 cautiores esse.

et iam ad Hexapylum erant Hippocrates atque Epicydes,
									serebanturque conloquia per propinquos popularium, qui in
									exercitu erant, ut portas aperirent sinerentque communem patriam
									defendi ab impetu Romanorum.

iam unis foribus Hexapyli apertis coepti erant recipi, cum
									praetores intervenerunt. et primo imperio minisque, deinde
									auctoritate deterrendo, postremo, ut omnia vana erant, obliti
									maiestatis precibus agebant, ne proderent patriam tyranni ante
									satellitibus et tum corruptoribus exercitus.

sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec
									minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque
									omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.

praetores in Achradinam cum iuventute popularium confugiunt.
									mercennarii milites perfugaeque et quidquid regiorum militum
									Syracusis erat agmen hostium augent.

ita Achradina quoque primo impetu capitur, praetorumque nisi qui
									inter tumultum effugerunt omnes interficiuntur.

nox caedibus finem fecit. postero die servi ad pilleum vocati et
									carcere vincti emissi, confusaque haec omnis 
										 multitude 
										 multitudo 
									 Hippocraten atque Epicyden creant praetores;
									Syracusaeque, cum breve tempus libertas adfulsisset, in antiquam
									servitutem reciderant.

haec nuntiata cum essent Romanis, ex , Leontinis mota sunt
									extemplo castra ad Syracusas.

et ab Appio legati per portum missi forte in quinqueremi erant.
									praemissa quadriremis cum intrasset fauces: 
									portus, capitur;

legati aegre effugerunt. et iam non modo pacis sed ne belli
									quidem iura relicta erant, cum Romanus exercitus ad Olympium —
									Iovis id templum est — mille et
									quingentos passus ab urbe castra posuit. inde quoque legatos
									praemitti placuit;

quibus, ne intrarent urbem, extra portam Hippocrates atque
									Epicydes obviam cum suis processerunt.

Romanus orator non bellum se Syracusanis sed opem auxiliumque
									adferre ait et eis, qui ex media caede elapsi perfugerint ad se,
									et eis, qui metu oppressi foediorem non exilio solum sed etiam
									morte servitutem patiantur.

nec caedem nefandam sociorum inultam Romanos passuros: itaque, si
									eis, qui ad se perfugerint, tutus in patriam reditus pateret,
									caedis auctores dedantur et libertas legesque Syracusanis
									restituantur, nihil armis opus esse; si ea non fiant, quicumque
									in mora sit, bello persecuturos.

ad ea Epicydes, si qua ad se mandata haberent, responsum eis ait
									se daturos fuisse; cum in eorum, ad quos venerint, manu res
									Syracusana esset, tum reverterentur.

si bello lacesserent, ipsa re intellecturos nequaquam idem esse
									Syracusas ac Leontinos oppugnare. ita legatis relictis portas
									clausit.

inde terra marique simul coeptae oppugnari Syracusae, terra ab
									Hexapylo, mari ab Achradina, cuius murus fluctu adluitur. et
									quia, sicut Leontinos terrore ac primo impetu ceperant, non
									diffidebant vastam disiectamque spatio urbem parte aliqua se
									invasuros, omnem apparatum oppugnandarum urbium muris
									admoverunt.

et habuisset tanto impetu coepta res fortunam, nisi unus homo
									Syracusis ea tempestate fuisset.

Archimedes is erat, unicus spectator caeli siderumque, mirabilior
									tamen inventor ac machinator bellicorum tormentorum operumque,
									quibus quicquid hostes ingenti mole
									agerent, ipse perlevi momento ludificaretur.

muros per inaequalis ductos colles, pleraque alta et difficilia
									aditu, submissa quaedam et quae planis vallibus adiri possent,
										 ut cuique aptum 
										 visun 
										 uisum 
									 est loco, ita genere omni tormentorum
									instruxit.

Achradinae murum, qui, ut ante dictum est, mari adluitr,
									sexaginta quinqueremibus Marcellus oppugnabat.

ex ceteris navibus sagittarii funditoresque et velites etiam,
									quorum telum ad remittendum inhabile imperitis est, vix quemquam
									sine vulnere consistere in muro patiebantur.

hi, quia spatio missilibus opus est, procul muro tenebant naves.
									iunctae aliae binae quinqueremes demptis interioribus remis, ut
									latus lateri adplicaretur,

cum exteriore ordine remorum velut una navis agerentur, turres
									contabulatas machinamentaque alia quatiendis muris
									portabant.

adversus hunc navalem apparatum Archimedes variae magnitudinis
									tormenta in muris disposuit. in eas, quae procul erant, navis
									saxa ingenti pondere emittebat, propiores levioribus eoque magis
									crebris petebat telis;

postremo, ut sui volnere intacti tela in hostem ingererent, murum
									ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per
									quae cava pars sagittis pars scorpionibus 
										 modieis 
										 modicis 
									 ex occulto petebant hostem.

quae propius quaedam subibant naves, quo interiores ictibus 
										 tormentoruni 
										 tormentorum 
									 essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea
									manus, firmae catenae inligata, cum iniecta prorae esset
									gravique libramento plumbi recelleret ad solum, suspensa prora
									navem in puppim statuebat;

dein remissa subito velut ex muro cadentem navem cum ingenti
									trepidatione nautarum ita undae adfligebat, ut, etiamsi recta
									reciderat, aliquantum aquae acciperet.

ita maritima oppugnatio est elusa omnisque spes eo versa, ut
									totis viribus terra adgrederentur.

sed ea quoque pars eodem omni apparatu tormentorum instructa erat
									Hieronis inpensis curaque per multos annos, Archimedis unica
									arte.

natura etiam adiuvabat loci, quod saxum, cui inposita muri
									fundamenta sunt, magna parte ita proclive est, ut non solum
									missa tormento, sed etiam quae pondere suo provoluta essent,
									graviter in hostem inciderent.

eadem causa ad subeundum arduum aditum
									instabilemque ingressum praebebat.

ita consilio habito quoniam omnis conatus ludibrio esset,
									absistere oppugnatione atque obsidendo tantum arcere terra
									marique commeatibus hostem placuit.

interim Marcellus cum tertia fere parte exercitus ad recipiendas
									urbes profectus, quae in motu rerum ad Carthaginienses
									defecerant, Helorum atque 
										 flerbesum 
										 Herbesum 
									 dedentibus ipsis recepit,

Megara vi capta diruit ac diripuit ad reliquorum ac maxime
									Syracusanorum terrorem.

per idem fere tempus et Himilco, qui ad Pachyni promunturium
									classem diu tenuerat, ad Heracleam, quam vocant Minoam, quinque
									et viginti milia peditum, tria equitum, duodecim elephantos
									exposuit, nequaquam cum quantis copiis ante tenuerat ad Pachynum
									classem.

sed, postquam ab Hippocrate occupatae Syracusae erant, profectus
									Carthaginem adiutusque ibi et ab legatis Hippocratis et litteris
									Hannibalis, qui venisse tempus aiebat Siciliae per summum decus
									repetendae,

et ipse 
										 baud 
										 haud 
									 vanus praesens monitor facile perpulerat, ut quantae
									maximae possent 
										 pediturn 
										 peditum 
									 equitumque copiae in Siciliam traicerentur.

adveniens Heracliam, intra paucos inde dies Agrigentum recepit;
									aliarumque civitatium, quae partis Carthaginiensium erant, adeo
									accensae sunt spes ad pellendos Sicilia Romanos, ut postremo
									etiam qui obsidebantur Syracusis animos sustulerint.

et parte copiarum satis defendi urbem posse rati ita inter se
									munera belli partiti sunt, ut Epicydes praeesset custodiae
									urbis, Hippocrates Himilconi coniunctus bellum adversus consulem
									Romanum gereret.

cum decem milibus peditum, quingentis equitibus nocte per
									intermissa custodiis loca profectus castra circa Acrillas urbem
									ponebat.

munientibus supervenit Marcellus ab Agrigento iam occupato, cum
									frustra eo praevenire hostem festinans tetendisset, rediens,
									nihil minus ratus quam illo tempore ac loco Syracusanum sibi
									exercitum obvium fore;

sed tamen metu Himilconis Poenorumque, ut quibus nequaquam eis copiis, quas habebat, par esset, quam poterat
									maxime intentus atque agmine ad omnes casus 
										 coraposito 
										 composito 
									 ibat.

forte ea cura, quae adversus Poenos praeparata erat, adversus Siculos usui fuit. castris ponendis
									incompositos ac 
										 disperses 
										 dispersos 
									 nanctus eos et plerosque inermes, quod peditum fuit,
									circumvenit; eques levi certamine inito cum Hippocrate Acras
									perfugit.

ea pugna deficientes ab Romanis cum cohibuisset Siculos,
									Marcellus Syracusas redit; et post paucos dies Himilco adiuncto
									Hippocrate ad flumen Anapum, octo ferme inde milia, castra
									posuit.

sub idem forte tempus et naves longae quinque et quinquaginta
									Carthaginiensium cum Bomilcare praefecto 
									classis in magnum 
										 portur 
										 portum 
									 Syracusas ex alto decurrere,

et Romana item classis, triginta quinqueremes, legionem primam
									Panormi exposuere; versumque ab Italia bellum, — adeo uterque
									populus in Siciliam intentus fuit, — videri poterat.

legionem Romanam quae exposita Panormi erat, venientem Syracusas
									praedae haud dubie sibi futuram Himilco ratus via decipitur;

mediterraneo namque Poenus itinere duxit, legio maritimis locis
									classe prosequente ad Appium Claudium Pachynum cum parte
									copiarum obviam progressum pervenit.

nec diutius Poeni ad Syracusas morati sunt; et Bomilcar simul
									parum fidens navibus suis duplici facile numero classem
									habentibus Romanis, simul inutili mora cernens nihil aliud ab
									suis quam inopiam adgravari sociorum, velis in altum datis in
									Africam transmisit,

et Himilco secutus nequiquam Marcellum Syracusas, si qua,
									priusquam maioribus copiis iungeretur, occasio pugnandi esset,
									postquam ea nulla contigerat tutumque ad Syracusas et munimento
									et viribus hostem cernebat,

ne frustra adsidendo spectandoque obsidionem sociorum tempus
									tereret, castra inde movit, ut, quocumque vocasset defectionis
									ab Romano spes, admoveret exercitum ac praesens suas res
									foventibus adderet animos.

Murgantiam primum prodito ab ipsis 
										 prasidio 
										 praesidio 
									 Romano recipit, ubi frumenti magna vis
									commeatusque omnis generis convecti erant Romanis.

ad hanc defectionem erecti sunt et aliarum civitatium animi,
									praesidiaque Romana aut pellebantur arcibus aut prodita per
									fraudem opprimebantur.

Henna excelso loco ac praerupto undique sita, cum loco
									inexpugnabilis erat, tum praesidium in arce validum
									praefectumque praesidii haud sane opportunum insidiantibus
									habebat.

L. Pinarius erat, vir acer et qui plus in eo, ne posset decipi,
									quam in fide Siculorum reponeret. et tum intenderant eum ad
									cavendi omnia curam tot auditae proditiones defectionesque
									urbium et clades praesidiorum.

itaque die ac nocte iuxta parata
									instructaque omnia custodiis ac vigiliis erant, nec ab armis aut
									loco suo miles abscedebat.

quod ubi Hennensium principes iam pacti cum Himilcone de
									proditione praesidii animadverterunt nulli occasioni fraudis
									Romanum patere,

palam ac vi rati agendum urbem arcemque suae potestatis aiunt
									debere esse, si liberi in societatem, non servi in custodiam
									traditi essent Romanis.

itaque claves portarum reddi sibi aequom censent: bonis sociis
									fidem suam maximum vinculum esse, et ita sibi populum Romanum
									senatumque gratias habiturum, si volentes ac non coacti
									mansissent in amicitia.

ad ea Romanus se in praesidio impositum esse dicere ab imperatore
									suo clavesque portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quae
									nec suo nec Hennensium arbitrio haberet, sed eius, qui
									commisisset.

praesidio decedere apud Romanos capital esse, et nece liberorum
									etiam suorum eam parentes noxam 
									sanxisse. consulem Marcellum 
										 hand 
										 haud 
									 procul esse:

ad eum mitterent legatos, cuius iuris atque arbitrii res esset. se vero negare illi missuros
									testarique, si verbis nihil agerent, vindictam aliquam
									libertatis suae quaesituros.

tum Pinarius: at illi, si ad consulem gravarentur mittere, sibi
									saltem darent populi concilium, ut sciretur, utrum paucorum ea
									denuntiatio an universe civitatis esset. consensa
									in posterum diem contio.

postquam ab eo conloquio in arcem sese recepit, convocatis militibus “credo ego vos
									audisse, milites,” inquit, “quem ad modum praesidia Romana ab
									Siculis circumventa et oppressa sint per hos dies.

eam vos fraudem deum primo benignitate dein vestra ipsi virtute
									dies noctesque perstando ac pervigilando in armis vitastis.
									utinam relicum tempus nec patiendo infanda nec faciendo traduci
									posset!

haec occulta in 
										 fraud 
										 fraude 
									 cautio est, qua usi adhuc sumus; cui quoniam parum
									succedit, aperte ac propalam claves 
										 portarurn 
										 portarum 
									 reposcunt; quas simul tradiderimus, Carthaginiensium
									extemplo Henna erit, foediusque hic trucidabimur, quam
									Murgantiae praesidium interfectum est.

noctem unam aegre ad consultandum sumpsi, qua vos certiores
									periculi instantis facerem. orta luce contionem habituri sunt ad
									criminandum me concitandumque in vos populum.

itaque crastino die aut vestro aut Hennensium sanguine Henna
									inundabitur. nec praeoccupati spem ullam nec occupantes periculi
									quicquam habebitis. qui prior strinxerit ferrum, eius victoria
									erit.

intenti ergo omnes armatique signum expectabitis. ego in contione
									ero et tempus, quoad omnia instructa sint, loquendo
									altercandoque traham.

cum toga signum dedero, tum mihi undique clamore sublato turbam
									invadite ac sternite omnia ferro et cavete quicquam supersit,
									cuius aut vis aut fraus timeri possit.

vos, Ceres mater ac Proserpina, precor, ceteri superi infernique
									di, qui hanc urbem, hos sacratos lacus lucosque colitis, ut ita
									nobis volentes propitii adsitis, si vitandae, non inferendae
									fraudis causa hoc consilii capimus.

pluribus vos, milites, hortarer, si cum armatis dimicatio futura esset; inermes, incautos
									ad satietatem trucidabitis; et consulis castra in propinquo
									sunt, ne quid ab Himilcone et Carthaginiensibus timeri
									possit.”

ab hac adhortatione dimissi corpora curant. postero die alii aliis locis ad obsidenda itinera claudendosque
									oppositi exitus; pars maxima super theatrum circaque, adsueti et
									ante spectaculo contionum, consistunt.

products 
										 productus 
									 ad populum a magistratibus praefectus Romanus cum
									consulis de ea re ius ac potestatem esse,

non suam, et pleraque eadem, quae pridie, dixisset, et primo
									sensim ac pars reddere claves, dein iam una voce id omnes
									iuberent cunctantique et differenti ferociter minitarentur nec
									viderentur ultra vim ultimam dilaturi, tum praefectus toga
									signum,

ut convenerat, dedit, militesque intenti dudum ac parati alii
									superne in aversam contionem clamore
									sublato decurrunt, alii ad exitus theatri conferti
									obsistunt.

caeduntur Hennenses cavea inclusi coacervanturque non caede solum
									sed etiam fuga, cum alii super aliorum
									capita ruerent, integri sauciis, vivi mortuis incidentes
									cumularentur.

inde passim discurritur et urbis captae modo fugaque et caedes
									omnia tenet nihilo remissiore militum ira, quod turbam inermem
									caedebant, quam si periculum par et ardor certaminis eos
									inritaret.

ita Henna aut malo aut necessario facinore retenta. Marcellus nec
									factum inprobavit et praedam Hennensium militibus concessit
									ratus timore deterritos a proditionibus
									praesidiorum Siculos.

atque ea clades, ut urbis in media Sicilia sitae claraeque vel ob
									insignem munimento naturali locum vel ob sacrata omnia vestigiis
									raptae quondam Proserpinae, prope uno die omnem Siciliam
									pervasit.

et quia caede infanda rebantur non hominum tantum sed etiam
									deorum sedem violatam esse, tum vero etiam qui ante dubii
									fuerant defecere ad Poenos.

Hippocrates inde Murgantiam, Himilco Agrigentum sese recepit, cum
									acciti a proditoribus nequiquam ad Hennam exercitum admovissent.
									Marcellus retro in Leontinos redit frumentoque

et 
										 cormeatibus 
										 commeatibus 
									 aliis in castra convectis, praesidio modico ibi
									relicto ad Syracusas obsidendas venit.

inde Appio Claudio Romam ad consulatum petendum misso T. 
										 Quinotium 
										 Quinctium 
									 Crispinum in eius locum classi castrisque
									praeficit veteribus;

ipse hibernacula quinque milia passuum ab 
									Hexapylo — Leonta vocant locum — communiit aedificavitque. haec
									in Sicilia usque ad principium hiemis gesta.

eadem aestate et cum Philippo rege, quod iam ante suspectum
									fuerat, motum bellum est.

legati ab Orico ad M. Valerium praetorem venerunt, praesidentem
									classi Brundisio Calabriaeque circa litoribus, nuntiantes
									Philippum primum Apolloniam temptasse lembis biremibus centum
									viginti flumine adverso subvectum;

deinde, ut ea res tardior spe fuerit, ad Oricum clam nocte
									exercitum admovisse; eamque urbenm, sitam in 
										 piano 
										 plano 
									 neque moenibus neque viris atque 
										 armies 
										 armis 
									 validam, primo impetu oppressam esse.

haec nuntiantes orabant, ut opem ferret hostemque 
										 baud 
										 haud 
									 dubium Romanis mari ac terra a maritimis urbibus
									arceret, quae ob nullam aliam causam, nisi quod imminerent
									Italiae, peterentur.

M. Valerius duorum milium praesidio relicto
										praepositoque eis P. Valerio legato cum classe
									instructa parataque et, quod longae naves militum capere non
									poterant, in onerarias inpositis altero die Oricum pervenit
									urbemque eam levi tenente praesidio,

quod rex recedens inde reliquerat, 
										 baud 
										 haud 
									 magno certamine recepit.

legati eo ab Apollonia venerunt nuntiantes in obsidione sese,
									quod deficere ab Romanis nollent, esse neque sustinere ultra vim
									Macedonum posse, nisi praesidium mittatur Romanum.

facturum se, quae vellent, pollicitus duo milia delectorum
									militum navibus longis mittit ad ostium fluminis cum praefecto
									socium Q. Naevio Crista, viro inpigro et perito militiae.

is expositis in terram militibus navibusque Oricum retro, unde
									venerat, ad ceteram classem remissis milites procul a flumine
									per viam minime ab regiis obsessam duxit et nocte, ita ut nemo
									hostium sentiret, urbem est ingressus.

diem insequentem quievere, dum praefectus iuventutem
									Apolloniatium armaque et urbis vires inspiceret.
									ubi ea visa inspectaque satis animorum fecere, simulque ab
									exploratoribus conperit, quanta socordia ac neglegentia apud
									hostes esset,

silentio noctis ab urbe sine ullo tumultu egressus castra hostium
									adeo neglecta atque aperta intravit, ut satis constaret prius
									mille hominum vallum intrasse, quam quisquam sentiret, ac, si
									caede abstinuissent, pervenire ad tabernaculum regium
									potuisse.

caedes proximorum portae excitavit hostes; inde tantus terror
									pavorque omnis occupavit,

ut non modo alius quisquam arma caperet aut castris pellere
									hostem conaretur, sed etiam ipse rex, sicut somno excitus erat,
									prope seminudus fugiens militi quoque, nedum regi, vix decoro
									habitu, ad flumen navisque perfugerit. eodem et alia turba
									effusa est.

paulo minus tria milia 
										 militur 
										 militum 
									 in castris aut capta aut occisa;

plus tamen hominum aliquanto captum quam caesum est. castris
									direptis Apolloniatae catapultas, ballistas tormentaque alia,
									quae oppugnandae urbi conparata erant, ad tuenda moenia, si
									quando similis fortuna venisset, Apolloniam devexere;

cetera omnis praeda castrorum Romanis concessa est. haec cum
									Oricum essent nuntiata, M. Valerius classem extemplo ad ostium
									fluminis duxit, ne navibus capessere fugam rex posset.

itaque Philippus, neque terrestri neque navali certamini satis
									fore parem se fidens, subductis navibus atque incensis terra
									Macedoniam petiit magna ex parte inermi exercitu spoliatoque.
									Romana classis cum M. Valerio Orici hibernavit.

eodem anno in Hispania varie res gestae. nam priusquam Romani
									amnem Hiberum transirent, ingentes copias Hispanorum Mago et
									Hasdrubal fuderunt.

defecissetque ab Romanis ulterior Hispania, ni P. Cornelius
									raptim traducto exercitu Hiberum dubiis sociorum animis in
									tempore advenisset.

primo ad Castrum Album — locus est insignis caede magni
									Hamilcaris — castra Romani habuere.

arx erat munita et convexerant ante frumentum; tamen, quia omnia
										 circa hostium plena erant, agmenque Romanum
									in, pune incursatum ab equitibus hostium fuerat et ad duo milia
									aut moratorum aut palantium per agros interfecta, cessere inde
									Romani propius pacata loca et ad montem Victoriae castra
									communivere.

eo Cn. Scipio cum omnibus copiis et Hasdrubal Gisgonis filius,
									tertius Carthaginiensium dux, cum exercitu iusto advenit,
									contraque castra Romana trans 
										 fiuvium 
										 fluuium 
									 omnes consedere. P. Scipio cum expeditis clam
									profectus ad loca circa

visenda 
										 baud 
										 haud 
									 fefellit hostes, oppressissentque eum in patentibus
									campis, ni tumulum in propinquo cepisset. ibi quoque
									circumsessus adventu fratris obsidione eximitur.

Castulo, urbs Hispaniae valida ac nobilis et adeo coniuncta
									societate Poenis, ut uxor inde Hannibali esset, ad Romanos
									defecit.

Carthaginienses Iliturgim oppugnare adorti, quia praesidium ibi
									Romanum erat, videbanturque inopia maxime eum 
										 locuni 
										 locum 
									 expugnaturi.

Cn. Scipio, ut sociis praesidioque ferret opem, cum legione
									expedita profectus inter bina castra — cum magna caede hostium
									urbem est ingressus et postero die eruptione aeque felici
									pugnavit.

supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis, plus mille
									hominum captum cum sex et triginta militaribus signis. ita ab
									Iliturgi recessum est.

Bigerra inde urbs — socii et hi Romanorum erant — a
									Carthaginiensibus oppugnari coepta est. eam obsidionem sine
									certamine adveniens Cn. Scipio solvit.

ad Mundam exinde ~ castra Punica mota, et Romani eo confestim
									secuti sunt.

ibi signis conlatis pugnatum per quattuor ferme horas; egregieque
									vincentibus Romanis signum receptui est datum, quod Cn.
									Scipionis femur tragula confixum erat pavorque circa eum ceperat
									milites, ne mortiferum esset vulnus.

ceterum haud dubium fuit, quin, nisi ea mora intervenisset,
									castra eo die Punica capi potuerint. iam non milites solum sed
									elephanti etiam usque ad vallum acti erant, superque ipsum novem
									et triginta elephanti pilis confixi.

hoc quoque proelio ad duodecim milia hominum
									dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus septem
									et quinquaginta.

ad Auringem inde urbem Poeni recessere et, ut territis instaret,
									secutus Romanus. ibi iterum Scipio lecticula in aciem inlatus
									conflixit, nec dubia victoria fuit; minus tamen dimidio hostium
									quam antea, quia pauciores superfuerant, qui pugnarent,
									occisum.

sed gens nata instaurandis reparandisque bellis, Magone ad
									conquisitionem militum a fratre misso, brevi replevit exercitum
									animosque ad temptandum de integro certamen fecit;

alii plerique milites, quippe pro parte totiens intra paucos dies
									victa, iisdem animis, quibus priores, eodemque eventu
									pugnavere:

plus octo milia hominum caesa, 
										 baud 
										 haud 
									 multo minus quam mille captum et signa militaria
									quinquaginta octo; et spolia plurima Gallica fuere, aurei
									torques armillaeque, magnus numerus. duo etiam insignes reguli
									Gallorum — 
										 Moeniacoepto 
										 Moeniacapto 
									 et Vismaro nomina erant — eo proelio ceciderunt. octo
									elephanti capti, tres occisi. —

cum tam prosperae res in Hispania essent,
									verecundia Romanos tandem cepit, Saguntum oppidum, quae causa
									belli esset, octavum 
										 ism 
										 iam 
									 annum sub hostium potestate esse.

itaque id oppidum vi pulso praesidio Punico receperunt
									cultoribusque antiquis, quos ex iis vis reliquerat belli,
									restituerunt;

et Turdetanos, qui contraxerant eis cum Carthaginiensibus bellum,
									in potestatem redactos sub corona vendiderunt urbemque eorum
									delerunt.

haec in Hispania Q. Fabio M. Claudio consulibus gesta.

Romae cum tribuni plebis novi magistratum inissent, extemplo
									censoribus P. Furio et M. Atilio a M. 
									Metello tribuno plebis dies dicta ad populum est.

quaestorem eum proximo anno adempto equo tribu moverant atque
									aerarium fecerant propter coniurationem deserendae Italiae ad
									Cannas factam. sed novem tribunorum auxilio vetiti causam in
									magistratu dicere dimissique fuerant.

ne lustrum perficerent, mors prohibuit P. Furi. M. Atilius
									magistratu se abdicavit. —

Comitia 
										 comitia 
									 consularia habita ab Q. Fabio Maximo consule. creati
									consules ambo absentes Q. Fabius Maximus, consulis filius, et
									Ti. Sempronius Gracchus iterum.

praetores fiunt duo, qui tum aediles curules erant, P. Sempronius
									Tuditanus et Cn. Fulvius 
										 Centimalus 
										 Centumalus 
									 et M. Atilius et M. Aemilius Lepidus.

ludos scenicos per quadriduum eo anno primum factos ab curulibus
									aedilibus memoriae proditur.

aedilis Tuditanus hic erat, qui ad Cannas pavore aliis in tanta
									clade torpentibus per medios hostes duxit.

comitiis perfectis auctore Q. Fabio consule designati consules
									Romam accersiti magistratum inierunt senatumque de bello ac
									provinciis suis praetorumque et de exercitibus, quibus quique
									praeessent, consuluerunt.

itaque provinciae atque exercitus divisi: bellum cum Hannibale
									consulibus mandatum et exercituum unus, quem ipse Sempronius
									habuerat, alter, quem Fabius consul.

eae binae erant legiones. M. Aemilius praetor, cuius peregrina
									sors erat, iuris dictione M. Atilio collegae, praetori urbano,
									mandata, Luceriam provinciam haberet legionesque duas, quibus Q.
									Fabius, qui tum consul erat, praetor praefuerat.

P. Sempronio provincia Ariminum, Cn. Fulvio Suessula cum binis
									item legionibus evenerunt, ut Fulvius urbanas legiones duceret,
									Tuditanus a M. Pomponio acciperet.

prorogata imperia provinciaeque, M. Claudio Sicilia finibus eis,
									quibus regnum Hieronis fuisset, Lentulo propraetori provincia
									vetus, T. Otacilio classis — exercitus nulli additi novi —

, M. Valerio Graecia Macedoniaque cum legione et classe, quam
									haberet; Q. Mucio cum: vetere exercitu — duae autem legiones
									erant — Sardinia; C. Terentio legio una, cui iam praeerat, ac Picenum.

scribi praeterea duae urbanae legiones iussae eta viginti milia
									sociorum. his ducibus, his copiis adversust multa simul aut mota
									aut suspecta bella muniverunt Romanum imperium.

consules duabus urbanis legionibus scriptis supplementoque in alias lecto, priusquam ab urbe moverent,
									prodigia procurarunt, quae nuntiata erant.

murus ac porta Caietae et Ariciae etiam Iovis aedis de caelo
									tacta fuerat. et alia ludibria oculorum auriumque credita pro
									veris: navium longarum species in flumine Tarracinae, quae
									nullae erant, visae;

et in Iovis Vicilini templo, quod in Compsano agro est, arma
									concrepuisse, et flumen Amiterni cruentum fluxisse. his
									procuratis ex decreto pontificum profecti consules, Sempronius
									in Lucanos, in Apuliam Fabius. pater filio legatus ad Suessulam
									in castra venit.

cum obviam filius progrederetur, lictoresque verecundia maiestatis eius taciti anteirent,
									praeter undecim fasces equo praevectus senex, ut consul
									animadvertere proximum lictorem iussit et is, ut descenderet ex
									equo, inclamavit, tum demum desiliens “experiri” inquit “volui,
									fili, satin’ scires consulem te esse.”

in ea castra Dasius Altinius Arpinus clam nocte cum tribus servis
									venit promittens, si sibi 
										 praem10 
										 praemio 
									 foret, se Arpos proditurum esse.

eam rem ad consilium cum rettulisset
									Fabius, aliis pro transfuga verberandus necandusque videri
									ancipitis animi communis hostis, qui post Cannensem cladem,
									tamquam cum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem
									descisset traxissetque ad defectionem Arpos;

tum, quoniam res Romana contra spem votaque eius velut resurgere
									ab stirpibus videatur, novam referre proditionem proditis
									polliceatur, aliunde stet semper, aliunde sentiat, infidus
									socius, vanus hostis; ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium
									transfugis id documentum esset.

contra ea consulis pater Fabius temporum oblitos homines in medio
									ardore belli, tamquam in pace, libera de quoque arbitria agere
									aiebat,

ut, cum illud potius agendum atque cogitandum sit, si quo modo
									fieri possit, ne qui socii a populo Romano desciscant et novi
									concilientur, documentum 
										 tamen 
										 autem 
									 dicatur statui oportere, si quis resipiscat et
									antiquam societatem respiciat quod si abire ab
									Romanis liceat,

redire ad eos non liceat, cui dubium esse, quin brevi desperata
									ab sociis Romana 
										 re 
										 res 
									 foederibus Punicis omnia in Italia iuncta visuri
									sint?

se 
										 tamen 
										 autem 
									 non eum esse, qui Altinio fidei quicquam censeat
									habendum, sed mediam secuturum consilii viam.

neque enim pro hoste neque pro socio in praesentia habitum libera
									custodia haud procul a castris placere in aliqua fida civitate
									eum servari per belli tempus: perpetrate bello tum consultandum,
									utrum prior defectio plus merita sit poenae, an 
										 hie 
										 hic 
									 reditus veniae.

Fabio adsensum est, Calenisque legatis traditus et ipse et
									comites; et auri satis magnum pondus, quod secum attulerat, ei
									servari iussum.

Calibus eum interdiu solutum custodes sequebantur, nocte clausum
									adservabant.

Arpis domi primum desiderari quaerique est coeptus; dein fama per
									totam urbem volgata tumultum ut principe amisso fecit, metuque
									rerum novarum extemplo nuntii missi.

quibus nequaquam offensus Poenus, quia et ipsum ut ambiguae fidei
									virum suspectum iam pridem habebat et causam nactus erat tam
									ditis hominis bona possidendi vendendique;

ceterum, ut irae magis quam avaritiae datum crederent homines,
									crudelitatem quoque ad aviditatem addidit, coniugemque eius ac
									liberos in 
										 eastra 
										 castra 
									 accitos,

quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein, quantum auri
									argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus vivos
									combussit.

Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit oppugnare. ubi
									cum a quingentis fere passibus castra posuisset, contemplatus ex
									propinquo situm urbis moeniaque, quae pars tutissima moenibus
									erat, quia maxime neglectam custodia vidit, ea potissimum
									adgredi statuit.

comparatis omnibus, quae ad urbes oppugnandas usui sunt,
									centurionum robora ex toto exercitu delegit tribunosque viros
									fortes eis praefecit et milites sescentos, quantum satis visum
									est, attribuit eosque, ubi quartae vigiliae signum cecinisset,
									ad eu locum scalas iussit ferre.

porta ibi humilis et angusta erat infrequenti via per desertam
									partem urbis. eam portam scalis prius 
										 transgresses 
										 transgressos 
									 murum aperire ex interiore parte aut claustra
									refringere iubet et tenentes partem urbis cornu signum dare, ut
									ceterae copiae admoverentur:

parata omnia atque instructa sese habiturum. ea inpigre facta, et
									quod impedimentum agentibus fore videbatur, id maxime ad
									fallendum adiuvit.

imber ab nocte media coortus custodes vigilesque dilapsos e
									stationibus subfugere in tecta coegit sonitusque primo largioris
									procellae strepitum molientium portam exaudiri prohibuit,
									lentior deinde aequaliorque accidens auribus magnam partem
									hominum sopivit.

postquam portam tenebant cornicines in via paribus intervallis
									dispositos canere iubent, ut consulem excirent.

id ubi factum ex composito est, signa efferri consul iubet ac
									paulo ante lucem per effractam portam urbem ingreditur.

tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquiescente et
									propinqua luce.

praesidium in urbe erat Hannibalis, quinque milia ferme
									armatorum, et ipsi Arpini tria milia hominum armarant. eos
									primos Poeni, ne quid ab tergo fraudis esset, hosti
									opposuerunt.

pugnatum primo in tenebris angustisque viis est. cum Romani non
									vias tantum sed tecta etiam proxima portae occupassent, ne peti
									superne ac volnerari possent,

cogniti inter se quidam Arpinique et Romani atque inde conloquia
									coepta fieri percunctantibus Romanis,

quid sibi vellent Arpini, quam ob noxam Romanorum, aut quod
									meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris Italici adversus
									veteres socios Romanos bellum gererent et vectigalem ac
									stipendiariam Italiam Africae facerent;

Arpinis purgantibus ignaros omnium se venum a principibus datos
									Poeno, captos oppressosque a paucis esse.

initio orto plures cum pluribus conloqui; postremo praetor
									Arpinus ab suis ad consulem deductus, fideque data inter signa
									aciesque Arpini repente pro Romanis adversus 
									Carthaginiensem arma verterunt.

Hispani quoque, paulo minus mille homines, nihil praeterea cum
									consule pacti, quam ut sine fraude Punicum emitteretur
									praesidium, ad consulem transtulerunt signa.

Carthaginiensibus portae patefactae emissique cum fide incolumes
									ad Hannibalem Salapiam venerunt.

ita Arpi sine clade — ullius praeterquam
									unius veteris proditoris, novi perfugae, restituti ad
									Romanos.

Hispanis duplicia cibaria dari iussa; operaque eorum forti ac
									fideli persaepe res publica usa est.

cum consul alter in Apulia alter in Lucanis esset, equites centum
									duodecim nobiles Campani per speciem praedandi ex hostium agro
									permissu magistratuum ab Capua profecti ad castra Romana, quae
									super Suessulam erant, venerunt, stationi militum, qui essent,
									dixerunt:

conloqui sese cum praetore velle. Cn. Fulvius castris praeerat;
									cui ubi nuntiatum est, decem ex eo numero iussis inermibus
									deduci ad se, ubi, quae postularent, audivit — nihil autem aliud
									petebant, quam ut Capua recepta bona sibi restituerentur — , in
									fidem omnes accepti.

et ab altero praetore Sempronio Tuditano oppidum Atrinum
									expugnatum. amplius septem milia hominum capta et aeris
									argentique signati aliquantur. —

Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit; solo
									aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum
									Aequimaelio 
										 lugarioque 
										 Iugarioque 
									 vico inde et templis Fortunae
									ac matris Matutae.

et extra portam late vagatus ignis sacra profanaque multa
									absumpsit.

eodem anno P. et Cn. Cornelii, cum in Hispania res prosperae
									essent multosque et veteres reciperent socios et novos
									adicerent, in Africam quoque spem extenderunt.

Syphax erat rex Numidarum, subito Carthaginiensibus hostis
									factus:

ad eum centuriones tres legatos miserunt, qui cum eo amicitiam
									societatemque facerent et pollicerentur, si perseveraret urguere
									bello Carthaginienses, gratam 
										 ear 
										 eam 
									 rem fore senatui populoque Romano et
									adnisuros, ut in 
										 ternpore 
										 tempore 
									 et bene cumulatam gratiam referant.

grata ea legatio barbaro fuit; conlocutusque cum legatis de
									ratione belli gerundi, ut veterum militum verba audivit, quam
									multarum rerum ipse ignarus esset, ex conparatione tam ordinatae
									disciplinae animum advertit.

tum primum, ut pro bonis ac fidelibus sociis facerent, oravit, ut
									duo legationem referrent ad imperatores suos, unus apud sese
									magister rei militaris resisteret. rudem ad pedestria bella
									Numidarum gentem esse, equis 
										 tautum 
										 tantum 
									 habilem;

ita iam inde a principiis gentis maiores suos bella gessisse, ita
									se a pueris insuetos. sed habere hostem pedestri fidentem Marte,
									cui si aequari robore virium velit, et sibi pedites comparandos
									esse.

et ad id multitudine hominum regnum abundare, sed armandi
									ornandique et instruendi eos artem ignorare. omnia, velut forte
									congregata turba, soluta ac temeraria esse.

facturos se in praesentia quod vellet, legati respondent fide
									accepta, ut remitteret extemplo eum, si imperatores sui non
									comprobassent factum.

Q. Statorio nomen fuit, qui ad regem remansit. cum duobus Romanis
									rex Numidas legatos in Hispaniam misit ad accipiendam fidem ab
									imperatoribus Romanis.

isdem mandavit, ut protinus Numidas, qui intra praesidia
									Carthaginiensium auxiliares essent, ad
									transitionem perlicerent.

et Statorius ex multa iuventute regi pedites conscripsit
									ordinatosque proxime morem Romanum instruendo et decurrendo
									signa sequi et servare ordines docuit et operi aliisque iustis
									militaribus ita adsuefecit,

ut brevi rex non equiti magis fideret quam pediti conlatisque
									aequo campo signis iusto proelio Carthaginiensem hostem
									superaret.

Romanis quoque in Hispania legatorum regis adventus magno
									emolumento fuit; namque ad famam eorum transitiones crebrae ab
									Numidis coeptae fieri. ita cum Syphace Romanis coepta amicitia
									est. quod ubi Carthaginienses acceperunt, extemplo 
									ad Galam in parte altera Numidiae — Maesulii ea gene vocatur —
									regnantem legatos mittunt.

filium Gala Masinissam habebat septemdecem annos natum, ceterum
									iuvenem ea indole, ut iam tum appareret maius regnum
									opulentiusque, quam quod aecepisset, facturum.

legati quoniam Syphax se Romanis iunxisset, ut potentior
									societate eorum adversus reges populosque Africae esset,

docent melius fore Galae quoque Carthaginiensibus iungi 
										 quamn 
										 quam 
									 primum, antequam Syphax in Hispaniam aut Romani in
									Africam transeant: opprimi Syphacem nihildum praeter nomen ex
									foedere Romano habentem posse.

facile persuasum Galae, filio deposcente id bellum, ut mitteret
									exercitum; qui Carthaginiensibus legionibus coniunctis magno
									proelio Syphacem devicit. triginta milia eo proelio hominum
									caesa dicuntur.

Syphax cum paucis equitibus in Maurusios ex acie Numidas —
									extremi prope Oceanum adversus Gadis colunt — refugit
									adfluentibusque ad famam eius undique barbaris ingentis brevi
									copias armavit,

cum quibus in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret. interea Masinissa cum victore exercitu
									advenit; isque ibi cum Syphace ingenti gloria per se sine ullis
									Carthaginiensium opibus gessit bellum.

in Hispania nihil memorabile gestum praeterquam quod Celtiberum
									iuventutem eadem mercede, qua pacta cum Carthaginiensibus erat,
									imperatores Romani ad se perduxerunt,

et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad
									sollicitandos populares, qui inter
									auxilia Hannibalis erant, miserunt. 
											 id 
											 id 
										 modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne
										est, quod mercennarium militem in castris neminem ante quam
										tum Celtiberos Romani habuerunt.

dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal in agro
									Sallentino aestatem consumpsit spe per proditionem
									urbis Tarentinorum potiundae. ipsorum interim Sallentinorum
									ignobiles urbes ad eum defecerunt.

eodem tempore in Brittiis ex duodecim populis, qui anno priore ad
									Poenos desciverant, Consentini et Tauriani in fidem populi
									Romani redierunt;

et plures redissent, ni T. Pomponius Veientanus, praefectus
									socium, prosperis aliquot populationibus in agro Bruttio iusti
									ducis speciem nactus tumultuario exercitu coacto cum Hannone
									conflixisset.

magna ibi vis hominum, sed inconditae turbae agrestium
									servorumque, caesa aut capta est. minimum iacturae fuit, quod
									praefectus inter ceteros est captus, et tum temerariae pugnae
									auctor et ante publicanus omnibus malis artibus et rei publicae
									et societatibus infidus damnosusque.

Sempronius consul in Lucanis multa proelia parva, 
										 baud 
										 haud 
									 ullum dignum memoratu fecit et ignobilia oppida
									Lucanorum aliquot expugnavit. quo diutius trahebatur bellum

et variabant secundae adversaeque res non fortunam magis quam
									animos hominum, tanta religio et ea magna ex parte externa
									civitatem incessit, ut aut homines aut dei repente alii
									viderentur facti.

nec iam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani
									ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba
									erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more.

sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes; quorum numerum
									auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris
									egestate et metu in urbem conpulsa, et quaestus ex alieno errore
									facilis, quem velut concessae artis usu exercebant.

primo secretae bonorum indignationes exaudiebantur; deinde ad
									patres etiam ac publicam querimoniam excessit res.

incusati graviter ab senatu aediles triumvirique eapitales, quod
									non prohiberent, cum emovere 
										 ear 
										 eam 
									 multitudinem e foro ac disicere adparatus sacrorum
									conati essent, 
										 baud 
										 haud 
									 procul afuit, quin violarentur.

ubi potentius iam esse id malum apparuit, quam ut minores per
									magistratus sedaretur, 
										 g. 
										 M. 
									 Aemilio praetori urbano negotium ab senatu datum et,
									ut eis religionibus populum liberaret.

is et in contione senatus consultum recitavit et edixit, ut,
									quicunque libros vaticinios precationesve aut artem sacrificandi
									conscriptam haberet, eos libros omnis litterasque ad se ante
									kal. Apriles deferret, neu quis in publico sacrove loco novo aut
									externo ritu sacrificaret.

aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt, L. Cornelius
									Lentulus pontufex maximus et C. Papirius C. F. 
										 Mass 
										 Masso 
									 pontifex et P. Furius Philus augur et C. Papirius L.
									F. Masso decemvir sacrorum.

in Lentuli locum M. Cornelius Cethegus, in Papiri Cn. Servilius
									Caepio pontifices suffecti sunt, augur creatus L. Quintius
									Flainiinus, decemvir sacrorum L. Cornelius Lentulus. comitiorum
									consularium iam adpetebat tempus,

sed quia consules bello intentos avocare non placebat, Ti.
									Sempronius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium
									Centonem. ab eo magister equitum est dictus Q. Fulvius
									Flaccus.

dictator primo comitiali die creavit consules Q. Fulvium Flaccum,
									magistrum equitum, et Ap. Claudium Pulchrum, cui Sicilia
									provincia in praetura fuerat.

tum praetores creati Cn. Fulvius Flaccus, C. Claudius Nero, M.
									Iunius Silanus, P. Cornelius Sulla. comitiis perfectis dictator
									magistratu abiit.

aedilis curulis fuit eo anno cum M. Cornelio Cethego P. Cornelius
									Scipio, cui post Africano fuit cognomen. huic petenti
									aedilitatem cum obsisterent tribuni plebis negantes rationem
									eius habendam esse, quod nondum ad petendum legitima aetas
									esset,

“si me” inquit “omnes Quirites aedilem facere volunt, satis annorum habeo.” tanto inde
									favore ad suffragium ferendum in tribus discursum est, ut
									tribuni repente incepto destiterint.

aedilicia largitio haec fuit: ludi Romani pro temporis illius
									copiis magnifice facti et diem unum instaurati, et centeni congii olei in vicos singulos
									dati.

L. Villius Tappulus et M. Fundanius Fundulus aediles plebei
									aliquot matronas apud populum probri accusarunt,
									quasdam ex eis damnatas in exilium egerunt.

ludi plebei per biduum instaurati et Iovis epulum fuit ludorum
									causa.

Q. Fulvius Flaccus tertium Appius Claudius consulatum ineunt.

et praetores provincias sortiti sunt P. Cornelius Sulla urbanam
									et peregrinam, quae duorum ante sors fuerat, Cn. Fulvius Flaccus
									Apuliam, C. Claudius Nero Suessulam, M. Iunius Silanus
									Tuscos.

consulibus bellum cum Hannibale et binae legiones decretae: alter
									a Q. Fabio superioris anni consule, alter a Fulvio Centumalo
									acciperet;

praetorum Fulvi Flacci quae Luceriae sub Aemilio praetore,
									Neronis Claudi, quae in Piceno sub C. Terentio fuissent,
									legiones essent supplementum in eas ipsi scriberent sibi. M.
									Iunio in Tuscos legiones urbanae prioris anni datae.

Ti. Sempronio Graccho et P. Sempronio Tuditano 
										 imperiumn 
										 imperium 
									 provinciaeque Lucani et Gallia cum suis exercitibus
									prorogatae,

item P. Lentulo qua vetus provincia in Sicilia esset, M. Marcello
									Syracusae et qua Hieronis regnum fuisset; T. Otacilio classis,
									Graecia M. Valerio, Sardinia Q. Mucio Scaevolae, Hispaniae P. et
									Cn. Corneliis.

ad veteres exercitus duae urbanae legiones consulibus scriptae,
									summaque trium et viginti legionum eo anno effecta est.

dilectum consulum M. Postumi Pyrgensis cum magno prope motu rerum
									factum impediit.

publicanus! 
										 publicanus 
									 erat Postumius, qui multis annis parem fraude
									avaritiaque neminem in civitate habuerat praeter T. Pomponium
									Veientanum, quem populantem temere agros in Lucanis ductu
									Hannonis priore anno ceperant Carthaginienses.

hi, quia publicum periculum erat a vi tempestatis in iis, quae
									portarentur ad exercitus, et ementiti erant falsa naufragia et
									ea ipsa, quae vera renuntiaverant, fraude ipsorum facta erant,
									non casu. in veteres quassasque naves paucis

et parvi pretii rebus impositis, cum mersissent eas in alto
									exceptis in praeparatas scaphas nautis, multiplices fuisse
									merces ementiebantur.

ea fraus indicata M. Aemilio praetori priore 
										 nno 
										 anno 
									 fuerat ac per eum ad senatum delata nec tamen ullo
									senatus consulto notata, quia patres ordinem publicanorum in
									tali tempore offensum nolebant.

populus severior vindex fraudis erat, excitatique tandem duo
									tribuni plebis Spurius et L. Carvilii cum rem invisam infamemque
									cernerent, ducentum milium aeris multam M. Postumio
									dixerunt.

cui certandae cum dies advenisset, conciliumque tam frequens
									plebis adesset, ut multitudinem area Capitolii vix caperet,

perorata causa una spes videbatur esse, si C. Servilius Casca
									tribunus plebis, qui propinquus cognatusque Postumio erat,
									priusquam ad suffragium tribus vocarentur, intercessisset.

testibus datis tribuni populum summoverunt, sitellaque lata est,
									ut sortirentur, ubi Latini suffragium ferrent.

interim publicani Cascae instare, ut concilio diem eximeret;
									populus reclamare; et forte in cornu primus sedebat Casca, cui
									simul metus pudorque 
										 alimum 
										 animum 
									 versabat.

cum in eo parum praesidii esset, turbandae rei causa publicani
									per vacuum summoto locum cuneo inruperunt iurgantes simul cum
									populo tribunisque.

nec procul dimicatione res erat, cum Fulvius consul tribunis “nonne videtis” inquit “vos
									in ordinem coactos esse et rem ad seditionem spectare, ni
									propere dimittitis plebis concilium?”

plebe dimissa senatus vocatur et consules referunt de concilio
									plebis turbato vi atque audacia publicanorum:

M. Furium Camillum, cuius exilium ruina urbis secutura fuerit,
									damnari se ab iratis civibus passum esse;

decemviros ante eum, quorum legibus ad eam diem viverent, multos
									postea principes civitatis indicium de se populi passos:

Postumium Pyrgensem suffragium populo Romano extorsisse,
									concilium plebis sustulisse, tribunos in ordinem coegisse,
									contra populum Romanum aciem instruxisse, locum occupasse, ut
									tribunos a plebe intercluderet, tribus in suffragium vocari
									prohiberet.

nihil aliud a caede ac dimicatione continuisse 
									homines nisi patientiam magstratuum, quod cesserint in
									praesentia furori atque audaciae paucorum vincique se ac populum
									Romanum passi sint et comitia,

quae reus vi atque armis 
										 prohibiturns 
										 prohibiturus 
									 erat, ne causa quaerentibus dimicationem daretur,
									voluntate ipsi sua sustulerint.

haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent,
									vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam
									senatus decresset,

confestim Carvilii tribuni plebis omissa multae certatione rei
									capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni vades daret, prendi a
									viatore atque in carcerem duci iusserunt. Postumius vadibus
									datis non adfuit.

tribuni 
										 plebemt 
										 plebem 
									 rogaverunt plebesque ita scivit, si M. Postumius ante
									kal. Maias non prodisset citatusque eo die non respondisset
									neque excusatus esset, videri eum in exilio 
										 esser 
										 esse 
									 bonaque eius venire, ipsi aqua et igni placere
									interdici.

singulis deinde eorum, qui turbae ac tumultus concitatores
									fuerant, rei capitalis diem dicere ac vades poscere
									coeperunt.

primo non dantis, deinde 
										 etiami 
										 etiam 
									 eos, 
										 qm 
										 qui 
									 dare possent, in carcerem coiciebant; cuius rei
									periculum vitantes plerique in exilium abierunt.

hunc fraus publicanorum, deinde fraudem audacia protegens exitum
									habuit.

comitia inde 
										 pontuficil 
										 pontifici 
									 maximo creando sunt habita. ea comitia novus pontifex
									M. Cornelius Cethegus habuit.

tres ingenti certamine petierunt, Q. Fulvius Flaccus consul, qui
									et ante bis consul et censor fuerat, et T. Manlius Torquatus, et
									ipse duobus consulatibus et censura insignis, et P. Licinius Crassus, qui aedilitatem
									curulem petiturus erat.

hic senes honoratosque iuvenis in eo certamine vicit. ante hunc
									intra centum annos et viginti nemo praeter P. Cornelium Calussam
									pontifex maximus creatus fuerat, qui sella curuli non
									sedisset.

consules dilectum cum aegre conficerent quod inopia iuniorum non
									facile in utrumque, ut et novae urbanae legiones et supplementum
									veteribus scribere tum,

sufficiebat, senatus absistere eos incepto vetuit et 
										 riumiviros 
										 triumuiros 
									 binos creari iussit, alteros qui citra, alteros qui
									ultra 
										 quinquagensimum 
										 quinquagesimum 
									 lapidem in pagis forisque et conciliabulis omnem
									copiam ingenuorum inspicerent et,

si qui roboris satis ad ferenda arma habere viderentur, etiamsi
									nondum militari aetate essent, milites facerent.

tribuni plebis, si iis videretur, ad populum ferrent, ut, qui
									minores 
										 septemdecem 
										 septendecim 
									 annis sacramento dixissent, iis perinde stipendia
									procederent, ac si 
										 septemdecem 
										 septendecim 
									 annorum aut maiores milites facti essent.

ex hoc senatus consulto creati triumviri bini conquisitionem
									ingenuorum per agros habuerunt.

eodem tempore ex Sicilia litterae Marci Marcelli de postulatis
									militum, qui cum P. Lentulo militabant, in senatu recitatae
									sunt.

Cannensis reliquiae cladis hic exercitus erat, relegatus in
									Siciliam, sicut ante dictum est ne ante Punici belli finem in
									Italiam reportarentur.

hi permissu Lentuli primores equitum centurionumque et robora ex legionibus peditum
									legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e quibus unus
									potestate dicendi facta:

“consulem te, M. Marcelle, in Italia adissemus, cum primum de nobis etsi non iniquum,
									certe triste senatus consultum factum est, nisi hoc
									sperassemus,

in provinciam nos morte regum turbatam ad grave bellum adversus
									Siculos simul Poenosque mitti et sanguine nostro vulneribusque
									nostris senatui satisfacturos esse, sicut patrum memoria, qui
									capti a Pyrrho ad Heracleam erant, adversus Pyrrhum ipsum
									pugnantes satisfecerunt.

quamquam quod ob meritum nostrum suscensuistis, patres
									conscripti, nobis, aut suscensetis?

ambo mihi consules et universum senatum intueri videor, cum te,
										 M. Marcelle, intueor, quem si ad
									Cannas consulem habuissemus, melior et rei publicae et nostra
									fortuna esset.

sine, quaeso, priusquam de condicione nostra queror, noxam, cuius
									arguimur, nos purgare si non deum ira nec fato, cuius lege
									immobilis rerum humanarum ordo seritur, sed culpa periimus ad
									Cannas, cuius tandem ea culpa fuit? militum an
									imperatorum?

equidem miles nihil umquam dicam de imperatore meo, cui
									praesertim gratias 
										 scial 
										 sciam 
									 ab senatu actas, quod non desperaverit de re publica
									cui post fugam a Cannis per omnes annos 
										 prorogatun 
										 prorogatum 
									 imperium.

ceteros item ex reliquiis cladis eius, quos tribunos militum
									habuimus, honores petere et gerere et provincias obtinere
									audivimus.

an vobis vestrisque liberis ignoscitis facile, patres conscripti,
									in haec villa capita saevire libet? et
									consuli primoribusque aliis civitatis fugere, cum spes alia
									nulla esset, turpe non fuit;

milites utique morituros in aciem misistis? ad Alliam prope omnis
									exercitus fugit; ad Furculas Caudinas ne expertus quidem
									certamen arma tradidit hosti, ut alias pudendas clades
									exercituum taceam:

tamen tantum afuit ab eo, ut ulla ignominia iis exercitibus
									quaereretur, ut et urbs Roma per eum exercitum, qui ab Allia
									Veios transfugerat,

reciperaretur, et Caudinae legiones, quae sine armis redierant
									Romam, armatae remissae in Samnium eundem illum hostem sub iugum
									miserint, qui hac sua ignominia laetatus fuerat.

Cannensem vero quisquam exercitum fugae aut pavoris insimulare
									potest, ubi plus quinquaginta milia hominum ceciderunt, unde
									consul cum equitibus septuaginta fugit, unde nemo superest, nisi
									quem hostis caedendo fessus reliquit?

cum captivis redemptio negabatur, nos vulgo homines laudabant,
									quod rei publicae nos reservassemus, quod ad consulem Venusiam
									redissemus, et speciem iusti exercitus fecissemus;

nunc deteriore condicione sumus, quam apud patres nostros fuerant
									captivi. quippe illis arma tantum atque ordo militandi locusque,
									in quo tenderent in castris, est mutatus, quae tamen semel
									navata rei publicae opera et uno felici proelio
									recuperarunt:

nemo eorum relegatus in exilium est, nemini spes emerendi
									stipendia adempta, hostis denique est datus, 
										 cnm 
										 cum 
									 quo dimicantes aut vitam semel 
										 ant 
										 aut 
									 ignominiam finirent; —

nos, quibus, nisi quod commisimus, ut quisquam ex 
										 Cannuesi 
										 Cannensi 
									 acie miles Romanus superesset, nihil
									obici potest, non solum a patria procul Italiaque sed ab hoste
									etiam relegati sumus,

ubi senescamus in exilio, ne qua spes, ne qua occasio abolendae
									ignominiae, ne qua placandae civium irae, ne qua denique bene
									moriendi sit. neque ignominiae finem

nec virtutis praemium petimus; modo experiri animum et virtutem
									exercere liceat. laborem et periculum petimus, ut virorum, ut 
										 militm 
										 militum 
									 officio fungamur.

bellum in Sicilia iam alterum annum ingenti dimicatione geritur;
									urbes alias Poenus, alias Romanus expugnat;

peditum equitum acies concurrunt; ad Syracusas terra marique
									geritur res; clamorem pugnantium crepitumque 
										 armornm 
										 armorum 
									 exaudimus resides ipsi ac segnes, tamquam nec manus
									nec arma habeamus. servorum legionibus Ti. Sempronius consul
									totiens iam cum hoste signis conlatis pugnavit; operae pretium
									habent libertatem civitatemque: —

pro servis saltem ad hoc bellum emptis vobis simus, congredi cum
									hoste liceat et pugnando quaerere libertatem. vis tu mari, vis
									terra, vis acie, vis urbibus oppugnandis experiri virtutem?

asperrima quaeque ad laborem periculumque deposcimus, ut, quod ad Cannas faciundum fuit,
									quam primum fiat, quoniam, quidquid postea viximus, id omne
									destinatum ignominiae est.”

sub haec dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcellus id nec
									iuris nec potestatis suae esse dixit:
									senatui scripturum se omniaque de sententia patrum facturum
									esse.

eae litterae ad novos consules allatae ac per eos in senatu
									recitatae sunt, consultusque de iis litteris ita decrevit
									senatus,

militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantis
									deseruissent, senatum nihil videre cur res publica committenda
									esset.

si M. Claudio proconsuli aliter videretur, faceret quod e re
									publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum munere vacaret
									neu dono militari virtutis ergo donaretur neu in Italiam
									reportaretur, 
										 done 
										 donec 
									 hostis in terra Italia esset. 
										 Comitia. 
										 comitia

deinde a praetore 
										 urban 
										 urbano 
									 de senatus sententia plebique scitu sunt
									habita, quibus creati 
										 sut 
										 sunt 
									 quinqueviri muris et turribus
									reficiendis, et triumviri bini, uni sacris conquirendis donisque
									persignandis alteri reficiendis aedibus Fortunae

et matris Matutae intra portam
									Carmentalem et Spei extra portam, quae priore anno incendio
									consumptae fuerant. —

tempestates foedae fuere: in Albano monte biduum continenter
									lapidibus pluvit. tacta de caelo multa, duae in Capitolio aedes,
									vallum in castris multis locis supra Suessulam, et duo vigiles
									exanimati;

murus turresque quaedam Cumis non ictae modo fulminibus sed etiam
									decussae. Reate saxum ingens visum volitare, sol rubere solito
									magis sanguineoque similis.

horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit; et per
									aliquot dies consules rebus divinis operam dederunt; et per
									eosdem dies sacrum novemdiale fuit.

cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in
									suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandae
									eius intervenit.

Phileas Tarentinus diu iam per speciem legationis Romae cum
									esset, vir inquieti animi et minime otium, quo tum diutino
									senescere videbatur, patientis, aditum sibi ad obsides
									Tarentinos et Thurinos invenit.

custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec ipsis
									nec civitatibus eorum fallere Romanos expediebat.

hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus cum
									primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti itineris
									factus profugit.

luce prima volgata per urbem fugai est, missique qui sequerentur
									ab Tarracina comprensos omnis retraxerunt. deducti in comitium
									virgisque adprobante populo caesi de saxo deiciuntur.

huiusi atrocitas poenae duarum nobilissimarum in Italia Graecarum
									civitatium animos inritavit cum 
										 publiceS 
										 publice 
									 tum otiam singulos privatim,

ut quisque tam foede interemptos aut propinquitate aut amicitia
									contingebat.

ex iis tredecim fere nobiles iuvenes Tarentini coniuraverunt,
									quorum principes Nico et 
										 Philemenns 
										 Philemenus 
									 erant. hi priusquam aliquid
									moverent,

conloquendum cum 
										 gannibale 
										 Hannibale 
									 rati, nocte per speciem venandi urbe egressi ad eum
									proficiscuntur.

et cum haud procul castris abessent, ceteri silva prope viam sese
									occuluerunt, Nico et Philemenus progressi ad stationes
									comprehensique, ultro id petentes, ad Hannibalem deducti
									sunt.

qui cum et causas consilii sui et, quid pararent, exposuissent,
									conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popularibus
									facerent praedandi causa se urbe egressos, pecora
									Carthaginiensium, quae pastum propulsa essent, ad urbem
									agere:

tuto ac sine certamine id facturos promissum est. conspecta ea
									praeda iuvenum est, minusque iterum ac saepius id eos audere
									miraculo fuit.

congressi cum Hannibale rursus fide sanxerunt liberos Tarentinos
									leges suas suaque omnia habituros neque
									ullum vectigal Poeno pensuros praesidiumve invitos recepturos;
									prodito praesidio hospitia Romana
										praedam Carthaginiensium fore.

haec ubi convenerunt, tunc vero Philemenus consuetudinem nocte
									egrediundi redeundique in urbem frequentiorem facere. et erat
									venandi studio insignis, canesque et alius apparatus
									sequebatur;

captumque ferme aliquid aut ab hoste ex praeparato adlatum
									reportans donabat aut praefecto aut custodibus portarum. nocte
									maxime commeare propter metum hostium credebant.

ubi iam eo consuetudinis adducta res est, ut, quocumque noctis
									tempore sibilo dedisset signum, porta aperiretur, tempus agendae
									rei Hannibali visum est.

tridui viam aberat; ubi, quo minus mirum esset uno eodemque loco
									stativa eum tam diu habere, aegrum simulabat.

Romanis quoque, qui in praesidio Tarenti erant, suspecta esse iam
									segnis 
										 moral 
										 mora 
									 eius desierat.

ceterum postquam Tarentum ire constituit, decem milibus peditum
									atque equitum, quos in expeditionem velocitate corporum ac
									levitate armorum aptissimos esse ratus est, electis quarta
									vigilia noctis signa movit praemissisque octoginta fere Numidis
									equitibus praecepit,

ut discurrerent circa vias perlustrarentque omnia
									oculis, ne quis agrestium procul spectator agminis falleret;

praegressos retraherent, obvios occiderent, ut praedonum magis
									quam exercitus accolis species esset. ipse raptim agmine acto
									quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento posuit et ne ibi
									quidem denuntiato,

quo pergerent, 
										 tanturm 
										 tantum 
									 , convocatos milites monuit, via omnes irent nec
									deverti quemquam aut excedere ordinem agminis paterentur et in
									primis intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum
									iussu facerent; se in tempore editurum, quae vellet agi.

eadem ferme hora Tarentum fama praevenerat Numidas equites paucos
									populari agros terroremque late agrestibus iniecisse.

ad quem nuntium nihil ultra motus praefectus Romanus, quam ut
									partem equitum postero die luce prima iuberet exire ad arcendum
									populationibus hostem;

in cetera adeo nihil ab eo intenta cura est, ut contra pro 
										 argument 
										 argumento 
									 fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem
									exercitumque e castris non movisse.

Hannibal concubia nocte movit. dux Philemenus erat cum solito
									captae venationis onere; ceteri proditores ea, quae composita
									erant, expectabant.

convenerat autem, ut Philemenus portula adsueta venationem
									inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret
									Hannibal.

ea mediterranea regio est orientem spectans, busta aliquantum
									intra moenia includunt. cum portae adpropinquaret, editus ex
									composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem redditum ab
									Nicone signum; extinctae deinde utrimque flammae sunt.

Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico ex 
										 improvise 
										 improuiso 
									 adortus sopitos vigiles in cubilibus suis obtruncat
									portamque aperit.

Hannibal cum peditum agmine ingreditur, equites subsistere iubet,
									ut, quo res postulet, occurrere libero campo possint. et
									Philemenus portulae parte alia, qua commeare adsuerat,
									adpropinquabat.

nota vox eius et familiare 
										 iamt 
										 iam 
									 signum cum excitasset vigilem, dicente vix 
										 sustinerit 
										 sustineri 
									 grandis bestiae onus, portula aperitur.

inferentes aprum duos iuvenes secutus ipse cum
									expedito venatore vigilem incautius miraculo magnitudinis in
									eos, qui ferebant, versum venabulo traicit.

ingressi deinde triginta fere armati ceteros vigiles obtruncant
									refringuntque portam proximam, et agmen sub signis confestim
									inrupit. inde cum silentio in forum ducti Hannibali sese
									coniunxerunt.

tum duo milia Gallorum Poenus in tres divisa partis per urbem
									dimittit Tarentinosque duces singlis partibus addit binos. itinera
									quam maxume frequentia occupari iubet,

tumultu orto Romanos passim caedi, oppidanis parci. sed ut fieri
									id posset, praecipit iuvenibus Tarentinis, ut, ubi quem suorum
									procul vidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse
									iuberent.

iam tumultus erat clamorque, qualis esse in capta urbe solet;
									sed, quid rei esset, nemo satis pro certo scire.

Tarentini Romanos ad diripiendam urbem credere coortos; Romanis
									seditio aliqua cum fraude videri ab oppidanis mota.

praefectus primo excitatus tumultu in portum effugit; inde
									acceptus scapha in arcem circumvehitur.

errorem et tuba audita ex theatro faciebat, nam et Romana erat, a
									proditoribus ad hoc ipsum praeparata, et inscienter a Graeco
									inflata, quis aut quibus signum daret, incertum efficiebat.

ubi inluxit, et Romanis Punica et Gallica arma cognita
										 tum dubitationem exemerunt et Graeci Romanos
									passim caede stratos cernentes ab Hannibale captam urbem
									senserunt.

postquam lux certior erat et Romani, qui caedibus superfuerant,
									in arcem confugerant conticiscebatque paulatim tumultus, tum
									Hannibal Tarentinos sine armis convocare iubet.

convenere omnes, praeterquam qui cedentis in arcem Romanos ad
									omnem adeundam simul fortunam persecuti fuerant.

ibi Hannibal benigne adlocutus Tarentinos testatusque, quae
									praestitisset civibus eorum, quos ad Trasumennum aut ad Cannas
									cepisset,

simul in dominationem superbam Romanorum invectus, recipere se in
									domos suas quemque iussit et foribus nomen suum inscribere: se
									domos eas, quae inscriptae non essent, signo
									extemplo dato diripi iussurum. si quis in hospitio civis 
										 Rormani 
										 Romani 
									 _ vacuas autem tenebant domos — nomen inscripsisset
									eum se pro hoste habiturum.

contione dimissa 
										 curm 
										 cum 
									 titulis notatae fores discrimen pacatae ab hostili 
										 douo 
										 domo 
									 fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana
									passim discursum est. et fuit praedae aliquantum.

postero die ad oppugnandam arcem ducit; quam cum et a maria, quo
									in paeneinsulae modum pars maior circumluitur, praealtis rupibus
									et ab ipsa urbe muro et fossa ingenti saeptam videret eoque nec
									vi nec operibus expugnabilem esse,

ne aut se ipsum cura tuendi Tarentinos a maioribus rebus
									moraretur, aut in relictos sine valido praesidio Tarentinos
									impetus ex arce, cum vellent, Romani facerent, vallo urbem ab
									arce intersaepire statuit non sine illa etiam spe,

cum prohibentibus opus Romanis manum posse conseri et, si
									ferocius procucurrissent, magna caede ita attenuari praesidii
									vires, ut facile per se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri
									possent.

ubi coeptum opus est, patefacta repente porta impetum in
									munientis fecerunt Romani pellique se statio passa est, quae pro
									opere erat, ut successu cresceret audacia pluresque et longius
									pulsos persequerentur.

tum signo dato coorti undique Poeni sunt, quos instructos ad hoc
									Hannibal tenuerat. nec sustinuere impetum Romani, sed ab effusa
									fuga loci angustiae eos impeditaque alia opere iam coepto, alia
									apparatu operis morabantur.

plurimi in fossam praecipitavere, occisique sunt plures in fuga
									quam in pugna.

inde opus nullo prohibente fieri coeptum: fossa ingens ducta, et
									vallum intra 
										 ear 
										 eam 
									 erigitur; modicoque post intervallo murum etiam eadem
									regione addere parat, ut vel sine praesidio tueri se adversus
									Romanos possent.

reliquit tamen modicum praesidium, simul ut in perficiendo muro adiuvaret. ipse profectus cum
									ceteris copiis ad Galaesum flumen — quinque milia ab urbe abest
									— posuit castra.

ex his stativis regressus ad inspiciendum, quod
									opus aliquantum opinione eius celerius creverat, spem cepit
									etiam arcem expugnari posse. et est non altitudine, ut cetera,
									tuta, sed loco 
										 piano 
										 plano 
									 posita et ab urbe muro tantum ac fossa divisa. 
										 curn 
										 cum 
									 iam machinationum omni genere

et operibus oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis
									fecit animum, ut nocte ex inproviso opera hostium invaderent.
									alia disiecerunt, alia igni corruperunt. isque finis Hannibali
									fuit ea parte arcem oppugnandi.

reliqua erat in obsidione spes nec ea satis efficax, quia arcem
									tenentes, quae in paeneinsula posita imminet faucibus portus,
									mare liberum habebant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus
									propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi.

Hannibal convocatis principibus Tarentinis omnes praesentis
									difficultates exposuit: neque arcis tam munitae expugnandae
									cernere viam neque in obsidione quicquam habere spei, donec mari
									hostes potiantur.

quod si naves sint, quibus commeatus invehi prohibeat, extemplo
									aut arce cessuros aut dedituros se hostis.

adsentiebantur Tarentini; ceterum ei, qui consilium adferret,
									opem quoque in 
										 ear 
										 eam 
									 rem adferendam censebant esse.

Punicas enim naves ex Sicilia accitas id posse facere; suas, quae sinu exiguo intus
									inclusae essent, cum claustra portus hostis haberet, quem ad
									modum inde in apertum mare evasuras?

“evadent” inquit Hannibal; “multa, quae inpedita natura sunt, consilio expediuntur. urbem
									in campo sitam habetis. planae et satis latae viae patent in
									omnis partis.

via, quae e portu per mediam urbem ad mare transmissa est, plaustris transveham naves
									haud magna mole. et mare nostrum erit, quo nunc hostes
									potiuntur; et illinc mari, hinc terra circumsedebimus arcem,
									immo brevi aut relictam ab hostibus aut cum ipsis hostibus
									capiemus.”

haec oratio non spem modo effectus sed 
										 mgentem 
										 ingentem 
									 etiam ducis admirationem fecit. contracta extemplo
									undique plaustra iunctaque inter se, et machinae ad subducendas
									naves 
										 admotaet 
										 admotae 
									 munitumque iter, quo faciliora plaustra
									minorque moles in transitu esset.

iumenta inde et homines contracti, et opus inpigre coeptum;
									paucosque post dies 
										 classic 
										 classis 
									 instructa ac parata circumvehitur arcem et ante os —
									ipsum 
										 ports 
										 portus 
									 ancoras iacit.

hunc statum rerum Han. nibal Tarenti relinquit regressus ipse in
									hiberna. ceterum defectio Tarentinorum utrum priore anno an hoc
									facta sit, in diversum auctores trahunt. plures propioresque
									aetate memoriae rerum hoc anno factam tradunt.

Romae consules praetoresque usque ad ante
									diem quintum kal.

Maias Latinae tenuerunt. eo die perpetrato sacro in monte in suas
									quisque provincias proficiscuntur. religio deinde nova obiecta
									est ex carminibus Marcianis.

vates hic Marcius inlustris fuerat, et cum conquisitio priore
									anno ex senatus consulto talium librorum fieret, in M. Aemili
									praetoris urbani, qui eam rem agebat, manus venerant.

is protinus novo praetori Sullae tradiderat. ex huius Marcii 
										 duobug 
										 duobus 
									 carminibus alterius post rem factam editi comprobata
									auctoritas eventu alteri quoque, cuius nondum tempus venerat,
									adferebat fidem.

priore carmine Cannensis praedicta clades in haec fere verba erat: “amnem, Troiugena,
									fuge Cannam, ne te alienigenae cogant in campo Diomedis
									conserere manus.

sed neque credes tu mihi, donec compleris sanguine campum,
									multaque milia occisa tua deferet amnis in pontum magnum ex
									terra frugifera; piscibus atque avibus ferisque, quae incolunt
									terras, is fuat esca caro tua. nam mihi ita Iuppiter fatus
									est.”

et Diomedis Argivi campos et Cannam flumen ii, qui militaverant
									in iis locis, iuxta atque ipsam cladem agnoscebant.

tum alterum carmen recitatum, non eo tantum obscurius, quia
									incertiora futura praeteritis sunt, sed perplexius etiam
									scripturae genere.

“hostis, Romani, si expellere vultis, vomica quae gentium venit
									longe, Apollini vovendos censeo ludos, qui quotannis comiter
									Apollini fiant, cum populus dederit ex publico
									partem, partem privati uti conferant pro
									se atque suis.

is ludis faciendis praeerit praetor is, qui ius populo plebeique
									dabit summum. decemviri Graeco ritu hostiis sacra faciant. hoc
									si recte facietis, gaudebitis semper fietque res vestra melior;
									nam is divus extinguet perduellis vestros, qui vestros campos
									pascit placide.”

ad id carmen explanandum diem unum sumpserunt. postero die
									senatus consultum factum est, ut decemviri de ludis Apollini
									reque divina facienda inspicerent.

ea cum inspecta relataque ad 
										 senatun 
										 senatum 
									 essent, censuerunt patres Apollini ludos vovendos
									faciendosque et, quando ludi facti essent, duodecim milia aeris
									praetori ad rem divinam et duas hostias 
										 naiores 
										 maiores 
									 dandas.

alterum senatus consultum factum est, ut decemviri sacrum Graeco
									ritu facerent hisque hostiis, Apollini bove aurato et capris
									duabus albis auratis, Latonae bove femina aurata.

ludos praetor in circo maximo cum facturus esset, edixit, ut
									populus per eos ludos stipem Apollini, quantam commodum esset,
									conferret.

haec est origo ludorum Apollinarium victoriae, non valetudinis
									ergo, ut plerique rentur, votorum factorumque. populus coronatus
									spectavit, matronae supplicavere; vulgo apertis ianuis in
									propatulis epulati sunt, celeberque dies omni caerimoniarum
									genere fuit.

cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio essent, sed
									circumsessuri Capuam viderentur, quod malum diuturnae obsidionis
									esse solet, iam famem Campani sentiebant, quia sementem facere
									prohibuerant eos Romani exercitus.

itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes, ut, priusquam
									consules in agros suos educerent legiones, viaeque omnes hostium
									praesidiis insiderentur, frumentum ex propinquis locis convehi
									iuberet Capuam.

Hannibal Hannonem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire
									et dare operam, ut frumenti copia fieret Campanis, iussit.

Hanno ex Bruttiis profectus cum exercitu vitabundus castra
									hostium consulesque, qui in Samnio erant, cum Benevento iam adpropinquaret, tria milia passuum ab ipsa
									urbe loco edito castra posuit;

inde ex sociis circa populis, quo aestate comportatum erat,
									devehi frumentum in castra iussit praesidiis datis, quae
									commeatus eos prosequerentur.

Capuam inde nuntium misit, qua die in castris ad accipiendum
									frumentum praesto essent omni undique genere vehiculorum
									iumentorumque ex agris contracto.

id pro cetera socordia neglegentiaque a Campanis actum: paulo
									plus quadringenta vehicula missa et pauca praeterea iumenta. ob
									id castigatis ab Hannone, quod ne fames quidem, quae mutas
									accenderet bestias, curam eorum stimulare posset, alia prodicta
									dies ad frumentum maiore apparatu petendum.

ea omnia, sicut acta erant, cum enuntiata Beneventanis essent,
									legatos decem extemplo ad consules — circa Bovianum castra
									Romanorum erant — miserunt.

qui cum auditis quae ad Capuam agerentur, inter se comparassent,
									ut alter in Campaniam exercitum duceret, Fulvius, cui ea
									provincia obvenerat, profectus nocte Beneventi moenia est
									ingressus.

ex propinquo cognoscit Hannonem cum exercitus parte profectum
									frumentatum; per quaestorem Campanis datum frumentum; duo milia
									plaustrorum, inconditam inermemque aliam turbam advenisse; per
									tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque formam et
									militarem ordinem inmixtis agrestibus et servis sublatum.

his satis compertis consul militibus edicit, signa tantum armaque
									in proximam noctem expedirent: castra Punica oppugnanda
									esse.

quarta vigilia profecti sarcinis omnibus impedimentisque
									Beneventi relictis paulo ante lucem cum ad castra pervenissent,
									tantum pavoris iniecerunt, ut, si in 
										 piano 
										 plano 
									 castra posita essent, 
										 baud 
										 haud 
									 dubie primo impetu capi potuerint.

altitudo loci et munimenta defenderunt, quae nulla ex parte adiri
									nisi arduo ac difficili ascensu poterant.

luce prima proelium ingens accensum est. nec vallum modo tutantur
									Poeni, sed, ut quibus locus aequior esset, deturbant nitentis
										 per ardua hostes.

vincit tamen omnia pertinax virtus, et aliquot simul partibus ad
									vallum ac fossas perventum est, sed cum multis vulneribus ac
									militum pernicie.

itaque convocatis legatis tribunisque
									militum consul absistendum temerario incepto ait: tutius sibi
									videri reduci eo die exercitum Beneventum, dein postero castra castris hostium iungi, ne exire
									inde Campani neve Hanno regredi posset;

id quo facilius obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se
									acciturum totumque eo versuros bellum. haec consilia ducis, cum
									iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam segne
									imperium disiecit.

proxima ea parte hostibus erat cohors Paeligna, cuius praefectus
									Vibius Accaus arreptum vexillum trans vallum hostium
									traiecit.

execratus 
										 exsecratus 
									 inde seque et cohortem, si eius vexilli hostes potiti
									essent, princeps ipse per fossam vallumque in castra
									inrupit.

iamque intra vallum Paeligni pugnabant, cum altera parte Valerio
									Flacco tribuno militum tertiae legionis exprobrante Romanis
									ignaviam,

qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. Pedanius
									princeps primus centurio, cum signifero signum ademisset, “iam
									hoc signum et hic centurio” inquit “intra vallum hostium erit:
									sequantur qui capi signum ab hoste prohibituri sunt.”

manipulares sui primum transcendentem fossam, dein legio tota
									secuta est. iam et consul, ad conspectum transgredientium vallum
									mutato consilio, ab resistendo 
									revocandoque ad incitandos hortandosque versus milites,
									ostendere, in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors
									sociorum et civium legio esset.

itaque pro se quisque omnes per aequa atque iniqua loca, cum
									undique tela conicerentur, armaque et corpora hostes obicerent,
									pervadunt inrumpuntque. multi volnerati, etiam quos vires et sanguis desereret, ut intra vallum
									hostium caderent, nitebantur.

capta itaque momento temporis velut in 
										 piano 
										 plano 
									 sita nec permunita castra. caedes inde, non iam pugna
									erat omnibus intra vallum permixtis.

supra decem milia hostium occisa, supra septem
									milia capitum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum
									et 
										 immentorum 
										 iumentorum 
									 apparatu capta. et alia ingens praeda fuit, quam
									Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum populi Romani
									agris traxerat.

inde deletis hostium castris Beneventum reditum, praedamque ibi
									ambo consules — nam et Ap. Claudius eo post paucos dies venit —
									vendiderunt diviseruntque.

et donati quorum opera castra hostium capta erant, ante alios
									Accaus Paelignus et T. Pedanius, princeps tertiae legionis.

Hanno ab Cominio Cerito quo nuntiata castrorum clades est, cum
									paucis frumentatoribus, quos forte secum habuerat, fugae magis
									quam itineris modo in Bruttios rediit.

et Campani audita sua pariter sociorumque clade legatos ad
									Hannibalem miserunt, qui nuntiarent duos consules ad Beneventum
									esse, diei iter a? Capua, tantum non ad portas et muros bellum
									esse; ni propere subveniat, celerius Capuam quam Arpos in
									potestatem hostium venturam.

ne Tarentum quidem, non modo arcem, tanti debere esse, ut Capuam,
									quam Carthagini aequare sit solitus, desertam indefensamque
									populo Romano tradat.

Hannibal curae sibi fore rem Campanam pollicitus in praesentia
									duo milia equitum cum legatis mittit, quo praesidio agros
									populationibus possent prohibere.

Romanis interim sicut aliarum rerum, arcis Tarentinae
									praesidiique, quod ibi obsideretur, cura est. C. Servilius
									legatus, ex auctoritate patrum a P. Cornelio praetore in
									Etruriam ad frumentum coemendum missus, cum aliquot navibus
									onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias
									pervenit.

cuius adventu, qui ante in exigua spe vocati saepe ad
									transitionem ab hostibus per conloquia erant, ultro ad
									transeundum hostis vocabant sollicitabantque. et erat satis
									validum praesidium traductis ad arcem Tarenti tuendam a Metaponto militibus.

itaque Metapontini extemplo metu, quo tenebantur, liberati ad
									Hannibalem defecere.

hoc idem , edem ora maris et Thurini fecerunt.
									movit eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque,
									quibus indidem ex Achaia oriundi etiam cognatione iuncti erant,
									quam ira in Romanos propter obsides nuper interfectos.

eorum amici cognatique litteras ac nuntios ad Hannonem
									Magonemque, qui in propinquo in Bruttiis erant, miserunt, si
									exercitum ad moenia admovissent, se in potestatem eorum urbem
									tradituros esse. M. Atinius Thuriis cum modico praesidio
									praeerat,

quem facile elici ad certamen temere ineundum rebantur posse non
									militum, quos perpaucos habebat, fiducia, quam iuventutis
									Thurinae; 
										 ear 
										 eam 
									 ex industria centuriaverat armaveratque ad talis
									casus.

divisis copiis inter se duces Poeni cum agrum Thurinum ingressi
									essent, Hanno cum peditum agmine infestis signis ire ad urbem
									pergit, Mago cum equitatu tectus collibus apte ad tegendas insidias oppositis
									subsistit.

Atinius peditum tantum agmine per exploratores comperto in aciem
									copias educit et fraudis intestinae et hostium insidiarum
									ignarus.

pedestre proelium fuit persegne paucis in prima acie pugnantibus
									Romanis, Thurinis expectantibus magis quam adiuvantibus eventum;
									et Carthaginiensium acies de industria pedem referebat, ut ad
									terga collis ab equite suo insessi hostem incautum
									pertraheret.

quo ubi est ventum, coorti cum clamore equites prope inconditam
									Thurinorum turbam nec satis fido animo, unde pugnabat, stantem
									extemplo in fugam averterunt.

Romani, quamquam circumventos hinc pedes, hinc eques urgebat,
									tamen aliquamdiu pugnam traxere. postremo et ipsi terga vertunt
									atque ad urbem fugiunt.

ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis
									accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt,
									conclamant instare Poenum, permixtosque et hostis urbem
									invasuros, ni propere portas claudant. ita exclusos Romanos
									praebuere hosti ad caedem, Atinius tamen cum paucis
									receptus.

seditio inde paulisper tenuit cum alii
										manendum in Romanae societatis fide, alii cedendum fortunae et 
										 tradendara 
										 tradendam 
									 urbem victoribus censerent. ceterum, ut plerumque
									fortuna et consilia mala vicerunt:

Atinio cum suis ad mare ac naves deducto, magis quia ipsi ob 
										 imperil 
										 imperium 
									 in se mite ac iustum consultum volebant, quam respectu
									Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt.

consules a Benevento in Campanum agrum legiones ducunt non ad
									frumenta modo, quae iam in herbis erant,

corrumpenda, sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se consulatum tam
									opulentae urbis excidio rati facturos, simul et ingens flagitium
									imperio dempturos, quod urbi tam propinquae tertium annum
									inpunita defectio esset.

ceterum ne Beneventum sine praesidio esset, et ut ad subita
									belli, si Hannibal, quod 
										 facturuln 
										 facturum 
									 haud dubitabant, ad opem ferendam sociis 
										 Capuan 
										 Capuam 
									 venisset, equitis vim sustinere possent, Ti. Gracchum
									ex Lucanis cum equitatu ac levi armatura 
										 Beneventuml 
										 Beneuentum 
									 venire iubent: legionibus stativisque ad obtinendas
									res in Lucanis aliquem praeficeret.

Graccho, priusquam ex Lucanis moveret, sacrificanti triste
									prodigium factum est:

ad exta sacrificio perpetrato angues duo ex occulto adlapsi
									adedere iocur conspectique repente ex oculis abierunt.

ob id cum haruspicum monitu sacrificium
									instauraretur atque intentius exta reservarentur, iterum ac
									tertium tradunt adlapsos libatoque
									iocinere intactos angues abisse.

cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium
									praemonuissent et ab occultis cavendum hominibus consultisque,
									nulla tamen providentia fatum imminens moveri potuit.

Flavusi Lucanus fuit caput partis eius Lucanorum — cum pars ad
									Hannibalem defecisset — , quae cum Romanis stabat, et iam altero anno in magistratu erat, ab
									iisdem illis creatus praetor.

is mutata repente voluntate locum gratiae apud Poenum quaerens
									neque transire ipse neque trahere ad defectionem Lucanos satis
									habuit, nisi imperatoris et eiusdem hospitis proditi capite ac
									sanguine foedus cum hostibus sanxisset.

ad Magonem, 
										 qi 
										 qui 
									 in Bruttiis praeerat, clam in colloquium venit fideque
									ab eo accepta, si Romanum iis imperatorem tradidisset, liberos
									cum suis legibus venturos in amicitiam Lucanos, deducit Poenum
									in locum natum tegendis insidiis, quo
										cum paucis Gracchum adducturum ait:

Mago ibi pedites equitesque armatos — et capere eas latebras
									ingentem numerum — occuleret.

loco satis inspecto atque undique explorato dies composita
									gerendae rei est.

Flavus ad Romanum imperatorem venit. rem se ait magnam incohasse,
									ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse. omnium
									populorum praetoribus, qui ad Poenum in illo communi Italiae
									motu descissent,

persuasisse, ut redirent in amicitiam Romanorum, quando res
									quoque Romana, quae prope exitium clade Cannensi venisset, in
									dies melior atque auctior fieret, Hannibalis vis senesceret ac
									prope ad nihilum venisset.

veteri delicto haud inplacabilis fore Romanos: nullam umquam
									gentem magis exorabilem promptioremque veniae dandae fuisse.

quotiens rebellioni etiam maiorum suorum 
										 ignotum! 
										 ignotum? 
									 haec ab sese dicta; ceterum ab ipso Graccho eadem haec
									audire malle eos praesentisque contingere dextram et id pignus fidei secum ferre.

locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum haud procul
									castris Romanis; ibi paucis verbis transigi rem posse, ut omne
									nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit.

Gracchus fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine
									veri captus cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus
									duce hospite in insidias praecipitatur.

hostes subito exorti, et, ne dubia proditio esset, Flavus iis se
									adiungit.

tela undique in Gracchum atque equites coniciuntur. Gracchus ex
									equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque, ut, quod
									unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent virtute.

reliquum autem quid esse paucis a multitudine in valle silva ac
									montibus saepta circumventis praeter mortem?

id referre, utrum praebentes corpora pecorum modo inulti
									trucidentur, an toti a patiendo expectandoque
									eventu in 
										 impetun 
										 impetum 
									 atque iram versi, agentes audentesque, perfusi 
										 hostiurn 
										 hostium 
									 cruore, inter exspirantium inimicorum cumulata armaque
									et corpora cadant.

Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent; qui 
										 ear 
										 eam 
									 victimam prae se ad inferos misisset, eum decus
									eximium, egregium solacium suae morti inventurum.

inter haec dicta paludamento circa laevum brachium intorto — nam
									ne scuta quidem secum extulerant — in hostis impetum fecit.
									maior quam pro numero hominum editur pugna:

iaculis maxime aperta corpora Romanorum, et cum undique ex
									altioribus locis in cavam vallem coniectus esset,
									transfiguntur.

Gracchum iam nudatum praesidio vivum capere Poeni nituntur;
									ceterum conspicatus Lucanum hospitem inter hostis, adeo infestus
									confertos invasit, ut parci ei sine multorum pernicie non
									posset.

exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit ponique cum captis
									simul fascibus ante tribunal imperatoris iussit.

si haec vera fama est, Gracchus in
									Lucanis ad campos, qui Veteres vocantur, periit.

sunt qui in agro Beneventano prope Calorem fluvium contendant a
									castris cum lictoribus ac tribus servis lavandi causa
									progressum,

cum forte inter salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque
									inermem saxisque, quae volvit amnis, propugnantem
									interfectum.

sunt qui haruspicum monitu quingentos passus a castris
									progressum, uti loco puro ea quae ante dicta prodigia sunt
									procuraret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum
									circumventum scribant. adeo nec locus nec ratio mortis in viro
									tam claro et insigni constat. funeris quoque Gracchi varia est
									fama.

alii in castris Romanis sepultum ab suis, alii ab Hannibale — et
									ea vulgatior fama est — tradunt in vestibulo Punicorum castrorum
									rogum extructum esse,

armatum exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum
									motibusque armorum et corporum suae cuique genti adsuetis, ipso
									Hannibale omni rerum verborumque honore exequias 
									celebrante. haec tradunt, qui in Lucanis rei gestae auctores
									sunt.

si illis, qui ad Calorem fluvium interfectum memorant, credere
									velis, capitis tantum Gracchi hostes potiti sunt;

eo delato ad Hannibalem, missus ab eo confestim Carthalo, qui in
									castra Romana ad Cn. Cornelium quaestorem deferret. is funus
									imperatoris in castris celebrantibus cum exercitu Beneventanis
									fecit.

consules agrum Campanum ingressi cum passim popularentur,
									eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu territi et trepidi
									ad signa milites palatos passim revocarunt et vixdum instructa
									acie fusi supra mille et quingentos milites amiserunt.

inde ingens ferocia superbae suopte ingenio genti crevit,
									multisque proeliis lacessebant Romanos; sed intentiores ad
									cavendum consules una pugna fecerat incaute atque inconsulte
									inita.

restituit tamen his animos et illis minuit audaciam parva una
									res; sed in bello nihil tam leve est, quod non magnae interdum
									rei momentum faciat.

T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat, perfamiliari
									hospitio iunctus. creverat consuetudo, quod aeger Romae apud
									Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter
									comiterque curatus fuerat.

is tum Badius progressus ante stationes, quae pro porta stabant,
									vocari Crispinum iussit. quod ubi est Crispino nuntiatum, ratus
									conloquium amicum ac familiare quaeri, manente memoria etiam in
									discidio publicorum foederum privati iuris, paulum a ceteris
									processit.

postquam in conspectum venere, “provoco te” inquit “ad pugnam, Crispine,” Badius;
									“conscendamus equos summotisque allis, uter bello melior sit,
									decernamus.”

ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes deesse, in quibus
									virtutem ostendant: se, etiamsi in acie occurrerit,
									declinaturum, ne hospitali caede dextram violet;

conversusque abibat. enimvero ferocius tum Campanus increpare
									mollitiam ignaviamque et se digna probra in insontem iacere, hospitalem hostem 
									appellans simulantemque parcere, cui sciat parem se non
									esse.

si parum publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata
									iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano
									palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium.

nihil sibi cum eo consociatum, nihil foederatum hosti cum hoste,
									cuius patriam ac penates publicos privatosque oppugnatum
									venisset.

si vir esset, congrederetur. diu cunctantem Crispinum perpulere
									turmales, ne inpune insultare Campanum pateretur;

itaque tantum moratus, dum imperatores consuleret, permitterentne
									sibi extra ordinem in provocantem hostem pugnare, permissu eorum
									arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad
									pugnam evocavit.

nulla mora a Campano facta est; infestis equis concurrerunt.
									Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio hasta transfixit
									superque delapsum cum vulnere ex equo desiluit, ut pedes
									iacenter conficeret.

Badius, priusquam opprimeretur, parma atque equo relicto ad suos
									aufugit;

Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis
									spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum ad
									consules est deductus laudatusque ibi magnifice et donis
									donatus.

Hannibal ex agro Beneventano castra ad Capuam cum movisset,
									tertio post die quam venit copias in aciem eduxit haudquaquam
									dubius,

quod Campanis absente se paucos ante dies secunda fuisset pugna,!
									quin multo minus se suumque totiens victorem exercitum sustinere
									Romani possent.

ceterum postquam pugnari coeptum est, equitum maxime incursu, cum
									iaculis obrueretur, laborabat Romana acies, donec signum
									equitibus datum est, ut in hostem admitterent equos.

ita equestre proelium erat, cum procul visus Sempronianus
									exercitus, cui Cn. Cornelius quaestor praeerat, utrique parti
									parem metum praebuit, ne hostes novi adventarent.

velut ex composite utrimque signum receptui datum, reductique in
									castra prope aequo Marte discesserunt; plures
									tamen ab Romanis primo incursu equitum ceciderunt.

inde consules, ut averterent a Capua Hannibalem, nocte, quae
									secuta est, diversi, Fulvius in agrum Cumanum, Claudius in
									Lucanos abit.

postero die cum vacua castra Romanorum esse nuntiatum Hannibali
									esset et duobus agminibus diversos abisse, incertus primo, utrum
									sequeretur, Appium institit sequi.

ille circumducto hoste, qua voluit, alio itinere ad Capuam
									redit.

Hannibali alia in his locis bene gerendae rei fortuna oblata est.
									M. Centenius fuit cognomine Paenula, insignis inter primi pili
									centuriones et magnitudine corporis et animo.

is perfunctus militia per P. Cornelium Sullam praetorem in
									senatum introductus petit a patribus, uti sibi quinque milia
									militum darentur: se peritum

et hostis et regionum brevi operae pretium facturum et, quibus
									artibus ad id locorum nostri et duces et exercitus capti forent,
									iis adversus inventorem usurum.

id non promissum magis stolide quam stolide creditum, tamquam
									eaedem militares et imperatoriae artes essent.

data pro quinque octo milia militum, pars dimidia cives, pars
									socii. et ipse aliquantum voluntariorum in itinere ex agris
									concivit ac prope 
										 duplicate 
										 duplicato 
									 exercitu in Lucanos pervenit, ubi Hannibal nequiquam
									secutus Claudium substiterat.

baud 
										 haud 
									 dubia res erat, quippe inter Hannibalem ducem et
									centurionem, exercitusque alterum vincendo veteranum, alterum
									novum totum, magna ex parte etiam tumultuarium ac semermem.

ut conspecta inter se agmina sunt et neutra pars detrectavit
									pugnam, extemplo instructae acies. pugnatum tamen, ut in nulla
									pari re, diu: duas amplius horas constitit pugna spe concitante, donec
									dux stetit, Romanam aciem.

postquam is non pro vetere fama solum, sed etiam metu futuri
									dedecoris, si sua temeritate contractae cladi superesset,
									obiectans se hostium telis cecidit, fusa extemplo est Romana
									acies.

sed adeo ne fugae quidem iter patuit omnibus viis
									ab equite insessis, ut ex tanta multitudine vix mille evaserint,
									ceteri passim alii alia peste absumpti sint.

Capua a consulibus iterum summa vi obsideri coepta est, quaeque
									in eam rem opus erant comportabantur parabanturque.

Casilinum frumentum convectum; ad Volturni ostium, ubi nunc urbs
									est, castellum communitum in eoque et
										Puteolis — triennio ante Fabius Maximus munierat —
									praesidium impositum, ut mare proximum

et flumen in potestate essent. in ea duo
									maritima castella frumentum, quod ex Sardinia nuper missum erat
									quodque M. Iunius praetor ex Etruria eoemerat, ab Ostia
									convectum est, ut exercitui per hiemem copia esset.

ceterum super eam cladem, quae in Lucanis accepta erat, volonum
									quoque exercitus, qui vivo Graccho summa fide stipendia fecerat,
									velut exauctoratus morte ducis ab signis discessit.

Hannibal non Capuam neglectam neque in tanto discrimine desertos
									volebat socios; sed prospero ex temeritate unius Romani ducis
									successu in alterius ducis exercitusque opprimendi occasionem
									imminebat.

CIn. 
										 Cn. 
									 Fulvium praetorem Apuli legati nuntiabant primo, dum
									urbes quasdam Apulorum, quae ad Hannibalem descivissent,
									oppugnaret, intentius rem egisse; postea nimio successu et ipsum
									et milites praeda impletos in tantam licentiam socordiamque
									effusos, ut nulla disciplina militiae esset.

cum saepe alias, tum paucis diebus ante expertus, qualis sub
									inscio duce exercitus esset, in Apuliam castra movit.

circa Herdoneam Romanae legiones et praetor Fulvius erat. quo ubi
									allatum est hostis adventare, prope est factum, ut iniussu
									praetoris signis convulsis in aciem exirent. nec res magis ulla
									tenuit quam spes haud dubia suo id arbitrio, ubi vellent,
									facturos.

nocte insequenti Hannibal, cum tumultuatum in castris et
									plerosque ferociter, signum ut daret, institisse duci ad arma
									vocantis sciret, 
										 hand 
										 haud 
									 dubius prosperae pugnae occasionem dari,

tria milia expeditorum militum in villis circa
									vepribusque et silvis disponit,

qui signo dato simul omnes e latebris existerent, et Magonem ac
									duo ferme milia equitum, qua fugam inclinaturam credebat, omnia
									itinera insidere iubet. his nocte praeparatis prima luce in
									aciem copias educit.

nec Fulvius est cunctatus, non tam sua ulla spe quam militum
									impetu fortuito tractus. itaque eadem teneritate, qua processum
									in aciem est, instruitur ipsa acies ad libidinem militum forte
									procurrentium consistentiumque, quo loco ipsorum tulisset
									animus, deinde per libidinem aut metum deserentium locum.

prima legio et sinistra ala in primo instructae, et in
									longitudinem porrecta acies.

clamantibus tribunis nihil introrsus roboris ac virium esse et,
									quacumque impetum fecissent hostis, perrupturos, nihil, quod
									salutare esset, non modo ad animum sed ne ad aures quidem
									admittebat.

et Hannibal haudquaquam similis dux neque simili exercitu neque
									ita instructo aderat. ergo ne clamorem quidem atque impetum
									primum eorum Romani sustinuere.

dux, stultitia et temeritate Centenio par, animo haudquaquam
									comparandus, ubi rem inclinatam ac trepidantis suos videt, equo
									arrepto cum ducentis ferme equitibus effugit;

cetera a fronte pulsa, inde a tergo atque
									alis circumventa acies eo usque est caesa, ut ex duodeviginti
									milibus hominum duo milia 
										 baud 
										 haud 
									 amplius evaserint. castris hostes potiti sunt.

hae clades super aliam alia Romam cum essent nuntiatae, ingens
									quidem et luctus et pavor civitatem cepit; sed tamen, quia
									consules, ubi summa rerum esset, ad id locorum prospere rem
									gererent, minus his cladibus commovebantur.

legatos ad consules mittunt C. Laetorium M. Metilium,

qui nuntiarent, ut reliquias duorum exercituum cum cura
									colligerent darentque operam, ne per metum ac desperationem
									hosti se dederent, id quod post Cannensem accidisset cladem, et
									ut desertores de exercitu volonum conquirerent.

idem negotii P. Cornelio datum, cui et dilectus 
									mandatus erat, isque per fora conciliabulaque edixit, ut
									conquisitio volonum fieret iique ad signa reducerentur. haec
									omnia intentissima cura acta. Ap. Claudius consul D. Iunio ad
									ostium Vulturni,

M. Aurelio Cotta Puteolis praeposito, qui, ut quaeque naves ex
									Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo in castra mitterent
									frumentum,

ipse ad Capuam regressus Q. Fulvium collegam invenit Casilino
									omnia deportantem molientemque ad oppugnandam Capuam. tum ambo
									circumsederunt urbem

et Claudium Neronem praetorem ab Suessula ex Claudianis castris
									exciverunt.

is quoque modico ibi praesidio ad tenendum locum relicto ceteris
									omnibus copiis ad Capuam descendit. ita tria praetoria circa
									Capuam erecta; tres exercitus diversis partibus opus adgressi
									fossa valloque circumdare urbem parant et castella excitant
									modicis intervallis multisque simul locis cum prohibentibus
									opera Campanis eo eventu pugnant,

ut postremo portis muroque se contineret Campanus.

prius tamen, quam haec continuarentur opera, legati ad Hannibalem
									missi, qui quererentur desertam ab eo Capuam ac prope redditam
									Romanis obtestarenturque, ut tunc 
										 salter 
										 saltem 
									 opem non circumsessis modo sed etiam circumvallatis
									ferret.

consulibus litterae a P. Cornelio praetore missae, ut, priusquam
									clauderent Capuam operibus, potestatem Campanis facerent, ut,
									qui eorum vellent, exirent a Capua suasque res secum inde
									ferrent.

liberos fore suaque omnia habituros qui ante idus Martias
									exissent; post eam diem quique exissent quique ibi mansissent,
									hostium futuros numero.

ea pronuntiata Campanis atque ita spreta, ut ultro contumelias
									dicerent minarenturque.

Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones spe aut vi aut
									dolo arcis Tarentinae potiundae; quod ubi parum processit, ad
									Brundisium flexit iter prodi id oppidum ratus.

ibi quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani ad 
										 enm 
										 eum 
									 venerunt querentes simul orantesque. quibus 
										 lgannibal 
										 Hannibal 
									 magnifice respondit et antea se solvisse obsidionem et
									nunc adventum suum consules non laturos.

cum hac spe dimissi legati vix regredi Capuam iam duplici fossa
									valloque cinctam potuerunt.

cum maxume Capua circumvallaretur, Syracusarum oppugnatio ad
									finem venit, praeterquam vi ac virtute ducis exercitusque,
									intestina etiam proditione adiuta.

namque Marcellus initio veris incertus, utrum Agrigentum ad
									Himilconem et Hippocraten verteret bellum,

an obsidione Syracusas premeret, quamquam nec vi capi videbat
									posse inexpugnabilem terrestri ac maritimo situ urbem nec fame,
									ut quam prope liberi a Carthagine commeatus alerent,

tamen, ne quid inexpertum relinqueret, transfugas Syracusanos —
									erant autem apud Romanos aliqui nobilissimi viri inter
									defectionem ab Romanis, quia ab novis consiliis abhorrebant,
									pulsi — conloquiis suae partis temptare hominum animos iussit et
									fidem dare, si traditae forent Syracusae, liberos eos ac suis
									legibus victuros esse.

non erat conloquii copia, quia multorum animi suspecti omnium
									curam oculosque converterant, ne quid falleret tale
									admissum.

servus unus exulum pro transfuga intromissus in urbem conventis
									paucis initium conloquendi de tali re fecit. deinde in
									piscatoria quidam nave retibus operti circumvectique ita ad
									castra Romana conlocutique cum transfugis, et iidem saepius
									eodem modo et alii atque alii. postremo ad octoginta facti.

et cum iam composita omnia ad proditionem essent, indicio delato
									ad Epicyden per Attalum quendam, indignantem sibi rem creditam
									non esse, necati omnes cum cruciatu sunt.

alia subinde spes postquam haec vana evaserat, excepit. Damippus
									quidam Lacedaemonius, missus ab Syracusis ad Philippum regem,
									captus ab Romanis navibus erat.

huius utique redimendi et Epicydae cura erat ingens, nec abnuit
									Marcellus, iam tum Aetolorum, quibus socii Lacedaemonii erant,
									amicitiam adfectantibus Romanis.

ad conloquium de redemptione eius missis medius maxime atque
									utrisque opportunus locus ad portum Trogilorum propter turrim,
									quam vocant Galeagram, est visus.

quo cum saepius conmearent, unus ex Romanis ex propinquo murum
									contemplans, numerando lapides aestimandoque ipse secum, quid in
									fronte paterent singuli,

altitudinem muri, quantum proxime coniectura poterat, permensus
									humilioremque aliquanto pristina opinione sua et ceterorum
									omnium ratus esse et vel mediocribus scalis superabilem, ad
									Marcellum rem defert.

haud spernenda visa. sed cum adiri locus, quia ob id ipsum
									intentius custodiebatur, non posset, occasio quaerebatur;

quam obtulit transfuga nuntians diem festum Dianae per triduum
									agi, et quia alia in obsidione desint, vino largius epulas
									celebrari et ab Epicyde praebito universae plebei et per tribus
									a principibus diviso.

id ubi accepit Marcellus, cum paucis tribunorum militum
									conlocutus electisque per eos ad rem tantam agenda audendamque
									idoneis centurionibus militibusque et scalis in occulto
									comparatis, ceteris signum dari iubet, ut mature corpora
									curarent quietique darent: nocte in expeditionem eundum
									esse.

inde ubi id temporis visum, quo de die
									epulatis iam vini satias principiumque somni esset, signi unius
									milites ferre scalas iussit; et ad mille fere armati tenui
									agmine per silentium eo deducti.

ubi sine strepitu ac tumultu primi evaserunt in murum, secuti
									ordine alii, cum priorum audacia dubiis etiam animum
									faceret.

iam mille armatorum muri ceperant partem,
									cum ceterae admotae sunt copiae 
									pluribusque scalis in murum evadebant signo ab Hexapylo
									dato,

quo per ingentem solitudinem erat perventum, quia magna pars in
									turribus epulati aut sopiti vino erant aut semigraves potabant
									paucos tamen eorum inproviso oppresses
									in cubilibus interfecerunt.

prope Hexapylon est portula; ea magna vi
									refringi coepta et e muro ex composito tuba datum 
										 signnm 
										 signum 
									 erat et iam undique non furtim, sed vi aperte
									gerebatur res.

quippe ad Epipolas, frequentem custodiis locum, perventum erat,
									terrendique magis hostes erant quam fallendi, sicut territi
									sunt.

nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque tenentium muros
									partemque urbis, omnia teneri custodes rati alii per 
										 Inurum 
										 murum 
									 fugere, alii salire de muro praecipitarique turba
									paventium.

magna pars tamen ignara tanti mali erat et gravatis omnibus vino
									somnoque et in vastae magnitudinis urbe partium sensu non satis
									pertinente in omnia.

sub lucem Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem
									ingressus excitavit convertitque omnes ad arma capienda opemque,
									si quam possent, iam captae prope urbi ferendam.

Epicydes ab Insula, quam ipsi Nason vocant, citato profectus
									agmine, 
										 baud 
										 haud 
									 dubius, quin paucos per neglegentiam custodum
									transgressos murum expulsurus foret,

occurrentibus pavidis, tumultum augere eos dictitans et maiora ac
									terribiliora vero adferre, postquam conspexit omnia circa
									Epipolas armis conpleta, lacessito tantum hoste paucis
									missilibus retro in Achradinam agmen convertit,

non tam vim multitudinemque hostium metuens, quam ne qua
									intestina fraus per occasionem oreretur clausasque inter
									tumultum Achradinae atque Insulae inveniret portas.

Marcellus ut moenia ingressus ex superioribus locis urbem omnium
									ferme illa tempestate pulcherrimam subiectam oculis vidit,
									inlacrimasse dicitur partim gaudio tantae perpetratae rei,
									partim vetusta gloria urbis.

Atheniensium classes demersae et duo ingentes exercitus cum
									duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et tot bella cum
									Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta,

tot tam opulenti tyranni regesque, praeter ceteros Hiero cum
									recentissimae memoriae rex, tum ante omnia, quae virtus ei
									fortunaque sua dederat, beneficiis in populum Romanum
									insignis.

ea cum universa occurrerent animo subiretque cogitatio, iam illa momento horae arsura omnia et ad cineres
									reditura, priusquam signa Achradinam admoveret,

praemittit Syracusanos, qui intra praesidia Romana, 
										 nt 
										 ut 
									 ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni inpellerent
									hostis ad dedendam urbem.

tenebant Achradinae portas murosque maxume transfugae, quibus
									nulla erat per condiciones veniae spes; ei nec adire muros nec
									adloqui quemquam passi.

itaque Marcellus postquam id inceptum inritum fuit, ad Euryalum
									signa referri iussit. tumulus est in extrema parte urbis aversus
									a mari viaeque 
										 immineins 
										 imminens 
									 ferenti in agros mediterraneaque insulae, percommode
									situs ad commeatus excipiendos.

praeerat huic arci Philodemus Argius ab Epicyde impositus; ad
									quem missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni
									cum longo sermone habito dilatus per 
										 frustrationeim 
										 frustrationem 
									 esset, rettulit Marcello tempus eum ad deliberandum
									sumpsisse.

cum is diem de die differret, dum Hippocrates atque Himilco
									admoverent castra legionesque, haud dubius, si in arcem
									accepisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse
									Marcellus,

ut Euryalum neque tradi neque capi vidit posse, inter Neapolim et
									Tycham — nomina ea partium urbis et instar urbium sunt — posuit
									castra timens, ne, si frequentia intrasset loca, contineri ab
									discursu miles avidus praedae non posset.

legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et velamentis venerunt
									precantes, ut a caedibus et ab incendiis parceretur.

de quorum precibus quam postulatis magis consilio habito
									Marcellus ex omnium sententia edixit militibus, ne quis liberum
									corpus violaret:

cetera praedae futura. castra testis parietum pro muro saepta;
									portis 
										 region 
										 regione 
									 platearum patentibus stationes praesidiaque disposuit,
									ne quis in discursu militum impetus in castra fieri posset.

inde signo dato milites discurrerunt; refractisque foribus cum
									omnia terrore ac tumultu streperent, a caedibus tamen temperatum
									est; rapinis nullus ante 
										 lodus 
										 modus 
									 fuit, quam omnia diuturna felicitate cumulata bona
									egesserunt.

inter haec et Philodemus, cum spes, uxilii nulla esset, fide
									accepta, ut inviolatus ad Epicyden rediret, deducto praesidio
									tradidit tumulum 
										 lomanis. 
										 Romanis.

aversis omnibus ad tumultum ex parte captae urbis Bomilcar noctem
									eam nactus, qua propter, vi tempestatis stare ad ancoram in salo
									Romana classis non posset,

cum triginta quinque navibus ex portu Syracusano profectus libero
									mari vela in altum dedit quinque et quinquaginta navibus
									Epicydae et Syracusanis relictis;

edoctisque Carthaginiensibus, in quanto res Syracusana discrimine
									esset, cum centum navibus post paucos dies redit, multis, ut
									fama est, donis ex Hieronis gaza ab Epicyde donatus.

Marcellus Euryalo recepto praesidioque addito una cura erat
									liber, ne qua ab tergo vis hostium in arcem accepta inclusos
									inpeditosque moenibus suos turbaret.

Achradinam inde trinis castris per idonea dispositis loca spe ad
									inopiam omnium rerum inclusos redacturum circumsedit.

cum per aliquot dies quietae stationes utrimque fuissent, repente
									adventus Hippocratis et Himilconis, ut ultro undique
									oppugnarentur Romani, fecit.

nam et Hippocrates castris ad magnum portum communitis signoque
									iis dato, qui Achradinam tenebant, castra vetera Romanorum
									adortus est, quibus Crispinus praeerat, et Epicydes eruptionem
									in stationes Marcelli fecit, et classis Punica litori, quod
									inter urbem et castra Romana erat, adpulsa est, ne quid
									praesidii Crispino submitti a Marcello posset.

tumultum tamen maiorem hostes praebuerunt quam 
										 certamen. 
										 certamen; 
									 nam et Crispinus Hippocraten non reppulit tantum
									munimentis, sed insecutus etiam est trepide fugientem, et
									Epicyden Marcellus in urbem compulit.

satisque iam etiam in posterum videbatur provisum, ne quid ab
									repentinis eorum excursionibus periculi foret. accessit et ab
									pestilentia commune malum,

quod facile utrorumque animos averteret a belli
									consiliis. nam tempore 
										 autumn 
										 autumni 
									 et locis natura gravibus, multo tamen magis extra
									urbem quam in urbe, intoleranda vis aestus per utraque castra
									omnium ferme corpora movit.

ac primo temporis ac loci vitio et aegri erant et moriebantur.
									postea curatio ipsa et contactus aegrorum volgabat morbos, ut
									aut neglecti desertique, qui incidissent, morerentur, aut
									adsidentis curantisque eadem vi 
										 morbid 
										 morbi 
									 repletos secum traherent cotidianaque funera

et morse ob oculos esset et undique dies noctesque 
										 ploratusi 
										 ploratus 
									 audirentur.

postremo ita adsuetudine mali efferaverant: animos, ut non modo
									lacrimis iustoque conploratu. prosequerentur mortuos, sed ne
									efferrent quidem aut sepelirent, iacerentque strata exanima
									corpora in conspectu similem mortem expectantium mortuique
									aegros, aegri validos cum metu,

tum tabe ac pestifero odore corporum conficerent. et ut ferro
									potius morerentur, quidam invadebant soli hostium stationes.

multo tamen vis maior pestis Poenorum castra quam Romana adorta
										 erat, nam Romani diu circumsedendo
									Syracusas caelo aquisque adsuerant magis.

ex hostium exercitu Siculi, ut primum videre ex gravitate loci
									volgari morbos, in suas quisque propinquas urbes dilapsi sunt;
									et.

Carthaginienses quibus nusquam receptus erat, 
										 cumr 
										 cum 
									 ipsis ducibus Hippocrate atque Himilcone ad
									internecionem omnes perierunt.

Marcellus, ut tanta vis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos
									infirmaque corpora tecta et umbrae recreaverant. multi tamen ex
									Romano exercitu eadem peste absumpti sunt.

deleto terrestri Punico exercitu Siculi, qui Hippocratis milites
									fuerant, ** occupaverant, 
										 baud 
										 haud 
									 magna oppida, ceterum et situ et munimentis tuta; tria
									milia alterum ab Syracusis, alterum quindecim abest. eo et
									commeatus e civitatibus suis comportabant et auxilia
									accersebant.

interea Bomilcar iterum cum classe profectus Carthaginem ita
									exposita fortuna sociorum, ut spem faceret non ipsis modo
									salutarem. opem ferri posse, sed Romanos quoque in
									capta quodam 
										 Modo 
										 modo 
									 urbe capi,

perpulit, ut onerarias naves quam 
										 plurumas 
										 plurimas 
									 omni copia rerum onustas secum mitterent 
										 classeinque 
										 classemque 
									 suam augerent.

igitur centum triginta navibus longis, septingentis onerariis
									profectus a 
										 Cartbagine 
										 Carthagine 
									 satis prosperos ventos ad traiciendum in 
										 Sicilianm 
										 Siciliam 
									 habuit. sed iidem venti superare eum Pachynum
									prohibebant.

Bomilcaris adventus fama primo, dein praeter spem mora cum
									gaudium et metum in vicem Romanis Syracusanisque
									praebuisset,

Epicydes metuens, ne, si pergerent iidem, qui tum tenebant, ab
									ortu solis flare per dies plures venti,

classis Punica Africam repeteret, tradita Achradina
									mercennariorum 
										 militurn 
										 militum 
									 ducibus ad Bomilcarem navigat.

classem in statione versa in Africam habentem atque timentem
									navale proelium, non tam quod impar viribus aut numero navium
									esset — quippe etiam plures habebat — , quam quod venti aptiores
									Romanae quam suae classi flarent, perpulit tamen, ut fortunam
									navalis certaminis experiri vellet.

et Marcellus, cum et Siculum exercitum ex tota insula conciri
									videret et cum ingenti commeatu classem Punicam adventare, ne
									simul terra marique inclusus urbe hostium urgeretur, quamquam
									impar numero navium erat, prohibere aditu Syracusarum Bomilcarem
									constituit.

duae classes infestae circa promunturium Pachynum stabant, ubi
									prima tranquillitas maris in altum evexisset, concursurae.

itaque cadente iam Euro, qui per dies aliquot saevierat, prior
									Bomilcar movit, cuius primo classis petere altum visa est, quo
									facilius superaret promunturium.

ceterum postquam tendere ad se Romanas naves vidit, incertum, qua
									subita territus re, Bomilcar vela in altum dedit missisque
									nuntiis Heracleam, qui onerarias retro inde Africam repetere
									iuberent, ipse Siciliam praetervectus Tarentum petit.

Epicydes a tanta repente destitutus spe, ne in obsidionem magna ex parte captae urbis rediret,
									Agrigentum navigat, expectaturus — magis eventum
									quam inde 
										 quicquat 
										 quicquam 
									 moturus.

quae ubi in castra Siculorum 
										 snat 
										 sunt 
									 nuntiata, Epicyden Syracusis excessisse, a
									Carthaginiensibus relictam insulam et prope iterum 
										 traditan 
										 traditam 
									 2 Romanis,

legatos de condicionibus dedendae urbi explorata prius per
									conloquia voluntate eorum, 
										 qi 
										 qui 
									 obsidebantur, ad Marcellum mittunt.

cum haud 
										 ferne 
										 ferme 
									 discreparet, quin, quae ubique regum fuissent,
									Romanorum essent, Siculis cetera cum libertate ac legibus suis
									servarentur, evocatis ad conloquium iis, 
										 quibua 
										 quibus 
									 ab Epicyde creditae res erant,

missos se simul ad Marcellum, simul ad eos ab exercitu Siculorum 
										 aiunl 
										 aiunt 
									 ut una omnium, qui obsiderentur quique extra
									obsidionem fuissent, fortuna esset, neve alteri proprie sibi
									paciscerentur quicquam.

recepti deinde ab is, ut necessarios hospitesque adloquerentur,
									expositis, quae pacta iam cum Marcello haberent, oblata spe
									salutis perpulere eos, ut secum praefectos Epicydis Polyclitum
									et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen erat,
									adgrederentur.

interfectis iis et multitudine ad contionem vocata, inopiam
									quaeque ipsi inter se fremere occulti soliti erant conquesti,
									quamquam tot mala urgerent, negarunt fortunam accusandam esse,
									quod in ipsorum esset potestate, quamdiu ea paterentur.

Romanis causam oppugnandi Syracusas fuisse caritatem
									Syracusanorum, non odium; nam ut occupatas res ab satellitibus
									Hannibalis, deinde Hieronymi, Hippocrate atque Epicyde,
									audierint, tum bellum movisse et obsidere urbem coepisse, ut
									crudelis tyrannos eius, non ut ipsam urbem expugnarent.

Hippocrate vero interemptoEpicyde intercluso ab Syracusis et
									praefectis eius occisis, Carthaginiensibus omni possessione 
										 Siclliae 
										 Siciliae 
									 terra marique pulsis — quam superesse causam Romanis,
									cur non perinde ac si Hiero ipse viveret, unicus Romanae
									amicitiae cultor, incolumis Syracusas esse velint?

itaque nec urbi Qec 
									hominibus 
										 alind 
										 aliud 
									 periculum quam ab semet ipsis ese, si occasionem
									reconciliandi se Romanis 
										 praeternisissent; 
										 praetermisissent; 
									 
										 ear 
										 eam 
									 autem, qualis illo momento horae sit, nullam deinde
									fore, si simul liberatas ab impotentibus tyrannis Syracusas esse et applicare se Romanis 
									apparuisset.

omnium ingenti adsensu audita ea oratio est. praetores tamen
									prius creari quam legatos nominari placuit. ex ipsorum deinde
									praetorum numero 
										 nissi 
										 missi 
									 oratores ad Marcellum,

quorum princeps “neque primo” inquit, “Syracusani a vobis defecimus, sed lieronymus,
									nequaquam tam in vos impius quam in nos;

nec postea pacem tyranni caede compositam Syracusanus quisquam,
									sed satellites regii Hippocrates atque Epicydes oppressis nobis
									hinc metu, hinc fraude turbaverunt. nec quisquam dicere potest
									aliquando nobis libertatis tempus fuisse, quod pacis vobiscum
									non fuerit.

nunc certe caede eorum, qui oppressas tenebant Syracusas, cum
									primum nostri arbitrii esse coepimus, extemplo venimus ad
									tradenda arma, dedendos nos, urbem, moenia, nullam recusandam
									fortunam, quae imposita a vobis fuerit.

gloriam captae nobilissimae pulcherrimaeque urbis Graecarum dei
									tibi dederunt, Marcelle. quidquid umquam terra marique
									memorandum gessimus, id tui triumphi titulo accedit.

famaene credi velis quanta urbs a te capta sit, quam posteris
									quoque 
										 ear 
										 eam 
									 spectaculo esse, quo quisquis terra, quisquis mari
									venerit, nunc nostra de Atheniensibus
									Carthaginiensibusque tropaea, nunc tua de nobis ostendat,
									incolumesque Syracusas familiae vestrae sub clientela nominis
									Marcellorum tutelaque habendas tradas?

ne plus apud vos Hieronymi quam Hieronis memoria momenti faciat: diutius ille multo
									amicus 
										 fait 
										 fuit 
									 quam hic hostis, et illius benefacta etiam t re
									sensistis, huius amentia ad perniciem tantum ipsius valuit.” 
										 Omnia 
										 omnia 
									 et impetrabilia et tuta erant apud Romanos;

inter ipsos plus belli ac periculi erat. namque transfugae tradi se Romanis rati mercennariorum 
										 quoqa 
										 quoque 
									 militum auxilia in eundem compulere metum;

arreptique armis praetores primum obtruncant, inde ad caedem
									Syracusanorum discurrunt quosque fors obtulit, irati interfecere
									atque omnia, quae in promptu erant, diripuerunt.

tum, ne sine ducibus essent, sex praefectos creavere, ut terni
									Achradinae ac Naso praeessent. sedato tandem tumultu
									exequentibus sciscitando quae acta cum Romanis essent, dilucere
									id quod erat coepit, aliam suam ac perfugarum causam esse.

in tempore legati a Marcello redierunt falsa eos suspicione
									incitatos memorantes, nec causam expetendae poenae eorum ullam
									Romanis esse.

erat e tribus Achradinae praefectis Hispanus, Moericus 
										 nominee. 
										 nomine. 
									 ad eum inter comites legatorum de industria unus ex
									Hispanorum auxiliaribus est missus, qui sine 
										 arbitris_ 
										 arbitris 
									 Moericum nanctus primum, quo in statu 
										 reliquisset! 
										 reliquisset 
									 Hispaniam — et nuper inde venerat — , exponit: omnia
									Romanis ibi obtineri armis.

posse eum, si operae pretium faciat, principem popularium esse,
									seu militare cum Romanis seu in patriam reverti lubeat. contra,
									si malle obsideri pergat, quam spem esse terra marique
									clauso?

motus his Moericus, 
										 cumi 
										 cum 
									 legatos ad Marcellum mitti placuisset, fratrem inter
									eos mittit, qui per eundem illum Hispanum secretus; ab aliis ad
									Marcellum deductus cum fidem accepisset composuissetque agendae
									ordinem rei, Achradinam redit.

tum Moericus, ut ab suspicione proditionis averteret omnium
									animos, negat sibi placere legatos commeare ultro citroque,
									neque recipiendum quemquam neque mittendum et, quo intentius
									custodiae serventur, opportuna dividenda praefectis esse, ut
									suae quisque partis tutandae reus sit. omnes adsensi sunt.

partibus dividendis ipsi regio evenit ab Arethusa fonte usque ad
									ostium magni portus. id ut scirent Romani, fecit.

itaque Marcellus nocte navem onerariam cum armatis remulco
									quadriremis trahi ad Achradinam assit exponique
									milites regione portae, quae prope 
										 fontei 
										 fontem 
									 Arethusam est.

hoc cum quarta vigilia factum 
										 eset 
										 esset 
									 expositosque milites porta, ut convenerat, 
										 recepi;set 
										 recepisset 
									 Moericus, luce prima Marcellus omnibus copiis 
										 noenia 
										 moenia 
									 Achradinae adgreditur ita,

ut non eos solum, qui Achradinam tenebant, in se converteret, sed
									ab Naso etiam agmina armatorum concurrerent relictis stationibus
									suis ad vim et impetum Romanorum arcendum.

in hoc tumultu actuariae naves instructae iam ante
									circumvectaeque ad Nasum armatos exponunt, qui inproviso adorti
									semiplenas stationes et adapertas fores portae, qua paulo ante
									excurrerant armati, haud 
										 niagno 
										 magno 
									 certamine Nasum cepere desertam trepidatione et fuga
									custodum.

neque in ullis minus praesidii aut
									pertinaciae ad manendum quam in transfugis fuit, quia ne suis
									quidem satis credentes e medio certamine 
										 effagerunt. 
										 effugerunt.

Marcellus, ut captam esse Nasum comperit 
									et Achradinae regionem unam teneri Moericumque cum praesidio suis adiunctum, receptui
									cecinit, ne regiae opes, quarum fama
									maior quam res erat, diriperentur.

suppresso impetu militum ut iis, qui in Achradina erant,
									transfugis spatium locusque fugae datus est,

Syracusani tandem liberi metu portis Achradinae apertis oratores
									ad Marcellum mittunt nihil petentis aliud quam incolumitatem
									sibi liberisque suis.

Marcellus consilio advocato

et adhibitis etiam Syracusanis qui per seditiones pulsi ab domo
									intra praesidia Romana fuerant, respondit non plura per annos
									quinquaginta benefacta Hieronis quam paucis his annis maleficia
									eorum, qui Syracusas tenuerint, erga populum Romanum esse. sed
									pleraque eorum quo debuerint reccidisse, foederumque ruptorum
									ipsos ab se graviores multo, quam populus Romanus voluerit,
									poenas exegisse.

se quidem tertium annum circumsedere Syracusas, non ut populus
									Romanus servam eam civitatem haberet, sed ne transfugarum mercennariorum que duces
									captam et oppressam tenerent.

quid potuerint Syracusani facere, exemplo vel eos esse
									Syracusanorum, qui intra praesidia Romana fuerint, vel Hispanum
									ducem Moericum, qui praesidium tradiderit, vel ipsorum
									Syracusanorum postremo serum quidera, sed forte consilium.

sibi omnium laborum periculorumque circa moenia Syracusana terra
									marique tam diu exhaustorum nequaquam tanti eum fructum esse,
									quod capere Syracusas potuisset.

inde quaestor cum praesidio Nasum ad accipiendam pecuniam regiam
									custodiendamque missus. Achradina 
									diripienda militi data est custodibus divisis per domos eorum,
									qui intra praesidia Romana fuerant.

cum multa irae, multa avaritiae foeda exempla ederentur,
									Archimeden memoriae proditum est in tanto tumultu, quantum pavor captae urbis in discursu
									diripientium militum ciere poterat, intentum formis, quas in
									pulvere descripserat, ab ignaro milite, quis esset,
									interfectum;

aegre id Marcellum tulisse sepulturaeque curam habitam, et
									propinquis etiam inquisitis honori praesidioque nomen ac
									memoriam eius fuisse.

hoc maxume modo Syracusae captae; in quibus praedae tantum fuit,
									quantum vix capta Carthagine tum fuisset, cum qua viribus aequis
									certabatur.

paucis ante diebus quam Syracusae caperentur, T. Otacilius cum
									quinqueremibus octoginta Uticam ab Lilybaeo transmisit et,

cum ante lucem portum intrasset, onerarias frumento onustas cepit
									egressusque in terram depopulatus est aliquantum agri circa
									Uticam praedamque omnis generis retro ad navis egit.

Lilybaeum tertio die, quam inde profectus erat, cum centum
									triginta onerariis navibus frumento praedaque onustis rediit
									idque frumentum extemplo Syracusas misit;

quod ni tam in tempore subvenisset, victoribus victisque pariter
									perniciosa fames instabat

eadem aestate in Hispania, cum biennio ferme nihil admodum
									memorabile factum esset consiliisque magis quam
									armis bellum gereretur, Romani imperatores egressi hibernis
									copias coniunxerunt.

ibi consilium advocatum, omniumque in unum congruerunt
									sententiae, quando ad id locorum id modo actum esset, ut
									Hasdrubalem tendentem in Italiam retinerent, tempus esse id iam
									agi, ut bellum in Hispania finiretur.

et satis ad id virium credebant accessisse viginti milia
									Celtiberorum ea hieme ad arma excita. hostium tres exercitus
									erant.

Hasdrubal Gisgonis filius et Mago coniunctis castris quinque
									ferme dierum iter ab Romanis aberant.

propior erat Hamilcaris filius Hasdrubal, vetus in Hispania
									imperator; ad urbem nomine Amtorgim exercitum habebat.

eum volebant prius opprimi duces Romani, et spes erat satis
									superque ad id virium esse;

illa restabat cura, ne fuso eo perculsi alter Hasdrubal et Mago
									in avios saltus montesque recipientes sese bellum extraherent.
									optimum igitur rati divisis bifariam copiis totius simul
									Hispaniae amplecti bellum, ita inter se diviserunt, ut P.
									Cornelius duas partes exercitus Romanorum sociorumque adversus
									Magonem duceret atque Hasdrubalem,

Cn. Cornelius cum tertia parte veteris exercitus Celtiberis
									adiunctis cum Hasdrubale Barcino bellum gereret.

una profecti ambo duces exercitusque Celtiberis praegredientibus
									ad urbem Amtorgim in conspectu hostium dirimente amni ponunt
									castra.

ibi Cn. Scipio cum quibus ante dictum est copiis substitit; P.
									Scipio profectus ad destinatam belli partem.

Hasdrubal postquam animadvertit exiguum Romanum exercitum in
									castris et spem omnem in Celtiberorum auxiliis esse,

peritus omnis barbaricae et praecipue omnium earum
									gentium, in quibus per tot annos militabat,

perfidiae, facili linguae commercio, cum
									utraque castra plena Hispanorum essent, per occulta conloquia
									paciscitur magna mercede cum Celtiberorum principibus, ut copias
									inde abducant.

nec atrox visum facinus; non enim ut in Romanos verterent arma agebatur, et merces, quanta vel pro bello
									satis esset, dabatur, ne bellum gererent, et cum 
										 quiesi 
										 quies 
									 ipsa, tum reditus domum fructusque videndi 
										 suoi 
										 suos 
									 suaque grata vulgo erant.

itaque non ducibus facilius quam multitudini persuasum est. simul
									ne metus quidem ab Romanis erat, quippe tam paucis, si vi
									retinerent.

id quidem cavendum semper Romanis 
										 ducibui 
										 ducibus 
									 erit, exemplaque haec vere pro documentis habenda, ne
									ita externis credant auxiliis, ut non plus sui roboris suarumque
									proprie virium in castris habeant.

signis repente sublatis Celtiberi abeunt nihil aliud quaerentibus
									causam obtestantibusque, ut manerent, Romanis respondentes quam
									domestico se avocari bello.

Scipio, postquam socii nec precibus nec vi retineri poterant, nec
									se aut parem sine illis hosti esse aut fratri 
										 rursusi 
										 rursus 
									 coniungi vidit posse, nec ullum aliud salutare
									consilium in promptu esse,

retro quantum posset cedere statuit, in id omni cura intentus,
									necubi hosti aequo; se committeret loco, qui transgressus flumen
									prope vestigiis abeuntium insistebat.

per eosdem dies P. Scipionem par terror, periculum maius ab novo
									hoste urgebat.

Masinissa erat iuvenis, eo tempore socius Carthaginiensium, 
										 quemi 
										 quem 
									 deinde clarum potentemque Romana fecit amicitia. is
									tum cum equitatu Numidarum

et advenienti P. Scipioni occurrit et deinde adsidue dies
									noctesque infestus aderat,

ut non vagos tantum procul a castris lignatum pabulatumque
									progressos exciperet, sed ipsis obequitaret castris invectusque
									in medias saepe 
										 stationed 
										 stationes 
									 omnia ingenti tumultu turbaret.

noctibus quoque saepe incursu repentino in portis valloque
									trepidatum est, nec aut locus aut tempus ullum vacuum a metu ac
									sollicitudine erat Romanis,

compulsique intra vallum adempto rerum omnium usu. cum prope
									iusta obsidio esset futuramque artiorem 
										 ear 
										 eam 
									 appareret, si se Indibilis, quem cum septem milibus et
									quingentis Suessetanorum adventare fama erat, Poenis
									coniunxisset, dux cautus

et providens Scipio victus necessitatibus temerarium capit
									consilium, ut nocte Indibili obviam iret et, quocumque
									occurrisset loco, proelium consereret.

relicto igitur modico praesidio in castris praepositoque Ti.
									Fonteio legato media nocte profectus cum obviis hostibus manus
									conseruit.

agmina magis 
										 quaxn 
										 quam 
									 acies pugnabant, superior tamen, ut in tumultuaria
									pugna, Romanus erat. ceterum et equites Numidae repente, quos
									fefellisse se dux ratus erat, ab lateribus circumfusi magnum
									terrorem intulere,

et contracto adversus Numidas certamine
									novo tertius insuper advenit hostis, duces Poeni adsecuti ab
									tergo iam pugnantis; ancepsque proelium Romanos circumsteterat
									incertos, in quem potissimum hostem quamve in partem conferti
									eruptionem facerent.

pugnanti hortantique imperatori et offerenti se, ubi plurimus
									labor erat, latus dextrum lancea traicitur; cuneusque is
									hostium, qui in confertos circa ducem impetum fecerat, ut
									exanimem labentem ex equo Scipionem vidit, alacres gaudio cum
									clamore per totam aciem nuntiantes discurrunt imperatorem
									Romanum cecidisse.

ea pervagata passim vox ut et hostes 
										 baud 
										 haud 
									 dubie pro victoribus et Romani pro victis essent,
									fecit. fuga confestim ex acie duce amisso fieri coepta est;

ceterum ut ad erumpendum inter Numidas leviumque armorum alia
									auxilia haud difficilis erat,

ita effugere tantum equitum aequantiumque equos velocitate
									peditum vix poterant; caesique prope plures in fuga quam in
									pugna sunt, nec superfuisset quisquam, ni praecipiti iam ad
									vesperum die nox intervenisset.

haud segniter inde duces Poeni fortuna usi confestim e proelio
									vix necessaria quiete data militibus ad Hasdrubalem Hamilcaris
									citatum agmen rapiunt non dubia spe, cum
										se conianxissent, debellari posse.

quo ubi est ventum, inter exercitus ducesque victoria recenti
									laetos gratulatio ingens facta imperatore tanto cum omni
									exercitu deleto et alteram pro haud dubia parem
									victoriam expectantes.

ad 
										 Romanoa 
										 Romanos 
									 nondum quidem fama tantae cladis pervenerat, sed
									maestum quoddam silentium erat et tacita divinatio qualis iam
									praesagientibus animis inminentis 
										 malj 
										 mali 
									 esse solet.

imperator ipse, praeterquam quod ab sociis se desertum, hostium
									tantum auctas copias sentiebat, coniectura etiam et ratione ad
									suspicionem acceptae cladis quam ad ullam bonam spem pronior
									erat: quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem,

nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitur
									potuisse?

quo modo autem non obstitisse aut ab tergo secutum fratrem, ut,
									si prohibere, quo minus in unum coirent et duces et exercitus
									hostium, non posset, 
										 ipseT 
										 ipse 
									 certe cum fratre coniungeret copias?

his anxius 
										 curig 
										 curis 
									 id modo esse salutare in praesens credebat, cedere
									inde, quantum posset; et una nocte ignaris hostibus et ob id
									quietis aliquantum emensus est iter.

luce ut sen. serunt profectos, hostes praemissis Numidis quam
									poterant maxime citato agmine sequi coeperunt. ante noctem
									adsecuti Numidae nunc ab tergo, nunc in latera incursantes
									consistere coegerunt ac tutari agmen;

quantum possent tamen tuto, ut simul pugnarent procederentque,
									Scipio hortabatur, priusquam pedestres: copiae
									adsequerentur.

ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud 
										 multumt 
										 multum 
									 procederetur et nox iam instaret,

revocat a proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam nona quidem satis tutum,
									praesertim agmini perculso, editiorem tamen, quam cetera circa
									erant, subducit.

ibi primo impedimentis et equitatu in medium 
										 receptisa 
										 receptis 
									 circumdati pedites haud difficulter impetus
									incursantium Numidarum arcebant;

dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis
									exercitibus aderant: apparebatque parum armis ad tuendum locum
									sine munimento valituros esse,

circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset
									vallum circumicere. sed erat adeo nudus tumulus et asperi soli,
									ut nec virgulta vallo caedendo nec terra caespiti
									faciendo aut ducendae fossae aliive ulli operi apta inveniri
									posset;

nec natura quicquam satis arduum aut abscitum erat, quod hosti
									aditum ascensumve difficilem praeberet;

omnia fastigio leni subvexa. ut tamen aliquam imaginem valli
									obicerent, clitellas inligatas oneribus velut struentes ad
									altitudinem solitam 
										 circunmdabant 
										 circumdabant 
									 cumulo sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad
									moliendum clitellae defuerant.

Punici exercitus postquam advenere, in tumulum quidem perfacile
									agmen erexere; munitionis facies nova primo eos velut miraculo
									quodam tenuit,

cum duces undique vociferarentur, quid starent et non ludibrium
									illud vix 
										 femiisg 
										 feminis 
									 puerisve morandis satis validum distraherent
									diriperentque? captum hostem teneri latentem post sarcinas. haec
									contemptim duces increpabant;

ceterum neque transilire nec moliri onera obiecta nec caedere
									stipatas clitellas ipsisque obrutas sarcinis facile erat.

trudentes sudibus cum amoliti obiecta onera armatis dedissent
									viam, pluribusque idem partibus fieret, capta iam undique castra
									erant.

pauci a multis perculsique a victoribus passim caedebantur; magna
									pars tamen militum cum in propinquas refugisset silvas, in
									castra P. Scipionis, quibus Ti. Fonteius legatus praeerat,
									perfugerunt.

Cn. Scipionem alii in tumulo primo impetu hostium caesum tradunt,
									alii cum paucis in propinquam castris turrim perfugisse; hanc
									igni circumdatam atque ita exustis foribus, quas nulla moliri
									potuerant vi, captam omnisque intus cum ipso imperatore occisos.
									—

anno octavo, postquam in Hispaniam venerat, Cn. Scipio 
										 undetricensimo 
										 undetricesimo 
									 die post fratris mortem est interfectus. luctus ex
									morte eorum non Romae maior quam per totam Hispaniam fuit;

quin apud civis partem doloris et exercitus amissi et alienata
									provincia et publica trahebat clades;

Hispaniae ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnaeum magis,
									quod diutius praefuerat iis priorque et favorem 
									occupaverat et specimen iustitiae temperantiaeque Romanae primus
									dederat.

cum deleti exercitus amissaeque Hispaniae viderentur, vir unus
									res perditas restituit.

erat in exercitu L. Marcius Septimi
									filius, eques Romanus, impiger iuvenis animique et ingenii
									aliquanto quam pro fortuna, in qua erat natus, maioris.

ad 
										 summan 
										 summam 
									 indolem accesserat Cn. Scipionis disciplina, sub qua
									per tot annos omnis militiae artis edoctus fuerat.

is et ex fuga collectis militibus et
									quibusdam de praesidiis deductis haud contemnendum exercitum
									fecerat iunxeratque cum Ti. Fonteio, P. Scipionis legato.

sed tantum praestitit eques Romanus auctoritate inter milites
									atque honore, ut castris citra Hiberum communitis, cum ducem
									exercitus comitiis militaribus creari placuisset,

subeuntes alii aliis in 
										 custodian 
										 custodiam 
									 valli stationesque, donec per omnis suffragium iret,
									ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint. omne inde tempus
									—

exiguum id fuit — muniendis castris convehendisque commeatibus
									consumpsit; et omnia imperia milites cum inpigre, tum
									haudquaquam abiecto animo exequebantur.

ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias
									belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est,
									signumque pugnae propositum ab novo duce milites viderunt,

recordati, quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et
									ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere
									omnes repente et offensare capita et alii manus ad caelum 
										 tendered 
										 tendere 
									 deos incusantes, alii strati humi suum quisque
									nominatim ducem implorare.

neque sedari lamentatio poterat excitantibus centurionibus
									manipulares et ipso mulcente et increpante Marcio, quod in
									muliebris 
										 etl 
										 et 
									 inutiles se proiecissent fletus potius, quam ad
									tutandos semet ipsos et rem publicam secum acuerent animos, et
									ne inultos imperatores suos iacere sinerent:, cum subito clamor
									tubarumque sonus —

iam enim 
										 rope 
										 prope 
									 vallum hostes erant — exauditur. inde verso repente in
									iram luctu discurrunt ad arma, ac velut accensi rabie concurrunt
									ad portas et in hostem neglegenter atque incomposite venientem
									incurrunt.

extemplo inprovisa res pavorem incutit Poenis mirabundique, unde
									tot hostes subito exorti prope deleto exercitu forent, unde
									tanta audacia, tanta fiducia sui 
										 victims 
										 uictis 
									 ac fugatis, quis imperator duobus Scipionibus caesis
									exstitisset, quis castris praeesset, quis signum dedisset pugnae
									—

ad haec tot tam necopinata primo omnium incerti stupentesque
									referunt pedem, dein valida inpressione pulsi terga vertunt.

et aut fugientium caedes foeda fuisset aut temerarius
									periculosusque sequentium impetus, ni Marcius propere receptui
									dedisset signum obsistensque ad prima signa et quosdam ipse
									retinens concitatam repressisset aciem. inde in castra avidos
									adhuc caedisque et sanguinis reduxit.

Carthaginienses trepide primo ab hostium vallo acti postquam
									neminem insequi viderunt, metu substitisse rati contemptim
									rursus et sedato gradu in castra abeunt. par neglegentia in
									castris custodiendis fuit;

nam etsi propinquus hostis erat, tamen reliquias eum esse duorum
									exercituum ante paucos dies deletorum succurrebat.

ob hoc cum omnia neglecta apud hostis essent, exploratis iis
									Marcius ad consilium prima specie temerarium magis quam audax
									animum adiecit, ut ultro castra hostium oppugnaret,

facilius esse ratus unius Hasdrubalis expugnari castra quam, si
									se rursus tres exercitus ac tres duces iunxissent, sua defendi;
									simul aut,

si successisset coeptis, erecturum se
									adflictas res aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo arma
									contemptum sui dempturum.

ne tamen subita res et nocturnus terror et iam non suae fortunae
									consilium perturbaret, adloquendos adhortandosque sibi milites
									ratus contione advocata ita disseruit:

“vel mea erga imperatores nostros vivos mortuosque pietas, vel praesens omnium nostrum,
									milites, fortuna fidem cuivis facere potest mihi
									hoc imperium, ut amplum iudicio vestro, ita re ipsa grave ac
									sollicitum esse. quo enim tempore,

nisi metus maerorem obstupefaceret, vix ita compos mei essem, ut
									aliqua solacia invenire aegro animo possem, cogor vestram omnium
									vicem, 
										 quodi 
										 quod 
									 difficillimum in luctu est, unus consulere.

et ne tum quidem, ubi, quonam modo has reliquias duorum
									exercituum patriae conservare possim, cogitandum est, avertere
									animum ab assiduo maerore licet.

praesto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies
									noctesque curis insomniisque agitant et excitant saepe somno,
									neu se, neu invictos per octo annos in his

terris milites suos, commilitones vestros, neu rem publicam
									patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi
									iubent et,

ut imperiis vivorum nemo oboedientior me uno fuerit, ita post
									mortem suam, quod in quaque re facturos illos fuisse maxime
									censeam, id optimum ducere.

vos quoque velim, milites, non lamentis lacrimisque tamquam
									extinctos prosequi — vivunt vigentque fama rerum gestarum — ,
									sed, quotienscumque occurret memoria illorum, velut si
									adhortantis signumque dantis videatis eos, ita proelia
									inire.

nec alia profecto species hesterno die oblata oculis animisque
									vestris memorabile illud edidit proelium, quo documentum
									dedistis hostibus non cum Scipionibus extinctum esse nomen
									Romanum et,

cuius populi vis atque virtus non obruta sit Cannensi clade, ex
									omni profecto saevitia fortunae emersuram esse.

nunc quia tantum ausi estis sponte vestra, experiri libet,
									quantum audeatis duce vestro auctore. non enim hesterno die, cum
									signum receptui dedi sequentibus effuse vobis turbatum hostem,
									frangere audaciam vestram, sed differre in maiorem gloriam atque
									opportunitatem volui,

ut postmodo praeparati incautos, armati inermes atque etiam
									sopitos per occasionem adgredi possetis. nec huius occasionis
									spem, milites, forte temere, sed ex re ipsa conceptam habeo.

a vobis quoque profecto si quis quaerat, quonam
									modo pauci , multis, victi a victoribus castra tutati sitis,
									nihil aliud respondeatis, quam id ipsum timentis vos omnia et
									operibus firmata habuisse et ipsos paratos instructosque
									fuisse.

et ita se res habet: ad id, quod ne 
									timeatur fortuna facit, minime tuti sunt homines, quia, quod
									neglexeris, incautum atque apertum habeas.

nihil omnium nunc minus metuunt hostes quam ne obsessi modo ipsi
									atque oppugnati castra sua ultro oppugnemus. audeamus, quod
									credi non potest ausuros nos. eo ipso, quod difficillimum
									videtur, facilius erit.

tertia vigilia noctis silenti agmine ducam vos. exploratum habeo
									non vigiliarum ordinem, non stationes iustas esse.

clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit. tum
									inter torpidos somno paventisque ad necopinatum tumultum et
									inermis in cubilibus suis oppresses illa caedes edatur, a qua
									vos hesterno die revocatos aegre ferebatis.

scio audax videri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe
									fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in
									occasionis momento, cuius praetervolat opportunitas, cunctatus
									paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras.

unus exercitus in propinquo est, duo haud procul absunt; nunc
									adgredientibus spes aliqua est; et iam temptastis vestras atque
									illorum vires.

si diem proferimus et hesternae eruptionis fama contemni
									desierimus, periculum est, ne omnes duces, omnes copiae
									conveniant. tres deinde duces, tres exercitus sustinebimus
									hostium, quos Cn. Scipio incolumi exercitu non sustinuit?

ut dividendo copias periere duces nostri, ita separatim ac divisi
									opprimi possunt hostes. alia belli gerendi via nulla est.
									proinde nihil praeter noctis proximae opportunitatem
									expectemus.

ite deis bene iuvantibus, corpora curate, ut integri vigentesque eodem animo in castra
									hostium inrumpatis, quo vestra tutati estis.” laeti et audiere
									ab novo duce novum consilium,

et, quo audacius erat, magis placebat. reliquum 
										 dieii 
										 diei 
									 expediendis armis et curatione corporum 
										 consumptua 
										 consumptum 
									 et maior pars noctis quieti data est. quarta vigil
									movere.

erant ultra proxuma castra sex milium 
										 mtervallo 
										 interuallo 
									 distantes aliae copiae Poenorum. valles cava
									intererat, condensa arboribus. in huius silvae medio ferme
									spatio cohors Romana arte Punica abditur et equites.

ita medio itinere intercepto ceterae copiae silenti agmine ad
									proximos hostis, ductae, et, cum statio nulla pro portis neque
									in vallo custodiae essent, velut in sua castra nullo usquam
									obsistente penetravere.

inde signa canunt et tollitur clamor. pars semisomnos hostis
									caedunt, pars ignes casis stramento arido tectis iniciunt, pars
									portas occupant, ut fugam intercludant.

hostes simul ignis, clamor, caedes velut alienatos sensibus nec
									audire nec providere quicquam sinunt.

incidunt inermes inter catervas armatorum. alii ruunt ad portas,
									alii obsaeptis itineribus super vallum saliunt.

et ut quisque evaserat, protinus ad castra altera fugiunt, 
										 ubil 
										 ubi 
									 ab cohorte et equitibus ex occulto procurrentibus
									circumventi caesique ad unum omnes sunt;

quamquam, etiamsi quis ex ea caede effugisset, adeo raptim a
									captis propioribus castris in altera transcursum castra ab
									Romanis est, ut praevenire nuntius cladis non posset.

ibi vero, quo longius ab hoste aberant, et quia sub lucem
									pabulatum lignatumque et praedatum quidam dilapsi fuerant,
									neglecta magis omnia ac soluta invenere, arma tantum in
									stationibus posita, milites inermes aut humi sedentes
									accubantesque aut obambulantes ante vallum portasque.

cum his tam securis solutisque Romani calentes adhuc ab recenti
									pugna ferocesque victoria proelium ineunt. itaque nequaquam
									resisti in portis potuit. intra portas concursu ex totis castris
									ad primum clamorem et tumultum facto atrox proelium oritur.

diuque tenuisset, ni cruenta scuta Romanorum visa indicium
									alterius cladis poenis atque inde pavorem
									iniecissent.

hic terror in 
										 faigm 
										 fugam 
									 avertit omnis; effusique, qua iter est, nisi quos
									caedes oppressit, exuuntur castris. ita nocte ac die bina castra
									hostium expugnata ductu L. Marcii.

ad triginta septem milia hostium caesa auctor est Claudius, qui
									annales Acilianos ex Graeco in Latinum sermonem vertit, captos
									ad mille octingentos triginta, praedam ingentem partam;

in ea fuisse clipeum argenteum pondo centum triginta septem cum
									imagine Barcini 
										 f;asdrubalis. 
										 Hasdrubalis.

Valerius Antias una castra Magonis capta tradit, septem milia
									caesa hostium; altero proelio eruptione pugnatum cum Hasdrubale,
									decem milia occisa, quattuor milia trecentos triginta
									captos.

Piso quinque milia hominum, cum Mago cedentis nostros effuse
									sequeretur, caesa ex insidiis scribit.

apud omnis magnum nomen Marcii ducis est. et verae gloriae eius
									etiam miracula addunt: flammam ei contionanti fusam e capite
									sine ipsius sensu cum magno pavore circumstantium militum;

monimentumque 
										 monumentumque 
									 victoriae eius de Poenis usque ad incensum Capitolium
									fuisse in templo clipeum Marcium appellatum cum imagine
									Hasdrubalis. —

quietae deinde aliquamdiu in Hispania res fuere utrisque post
									tantas in vicem acceptas inlatasque clades cunctantibus
									periculum summae rerum facere.

dum haec in Hispania geruntur, Marcellus captis Syracusis, cum
									cetera in Sicilia tanta fide atque integritate composuisset, ut
									non modo suam gloriam sed etiam maiestatem populi Romani
									augeret, ornamenta urbis, signa tabulasque, quibus abundabant
									Syracusae, Romam devexit, hostium quidem illa spolia et parta
									belli iure;

ceterum inde primum initium mirandi Graecarum artium opera
									licentiaeque huic sacra profanaque omnia vulgo spoliandi factum
									est, quae postremo in Romanos deos, templum id ipsum primum,
									quod a Marcello eximie ornatum est, vertit.

visebantur enim ab externis ad portam Capenam dedicata a. M. Marcello templa propter excellentia eius generis
									ornamenta, quorum perexigua pars comparet.

legationes omnium ferme civitatium Siciliae ad eum 
										 convenebant. 
										 conueniebant. 
									 dispar ut causa earum, ita condicio erat. qui ante
									captas Syracusas aut non desciverant aut redierant in amicitiam,
									ut socii fideles accepti cultique; quos metus post captas
									Syracusas dediderat, ut victi a victore leges acceperunt.

erant tamen 
										 baud 
										 haud 
									 parvae reliquiae belli circa Agrigentum Romanis, 
										 Epicydea 
										 Epicydes 
									 et Hanno duces reliqui prioris belli et tertius novus
									ab Hannibale in locum Hippocratis missus, Libyphoenicum generis
									Hippacritanus — Muttinen populares vocabant — , vir inpiger et
									sub Hannibale magistro omnis belli artes edoctus.

huic ab Epicyde et Hannone Numidae dati auxiliares, cum quibus
									ita pervagatus est hostium agros, ita socios ad retinendos in
									fide animos eorum ferendo in tempore cuique auxilium adiit,

ut brevi tempore totam Siciliam impleret nominis sui, nec spes
									alia maior apud faventis rebus Carthaginiensium esset.

itaque inclusi ad id tempus moenibus
									Agrigenti dux Poenus Syracusanusque non consilio Muttinis quam
									fiducia magis ausi egredi extra muros ad Himeram amnem posuerunt
									castra.

quod ubi perlatum ad Marcellum est, extemplo copias movit et ab
									hoste quattuor ferme milium intervallo consedit, quid agerent
									pararentve, expectaturus.

sed nullum neque locum neque 
										 tempusa 
										 tempus 
									 cunctationi consiliove dedit Muttines, transgressus
									amnem ac stationibus hostium cum ingenti terrore ac tumultu
									invectus.

postero die prope iusto proelio compulit hostis intra munimenta.
									inde revocatus seditione Numidarum in castris facta, cum
									trecenti ferme eorum Heracleam Minoam concessissent, ad
									mitigandos revocandosque eos profectus magno opere monuisse
									duces dicitur, ne absente se cum hoste manus consererent.

id ambo aegre passi duces, magis Hanno, iam ante anxius gloria
									eius: Muttinem sibi 
										 rodum 
										 modum 
									 facere, degenerem Afrum imperatori 
										 Carthagiiensi 
										 Carthaginiensi 
									 misso ab senatu 
										 populoque! 
										 populoque?

is perpulit 
										 unctantem 
										 cunctantem 
									 Epicyden, ut transgressi flumen in aciem exirent: nam
									si Muttinem opperirentur, et secunda pugnae fortuna evenisset, 
										 baud 
										 haud 
									 dubie Muttinis gloriam fore.

enimvero indignum ratus Marcellus se, qui Hannibalem subnixum
									victoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra marique victis
									ab se hostibus cedere, arma propere capere milites et efferri
									signa iubet.

instruente exercitum decem effusis equis advolant ex hostium acie
									Numidae nuntiantes populares suos, primum ea seditione motos,
									qua trecenti ex numero suo concesserint Heracleam,

dein quod praefectum suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius
									sub ipsam certaminis diem ablegatum videant, quieturos in
									pugna.

gens fallax promissi fidem praestitit. itaque et Romanis crevit
									animus nuntio celeri per ordines misso, destitutum ab equite
									hostem esse, quem maxime timuerant,

et territi hostes, praeterquam quod maxima parte virium suarum
									non iuvabantur, timore etiam incusso, ne ab suomet ipsi equite
									oppugnarentur.

itaque haud magni certaminis fuit proelium; primus clamor atque inpetus rem decrevit.
									Numidae cum in concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga
									dantis suos viderunt, fugae tantum parumper comites facti,

postquam omnes Agrigentum trepido agmine petentes viderunt, ipsi
									metu obsidionis passim in civitatis proxumas dilapsi. multa
									milia hominum caesa, capta sex milia et
									octo elephanti. haec ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit.
									victor inde Syracusas rediit. iam ferme in exitu annus erat;

itaque senatus Romae decrevit, ut P. Cornelius praetor litteras
									Capuam ad consules mitteret:

dum Hannibal procul abesset, nec ulla magni discriminis res ad
									Capuam gereretur, alter eorum, si ita videretur, ad magistratus
									subrogandos Romam veniret.

litteris acceptis inter se consules compararunt, ut
									Claudius comitia perficeret, Fulvius ad Capuam maneret.

consules Claudius creavit Cn. Fulvium 
										 Centimalum 
										 Centumalum 
									 et P. Sulpicium Servii filium Galbam, qui nullum antea
									curulem magistratum gessisset.

praetores deinde creati L. Cornelius Lentulus
										M. Cornelius Cethegus C. Sulpicius C. Calpurnius Piso.

Pisoni iuris dictio urbana, Sulpicio Sicilia, Cethego Apulia,
									Lentulo Sardinia evenit. 
										 consulibua 
										 consulibus 
									 prorogatum in annum imperium est.

Cn. Fulvius 
										 Centimalus 
										 Centumalus 
									 P. Sulpicius Galba consules cum idibus Martiis
									magistratum inissent, senatu in Capitolium vocato de re publica,
									de administratione belli, de provinciis exercitibusque patres
									consuluerunt.

Q. Fulvio Ap. Claudio prioris anni consulibus, prorogatum
									imperium est atque exercitus, quos habebant, 
									decreti adiectumque, ne a Capua, quam obsidebant abscederent
									prius quam expugnassent.

ea tum cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantur,
									quae in nullam umquam civitatem iustior fuit, quam quod urbs tam
									nobilis ac potens,

sicut defectione sua traxerat aliquot populos, ita recepta
									inclinatura rursus animos videbatur ad veteris imperii
									respectum.

et praetoribus prioris anni, M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in
									Gallia, cum binis legionibus, quas habuerant, prorogatum est
									imperium;

prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua
									belli perficeret eo exercitu, quem haberet;

si supplemento opus esset, suppleret de legionibus, quibus P.
									Cornelius propraetor in Sicilia praeesset,

dum ne quem militem legeret ex eo numero, quibus senatus
									missionem reditumque in patriam negasset ante belli finem.

C. Sulpicio, cui Sicilia evenerat, duae legiones, quas P.
									Cornelius habuisset, decretae et 
										 supplementur 
										 supplementum 
									 de exercitu Cn. Fulvii, qui priore anno in Apulia
									foede caesus fugatusque erat.

huic generi 
										 militurn 
										 militum 
									 senatus eundem quem Cannensibus finem statuerat
									militiae. additum 
										 etiamr 
										 etiam 
									 utrorumque ignominiae est, ne in oppidis hibernarent
									neve hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum
									aedificarent.

L. Cornelio in Sardinia duae 
										 legionesi 
										 legiones 
									 datae, quibus Q. Mucius praefuerat; 
										 supplementur 
										 supplementum 
									 , si opus esset, consules scribere iussi.

T. Otacilio et M. Valerio Siciliae Graeciaeque ora cum legionibus
									classibusque, quibus praeerant, decretae; quinquaginta Graecia
									cum legione una, centum Sicilia cum duabus legionibus habebant
									naves.

tribus et viginti legionibus Romanis eo anno 
										 bellur 
										 bellum 
									 terra marique est gestum.

principio eius anni cum de litteris L. Marcii referretur, res gestae magnificae senatui
									visae; titulus. honoris, quod imperio non populi iussu, non ex
									auctoritate patrum dato “propraetor senatui” scripserat, magnam
									partem 
										 horinurn 
										 hominum 
									 offendebat:

rem mali exempli esse, imperatores legi ab exercitibus et
									sollemne auspicandorum comitiorum in castra et
									provincias procul ab legibus
									magistratibusque ad militarem temeritatem transferri.

et cum quidam referendum ad senatum censerent, melius visum
									differri eam consultationem, 
										 done 
										 donec 
									 proficiscerentur equites, qui ab Marcio litteras
									attulerant.

rescribi de frumento et vestimentis exercitus placuit eam utramque rem curae fore
									senatui; adscribi 
										 auten 
										 autem 
									 “propraetori L. Marcio” non placuit, ne id ipsum, quod
									consultationi reliquerant, pro praeiudicato ferret.

dimissis equitibus de nulla re prius consules rettulerunt,
									omniumque in unum sententiae congruebant, agendum cum tribunis
									plebis esse, primo quoque tempore ad plebem ferrent, quem cum
									imperio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum, cui Cn.
									Scipio imperator praefuisset.

ea res cum tribunis acta promulgataque est. sed aliud certamen
									occupaverat animos.

C. Sempronius Blaesus die dicta Cn. Fulvium ob exercitum in
									Apulia amissum in contionibus vexabat, multos imperatores
									temeritate atque inscitia exercitum in locum praecipitem
									perduxisse dictitans,

neminem praeter Cn. Fulvium ante conrupisse omnibus vitiis
									legiones suas, quam proderet. itaque vere dici posse prius eos
									perisse, quam viderent hostem, nec ab Hannibale, sed ab
									imperatore suo victos esse.

neminem, cum suffragium ineat, satis cernere, cui imperium, cui
									exercitum permittat. quid interfuisse inter Ti. Sempronium et Cn. Fulvium ?

Ti. Sempronium, cum ei servorum exercitus datus esset, brevi
									effecisse disciplina atque imperio, ut nemo eorum generis ac
									sanguinis sui memor in acie esset, praesidio sociis, hostibus
									terrori essent; Cumas, Beneventum aliasque urbes eos velut e
									faucibus Hannibalis ereptas populo Romano restituisse:

Cn. Fulvium Quiritium Romanorum exercitum, honeste genitos,
									liberaliter educatos servilibus vitiis imbuisse. ergo effecisse,
									ut feroces et inquieti inter socios, ignavi et inbelles inter
									hostes essent nec impetum modo Poenorum, sed ne
									clamorem quidem sustinere possent.

nee 
										 nec 
									 hercule mirum esse cessisse 
									milites in acie, cum primus omnium imperator fugeret;

magis mirari se aliquos stantis cecidisse, et non omnes comites
									Cn. Fulvi fuisse pavoris ac fugae. C. Flaminium, L. Paulum, L.
									Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse quam
									deserere circumventos exercitus:

Cn. 
										 Fulviuln 
										 Fuluium 
									 prope unum nuntium deleti exercitus Romam redisse.
									facinus indignum esse Cannensem exercitum, quod 
										 ey 
										 ex 
									 acie fugerit, in Siciliam deportatum, ne prius inde
									dimittatur, quam hostis ex Italia decesserit, et hoc idem in Cn.
									Fulvi legionibus nuper decretum:

Cn. Fulvio fugam ex proelio ipsius temeritate commisso impunitam
									esse, et eum in ganea lustrisque, ubi 
										 iuventamn 
										 iuuentam 
									 egerit,

senectutem acturum, milites, qui nihil aliud peccaverint, quam
									quod imperatoris similes fuerint, relegatos prope in exilium
									ignominiosam pati 
										 militianm 
										 militiam; 
									 adeo imparem libertatem Romae diti ac pauperi,
									honorato atque inhonorato esse.

reus ab se 
										 culpan 
										 culpam 
									 in milites transferebat: eos ferociter pugnam
									poscentis productos in aciem, non eo quo voluerint, quia serum
									diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco aequo
									instructos, seu famam seu vim hostium non sustinuisse,.

cum effuse omnes fugerent se quoque turba ablatum, ut Varronem
									Cannensi pugna, ut multos alios imperatores.

qui autem solum se restantem prodesse rei, publicae, nisi si mors
									sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse?

non se inopia commeatus in loca iniqua incaute deductum, non
									agmine inexplorato euntem insidiis circumventum; vi aperta, armis, acie victum. nec
									suorum animos nec hostium in potestate habuisse: suum cuique
									ingenium audaciam aut pavorem facere.

bis est accusatus pecuniaque anquisitum; tertio testibus datis,
									cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati
									permulti dicerent fugae pavorisque initium a praetore ortum, ab
									eo desertos milites

cum 
										 baud 
										 haud 
									 vanum timorem ducis crederent, terga 
									dedisse, tanta ira accensa est, ut capite anquirendum contio
									succlamaret.

de eo quoque novum certamen ortum; nam cum bis pecunia
									anquisisset, tertio capitis se anquirere diceret,

tribuni plebis appellati conlegae negarunt se in mora esse, quo
									minus, quod ei more 
										 gaiorum 
										 maiorum 
									 permissum esset, seu legibus seu moribus mallet,
									anquireret, quoad vel capitis vel pecuniae iudicasset
									privato.

tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn. Fulvio dixit diemque
									comitiis ab C. Calpurnio praetore urbano petit.

inde alia spes ab reo temptata est, si adesse in iudicio Q.
									Fulvius frater posset, florens tum et fama rerum gestarum et
									propinqua spe Capuae potiundae.

id cum per litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas
									petisset Fulvius, negassentque patres e re publica esse abscedi
									a Capua,

postquam dies conitiorum aderat, Cn. Fulvius exulatum Tarquinios
									abiit. id ei iustum exilium esse scivit plebs.

inter haec vis omnis belli versa in Capuam erat; obsidebatur
									tamen acrius quam oppugnabatur; nec aut famem tolerare servitia
									ac plebs poterant aut mittere nuntios ad Hannibalem per
									custodias tam artas.

inventus est Numida, qui acceptis litteris evasurum se professus
									praestaret promissum. per media Romana castra nocte egressus
									spem accendit Campanis, dum aliquid virium superesset, ab omni
									parte eruptionem temptandi.

ceterum in multis certaminibus equestria proelia ferme prospera
									faciebant, pedite superabantur. sed nequaquam tam laetum vincere
									quam triste vinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato
									hoste.

inita tandem ratio est, ut quod viribus deerat arte aequaretur.
									ex omnibus legionibus electi sunt iuvenes maxime vigore ac
									levitate corporum veloces; eis parmae breviores quam equestres
									et septena iacula quaternos longa pedes data praefixa ferro,
									quale hastis velitaribus inest.

eos singulos in equos suos accipientes equites adsuefecerunt et
									vehi post sese et desilire perniciter, ubi datum signum
									esset.

id postquam adsuetudine 
									cotidiana satis intrepide fieri visum est, in campum, qui medius
									inter castra murumque erat, adversus instructos Campanorum
									equites processerunt,

et, ubi ad coniectum teli ventum est, signo dato velites
									desiliunt. pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium
									equites incurrit, iaculaque cum impetu alia super alia
									emittunt.

quibus plurimis in equos virosque passim coniectis permultos
									volneraverunt, pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata
									iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam
									stragemque eorum usque ad portas fecerunt.

inde equitatu quoque superior Romana res fuit. institutum, ut
									velites in legionibus essent.

auctorem peditum equiti inmiscendorum centurionem Q. Navium
									ferunt, honorique id ei apud imperatorem fuisse.

cum in hoc statu ad Capuam res essent, Hannibalem diversum
									Tarentinae arcis potiundae Capuaeque retinendae trahebant
									curae.

vicit tamen respectus Capuae, in quam omnium sociorum hostiumque
									conversos videbat animos, documento futurae, qualemcumque
									eventum defectio ab Romanis habuisset.

igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni
									graviore armatu cum delectis peditum equitumque quam poterat
									aptissimus ad maturandum iter in Campaniam contendit. secuti
									tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti.

in valle occulta post Tifata montem imminentem Capuae consedit.
									adveniens cum castellum Galatiam praesidio vi pulso cepisset, in
									circumsedentis Capuam se vertit,

praemissisque nuntiis Capuam, quo tempore castra Romana
									adgressurus esset, ut eodem et illi ad eruptionem parati portis
									omnibus sese effunderent, ingentem praebuit terrorem.

nam alia parte ipse adortus est, alia Campani omnes, equites
									peditesque, et cum iis Punicum praesidium, cui Bostar et Hanno
									praeerant, erupit.

Romani ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem aliquid
									indefensi relinquerent, ita inter sese copias partiti sunt:

Ap. Claudius Campanis, Fulvius Hannibali est
									oppositus; C. Nero propraetor cum equitibus sex legionum via,
									quae Suessulam fert, C. Fulvius Flaccus legatus cum sociali
									equitatu constitit e regione Volturni amnis.

proelium non solito modo clamore ac tumultu est coeptum, sed ad
									alium virorum, equorum armorumque sonum disposita in muris
									Campanorum inbellis multitudo tantum cum aeris crepitu, qualis
									in defectu lunae silenti nocte cieri solet, edidit clamorem, ut
									averteret etiam pugnantium animos.

Campanos facile a vallo Appius arcebat; maior vis ab altera parte
									Fulvium Hannibal

et Poeni urgebant. legio ibi sexta loco cessit, qua pulsa cohors
									Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit,
									ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo
									erat, utrum in castra perrumperet an intercluderetur a suis.

quem pavorem legionis periculumque castrorum Fulvius ubi vidit,
									Q. Navium primoresque alios centurionum hortatur, ut cohortem
									hostium sub vallo pugnantem invadant: in summo discrimine rem
									verti;

aut viam dandam iis esse, 
										 ot 
										 et 
									 minore conatu, quam condensam aciem rupissent, in
									castra inrupturos, aut conficiendos sub vallo esse. nec magni
									certaminis rem fore:

paucos esse et ab suis interclusos, et quae, dum paveat Romanus,
									interrupta acies videatur, eam, si se utrimque in hostem vertat,
									ancipiti pugna medios circumventuram.

Navius ubi haec imperatoris dicta accepit, secundi hastati signum
									ademptum signifero in hostis infert, iacturum in medios eos
									minitans, ni se propere sequantur milites et partem capessant
									pugnae.

ingens corpus erat, et arma honestabant, et sublatum alte signum
									converterat ad spectaculum cives hostesque.

ceterum postquam iam ad signa pervenerat Hispanorum, tum undique
									in eum tragulae coniectae et prope tota in unum acies versa; sed
									neque multitudo hostium neque telorum vis arcere impetum eius
									viri potuerunt.

et M. Atilius legatus primi principis ex eadem legione signum
									inferre in cohortem Hispanorum coepit; et qui
									castris praeerant L. Porcius Licinus et T. Popilius legati pro
									vallo acriter propugnant elephantosque transgredientes in ipso
									vallo conficiunt.

quorum corporibus cum oppleta fossa esset, velut aggere aut ponte
									iniecto 
										 transitumn 
										 transitum 
									 hostibus dedit. ibi super stragem iacentium
									elephantorum atrox edita caedes.

altera in parte castrorum iam inpulsi erant Campani Punicumque
									praesidium et sub ipsa porta Capuae, quae Vulturnum fert,
									pugnabatur;

neque tam armati inrumpentibus Romanis resistebant, quam porta
									ballistis scorpionibusque instructa missilibus procul hostis
									arcebat.

et suppressit 
										 impeturn 
										 impetum 
									 Romanorum vulnus imperatoris Ap. Claudi, cui suos ante
									prima signa adhortanti sub laevo umero summum pectus gaeso ictum
									est. magna vis tamen 
										 hostiumr 
										 hostium 
									 ante portam est caesa, ceteri trepidi in urbem
									conpulsi.

et Hannibal, postquam cohortis Hispanorum stragem vidit summaque
									vi castra hostium defendi, omissa oppugnatione recipere signa et
									convertere agmen peditum obiecto ab tergo equitatu, ne hostis
									instaret, coepit.

legionum ardor ingens ad hostem insequendum fuit; Flaccus
									receptui cani iussit, satis ad utrumque profectum ratus, ut et
									Campani, quam haud multum in Hannibale praesidii esset, et ipse
									Hannibal sentiret.

caesa eo die qui huius pugnae auctores sunt: octo milia hominum
									de Hannibalis exercitu, tria ex, Campanis tradunt, signaque
									Carthaginiensibus quindecim adempta, duodeviginti Campanis.

apud 
										 aliosi 
										 alios 
									 nequaquam tantam molem pugnae inveni plusque pavoris
									quam certaminis fuisse, cum inopinato in castrat Romana Numidae
									Hispanique cum elephantis inrupissent,

elephanti per media castra vadentes stragem tabernaculorum
									ingenti sonitu ac fugam abrumpentium vincula iumentorum
									facerent;

fraudem quoque super tumultum adiectam inmissis ab Hannibale, qui
									habitu Italico gnari Latinae linguae iuberent consulum verbis,
									quoniam amissa castra essent, pro se quemque 
									militum in proxumos montes fugere;

sed eam celeriter cognitam fraudem oppressamque magna caede
									hostium; elephantos igni e castris exactos.

hoc ultimum — utcumque initum finitumque est — ante deditionem
									Capuae proelium fuit. medix tuticus, qui summus magistratus apud
									Campanos est, eo anno Seppius Loesius erat, loco obscuro
									tenuique fortuna ortus.

matrem eius quondam pro pupillo eo procurantem familiare
									ostentum, cum respondisset haruspex summum quod esset imperium
									Capuae perventurum ad eum puerum,

nihil ad 
										 ear 
										 eam 
									 spem adgnoscentem dixisse ferunt “ne tu perditas res
									Campanorum narras, ubi summus honos ad filium meum
									perveniet.”

ea ludificatio veri et ipsa in verum vertit; nam cum fame
									ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti posse, iis, qui nati in spem honorum
									erant,

honores detrectantibus, Loesius querendo desertam ac proditam a
									primoribus Capuam summum magistratum ultimus omnium Campanorum
									cepit.

ceterum Hannibal ut nec hostis elici amplius ad pugnam vidit
									neque per castra eorum perrumpi ad Capuam posse,

ne suos quoque commeatus intercluderent novi consules, abscedere
									inrito incepto et movere a Capua statuit castra.

multa secum, quonam inde ire pergeret, volventi subiit animum
									impetus caput ipsum belli Romam petendi, cuius rei semper
									cupitae praetermissam occasionem post Cannensem pugnam et alii
									vulgo fremebant et ipse non dissimulabat:

necopinato pavore ac tumultu non esse desperandum aliquam partem
									urbis occupari posse;

et, si Roma in discrimine esset, Capuam extemplo omissuros aut
									ambo imperatores Romanos aut alterum ex iis, et, si divisissent
									copias, utrumque infirmiorem factum aut sibi aut Campanis bene
									gerendae rei fortunam daturos esse.

una ea cura angebat ne, ubi abscessisset, extemplo dederentur
									Campani. Numidam promptum ad omnia audenda agendaque donis
									perlicit, ut litteris acceptis specie transfugae
									castra Romana ingressus altera parte clam Capuam pervadat.

litterae autem erant adhortatione plenae: profectionem suam, quae
									salutaris illis foret, abstracturam ad defendendam Romam ab
									oppugnanda Capua duces atque exercitus Romanos. desponderent
									animos;

tolerando paucos dies totam soluturos obsidionem.

inde navis in flumine Vulturno conprehensas subigi ad id, quod
									iam ante praesidii causa fecerat, castellum iussit.

quarum ubi tantam copiam esse, ut una nocte traici posset
									exercitus, allatum est, cibariis decem dierum praeparatis
									deductas nocte ad fluvium legiones ante lucem traiecit.

id priusquam fieret, ita futurum conpertum ex transfugis Fulvius
									Flaccus senatui Romam scripsisset, varie animi hominum pro
									cuiusque ingenio adfecti sunt.

ut in re tam trepida senatu extemplo vocato P. Cornelius, cui
									Asinae cognomen erat, omnes duces exercitusque ex tota Italia
									neque Capuae neque ullius alterius rei memor ad urbis praesidium
									revocabat;

Fabius Maximus abscedi a Capua terrerique et circumagi ad nutus
									comminationesque Hannibalis flagitiosum ducebat:

qui ad Cannas victor ire tamen ad urbem ausus non esset, eum a
									Capua repulsum spem potiundae urbis Romae cepisse!

non ad Romam obsidendam, sed ad Capuae liberandam obsidionem ire.
									Romam cum eo exercitu, qui ad urbem esset, Iovem foederum
									ruptorum ab Hannibale testem deosque alios defensuros esse.

has diversas sententias media sententia P. Valerii Flacci vicit,
									qui utriusque rei memor imperatoribus, qui ad Capuam essent,
									scribendum censuit, quid ad urbem praesidii esset; quantas autem
									Hannibal copias duceret aut quanto exercitu ad Capuam
									obsidendam opus esset, ipsos scire.

si ita Romam e ducibus alter et exercitus pars mitti posset, ut
									ab reliquo et duce et exercitu Capua recte obsideretur, inter se
									compararent Claudius Fulviusque,

utri obsidenda Capua, utri ad prohibendam obsidione patriam 
										 poIoam 
										 Romam 
									 veniundum esset.

hoc senatus consulto Capuam perlato Q. Fulvius proconsul, cui,
									collega ex vulnere aegro, digrediundum Romam erat, e tribus
									exercitibus 
										 Unilite 
										 milite 
									 electo, ad quindecim milia peditum, mille equites
									Vulturnum traducit.

inde cum Hannibalem Latina via iturum satis comperisset, ipse per
									Appiae municipia quaeque propter 
										 ear 
										 eam 
									 viam sunt, Setiam, Coram, 
										 Layinium 
										 Lauinium 
									 praemisit,

ut commeatus paratos et in urbibus 
										 baberent 
										 haberent 
									 et ex agris deviis in viam proferrent praesidiaque in
									urbes contraherent, ut sua cuique res publica in manu esset.

Hannibal quo die Vulturnum est transgressus, 
										 baud 
										 haud 
									 procul a flumine castra posuit;

postero die praeter 
										 Gales 
										 Cales 
									 in agrum Sidicinum pervenit. ibi diem unum populando
									moratus per Suessanum Allifanumque et Casinatem agrum via Latina
									ducit. sub Casino biduo stativa habita et passim populationes
									factae.

inde praeter Interamnam Aquinumque in Fregellanum agrum ad Lirim
									fluvium ventum, ubi intercisum pontem a Fregellanis morandi
									itineris causa invenit.

et Fulvium Vulturnus tenuerat amnis navibus ab Hannibale incensis
									rates ad traiciendum exercitum in magna inopia materiae aegre
									comparantem.

traiecto ratibus exercitu relicum Fulvio expeditum iter non per
									urbes modo sed circa viam expositis benigne commeatibus erat,
									alacresque milites alius alium, ut adderet gradum memor ad
									defendendam iri patriam, hortabantur.

Romam Fregellanus nuntius diem noctemque itinere continuato
									ingentem attulit terrorem; tumultuosius, quam quod allatum erat, concursus hominum adfingentium vana
									auditis totam urbem concitat.

ploratus mulierum non ex privatis solum domibus exaudiebatur, sed
									undique matronae in publicum effusae circa deum delubra
									discurrunt, crinibus passis aras verrentes, nixae genibus,

supinas manus ad caelum ac deos tendentes orantesque, ut urbem
									Romanam e manibus hostium eriperent matresque Romanas et liberos
									parvos inviolatos servarent.

senatus magistratibus in fore praesto est, si quid consulere
									velint. alii accipiunt imperia disceduntque ad suas quisque
									officiorum partes, alii offerunt se, si quo usus operae sit.
									praesidia in arce, in Capitolio, in muris, circa urbem, in monte
									etiam Albano atque arce Aefulana ponuntur.

inter hunc 
										 tumultuin 
										 tumultum 
									 Q. Fulvium proconsulem profectum cum exercitu Capua
									adfertur; cui ne minueretur imperium, si in urbem venisset,
									decernit senatus, ut Q. Fulvio par cum consulibus imperium
									esset.

Hannibal infestius perpopulato agro Fregellano propter intercisos
									pontis, per Frusinatem Ferentinatemque et Anagninum agrum in
									Labicanum venit.

inde Algido Tusculum petiit, nec receptus moenibus infra Tusculum
									dextrorsus Gabios descendit. inde in Pupiniam exercitu demisso
									octo milia passuum ab Roma posuit castra.

quo propius hostis accedebat, eo maior caedes fiebat fugientium
									praecedentibus Numidis, pluresque omnium generum atque aetatium
									capiebantur.

in hoc tumultu Fulvius Flaccus porta Capena cum exercitu Romam
									ingressus media urbe per Carinas Esquilias contendit; inde
									egressus inter Esquilinam Collinamque portam posuit castra.

aediles plebis conmmeatum eo conportarunt. consules senatusque in
									castra venerunt. ibi de summa re publica consultatum. placuit
									consules circa portas Collinam Esquilinamque ponere castra, C.
									Calpurnium praetorem urbanum Capitolio atque arci praeesse et
									senatum frequentem in foro contineri, si quid in tam subitis
									rebus consulto opus esset.

inter haec Hannibal ad Anienem fluvium tria milia passuum ab urbe
									castra admovit. ibi stativis positis ipse cum duobus milibus
									equitum ad portam Collinam usque ad Herculis templum est
									progressus atque, unde proxime poterat, moenia situmque urbis
									obequitans contemplabatur.

id eum tam licenter atque otiose facere Flacco indignum visum
									est; itaque immisit equites summoverique atque in castra redigi
									hostium equitatum iussit.

cum commissum proelium esset, consules transfugas Numidarum, qui
									tum in Aventino ad mille et ducenti erant, media urbe transire
									Esquilias iusserunt,

nullos aptiores inter convalles tectaque hortorum et sepulcra et
									cavas undique vias ad 
										 pugnandumn 
										 pugnandum 
									 futuros rati. quos cum ex arce Capitolioque clivo 
										 publicio 
										 Publicio 
									 in equis decurrentis quidam vidissent, captum
									Aventinum conclamaverunt.

ea res tantum tumultum ac fugam praebuit, ut, nisi castra Punica
									extra urbem fuissent, effusura se omnis pavida multitudo fuerit;
									tunc in domos atque in tecta refugiebant vagosque in viis suos
										 pro hostibus lapidibus telisque
									incessebant.

nec comprimi tumultus aperirique error poterat refertis
									itineribus agrestium turba pecorumque, quae repentinus pavor in
									urbem compulerat.

equestre proelium secundum fuit, summotique hostes sunt. et quia
									multis locis comprimendi tumultus erant, qui temere oriebantur,
									placuit omnes, qui dictatores, consules censoresve fuissent, cum
									imperio esse, donec recessisset a muris hostis.

et diei quod reliquum fuit et nocte insequenti multi temere
									excitati tumultus sunt compressique.

postero die transgressus Anienem Hannibal in aciem omnis copias
									eduxit; nec Flaccus consulesque certamen detrectavere.

instructis utrimque exercitibus in eius pugnae casum, in qua urbs
									Roma victori praemium esset, imber ingens grandine mixtus ita
									utramque aciem turbavit, ut vix armis retentis in castra sese
									receperint nullius rei minore quam hostium metu.

et postero die eodem loco acies instructas eadem 
										 terpestas 
										 tempestas 
									 diremit.

ubi recepissent se in castra, mira serenitas cum tranquillitate
									oriebatur. in religionem ea res apud Poenos versa est, auditaque
									vox Hannibalis fertur, potiundae sibi urbis Romae modo mentem
									non dari, modo fortunam.

minuere etiam spem eius duae aliae, parva magnaque, res: magna
									illa, quod, cum ipse ad moenia urbis Romae armatus sederet,
									milites sub vexillis in supplementum Hispaniae
									profectos audiit; parva autem,

quod per eos dies eum forte agrum, 
										 ij 
										 in 
									 quo ipse castra haberet, venisse nihil ob id deminuto
									pretio cognitum ex quodam captivo est.

id vero adeo superbum atque indignum visum, eius soli, quod ipse
									bello captum possideret haberetque, inventum Romae emptorem, ut
									extemplo vocato praecone tabernas argentarias, quae circa forum
									Romanum essent, iusserit venire.

his motus ad Tutiam fluvium castra rettulit, sex milia passuum ab
									urbe. inde ad lucum Feroniae pergit ire, templum ea tempestate
									inclutum divitiis.

Capenates aliique qui accolae eius erant,
									primitiae frugum eo donaque alia pro copia portantes multo auro
									argentoque id exornatum habebant. iis omnibus donis tum
									spoliatum templum. aeris acervi, cum rudera milites religione
									inducti iacerent, post profectionem Hannibalis magni
									inventi.

huius populatio templi 
										 baud 
										 haud 
									 dubia inter scriptores est. Coelius Romam euntem ab
									Ereto devertisse eo Hannibalem tradit iterque eius ab Reate
									Cutiliisque et ab Amiterno orditur;

ex Campania in Samnium, inde in Paelignos pervenisse praeterque
									oppidum Sulmonem in Marrucinos transisse, inde Albensi agro in
									Marsos, hinc Amiternum Forulosque vicum venisse.

neque ibi error est, quod tanti ducis tantique exercitus vestigia intra tam
									brevis aevi memoriam potuerint confundi — isse enim ea constat —
									, tantum id interest,

veneritne eo itinere ad urbem, an ab urbe in Campaniam
									redierit.

ceterum non quantum Romanis pertinaciae ad premendam obsidione
									Capuam fuit, tantum ad defendendam Hannibali.

namque per Samnium et Lucanos in Bruttium
									agrum ad fretum ac Regium eo cursu contendit, ut prope repentino
									adventu incautos oppresserit.

Capua etsi nihilo segnius obsessa per eos dies fuerat, tamen
									adventum Flacci sensit, et admiratio orta est non simul
									regressum Hannibalem.

inde per conloquia intellexerunt relictos se desertosque et spem
										 Capuae retinendae deploratam apud Poenos
									esse.

acmessit 
										 accessit 
									 edictum proconsulis ex senatus consulto propositum
									vulgatumque apud hostis, ut qui civis Campanus ante certam diem
									transisset, sine fraude esset.

nec 
										 nlla 
										 ulla 
									 facta est transitio metu magis eos quam fide
									continente, quia maiora in defectione deliquerant, quam quibus
									ignosci posset.

ceterum quem ad modum nemo private consilio ad hostem transibat,
									ita nihil salutare in medium consulebatur.

nobilitas rem publicam deseruerant neque in senatum cogi
									poterant; in magistratu erat, qui non sibi honorem adiecisset,
									sed indignitate sua vim ac ius magistratui, quem gerebat,
									dempsisset;

iam ne in foro quidem aut publico loco principum quisquam
									apparebat, domibus inclusi patriae occasum cum suo exitio in
									dies expectabant;

summa curae omnis in Bostarem Hannonemque, praefectos praesidii
									Punici, versa erat, suo, non sociorum periculo sollicitos.

ii conscriptis ad Hannibalem litteris non libere modo sed etiam
									aspere, quibus non Capuam solam traditam in manum hostibus, sed
									se quoque et praesidium in omnis
									cruciatus proditos incusabant:

abisse eum in Bruttios velut avertentem sese, ne Capua in oculis
									eius caperetur; at hercule Romanos ne oppugnatione quidem urbis
									Romanae abstrahi a Capua obsidenda potuisse:

tanto constantiorem inimicum Romanum quam amicum Poenum esse. si
									redeat Capuam bellumque omne eo vertat, et se et Campanos
									paratos eruptioni fore.

non cum Reginis neque Tarentinis bellum 
										 gestures 
										 gesturos 
									 transisse Alpis; ubi Romanae legiones sint, ibi et
									Carthaginiensium exercitus debere esse. sic ad Cannas, sic ad
									Trasumennum rem bene gestam coeundo conferundoque cum hoste
									castra, fortunam temptando.

in hanc sententiam litterae conscriptae Numidis proposita mercede
									eam professis operam dantur. ii specie transfugarum cum ad
									Flaccum in castra venissent, ut inde tempore capto abirent,
									famesque, quae iam diu Capuae erat, nulli non probabilem causam
										 transitionis faceret,

mulier repente Campana in castra venit, scortum transfugarum
									unius, indicatque imperatori Romano Numidas fraude composita
									transisse litterasque ad Hannibalem ferre:

id unum ex iis, qui sibi rem aperuisset, arguere sese paratam
									esse. 
										 products 
										 productus 
									 primo satis constanter ignorare se mulierem simulabat;
									paulatim dein convictus veris, cum tormenta posci 
										 et~ 
										 et 
									 parari videret,

fassus id ita esse, litteraeque prolatae et additum etiam
									indicio,

quod celabatur, et alios specie transfugarum Numidas vagari in
									castris Romanis. ii supra septuaginta comprensi et cum
									transfugis novis mulcati virgis manibusque praecisis Capuam
									rediguntur. conspectum tam triste supplicium fregit animos
									Campanorum.

concursus ad curiam populi 
										 factug 
										 factus 
									 coegit Loesium senatum vocare; et primoribus, qui iam
									diu publicis consiliis aberant, propalam minabantur, nisi
									venirent in senatum, circa domos eorum ituros se et in publicum
									omnis vi extracturos esse. is timor frequentem senatum
									magistratui praebuit.

ibi 
										 cur 
										 cum 
									 ceteri de legatis mittendis ad imperatores Romanos
									agerent, Vibius Virrius, qui defectionis auctor ab Romanis
									fuerat, interrogatus sententiam negat eos, qui de legatis et de
									pace ac deditione loquantur,

meminisse, nec quid facturi fuerint, si Romanos in potestate habuissent, nec quid ipsis
									patiendum sit.

“quid? vos” inquit “ear deditionem fore censetis, qua quondam, ut adversus Samnites
									auxilium impetraremus, nos nostraque omnia Romanis
									dedidimus?

iam e memoria excessit, quo tempore et in qua fortuna a populo
									Romano defecerimus? iam, quem ad modum in defectione praesidium,
									quod poterat emitti, per cruciatum et ad contumeliam
									necarimus?

quotiens in obsidentis quam inimice eruperimus, castra
									oppugnarimus, Hannibalem vocaverimus ad opprimendos eos? hoc,
									quod recentissimum est, ad oppugnandam Romam hinc eum
									miserimus?

age contra, quae illi infeste in nos fecerint, repetite, ut ex
									eo, quid speretis, habeatis. cum hostis alienigena
										 in Italia esset, et Hannibal hostis,
									et cuncta bello arderent, omissis omnibus, omisso ipso Hannibale
									ambo consules et duo consulares exercitus ad Capuam oppugnandam
									miserunt.

alterum annum 
										 circunvallatos 
										 circumuallatos 
									 inclusosque nos fame macerant, et ipsi nobiscum ultima
									pericula et gravissimos labores perpessi, circa vallum ac fossas
									saepe trucidati ac prope ad extremum castris exuti.

sed omitto haec: vetus atque usitata res est in oppugnanda
									hostium urbe labores ac pericula pati.

illud irae atque odii execrabilis inexpiabilisque indicium est: Hannibal ingentibus
									copiis peditum equitumque castra oppugnavit et ex parte cepit:
									tanto periculo nihil moti sunt ab obsidione; profectus trans
									Vulturnum perussit Calenum agrum:

nihil tanta sociorum clade avocati sunt; ad ipsam urbem Romam
									infesta signa ferri iussit: 
										 earm 
										 eam 
									 quoque tempestatem imminentem spreverunt; transgressus
									Anienem amnem tria milia passum ab urbe castra posuit, postremo
									ad moenia ipsa et ad portas accessit, Romam se adempturum eis,
									nisi omitterent Capuam, ostendit:

non omiserunt. feras bestias, caeco impetu ac rabie concitatas,
									si ad cubilia et catulos earum ire pergas, ad opem suis ferendam
									avertas: Romanos Roma circumsessa,

coniuges, liberi, quorum ploratus hinc prope exaudiebantur, arae,
									foci, deum delubra, sepulcra maiorum temerata ac violata a Capua
									non averterunt: tanta aviditas supplicii expetendi, tanta
									sanguinis nostri hauriendi est sitis. nec iniuria 
										 forsitan: 
										 forsitan; 
									 nos quoque idem fecissemus, si data fortuna esset.
									itaque quoniam aliter dis immortalibus est visum, cum mortem ne
									recusare quidem debeam, cruciatus contumeliasque, quas parat
									hostis, dum liber, dum mei potens sum, effugere morte,
									praeterquam honesta, etiam leni possum.

non videbo Ap. Claudium et Q. Fulvium victoria insolenti
									subnixos, neque vinctus per urbem Romanam triumphi spectaculum
									trahar, ut deinde in carcere expirem aut ad palum deligatus lacerato virgis tergo
									cervicem securi Romanae subiciam; nec dirui incendique patriam
									videbo,

nec rapi ad stuprum matre Campanas virginesque et ingenuos
									pueros.

Albam, unde ipsi oriundi erant, a fundamentis proruerunt, ne
									stirpis ne memoria originum suarum extaret: nedum eos Capuae
									parsuros credam, cui infestiores quam 
										 Carthagili 
										 Carthagini 
									 sunt.

itaque quibus vestrum ante fato cedere, quam haec tot tam acerba
									videant, in animo est, iis apud me hodie epulae instructae
									parataeque sunt.

satiatis vino ciboque poculum idem, quod mihi datum fuerit
									circumferetur: ea potio corpus a cruciatu, animum a contumeliis,
									oculos, auris a videndis audiendisque omnibus acerbis
									indignisque, quae manent victos, vindicabit. parati erunt, qui
									magno rogo in propatulo aedium accenso corpora exanima
									iniciant.

haec una via et honesta et libera ad mortem. et ipsi virtutem mirabuntur hostes, et
									Hannibal fortis socios sciet ab se desertos ac proditos
									esse.”

hanc orationem Virri plures cum adsensu audierunt, quam forti
									animo id, quod probabant, exsequi potuerunt:

maior pars senatus, multis saepe bellis expertam populi Romani
									clementiam haud diffidentes sibi quoque placabilem fore, legatos
									ad dedendam Romanis Capuam decreverunt miseruntque.

Vibium Virrium septem et viginti ferme senatores domum secuti
									sunt epulatique cum eo et, quantum facere potuerant alienatis
									mentibus vino ab imminentis sensu mall, venenum omnes
									sumpserunt;

inde misso convivio dextris inter se datis ultimoque 
										 conplexu 
										 complexu 
									 conlacrimantes suum patriaeque casum alii, ut eodem
									rogo cremarentur, manserunt, alii domos digressi sunt.

inpletae 
										 impletae 
									 cibis vinoque venae minus efficacem in maturanda morte
									vim veneni fecerunt: itaque noctem totam plerique eorum et diei
									insequentis partem cum animam egissent, omnes tamen prius, quam
									aperirentur hostibus portae, expirarunt.

postero die porta Iovis quae adversus castra Romana erat, iussu
									proconsulis aperta est. ea intromissa legio una et
									duae alae cum C. Fulvio legato.

is cum omnium primum arma telaque, quae Capuae erant, ad se
									conferenda curasset, custodiis ad omnes portas dispositis, ne
									quis exire aut emitti posset, praesidium Punicum comprehendit,
									senatum Campanum ire in castra ad imperatores Romanos
									iussit.

quo cum venissent, extemplo iis omnibus catenae iniectae,
									iussique ad quaestores deferre quod auri atque argenti haberent.
									auri pondo duo milia septuaginta fuit, argenti triginta milia
									pondo et mille ducenta.

senatores quinque et viginti Cales in custodiam, duodetriginta
									Teanum missi, quorum de sententia maxime descitum ab Romanis
									constabat.

de supplicio Campani senatus haudquaquam inter Fulvium
									Claudiumque conveniebat: facilis impetrandae veniae Claudius,
									Fulvio durior sententia erat.

itaque Appius Romam ad senatum arbitrium eius rei totum
									reiciebat:

percunctandi etiam aequum esse potestatem fieri patribus, num
									communicassent consilia cum aliquis sociorum Latini nominis
										 municipiorum , et num ope eorum in bello forent
									adiuti.

id vero minime committendum esse Fulvius dicere, ut
									sollicitarentur criminibus dubiis sociorum fidelium animi et
									subicerentur indicibus, quis neque quid
										dicerent neque quid facerent, quicquam umquam pensi
									fuisset; itaque se 
										 ear 
										 eam 
									 quaestionem oppressurum extincturumque.

ab hoc sermone cum digressi essent, et Appius quamvis ferociter
									loquentem collegam non dubitaret tamen litteras super tanta re
									ab Roma expectaturum, Fulvius,

ne id ipsum impedimentum incepto foret, dimittens praetorium
									tribunis militum ac praefectis socium imperavit, uti duobus
									milibus equitum delectis denuntiarent, ut ad tertiam bucinam
									praesto essent.

cum hoc equitatu nocte Teanum profectus prima luce portam
									intravit atque in forum perrexit; concursuque ad primum equitum
									ingressum facto magistratum Sidicinum citari iussit
									imperavitque, ut produceret Campanos, quos in custodia
									haberet.

producti omnes virgisque caesi ac securi percussi.
									inde citato equo Cales percurrit; ubi cum in tribunali
									consedisset productique Campani deligarentur ad palum, eques
									citus ab Roma venit litterasque a C. Calpurnio praetore Fulvio
									et senatus consultum tradit.

murmur ab tribunali totam contionem pervasit, 
										 dlferri 
										 differri 
									 rem 
										 mtegram 
										 integram 
									 ad patres de Campanis. et Fulvius id ita esse ratus
									acceptas litteras neque resolutas cum in gremio reposuisset,
									praeconi imperavit, ut lictorem lege agere iuberet. ita de iis
									quoque, qui Calibus erant, sumptum supplicium.

tum litterae lectae senatusque consultum serum ad impediendam rem
									actam, quae summa ope adproperata erat, ne impediri posset.

consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus, per mediam
									vadens turbar, nomine inclamavit et, cum mirabundus, quidnam
									sese vellet,

resedisset Flaccus, “me quoque” inquit “iube occidi, ut gloriari possis multo fortiorem,
									quam ipse es, virum abs te occisum esse.”

cum Flaccus negaret profecto satis compotem mentis esse, modo
									prohiberi etiam se, si id vellet, senatus consulto diceret,

tum Vibellius “quando quidem” inquit “capta patria, propinquis amicisque amissis, cum
									ipse manu mea coniugem liberosque interfecerim, ne quid indigni
									paterentur, mihi ne mortis quidem copia eadem est, quae his
									civibus meis, petatur a virtute invisae huius vitae
									vindicta.”

atque ita gladio, quem veste texerat, per adversum pectus
									transfixus ante pedes imperatoris moribundus procubuit.

quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et pleraque alia de
									Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap. Claudium sub
									deditionem Capuae quidam tradunt.

hunc quoque ipsum Tauream neque sua sponte venisse Cales neque
									sua manu interfectum, sed cum inter ceteros ad palum deligatus
										 quiritaret, quia parum inter
									strepitus exaudiri possent quae vociferabatur, silentium fieri
									Flaccum iussisse;

tum Tauream illa, quae ante memorata sunt, dixisse, virum se fortissimum ab nequaquam pari ad virtutem occidi; sub haec dicta iussu
									proconsulis praeconem ita pronuntiasse: “lictor, viro forti adde
									virgas et in eum primum lege age.”

lectum quoque senatus consultum, priusquam securi feriret, quidam
									auctores sunt; sed quia adscriptum in senatus consulto fuerit,
									si ei videretur, integram rem ad senatur reiceret, interpretatum
									esse, quid magis e re publica duceret, aestimationem sibi
									permissam.

Capuam a Calibus reditum est Atellaque et Calatia in deditionem
									acceptae. ibi quoque in eos, qui capita rerum erant,
									animadversum.

ita ad septuaginta principes senatus interfecti, trecenti ferme
									nobiles Campani in carcerem conditi; alii per sociorum Latini
									nominis urbes in custodias dati variis casibus interierunt;
									multitudo alia civium Campanorum venum data.

de urbe agroque reliqua consultatio fuit quibusdam delendam
									censentibus urbem praevalidam, propinquam, inimicam. ceterum
									praesens utilitas vicit; nam propter agrum, quem omni
									fertilitate terrae satis constabat primum in Italia esse, urbs
									servata est, ut esset aliqua aratorum sedes.

urbi frequentandae multitudo incolarum libertinorumque et
									institorum opificumque retenta; ager omnis et tecta publica
									populi Romani facta.

ceterum habitari tantum tamquam urbem Capuam frequentarique
									placuit, corpus nullum civitatis 
										 nee 
										 nec 
									 senatum nec plebis concilium nec magistratus esse:

sine consilio publico, sine imperio multitudinem, nullius rei
									inter se sociam, ad consensum inhabilem fore; praefectum ad iura
									reddenda ab Roma quotannis missuros.

ita ad Capuam res compositae consilio ab omni parte laudabili.
									severe et celeriter in maxime noxios animadversum; multitudo
									civium dissipata in nullam spem reditus;

non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et
									cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species
									incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis
									omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent;

confessio expressa hosti, quanta vis 
										 Ji 
										 in 
									 Romanis ad expetendas poenas ab infidelibus sociis et
									quam nihil in Hannibale auxili ad receptos in 
										 fder# 
										 fidem 
									 tuendos esset.

Romani patres perfuncti, quod ad Capuam attinebat, cura C. Neroni
									ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat, sex milia
									peditum et trecentos equites, quos ipse legisset, et socium
									Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites
									decernunt.

eum exercitum Puteolis in naves 
										 inpositurn 
										 impositum 
									 Nero in Hispaniam transportavit. cum Tarraconem
									navibus venisset expositisque ibi copiis et navibus subductis
									socios quoque navalis multitudinis 
										 augendaei 
										 augendae 
									 causa armasset,

profectus ad Hiberum flumen exercitum ab Ti. Fonteio et L. Marcio accepit. inde pergit: ad
									hostis ire.

Hasdrubal Hamilcaris ad Lapides atros castra habebat; in
									Ausetanis is locus est inter oppida Iliturgim et Mentissam.
									huius saltus fauces Nero insedit .

Hasdrubal, cum in arto res esset, 
										 caduceatoren 
										 caduceatorem 
									 misit, qui promitteret, si inde emissus foret, se
									omnem exercitum ex Hispania deportaturum.

quam rem cum laeto animo Romanus accepisset, diem posterum
									Hasdrubal conloquio petivit, ut coram leges conscriberentur de
									tradendis arcibus urbium dieque statuenda; ad quam praesidia
									deducerentur, suaque omnia sine fraude Poeni deportarent.

quod ubi impetravit, extemplo primis tenebris atque inde tota
									nocte, quod gravissimum exercitus erat, Hasdrubal quacumque
									posset evadere e saltu iussit.

data sedulo opera est, ne multi ea nocte exirent, ut ipsa
									paucitas cum ad hostem silentio fallendum aptior tum ad
									evadendum per artas semitas ac difficilis esset.

ventum insequenti die ad conloquium est; sed loquendo plura
									scribendoque dedita opera, quae in rem non essent, die consumpto
									in posterum dilatum est.

addita insequens nox spatium dedit et alios emittendi.

nec postero die res finem invenit. ita aliquot dies disceptando
									palam de legibus noctesque 
										 enittendis 
										 emittendis 
									 clam e castris Carthaginiensibus absumptae. et
									postquam pars maior emissa exercitus erat, iam ne is quidem,

quae ultro dicta erant, stabatur, minusue ac minus cum timore
									simul fide decrescente conveniebat. iam ferme pedestres omnes
									copiae evaserant e saltu, cum prima luce densa nebula saltum
									omnem camposque circa intexit. quod ubi sensit Hasdrubal, mittit
									ad Neronem, qui in posterum diem conloquium differret: illum
									diem religiosum Carthaginiensibus ad agendum quicquam rei seriae
									esse.

ne tum quidem 
										 suspect 
										 suspecta 
									 fraus cum esset, data venia eius diei, extemploque
									Hasdrubal cum equitatu elephantisque castris egressus sine ullo
									tumultu in tutum evasit.

hora ferme quarta dispulsa sole nebula aperuit diem, vacuaque
									hostium castra conspexerunt Romani.

tum demum Claudius Punicam fraudem adgnoscens, ut se dolo captum
									sensit, proficiscentem institit sequi paratus confligere
									acie;

sed hostis detrectabat pugnam. levia tamen proelia inter extremum
									Punicum agmen praecursoresque Romanorum fiebant.

inter haec Hispaniae populi nec qui post cladem acceptam
									defecerant redibant ad Romanos, nec ulli novi deficiebant.

et Romae senatui populoque post receptam Capuam non Italiae iam
									maior quam Hispaniae cura erat. et exercitum augeri et
									imperatorem mitti placebat.

nec tam, quem mitterent, satis constabat, quam illud, ubi duo
									summi imperatores intra dies triginta cecidissent, qui in locum
									duorum succederet, extraordinaria cura deligendum esse.

cum alii alium nominarent, postremum eo decursum est, ut
									proconsuli creando in Hispaniam comitia haberentur; diemque
									comitiis consules edixerunt.

primo expectaverant, ut, qui se tanto imperio dignos crederent,
									nomina profiterentur. quae ut destituta expectatio est,
									redintegratus luctus acceptae cladis desideriumque imperatorum
									amissorum.

maesta itaque civitas, prope inops consilii, comitiorum die tamen
									in campum descendit; atque in magistratus versi
									circumspectant ora principum aliorum alios intuentium fremuntque
									adeo perditas res desperatumque de re publica esse, ut nemo
									audeat in Hispaniam imperium accipere,

cum subito P. Cornelius, P. Cornelii, qui
									in Hispania ceciderat, filius, quattuor et viginti ferme annos
									natus, professus se petere in superiore, unde conspici posset,
									loco constitit.

in quem postquam omnium ora conversa sunt 
									clamore ac favore ominati extemplo sunt felix faustumque
									imperium.

iussi deinde inire suffragium ad unum omnes non centuriae modo
									sed etiam homines P. Scipioni imperium esse in Hispania
									iusserunt.

ceterum post rem actam, ut iam resederat impetus animorum:
									ardorque, silentium subito ortum et tacita cogitatio quidnam
									egissent? nonne favor plus valuisset quam ratio?

aetatis maxime paenitebat; quidam fortunam etiam domus horrebant
									nomenque ex funestis duabus familiis in eas provincias, ubi
									inter sepulcra patris patruique res gerendae essent,
									proficiscentis.

quaa ubi ab re tanto impetu acta sollicitudinem curamque hominum
									animadvertit, advocata contione ita de aetate sua imperioque
									mandato et bello, quod gerundum esset magno elatoque animo
									disseruit,

ut ardorem eum, 
										 quui 
										 qui 
									 resederat, excitaret rursus novaretque et impleret homines certioris spei, quam
									quantam fides promissi humani aut ratio ex fiducia rerum
									subicere solet.

fuit enim Scipio non veris tantum virtutibus mirabilis, sed arte
									quoque quadam ab iuventa in ostentationem earum compositus,

pleraque apud multitudinem aut ut per
									nocturnas visa species aut velut divinitus mente monita agens,
									sive et ipse capti quadam superstition animi, sive ut imperia
									consiliaque velut sorte oraculi missa sine cunctatione
									exsequerentur.

ad hoc iam inde ab initio praeparans animos, ex quo togam virilem
									sumpsit, nullo die prius ullam publicam privatamque rem egit,
									quam in Capitolium iret ingressusque aedem consideret et
									plerumque solus in secreto ibi tempus tereret.

hic mos, quem per omnem vitam servabat, 
										 etl 
										 seu 
									 consulto seu temere vulgatae opinioni fidem apud
									quosdam fecit stirpis eum divinae virum esse,

rettulitque famam in Alexandro Magno prius vulgatam, et vanitate
									et fabula parem, anguis immanis concubitu conceptum, et in
									cubiculo matris eius visam persaepe prodigii eius speciem
									interventuque hominum evolutasn repente atque ex oculis
									elapsam.

his miraculis 
										 nlmiquam 
										 nunquam 
									 ab ipso elusa fides est; quin potius aucta arte quadam
									nec abnuendi tale quicquam nec palam adfirmandi.

multa alia eiusdem generis, alia vera, alia adsimulata,
									admirationis humanae in eo iuvene excesserant modum; quibus
									freta tunc civitas aetati haudquaquam maturae tantam rerum molem
									tantumque imperium permisit.

ad eas copias quas ex vetere exercitu Hispania 
										 babebat 
										 habebat 
									 quaeque a Puteolis cum C. Nerone traiectae erant,
									decem milia militum et mille equites
									adduntur; et M. Iunius Silanus propraetor adiutor ad res
									gerendas datus est.

ita cum triginta navium classe — omnes autem quinqueremes erant —
										 ab ostiis Tiberinis profectus
									praeter oram Tusci maris, Alpes atque Gallicam sinum et deinde
									Pyrenaei circumvectus promunturium, Emporiis, urbe Graeca —
									oriundi et ipsi a Phocaea sunt — , copias exposuit.

inde sequi navibus iussis Tarraconem pedibus profectus conventum
									omnium sociorum — etenim legationes ad famam eius ex omni se
									provincia effuderant — habuit.

naves ibi subduci iussit remissis quattuor triremibus
									Massiliensium, quae officii causa ab domo prosecutae
									fuerant.

responsa inde legationibus suspensis varietate tot casuum dare
									coepit ita elato ab ingenti virtutum suarum fiducia animo, ut
									nullum ferox verbum excideret, ingensque omnibus, quae diceret,
									cum maiestas inesset tum fides.

profectus ab Tarracone et civitates sociorum et hiberna exercitus
									adiit, conlaudavitque milites, quod duabus tantis deinceps
									cladibus icti provinciam obtinuissent

nec fructum secundarum rerum sentire hosti passi omni cis Hiberum
									agro eos arcuissent 
										 sociosqFnf 
										 sociosque 
									 cum fide tutati essent.

Marcium secum habebat 
										 cumb 
										 cum 
									 tanto honore, ut facile appareret nihil minus vereri
									quam ne quis obstaret gloriae suae.

successit 
										 inmd: 
										 inde 
									 Neroni Silanus, et in hiberna milites novi deducti.
									Scipio omnibus, quae adeunda agendaque erant, mature aditis
									peractisque Tarraconem concessit.

nihilo minor fama apud hostis Scipionis erat quam apud civis
									sociosque, et divinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris
									reddi poterat oborti temere, maiorem 
										 inferenl 
										 inferens 
									 metum.

in hiberna diversi concesserant, Hasdrubal Gisgonis usque ad
									Oceanum et Gadis, Mago in mediterranea maxime supra
									Castulonensem saltum; Hasdrubal Hamilcaris filius proximus
									Hibero circa Saguntum hibernavit.

aestatis eius extremo qua capta est Capua et Scipio in Hispaniam
									venit, Punica classis ex Sicilia Tarentum accita ad arcendos commeatus praesidi
									Romani,

quod in arce Tarentina erat, clauserat quidem omnis ad arcem a
									mari aditus, sed adsidendo diutius artiorem annonam sociis quam
									hosti faciebat.

non enim tantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosque
									portus praesidio navium Punicarum poterat, quantum frumenti
									classis ipsa turba navali mixta ex omni genere hominum
									absumebat,

ut arcis praesidium etiam sine invecto, quia pauci erant, ex ante
									praeparato sustentari posset, Tarentinis classique ne invectum
									quidem sufficeret.

tandem maiore gratia quam venerat classis dimissa est. annona
									haud multum laxaverat, quia remoto maritimo praesidio subvehi
									frumentum non poterat.

eiusdem aestatis exitu M. Marcellus ex Sicilia provincia cum ad
									urbem venisset, a C. Calpurnio praetore senatus ei ad aedem
									Bellonae datus est.

ibi cum de rebus ab se gestis disseruisset, questus leniter non
									suam magis quam militum vicem, quod provincia 
									confecta exercitum deportare non licuisset, postulavit,
									triumphanti urbem inire liceret.

id non impetravit.

cum multis verbis actum esset utrum minus conveniret, cuius
									nomine absentis ob res prospere ductu eius gestas supplicatio
									decreta foret et dis immortalibus habitus honos,

ei praesenti negare triumphum, an quem tradere exercitum
									successori iussissent, quod nisi manente in provincia bello non
									decerneretur, eum quasi debellato triumphare, cum exercitus
									testis meriti atque immeriti triumphi abesset, medium visum, ut
									ovans urbem iniret.

tribuni plebis ex auctoritate senatus ad populum tulerunt, ut M.
									Marcello, quo die urbem ovans iniret, imperium esset.

pridie quam urbem iniret, in monte Albano triumphavit; inde ovans
									multam prae se praedam in urbem intulit:

cum simulacro captarum Syracusarum catapultae ballistaeque et
									alia omnia instrumenta belli lata et pacis diuturnae regiaeque
									opulentiae ornamenta,

argenti aerisque fabrefacti vis, alia supellex pretiosaque vestis
									et multa nobilia signa, quibus inter primas Graeciae urbes
									Syracusae ornatae fuerant.

Punicae quoque victoriae signum octo ducti elephanti. et non
									minimum fuere spectaculum cum coronis aureis praecedentes Sosis
									Syracusanus et Moericus Hispanus,

quorum altero duce nocturno Syracusas introitum erat, alter Nasum
									quodque ibi praesidii erat prodiderat.

his ambobus civitas data et quingena iugera agri, Sosidi in agro
									Syracusano, qui aut regius aut hostium populi Romani fuisset, et
									aedes Syracusis cuius vellet eorum, in quos belli iure
									animadversum esset;

Moerico Hispanisque, qui cum eo transierant, urbs agerque in
									Sicilia ex iis, qui a populo Romano defecissent, iussa dari. id
									M. Cornelio mandatum, ut, is ubi ei videretur, urbem agrumque
									eis adsignaret. in eodem agro Belligeni, per quem inlectus ad
									transitionem 
										 aMoericus 
										 Moericus 
									 erat, quadringenta iugera agri decreta.

Post 
										 post 
									 profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo
									milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. ad
									eos Murgentia et Ergetium urbes
										defecere. secutae defectionem earum Hybla et Macella
									sunt et ignobiliores quaedam aliae.

et Numidae praefecto Muttine vagi per totam Siciliam sociorum
									populi Romani agros urebant.

super haec exercitus Romanus iratus, partim; quod cum imperatore
									non devectus ex provincia esset. partim quod in oppidis
									hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia, magisque eis
									auctor ad seditionem quam animus deerat.

inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum animos
									nunc consolando nunc castigando sedavit et civitates omnis, quae
									defecerant. in dicionem redegit atque ex iis Murgentiam
									Hispanis, quibus urbs agerque debebatur ex senatus consulto,
									attribuit.

consules cum ambo Apuliam provinciam haberent, minusque iam
									terroris a Poenis et Hannibale esset, sortiri iussi Apuliam
									Macedoniamque provincias. Sulpicio Macedonia evenit, isque
									Laevino successit.

Fulvius Romam comitiorum causa 
										 arcessitusa 
										 arcessitus 
									 cum comitia consulibus rogandis haberet, praerogativa 
										 Voturia 
										 Uoturia 
									 iuniorum T. Manlium Torquatum et T. Otacilium absentem consoles dixit .

cum ad lManlium, qui praesens erat, gratulandi causa turba
									coiret, nec dubius esset consensus populi, magna circumfusus
									turba ad tribunal consulis venit petitque,

ut pauca sua verba audiret centuriamque, quae tulisset
									suffragium, revocari iuberet.

erectis omnibus expectatione, quidnam 
										 postulatunls 
										 postulaturus 
									 esset, oculorum valetudinem excusavit: impudentem et
									gubernatorem et imperatorem esse,

qui cum alienis oculis ei omnia agenda sint, postulet sibi
									aliorum capita ac fortunas committi.

proinde, si videretur ei, redire in suffragium 
										 Voturiam 
										 Uoturiam 
									 iuniorum iuberet et meminisse in consulibus creandis
									belli, quod in Italia sit, temporumque rei publicae.

vixdum requiesse auris a strepitu et tumultu hostili, quo paucos
									ante menses invaserint prope moenia Romana. post haec cum
									centuria frequens succlamasset nihil se mutare 
										 .ententiae 
										 sententiae 
									 eosdemque consules dicturos esse,

tum 
										 Torqustus 
										 Torquatus 
									 “neque ego vestros” inquit “mores consul ferre potero,
									neque vos imperium meum. redite in 
										 suffragiu 
										 suffragium 
									 et cogitate bellum Punicum in 
									Italia et hostium 
										 ducein 
										 ducem 
									 Hannibalem esse.”

tum centuria et auctoritate mota viri et admirantium circa
									fremitu petiit a consule, ut 
										 Voturiam 
										 Uoturiam 
									 seniorum citaret:

velle sese cum 
										 nlaioribus 
										 maioribus 
									 natu conloqui et ex auctoritate eorum 
										 conules 
										 consules 
									 dicere. citatis 
										 Voturiae 
										 Uoturiae 
									 senioribus datum secreto in Ovili cum iis conloquendi
									tempus.

seniores de tribus consulendum dixerunt esse, duobus plenis iam
									honoran, Q. Fabio et M. Marcello, et, si utique novum aliquem
									adversus Poenos consulem creari vellent, M. Valerio Laevino:
									egregie adversus Philippum regem terra marique rem gessisse.

ita de tribus consultatione data senioribus dimissis iuniores
									suffragium ineunt. M. Marcellum Claudium fulgentem
									tum Sicilia domita et M. Valerium absentis consules dixerunt.
									auctoritatem praerogativae omnes centuriae secutae sunt.

eludant nunc antiqua mirantis: non equidem, si qua sit sapientium
									civitas, quam docti fingunt magis quam norunt, aut principes
									graviores temperantioresque a cupidine 
										 imperil 
										 imperii 
									 aut multitudinem melius moratam censeam fieri
									posse.

centuriam vero iuniorum seniores consulere voluisse, quibus
									imperium suffragio mandaret, vix ut veri simile sit, parentium
									quoque hoc saeculo vilis levisque apud liberos auctoritas
									fecit.

praetoria inde comitia habita. P. Manlius Vulso et L. Manlius
									Acidinus et C. Laetorius et L. Cincius Alimentus creati
									sunt.

forte ita incidit, ut comitiis perfectis nuntiaretur T.
									Otacilium, quem T. Manlio, nisi interpellatus ordo comitiorum
									esset, conlegam absentem daturus fuisse videbatur populus,
									mortuum in Sicilia esse. —

ludi Apollinares et priore anno fuerant et, eo anno ut fierent,
									referente Calpurnio praetore, senatus decrevit, ut in perpetuum
									voverentur. —

eodem anno prodigia aliquot visa nuntiataque sunt. in aede Concordiae Victoria, quae in 
										 eulmine 
										 culmine 
									 erat, 
										 fulmins 
										 fulmine 
									 icta decussaque ad Victorias, quae in antefixis erant,
									haesit neque inde procidit.

et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo
									tactas, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum
									fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam
									peperisse.

ea prodigia hostiis maioribus sunt procurata et obsecratio in
									unum diem populo indicta et novemdiale sacrum. — Sacerdotes
									publici aliquot eo anno demortui sunt, novique suffecti:

in locum M’. Aemili Numidae decemviri sacrorum M. Aemilius
									Lepidus, in locum M. Pomponi Mathonis pontificis C. Livius, in
									locum Sp. Carvili Maximi auguris M. Servilius.

T. Otacilius Crassus pontufex quia exacto anno mortuus erat, ideo
									nominatio in locum eius non est facta. C. Claudius flamen
									Dialis, quod exta perperam dederat, flamonio abiit.

per idem tempus M. Valerius Laevinus, temptatis prius per secreta
									conloquia principum animis, ad indictum ante ad id ipsum
									concilium Aetolorum classe expedita venit.

ubi cum Syracusas Capuamque captam in fidem in Italia Siciliaque rerum secundarum
									ostentasset

adiecissetque iam inde a maioribus traditum morem Romanis colendi
									socios, ex quibus alios in civitatem atque aequum secum ius
									accepissent, alios in ea fortuna haberent, ut socii esse quam
									cives mallent;

Aetolos eo in maiore futuros honore, quod gentium transmarinarum
									in amicitiam primi venissent: Philippum eis et Macedonas gravis
									accolas esse,

quorum se vim ac spiritus et iam fregisse et eo redacturum esse,
									ut non iis modo urbibus, quas per vim ademissent Aetolis,
									excedant, sed ipsam Macedoniam infestam habeant;

et Acarnanas, quos aegre ferrent Aetoli a corpore suo diremptos,
									restituturum se in antiquam formulam iurisque ac dicionis eorum
									—

: haec dicta promissaque a Romano imperatore Scopas, qui tum
									praetor gentis erat, et Dorimachus, princeps Aetolorum, adfirmaverunt auctoritate sua, minore cum
									verecundia et maiore cum fide vim maiestatemque populi Romani
									extollentes.

maxime tamen spes potiundae movebat Acarnaniae. igitur
									conscriptae condiciones, quibus in amicitiam societatemque
									populi Romani venirent,

additumque, ut, si placeret vellentque, eodem iure amicitiae Elei
									Lacedaemoniique et Attalus et Pleuratus et Scerdilaedus essent,
									Asiae Attalus, hi Thracum et Illyriorum reges;

bellum ut extemplo Aetoli cum Philippo terra gererent; navibus ne
									minus viginti quinque quinqueremibus adiuvaret Romanus;

urbium Corcyrae tenus ab Aetolia incipienti solum tectaque et
									muri cum agris Aetolorum, alia omnis praeda populi Romani esset,
									darentque operam Romani, ut Acarnaniam Aetoli haberent;

si Aetoli pacem cum Philippo facerent, foederi adscriberent ita
									ratam fore pacem, si Philippus arma ab Romanis sociisque quique
									eorum dicionis essent abstinuisset;

item, si populus Romanus foedere iungeretur regi, ut caveret, ne
									ius ei belli inferendi Aetolis sociisque eorum esset.

haec convenerunt conscriptaque biennio post Olympiae ab Aetolis,
									in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monumentis essent,
									sunt posita.

morae causa fuerant retenti Romae diutius legati Aetolorum. nec
									tamen impedimento id rebus gerendis fuit: et Aetoli extemplo
									moverunt adversus Philippum bellum, et Laevinus Zacynthum —
									parva insula est propinqua Aetoliae, urbem unam eodem, quo ipsa
									est, nomine habet — , eam praeter arcem vi cepit et Oeniadas
									Nasumque Acarnanum captas Aetolis contribuit;

Philippumque satis implicatum bello finitimo ratus, ne 
										 Ttaliam 
										 Italiam 
									 Poenosque et pacta cum Hannibale posset respicere,
									Corcyram ipse se recepit.

Philippo Aetolorum defectio Pellae hibernanti adlata est. itaque,
									quia primo vere moturus exercitum in Graeciam erat,

ut Illyrios finitumasque eis urbes ab
									tergo metu quietas Macedonia haberet, expeditionem subitam in
									Oricinorum atque 
										 Apolloniatiunm 
										 Apolloniatium 
									 fines fecit egressosque Apolloniatas cum
										 magno terrore ac pavore compulit
									intra muros.

vastatis proximis Illyrici in Pelagoniam eadem celeritate vertit
									iter. inde Dardanorum urbem Sintiam, in 
										 Macedonian 
										 Macedoniam 
									 transitum Dardanis facturam, cepit.

his raptim actis memor Aetolici iunctique cum eo Romani belli per
									Pelagoniam et Lyncum et Bottiaeam in Thessaliam descendit —

ad bellum secum adversus Aetolos capessendum incitari posse
									homines credebat — et relicto ad fauces Thessaliae Perseo cum
									quattuor milibus armatorum ad arcendos aditu Aetolos,

ipse, priusquam maioribus occuparetur rebus, in Macedoniam atque
									inde in Thraciam exercitum ac Maedos duxit.

incurrere ea gens in Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum
									externo bello ac sine praesidio esse regnum sensisset.

ad frangendas igitur vires vastare agros
									et urbem Iamphorynnam, caput arcemque Maedicae, oppugnare
									coepit.

Scopas ubi profectum in Thraciam regem occupatumque ibi bello
									audivit, armata omni iuventute Aetolorum bellum inferre
									Acarnaniae parat.

adversus quos Acarnanum gens et viribus impar et iam Oeniadas
									Nasumque amissa cernens Romanaque insuper arma ingruere, ira
									magis instruit quam consilio bellum.

coniugibus liberisque et senioribus super sexaginta annos in
									propinquam Epirum missis, ab quindecim ad sexaginta annos
									coniurant nisi victores se non redituros:

qui victus acie excessisset, eum ne quis urbe, tecto, mensa, lare
									reciperet, diram execrationem in popularis, obtestationem quam
									sanctissimam potuerunt adversus hospites composuerunt

precatique simul Epirotas sunt, ut, qui suorum in acie cecidissent, eos uno tumulo
									contegerent adicerentque humatis titulum:

“hic siti sunt Acarnanes, qui adversus vim atque iniuriam Aetolorum pro patria pugnantes 
										 morter 
										 mortem 
									 occubuerunt.”

per haec incitatis animis castra in extremis finibus suis obvia
									hosti posuerunt. nuntiis ad Philippum missis, quanto res in
									discrimine esset, omittere Philippum id, quod in
									manibus erat, coegerunt bellum 
										 lamphorynna 
										 Iamphorynna 
									 per deditionem recepta et prospero alio successu
									rerum.

Aetolorum impetum tardaverat primo coniurationis fama
									Acarnanicae, deinde auditus Philippi adventus regredi etiam in
									intimos coegit fines.

nec Philippus, quamquam, ne opprimerentur Acarnanes, itineribus
									magnis ierat, ultra Dium est progressus. inde, cum audisset
									reditum Aetolorum ex Acarnania, et ipse Pellam rediit.

Laevinus veris principio a Corcyra profectus navibus superato
									Leucata promunturio cum venisset Naupactum, Anticyram inde se
									petiturum edixit, ut praesto ibi Scopas Aetolique essent.

sita Anticyra est in Locride laeva parte sinum Corinthiacum
									intranti.

breve terra iter eo, brevis navigatio ab Naupacto est. tertio
									ferme post die utrimque oppugnari coepta est. gravior a maria
									oppugnatio erat, quia et tormenta machinaeque omnis generis in
									navibus erant, et Romani inde oppugnabant. itaque intra paucos
									dies recepta urbs per deditionem Aetolis traditur, praeda ex
									pacto Romanis cessit.

litterae interea Laevino redditae
									consulem eum absentem declaratum, et successorem venire P.
									Sulpicium. ceterum diuturno ibi morbo inplicitus serius spe
									omnium Romam venit. M. Marcellus cum idibus Martiis consulatum
									inisset,

senatum eo die moris modo causa habuit, professus nihil se
									absente conlega neque de re publica neque de provinciis
									acturum.

scire se frequentis Siculos prope urbem in villis obtrectatorum
									suorum esse; quibus tantum abesse ut per se non liceat palam
									Romae crimina edita ficta ab inimicis vulgare,

ut, ni simularent aliquem sibi timorem absente conlega dicendi de
									consule esse, ipse eis extemplo daturus senatum fuerit. ubi
									quidem conlega venisset, non passurum quicquam prius agi, quam
									ut Siculi in senatum introducantur.

dilectum prope a M. Cornelio per totam Siciliam habitur, ut quam 
										 plurumi 
										 plurimi 
									 questum de se Romam venirent; eundem
									litteris falsis urbem inplesse, bellum in Sicilia esse, ut suam
									laudem minuat.

moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit; ac
									prope : iustitium omnium rerum futurum videbatur, 
										 done 
										 donec 
									 alter consul ad urbem venisset.

otium, ut solet, excitavit plebis rumores: belli diuturnitatem et
									vastatos agros circa urbem, qua infesto agmine isset Hannibal,
									exhaustam dilectibus Italiam et prope quotannis caesos exercitus
									querebantur,

et consules bellicosos ambo viros acresque nimis et feroces
									creatos, qui vel in pace tranquilla bellum excitare possent,
									nedum in bello respirare civitatem forent passuri.

interrupit hos sermones nocte, quae pridie Quinquatrus fuit,
									pluribus simul locis circa forum incendium ortum.

eodem tempore septem tabernae, quae postea quinque, et
									argentariae, quae nunc novae appellantur, arsere;

conprehensa postea privata aedificia — neque enim tum basilicae
									erant — , conprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium
									regium.

aedis Vestae vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui
									in publicum redempti ac manu missi sunt.

nocte ac die continuatum incendium fuit; nec ulli dubium erat
									humana id fraude factum esse, quod pluribus simul locis, et iis
									diversis, ignes coorti essent. itaque consul ex auctoritate
									senatus pro contione edixit,

qui, quorum opera id conflatum incendium, profiteretur, praemium
									fore libero pecuniam, servo libertatem.

eo praemio inductus Campanorum Calaviorum servus — Manus ei nomen
									erat — indicavit dominos et quinque praeterea iuvenes nobiles
									Campanos, quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant, id
									incendium fecisse vulgoque facturos alia, ni conprendantur.

conprehensi ipsi familiaeque eorum. et primo elevabatur index
									indiciumque: pridie eum verberibus castigatum ab dominis
									discessisse, per iram ac levitatem ex re fortuita crimen
									commentum;

ceterum ut coram coarguebantur, et quaestio ex ministris
									facinoris foro medio haberi coepta est, fassi
									omnes, atque in dominos servosque conscios animadversum est.
									indici libertas data et viginti milia aeris.

consuli Laevino Capuam praetereunti circumfusa multitudo
									Campanorum est obsecrantium cum lacrinis, ut sibi Romam ad
									senatum ire liceret oratum, si qua misericordia tandem flecti
									possent, ne se ad ultimum perditum irent nomenque Campanorum a
									Q. Flacco deleri sinerent.

Flaccus sibi privatam simultatem cum Campanis negare ullam 
										 ease; 
										 esse: 
									 publicas inimicitias et esse et futuras, quoad eo
									animo esse erga populum Romanum sciret.

nullam enim in terris gentem esse, nullum infestiorem populum
									nomini Romano. ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia, si
									qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et
									laniare et trucidare quodcumque obvium detur.

alios ad Hannibalem transfugisse, alios ad Romam incendendam
									profectos. inventurum in semusto foro consulem vestigia sceleris
									Campanorum.

Vestae aedem petitam et aeternos ignes et conditum in penetrali
									fatale pignus imperi Romani. se minime censere tutum esse
									Campanis potestatem intrandi Romana moenia fieri.

Laevinus Campanos iure iurando a Flacco adactos, quinto die, quam
									ab senatu responsum accepissent Capuam redituros, sequi se Romam
									iussit.

hac circumfusus multitudine, simul Siculis obviam egressis
									secutisque Romam, praebuit speciem dolentis
										duarzum clarissimarum urbium excidio ac celeberrimis
									viris victos bello accusatores in urbem adducentia.

de re publica tamen primum ac de provinciis ambo consules ad
									senatum rettulere.

ibi Laevinus, quo statu Macedonia et Graecia, Aetoli, Acarnanes
									Locrique essent, quasque ibi res ipse egisset terra marique,
									exposuit:

Philippum, inferentem bellum Aetolis, in Macedoniam retro ab se
									conpulsum ad 
										 intuma 
										 intima 
									 penitus regni abisse, legionemque inde deduci posse;
									classem satis esse ad arcendum Italia regem. haec
									de se deque provincia, cui praefuerat, consul.

tum de provinciis communis relatio fuit. decrevere patres, ut
									alteri consulum Italia bellumque cum Hannibale provincia esset,
									alter classem, cui T. Otacilius praefuisset, Siciliamque
									provinciam cum L. Cincio praetore obtineret.

exercitus eis duo decreti, qui in Etruria Galliaque essent; eae
									quattuor erant legiones; urbanae duae superioris anni in
									Etruriam, duae, quibus Sulpicius consul praefuisset, in Galliam
									mitterentur;

Galliae et legionibus praeesset, quem consul, cuius Italia
									provincia esset, praefecisset;

in Etruriam C. Calpurnius post praeturam prorogato in annum
									imperio missus. et Q. Fulvio Capua provincia decreta
									prorogatumque in annum imperium;

exercitus civium sociorumque minui iussus, ut ex duabus
									legionibus una legio, quinque milia peditum et trecenti equites
									essent,

dimissis, qui plurima stipendia haberent, et sociorum septem
									milia peditum et trecenti equites relinquerentur, eadem ratione
									stipendiorum habita in veteribus militibus dimittendis.

Cn. Fulvio consuli superioris anni nec de provincia Apulia nec de
									exercitu, quem habuerat, quicquam mutatum; tantum in annum
									prorogatum imperium est. P. Sulpicius, conlega eius, omnem
									exercitum praeter socios navalis iussus dimittere est.

item ex Sicilia exercitus, cui M. Cornelius praeesset, ubi consul
									in provinciam venisset, dimitti iussus.

L. Cincio praetori ad obtinendam Siciliam Cannenses milites dati
									duarum instar legionum.

totidem legiones in Sardiniam P. Manlio Vulsoni praetori
									decretae, quibus L. Cornelius in eadem provincia priore anno
									praefuerat.

urbanas legiones ita scribere consules iussi, ne quem militem
									facerent, qui in exercitu M. Claudii, M. Valerii, Q. Fulvi
									fuisset, neve eo anno plures quam una et viginti Romanae
									legiones essent.

his senatus consultis perfectis sortiti provincias consules.
									Sicilia et classis Marcello, Italia cum bello adversus
									Hannibalem Laevino evenit.

quae sors, velut iterum captis Syracusis, ita
									exanimavit Siculos expectatione sortis in consulum conspectu
									stantis, ut comploratio eorum flebilesque voces et extemplo
									oculos hominum converterint et postmodo sermones
									praebuerint.

circumibant enim senatorum domos cum
									veste sordida adfirmantes se non modo suam quosque patriam sed
									totam Siciliam relicturos, si eo Marcellus iterum cum imperio
									redisset.

nullo suo merito eum ante inplacabilem in se fuisse: quid iratum,
									quod 
										 Roaiam 
										 Romam 
									 de se questum venisse Siculos sciat, 
										 facturuml 
										 facturum? 
									 obrui Aetnae ignibus aut mergi freto satius illi
									insulae esse quam velut dedi noxae inimico.

hae 
										 Siclorum 
										 Siculorum 
									 querellae domos primum nobilium circumlatae
									celebrataeque sermonibus, quos partim misericordia Siculorum
									partim invidia Marcelli excitabat, in 
										 senatun 
										 senatum 
									 etiam pervenerunt.

postulatum a consulibus est, ut de permutandis provinciis senatum
									consulerent. Marcellus, si iam auditi ab senatu Siculi essent,
									aliam forsitan futuram fuisse sententiam suam dicere:

nunc, ne quis timore frenari eos dicere possit, quo minus de eo
									libere querantur, in cuius potestate mox futuri sint, si
									conlegae nihil intersit, mutare se provinciam paratum esse.

deprecari senatus praeiudicium: nam cum extra sortem conlegae
									optionem dari provinciae 
										 inicum 
										 iniquum 
									 fuerit, quanto maiorem iniuriam, immo contumeliam
									esse, sortem suam ad eum transferri?

ita senatus, cum, quid placeret, magis ostendisset quam
									decresset, dimittitur. inter ipsos consules permutatio
									provinciarum,

rapiente fato Marcellum ad Hannibalem, facta est, ut, ex quo
									primus post adversa omnia secundae pugnae gloriam ceperat, in eius
									laudem postremus Romanorum imperatorum, prosperis tum maxime
									bellicis rebus, caderet.

Permutatis provinciis Siculi in senatum introducti multa de
									Hieronis regis fide perpetua erga populum Romanum verba fecerunt
									in gratiam publicam avertentes;

Hieronymum ac postea Hippocraten 
										 atqup 
										 atque 
									 Epicyden tyrannos cum ob alia tum propter
									defectionem ab Romanis ad Hannibalem invisos fuisse sibi. ob 
										 ear 
										 eam 
									 causam et Hieronymum a principibus iuventutis prope
									publico consilio interfectum,

et in Epicydis Hippocratisque caedem septuaginta nobilissimorum
									iuvenum coniurationem factam; quos Marcelli mora destitutos,
									quia ad praedictum tempus exercitum ad Syracusas non admovisset,
									indicio facto omnis ab tyrannis interfectos.

ear 
										 eam 
									 quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum
									excitasse Leontinis crudeliter direptis.

numquam deinde principes Syracusanorum desisse ad Marcellum
									transire pollicerique se urbem, cum vellet, ei tradituros; sed
									eum primo vi capere maluisse;

dein, cum id neque terra neque maria omnia expertus potuisset,
									auctores traditarum Syracusarum fabrum aerarium Sosim et
									Moericum Hispanum quam principes Syracusanorum habere, 
										 totiena 
										 totiens 
									 id nequiquam ultro offerentis, praeoptasse, quo
									scilicet iustiore de causa vetustissimos socios populi Romani
									trucidaret ac diriperet.

si non Hieronymus ad Hannibalem defecisset, sed populus
									Syracusanus et senatus, si portas Marcello Syracusani publice et
									non oppressis Syracusanis tyranni eorum Hippocrates et Epicydes
									clausissent, si Carthaginiensium animis bellum 
										 cur 
										 cum 
									 populo Romano gessissent,

quid ultra quam quod fecerit, nisi ut deleret Syracusas, facere
									hostiliter Marcellum potuisse?

certe praeter moenia et tecta exhausta urbis et refracta ac
									spoliata deum delubra, dis ipsis ornamentisque eorum ablatis,
									nihil relictum Syracusis esse, bona quoque multis adempta,

ita ut ne nudo 
										 quidemr 
										 quidem 
									 solo, reliquiis direptae fortunae, alere sese ac suos
									possent. orare se patres conscriptos, ut, si nequeant omnia, 
										 salter 
										 saltem 
									 quae compareant cognoscique possint; restitui dominis
									iubeant.

talia conquestos cum excedere ex templo, ut de postulatis eorum
									patres 
										 consulI 
										 consuli 
									 possent,

Laevinus iussisset, “maneant immo,” inquit Marcellus, “ut coram iis respondeam, quando ea
									condicione pro vobis, patres conscripts, bella
									gerimus, at victos armis accusatores habeamus, duae captae hoc
									anno urbes, Capua Fulvium reum, Marcellum Syracusae
									habeant.”

reductis in curiam legatis tum consul “non adeo maiestatis” inquit “populi Romani
									imperiique huius oblitus sum, patres conscripti, ut, si de meo
									crimine ambigeretur, consul dicturus causam accusantibus Graecis
									fuerim.

sed non quid ego fecerim in disquisitionem venit, — nam quidquid
									in hostibus feci ius belli defendit — , sed quid isti pati
									debuerint. qui si non fuerunt hostes, nihil interest, nunc an
									vivo Hierone Syracusas violaverim.

sin autem desciverunt a populo Romano, legatos nostros ferro
									atque armis petierunt, urbem ac moenia clausernnt, exercituque
									Carthaginiensium adversus nos tutati sunt, quis passos esse
									hostilia, cum fecerint, indignatur?

tradentis urbem principes Syracusanorum aversatus sum; Sosim et
									Moericum Hispanum, quibus tantam rem 
									crederem, potiores habui. non estis extremi Syracusanorum,
									quippe qui aliis humilitatem obiciatis: quis est vestrum,

qui se mihi portas aperturum, qui armatos milites meos in urbem
									accepturum promiserit? odistis et exsecramini eos, qui fecerunt,
									et ne hic quidem contumeliis in eos dicendis parcitis: tantum
									abest, ut et ipsi tale quicquam facturi fueritis.

ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt,
									maximo argumento est me neminem, qui navatam operam rei publicae
									nostrae vellet, aversatum esse.

et antequam obsiderem Syracusas, nunc legatis mittendis nunc ad
									conloquium eundo temptavi pacem; et posteaquam neque legatos
									violandi verecundia erat, nec mihi ipsi congresso ad portas cum
									principibus responsum dabatur, multis terra marique exhaustis
									laboribus tandem vi atque armis Syracusas cepi.

quae captis acciderint, apud Hannibalem et Carthaginienses victos
									iustius quam apud victoris populi senatum quererentur.

ego patres conscripti, Syracusas spoliatas si negaturus essem, numquam spoliis earum urbem Romam
									exornarem. quae autem singulis victor aut ademi aut dedi, cum
									belli iure tum ex cuiusque merito satis scio me fecisse.

ea vos rata habeatis, patres conscripti, necne, magis rei
									publicae interest quam mea. quippe mea fides exsoluta est; ad
									rem publicam pertinet, ne acta mea rescindendo alios in posterum
									segniores duces faciatis.

et quoniam 
										 eoram 
										 coram 
									 et Siculorum et mea verba audistis, patres conscripti,
									simul templo excedemus, ut me absente liberius consuli senatus
									possit.” ita dimissi Siculi, et ipse in Capitolium ad dilectum
									discessit.

consul alter de postulatis Siculorum ad patres rettulit. ibi cum
									diu sententiis certatum esset, et magna pars senatus, principe
									eius sententiae T. Manlio Torquato,

cum tyrannis bellum gerendum fuisse censerent, hostibus et
									Syracusanorum et populi Romani, et urbem recipi, non capi, et
									receptam legibus antiquis et libertate stabiliri, non fessam
									miseranda servitute bello adfligi:

inter tyrannorum et ducis Romani certamina praemium victoris in
									medio positam urbem pulcherrimam ac nobilissimam perisse,
									horreum atque aerarium quondam populi Romani, cuius munificentia
									ac donis multis tempestatibus, hoc denique ipso Punico bello
									adiuta ornataque res publica esset.

si ab inferis existat rex Hiero, fidissimus imperi Romani cultor,
									quo ore aut Syracusas aut Romam ei ostendi posse, cum, ubi
									semirutam ac spoliatam patriam respexerit, ingrediens Romam in
									vestibulo urbis, prope in porta, spolia patriae suae visurus
									sit?

— haec taliaque cum ad invidiam consulis miserationemque
									Siculorum dicerentur, mitius tamen decreverunt patres: acta M.
									Marcelli,

quae is gerens bellum victorque egisset, rata habenda esse; in
									relicum curae senatui fore rem Syracusanam mandaturosque consuli
									Laevino, ut, quod sine iactura rei publicae fieri posset,
									fortunis eius civitatis consuleret.

missis duobus senatoribus in Capitolium ad consulem, uti rediret
									in curiam, et introductis Siculis senatus
									consultum recitatum est,

jegatique 
										 legatique 
									 
										 benign 
										 benigne 
									 appellati ac dimissi ad genua se 
										 garcelli 
										 Marcelli 
									 consulis proiecerunt * et obsecrantes, ut, quae
									deplorandae ac levandae calamitatis causa dixissent, veniam eis
									daret et in fidem clientelamque se urbemque Syracusas acciperet.
									pollicens hoc consul clementer appellatos eos dimisit.

Campanis deinde senatus datus est, quorum oratio miserabilior,
									causa durior erat.

neque enim 
										 mneritas 
										 meritas 
									 poenas negare poterant, nec tyranni erant, in quos
									culpam conferrent;

sed satis pensum poenarum tot veneno absumptis, tot securi
									percussis senatoribus credebant: paucos nobilium superesse, quos
									nec sua conscientia, ut quicquam de se gravius consulerent,
									impulerit, nec victoris ira capitis damnaverit; eos libertatem
									sibi suisque et bonorum aliquam partem orare, cives Romanos
									adfinitatibus plerosque et propinquis etiam cognationibus ex
									conubio vetusto iunctos.

summotis deinde e templo paulisper dubitatur, an arcessendus a
									Capua Q. Fulvius esset — mortuus enim post captam Claudius
									consul erat — , ut coram imperatore, qui
									res gessisset, sicut inter Marcellum Siculosque disceptatum
									fuerat, disceptaretur.

dein cum M. Atilium C. Fulvium fratrem Flacci, legatos eius, et
									Q. Minucium et L. Veturium Philonem, item Claudii legatos, qui
									omnibus gerendis rebus adfuerant, in senatu viderent nec Fulvium
									avocari a Capua nec differri Campanos vellent,

interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cuius ex iis, qui ad
									Capuam fuerant, maxima auctoritas erat,

“in consilio” inquit “arbitror me fuisse consulibus, Capua capta cum quaereretur, ecqui
									Campanorum bene meritus de re publica nostra esset.

duas mulieres conpertum est, Vestiam Oppiam Atellanam Capuae
									habitantem et Paculam Cluviam, quae quondam quaestum corpore
									fecisset, illam cotidie sacrificasse pro salute et victoria
									populi Romani, hanc captivis egentibus alimenta clam
									suppeditasse:

ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum quem
									Carthaginiensium fuisse, securique percussos a Q. Fulvio esse
									magis quorum dignitas inter alios quam quorum culpa
									eminebat.

per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, 
										 iniussn 
										 iniussu 
									 populi non video posse, idque et apud maiores nostros
									in Satricanis factum esse, cum defecissent, ut M. Antistius
									tribunus plebis prius rogationem ferret, scisceretque plebs, uti
									senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset.

itaque censeo cum tribunis plebis agendum esse, ut eorum unus pluresve rogationem ferant
									ad plebem, qua nobis statuendi de Campanis ius fiat.”

L. Atilius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in haec verba rogavit: “omnes
									Campani, Atellani, Calatini, Sabatini, qui se dediderunt in
									arbitrium dicionemque populi Romani Q. Fulvio proconsuli,

quosque una secum dedidere, quaeque una secum dedidere, agrum urbemque, divina humanaque,
									utensiliaque sive quid aliud dediderunt, de iis rebus quid fieri
									velitis, vos rogo, Quirites.”

plebes sic iussit: “quod senatus iuratus, maxima pars, censeat, qui adsient, id volumus
									iubemusque.”

ex hoc plebei scito senatus consultus Oppiae Cluviaeque 
										 primurm 
										 primum 
									 bona ac libertatem restituit: si qua alia praemia
									petere ab senatu vellent, venire eas Romam.

Campanis in familias singulas decreta facta, quae non operae
									pretium est omnia enumerare.

aliorum bona publicanda, ipsos liberosque eorum et coniuges
									vendendas extra filias, quae enupsissent, priusquam in populi
									Romani potestatem venirent;

alios in vincula condendos, ac de iis posterius consulendum;
									aliorum Campanorum summam etiam census distinxerunt, publicanda
									necne bona essent.

pecua captiva praeter equos et mancipia praeter puberes virile
									secus et omnia, quae solo non continerentur, restituenda
									censuerunt dominis.

Campanos omnis Atellanos, Calatinos, Sabatinos, extra quam qui
									eorum aut ipsi aut parentes eorum apud hostis
									essent,

liberos esse iusserunt ita, ut nemo eorum Civis Romanus aut
									Latini nominis esset, neve quis eorum, qui Capuae fuisset, dum
									portae clausae essent, in urbe agrove Campano intra certam diem
									maneret, locus ubi habitarent trans Tiberim, qui non contingeret
									Tiberim, daretur;

qui nec Capuae nec in urbe Campana, quae a populo Romano
									defecisset, per bellum fnissent, eos cis Lirim amnem Romam
									versus;

qui ad 
										 Rjomanos 
										 Romanos 
									 transissent, priusquam Capuam Hannibal veairet, cis
									Vulturnum emovendos censuerunt, ne quis eorum propius mare
									quindecim milibus passuum agrum aedificiumve haberet.

qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posterive eorum
									uspiam pararent haberentve nisi 
										 n 
										 in 
									 Veiente, Sutrino Nepesinove agro, dum ne cui maior
									quam quinquaginta iugerum agri modus esset.

senatorum omnium quique magistratus Capuae, Atellae, Calatiae
									gessissent bona venire Capuae iusserunt, libera corpora, quae
									venum dari placuerat, Romam mitti ac Romae venire.

signa, statuas aeneas, auae capta de hostibus dicerentur, quae
									eorum sacra ac profana essent, ad pontificum collegium
									reiecerunt.

ob haec decreta maestiores aliquanto quam Romam venerant,
									Campanos dimiserunt. nec iam Q. Fulvii saevitiam in sese, sed
									iniquitatem deum atque execrabilem fortunam suam incusabant.

dimissis Siculis Campanisque dilectus habitus.

scripto deinde exercitu de remigum supplemento agi coeptum; in
									quam rem cum neque hominum satis, nec, ex qua pararentur
									stipendiumque acciperent, pecuniae quicquam ea tempestate in
									publico esset, edixerunt consules,

ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea, remiges darent cum
									stipendio cibariisque dierum triginta.

ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit, ut
									magis dux quam materia seditioni deesset: secundum Siculos
									Campanosque plebem Romanam perdendam lacerandamque sibi consules
									sumpsisse.

per tot annos tributo exhaustos nihil reliqui 
									praeter terram nudam ac vastam habere. tecta hosti, incendisse,
									servos agri cultores rem publicam abduxisse nunc ad militiam
									parvo aere emendo, nunc remiges imperando;

si quid cui argenti aerisve fuerit, stipendio remigum et tributis
									annuis ablatum. se, ut dent, quod non habeant, nulla vi, nullo
									imperio cogi posse. bona sua venderent, in corpora, quae reliqua
									essent, saevirent. ne unde redimantur quidem quicquam
									superesse.

haec non in occulto sed propalam in foro atque oculis ipsorum
									consulum ingens turba circumfusi fremebant, nec eos sedare
									consules nunc castigando, nunc consolando poterant.

spatium deinde iis tridui se dare ad cogitandum dixerunt; quo
									ipsi ad rem inspiciendam et expediendam usi sunt.

senatum postero die habuerunt de remigum supplemento; ubi cum
									multa disseruissent, cur aequa plebis recusatio esset, verterunt
									orationem eo, ut dicerent privatis id seu aequum seu iniquum
									onus iniungendum esse:

nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos navalis
									socios? quo modo autem sine classibus aut Siciliam obtineri aut
									Italia Philippum arceri posse aut tuta Italiae litora esse?

cum in hac difficultate rerum consilium haereret, ac prope torpor
									quidam occupasset hominum mentes, tum Laevinus consul:

magistratus senatui et senatum populo, sicut honore praestent,
									ita ad omnia, quae dura atque aspera essent, subeunda duces
									debere esse.

“si, quod iniungere inferiori velis, id prius in te ac tuos ipse
									iuris statueris, facilius omnis oboedientis habeas. nec impensa
									gravis est, cum ex ea plus quam pro virili parte sibi quemque
									capere principum vident.

itaque si classes habere atque ornare
									volumus populum Romanum, privatos sine recusatione remiges dare,
									nobismet ipsis primum imperemus.

aurum, argentum, aes signatum omne
									senatores crastino die in publicum conferamus, ita ut anulos
									sibi quisque et coniugi et liberis, et filio bullam, et, quibus
									uxor filiaeve sunt, singulas uncias pondo auri relinquant; argenti,

qui curuli sella sederunt, equi ornamenta et libras pondo, ut
									salinum patellamque deorum causa habere possint, ceteri
									senatores libram argenti 
										 tanturn; 
										 tantum:

aeris signati quina milia in singulos patres familiae
									relinquamus:

ceterum omne aurum, argentum, aes signatum ad triumviros
									mensarios extemplo deferamus nullo ante senatus consulto facto,
									ut voluntaria conlatio et certamen adiuvandae rei publicae
									excitet ad aemulandum animos primum equestris ordinis, dein
									reliquae plebis.

hanc unam viam multa inter nos conlocuti consules invenimus.
									ingredimini dis bene iuvantibus. res publica incolumis et
									privatas res facile salvas praestat;

publica prodendo tua nequiquam serves.” in haec tanto animo consensum est, ut gratiae
									ultro consulibus agerentur.

senatu inde misso pro se quisque aurum et 
									argentum et aes in publicum conferunt tanto certamine iniecto,
									ut prima aut inter primos nomina sua vellent in publicis tabulis
									esse, ut nec triumviri accipiundo nec scribae referundo
									sufficerent.

hunc consensum senatus equester ordo est secutus, equestris
									ordinis plebs. ita sine edicto, sine coercitione magistratus nec
									remige in supplementum nec stipendio res publica eguit;
									paratisque omnibus ad bellum consules in provincias profecti
									sunt.

neque aliud magis tempus belli fuit, quo
									Carthaginienses Romanique pariter variis casibus immixtis magis
									in ancipiti spe ac metu fuerint.

nam Romanis et in provinciis, hinc in Hispania adversae res, hinc
									prosperae in Sicilia luctum et laetitiam miscuerant;

et in Italia cum Tarentum amissum damno et dolori, tum arx cum
									praesidio retenta praeter spem gaudio fuit;

et terrorem subitum pavoremque urbis Romae obsessae et oppugnatae
									Capua post dies paucos capta in laetitiam vertit.

transmarinae quoque res quadam vice pensatae: Philippus hostis
									tempore 
										 baud 
										 haud 
									 satis opportuno factus, Aetoli novi adsciti socii
									Attalusque, Asiae rex, iam velut despondente fortuna Romanis imperium orientis.

Carthaginienses quoque Capuae amissae Tarentum captum aequabant,
									et ut ad moenia urbis Romanae nullo prohibente se pervenisse in
									gloria ponebant, ita pigebat inriti incepti pudebatque adeo se
									spretos,

ut sedentibus ipsis ad Romana moenia alia porta exercitus Romanus
									in Hispaniam duceretur.

ipsae quoque Hispaniae, quo propius spem venerant tantis duobus
									ducibus exercitibusque caesis debellatum ibi ac pulsos inde
									Romanos esse, eo plus ab L. Marcio, tumultuario duce, ad vanum
									et inritum victoriam redactam esse indignationis praebebant.

ita aequante fortuna suspensa omnia utrisque erant integra spe,
									integro metu, velut illo tempore 
										 primun 
										 primum 
									 bellum inciperent.

Hannibalem ante omnia angebat, quod Capua pertinacius oppugnata
									ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos
									averterat,

quos neque omnis tenere praesidiis, nisi vellet in multas
									parvasque partis carpere exercitum, quod minime tum expediebat,
									poterat, nec deductis praesidiis spei liberam vel obnoxiam
									timori sociorum relinquere fidem.

praeceps in avaritiam et crudelitatem animus ad spolianda, quae
									tueri nequibat, ut vastata hosti relinquerentur, inclinavit.

id foedum consilium cum incepto, tum etiam exitu 
										 fait. 
										 fuit. 
									 neque enim indigna patientium modo abalienabantur
									animi, sed ceterorum etiam: quippe ad pluris exemplum quam malum pertinebat.

nec consul Romanus temptandis urbibus, sicunde spes aliqua se
									ostendisset, deerat.

Salapiae principes erant Dasius et Blattius; Dasius Hannibali
									amicus, Blattius, quantum ex tuto poterat, rem Romanam fovebat
									et per occultos nuntios spem proditionis fecerat Marcello. sed
									sine adiutore Dasio res transigi non poterat.

multum ac diu cunctatus, et tum quoque magis inopia consilii
									potioris quam spe effectus, Dasium appellabat. at ille, cum ab
									re aversus, tum aemulo potentatus inimicus, rem Hannibali
									aperit.

arcessito utroque Hannibal cum pro tribunali quaedam ageret mox
									de Blattio cogniturus, starentque 
										 sulmmoto 
										 summoto 
									 populo accusator et reus, Blattius de proditione
									Dasium appellabat.

enimvero ille velut in manifesta re exclamat sub oculis
									Hannibalis secum de proditione agi. Hannibali atque eis, qui
									aderant, quo audacior res erat, minus similis veri visa est:

aemulationem profecto atque odium esse, et id crimen adferri,
									quod, quia testem habere non possit, liberius fingenti sit.

ita inde dimissi sunt nec Blattius ante abstitit tam audaci
									incepto, quam idem obtundendo docendoque, quam ea res ipsis
									patriaeque salutaris esset, pervicit, ut praesidium Punicum —
										 quingenti autem Numidae erant —
									Salapiaque traderetur Marcello.

nec sine caede multa tradi potuit. longe fortissimi equitum toto
									Punico exercitu erant. itaque quamquam inprovisa res fuit, nec
									usus equorum in urbe erat,

tamen armis inter tumultum captis et eruptionem temptaverunt et,
									cum evadere nequirent, pugnantes ad ultumum occubuerunt, nec
									plus quinquaginta ex ius in potestatem hostium vivi
									venerunt.

plusque aliquanto damni haec ala equitum amissa Hannibali quam
									Salapia fuit; nec deinde umquam Poenus, quo longe plurimum
									valuerat, equitatu superior fuit.

per idem tempus cum in arce Tarentina vix inopia tolerabilis
									esset, spem omnem praesidium, quod ibi erat, Romanum
									praefectusque praesidii atque arcis M. Livius in commeatibus ab
									Sicilia missis habebant,

qui ut tuto praeterveherentur oram Italiae, classis viginti ferme
									navium Regii stabat.

praeerat classi commeatibusque D. Quinctius, obscuro genere
									ortus, ceterum multis fortibus factis militari gloria
									inlustris.

primo quinque naves quarum maximae duae triremes, a Marcello ei
									traditae erant, 
										 habuit; 
										 habuit : 
									 postea rem impigre saepe gerenti tres additae
									quinqueremes;

postremo ipse a sociis Reginisque et a Velia et a Paesto debitas
									ex foedere exigendo classem viginti navium, sicut
									ante dictum est, efficit.

huic ab Regio profectae classi Democrates cum pari
										 classi navium Tarenti. narum numero quindecim
									milia ferme ab urbe ad Sapriportem obvius fuit.

velis tum forte inprovidus futuri certaminis Romanus veniebat;
									sed circa Crotonem Sybarimque suppleverat remigio navis,
									instructamque et armatam egregie pro magnitudine navium classes
									habebat.

et tum forte sub idem tempus et venti vis omnis cecidit et hostes
									in conspectu fuere, ut ad componenda armamenta expediendumque
									remigem ac militer ad imminens certamen satis temporis
									esset.

raro alias tantis animis iustae concurrerunt classes, quippe cum
									in maioris discrimen rei, quam ipsae erant, pugnarent:

Tarentini, ut recuperata urbe ab Romanis post centesimum prope
									annum arcem etiam liberarent, spe commeatus quoque hostibus, si
									navali proelio possessionem maris ademissent, interclusuros;

Romani, ut retenta possessione arcis ostenderent non vi ac
									virtute, sed proditione ac furto Tarentum amissum.

itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent
									neque retro navem inhiberent nec dirimi ab se hostem paterentur,
									quam quis indeptus navem erat ferrea iniecta manu, ita
									conserebant ex propinquo pugnam, ut non missilibus tantum, sed
									gladiis etiam prope conlato pede gereretur res.

prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio
									circumagebantur. ita in arto stipatae erant naves, ut vix ullum
									telum in mari vanum intercideret; frontibus velut pedestris
									acies urgebant, perviaeque naves pugnantibus erant.

insignis tamen inter ceteras pugna fuit duarum, quae primae
									agminum concurrerant inter se.

in Romana nave ipse Quinctius erat, in Tarentina Nico, cui
									Perconi fuit cognomen, non publico modo sed privato etiam odio
									invisus atque infestus Romanis, quod eius factionis erat, quae
									Tarentum Hannibali prodiderat.

hic Quinctium simul pugnantem hortantemque suos incautum hasta
									transfigit, atque ille praeceps cum armis procidit 
									ante proram.

victor Tarentinus in turbatam duce amisso navem inpigre
									transgressus cum summovisset hostis, et prora iam Tarentinorum
									esset, puppim male conglobati tuerentur Romani, repente et alia
									a puppe triremis hostium apparuit.

ita in medio circumventa 
										 lfomana 
										 Romana 
									 navis capitur. hinc ceteris terror iniectus, ubi
									praetoriam navem captam videre; fugientesque passim aliae in
									alto mersae, aliae in 
										 terrain 
										 terram 
									 remis abreptae 
										 Iox 
										 mox 
									 praedae fuere Thurinis Metapontinisque.

ex onerariis, quae cum commeatu sequebantur, perpaucae in
									potestatem hostium venere, aliae ad incertos ventos hinc atque
									illinc obliqua transferentes vela in altum evectae sunt.

nequaquam pari fortuna per eos dies Tarenti res gesta. nam ad
									quattuor milia hominum frumentatum egressa cum in agris passim
									vagarentur, Livius,

qui arci praesidioque Romano praeerat, intentus in omnis
									occasiones gerendae rei C. Persium,

inpigrum virum, cum duobus milibus et quingentis armatorum ex arce emisit, qui vage effusos
									per agros palatosque adortus cum diu passim cecidissct, paucos
									ex multis trepida fuga incidentis semiapertis portarum foribus
									in urbem compulit, nec multum aflit,
										quin urbs eodem impetu caperetur.

ita aequatae res ad Tarentum, Romanis victoribus terra, Tarentinis mari. frumenti spes,
									quae in oculis fuerat, utrosque frustrata pariter.

per idem tempus Laevinus consul, iam magna parte anni circumacta,
									in Siciliam veteribus novisque sociis expectatus cum venisset,
									primum ac potissimum omnium ratus Syracusis nova pace inconditas
									componere res;

Agrigentum inde, quod belli reliquum erat tenebaturque a
									Carthaginiensium valido praesidio, duxit legiones.

et adfuit fortuna incepto. Hanno erat imperator Carthaginiensium,
									sed omnem in Muttine Numidisque spem repositam habebant.

per totam Siciliam vagus praedas agebat ex sociis Romanorum neque
									intercludi ab Agrigento vi aut arte ulla nec, quin erumperet,
										 ubi pellet, prohiberi poterat.

haec eius gloria quia iam imperatoris quoque famae officiebat, 
										 postrenmo 
										 postremo 
									 in invidiam vertit, ut ne bene gestae quidem res iam
									Hannoni propter auctorem satis laetae essent.

postremo praefecturam eius filio suo dedit, ratus cum imperio
									auctoritatem quoque ei inter Numidas erepturum quod longe aliter
									evenit:

nam veterem favorem eius sua insuper invidia auxit, neque ille
									indignitatem iniuriae tulit confestimque ad Laevinum occultos
									nuntios misit de tradendo Agrigento.

per quos ut est facta fides compositusque rei gerendae modus,
									portam ad mare ferentem Numidae cum occupassent pulsis inde
									custodibus aut caesis, Romanos ad id 
									ipsum missos in urbem acceperunt.

et cum agmine iam in media urbis ac forum magno tumultu iretur,
									ratus Hanno non aliud quam tumultum ac secessionem, id quod et
									ante acciderat, Numidarum esse ad conprimendam seditionem
									processit.

atque ille, cum ei multitudo maior quam Numidarum procul visa, et
									clamor Romanus haudquaquam ignotus ad auris accidisset,
									priusquam ad ictum teli veniret, capessit fugam.

per aversam portam emissus adsumpto comite Epicyde cum paucis ad
									mare pervenit, nactique opportune parvum navigium, relicta
									hostibus Sicilia, de qua per tot annos certatum erat, in Africam
									traiecerunt.

alia multitudo Poenorum Siculorumque ne temptato quidem certamine
									cum caeci in fugam ruerent, clausique exitus essent, circa
									portas caesa.

oppido recepto Laevinus, qui capita rerum Agrigenti erant, virgis
									caesos securi percussit, ceteros praedamque vendidit; omnem
									pecuniam Romam misit.

fama Agrigentinorum cladis Siciliam cum pervasisset, omnia
									repente ad Romanos inclinaverunt. prodita brevi sunt viginti
									oppida, sex vi capta, voluntaria deditione in fidem venerunt ad
									quadraginta,

quarum civitatium principibus cum pro cuiusque merito consul
									pretia poenasque exsolvisset coegissetque Siculos positis tandem
									armis ad agrum colendum 
										 animoa 
										 animos 
									 convertere,

ut esset non incolarum modo alimentis frugifera insula, sed urbis
									Romae atque Italiae, id quod multis saepe tempestatibus fecerat,
									annonam levaret, ab Agathyrna inconditam multitudinem secum in
									Italiam transvexit.

quattuor milia hominum erant, 
										 mIiti 
										 mixti 
									 ex omni conluvione, exules, obaerati, capitalia ausi
									plerique, cum in civitatibus suis ac sub legibus vixerant, et
									postquam eos ex variis causis fortuna similis conglobaverat
									Agathyrnam, per latrocinia ac rapinam tolerantes vitam.

hos neque relinquere Laevinus in insula
									tum primum nova pace coalescente velut materiam novandis rebus
									satis tutum ratus est, et Reginis usui futuri erant ad
									populandum Bruttium agrum adsuetam latrociniis quaerentibus 
										 manuma. 
										 manum. 
									 et quod ad Siciliam attinet, eo anno debellatum
									est.

in Hispania principio veris P. Scipio navibus deductis
									evocatisque edicto Tarraconem sociorum auxiliis classem
									onerariasque ostium inde Hiberi fluminis petere iubet.

eodem legiones ex hibernis convenire cum iussisset, ipse cum
									quinque milibus sociorum ab Tarracone profectus ad exercitum
									est. quo cum venisset, adloquendos maxime veteres milites, qui
									tantis superfuerunt cladibus, ratus contione advocata ita
									disseruit:

“nemo ante me novus imperator militibus suis, priusquam opera
									eorum usus esset, gratias agere iure ac merito potuit;

me vobis, priusquam provinciam aut castra viderem, obligavit
									fortuna, primum quod ea pietate erga patrem patruumque meum
									vivos mortuosque fuistis,

deinde quod amissam tanta clade provinciae possessionem integram
									et populo Romano et successori mihi virtute vestra
									obtinuistis.

sed cum iam benignitate deum id paremus atque agamus, non ut ipsi
									maneamus in Hispania, sed ne Poeni maneant, nec ut pro ripa
									Hiberi stantes arceamus transitu hostes, sed ut ultro transeamus
									transferamusque bellum,

vereor, ne cui vestrum maius id audaciusque consilium quam aut
									pro memoria cladium nuper acceptarum aut pro 
									aetate mea videatur.

adversae pugnae in Hispania nullius in animo quam meo minus
									oblitterari possunt quippe cui pater et patruus intra triginta
									dierum spatium, ut aliud super aliud cumularetur familiae
									nostrae funus, interfecti sunt;

sed ut familiaris paene orbitas ac solitudo frangit animum, ita
									publica cum fortuna tum virtus desperare de summa rerum
									prohibet. ea fato quodam data nobis sors est, ut magnis omnibus
									bellis victi vicerimus.

vetera omitto, Porsinam, Gallos Samnites; a Punicis bellis
									incipiam. quot classes, quot duces, quot exercitus priore bello
									amissi sunt!

ianr 
										 iam 
									 quid hoc bello memorem? omnibus aut ipse adfui
									cladibus ant, quibus afui, maxime unus omnium eas sensi. Trebia,
									Trasumennus, Cannae quid aliud sunt quam monumenta occisorum
									exercituum consulumque Romanorum?

adde defectionem Italiae, Siciliae maioris partis, Sardiniae;
									adde ultimum terrorem ac pavorem, castra Punica inter Anienem ac
									moenia Romana posita et visum prope in portis victorem
									Hannibalem: in hac ruina rerum stetit una integra atque
									immobilis 
										 virtue 
										 uirtus 
									 populi Romani, haec omnia strata humi erexit ac
									sustulit.

vos omnium primi, milites, post Cannensem cladem vadenti
									Hasdrubali ad Alpis Italiamque, qui si se cum fratre
									coniunxisset, nullum iam nomen esset populi Romani, ductu
									auspicioque patris mei obstitistis; et hae secundae res illas
									adversas sustinuerunt.

nunc benignitate deum omnia secunda prospera, in dies laetiora ac
									meliora in Italia Siciliaque geruntur; in Sicilia Syracusae,

Agrigentum captum, pulsi tota insula hostes receptaque provincia
									in dicione populi Romani est;

in Italia Arpi recepti, Capua capta; iter omne ab urbe Roma
									trepida fuga emensus Hannibal, in extremum angulum agri Bruttii
									conpulsus, nihil iam maius precatur deos, quam ut incolumi
									cedere atque abire ex hostium terra liceat.

quid igitur minus conveniat, milites, quam, cum aliae super alias
									clades cumularentur, ac di prope ipsi cum Hannibale starent, vos hic cum parentibus meis — aequentur enim etiam
									honore nominis — sustinuisse 
										 lahantem 
										 labantem 
									 fortunam populi oomlani, nunc eosdem, cum illic omnia
									secunda laetaque sunt, animis deficere?

nuper quoque quae acciderunt, utinam tam
									sine meo luctu quam ***. nunc dii immortales imperii Romani
									praesides, qui centuriis omnibus, ut mihi imperium iuberent
									dari, fuere auctores, iidem auguriis auspiciisque et per
									nocturnos etiam visus omnia laeta ac prospera portendunt.

aniius 
										 animus 
									 quoque meus, maximus mihi ad hoc tempus vates,
									praesagit nostram Hispaniam esse, brevi extorre hinc omne
									Punicum nomen maria terrasque foeda fuga impleturum.

quod mens sua sponte divinat, idem subicit ratio haud fallax.
									vexati ab iis socii nostram fidem per legatos implorant, tres
									duces discordantes, prope at defecerint alii ab aliis, trifariam
									exercitum in diversissimas regiones distraxere:

eadem in illos ingruit fortuna, quae nuper nos adflixit; nam et
									deseruntur ab sociis, ut prius ab Celtiberis nos, et diduxere
									exercitus, quae patri patruoque meo causa exitii fuit.

nec discordia intestina coire eos in unum sinet neque singuli
									nobis resistere poterunt. vos modo, milites, favete nomini
									Scipionum, suboli imperatorum vestrorum velut accisis
									recrescenti stirpibus.

agite, veteres milites, novum exercitum novumque ducem traducite
									Hiberum, traducite in terras cum multis fortibus factis saepe a
									vobis peragratas.

brevi faciam, ut, quem ad modum nunc noscitatis in me patris
									patruique similitudinem oris vultusque et lineamenta
									corporis,

ita ingenii, fidei virtutisque effigiem vobis reddam, ut revixisse aut renatum sibi
									quisque Scipionem imperatorem dicat.”

hac oratione accensis militum animis, relicto ad praesidium
									regionis eius M. Silano cum tribus milibus peditum et trecentis
									equitibus, ceteras omnes copias — erant autem viginti quinque
									milia peditum, duo milia quingenti equites — Hiberum
									traiecit.

ibi quibusdam suadentibus, ut, quoniam in tris 
										 tamn 
										 tam 
									 diversas regiones discessissent Punici exercitus,
									proximum adgrederetur, periculum esse ratus, ne eo facto in unum
									omnes contraheret, nec par esset unus tot exercitibus,
									Carthaginem Novam interim oppugnare statuit,

urbem 
										 cur 
										 cum 
									 ipsam opulentam suis opibus, tum hostium omni bellico
									apparatu plenam — ibi 
										 armna 
										 arma 
									 ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant —
									,

sitam praeterea cum opportune ad traiciendum in Africam, tum
									super portum satis amplum quantaevis classi et nescio an unum in
									Hispaniae ora, qua nostro adiacet mari.

nemo omnium, quo iretur, sciebat praeter C. Laelium. is classe
									circummissus ita moderari cursum navium iussus erat, ut eodem
									tempore Scipio ab terra exercitum ostenderet et classis portum
									intraret.

septimo die ab Hibero Carthaginem ventum est 
										 siaul 
										 simul 
									 terra marique. castra ab regione urbis, qua in
									septentrionem versa est, posita; his ab tergo — nam frons natura
									tuta erat — duplex vallum obiectum.

etenim sita Carthago sic est: sinus est maris media fere
									Hispaniae ora, maxime Africo vento oppositus, ad duo milia et quingentos
									passus introrsus retractus, paulo plus mille
										et ducentos passus in latitudinem patens.

huius in ostio sinus parva insula obiecta ab alto portum ab
									omnibus ventis praeterquam Africo tutum facit. ab intimo sinu
									paeninsula excurrit, tumulus is ipse, in quo condita urbs est,
									ab ortu solis et a meridie cincta mari; ab occasu stagnum
									claudit paulum etiam ad 
										 septemtrionem 
										 septentrionem 
									 fusum, incertae altitudinis utcumque exaestuat aut
									deficit mare.

continenti urbem iugum ducentos fere et quinquaginta passus
									patens coniungit. unde cum tam parvi operis munitio esset, non
									obiecit vallum imperator Romanus,

seu fiduciam hosti superbe ostentans, sive ut subeunti saepe ad
									moenia urbis recursus pateret.

cetera, quae munienda erant, cum perfecisset, naves etiam in
									portu, velut maritimam quoque ostentans obsidionem, instruxit;
									circumvectusque classem cum monuisset praefectos
									navium, at vigilias 
										 nocturnes 
										 nocturnas 
									 intenti servarent, omnia ubique primo obsessum hostem
									conari,

regressus in castra, at consilii sui rationem, quod ab urbe potissimum oppugnanda bellum
									orsus esset, militibus ostenderet et 
										 ppei 
										 spem 
									 potiundae cohortando faceret, contione advocata ita
									disseruit:

“ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam 
										 emolunienti 
										 emolumenti 
									 rationem exactam, milites, habet. oppugnabitis enim
									vere moenia unius urbis, sed in una urbe universam ceperitis
									Hispaniam.

hic sunt obsides 
										 oxnnium 
										 omnium 
									 nobilium regum populorumque; qui simul in potestate
									vestra erunt, extemplo omnia, quae nunc sub Carthaginiensibus
									sunt, in dicionem tradent;

hic 
										 pecnnia 
										 pecunia 
									 omnis hostium, sine qua neque illi gerere bellum
									possunt, quippe qui mercennarios exercitus alant, et quae nobis
									maximo usui ad conciliandos animos barbarorum erit;

hic tormenta, arma, omnis apparatus belli est, qui simul et vos
									instruet et hostis nudabit.

potiemur praeterea cum pulcherrima opulentissimaque arbe, tum
									opportunissima portu egregio, unde terra marique, quae belli
									usus poscunt, suppeditentur. quae cum magna ipsi habebimus, tum
									dempserimus hostibus multo maiora.

haec illis arx, hoc horreum, aerarium, armamentarium, hoc omnium rerum receptaculum est;
									huc rectus ex Africa cursus est; haec una inter Pyrenaeum et
									Gadis statio; hinc omni Hispaniae imminet Africa.” * * *

* armaverat. cum terra marique instrui oppugnationem videret, et
									ipse copias ita disponit: oppidanorum duo milia ab ea parte,

qua castra Romana erant, opponit, quingentis militibus arcem
									insidit, quingentos tumulo urbis in orientem verso inponit;
									multitudinem aliam, quo clamor, quo subita vocasset res,
									intentam ad omnia occurrere iubet.

patefacta deinde porta eos, quos in via ferente ad castra hostium
									instruxerat, emittit. Romani duce ipso praecipiente parumper cessere, ut propiores subsidiis in certamine ipso
									summittendis essent.

et primo 
										 baud 
										 haud 
									 impares stetere acies; subsidia deinde identidem
									summissa e castris non averterunt solum in fugam hostis, sed
									adeo effusis institerunt, ut nisi receptui cecinisset, permixti
									fugientibus inrupturi fuisse in urbem viderentur.

trepidatio vero non in proelio maior quam tota urbe fuit. multae
									stationes pavore atque fuga desertae sunt, relictique muri, cum,
									qua cuique erat proximum, desiluissent.

quod ubi egressus Scipio in tumulum, 
										 quern 
										 quem 
									 Mercuri vocant, animadvertit, multis partibus nudata
									defensoribus moenia esse, omnis e castris excitos ire ad
									oppugnandam urbem et ferre scalas iubet.

ipse trium prae se iuvenum validorum scutis oppositis — ingens
									enim iam vis omnis generis telorum e muris volabat — ad urbem
									succedit, hortatur, imperat quae in rem sunt,

quodque 
										 plurumum 
										 plurimum 
									 ad accendendos 
										 militurn 
										 militum 
									 animos intererat, testis spectatorque virtutis atque
									ignaviae cuiusque adest.

itaque in vulnera ac tela ruunt, neque illos muri neque
									superstantes armati arcere queunt, quin certatim ascendant.

et ab navibus eodem tempore ea, quae mari adluitur, pars 
										 urbig 
										 urbis 
									 oppugnari coepta est. ceterum tumultus inde maior quam
									vis ad hibere poterat.

dum adplicant, dum raptim exponunt scalas militesque, dum, qua
									cuique proximum est, in terram evadere properant, ipsa
									festinatione et certamine alii alios inpediunt.

inter haec repleverat iam Poenus armatis muros, et vis magna ex
									ingenti copia congesta telorum suppeditabat.

sed neque viri nec tela nec quicquam aliud aeque quam moenia ipsa
									sese defendebant. rarae enim scalae altitudini aequari poterant,
									et quo quaeque altiores, eo infirmiores erant.

itaque cum summus quisque evadere non posset, subirent tamen
									alii, onere ipso frangebantur. quidam stantibus scalis, cum
									altitudo caliginem oculis offudisset, ad terram delati sunt.

et cum passim homines scalaeque ruerent, et ipso successu audacia
										 atque alacritas hostium cresceret, signum
									receptui datum est;

quod spem non praesentis modo ab tanto certamine ac labore
									quietis obsessis, sed etiam in posterum dedit, scalis et corona
									capi urbem non posse, opera et difficilia esse et tempus datura
									ad ferendam opem imperatoribus suis.

Vix prior tumultus conticuerat cum Scipio ab defessis iam
									vulneratisque recentis integrosque alios accipere scalas iubet
										 et vi maiore adgredi urbem.

ipse, ut ei nuntiatum est aestum decedere, quod per piscatores
									Tarraconenses nunc levibus cumbis, nunc, ubi eae slueren;, 
										 vauls 
										 uadis 
									 
										 pervaga;os 
										 peruagatos 
									 stagnum conpertum habebat, facilem pedibus ad murum
									transitum dari, eo secum armatos quingentos duxit.

medium ferme diei erat, et ad id, quod sua sponte cedente in mare
									aestu trahebatur aqua, acer etiam 
										 septemtrio 
										 septentrio 
									 ortus inclinatum stagnum eodem quo aestus ferebat et
									adeo nudaverat vada, ut alibi umbilico tenus aqua esset, alibi
									genua vix superaret.

hoc cura ac ratione compertum in prodigium ac deos vertens
									Scipio, qui ad transitum Romanis mare verterent et stagna
									auferrent viasque ante numquam initas humano vestigio aperirent,
									Neptunum iubebat ducem itineris sequi ac medio stagno evadere ad
									moenia.

ab terra ingens labor succedentibus erat; nec altitudine tantum
									moenium impediebantur, sed quod e turribus pugnantis ad ancipites utrimque ictus
									subiectos habebant Romanos, ut latera infestiora subeuntibus
									quam adversa corpora essent. at parte in alia quingentis

et per stagnum facilis transitus et in murum ascensus inde fuit;
									nam neque opere emunitus erat, ut ubi ipsius loci ac stagni
									praesidio satis creditum foret, nec ulla armatorum statio aut
									custodia opposita intentis omnibus ad opem eo ferendam, unde
									periculum ostendebatur.

ubi urbem sine certamine intravere, pergunt inde, quanto maximo
									cursu poterant, ad 
										 ear 
										 eam 
									 portam, circa quam omne contractum certamen erat.

in quod adeo intenti omnium non animi solum fuere,
									sed etiam oculi auresque pugnantium spectantiumque et
									adhortantium pugnantis

ut nemo ante ab tergo senserit captam urbem, quam tela in aversos
									inciderunt et utrimque ancipitem 
										 hostel 
										 hostem 
									 habebant.

tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta, et porta intus
									forisque pariter refringi coepta; et mox caedendo confectis ac
									distractis, ne iter impediretur, foribus armati impetum
									fecerunt.

magna multitudo et muros transcendebat, sed ii passim ad caedem
									oppidanorum versi; illa, quae portam ingressa erat, iusta acies
									cum ducibus, cum ordinibus media urbe usque in forum
									processit.

inde cum duobus itineribus fugientis videret hostis, alios ad
									tumulum 
										 ia 
										 in 
									 orientem versum, qui tenebatur quingentorum militum
									praesidio, alios in arcem, in quam et ipse Mago cum omnibus fere
									armatis, qui muris pulsi fuerant, refugerat, partim copiarum ad
									tumulum 
										 expugnandur 
										 expugnandum 
									 mittit, partim ipse ad arcem ducit.

et tumulus primo impetu est captus, et Mago, arcem conatus
									defendere, cum omnia hostium plena videret neque spem ullam
									esse, se arcemque et praesidium dedidit.

quoad dedita arx est, caedes tota urbe passim factae, nec ulli
									puberum, qui obvius fuit, parcebatur; tum signo dato caedibus
									finis factus; ad praedam victores versi, quae ingens omnis
									generis fuit.

liberorum capitum virile secus ad decem milia capta. inde, qui
									cives Novae Carthaginis erant, dimisit, urbemque et sua omnia,
									quae reliqua eis 
										 bellunm 
										 bellum 
									 fecerat, restituit.

opifices ad duo milia hominum erant: eos publicos fore populi
									Romani edixit cum spe propinqua libertatis, si ad ministeria
									belli enixe operam navassent.

ceteram multitudinem incolarum iuvenum ac validorum servorum in
									classem ad supplementum remigum dedit; et auxerat navibus octo
									captivis classem.

extra hanc multitudinem Hispanorum obsides erant, quorum, perinde
									ac si sociorum liberi essent, cura habita.

captus et apparatus ingens belli: catapultae
									maximae formae centum viginti, minores ducentae octoginta
									una,

ballistae maiores viginti tres, minores quinquaginta duae,
									scorpionum maiorum minorumque et armorum telorumque ingens
									numerus, signa militaria septuaginta quattuor.

et auri argentique relata ad imperatorem magna vis: paterae
									aureae fuerunt ducentae septuaginta sex, librae ferme omnes
									pondo; argenti infecti signatique decem et octo milia et
									trecenta pondo, vasorum argenteorum magnus numerus.

haec omnia C. Flaminio quaestori adpensa adnumerataque sunt;
									tritici quadringenta milia modium, hordei ducenta
									septuaginta.

naves onerariae sexaginta tres in portu expugnatae captaeque,
									quaedam cum suis oneribus, frumento, armis, aere praeterea
									ferroque et linteis et sparto et navali alia materia ad classem
									aedificandam,

ut minimum omnium inter tantas opes belli captas Carthago ipsa
									fuerit.

eo die Scipio, C. Laelio cum sociis navalibus urbem custodire
									iusso,

ipse in castra legiones reduxit fessosque milites omnibus uno die
									belli operibus, quippe qui et acie dimicassent et capienda urbe
									tantum laboris periculique adissent et capta cum iis, qui in
									arcem confugerant, iniquo etiam loco pugnassent, curare corpora
									iussit.

postero die militibus navalibusque sociis convocatis primum dis
									immortalibus laudes gratesque egit, qui se non urbis solum
									opulentissimae omnium in Hispania uno die compotem fecissent,
									sed ante eo congessissent omnis Africae atque Hispaniae opes, ut
									neque hostibus quicquam relinqueretur, et sibi ac suis omnia
									superessent.

militum deinde virtutem conlaudavit, quod eos non eruptio
									hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non
									castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx
									deterruisset, quo minus transcenderent omnia
									perrumperentque.

itaque quamquam omnibus omnia deberet, praecipuum muralis coronae
									decus eius esse, qui primus murum ascendisset; profiteretur, qui
										 se dignum eo duceret dono.

duo professi sunt, Q. 
										 Tiberilius 
										 Trebellius 
									 centurio legionis quartae et Sex. Digitius 
										 sociju 
										 socius 
									 navalis. nec ipsi tam inter se acriter 
										 contendebanit 
										 contendebant 
									 quam studia excitaverant uterque sui corporis
									hominum.

sociis C. Laelius praefectus classis, legionariis M. Sempronius
									Tuditanus aderat.

ea contentio 
										 cumr 
										 cum 
									 prope seditionem veniret, Scipio tris recuperatores
									cum se daturum pronuntiasset, qui cognita causa testibusque
									auditis iudicarent, uter prior in oppidum transcendisset,

C. Laelio et M. Sempronio, advocatis partis utriusque, P.
									Cornelium Caudinum de medio adiecit eosque tris recuperatores
									considere et causam cognoscere iussit.

cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis
									non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius
									relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit

eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse, ut
									manus inter se conferant. ceterum etiam si vis absit, nihilo
									minus detestabili exemplo rem agi, quippe ubi fraude ac periurio
									decus petatur virtutis.

stare 
										 hine 
										 hinc 
									 legionarios milites, hinc classicos, per omnis deos
									paratos iurare magis quae velint, quam quae sciant vera esse, et
									obstringere periurio non se solum suumque caput, sed signa
									militaria et aquilas sacramentique religionem.

haec se ad eum de sententia P. Cornelii et M. Sempronii deferre.
									Scipio conlaudato Laelio ad contionem advocavit pronuntiavitque
									se satis compertum habere Q. 
										 Tiberilium 
										 Trebellium 
									 et Sex. Digitium pariter in murum escendisse, seque
									eos ambos virtutis causa coronis muralibus donare.

tum reliquos, prout cuiusque meritum virtusque erat, donavit;
									ante omnis C. Laelium praefectum classis et omni genere laudis
									sibimet ipse aequavit et corona aurea ac triginta bubus
									donavit.

tum obsides civitatium Hispaniae vocari iussit; quorum quantus
									numerus fuerit piget scribere, quippe cum alibi trecentos ferme,
									alibi tria milia septingentos viginti quattuor
									fuisse inveniam.

aeque et alia inter auctores discrepant. praesidium Punicum alius
									decem, alius septem, alius 
										 baud 
										 haud 
									 plus quam duum milium fuisse scribit. capta alibi
									decem milia capitum, alibi supra quinque et viginti invenio.

scorpiones maiores minoresque ad sexaginta captos scripserim, si
									auctorem Graecum sequar Silenum; si Valerium Antiatem, maiorum
									scorpionum sex milia, minorum decem et tria milia: adeo nullus
									mentiendi modus est. ne de ducibus quidem convenit.

plerique Laelium praefuisse classi, sunt qui M. Iunium Silanum
									dicant;

Arinen praefuisse Punico praesidio deditumque Romanis Antias
									Valerius, Magonem alii scriptores tradunt.

non de numero navium captarum, non de pondere auri atque argenti
									et redactae pecuniae convenit. si aliquis adsentiri necesse est,
									media simillima veris sunt.

ceterum vocatis obsidibus primum universos bonum 
										 animuum 
										 animum 
									 habere iussit:

venisse enim eos in populi Romani potestatem, qui beneficio quam
									metu obligare homines malit exterasque gentis fide ac societate
									iunctas habere quam tristi subiectas servitio.

deinde acceptis nominibus civitatium recensuit captivos, quot
									cuiusque populi essent, et nuntios domum misit, ut ad suos
									quisque recipiendos veniret

si quarum forte civitatium legati aderant, eis praesentibus suos
									restituit; ceterorum curam benigne tuendorum C. Flaminio
									quaestori attribuit. inter haec e media turba obsidum mulier
									magno natu,

Mandoni uxor, qui frater Indibilis Ilergetum reguli erat, flens
									ad pedes imperatoris procubuit obtestarique coepit, ut curam
									cultumque feminarum impensius custodibus commendaret.

cum Scipio nihil defuturum iis profecto diceret, tum rursus mulier: “haud magni ista
									facimus” inquit; “quid enim huic fortunae non satis est? alia me
									cura aetatem harum intuentem — nam ipsa iam extra periculum
									iniuriae muliebris sum — stimulat.”

et aetate et forma florentes circa eam Indibilis filiae erant
									aliaeque nobilitate pari, quae omnes eam pro
									parente colebant.

tum Scipio “meae populique Romani disciplinae causa facerem” inquit, “ne quid, quod
									sanctum usquam esset, apud nos violaretur;

nunc ut id curem inpensius, vestra quoque 
										 virtues 
										 uirtus 
									 dignitasque facit, quae ne in malis quidem oblitae
									decoris matronalis estis.”

spectatae deinde integritatis viro tradidit eas, tuerique 
										 baud 
										 haud 
									 secus verecunde ac modeste quam hospitum coniuges ac
									matres iussit.

Captiva deinde a militibus adducitur ad eum adulta virgo adeo
									eximia forma, ut, quacumque incedebat, converteret omnium
									oculos.

Scipio, percunctatus patriam parentesque, inter cetera accepit
									desponsam 
										 ear 
										 eam 
									 principi Celtiberorum; adulescenti Allucio nomen
									erat.

extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis, cum interim audiret deperire eum
									sponsae amore, ubi primum venit, accuratiore eum sermone quam
									parentis adloquitur:

“iuvenis” inquit “iuvenem appello, quo minor sit inter nos huius sermonis verecundia.
									ego, cum sponsa tua capta a militibus nostris ad me ducta esset
									audiremque tibi 
										 ear 
										 eam 
									 cordi esse et forma faceret fidem,

quia ipse, si frui liceret ludo aetatis, praesertim in recto et
									legitimo amore, et non res publica animum nostrum occupasset,
									veniam mihi dari sponsam impensius amanti vellem, tuo, cuius
									possum, amori faveo.

fuit sponsa tua apud me eadem qua apud soceros tuos parentisque
									suos verecundia; servata tibi est, ut inviolatum et dignum me
									teque dari tibi donum posset.

hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: amicus populo Romano
									sis et, si me virum bonum credis esse, qualis patrem patruumque
									meum iam ante hae gentes norant, scias multos nostri similes in
									civitate Romana esse nec ullum in terris hodie populum dici
									posse,

quem minus tibi hostem tuisque esse velis aut amicum malis.”

cum adulescens simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipionis
									tenens, deos omnis invocaret ad gratiam illi pro se referendam,
									quoniam sibi nequaquam satis facultatis pro suo
									animo atque illius erga se merito esset, parentes inde
									cognatique virginis appellati;

qui, quoniam gratis sibi redderetur virgo, ad quam redimendam
									satis magnum attulissent auri pondus,

orare Scipionem, ut id ab se donum acciperet, coeperunt, haud
									minorem eius rei apud se gratiam futuram esse adfirmantes quam
									redditae inviolatae foret virginis.

Scipio, quando tanto opere peterent, accepturum se pollicitus poni ante pedes iussit
									vocatoque ad se Allucio “super dotem” inquit, “quam accepturus a
									socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent” aurumque
									tollere ac sibi habere iussit.

his laetus donis honoribusque dimissus domum implevit popularis
									laudibus meritis Scipionis: venisse dis simillimum iuvenem,
									vincentem omnia cum armis tum benignitate ac beneficiis.

itaque dilectu clientium habito cum delectis mille et
									quadringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionem
									revertit.

Scipio retentum secum Laelium, dum captivos obsidesque et praedam
									ex consilio eius disponeret, satis omnibus compositis,

data quinqueremi e captivis atque Magone
									et quindecim fere senatoribus, qui simul cum eo capti erant, in
									navem inpositis nuntium victoriae Romam mittit.

ipse paucos dies, quibus morari Carthagine statuerat, exercendis
									navalibus pedestribusque copiis absumpsit.

primo die legiones in armis quattuor milium spatio decurrerunt;
									secundo die arma curare et tergere ante tentoria iussi; tertio
									die rudibus inter se in modum iustae pugnae concurrerunt
									praepilatisque missilibus iaculati sunt; quarto die quies
									data;

quinto iterum in armis decursum est. hunc ordinem laboris
									quietisque, quoad Carthagine morati sunt, servarunt.

remigium classicique milites tranquillo in altum evecti
									agilitatem navium simulacris navalis pugnae experiebantur.

haec extra urbem terra marique corpora simul animosque ad bellum
									acuebant; urbs ipsa strepebat apparatu belli fabris omnium
									generum in publica officina inclusis.

dux cuncta pari cura obibat: nunc in classe ac navali erat, nunc
									cum legionibus decurrebat, nunc operibus aspiciendis tempus
									dabat, quaeque in officinis quaeque in armamentario ac navalibus
									fabrorum 
										 multitude 
										 multitudo 
									 
										 pluruma 
										 plurima 
									 in singulos dies certamine ingenti faciebat.

his ita incohatis refectisque, quae quassata erant muri,
									dispositisque praesidiis ad custodiam urbis Tarraconem est
									profectus,

a multis legationibus protinus in via aditus, quas partim dato
									responso ex itinere dimisit, partim distulit Tarraconem, quo
									omnibus novis veteribusque sociis edixerat conventum. et cuncti
									fere qui cis Hiberum incolunt populi, multi etiam ulterioris
									provinciae convenerunt.

Carthaginiensium duces primo ex industria famam captae
									Carthaginis conpresserunt; deinde, ut clarior res erat, quam ut
									tegi ac dissimulari posset, elevabant verbis:

necopinato adventu ac prope furto unius diei urbem unam Hispaniae
									interceptam, cuius rei tam parvae praemio elatum insolentem
									iuvenem inmodico gaudio speciem magnae victoriae imposuisse; at
									ubi adpropinquare tres duces,

tres victores hostium exercitus audisset, occursuram ei extemplo
									domesticorum funerum memoriam.

haec in vulgus iactabant, haudquaquam ipsi ignari, quantum sibi
									ad omnia virium Carthagine amissa decessisset.

hic status rerum in Hispania erat. in Italia consul Marcellus
									Salapia per proditionem recepta Marmoreas et Meles de Samnitibus
									vi cepit.

ad tria milia militum ibi Hannibalis, quae praesidii causa
									relicta erant, oppressa. praeda — et aliquantum
									eius fuit militi concessa. tritici quoque ducenta quadraginta
									milia modium et centum decem milia hordei inventa.

ceterum nequaquam inde tantum gaudium fuit quanta clades intra
									paucos dies accepta est haud procul Herdonea urbe.

castra ibi Cn. Fulvius proconsul habebat spe recipiundae
									Herdoneae, quae post 
										 Cannenser 
										 Cannensem 
									 cladem ab Romanis defecerat, nec loco satis tuto
									posita nec praesidiis firmata.

neglegentiam insitam ingenio ducis augebat spes ea, quod labare
									iis adversus 
										 Poenur 
										 Poenum 
									 fidem senserat, postquam Salapia amissa excessisse iis
									locis in Bruttios Hannibalem auditum est.

ea omnia ab Herdonea per occultos nuntios delata Hannibali simul
									curam sociae retinendae urbis et spem fecere incautum hostem
									adgrediendi. exercitu expedito, ita ut famam prope praeveniret,
									magnis itineribus ad Herdoneam contendit et, quo plus terroris
									hosti obiceret, acie instructa accessit.

par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim
									eductis conflixit. quinta legio et sinistra ala acriter pugnam
									inierunt.

ceterum Hannibal signo equitibus dato, ut, cum pedestres acies
									occupassent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti
									pars castra hostium pars terga pugnam spectantium invaderent, ipse Cn. Fulvi similitudinem
									nominis

quia Cn. Fulvium praetorem biennio ante in isdem devicerat locis,
									increpans, similem eventum pugnae fore adfirmabat.

neque ea spes vana fuit; nam cum comminus acie et peditum
									certamine multi cecidissent Romanorum,

starent tamen ordines signaque, 
										 equestrie 
										 equestris 
									 tumultus a tergo, simul a castris clamor hostilis
									auditus sextam ante legionem, quae in secunda acie posita prior
									ab Numidis turbata est, quintam deinde atque eos, qui ad prima
									signa erant, avertit.

pars in fugam effusi, pars in medio caesi, ubi et ipse Cn.
									Fulvius cum undecim tribunis militum cecidit.

Romanorum sociorumque quot caesa in eo proelio milia sint, quis
									pro certo adfirmet, cum alibi : tredecim milia,
									alibi haud plus quam septem inveniam? castris praedaque victor
									potitur.

Herdoneam quia et defecturam fuisse ad Romanos comperit nec
									mansuram in fide, si inde abscessisset, multitudine omni
									Metapontum ac Thurios traducta incendit; occidit principes, qui
									cum Fulvio conloquia occulta habuisse comperti sunt.

Romani, qui ex tanta clade evaserant, diversis itineribus
									semermes ad Marcellum consulem in Samnium perfugerunt.

Marcellus nihil admodum tanta clade territus litteras Romam ad
									senatum de duce atque exercitu ad Herdoneam amisso scribit:

ceterum eundem se, qui post Cannensem pugnam ferocem victoria
									Hannibalem contuderit, ire adversus eum, brevem illi laetitiam,
									qua exultet, facturum.

et Romae quidem cum luctus ingens ex praeterito tum timor in
									futurum erat.

consul ex Samnio in Lucanos transgressus ad Numistronem in
									conspectu Hannibalis loco plano, cum Poenus collem teneret,
									posuit castra.

addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciem eduxit;
									nec detractavit Hannibal, at signa portis efferri vidit.

ita tamen aciem instruxerunt, ut Poenus dextrum cornu in collem
									erigeret, Romani sinistrum ad oppidum adplicarent. ab hora
									tertia cum ad noctem pugnam extendissent, fessaeque pugnando
									primae acies essent — ab Romanis prima legio et dextra ala, ab
									Hannibale Hispani milites et funditores Baliaris, elephanti
									quoque commisso iam certamine in proelium acti — , diu pugna
									neutro inclinata stetit.

ut primae legioni tertia, dextrae alae
									sinistra subiit, et apud hostis integri a fessis pugnam
									accepere,

novum atque atrox proelium ex iam segni repente exarsit
									recentibus animis corporibusque; sed nox incerta victoria
									diremit pugnantis.

postero die Romani ab sole orto in multum diei stetere in acie;
									ubi nemo hostium adversus prodiit, spolia per otium legere et
									congestos in unum locum cremavere suos. nocte insequenti
									Hannibal silentio movit castra

et in Apuliam abiit. Marcellus, ubi lux fugam
									hostium aperuit, sauciis cum praesidio modico Numistrone
									relictis praepositoque iis L. Furio Purpurione tribuno militum,
									vestigiis institit sequi. ad Venusiam adeptus eum est.

ibi per dies aliquot, cum ab stationibus procursaretur, mixta
									equitum peditumque tumultuosa magis proelia quam magna, et ferme
									omnia Romanis secunda fuere.

inde per Apuliam ducti exercitus sine ullo memorando certamine,
									cum Hannibal nocte signa moveret, locum insidiis quaerens,
									Marcellus nisi certa luce et explorato ante non sequeretur.

Capuae interim Flaccus dum bonis principum vendendis, agro, qui
									publicatus erat, locando — locavit autem omnem frumento — tempus
									terit, ne deesset materia in Campanos saeviendi, novum in
									occulto gliscens per indicium protractum est facinus.

milites aedificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda
									locarentur, simul metuens, ne suum quoque exercitum sicut
									Hannibalis nimia urbis amoenitas emolliret, in portis murisque
									sibimet ipsos tecta militariter coegerat aedificare.

erant autem pleraque ex cratibus ac 
										 tabuis 
										 tabulis 
									 facta, alia harundine texta, stramento intecta omnia,
									velut de industria alimentis ignis.

haec noctis una hora omnia ut incenderent 
										 centumn 
										 centum 
									 . septuaginta Campani principibus fratribus Blossiis
									coniuraverant.

indicio eius rei ex familia Blossiorum facto, portis repente
									iussu proconsulis clausis, cum ad arma signo dato milites
									concurrissent, comprehensi omnes, qui in noxa erant, et
									quaestione acriter habita damnati necatique; indicibus libertas
									et aeris dena milia data.

Nucerinos et Acerranos querentes, ubi habitarent, non esse,
									Acerris ex parte incensis, Nuceria deleta, Romam Fulvius ad
									senatum misit.

Acerranis permissum, ut aedificarent, quae incensa erant;
									Nucerini Atellam, quia id maluerant, Atellanis Calatiam migrare
									iussis traducti inter multas magnasque res,

quae nunc 
										 secundait 
										 secundae 
									 nunc adversae occupabant cogitationes hominum, ne Tarentinae quidem arcis excidit memoria.

M. Ogulnius et P. Aquilius in Etruriam legati ad frumentum
									coemendum, quod Tarentum portaretur, profecti, et mille milites
									de exercitu urbano, par numerus Romanorum sociorumque eodem in
									praesidium cum 
										 frujmento 
										 frumento 
									 missi.

iam aestas in exitu erat, comitiorumque consularium instabat
									tempus. sed litterae Marcelli negantis e re publica esse
									vestigium abscedi ab Hannibale, cui cedenti certamenque abnuenti
									gravis ipse instaret, curam iniecerant,

ne aut consulem tum maxime res agentem a bello avocarent, aut in
									annum consules deessent.

optimum visum est, quamquam extra Italiam esset, Valerium potius
									consulem ex Sicilia revocari.

ad eum litterae iussu senatus ab L. Manlio praetore urbano missae
									cum litteris consulis M. Marcelli, ut ex iis nosceret, quae
									causa patribus eum potius quam collegam revocandi ex provincia
									esset.

eo fere tempore legati ab rege Syphace Romam venerunt, quae is
									prospera proelia cum Carthaginiensibus fecisset, memorantes.

regem nec inimiciorem ulli populo quam Carthaginiensi nec
									amiciorem quam Romano esse adfirmabant; misisse eum antea
									legatos in Hispaniam ad Cn. et P. Cornelios imperatores
									Romanos;

nunc ab ipso velut fonte petere Romanam amicitiam voluisse.
									senatus non legatis modo benigne respondit, sed et ipse legatos
									cum donis ad regem misit, L. Genucium P. Poetelium P.
									Popillium.

dona tulere togam et tunicam purpuream, sellam eburneam, pateram
									ex quinque pondo auri factam. protinus et alios Africae regulos
									iussi adire.

iis quoque quae darentur, portata, togae praetextae et terna
									pondo paterae aureae.

et Alexandream ad Ptolomaeum et Cleopatram reges M. Atilius et
									M’. Acilius legati, ad commemorandam renovandamque amicitiam
									missi, dona tulere, regi togam et tunicam purpuream cum sella
									eburnea, reginae pallam pictam cum amiculo purpureo.

multa ea aestate, qua haec facta sunt, ex propinquis urbibus
									agrisque nuntiata sunt prodigia: Tusculi agnum cum ubere
									lactenti natum, 
										 lovis 
										 Iouis 
									 aedis culmen fulmine ictum ac prope omni tecto
									nudatum;

isdem ferme diebus Anagniae terram ante 
										 portaM 
										 portam 
									 ictam diem ac noctem sine ullo ignis alimento arsisse,
									et aves ad 
										 Compitum 
										 compitum 
									 Anagninum in luco Dianae nidos in arboribus
									reliquisse;

Tarracinae in mari haud procul portu angues magnitudinis mirae
									lascivientium piscium modo 
										 exultasse; 
										 exsultasse;

Tarquiniis porcum cum ore humano genitum, et in agro Capenate ad
									lucum Feroniae quattuor signa sanguine multo diem ac noctem
									sudasse.

haec prodigia hostiis maioribus procurata decreto pontificum; et
									supplicatio diem unum Romae ad omnia pulvinaria, alterum in
									Capenati agro ad Feroniae lucum indicta.

M. Valerius consul litteris excitus, provincia exercituque
									mandate L. Cincio praetori, M. 
										 Valerioi 
										 Ualerio 
									 Messalla praefecto classis cum parte navium 
										 in 
										 ad 
									 Africam praedatum simul speculatumque, quae populus
									Carthaginiensis ageret pararetque, misso,

ipse decem navibus Romam profectus cum prospere pervenisset,
									senatum extemplo habuit.

ibi de suis rebus gestis commemoravit: cum annos prope sexaginta 
										 in 
										 ad 
									 Sicilia terra marique magnis saepe cladibus bellatum
									esset, se 
										 ear 
										 eam 
									 provinciam confecisse; neminem Carthaginiensem 
										 in 
										 ad 
									 Sicilia esse;

neminem Siculum, qui fugati metu inde afuerint, non esse; omnis 
										 in 
										 ad 
									 urbes, 
										 in 
										 ad 
									 agros suos reductos arare, serere;

desertam recoli tandem terram, frugiferam ipsis cultoribus,
									populoque Romano pace ac bello fidissimum annonae subsidium.

exim Muttine et si quorum aliorum merita erga populum Romanum
									erant 
										 in 
										 ad 
									 senatum introductis, honores omnibus ad exsolvendam
									fidem consulis habiti.

Muttines etiam civis Romanus factus rogatione ab tribuno plebis
									ex auctoritate patrum ad plebem lata.

dum haec Romae geruntur M. Valerius quinquaginta 
									navibus cum ante lucem ad Africam accessisset, inproviso 
										 in 
										 ad 
									 agrum Uticensem escensionem fecit;

eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis
									praeda captis ad naves redit atque 
										 in 
										 ad 
									 Siciliam tramisit, tertio decumo die, quam profectus
									inde erat, Lilybaeum revectus.

ex captivis quaestione habita haec comperta consulique Laevino
									omnia ordine perscripta, ut sciret, quo 
										 in 
										 ad 
									 statu Africae res essent:

quinque milia Numidarum cum Masinissa Galae filio, acerrimo
									iuvene, Carthagine esse, et alios per totam Africam milites
									mercede conduci,

qui 
										 in 
										 ad 
									 Hispaniam ad Hasdrubalem traicerentur, ut is quam
									maximo exercitu primo quoque tempore 
										 in 
										 ad 
									 Italiam transgressus iungeret se Hannibali;

in 
										 ad 
									 eo positam victoriam credere Carthaginienses; classem
									praeterea ingentem apparari ad Siciliam repetendam, eamque se
									credere brevi traiecturam.

haec recitata a consule ita movere senatum, ut non expectanda
									comitia consuli censerent, sed dictatore comitiorum habendorum
									causa dicto extemplo 
										 in 
										 ad 
									 provinciam redeundum.

illa disceptatio tenebat, quod consul 
										 in 
										 ad 
									 Sicilia se M. Valerium Messallam, qui tum classi
									praeesset, dictatorem dicturum esse aiebat, patres extra Romanum
									agrum — eum autem 
										 in 
										 ad 
									 Italia terminari — negabant dictatorem dici posse.

M. Lucretius tribunus plebis cum de ea re consuleret, ita
									decrevit senatus, ut consul, priusquam ab urbe discederet,
									populum rogaret, quem dictatorem dici placeret eumque, quem
									populus iussisset, diceret dictatorem; si consul noluisset,
									praetor populum rogaret; si ne is quidem vellet, tum tribuni ad
									plebem ferrent.

cum consul se populum rogaturum negasset, quod suae potestatis
									esset, praetoremque vetuisset rogare, tribuni plebis rogarunt,
									plebesque scivit, ut Q. Fulvius, qui tum ad Capuam erat,
									dictator diceretur.

sed quo die id plebis concilium futurum erat, consul clam nocte 
										 in 
										 ad 
									 Siciliam abiit; destitutique patres litteras ad M.
									Claudium mittendas censuerunt, ut desertae ab conlega rei publicae subveniret diceretque quem populus
									iussisset dictatorem.

ita a M. Claudio consule Q. Fulvius dictator dictus, et ex eodem
									plebis scito ab Q. Fulvio dictatore P. Licinius Crassus pontifex
									maximus magister equitum dictus.

dictator postquam Romam venit, C. Sempronium Blaesum legatum,
									quem ad 
										 Capuamn 
										 Capuam 
									 habuerat, in Etruriam provinciam ad exercitum misit in
									locum C. Calpurni praetoris, quem, ut Capuae exercituique suo
									praeesset,

litteris 
										 excivito 
										 exciuit. 
									 ipse comitia in quem diem primum potuit edixit; quae
									certamine inter tribunos dictatoremque iniecto perfici non
									potuerunt.

Galeria iuniorum, quae sorte praerogativa erat, Q. Fulvium et Q.
									Fabium consules dixerat, eodemque iure vocatae inclinassent, ni
									se tribuni plebis C. et L. Arrenii interposuissent,

qui neque magistratum continuari satis civile esse aiebant, et
									multo foedioris exempli eum ipsum creari, qui comitia
									haberet;

itaque si suum nomen dictator acciperet, se comitiis
									intercessuros; si aliorum praeterquam ipsius ratio haberetur,
									comitiis se moram non facere.

dictator causam comitiorum auctoritate senatus, plebis scito,
									exemplis tutabatur:

namque Cn. Servilio consule, cum C. Flaminius alter consul ad
									Trasumennum cecidisset, ex auctoritate patrum ad plebem latum,
									plebemque scivisse, ut, quoad bellum in Italia esset, ex iis,
									qui consules fuissent, quos et quotiens vellet, reficiendi
									consules populo ius esset;

exemplaque in 
										 ear 
										 eam 
									 rem se habere vetus L. Postumi Megelli, qui interrex
									iis comitiis, quae ipse habuisset, consul cum C. Iunio Bubulco
									creatus esset; recens Q. Fabii, qui sibi continuari consulatum,
									nisi id bono publico fieret, profecto numquam sisset.

his orationibus cum diu certatum esset, postremo ita inter
									dictatorem ac tribunos convenit, ut eo, quod censuisset senatus,
									staretur.

patribus id tempus rei publicae visum est, ut per veteres et
									expertos bellique peritos imperatores res publica gereretur:
									itaque moram fieri comitiis non placere.

concedentibus tribunis comitia habita; declarati
									consules Q. Fabius Maximus quintum, Q. Fulvius Flaccus
									quartum.

praetores inde creati L. Veturius Philo, T. Quinctius Crispinus,
									C. Hostilius Tubulus, C. Aurunculeius. magistratibus in annum
									creatis Q. Fulvius dictatura se abdicavit.

extremo aestatis huius classis Punica navium quadraginta cum
									praefecto Hamilcare in Sardiniam traiecta Olbiensem primo,

dein, postquam ibi P. Manlius Volso praetor cum exercitu
									apparuit, circumacta inde ad alterum insulae latus, Caralitanum
									agrum vastavit, et cum praeda omnis generis in Africam
									redit.

sacerdotes Romani eo anno mortui aliquot suffectique: C.
									Servilius pontifex factus in locum T. Otacilii Crassi; Ti.
									Sempronius Ti. F. Longus augur factus in locum T. Otacilii
									Crassi;

decemvir item sacris faciundis in locum Ti. Semproni C. F. Longi
									Ti. Sempronius Ti. F. Longus suffectus. M. Marcius rex sacrorum
									mortuus est et M. Aemilius Papus maximus curio; neque in eorum
									locum sacerdotes eo anno suffecti.

et censores hic annus habuit L. Veturium Philonem et P. Licinium
									Crassum, maximum pontificem. Crassus Licinius nec consul nec
									praetor ante fuerat, quam censor est factus; ex aedilitate
									gradum ad censuram fecit.

sed hi censores neque senatum legerunt neque quicquam publicae
									rei egerunt: mors diremit L. Veturi; inde et Licinius censura se
									abdicavit. aediles curules L. Veturius

et P. Licinius Varus ludos Romanos diem unum instaurarunt.
									aediles plebei Q. Catius et L. Porcius Licinus ex multaticio
									argento signa aenea ad Cereris dedere, et ludos pro temporis
									eius copia magnifici apparatus fecerunt.

exitu anni huius C. Laelius legatus Scipionis die quarto et
									tricensimo, quam ab Tarracone profectus erat, Romam venit; isque
									cum agmine captivorum ingressus urbem magnum
									concursum 
										 hominunx 
										 hominum 
									 fecit.

postero die in senatum introductus captam Carthaginem, caput
									Hispaniae, uno die receptasque aliquot urbes, quae defecissent,
									novasque in 
										 societaten 
										 societatem 
									 adscitas exposuit.

ex captivis comperta iis fere congruentia, quae in litteris
									fuerant M. Valerii Messallae. maxime movit patres Hasdrubalis
									transitus in Italiam vix Hannibali atque eius armis
									obsistentem.

productus et in contionem Laelius eadem edisseruit. senatus ob
									res feliciter a P. Scipione gestas supplicationem in unum diem
									decrevit; C. Laelium primo quoque tempore cum quibus venerat
									navibus redire in Hispaniam iussit.

Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis
									auctoribus, haud nescius quosdam esse, qui anno insequenti
									captam tradiderint;

sed mihi minus simile veri visum est annum integrum Scipionem
									nihil gerundo in Hispania consumpsisse.

Q. Fabio Maximo quintum Q. Fulvio Flacco quartum consulibus
									idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, Italia ambobus
									provincia decreta, regionibus tamen partitum imperium: Fabius ad
									Tarentum, Fulvius in Lucanis ac Bruttiis rem gereret.

M. Claudio prorogatum in annum imperium. praetores sortiti
									provincias, C. Hostilius Tubulus urbanam, L. Veturius Philo
									peregrinam cum Gallia, T. Quinctius Crispinus Capuam, C.
									Aurunculeius Sardiniam.

exercitus ita per provincias divisi: Fulvio duae legiones, quas
									in Sicilia M. Valerius Laevinus haberet, Q. Fabio, quibus in
									Etruria C. Calpurnius praefuisset; urbanus exercitus ut in
									Etruriam succederet;

C. Calpurnius eidem praeesset provinciae exercituique; Capuam
									exercitumque, quem Q. Fulvius habuisset, T. Quinctius
									obtineret.

C. Hostilius ab C. Laetorio propraetore provinciam exercitumque,
									qui tum Arimini erat, acciperet. M. Marcello, quibus consul rem
									gesserat, legiones decretae. M. Valerio cum L. Cincio —

iis quoque enim prorogatum in Sicilia imperium — Cannensis
									exercitus datus, euinque supplere ex militibus,
									qui ex legionibus Cn. Fulvi superessent, iussi.

conquisitos eos consules in Siciliam miserunt; additaque eadem
									militiae ignominia, sub qua Cannenses militabant quique ex
									praetoris Cn. Fulvi exercitu ob similis iram fugae missi eo ab
									senatu fuerant.

C. Aurunculeio eaedem in Sardinia legiones, quibus P. Manlius
									Volso 
										 ear 
										 eam 
									 provinciam obtinuerat, decretae.

P. Sulpicio eadem legione eademque classe Macedoniam obtinere
									iusso prorogatum in annum imperium. triginta quinqueremes ex
									Sicilia Tarentum ad Q. Fabium consulem mitti iussae;

cetera classe placere praedatum in Africam aut ipsum M. Valerium
									Laevinum traicere, aut mittere seu L. Cincium seu M. Valerium
									Messallam vellet.

nec de Hispania quicquam mutatum, nisi quod non in annum Scipioni
									Silanoque, sed donec revocati ab senatu forent, prorogatum
									imperium est. ita provinciae exercituumque in eum annum partita
									imperia.

inter maiorum rerum curas comitia maximi curionis, cum in locum
									M. Aemili sacerdos crearetur, vetus excitaverunt certamen,
									patriciis negantibus C.

Mamili Atelli qui unus ex plebe petebat, habendam rationem esse,
									quia nemo ante eum nisi ex patribus id sacerdotium
									habuisset.

tribuni appellati ad senatum rem 
									reiecerunt; senatus populi potestatem fecit: ita primus ex plebe
									creatus maximus curio C. Mamilius Atellus.

et flaminem Dialem invitum inaugurari coegit P. Licinius pontifex
									maximus C. Valerium Flaccum; decemvirum sacris faciundis creatus
									in locum Q. Muci Scaevolae demortui C. Laetorius.

causam inaugurari coacti flaminis libens reticuissem, ni ex mala
									fama in bonam vertisset. ob adulescentiam neglegentem
									luxuriosamque C. Flaccus flamen captus a P. Licinio pontifice
									maximo erat, 
										 L. 
										 P. 
									 Flacco fratri germano cognatisque aliis ob eadem vitia
									invisus.

is, ut animum eius cura sacrorum et caerimoniarum cepit, ita
									repente exuit antiquos mores, ut nemo tota iuventute haberetur prior nec probatior primoribus patrum, 
										 suia 
										 suis 
									 pariter alienisque, esset.

huius famae consensu elatus ad iustam fiduciam sui rem
									intermissam per multos annos ob indignitatem flaminum priorum
									repetivit, ut in senatum introiret.

ingressum eum curiam cum 
										 L. 
										 P. 
									 Licinius praetor inde eduxisset, tribunos plebis
									appellavit. flamen vetustum ius sacerdotii repetebat: datum id
									cum toga praetexta et sella curuli ei flamonio esse.

praetor non exoletis vetustate annalium exemplis stare ius, sed
									recentissimae cuiusque consuetudinis usu volebat: nec patrum nec
									avorum memoria Dialem quemquam id ius usurpasse.

tribuni rem inertia flaminum oblitteratam ipsis, non sacerdotio
									damno fuisse cum aequom censuissent, ne ipso quidem contra
									tendente praetore magno adsensu patrum plebisque flaminem in
									senatum introduxerunt, omnibus ita existimantibus, magis
									sanctitate vitae quam sacerdotii iure eam rem flaminem
									obtinuisse.

consules priusquam in provincias irent duas urbanas legiones, in
									supplementum quantum opus erat ceteris exercitibus militum
									scripserunt.

urbanum veterem exercitum Fulvius consul C. Fulvio Flacco legato
									— frater hic consulis erat — in Etruriam dedit ducendum et
									legiones, quae in Etruria erant, Romam deducendas.

et Fabius consul reliquias exercitus Fulviani conquisitas — fuere
									autem ad quattuor milia trecenti quadraginta quattuor — Q.
									Maximum filium ducere in Siciliam ad M. Valerium proconsulem
									iussit atque ab eo duas legiones et triginta quinqueremes
									accipere.

nihil eae deductae ex insula legiones minuerunt nec viribus nec
									specie eius provinciae praesidium.

nam cum praeter egregie suppletas duas veteres legiones
									transfugarum etiam Numidarum equitum peditumque magnam vim
									haberet, Siculos quoque, qui in exercitu Epicydis aut Poenorum
									fuerant, belli peritos viros, milites scripsit.

ea externa auxilia cum singulis Romanis legionibus adiunxisset,
									duorum speciem exercituum servavit: altero 
										 L. 
										 P. 
									 Cincium partem insulae, qua regnum Hieronis fuerat,
									tueri iussit;

altero ipse ceteram insulam tuebatur, divisam quondam Romani
									Punicique imperii finibus, classe quoque septuaginta navium
									partita, ut omni ambitu litorum praesidio orae maritumae
									essent.

ipse cum Muttinis equitatu provinciam peragrabat, ut viseret
									agros cultaque ab incultis notaret et perinde dominos laudaret
									castigaretque.

ita tantum ea cura frumenti provenit ut et Romam mitteret et
									Catinam conveheret, unde exercitui, qui ad Tarentum aestiva
									acturus esset, posset praeberi.

ceterum transportati milites in Siciliam — et erant maior pars
									Latini nominis sociorumque prope magni motus causa fuere: adeo
									ex parvis saepe magnarum momenta rerum pendent.

fremitus enim inter Latinos sociosque in conciliis ortus, decimum
									annum dilectibus, stipendiis se exhaustos esse;

quotannis ferme clade magna pugnare; alios in acie occidi, alios
									morbo absumi; magis perire sibi civem, qui ab Romano miles
									lectus sit, quam qui ab Poeno captus: quippe ab hoste gratis
									remitti in patriam, ab Romanis extra Italiam in exilium verius
									quam in militiam ablegari.

octavum iam ibi annum senescere Cannensem militem, moriturum
									ante, quam Italia hostis, quippe nunc cum maxime florens
									viribus, excedat.

si veteres milites non redeant in patriam, novi legantur, brevi
									neminem superfuturum. itaque, quod propediem res ipsa negatura
									sit, priusquam ad ultimam solitudinem atque egestatem
									perveniant, negandum populo Romano esse.

si consentientes in hoc socios videant Romani, profecto de pace
									cum Carthaginiensibus iungenda cogitaturos; aliter numquam vivo
									Hannibale sine bello Italiam fore.

haec acta in conciliis. triginta tum coloniae populi Romani
									erant; ex iis duodecim, cum omnium legationes Romae essent,
									negaverunt consulibus esse, unde milites pecuniamque darent. eae
									fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Sora, Suessa, Circei, Setia, Cales, Narnia, Interamna.

nova re consules icti cum absterrere eos a tam detestabili
									consilio vellent, castigando increpandoque plus quam leniter
									agendo profecturos rati, eos ausos esse consulibus dicere
									aiebant,

quod consules ut in senatu pronuntiarent in animum inducere non
									possent: non enim detrectationem 
										 ear 
										 eam 
									 munerum militiae sed apertam 
										 defectionera 
										 defectionem 
									 a populo Romano esse.

redirent itaque propere in colonias et tamquam integra re, locuti
									magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent. admonerent
									non Campanos neque Tarentinos esse eos sed Romanos; inde
									oriundos,

inde in colonias atque in agrum bello captum stirpis augendae
									causa missos. quae liberi parentibus deberent, ea illos Romanis
									debere, si ulla pietas, si memoria antiquae patriae esset.

consulerent igitur de integro: nam tum quidem quae temere
									agitassent, ea prodendi imperii Romani, tradendae Hannibali
									victoriae esse.

cum alternis haec consules diu iactassent, nihil moti legati
									neque se, quod domum renuntiarent, habere dixerunt neque senatum
									suum, quod novi consuleret, ubi nec miles, qui legeretur, nec
									pecunia, quae daretur in stipendium, esset.

cum obstinatos eos viderent consules, rem ad senatum detulerunt,
									ubi tantus pavor animis hominum est iniectus, ut magna pars
									actum de imperio dicerent: idem alias colonias facturas, idem
									socios; consensisse omnes ad prodendam Hannibali urbem
									Romanam.

consules hortari et consolari senatum et dicere alias colonias in
									fide atque officio pristino fore; eas quoque ipsas, quae officio
									decesserint, si legati circa eas colonias mittantur, qui
									castigent, non qui precentur, verecundiam imperii habituras
									esse.

permissum ab senatu iis cum esset, agerent facerentque ut e re
									publica ducerent, pertemptatis prius aliarum coloniarum animis
									citaverunt legatos quaesiveruntque ab iis, ecquid milites ex
									formula paratos haberent.

pro duodeviginti coloniis M. Sextilius Fregellanus respondit et
									milites ex formula paratos esse,

et, si pluribus opus esset, pluris daturos et, quidquid aliud
									imperaret velletque populus Romanus, enixe facturos: ad id sibi
									neque opes deesse et animum etiam superesse.

consules parum sibi videri praefati pro merito eorum sua voce
									conlaudari eos, nisi universi patres iis in curia gratias
									egissent, sequi in senatum eos iusserunt.

senatus quam poterat honoratissimo decreto adlocutus eos mandat
									consulibus, ut ad populum quoque eos producerent et inter multa
									alia praeclara, quae ipsis maioribusque suis praestitissent,
									recens etiam meritum eorum in rem publicam commemorarent.

ne nunc quidem post tot saecula sileantur fraudenturve laude sua:
									Signini fuere et Norbani Saticulanique et Fregellani et Lucerini
									et Venusini et 
										 Brundusini 
										 Brundisini 
									 et Hadriani et Firmani et Ariminenses,

et ab altero mari Pontiani et Paestani et Cosani, et mediterranei
									Beneventani et Aesernini et Spoletini et Placentini et
									Cremonenses.

harum coloniarum subsidio tum imperium populi Romani stetit,
									iisque gratiae in senatu et apud populum actae.

duodecim aliarum coloniarum, quae detractaverunt imperium,
									mentionem fieri patres vetuerunt, neque illos dimitti neque
									retineri neque appellari a consulibus. ea tacita castigatio
									maxime ex dignitate populi Romani visa est.

cetera expedientibus quae ad bellum opus erant, consulibus aurum
									vicensimarium, quod in sanctiore aerario ad ultimos casus
									servabatur, promi placuit. prompta ad quattuor milia pondo
									auri.

inde quingena pondo data consulibus et M. Marcello et P. Sulpicio
									proconsulibus et L. Veturio praetori,

qui Galliam provinciam erat sortitus, additumque Fabio consuli
									centum pondo auri praecipuum, quod in arcem Tarentinam
									portaretur; cetero auro usi sunt ad vestimenta praesenti pecunia
									locanda exercitui, qui in Hispania bellum secunda sua fama
									ducisque gerebat.

prodigia quoque, priusquam ab urbe consules proficiscerentur,
									procurari placuit.

in Albano monte tacta de caelo erant signum Iovis
									arborque templo propinqua et ostium lacus, et Capuae murus
									Fortunaeque aedis, et Sinuessae murus portaque: haec de caelo
									tacta.

cruentam etiam fluxisse aquam Albanam 
										 quidarm 
										 quidam 
									 auctores erant; et Romae intus in cella
										 aedis Fortis Fortunae de capite signum, quod in
									corona erat, manum sponte sua prolapsum;

et Priverni satis constabat bovem locutum, volturiumque frequenti
									foro in tabernam devolasse, et Sinuessae natum ambiguo inter
									marem ac feminam sexu infantem, quos androgynos volgus,

ut pleraque, faciliore ad duplicanda verba Graeco sermone,
									appellat, et lacte pluvisse, et cum elephanti capite puerum
									natum.

ea prodigia hostiis maioribus procurata, et supplicatio circa
									omnia pulvinaria et obsecratio in unum diem indicta; et
									decretum, ut C. Hostilius praetor ludos Apollini, sicut iis
									annis voti factique erant, voveret faceretque. per eos dies

et censoribus creandis Q. Fulvius consul comitia habuit. creati
									censores, ambo qui nondum consules fuerant, M. Cornelius
									Cethegus, P. Sempronius Tuditanus.

ii censores ut agrum Campanum fruendum locarent, ex auctoritate
									patrum latum plebem est, plebesque scivit.

senatus lectionem contentio inter censores de principe legendo
									tenuit. Semproni lectio erat; ceterum Cornelius morem traditum a
									patribus sequendum aiebat,

ut qui primus censor ex iis, qui viverent, fuisset, eum principem
									legerent: is T. Manlius Torquatus erat;

Sempronius, cui di sortem legendi dedissent, ei ius liberum
									eosdem dedisse deos; se id suo arbitrio facturum lecturumque Q.
									Fabium Maximum, quem tum principem Romanae civitatis esse vel
									Hannibale iudice victurus esset.

cum diu certatum verbis esset, concedente conlega lectus a
									Sempronio princeps in senatu Q. Fabius Maximus consul. inde
									alius lectus senatus octo praeteritis, inter quos M. Caecilius
									Metellus erat, infamis auctor deserendae Italiae post Cannensem
									cladem.

in equestribus quoque notis eadem servata causa;
									sed erant perpauci, quos ea infamia attingeret.

illis omnibus — et multi erant — adempti equi, qui Cannensium
									legionum equites in Sicilia erant. addiderunt acerbitati etiam
									tempus, ne praeterita stipendia procederent iis, quae equo
									publico meruerant, sed dena stipendia equis privatis
									facerent.

magnum praeterea numerum eorum conquisiverunt, qui equo merere
									deberent; atque ex iis, qui principio eius belli septemdecim
									annos nati fuerant neque militaverant, omnes aerarios
									fecerunt.

locaverunt inde reficienda, quae circa forum incendio consumpta
									erant, septem tabernas, macellum, atrium regium.

transactis omnibus, quae Romae agenda erant, consules ad bellum
									profecti.

prior Fulvius praegressus Capuam; post paucos dies consecutus
									Fabius, qui et conlegam coram obtestatus et per litteras
									Marcellum, ut quam acerrimo bello detinerent Hannibalem, dum
									ipse Tarentum oppugnaret:

ea urbe adempta hosti iam undique pulso, nec ubi consisteret nec
									quod fidum respiceret habenti, ne remorandi quidem causam in
									Italia fore.

regium etiam nuntium mittit ad praefectum praesidii, quod ab
									Laevino consule adversus Bruttios ibi locatum erat, octo milia
									hominum, pars maxima ab Agathyrna, sicut ante dictum est, ex
									Sicilia traducta, rapto vivere hominum adsuetorum;

additi erant Bruttiorum indidem perfugae, et audacia et audendi
									omnia necessitatibus pares.

hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit,
									inde ad 
										 Cauloneam 
										 Cauloniam 
									 urbem oppugnandam. imperata non inpigre solum sed
									etiam avide 
										 executi 
										 exsecuti 
									 direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem
									oppugnabant.

Marcellus et consulis litteris excitus et quia ita induxerat in
									animum neminem ducem Romanum tam parem Hannibali quam se esse,
									ubi primum in agris pabuli copia fuit, ex hibernis profectus ad
									Canusium Hannibali occurrit.

sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus; ceterum ut
									adpropinquare Marcellum audivit, castra inde
									movit. aperta erat regio sine ullis ad insidias latebris; itaque
									in loca saltuosa cedere inde coepit.

Marcellus vestigiis instabat castraque castris conferebat et
									opere perfecto extemplo in aciem legiones educebat Hannibal
									turmatim per equites peditumque iaculatores levia certamina
									serens casum universae pugnae non necessarium ducebat. tractus
									est tamen ad id, quod vitabat, certamen.

nocte praegressum adsequitur locis planis ac patentibus
									Marcellus; castra inde ponentem pugnando undique in munitores
									operibus prohibet. ita signa conlata pugnatumque totis copiis
									et, cum iam nox instaret, Marte aequo discessum est. castra
									exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita.

postero die luce prima Marcellus in aciem copias eduxit; nec
									Hannibal detractavit certamen multis verbis adhortatus milites,
									ut memores Trasumenni Cannarumque contunderent ferociam
									hostis:

urgere atque instare eum, non iter quietos facere, non castra
									ponere pati, non respirare aut circumspicere; cotidie simul
									orientem solem et Romanam aciem in campis videndam esse: si uno
									proelio haud incruentus abeat,

quietius deinde tranquilliusque eum bellaturum. his inritati
									adhortationibus simulque taedio ferociae hostium cotidie
									instantium 
										 lacessientiumque 
										 lacessentiumque 
									 acriter proelium ineunt. pugnatum amplius duabus horis
									est.

cedere inde ab Romanis dextra ala et extraordinarii coepere. quod
									ubi Marcellus vidit, 
										 duodevicensimam 
										 duodeuicesimam 
									 legionem in primam aciem inducit.

dum alii trepidi cedunt, alii segniter subeunt, turbata tota
									acies est, dein prorsus fusa, et vincente pudorem metu terga
									dabant.

cecidere in pugna fugaque ad duo milia et septingenti civium
									sociorumque; in iis quattuor Romani centuriones, duo tribuni
									militum, M. Licinius et M. Helvius.

signa militaria quattuor de ala, prima quae fugit, duo de
									legione, quae cedentibus sociis successerat, amissa.

Marcellus, postquam in castra reditum est, contionem adeo saevam
									atque acerbam apud milites habuit, ut proelio per
									diem totum infeliciter tolerato tristior iis irati ducis oratio
									esset.

“dis immortalibus, at in tali re, laudes gratesque” inquit “ago, quod victor hostis cum
									tanto pavore incidentibus vobis in vallum portasque non ipsa
									castra est adgressus; deseruissetis profecto eodem terrore
									castra, quo omisistis pugnam.

qui pavor hic qui terror, quae repente, qui et cum quibus
									pugnaretis, oblivio animos cepit? nempe idem sunt hi hostes,
									quos vincendo et victos sequendo priorem aestatem
									absumpsistis,

quibus dies noctesque fugientibus per hos dies institistis, quos
									levibus proeliis fatigastis, quos hesterno die nec iter facere
									nec castra ponere passi estis.

omitto ea, quibus gloriari potestis; cuius et ipsius pudere ac
									paenitere vos oportet, referam. nempe aequis manibus hesterno
									die diremistis pugnam.

quid haec nox, quid hic dies attulit? vestrae iis copiae
									inminutae sunt an illorum auctae? non equidem mihi cum exercitu
									meo loqui videor nec cum 
										 Romania 
										 Romanis 
									 militibus; corpora tantum atque arma sunt eadem.

an, si eosdem animos habuissetis, terga vestra vidisset hostis?
									signa alicui manipulo aut cohorti ademisset? adhuc caesis
									legionibus Romanis gloriabatur; vos illi hodierno die primum
									fugati exercitus dedistis decus.”

clamor inde ortus, ut veniam eius diei daret; ubi vellet deinde experiretur militum
									suorum animos. “ego vero experiar” inquit, “milites, et vos
									crastino die in aciem educam, ut victores potius quam victi
									veniam impetretis quam petitis.”

cohortibus, quae signa amiserant, hordeum dari iussit,
									centurionesque manipulorum, quorum signa amissa fuerant,
									destrictis gladiis discinctos destituit; et, ut postero die
									omnes, equites pedites, armati adessent, edixit.

ita contio dimissa fatentium iure ac merito sese increpitos,
									neque illo die virum quemquam in acie Romana fuisse praeter unum
									ducem, cui aut morte satisfaciendum aut egregia victoria esset.
									postero die armati ornatique ad edictum aderant.

imperator eos conlaudat pronuntiatque, a quibus
									orta pridie fuga esset, cohortesque, quae signa amisissent, se
									in primam aciem inducturum;

edicere iam sese omnibus pugnandum ac vincendum esse et
									adnitendum singulis universisque, ne prius hesternae fugae quam
									hodiernae victoriae fama Romam perveniat.

inde cibo corpora firmare iussi, ut, si longior pugna esset,
									viribus sufficerent. ubi omnia dicta factaque sunt, quibus
									excita. rentur animi militum, in aciem procedunt.

quod ubi Hannibali nuntiatum est, “cum eo nimirum” inquit “hoste res est, qui nec bonam
									nec malam ferre fortunam possit! seu vicit, ferociter instat
									victis; seu victus est,

instaurat cum victoribus certamen.” signa inde canere iussit et
									copias educit. pugnatum utrimque aliquanto quam pridie acrius
									est, Poenis ad obtinendum hesternum decus adnitentibus, Romanis
									ad demendam ignominiam.

sinistra ala ab Romanis et cohortes quae amiserant signa, in
									prima acie pugnabant, et legio vicensima ab dextro cornu
									instructa.

L. Cornelius Lentulus et C. Claudius Nero legati cornibus
									praeerant; Marcellus mediam aciem hortator testisque praesens
									firmabat.

ab Hannibale Hispani primam obtinebant frontem, et id roboris in
									omni exercitu erat.

cum anceps diu pugna esset, Hannibal elephantos in primam aciem
									induci iussit, si quem inicere ea res tumultum ac pavorem
									posset.

et prime turbarunt signa ordinesque, et partim occulcatis partim
									dissupatis terrore, qui circa erant,

nudaverant una parte aciem, latiusque fuga manasset, ni C.
									Decimius Flavus tribunus militum signo arrepto primi hastati
									manipulum eius signi sequi se iussisset. duxit, ubi maxime
									tumultum conglobatae beluae faciebant, pilaque in eas conici
									iussit.

haesere omnia tela haud difficili ex propinquo in tanta corpora
									ictu et tam conferta turba. sed ut non omnes vulnerati sunt, ita
									in quorum tergis infixa stetere pila, ut est genus anceps, in
									fugam versi etiam integros avertere.

tum iam non unus manipulus, sed pro se quisque
									miles, qui modo adsequi agmen fugientium elephantorum poterat,
									pila conicere. eo magis ruere in suos beluae tantoque maiorem
									stragem edere, quam inter hostes ediderant, quanto acrius pavor
									consternatam agit, quam insidentis magistri imperio regitur.

in perturbatam transcursu beluarum aciem signa inferunt Romani
									pedites et haud magno certamine dissupatos trepidantesque
									avertunt.

tum in fugientes equitatum inmittit Marcellus, nec ante finis
									sequendi est factus, quam in castra paventes conpulsi sunt.

nam super alia, quae terrorem trepidationemque facerent,
									elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant
									milites per fossam vallumque ruere in castra. ibi maxima hostium
									caedes facta: caesa ad octo milia hominum, quinque
									elephanti.

nec Romanis incruenta victoria fuit: mille ferme et septingenti
									de duabus legionibus et sociorum supra mille et trecentos
									occisi;

vulnerati permulti civium sociorumque. Hannibal nocte proxima
									castra movit; cupientem insequi Marcellum prohibuit multitudo
									sauciorum.

speculatores, qui prosequerentur agmen, missi postero die
									rettulerunt Bruttios Hannibalem petere. isdem ferme diebus

et ad Q. Fulvium consulem Hirpini et Lucani et 
										 Volcientes 
										 Uolceientes 
									 traditis praesidiis Hannibalis, quae in urbibus
									habebant, dediderunt sese, clementerque a consule cum verborum
									tantum castigatione ob errorem praeteritum accepti.

et Bruttiis similis spes veniae facta est, cum ab iis Vibius et
									Paccius fratres, longe nobilissimi gentis eius, eandem, quae
									data Lucanis erat, condicionem deditionis petentes
									venissent.

Q. Fabius consul oppidum in Sallentinis Manduriam vi cepit. ibi
									ad tria milia hominum capta et ceterae praedae aliquantum.

inde Tarentum profectus in ipsis faucibus portus posuit castra.
									naves, quas Laevinus tutandis commeatibus habuerat, partim
									machinationibus onerat apparatuque moenium oppugnandorum, partim
									tormentis et saxis omnique missilium telorum
									genere instruit, onerarias quoque.

non eas solum quae remis agerentur, ut alii 
										 machine 
										 machinas 
									 scalasque ad muros ferrent, alii procul ex navibus
									vulnerarent moenium propugnatores.

hae naves ut ab aperto mari urbem adgrederentur, instructae
									parataeque sunt. et erat liberum mare classe Punica, 
										 cun 
										 cum 
									 Philippus oppugnare Aetolos pararet, Corcyram
									tramissa.

in Bruttiis interim 
										 Cauloneae 
										 Cauloniae 
									 oppugnatores sub adventum Hannibalis, ne
									opprimerentur, in tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera
									inopem, concessere.

Fabium Tarentum obsidentem leve dictu momentum ad rem ingentem
									potiundam adiuvit. praesidium Bruttiorum datum ab Hannibale
									Tarentini habebant. eius praesidii praefectus deperibat amore
									mulierculae cuius frater in exercitu Fabii consulis erat.

is certior litteris sororis factus de nova consuetudine advenae
									locupletis atque inter popularis tam honorati, spem nactus per
									sororem quolibet inpelli amantem posse, quid speraret ad
									consulem detulit.

quae cum haud vana cogitatio visa esset, pro perfuga iussus
									Tarentum transire, ac per sororem praefecto conciliatus, primo
									occulte temptando animum, dein satis explorata levitate
									blanditiis muliebribus perpulit eum ad proditionem custodiae
									loci, cui praepositus erat.

ubi et ratio agendae rei et tempus convenit, miles nocte per
									intervalla stationum clam ex urbe emissus ea, quae acta erant,
									quaeque ut agerentur convenerat, ad consulem refert.

Fabius vigilia prima dato signo iis qui in arce erant, quique
									custodiam portus habebant, ipse circumito portu ab regione urbis
									in orientem versa occultus consedit. canere inde tubae simul ab
									arce simul a portu

et ab navibus, quae ab aperto mari adpulsae erant, clamorque
									undique cum ingenti tumultu, unde minimum periculi erat, de
									industria ortus. consul interim silentio continebat suos.

igitur Democrates, qui praefectus antea classis fuerat, forte
									illo loco praepositus, postquam quieta omnia circa
									se vidit, alias partes eo tumultu personare, ut captae urbis
									interdum excitaretur clamor,

veritus, ne inter cunctationem suam consul aliquam vim faceret ac
									signa inferret, praesidium ad arcem, unde maxime terribilis
									accidebat sonus, traducit.

Fabius cum et ex temporis spatio et ex silentio ipso, quod, ubi
									paulo ante strepebant excitantes vocantesque ad arma, inde nulla
									accidebat vox, deductas custodias sensisset, ferri scalas ad 
										 ear 
										 eam 
									 partem muri, qua Bruttiorum cohortem praesidium
									agitare proditionis conciliator nuntiaverat, iubet.

ea primum captus est murus adiuvantibus recipientibusque
									Bruttiis, et transcensum in urbem est; inde et proxuma refracta
									porta, ut frequenti agmine signa inferrentur.

tum clamore sublato sub ortum ferme lucis nullo obvio armato in
									forum perveniunt, omnesque undique, qui ad arcem portumque
									pugnabant, in se converterunt.

proelium in aditu fori maiore impetu quam perseverantia commissum
									est: non animo, non armis, non arte belli, non vigore ac viribus
									corporis par Romano Tarentinus erat.

igitur pilis tantum coniectis, prius paene, quam consererent
									manus, terga dederunt, dilapsique per nota urbis itinera in suas
									amicorumque domos. duo ex ducibus Nico

et Democrates fortiter pugnantes cecidere; Philemenus, qui
									proditionis ad Hannibalem auctor fuerat, cum citato equo ex
									proelio avectus esset,

vacuus paulo post equus errans per urbem cognitus, corpus nusquam
									inventum est: creditum vulgo est in puteum apertum ex equo
									praecipitasse.

Carthalonem autem, praefectum Punici praesidii, cum
									commemoratione paterni hospitii positis armis venientem ad
									consulem miles obvius obtruncat.

alii alios passim sine discrimine armatos inermisque caedunt,
									Carthaginienses Tarentinosque pariter. Bruttii quoque multi
									passim interfecti, seu per errorem seu vetere in eos insito odio
									seu ad proditionis famam, ut vi potius atque armis captum
									Tarentum videretur, extinguendam.

tum a caede ad diripiendam urbem discursum. milia triginta
									servilium capitum dicuntur capta, argenti vis ingens facti
									signatique, auri octoginta tria milia pondo, signa et tabulae,
									prope ut Syracusarum ornamenta — aequaverint.

sed maiore animo generis eius praeda abstinuit Fabius quam
									Marcellus; qui interroganti scriba, quid fieri signis vellet
									ingentis magnitudinis — di sunt, suo quisque habitu in modum
									pugnantium formati — , deos iratos Tarentinis relinqui
									iussit.

murus inde, qui urbem ab arce dirimebat, dirutus est ac
									disiectus. dum haec Tarenti aguntur, Hannibal, iis, qui 
										 Cauloneam 
										 Cauloniam 
									 obsidebant,

in deditionem acceptis, audita oppugnatione Tarenti dies noctesque cursim agmine acto,
									cum festinans ad opem ferendam captam urbem audisset, “et
									Romani suum Hannibalem” inquit “habent:

eadem qua ceperamus arte Tarentum amisimus.” ne tamen fugientis
									modo convertisse agmen videretur, quo constituerat loco, quinque
									milia ferme ab urbe posuit castra. ibi paucos moratus dies
									Metapontum sese recepit.

inde duos Metapontinos cum litteris principum eius civitatis ad
									Fabium Tarentum mittit, fidem ab consule accepturos inpunita iis
									priora fore, si Metapontum cum praesidio Punico
									prodidissent.

Fabius quae adferrent vera esse ratus diem, qua accessurus esset
									Metapontum, constituit litterasque ad principes dedit, quae ad
									Hannibalem delatae sunt.

enimvero laetus successu fraudis, si ne Fabius quidem dolo
									invictus fuisset, 
										 baud 
										 haud 
									 procul Metaponto insidias ponit.

Fabio auspicanti priusquam egrederetur ab Tarento, aves semel
									atque iterum non addixerunt; hostia quoque caesa consulenti deos
									haruspex cavendum a fraude hostili et ab insidiis praedixit.

Metapontini, postquam ad constitutam non venerat diem, remissi,
									ut cunctantem hortarentur, ac repente conprehensi metu gravioris
									quaestionis detegunt insidias.

aestatis eius principio, qua haec agebantur, P.
									Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum
									animis partim donis partim 
										 reiissione 
										 remissione 
									 obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco ad eum
									clarus inter duces Hispanos venit.

erant coniunx liberique eius apud Romanos; sed praeter 
										 ear 
										 eam 
									 causam etiam velut fortuita inclinatio animorum, quae
									Hispaniam omnem averterat ad Romanum a 
										 Punieo 
										 Punico 
									 imperio, traxit eum.

eadem causa Indibili Mandonioque fuit, 
										 baud 
										 haud 
									 dubie omnis Hispaniae principibus, cum omni popularium
									manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius
									tumulos, unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos
									esset.

Hasdrubal, cum hostium res tantis augescere incrementis cerneret,
									suas imminui, ac fore ut, nisi audendo aliquid moveret, qua
									coepissent, fluerent, dimicare quam primum statuit.

Scipio avidior etiam certaminis erat cum a spe, quam successus
									rerum augebat, tum quod, priusquam iungerentur hostium
									exercitus, cum uno dimicare duce exercituque quam 
										 simal 
										 simul 
									 cum universis malebat.

ceterum, etiamsi cum pluribus pariter dimicandum foret, arte
									quadam copias auxerat. nam cum videret nullum esse navium usum,
									quia vacua omnis Hispaniae ora classibus Punicis erat, subductis
									navibus Tarracone navales socios terrestribus copiis
									addidit.

et armorum adfatim erat, et captorum
									Carthagine et quae post captam 
										 ear 
										 eam 
									 fecerat tanto opificum numero incluso officinis.

cum iis copiis Scipio veris principio ab Tarracone egressus — iam
									enim et Laelius redierat ab Roma, sine quo nihil maioris rei
									motum volebat — ducere ad hostem pergit.

per omnia pacata eunti, ut cuiusque populi fines transiret,
									prosequentibus excipientibusque sociis, Indibilis et Mandonius
									cum suis copiis occurrerunt.

Indibilis pro utroque locutus, haudquaquam ut barbarus stolide incauteve, sed potius cum
									verecundia ac gravitate propiorque
									excusanti transitionem ut necessariam, quam glorianti 
										 ear 
										 eam 
									 velut primam occasionem raptam:

scire enim se transfugae nomen execrabile veteribus
									sociis, novis 
										 suspectun 
										 suspectum 
									 esse; neque eum se reprehendere morem hominum, si
									tamen anceps odium causa, non nomen faciat.

mierita 
										 merita 
									 inde sua in duces Carthaginienses commemoravit
									avaritiam contra eorum superbiamque et omnis generis iniurias in
									se atque populares.

itaque corpus dumtaxat suum ad id tempus apud eos fuisse; animum
									iam pridem ibi esse, ubi ius ac fas crederent coli. ad deos
									quoque confugere supplices, qui nequeant hominum vim atque
									iniurias pati;

se id Scipionem orare, ut transitio sibi nec fraudi apud eum nec
									honori sit; quales ex ea die experiundo cognorit, perinde operae
									eorum pretium faceret.

ita prorsus respondet 
										 facturumn 
										 facturum 
									 Romanus nec pro transfugis habiturum, qui non duxerint
									societatem ratam, ubi nec divini quicquam nec humani sanctum
									esset.

productae deinde in conspectum iis coniuges liberique 
										 lacrumantibus 
										 lacrimantibus 
									 gaudio redduntur.

atque eo die in hospitium abducti; postero die foedere accepta
									fides, 
										 dimissdque 
										 dimissique 
									 ad copias adducendas. isdem deinde castris tendebant,
									donec ducibus iis ad hostem perventum est.

proximus Carthaginiensium exercitus Hasdrubalis prope urbem
									Baeculam erat. pro castris equitum stationes habebant.

in eas velites antesignanique et qui primi agminis erant,
									advenientes ex itinere, priusquam castris locum caperent, adeo
									contemptim impetum fecerunt, ut facile appareret, quid utrique
									parti animorum esset.

in castra trepida fuga conpulsi equites sunt, signaque Romana
									portis prope ipsis inlata.

atque illo quidem die inritatis tantum ad certamen animis castra
									Romani posuerunt.

nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit 
										 piano 
										 plano 
									 campo in summo patentem; fluvius ab tergo, ante
									circaque velut ripa praeceps oram eius omnem cingebat.

suberat et altera inferior summissa fastigio planities; eam
									quoque altera crepido 
										 baud 
										 haud 
									 faciliori ascensu ambibat.

in hunc inferiorem campum postero die Hasdrubal, postquam stantem pro castris hostium aciem vidit, equites
									Numidas leviumque armorum Baliares et Afros demisit.

Scipio circumvectus ordines signaque ostendebat hostem,
									praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumulos, loci
									fiducia, non virtutis aut armorum stare in conspectu; sed
									altiora moenia habuisse Carthaginem, quae transcendisset miles
									Romanus:

nec tumulos nec arcem, ne mare quidem armis obstitisse suis. ad
									id fore altitudines, quas cepissent, hostibus, ut per
									praecipitia et praerupta salientes fugerent; eam quoque se illis
									fugam clausurum.

cohortesque duas alteram tenere fauces vallis, per quam
									deferretur amnis, iubet, alteram viam insidere, quae ab urbe per
									tumuli obliqua in agros ferret. ipse expedites, qui pridie
									stationes hostium pepulerant, ad levem armaturam infimo stantem
									supercilio ducit.

per aspreta primum, nihil aliud quam via impediti, iere. deinde,
									ut sub ictum venerunt, telorum primo omnis generis vis ingens
									effusa in eos est,

ipsi contra saxa, quae locus strata passim, omnia ferme missilia,
									praebet, ingerere, non milites solum sed etiam turba calonum
									inmixta armatis.

ceterum quamquam ascensus difficilis erat, et prope obruebantur
									telis saxisque, adsuetudine tamen succedendi muros et pertinacia
									animi subierunt primi.

qui simul cepere aliquid aequi loci, ubi firmo consisterent
									gradu, levem et concursatorem hostem atque intervallo tutum, cum
									procul missilibus pugna eluditur, instabilem eundem ad comminus
									conserendas manus, expulerunt loco et cum caede magna in aciem
									altiori superstantem tumulo 
										 inpegere. 
										 impegere.

inde Scipio iussis adversus mediam evadere aciem victoribus
									ceteras copias cum Laelio dividit, atque eum parte dextra tumuli
									circumire, donec mollioris ascensus viam inveniret, iubet; ipse
									ab laeva circumitu 
										 baud 
										 haud 
									 magno in transversos hostes incurrit.

inde primo turbata acies est, dum ad circumsonantem undique
									clamorem flectere cornua et obvertere ordines volunt.

hoc tumultu et Laelius submit, et, dum pedem
									referunt, ne ab tergo vulnerarentur, laxata prima acies locusque
									ad evadendum et mediis datus est

qui per tam iniquum locum stantibus integris ordinibus
									elephantisque ante 
										 signal 
										 signa 
									 locatis numquam evasissent.

cum ab omni parte caedes fieret, Scipio, qui laevo cornu in
									dextrum incucurrerat maxime in nuda latera hostium pugnabat.

et iam ne fugae quidem patebat locus; nam et stationes utrimque
									Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta castrorum
									ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum, quos territos aeque atque
									hostes timebant. caesa igitur ad octo milia hominum.

Hasdrubal, iam antequam dimicaret pecunia rapta elephantisque
									praemissis, quam 
										 plurumos 
										 plurimos 
									 poterat de fuga excipiens praeter Tagum flumen ad
									Pyrenaeum tendit.

Scipio castris hostium potitus, cum praeter libera capita omnem
									praedam militibus concessisset, in recensendis captivis decem
									milia peditum duo milia equitum invenit. ex iis Hispanos sine
									pretio omnes domum dimisit, Afros vendere quaestorem iussit.

circumfusa inde multitudo Hispanorum et ante deditorum et pridie
									captorum regem eum ingenti consensu appellavit.

tum Scipio silentio per praeconem facto sibi maximum nomen
									imperatoris esse dixit, quo se milites sui appellassent; regium
									nomen, alibi magnum, Romae intolerabile esse.

regalem animum in se esse, si id in hominis ingenio amplissimum
									ducerent, taciti iudicarent, vocis usurpatione abstinerent.

sensere etiam barbari magnitudinem animi, cuius miraculo nominis
									alii mortales stuperent, id ex tam alto fastigio
									aspernantis.

dona inde regulis principibusque Hispanorum divisa, et ex magna
									copia captorum equorum trecentos, quos vellet, eligere Indibilem
									iussit.

cum Afros venderet iussu imperatoris quaestor, puerum adultum
									inter eos forma insigni cum audisset regii generis esse, ad
									Scipionem misit.

quem cum percunctaretur Scipio, quis et cuias et cur id aetatis
									in castris fuisset, Numidam esse se ait, Massivam
									populares vocare; orbum a patre relictum, apud maternum avum
									Galam, regem Numidarum, eductum, cum avunculo Masinissa, qui
									nuper cum equitatu subsidio Carthaginiensibus venisset, in
									Hispaniam traiecisse.

prohibitum propter aetatem a Masinissa numquam ante proelium
									inisse; eo die, quo pugnatum cum Romanis esset, inscio avunculo,
									clam armis equoque sumpto in aciem exisse; ibi prolapso equo
									effusum in praeceps captum ab Romanis esse.

Scipio cum adservari Numidam iussisset, quae pro tribunali agenda
									erant, peragit; inde cum se in praetorium recepisset, vocatum
									eum interrogat, velletne ad Masinissam reverti.

cum effusis gaudio lacrimis cupere vero diceret, tum puero anulum
									aureum, tunicam lato clavo cum Hispano sagulo et aurea fibula
									equumque ornatum donat, iussisque prosequi, quoad vellet,
									equitibus dimisit.

de bello inde consilium habitum. et auctoribus quibusdam,

ut confestim Hasdrubalem consequeretur, anceps id ratus, ne Mago
									atque alter Hasdrubal cum eo iungerent copias, praesidio tantum
									ad insidendum Pyrenaeum misso ipse 
										 relicuum 
										 reliquum 
									 aestatis recipiendis in fidem Hispaniae populis
									absumpsit. paucis post proelium factum ad Baeculam diebus,

cum Scipio rediens iam Tarraconem saltu Castulonensi excessisset,
									Hasdrubal Gisgonis filius et Mago imperatores ex ulteriore
									Hispania ad Hasdrubalem venere, serum post male gestam rem
									auxilium, consilio in cetera exequenda belli 
										 baud 
										 haud 
									 parum opportuni.

ibi conferentibus, quid in cuiusque provinciae regione animorum
									Hispanis esset, unus Hasdrubal Gisgonis ultimam Hispaniae oram,
									quae ad Oceanum et Gades vergit, ignaram adhuc Romanorum esse
									eoque Carthaginiensibus satis fidam censebat;

inter Hasdrubalem alterum et Magonem constabat beneficiis
									Scipionis occupatos omnium animos publice privatimque esse, nec
									transitionibus finem ante fore, quam omnes Hispani 
									milites aut in ultima Hispaniae amoti aut traducti in Galliam
									forent.

itaque, etiam si senatus Carthaginiensium non censuisset, eundum
									tamen Hasdrubali fuisse in Italiam, ubi belli caput rerumque 
										 sunmna 
										 summa 
									 esset, simul ut Hispanos omnes procul ab 
										 nominee 
										 nomine 
									 Scipionis ex Hispania abduceret;

exercitum eius cum transitionibus tum adverso proelio imminutum
									Hispanis repleri militibus, et Magonem, Hasdrubali Gisgonis
									filio tradito exercitu, ipsum cum grandi pecunia ad conducenda
									mercede auxilia in Baliares traicere;

hasdrubalem Gisgonis cum exercitu penitus in 
										 Lusitaniain 
										 Lusitaniam 
									 abire nec cum Romano manus conserere; Masinissae ex
									omni equitatu, quod roboris esset, tria milia equitum expleri,
									eumque vagum per citeriorem Hispaniam sociis opem ferre, hostium
									oppida atque agros populari. his decretis ad exsequenda quae
									statuerant duces digressi. haec eo anno in Hispania acta.

Romae fama Scipionis in dies crescere Fabio Tarentum captum astu
									magis quam virtute gloriae tamen esse,

Fulvi senescere fama, Marcellus etiam adverso rumore esse,
									superquam quod primo male pugnaverat, quia vagante per Italiam
									Hannibale media aestate Venusiam in tecta milites
									abduxisset.

inimicus erat ei C. Publicius Bibulus tribunus plebis. is iam a
									prima pugna, quae adversa fuerat, adsiduis contionibus 
										 infamen 
										 infamem 
									 invisumque plebei Claudium fecerat et iam de imperio
									abrogando eius agebat,

cum tamen necessarii Claudi obtinuerunt, ut relicto Venusiae
									legato Marcellus Romam veniret ad purganda ea, quae inimici
									obicerent, nec de imperio eius abrogando absente ipso
									ageretur.

forte sub idem tempus et Marcellus ad deprecandam ignominiam et
									Q. Fulvius consul comitiorum causa Romam venit.

actum de imperio Marcelli in circo Flaminio est ingenti concursu
									plebisque et omnium ordinum;

accusavitque tribunus plebis non Marcellum modo sed omnem
									nobilitatem: fraude eorum et cunctatione fieri, ut Hannibal
									decimum iam annum Italiam provinciam habeat,
									diutius ibi quam Carthagine vixerit.

habere fructum imperii prorogati 
										 MJarcello 
										 Marcello 
									 populum Romanum: bis caesum exercitum eius aestiva
									Venusiae sub tectis agere.

hanc tribuni orationem ita obruit Marcellus commemoratione rerum
									suarum, ut non rogatio 
										 solurn 
										 solum 
									 de imperio eius abrogando antiquaretur, sed postero
									die consulem eum ingenti consensu centuriae omnes crearent.

additur conlega T. Quinctius Crispinus, qui tum praetor erat.
									postero die praetores creati P. Licinius Crassus Dives pontifex
									maximus, P. Licinius Varus, Sex. Iulius Caesar, Q. Claudius
									Flamen.

comitiorum ipsorum diebus sollicita civitas de Etruriae
									defectione fuit.

principium eius rei ab Arretinis fieri C. Calpurnius scripserat,
									qui 
										 ear 
										 eam 
									 provinciam pro praetore obtinebat. itaque confestim eo
									missus Marcellus consul designatus, qui rem inspiceret ac, si
									digna videretur, exercitu accito bellum ex Apulia in Etruriam
									transferret. eo metu conpressi Etrusci quieverunt.

Tarentinorum legatis pacem petentibus cum libertate ac legibus
									suis responsum ab senatu est, ut redirent, cum Fabius consul
									Romam venisset. ludi

et Romani et plebei eo anno in singulos dies instaurati. aediles
									curules fuere L. Cornelius Caudinus et Ser. Sulpicius Galba,
									plebei C. Servilius et Q. Caecilius Metellus.

Servilium negabant iure aut tribunum plebis fuisse aut aedilem
									esse, quod patrem eius, quem 
										 triumvirur 
										 triumuirum 
									 agrarium occisum a Bois circa Mutinam esse opinio per
									decem annos fuerat, vivere atque in hostium potestate esse satis
									constabat.

Undecimo anno Punici belli consulatum inierunt M. Marcellus
									quintum — ut numeretur consulatus, quem vitio creatus non gessit
									— et T. Quinctius Crispinus.

utrisque consulibus Italia decreta provincia est et duo 
										 consulur 
										 consulum 
									 prioris anni exercitus — tertius Venusiae tum erat,
									cui Marcellus praefuerat — , ita, ut ex tribus eligerent duo,
									quos vellent, tertius ei traderetur, cui Tarentum
									et Sallentini provincia evenisset.

ceterae provinciae ita divisae: praetoribus P. Licinio Varo
									urbana, P. Licinio Crasso pontifici maximo peregrina et quo
									senatus censuisset, Sex. Iulio Caesari Sicilia, Q. Claudio
									Flamini Tarentum.

prorogatum in annum imperium est Q. Fulvio Flacco, ut provinciam
									Capuam, quae T. Quincti praetoris fuerat cum una legione
									obtineret.

prorogatum et C. Hostilio Tubulo est, ut pro praetore in Etruriam
									ad duas legiones succederet C. Calpurnio. prorogatum et L.
									Veturio Philoni est, ut pro praetore Galliam eandem provinciam
									cum isdem duabus legionibus obtineret, quibus praetor
									obtinuisset.

quod in L. Veturio, idem in C. Aurunculeio decretum ab senatu
									latumque de prorogando imperio ad populum est, qui praetor
									Sardiniam provinciam cum duabus legionibus obtinuerat. additae
									ei ad praesidium provinciae quinquaginta longae naves, quas P.
									Scipio ex Hispania misisset.

et P. Scipioni et M. Silano suae Hispaniae suique exercitus in
									annum decreti; Scipio ex octoginta navibus, quas aut secum ex
									Italia adductas aut captas Carthagine habebat, quinquaginta in
									Sardiniam tramittere iussus,

quia fama erat magnum navalem apparatum eo anno Carthagine esse,
									ducentis navibus omnem oram Italiae Siciliaeque ac Sardiniae
									inpleturos.

et in Sicilia ita divisa res est: Sex. Caesari exercitus
									Cannensis datus est; M. Valerius Laevinus — ei quoque enim
									prorogatum imperium est — classem, quae ad Siciliam erat, navium
									septuaginta obtineret, adderet eo triginta naves, quae ad
									Tarentum priore anno fuerant; cum ea centum navium classe, si
									videretur ei, praedatum in Africam traiceret.

et P. Sulpicio, ut eadem classe Macedoniam Graeciamque provinciam
									haberet, prorogatum in annum imperium est. de duabus, quae ad
									urbem Romam fuerant, legionibus nihil mutatum.

supplementum quo opus esset, ut scriberent consulibus permissum.
									una et viginti legionibus eo anno defensum 
									imperium Romanum est.

et P. Licinio Varo praetori urbano negotium datum, ut naves
									longas triginta veteres reficeret, quae Ostiae erant, et viginti
									novas naves sociis navalibus conpleret, ut quinquaginta navium
									classe oram maris vicinam urbi Romanae tueri posset.

C. Calpurnius vetitus ab Arretio movere exercitum, nisi cum
									successor venisset; idem et Tubulo imperatum, ut inde praecipue
									caveret, ne qua nova consilia orerentur.

praetores in provincias profecti; consules religio tenebat, quod
									prodigiis aliquot nuntiatis non facile litabant.

et ex Campania nuntiata erant, Capuae duas aedes, Fortunae et
									Martis, et sepulcra aliquot de caelo tacta, Cumis — adeo minimis
									etiam rebus prava religio inserit deos — mures in aede Iovis
									aurum rosisse, Casini examen apium ingens in foro consedisse, et
									Ostiae murum portamque de caelo tactam,

Caere vulturium volasse in aedem Iovis, Vulsiniis sanguine lacum
									manasse.

horum prodigiorum causa diem unum supplicatio fuit. per dies
									aliquot hostiae maiores sine litatione caesae, diuque non
									impetrata pax deum. in capita consulum re publica incolumi
									exitiabilis prodigiorum eventus vertit.

ludi Apollinares Q. Fulvio Ap. Claudio consulibus a P. Cornelio
									Sulla praetore urbano primum facti erant; inde omnes deinceps
									praetores urbani fecerant; sed in unum annum vovebant dieque
									incerta faciebant. eo anno pestilentia gravis incidit in urbem
									agrosque,

quae tamen magis in longos morbos quam in perniciabiles
									evasit.

eius pestilentiae causa et supplicatum per compita tota urbe est,
									et P. Licinius Varus praetor urbanus legem ferre ad populum
									iussus, ut ii ludi in perpetuum in statam diem voverentur. ipse
									primus ita vovit, fecitque ante diem tertium idus Quintiles. is
									dies deinde sollemnis servatus.

de Arretinis et fama in dies gravior et cura crescere patribus.
									itaque C. Hostilio scriptum est, ne differret
									obsides ab Arretinis accipere, et, cui traderet Romam
									deducendos, C. Terentius Varro cur, imperio missus.

qui ut venit, extemplo Hostilius legionem unam, quae ante urbem
									castra habebat, 
										 sign 
										 signa 
									 in urbem ferre iussit praesidiaque locis idoneis
									disposuit; tum in forum citatis senatoribus obsides
									imperavit.

cum senatus biduum ad considerandum tempus peteret,
									aut ipsos extemplo dare aut se postero die senatorum omnes
									liberos sumpturum edixit. inde portas custodire iussit tribunos
									militum praefectosque socium 4 et centuriones, ne quis nocte
									urbe exiret.

id 
										 segniu 
										 segnius 
									 neglegentiusque factum: septem principes senatus,
									priusquam custodiae in portis locarentur, ante noctem cum
									liberis evaserunt.

postero die luce prima, cum senatus in forum citari coeptus
									esset, desiderati, bonaque eorum venierunt. a ceteris
									senatoribus centum viginti obsides, liberi ipsorum, accepti
									traditique C. Terentio Romam deducendi.

is omnia suspectiora, quam ante fuerant, in senatu fecit. itaque
									tamquam imminente Etrusco tumultu legionem unam, alteram ex
									urbanis, Arretium ducere iussus ipse C. Terentius, eamque habere
									in praesidio urbis;

C. Hostilium cum cetero exercitu placuit totam provinciam
									peragrare et cavere, ne qua occasio novare cupientibus res
									daretur.

C. Terentius ut Arretium cum legione venit, claves portarum cum
									magistratus poposcisset, negantibus iis comparere, fraude amotas
									magis ratus quam neglegentia intercidisse, ipse alias claves
									omnibus portis imposuit, cavitque cum cura, ut omnia in
									potestate sua essent;

Hostilium intentius monuit, ut in eo spem non moturos quicquam
									Etruscos poneret, si, ne quid movere possent, praecavisset.

de Tarentinis inde magna contentione in senatu actum coram Fabio,
									defendente ipso quos ceperat armis, aliis infensis et plerisque
									aequantibus eos Campanorum noxae poenaeque.

senatus consultum in sententiam M’. Acili factum est, ut oppidum
										 praesidio custodiretur, Tarentinique omnes
									intra moenia continerentur, res integra postea referretur, cum
									tranquillior status Italiae esset.

et de M. Livio praefecto arcis Tarentinae haud minore certamine
									actum est, aliis senatus consulto notantibus praefectum, quod
									eius socordia Tarentum proditum hosti esset, aliis praemia
									decernentibus,

quod per quinquennium arcem tutatus esset, maximeque unius eius
									opera receptum Tarentum foret,

mediis ad censores, non ad senatum notionem de eo pertinere
									dicentibus. cuius sententiae et Fabius fuit; adiecit tamen
									fateri se opera Livi Tarentum receptum, quod amici eius vulgo in
									senatu iactassent: neque enim recipiundum fuisse, nisi amissum
									foret.

consulum alter T. Quinctius Crispinus ad exercitum, quem Q.
									Fulvius Flaccus habuerat, cum supplemento in Lucanos est
									profectus.

Marcellum aliae atque aliae obiectae animo religiones tenebant,
									in quibus quod, cum bello Gallico ad Clastidium aedem 
										 10nori 
										 Honori 
									 et Virtuti vovisset,

dedicatio eius a pontificibus impediebatur, quod negabant unam
									cellam duobus diis recte dedicari, quia, si de caelo tacta aut
									prodigii aliquid in ea factum esset, difficilis procuratio
									foret, quod utri deo res divina fieret, sciri non posset:

neque enim duobus nisi certis deis rite una hostia fieri. ita
									addita Virtutis aedes adproperato opere; neque tamen ab ipso
									aedes eae dedicatae sunt.

tum demum ad exercitum, quem priore anno Venusiae reliquerat, cum
									supplemento proficiscitur. Locros in Bruttiis Crispinus
									oppugnare conatus,

quia 
										 magnar 
										 magnam 
									 famam attulisse Fabio Tarentum rebatur, omne genus
									tormentorum machinarumque ex Sicilia arcessierat;

et naves indidem accitae erant, quae vergentem ad mare partem
									urbis oppugnarent. ea omissa oppugnatio est, quia Lacinium
									Hannibal admoverat copias, et conlegar eduxisse iam a Venusia
									exercitum fama erat, cui coniungi volebat.

itaque in Apuliam ex Bruttiis reditum, et inter
									Venusiam Bantiamque minus trium milium passuum intervallo
									consules binis castris consederunt.

in eandem regionem et Hannibal redit averso ab Locris bello. ibi
									consules ambo ingenio feroces prope cotidie in aciem exire haud
									dubia spe si duobus exercitibus consularibus iunctis commisisset
									sese hostis, debellari posse.

Hannibal quia cum Marcello bis priore anno congressus vicerat
									victusque erat, ut, cum eodem si dimicandum foret, nec spem nec
									metum ex vano haberet, ita duobus consulibus haudquaquam sese
									parem futurum credebat.

itaque totus in suas artes versus insidiis locum quaerebat.

levia tamen proelia inter bina castra vario eventu fiebant;
									quibus cum extrahi aestatem posse consules crederent, nihilo
									minus oppugnari Locros posse rati, L. Cincio, ut ex Sicilia
									Locros cum classe traiceret, scribunt.

et ut ab terra quoque oppugnari moenia possent, ab Tarento partem
									exercitus,

qui in praesidio erat, duci eo 
										 iusserunt.. 
										 iusserunt. 
									 ea ita futura per quosdam Thurinos conperta Hannibali
									cum essent, mittit ad insidendam ab Tarento viam. ibi sub tumulo
									Peteliae tria milia equitum, duo peditum in occulto locata;

in quae inexplorato euntes Romani cum incidissent, ad duo milia
									armatorum caesa, mille et quingenti ferme vivi capti, alii
									dissupati fuga per agros saltusque Tarentum rediere. tumulus
									erat silvestris inter Punica

et Romana castra, ab neutris primo occupatus, quia Romani, qualis
									pars eius, quae vergeret ad hostium castra, esset, ignorabant,
									Hannibal insidiis quam castris aptiorem eum crediderat.

itaque nocte ad id missas aliquot Numidarum turmas medio in saltu
									condiderat, quorum interdiu nemo ab statione movebatur, ne aut
									arma aut ipsi procul conspicerentur.

fremebant vulgo in castris Romanis occupandum eum tumulum esse et
									castello firmandum, ne, si occupatus ab Hannibale foret, velut
									in cervicibus haberent hostem.

movit ea res Marcellum et conlegae “quin imus” inquit “ipsi cum equitibus
									paucis exploratum? subiecta res oculis nostris certius dabit
									consilium.”

adsentienti Crispino cum equitibus ducentis viginti, ex quibus
									quadraginta Fregellani, ceteri Etrusci erant,
									proficiscuntur;

secuti tribuni militum, M. Marcellus consulis filius et A.
									Manlius, simul et duo praefecti socium L. Arrenius et M’.
									Aulius.

immolasse eo die quidam prodidere memoriae consulem Marcellum, et
									prima hostia caesa iocur sine capite inventum, in secunda omnia
									conparuisse, quae adsolent, auctum etiam visum in capite; nec id
									sane haruspici placuisse,

quod secundum trunca et turpia exta nimis laeta apparuissent.

ceterum consulem Marcellum tanta cupiditas tenebat dimicandi cum
									Hannibale, ut numquam satis castra castris conlata crederet.

tum quoque vallo egrediens signum dedit, ut ad locum miles esset
									paratus, ut, si collis, in quem speculatum irent, placuisset,
									vasa colligerent ac sequerentur.

exiguum campi ante castra erat; inde in collem aperta undique et
									conspecta ferebat via. Numidis speculator, nequaquam in spem
									tantae rei positus, sed si quos vagos pabuli aut lignorum causa
									longius a castris progressos possent excipere, signum dat, ut
									pariter ab suis quisque latebris exorerentur.

non ante apparuere, quibus obviis ab iugo ipso consurgendum erat,
									quam circumiere, qui ab tergo intercluderent viam.

tum undique omnes exorti et clamore sublato impetum fecere. cum
									in ea valle consules essent, ut neque evadere possent in iugum
									occupatum ab hoste nec receptum ab tergo circumventi haberent,
									extrahi tamen diutius certamen potuisset, ni coepta ab Etruscis
									fuga pavorem ceteris iniecisset.

non tamen omisere pugnam deserti ab Etruscis Fregellani, donec
									integri consules hortando ipsique ex parte pugnando rem
									sustinebant;

sed postquam vulneratos ambo consules, Marcellum etiam transfixum
									lancea prolabentem ex equo moribundum videre, tum
									et ipsl — perpauci autem supererant — cum Crispino consule
									duobus iaculis icto et Marcello adolescente saucio et ipso
									effugerunt.

interfectus A. Manlius tribunus militum, et ex duobus praefectis
									socium M’. Aulius occisus, L. Arrenius
									captus. et lictores consulum quinque vivi in hostium potestatem
									venerunt, ceteri aut interfecti aut cum consule effugerunt.
									equitum tres

et quadraginta aut in proelio aut in fuga ceciderunt,
									duodeviginti vivi capti.

tumultuatum in castris fuerat, ut consulibus irent subsidio, cum
									consulem et filium alterius consulis saucios exiguasque
									infelicis expeditionis reliquias ad castra venientes
									cernunt.

mors Marcelli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro
									aetate — iam enim maior sexaginta annis erat — neque pro veteris
									prudentia ducis tam inprovide se conlegamque et prope totam rem
									publicam in praeceps dederat.

multos circa unam rem ambitus fecerim si, quae de Marcelli morte
									variant auctores, omnia exequi velim.

ut omittam alios, Coelius triplicem gestae rei memoriam edit:
									unam traditam fama, alteram scriptam in 
									laudatione fili, qui rei gestae interfuerit, tertiam, quam ipse
									pro inquisita ac sibi conperta adfert.

ceterum ita fama variat, ut tamen plerique loci speculandi causa
									castris egressum, omnes insidiis circumventum tradant.

Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, vulnere
									alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra
									in tumulum, in quo pugnatum erat, extemplo transfert.

ibi inventum Marcelli corpus sepelit. Crispinus, et morte
									conlegae et suo vulnere territus, silentio insequentis noctis
									profectus, quos proxumos nanctus est montes, in iis loco alto et
									tuto undique castra posuit.

ibi duo duces sagaciter moti sunt, alter ad inferendam, alter ad
									cavendam fraudem.

anulis Marcelli simul cum corpore Hannibal potitus erat. eius
									signi errore ne cui dolus necteretur a Poeno
									metuens, Crispinus circa civitates proximas miserat nuntios,
									occisum conlegam esse anulisque eius hostem potitum:

ne quibus litteris crederent nomine Marcelli compositis. paulo
									ante hic nuntius 
										 consuls 
										 consulis 
									 Salapiam venerat, quam litterae ab 
										 lannibale 
										 Hannibale 
									 allatae sunt Marcelli nomine compositae, se nocte,
									quae diem 
										 ilium 
										 illum 
									 secutura esset, Salapiam venturum; parati milites
									essent, qui in praesidio erant, si quo opera eorum opus
									esset.

sensere Salapitani fraudem et ab ira non defectionis modo sed
									etiam equitum interfectorum rati occasionem supplicii peti,
									remisso retro nuntio —

perfuga autem Romanus erat — , ut sine arbitro milites quae
									vellent agerent, oppidanos per muros urbisque opportuna loca in
									stationibus disponunt,

custodias 
										 viiiliasque 
										 uigiliasque 
									 in eam noctem intentius instruunt, circa portam, qua
									venturum hostem rebantur, quod roboris in praesidio erat
									opponunt.

Hannibal quarta vigilia ferme ad urbem accessit. primi agminis
									erant perfugae Romanorum et arma Romana habebant. ii, ubi ad
									portam est ventum, Latine omnes loquentes excitant vigiles,
									aperireque portam iubent: consulem adesse.

vigiles velut ad vocem eorum excitati tumultuari, trepidare,
									moliri portam. cataracta deiecta clausa erat; eam partim
									vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis,
									ubi subire recti possent.

vixdum satis patebat iter cum perfugae certatim ruunt per portam;
									et cum sescenti ferme intrassent, remisso fune, quo suspensa
									erat, cataracta magr — sonitu cecidit.

Salapitani alii perfugas neglegenter ex itinere suspensa umeris,
									ut inter pacatos, gerentis arma invadunt, alii e turri eius
									portae murisque saxis, sudibus, pilis absterrent hostem.

ita inde Hannibal suamet ipse fraude captus abiit, profectusque
									ad Locrorum solvendam obsidionem, quam L. Cincius summa vi, operibus tormentorumque omni
									genere ex Sicilia advecto oppugnabat.

Magoni iam haud ferme fidenti retenturum defensurumque se urbem
									prima spes morte nuntiata Marcelli adfulsit.

secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu praemisso
									ipsum, quantum adcelerare posset, cum peditum agmine sequi.

itaque ubi primum Numidas edito e speculis signo adventare
									sensit, et ipse patefacta repente porta ferox in hostes erumpit.
									et primo magis quia inproviso id fecerat, quam quod par viribus
									esset, anceps certamen erat; deinde,

ut supervenere Numidae, tantus pavor Romanis est iniectus, ut
									passim ad mare ac naves fugerent relictis operibus machinisque,
									quibus muros quatiebant. ita adventu Hannibalis soluta Locrorum
									obsidio est.

Crispinus postquam in Bruttios profectum Hannibalem sensit,
									exercitum, cui conlega praefuerat, M. Marcellum tribunum militum
									Venusiam abducere iussit;

ipse cum legionibus suis Capuam profectus, vix lecticae
									agitationem prae gravitate vulnerum patiens, Romam litteras de
									morte conlegae scripsit, quantoque ipse in discrimine esset:

se comitiorum causa non posse Romam venire, quia nec viae laborem
									passurus videretur et de Tarento sollicitus esset, ne ex
									Bruttiis Hannibal eo converteret agmen; legatos opus esse ad se
									mitti, viros prudentes, cum quibus quae vellet de re publica
									loqueretur.

hae litterae recitatae magnum et luctum morte alterius consulis
									et metum de altero fecerunt. itaque et Q. Fabium filium ad
									exercitum Venusiam miserunt, et ad consulem tres legati missi,
									Sex. Iulius Caesar, L. Licinius Pollio, L. Cincius Alimentus,
									cum paucis ante diebus ex Sicilia redisset.

hi nuntiare consuli iussi, ut, si ad comitia ipse venire Romam
									non posset, dictatorem in agro Romano diceret comitiorum
									causa;

si consul Tarentum profectus esset, Q. Claudium praetorem placere
									in eam regionem inde abducere legiones, in qua plurimas sociorum
									urbes tueri posset.

eadem aestate M. Valerius cum classe centum navium ex Sicilia in
									Africam tramisit et ad Clupeam urbem escensione facta agrum late
									nullo ferme obvio armato vastavit. inde ad naves
									raptim praedatores recepti, quia repente fama accidit classem
									Punicam adventare.

octoginta erant et tres naves. cum his haud procul Clupea
									prospere pugnat Romanus. decem et octo navibus captis, fugatis
									aliis, cum magna terrestri navalique praeda Lilybaeum rediit.
									eadem aestate

et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et
									Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat, et
									Aetoli navibus per fretum, quod Naupactum et Patras interfluit —
									Rhion incolae vocant — , exercitu traiecto depopulati erant.

Attalum quoque regem Asiae quia Aetoli summum gentis suae
									magistratum ad eum proximo concilio detulerunt, fama erat in
									Europam traiecturum.

ob haec Philippo in Graeciam descendenti ad Lamiam urbem Aetoli
									duce Pyrrhia, qui praetor in eum annum 
										 curn 
										 cum 
									 absente Attalo creatus erat, occurrerunt.

habebant et ab Attalo auxilia secum et mille ferme ex Romana
									classe a P. Sulpicio missos. adversus hunc ducem atque has
									copias Philippus bis prospero eventu pugnavit; mille admodum
									hostium utraque pugna occidit.

inde cum Aetoli metu compulsi Lamiae urbis moenibus tenerent
									sese, Philippus ad Phalara exercitum reduxit. in Maliaco sinu is
									locus est, quondam frequenter habitatus propter egregium portum
									tutasque circa stationes et aliam opportunitatem maritumam
									terrestremque.

eo legati ab rege Aegypti Ptolomaeo Rhodiisque et Atheniensibus
									et Chiis venerunt ad dirimendum inter Philippum atque Aetolos
									bellum. adhibitus ab Aetolis et ex finitimis pacificator
									Amynander rex Athamanum.

omnium autem non tanta pro Aetolis cura erat, ferociori quam pro
									ingeniis Graecorum gente, quam ne Philippus regnumque eius grave
									libertati futurum rebus Graeciae immisceretur. de pace dilata
									consultatio est in concilium Achaeorum,

concilioque ei et locus et dies certa indicta; interim triginta
									dierum indutiae impetratae.

profectus inde rex per Thessaliam Boeotiamque
									Chalcidem Euboeae venit, ut Attalum, quem classe Euboeam
									petiturum audierat, portibus et litorum adpulsu arceret.

inde praesidio relicto adversus Attalum, si forte interim
									traiecisset, profectus ipse cum paucis equitum levisque
									armaturae Argos venit.

ibi curatione Heraeorum Nemeorumque suffragiis populi ad eum
									delata, quia se Macedonum reges ex ea civitate oriundos ferunt,
									Heraeis peractis ab ipso ludicro extemplo Aegium profectus est
									ad indictum multo ante sociorum concilium.

ibi de Aetolico finiendo bello actum, ne causa aut Romanis aut
									Attalo intrandi Graeciam esset.

sed ea omnia vixdum indutiarum tempore circumacto Aetoli
									turbavere, postquam et Attalum Aeginam venisse et Romanam
									classem stare ad Naupactum audivere.

vocati enim in concilium Achaeorum in quo et eae legationes
									erant, quae ad Phalara egerant de pace, primum questi sunt
									quaedam parva contra fidem conventionis tempore indutiarum
									facta;

postremo negarunt dirimi bellum posse, nisi Messeniis Achaei
									Pylum redderent, Romanis restitueretur Atintania, Scerdilaedo et
									Pleurato Ardiaei.

enimvero indignum ratus Philippus victos victori sibi ultro
									condiciones ferre, ne antea quidem se aut de pace audisse aut
									indutias pepigisse dixit spem ullam habentem quieturos Aetolos,
									sed ut omnes socios testes haberet se pacis, illos belli causam
									quaesisse.

ita infecta pace concilium dimisit quattuor milibus armatorum
									relictis ad praesidium Achaeorum et quinque longis navibus
									acceptis,

quas si adiecisset missae nuper ad se classi Carthaginiensium et
									ex Bithynia ab rege Prusia venientibus navibus, statuerat navali
									proelio lacessere Romanos iam diu in regione ea potentes
									maris.

ipse ab eo concilio Argos regressus; iam enim Nemeorum adpetebat
									tempus, quae celebrari volebat praesentia sua.

occupato rege apparatu ludorum et per dies festos licentius quam
									inter belli tempora remittente animum P. Sulpicius
									ab Naupacto profectus classem appulit inter Sicyonem et
									Corinthum, agrumque nobilissimae fertilitatis effuse
									vastavit.

fama eius rei Philippum ab ludis excivit; raptimque cum equitatu
									profectus, iussis subsequi peditibus, palatos passim per agros
									gravesque praeda, ut qui nihil tale metuerent, adortus Romanos
									compulit ad naves.

classis Romana haudquaquam laeta praeda Naupactum redit. Philippo
									ludorum quoque, qui reliqui erant, celebritatem quantaecumque,
									de Romanis tamen, victoriae partae fama auxerat,

laetitiaque ingenti celebrati festi dies, eo magis etiam, quod
									populariter dempto capitis insigni purpuraque atque alio regio
									habitu aequaverat ceteris se in speciem, quo nihil gratius est
									civitatibus liberis;

praebuissetque 
										 baud 
										 haud 
									 dubiam eo facto spem libertatis, nisi omnia
									intoleranda libidine foeda ac deformia effecisset. vagabatur
									enim cum uno aut altero comite per maritas domos dies
									noctesque,

et summittendo se in privatum fastigium quo minus conspectus, eo
									solutior erat, et libertatem, cum aliis vanam ostendisset, totam
									in suam licentiam verterat.

neque enim omnia emebat aut eblandiebatur, sed vim etiam
									flagitiis adhibebat, periculosumque et viris et parentibus erat
									moram incommoda severitate libidini regiae fecisse.

uni etiam principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine Polycratia
									ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam asportata fuerat.

per haec flagitia sollemni Nemeorum peracto paucisque additis
									diebus Dymas est profectus ad praesidium Aetolorum, quod ab
									Eleis adcitum acceptumque in urbem erat, eiciendum.

Cycliadas — penes eum summa imperii erat — Achaeique ad Dymas
									regi occurrere, et Eliorum accensi odio, quod a ceteris Achaeis
									dissentirent, et infensi Aetolis, quos Romanum quoque adversus
									se movisse bellum credebant.

profecti ab Dymis coniuncto exercitu transeunt Larisum amnem, qui
									Elium agrum a Dymaeo dirimit.

primum diem, quo fines hostium ingressi sunt,
									populando absumpserunt. postero die acie instructa ad urbem
									accesserunt praemissis equitibus, qui obequitando portis
									promptum ad excursiones genus lacesserent Aetolorum.

ignorabant Sulpicium cum quindecim navibus ab 
										 Nanpacto 
										 Naupacto 
									 Cyllenen traiecisse et expositis in terram quattuor
									milibus armatorum silentio noctis, ne conspici agmen posset,
									intrasse Elim.

itaque inprovisa res ingentem iniecit terrorem, postquam inter
									Aetolos Eliosque Romana signa atque arma cognovere.

et primo recipere suos voluerat rex; dein contracto iam inter
									Aetolos et Tralles — Illyriorum id est genus — certamine cum
									urgeri videret suos, et ipse rex cum equitatu in cohortem
									Romanam incurrit.

ibi equus pilo traiectus cum prolapsum super caput regem
									effudisset, atrox pugna utrimque accensa est et ab Romanis
									impetu in regem facto et protegentibus regiis.

insignis et ipsius pugna fuit cum pedes inter equites coactus
									esset proelium inire. dein, cum iam impar certamen esset,
									caderentque circa eum multi et vulnerarentur, raptus ab suis
									atque alteri equo iniectus fugit.

eo die castra quinque milia passuum ab urbe Eliorum posuit.
									postero die omnes copias ad propinquum Eliorum castellum —
									Pyrgum vocant — eduxit, quo agrestium multitudinem cum pecoribus
									metu populationum compulsam audierat.

ear 
										 eam 
									 inconditam inermemque multitudinem primo statim
									terrore adveniens cepit; compensaveratque ea praeda quod
									ignominiae ad Elim acceptum fuerat.

dividenti praedam captivosque — fuere autem quattuor milia
									hominum, pecorumque omnis generis ad viginti milia — nuntius ex
									Macedonia venit 
										 Eropum 
										 Aeropum 
									 quendam corrupto arcis praesidiique praefecto
									Lychnidum cepisse, tenere et Dassaretiorum quosdam vicos et
									Dardanos etiam concire.

omisso igitur Achaico atque Aetolico bello relictis tamen duobus
									milibus et quingentis omnis generis armatorum cum Menippo et
									Polyphanta ducibus ad praesidium sociorum,

profectus ab Dymis per Achaiam Boeotiamque et Euboeam decumis
									castris Demetriadem in Thessaliam pervenit.

ibi alii maiorem adferentes tumultum nuntii occurrunt: Dardanos
									in Macedoniam effusos Orestidem iam tenere ac descendisse in
									Argestaeum campum, famamque inter barbaros celebrem esse
									Philippum occisum.

expeditione ea, qua cum populatoribus agri ad Sicyonem pugnavit,
									in arborem inlatus impetu equi ad eminentem ramum cornu alterum
									galeae praefregit;

id inventum ab Aetolo quodam perlatumque in Aetoliam ad
									Scerdilaedum, cui notum erat insigne galeae, famam interfecti
									regis vulgavit.

post profectionem ex Achaia regis Sulpicius Aeginam classe
									profectus cum Attalo sese coniunxit.

Achaei cum Aetolis Eleisque haud procul Messene prosperam pugnam
									fecerunt. Attalus rex et P. Sulpicius Aeginae hibernarunt.

exitu huius anni T. Quinctius consul dictatore comitiorum
									ludorumque faciendorum causa dicto T. Manlio Torquato, ex
									volnere moritur; alii Tarenti, alii in Campania mortuum
									tradunt.

ita, quod nullo ante bello acciderat, duo consules sine memorando
									proelio interfecti velut orbam rem publicam reliquerant.
									dictator Manlius magistrum equitum C. Servilium — tum aedilis
									curulis erat — dixit.

senatus quo die primum est habitus, ludos magnos facere
									dictatorem iussit, quos M. Aemilius praetor urbanus C. Flaminio
									Cn. Servilio consulibus fecerat et in quinquennium voverat. tum
									dictator et fecit ludos et in insequens lustrum vovit.

ceterum cum duo consulares exercitus tam prope hostem sine
									ducibus essent, omnibus aliis omissis una praecipua cura patres
									populumque incessit consules primo quoque tempore creandi, et ut
									eos crearent potissimum, quorum virtus satis tuta a fraude
									Punica esset:

cum toto eo bello damnosa praepropera ac fervida ingenia
									imperatorum fuissent, tum eo ipso anno consules nimia cupiditate
									conserendi cum hoste manum in necopinatam fraudem
									lapsos esse.

ceterum deos immortales, miseritos nominis Romani, pepercisse
									innoxiis exercitibus, temeritatem consulum ipsorum capitibus
									damnasse.

cum circumspicerent patres, quosnam consules facerent, longe ante
									alios eminebat C. Claudius Nero; ei conlega quaerebatur.

et virum quidem eum egregium ducebant, sed promptiorem
									acrioremque, quam tempora belli postularent aut hostis
									Hannibal;

temperandum acre ingenium eius moderato et prudenti viro adiuncto
									conlega censebant. M. Livius erat, multis ante annis ex
									consulatu populi iudicio damnatus,

quam ignominiam adeo aegre tulerat, ut rus migraret et per multos
									annos et urbe et 
										 omi 
										 omni 
									 coetu caruerit hominum.

octavo ferme post damnationem anno M. Claudius Marcellus et M.
									Valerius Laevinus consules redduxerant eum in urbem; sed erat
									veste obsoleta capilloque et barba promissa, prae se ferens in
									vultu habituque insignem memoriam ignominiae acceptae.

L. Veturius et P. Licinius censores eum tonderi et squalorem
									deponere et in senatum venire fungique aliis publicis muneribus
									coegerunt.

sed tum quoque aut verbo adsentiebatur aut pedibus in sententiam
									ibat, donec cognati hominis eum causa M. Livii Macati, cum fama
									eius ageretur, stantem coegit in senatu sententiam dicere.

tune 
										 tunc 
									 ex tanto intervallo auditus convertit ora hominum in
									se, causamque sermonibus praebuit, indigno iniuriam a populo
									factam, magnoque id damno fuisse, quod tam gravi bello nec opera
									nec consilio talis viri usa res publica esset:

C. Neroni neque Q. Fabium neque M. Valerium Laevinum dari
									conlegam posse, quia duos patricios creari non liceret;

eandem causam in T. Manlio esse, praeterquam quod recusasset
									delatum consulatum recusaturusque esset. egregium par consulum
									fore, si M. Livium C. Claudio conlegam adiunxissent.

nec populus mentionem eius rei ortam a patribus est aspernatus.
									unus 
										 ear 
										 eam 
									 rem in civitate is,

cui deferebatur honos, abnuebat, levitatem
									civitatis accusans: sordidati rei non miseritos candidam togam
									invito offerre; eodem honores poenasque congeri.

si virum bonum ducerent, quid ita pro malo ac noxio damnassent?
									si noxium comperissent, quid ita male credito priore consulatu
									alterum crederent?

haec taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M.
									Furium memorantes revocatum de exilio patriam pulsam sede sua
									restituisse; ut parentium saevitiam, sic patriae patiendo ac
									ferendo leniendam esse.

adnisi omnes cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt.

post diem tertium eius diei praetorum comitia habita. praetores
									creati L. Porcius Licinus C. Mamilius C. et A. Hostilii Catones.
									comitiis perfectis ludisque factis dictator et magister equitum
									magistratu abierunt.

C. Terentius Varro in Etruriam pro praetore missus, ut ex ea
									provincia C. Hostilius Tarentum ad eum exercitum iret, quem T.
									Quinctius consul habuerat;

et L. Manlius trans mare legatus iret viseretque, quae res ibi
									gererentur; simul quod Olympiae ludicrum ea aestate futurum
									erat, quod maximo coetu Graeciae celebraretur, ut, si tuto per
									hostem posset,

adiret id concilium, ut, qui Siculi bello ibi profugi aut
									Tarentini cives relegati ab Hannibale essent, domos redirent
									scirentque sua omnia iis, quae ante bellum habuissent, reddere
									populum Romanum. quia periculosissimus annus inminere
									videbatur,

neque consules in re publica erant, in consules designatos omnes
									versi, quam primum eos sortiri provincias et praesciscere, quam
									quisque eorum provinciam, quem hostem haberet, volebant.

de reconciliatione etiam gratiae eorum in senatu actum est
									principio facto a Q. Fabio Maximo.

inimicitiae autem nobiles inter eos erant et acerbiores eas
									indignioresque Livio sua calamitas fecerat, quod spretum se in
									ea fortuna credebat.

itaque is magis inplacabilis erat et nihil opus esse
									reconciliatione aiebat: acrius et intentius omnia
									gesturos timentes, ne crescendi ex se inimico conlegae potestas
									fieret.

vicit tamen auctoritas senatus ut positis simultatibus communi
									animo consilioque administrarent rem publicam.

provinciae iis non permixtae regionibus, sicut superioribus
									annis, sed diversae extremis Italiae finibus, alteri adversus
									Hannibalem Bruttii et Lucani, alteri Gallia adversus
									Hasdrubalem, quem iam Alpibus adpropinquare fama erat,
									decreta.

exercitum e duobus, qui in Gallia quique in Etruria esset, addito
									urbano, eligeret, 
										 queen 
										 quem 
									 mallet, qui Galliam esset sortitus.

cui Bruttii provincia evenisset, novis legionibus urbanis
									scriptis, utrius mallet consulum prioris anni exercitum
									sumeret;

relictum a consule exercitum Q. Fulvius proconsul acciperet,
									eique in annum imperium esset.

et C. Hostilio, cui pro Etruria Tarentum mutaverant provinciam,
									pro Tarento Capuam mutaverunt; legio una data est, cui Fulvius
									proximo anno praefuerat.

de Hasdrubalis adventu in Italiam cura in dies crescebat.
									Massiliensium primum legati nuntiaverant eum in Galliam
									transgressum,

erectosque adventu eius, quia magnum pondus auri attulisse
									diceretur ad mercede auxilia conducenda, Gallorum animos.

missi deinde cum iis legati ab Roma Sex. Antistius et M. Raecius
									ad rem inspiciendam rettulerant misisse se cum Massiliensibus
									ducibus, qui per hospites eorum, principes Gallorum, omnia
									explorata referrent;

pro comperto habere Hasdrubalem ingenti iam coacto exercitu
									proximo vere Alpes traiecturum, nec tum eum quicquam aliud
									morari, nisi quod clausae hieme Alpes essent.

In 
										 in 
									 locum M. Marcelli P. Aelius Paetus augur creatus
									inauguratusque; et Cn. Cornelius Dolabella rex sacrorum
									inauguratus est in locum M. Marcii, qui biennio ante mortuus
									erat.

hoc eodem anno et lustrum conditum est a censoribus P. Sempronio
									Tuditano et M. Cornelio Cethego.

censa civium capita centum 
									triginta septem milia centum octo, minor aliquanto numerus, quam
									qui ante bellum fuerat.

eo 
										 anlo 
										 anno 
									 primum, ex quo Hannibal in Italiam venisset, comitium
									tectum esse memoriae proditum est, et ludos Romanos semel
									instauratos ab aedilibus curulibus Q. Metello et C.
									Servilio.

et plebei ludi biduum instaurati a C. Mamilio et M. Caecilio
									Metello aedilibus plebis; et tria signa ad Cereris eidem
									dederunt; et 
										 lovis 
										 Iouis 
									 epulum fuit ludorum causa. consulatum inde ineunt C.
									Claudius Nero

et M. Livius iterum. qui quia iam designati provincias sortiti
									erant, praetores sortiri iusserunt.

C. Hostilio iurisdictio urbana evenit; addita et peregrina, ut
									tres in provincias exire possent; A. Hostilio Sardinia, C.
									Mamilio Sicilia, L. Porcio Gallia evenit.

summa legionum trium et viginti ita per provincias divisa: binae
									consulum essent, quattuor Hispania haberet. binas tres
									praetores, in Sicilia et Sardinia et Gallia, duas C. Terentius
									in Etruria,

duas Q. Fulvius in Bruttiis, duas Q. Claudius circa Tarentum et
									Sallentinos, unam C. Hostilius Tubulus Capuae;

duae urbanae ut scriberentur. primis quattuor legionibus populus
									tribunos creavit, in ceteras consules miserunt.

priusquam consules proficiscerentur, novendiale sacrum fuit, quia
									Veis de caelo lapidaverat.

sub unius prodigii ut fit, mentionem alia quoque nuntiata,
									Menturnis aedem Iovis et lucum Maricae, item Atellae murum et
									portam de caelo tacta;

Menturnenses, terribilius quod esset, adiciebant sanguinis rivum
									in porta fluxisse; et Capuae lupus nocte portam ingressus
									vigilem laniaverat.

haec procurata hostiis maioribus prodigia, et supplicatio diem
									unum fuit ex decreto pontificum. inde iterum novendiale
									instauratum, quod in Armilustro lapidibus visum pluere.

liberatas religione mentes turbavit rursus nuntiatum Frusinone
									natum infantem esse quadrimo parem, nec magnitudine tam
									mirandum, quam quod is quoque, ut Sinuessae 
									biennio ante, incertus, mas an femina esset, natus erat.

id vero haruspices ex Etruria adciti foedum turpe prodigium
									dicere: extorrem agro Romano, procul terrae contactu, alto
									mergendum. vivum in 
										 arcaa 
										 arcam 
									 condidere provectumque in mare proiecerunt.

decrevere item pontifices, ut virgines ter novenae per urbem
									euntes carmen canerent. id cum in Iovis Statoris aede discerent
									conditum ab Livio poeta carmen, tacta de caelo aedis in Aventino
									Iunonis Reginae;

prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum
									respondissent

donoque divam placandam esse aedilium curulium edicto in
									Capitolium convocatae, quibus in urbe Romana intraque decimum
									lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et
									viginti delegerunt, ad quas ex dotibus stipem conferrent.

inde 
										 donumr 
										 donum 
									 pelvis aurea facta lataque in Aventinum, pureque et
									caste a matronis sacrificatum.

confestim ad aliud sacrificium eidem divae ab decemviris edicta
									dies, cuius ordo talis fuit: ab aede Apollinis boves feminae
									albae duae porta Carmentali in urbem ductae.

post eas duo signa cupressea Iunonis Reginae portabantur; tum
									septem et viginti virgines, longam indutae vestem, carmen in
									Iunonem Reginam canentes ibant,

illa tempestate forsitan laudabile rudibus ingeniis, nunc
									abhorrens et inconditum, si referatur. virginum ordinem
									sequebantur decemviri coronati laurea praetextatique.

a porta Iugario vico in forum venere. in foro pompa constitit, et
									per manus reste data virgines sonum vocis pulsu pedum modulantes
									incesserunt.

inde vico Tusco Velabroque per Bovarium forum in clivum Publicium
									atque aedem 
										 lunonis 
										 Iunonis 
									 Reginae perrectum. ibi duae hostiae ab decemviris
									immolatae et simulacra cupressea in aedem inlata.

deis rite placatis dilectum consules habebant acrius
									intentiusque, quam prioribus annis quisquam meminerat
									habitum;

nam et belli terror duplicatus novi hostis in Italiam adventu, et
									minus iuventutis erat, unde scriberent
									milites.

itaque colonos 
										 tiam 
										 etiam 
									 maritimos, qui sacrosanctam vacationem dicebantur
									habere, dare milites cogebant. quibus recusantibus edixere in
									diem certain, ut, quo quisque iure vacationem haberet, ad
									senatum deferret.

ea die ad senatum hi populi venerunt: Ostiensis Alsiensis Antias
									Anxurnas 
										 Menturnensis 
										 Minturnensis 
									 Sinuessanus et ab supero mari Senensis.

cum vacationes suas quisque populus recitaret, nullius, cum in
									Italia hostis esset, praeter Antiatem Ostiensemque vacatio
									observata est, et earum coloniarum iuniores iure iurando adacti,
									supra dies triginta non pernoctaturos se esse extra moenia
									coloniae suae, donec hostis in Italia esset.

cum omnes censerent primo quoque tempore consulibus eundum ad
									bellum — nam et Hasdrubali occurrendum esse descendenti ab
									Alpibus,

ne Gallos Cisalpinos neve Etruriam erectam in spem rerum novarum
									sollicitaret, et Hannibalem suo proprio occupandum bello, ne
									emergere ex Bruttiis atque obviam ire fratri posset — , Livius
									cunctabatur, parum fidens suarum provinciarum exercitibus;

conlegam ex duobus consularibus egregiis exercitibus et tertio,
									cui Q. Claudius Tarenti praeesset, electionem habere;
									intuleratque mentionem de volonibus revocandis ad signa.

senatus liberam potestatem consulibus fecit et supplendi, unde
									vellent, et eligendi de omnibus exercitibus, quos vellent,
									permutandique et ex provinciis, quo e re
									publica censerent esse, traducendi. ea omnia cum summa concordia
									consulum acta.

volones in undevicensimam et vicensimam legiones scripti.

magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P. Scipione M. Livio
									missa quidam ad id bellum auctores sunt, octo milia Hispanorum
									Gallorumque et duo milia de legione militum, equitum mille,
									mixtos Numidas Hispanosque, M. Lucretium has copias navibus
									advexisse;

et sagittariorum funditorumque ad tria milia ex Sicilia C.
									Mamilium misisse.

auxerunt Romae tumultum litterae ex Gallia allatae
									ab L. Porcio praetore:

Hasdrubaler movisse ex hibernis et iam Alpes transire; octo milia
									Ligurum conscripta armataque coniunctura se transgresso in
									Italiam esse, nisi mitteretur in Ligures qui eos bello
									occuparet; se cum invalido exercitu quoad tutum putaret,
									progressurum.

hae litterae 
										 coasules 
										 consules 
									 raptim confecto dilectu maturius, quam constituerant,
									exire in provincias coegerunt ea mente, ut uterque hostem in sua
									provincia contineret neque coniungi aut conferre in unum vires
									pateretur.

plurimum in 
										 ear 
										 eam 
									 rem adiuvit opinio Hannibalis, quod, etsi ea aestate
									transiturum in Italiam fratrem crediderat, recordando, quae ipse
									in transitu nunc Rhodani, nunc Alpium cum hominibus locisque
									pugnando per quinque menses exhausisset,

haudquaquam tam facilem maturumque transitum expectabat; ea
									tardius movendi ex hibernis causa fuit.

ceterum Hasdrubali et sua et aliorum spe omnia celeriora atque
									expeditiora fuere. non enim receperunt modo Arverni eum
									deincepsque aliae Gallicae atque Alpinae gentes, sed etiam
									secutae sunt ad bellum.

et cum per munita pleraque transitu fratris, quae antea invia
									fuerant, ducebat, tum etiam duodecim annorum adsuetudine perviis
									Alpibus factis inter mitiora iam transibat hominum ingenia.

invisitati namque antea alienigenis nec videre ipsi advenam in
									sua terra adsueti, omni generi humano insociabiles erant. et
									primo ignari, quo Poenus pergeret, suas rupes suaque castella et
									pecorum hominumque praedam peti crediderant;

fama deinde Punici belli, quo duodecimum annum Italia urebatur,
									satis edocuerat viam tantum Alpes esse, duas praevalidas urbes,
									magno inter se maris terrarumque spatio discretas, de imperio et
									opibus certare.

hae causae aperuerant Alpes Hasdrubali.

ceterum quod celeritate itineris profectum erat, id mora ad
									Placentiam, dum frustra obsidet magis quam oppugnat,
									conrupit.

crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et
									nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se
									excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum.

non ipse se solum ea oppugnatione inpediit, sed Hannibalem post
									famam transitus eius tanto spe sua celeriorem iam moventem ex
									hibernis continuerat,

quippe reputantem, non solum quam lenta urbium oppugnatio esset,
									sed etiam quam ipse frustra eandem illam coloniam ab Trebia
									victor regressus temptasset.

consules diversis itineribus profecti ab urbe velut in duo
									pariter bella distenderant curas hominum, simul recordantium,
									quas primus adventus Hannibalis intulisset Italiae clades,

simul cum illa angeret cura, quos tam propitios urbi atque
									imperio fore deos, ut eodem tempore utrobique res publica
									prospere gereretur? adhuc adversa secundis pensando rem ad id
									tempus extractam esse:

cum in Italia ad Trasumennum et Cannas praecipitasset Romana res,
									prospera bella in Hispania prolapsam 
										 ear 
										 eam 
									 erexisse;

postea, cum in Hispania alia super aliam clades duobus egregiis
									ducibus amissis duos exercitus ex parte delesset, multa secunda
									in Italia Siciliaque gesta quassatam rem publicam excepisse;

et ipsum intervallum loci, quod in ultimis terrarum oris alterum
									bellum gereretur, spatium dedisse ad respirandum:

nunc duo bella in Italiam accepta, duo celeberrimi nominis duces
									circumstare urbem Romanam, et unum in locum totam periculi
									molem, omne onus incubuisse. qui eorum prior vicisset, intra
									paucos dies castra cum altero iuncturum.

terrebat et proximus annus lugubris duorum consulum
									funeribus.

his anxii curis homines digredientes in provincias consules
									prosecuti sunt. memoriae proditum est plenum adhuc irae in civis
									M. Livium ad bellum proficiscentem monenti Q. Fabio, ne,
									priusquam genus hostium cognosset, temere manum consereret,
									respondisse, ubi primum hostium agmen conspexisset,
									pugnaturum.

cum quaereretur, quae causa festinandi esset, “aut ex hoste egregiam gloriam” inquit “aut ex civibus victis gaudium meritum certe, etsi non
									honestum, capiam.”

priusquam Claudius consul in provinciam pervenire per extremum
									finem agri Larinatis ducentem in Sallentinos exercitum
									Hannibalem expeditis 
										 cohortibu 
										 cohortibus 
									 adortus C. Hostilius Tubulus incomposito 
										 agnmini 
										 agmini 
									 terribilem tumultum intulit;

ad quattuor milia hominum occidit, novem signa militaria cepit.
									moverat ex hibernis ad famam hostis Q. Claudius, qui per urbes
									agri Sallentini castra disposita habebat.

itaque ne cum duobus exercitibus simul confligeret, Hannibal
									nocte castra ex agro Tarentino movit atque in Bruttios
									concessit.

Claudius in Sallentinos agmen convertit, Hostilius Capuam petens
									obvius ad Venusiam fuit consuli Claudio.

ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo
									milia et quingenti equites, quibus consul adversus Hannibalem
									rem gereret: reliquas copias Hostilius Capuam ducere iussus, ut
									Q. Fulvio proconsuli traderet.

Hannibal undique contracto exercitu, quem in hibernis aut in
									praesidiis agri Bruttii habuerat, in Lucanos ad Grumentum venit
									spe recipiendi oppida, quae per metum ad Romanos
									defecissent.

eodem a Venusia consul Romanus exploratis itineribus contendit,
									et mille fere et quingentos passus castra ab hoste locat.

Grumenti moenibus prope iniunctum videbatur Poenorum vallum;

quingenti passus intererant. castra Punica ac Romana interiacebat
									campus; colles imminebant nudi sinistro lateri Carthaginiensium,
									dextro Romanorum, neutris suspecti, quod nihil silvae neque ad
									insidias latebrarum habebant.

in medio campo ab stationibus procursantes certamina 
										 baud 
										 haud 
									 satis digna dictu serebant. id modo Romanum quaerere
									apparebat, ne abire hostem pateretur: Hannibal inde evadere
									cupiens totis viribus in aciem descendebat.

tum consul ingenio hostis usus, quo minus in tam apertis collibus
									timeri insidiae poterant, quinque cohortes additis 
									quinque manipulis nocte iugum superare et in aversis vallibus
									considere iubet.

tempus exsurgendi ex insidiis et adgrediendi hostem Ti. Claudium
									Asellum tribunum militum et P. Claudium praefectum socium
									edocet, quos cum iis mittebat.

ipse luce prima copias 
										 ones 
										 omnes 
									 peditum equitumque in aciem eduxit. paulo post et ab
									Hannibale signum pugnae propositum est, clamorque in castris ad
									arma discurrentium est sublatus. inde eques pedesque certatim
									portis ruere ac palati per campum properare ad hostes.

quos ubi i effusos consul videt, tribuno
									militum tertiae legionis C. Aurunculeio imperat, ut equites
									legionis quanto maximo impetu possit in hostem emittat:

ita pecorum modo incompositos toto passim campo se fudisse, ut
									sterni obterique, priusquam instruantur, possint.

nondum Hannibal e castris exierat, cum pugnantium clamorem
									audivit. itaque excitus tumultu raptim ad hostem copias
									agit.

iam primos occupaverat equester terror; peditum etiam prima legio
									et dextra ala proelium inibat; incompositi hostes, ut quemque
									aut pediti aut equiti casus obtulit, ita conserunt manus.

crescit pugna subsidiis et procurrentium ad certamen numero
									augetur; pugnantisque, quod nisi in vetere exercitu et duci
									veteri 
										 baud 
										 haud 
									 facile est,

inter tumultum ac terrorem instruxisset Hannibal, ni cohortium ac
									manipulorum decurrentium per colles clamor ab tergo auditus
									metum, ne intercluderentur a castris, iniecisset.

inde pavor incussus et fuga passim fieri coepta est. minorque
									caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam
									perculsis fecit. equites enim tergo inhaerebant;

in transversa latera invaserant cohortes secundis collibus via
									nuda ac facili decurrentes.

tamen supra octo milia hominum occisa, supra septingentos capti;
									signa militaria novem adempta; elephanti etiam, quorum nullus
									usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi,
									duo capti.

circa quingentos Romanorum sociorumque victores
									ceciderunt. postero die Poenus quievit; Romanus in aciem copiis
									eductis postquam 
										 neminer 
										 neminem 
									 signa contra efferre vidit, spolia legi caesorum
									hostium et suorum corpora conlata in unum sepeliri iussit.

inde insequentibus continuis diebus aliquot ita institit
									portis,

ut prope inferre signa videretur, donec Hannibal tertia vigilia
									crebris ignibus tabernaculisque, quae pars castrorum ad hostes
									vergebat, et Numidis paucis, qui in vallo portisque se
									ostenderent, relictis profectus Apuliam petere intendit.

ubi inluxit, successit vallo Romana acies, et Numidae ex
									composito paulisper in portis se valloque ostentavere
									frustratique aliquamdiu hostes citatis equis agmen suorum
									adsequuntur.

consul ubi silentium in castris et ne paucos quidem, qui prima
									luce obambulaverant, parte ulla cernebat, duobus equitibus
									speculatum in castra praemissis postquam satis tuta omnia esse
									exploratum est, inferri signa iussit;

tantumque ibi moratus, dum milites ad praedam discurrunt,
									receptui deinde cecinit multoque ante noctem copias
									redduxit.

postero die luce prima profectus, magnis itineribus famam et
									vestigia agminis sequens 
										 baud 
										 haud 
									 procul Venusia hostem adsequitur.

ibi quoque tumultuaria pugna fuit; supra duo milia Poenorum
									caesa. inde nocturnis montanisque itineribus Poenus, ne locum
									pugnandi daret, Metapontum petiit.

Hanno inde — is enim praesidio eius loci praefuerat — in Bruttios
									cum paucis ad exercitum novum comparandum missus; Hannibal
									copiis eius ad suas additis Venusiam retro quibus venerat
									itineribus repetit, atque inde Canusium procedit. numquam Nero
									vestigiis hostis abstiterat et Q. Fulvium,

cum Metapontum ipse proficisceretur, in Lucanos, ne regio ea sine
									praesidio esset, arcessierat.

inter haec ab Hasdrubale, postquam a Placentiae obsidione
									abscessit, quattuor Galli equites, duo Numidae cum litteris
									missi ad Hannibalem cum per medios hostes totam ferme
									longitudinem Italiae 
										 eniensi 
										 emensi 
									 essent,

dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur, incertis itineribus
									Tarentum delati a vagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q.
									Claudium propraetorem deducuntur.

eum primo incertis inplicantes responsis, ut metus tormentorum
									admotus fateri vera coegit, edocuerunt litteras se ab Hasdrubale
									ad Hannibalem ferre.

cum iis litteris sicut erant signatis L. Verginio tribuno militum
									ducendi ad Claudium consulem traduntur.

duae simul turmae Samnitium praesidii causa missae. qui ubi ad
									consulem pervenerunt, litteraeque lectae per interpretem sunt,
									et ex captivis percunctatio facta,

tum Claudius non id tempus esse rei publicae ratus, quo consiliis
									ordinariis provinciae suae quisque finibus per exercitus suos
									cum hoste destinato ab senatu bellum gereret;

audendum ac novandum aliquid inprovisum, inopinatum, quod coeptum
									non minorem apud cives quam hostes terrorem faceret, perpetratum
									in magnam laetitiam ex magno metu verteret,

litteris Hasdrubalis Romam ad senatum missis simul et ipse patres
									conscriptos, quid pararet, edocet:

ut, cum in Umbria se occursurum Hasdrubal fratri scribat,
									legionem 
										 f 
										 a 
									 Capua Romam arcessant, dilectum Romae habeant,
									exercitum urbanum ad Narniam hosti opponant.

haec senatui scripta. praemissi item per agrum Larinatem
									Marrucinum Frentanum Praetutianum, qua exercitum ducturus erat,
									ut omnes ex agris urbibusque commeatus paratos militi ad
									vescendum in viam deferrent, equos iumentaque alia producerent,
									ut vehiculorum fessis copia esset.

ipse de toto exercitu civium sociorumque quod roboris erat
									delegit, sex milia peditum, mille equites; pronuntiat occupare
									se in Lucanis proximam urbem Punicumque in ea praesidium velle:
									ut ad iter parati omnes essent.

profectus nocte flexit in Picenum. et consul quidem quantis
									maximis itineribus poterat ad conlegam ducebat relicto Q. Catio
									legato, qui castris praeesset.

Romae 
										 baud 
										 haud 
									 minus terroris ac tumultus erat, quam
									fuerat biennio ante, 
										 eurn 
										 cum 
									 castra Punica obiecta Romanis moenibus portisque
									fuerant. neque satis constabat animis, tam audax iter consulis
									laudarent vituperarentne; apparebat, quo nihil iniquius est, ex
									eventu famam habiturum:

castra prope Hannibalem hostem relicta sine duce, cum exercitu,
									cui detractum foret omne quod roboris, quod floris fuerit, et
									consulem in Lucanos ostendisse iter, 
										 cuma 
										 cum 
									 Picenum et Galliam peteret,

castra relinquentem nulla alia re tutiora quam errore hostis, qui
									ducem inde atque exercitus partem abesse ignoraret.

quid futurum, si id palam fiat, et aut insequi Neronem cum sex
									milibus armatorum profectum Hannibal toto exercitu velit aut
									castra invadere praedae relicta sine viribus, sine imperio, sine
									auspicio?

veteres eius belli clades, duo consules proximo anno interfecti
									terrebant; et ea omnia accidisse, cum unus imperator, unus
									exercitus hostium in Italia esset; nunc duo bella Punica facta,
									duos ingentes exercitus, duos prope Hannibales in Italia
									esse.

quippe et Hasdrubalem patre eodem Hamilcare genitum, aeque
									inpigrum ducem, per tot annos in Hispania 
										 Rornano 
										 Romano 
									 exercitatum bello, gemina victoria insignem duobus
									exercitibus cum clarissimis ducibus deletis.

nam itineris quidem celeritate ex Hispania et concitatis ad arma
									Gallicis gentibus multo magis quam Hannibalem ipsum gloriari
									posse:

quippe in iis locis hunc coegisse exercitum, quibus ille maiorem
									partem militum fame ac frigore, quae miserrima mortis genera
									sint, amisisset.

adiciebant etiam periti rerum Hispaniae, 
										 baud 
										 haud 
									 cum ignoto eum duce C. Nerone congressurum, sed quem
									in saltu impedito deprensus forte 
										 baud 
										 haud 
									 secus quam puerum conscribendis fallacibus
									condicionibus pacis frustratus elusisset.

omnia maiora etiam vero praesidia hostium, minora sua, metu
									interprete semper in deteriora inclinato, ducebant.

Nero postquam iam tantum intervalli ab hoste fecerat, ut detegi
									consilium satis tutum esset, paucis milites
									alloquitur.

negat ullius consilium imperatoris in speciem audacius, re ipsa
									tutius fuisse quam suum.

ad certam eos se victoriam ducere: quippe ad quod bellum collega
									non ante, quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae
									ab senatu copiae fuissent maiores instructioresque, quam si
									adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eo ipsi si
									quantumcumque virium momentum addiderint, rem omnem
									inclinaturos.

auditum modo in acie — nam ne ante audiatur, daturum operam —
									alterum consulem et alterum exercitum advenisse 
										 baud 
										 haud 
									 dubiam victoriam facturum.

famam bellum conficere, et parva momenta in spem metumque
									impellere animos; gloriae quidem ex re bene gesta partae fructum
									prope omnem ipsos laturos;

semper quod postremum adiectum sit, id rem totam videri traxisse.
									cernere ipsos, quo concursu, qua admiratione, quo favore hominum
									iter suum celebretur.

et hercule per instructa omnia ordinibus virorum mulierumque
									undique ex agris effusorum, inter vota ac preces et laudes
									ibant: illos praesidia rei publicae, vindices urbis Romanae
									imperiique appellabant; in illorum armis dextrisque suam
									liberorumque suorum salutem ac libertatem repositam esse.

deos omnes deasque precabantur, ut illis faustum iter, felix
									pugna,

matura ex hostibus victoria esset, damnarenturque ipsi votorum,
									quae pro iis suscepissent, ut, quem ad modum nunc solliciti
									prosequerentur eos, ita paucos post dies laeti ovantibus
									victoria obviam irent. invitare inde pro se quisque

et offerre et fatigare precibus, ut, quae ipsis iumentisque usui
									essent, ab se potissimum sumerent; benigne omnia cumulata
									dare.

modestia certare milites ne quid ultra usum necessarium sumerent;
									nihil morari, nec ab signis abire nec
									subsistere cibum capientes; diem ac noctem ire; vix quod satis
									ad naturale desiderium corporum esset, quieti dare.

et ad collegam praemissi erant, qui nuntiarent adventum
									percunctarenturque, clam an palam, interdiu an
									noctu venire sese vellet, isdem an aliis considere castris.
									nocte clam ingredi melius visum est.

tessera per castra ab Livio consule data erat, ut tribunus
									tribunum, centurio centurionem, eques equitem, pedes peditem
									acciperet:

neque enim dilatari castra opus esse, ne hostis adventum alterius
									consulis sentiret; et coartatio plurium in angusto tendentium
									facilior futura erat, quod Claudianus exercitus nihil ferme
									praeter arma secum in expeditionem tulerat. ceterum in ipso
									itinere auctum voluntariis agmen erat,

offerentibus ultro sese et veteribus militibus perfunctis iam
									militia et iuvenibus, quos certatim nomina dantes, si quorum
									corporis species roburque virium aptum militiae videbatur,
									conscripserat.

ad Senam castra alteriue consulis erant, et quingentos ferme inde
									passus Hasdrubal aberat. itaque cum iam adpropinquaret, tectus
									montibus substitit Nero, ne ante noctem castra ingrederetur.

silentio ingressi, ab sui quisque ordinis hominibus in tentoria
									abducti, cum summa omnium laetitia hospitaliter excipiuntur.
									postero die consilium habitum, cui et L. Porcius Licinus praetor
									adfuit.

castra iuncta consulum castris habebat et ante adventum eorum per
									loca alta ducendo exercitum, cum modo insideret angustos saltus,
									ut transitum clauderet, modo ab latere aut ab tergo carperet
									agmen, ludificatus hostem omnibus artibus belli fuerat; is tum
									in consilio aderat.

multorum eo inclinabant sententiae, ut, dum fessum via ac
									vigiliis reficeret militem Nero, simul et ad noscendum hostem
									paucos sibi sumeret dies, tempus pugnae differretur;

Nero non suadere modo, sed summa ope orare institit, ne consilium
									suum, quod tutum celeritas fecisset, temerarium morando
									facerent:

errore, qui non diuturnus futurus esset, velut torpentem
									Hannibalem nec castra sua sine duce relicta adgredi nec ad
									sequendum se iter intendisse. antequam se moveat, deleri
									exercitum Hasdrubalis posse redirique in Apuliam.

qui prolatando spatium hosti det, eum et illa
									castra prodere Hannibali et aperire in Galliam iter, ut per
									otium, ubi velit, Hasdrubali coniungatur.

extemplo signum dandum et exeundum in aciem abutendumque errore
									hostium absentium praesentiumque, dum neque illi sciant cum
									paucioribus nec hi cum pluribus et validioribus rem esse.

consilio dimisso signum pugnae proponitur, confestimque in aciem
									procedunt.

iam hostes ante castra instructi stabant. moram pugnae attulit,
									quod Hasdrubal, provectus ante signa cum paucis equitibus, scuta
									vetera hostium notavit, quae ante non viderat, et strigosiores
									equos; multitudo quoque maior solita visa est.

suspicatus enim id, quod erat, receptui propere cecinit ac misit
									ad fiumen, unde aquabantur, ubi et excipi aliqui possent et
									notari oculis, si qui forte adustioris coloris at ex recenti via
									essent;

simul circumvehi procul castra iubet specularique, num auctum
									aliqua 
										 part 
										 parte 
									 sit vallum, et ut attendant, semel bisne signum canat
									in castris.

ea cum ordine omnia relata essent, castra nihil aucta errorem
									faciebant: bina erant, sicut ante adventum consulis alterius
									fuerant, una M. Livii, altera L. Porci, neutris quicquam, quo
									latius tenderetur, ad munimenta adiectum.

illud veterem ducem adsuetumque Romano hosti movit, quod semel in
									praetoriis castris signum, bis in consularibus referebant
									cecinisse. duos profecto consules esse, et quonam modo alter ab
									Hannibale abscessisset, cura angebat.

minime id, quod erat, suspicari poterat, tantae rei frustratione
									Hannibalem elusum, ut, ubi dux, ubi exercitus esset, cum quo
									castra conlata haberet, ignoraret;

profecto haud mediocri clade absterritum insequi non ausum; magno
									opere vereri, ne perditis rebus serum ipse auxilium venisset
									Romanisque eadem iam fortuna in Italia quae in Hispania
									esset.

interdum litteras suas ad eum non pervenisse credere,
									interceptisque iis consulem ad sese opprimendum adcelerasse. his
									anxius curis extinctis ignibus vigilia prima dato
									signo, ut taciti vasa colligerent, signa ferri iussit.

in trepidatione et nocturno tumultu duces parum intente adservati
									alter in destinatis iam ante animo latebris subsedit, alter per
									vada nota Metaurum flumen tranavit. ita desertum ab ducibus
									agmen primo per agros palatur, fessique aliquot itinere ac vigiliis sternunt somno
									corpora passim atque infrequentia relinquunt signa.

Hasdrubal dum lux viam ostenderet, ripa fluminis signa ferri
									iubet, et per tortuosi amnis sinus flexusque cum iter errore revolvens baud multum
									processisset, ubi prima lux transitum opportunum ostendisset,
									transiturus erat.

sed cum quantum a mari abscedebat, tanto altioribus coercentibus
									amnem ripis non inveniret vada, diem terendo spatium dedit ad
									insequendum sese hosti.

Nero primum cum omni equitatu advenit, Porcius deinde adsecutus
									cum levi armatura.

qui cum fessum agmen carperent ab omni parte incursarentque, et
									iam omisso itinere, quod fugae simile erat, castra metari Poenus
									in tumulo super fluminis ripam vellet,

advenit Livius peditum omnibus 
										 copies 
										 copiis 
									 non itineris modo, sed ad conserendum extemplo
									proelium instructis armatisque.

sed ubi omnes copias coniunxerunt, derectaque acies est, Claudius
									dextro in cornu, Livius ab sinistro pugnam instruit, media acies
									praetori tuenda data.

Hasdrubal omissa munitione castrorum postquam pugnandum vidit, in
									prima acie ante signa elephantos locat, circa eos laevo in cornu
									adversus Claudium Gallos opponit, 
										 baud 
										 haud 
									 tantum iis fidens, quantum ab hoste timeri eos
									credebat;

ipse dextrum cornu adversus M. Livium sibi atque Hispanis — et
									ibi maxime in vetere milite spem habebat — sumpsit;

Ligures in medio post elephantos positi. sed longior quam latior
									acies erat; Gallos prominent collis tegebat.

ea frons, quam Hispani tenebant, cum sinistro Romanorum cornu
									concurrit; dextra omnis acies extra proelium
									eminens cessabat;

collis oppositus arcebat, ne aut a fronte aut ab latere
									adgrederentur. inter Livium Hasdrubalemque ingens contractum
									certamen erat, atroxque caedes utrimque edebatur.

ibi duces ambo, ibi pars maior peditum equitumque Romanorum, ibi
									Hispani, vetus miles peritusque Romanae pugnae, et Ligures,
									durum in armis genus. eodem versi elephanti, qui primo impetu
									turbaverant antesignanos et iam signa moverant loco;

deinde crescente certamine et clamore inpotentius iam regi et
									inter duas acies versari, velut incerti, quorum essent, haud
									dissimiliter navibus sine gubernaculo vagis.

Claudius “quid ergo praecipiti cursu tam longum iter emensi
									sumus?” clamitans militibus, cum in adversum collem frustra
									signa erigere conatus esset,

postquam ea regione penetrari ad hostem non videbat posse,
									cohortes aliquot subductas e dextro cornu, ubi stationem magis
									segnem quam pugnam futuram cernebat,

post aciem circumducit et non hostibus modo sed etiam suis
									inopinantibus in dextrum hostium latus incurrit; tantaque
									celeritas fuit, ut, cum ostendissent se ab latere, mox in terga
									iam pugnarent.

ita ex omnibus partibus, ab fronte, ab latere, ab tergo,
									trucidantur Hispani Liguresque, et ad Gallos iam caedes
									pervenerat. ibi minimum certaminis fuit:

nam et pars magna ab signis aberant, nocte dilapsi stratique
									somno passim per agros, et qui aderant, itinere ac vigiliis
									fessi, intolerantissima laboris corpora, vix arma umeris
									gestabant;

et iam diei medium erat, sitisque et calor hiantes 
										 eaedendos 
										 caedendos 
									 capiendosque adfatim praebebat.

elephanti plures ab ipsis rectoribus quam ab hoste interfecti.
									fabrile scalprum cum malleo habebant; id, ubi saevire beluae ac
									ruere in suos coeperant, magister inter aures positum, ipso in
									articulo, quo iungitur capiti cervix, quanto maximo poterat ictu
									adigebat.

ea celerrima via mortis in tantae molis belua inventa erat, ubi
									regenti? imperium sprevissent, primusque id 
									Hasdrubal instituerat, dux cum saepe alias memorabilis, tum illa
									praecipue pugna.

ille pugnantes hortando pariterque obeundo pericula sustinuit,
									ille fessos abnuentesque taedio et labore nunc precando nunc
									castigando accendit; ille fugientes revocavit omissamque pugnam
									aliquot locis restituit;

postremo, cum haud dubie fortuna hostium esset, ne superstes
									tanto exercitui suum nomen secuto esset, concitato equo se in
									cohortem Romanam inmisit. ibi, ut patre Hamilcare et Hannibale
									fratre dignum erat, pugnans cecidit.

numquam eo bello una acie tantum hostium interfectum est,
									redditaque aequa Cannensi clades vel ducis vel exercitus
									interitu videbatur.

quinquaginta sex milia hostium occisa, capta quinque milia et
									quadringenti; magna praeda alia cum omnis generis, tum auri
									etiam argentique.

civium etiam Romanorum, qui capti apud hostes erant, supra
									quattuor milia capitum recepta. id solacii fuit pro amissis eo
									proelio militibus. nam haudquaquam incruenta victoria fuit: octo
									ferme milia Romanorum sociorumque occisa;

adeoque etiam victores sanguinis caedisque ceperat satietas, ut
									postero die, cum esset nuntiatum Livio consuli Gallos Cisalpinos
									Liguresque, qui aut proelio non adfuissent aut inter caedem
									effugissent, uno agmine abire sine certo duce, sine signis, sine
									ordine ullo aut imperio; si una equitum ala mittatur, posse
									omnes deleri:

“supersint” inquit “aliqui nuntii et hostium cladis et nostrae virtutis.”

Nero ea nocte, quae secuta est pugnam, profectus citatiore quam inde venerat agmine die sexto
									ad stativa sua atque ad hostem pervenit.

iter eius frequentia minore, quia nemo praecesserat nuntius,
									laetitia vero tanta, vix ut compotes mentium prae gaudio essent,
									celebratum est.

nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec
									quo incerta expectatione eventus civitas fuerat, nec quo
									victoriae famam accepit.

numquam per omnis dies, ex quo Claudium consulem
									profectum fama attulit, ab orto sole ad occidentem aut senator
									quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e
									foro.

matronae, quia nihil in ipsis opis erat, in preces
									obtestationesque versae, per omnia delubra vagae suppliciis
									votisque fatigare deos.

tam sollicitae ac suspensae civitati fama incerta primo accidit
									duos Narnienses equites in castra, quae in faucibus Umbriae
									opposita erant, venisse ex proelio nuntiantes caesos hostes.

et primo magis auribus quam animis id acceptum erat ut maius
									laetiusque, quam quod mente capere aut satis credere possent, et
									ipsa celeritas fidem impediebat, quod biduo ante pugnatum
									dicebatur.

litterae deinde ab L. Manlio Acidino missae ex castris adferuntur
									de Narniensium equitum adventu.

hae litterae per forum ad tribunal praetoris latae senatum curia
									exciverunt; tantoque certamine ac tumultu populi ad fores curiae
									concursum est, ut adire nuntius non posset, sed traheretur a
									percunctantibus vociferantibusque, ut in rostris prius quam in
									senatu litterae recitarentur.

tandem summoti et coerciti a magistratibus, dispensarique
									laetitia inter inpotentes eius animos potuit.

in senatu primum, deinde in contione litterae recitatae sunt; et
									pro cuiusque ingenio aliis iam certum gaudium, aliis nulla ante
									futura fides erat, quam legatos consulumve litteras
									audissent.

ipsos deinde adpropinquare legatos adlatum est. tunc enim vero
									omnis aetas currere obvii, primus quisque oculis auribusque
									haurire tantum gaudium cupientes.

ad Mulvium usque pontem continens agmen pervenit.

legati — ii erant L. Veturius Philo P.
									Licinius Varus Q. Caecilius Metellus — circumfusi omnis generis
									hominum frequentia in forum pervenerunt, cum alii ipsos, alii
									comites eorum, quae acta essent, percunctarentur.

et ut quisque audierat exercitum hostium imperatoremque occisum,
									legiones Romanas incolumes, salvos consules esse, extemplo aliis
									porro impertiebant gaudium suum.

cum aegre in curiam perventum esset, multo aegrius summota turba,
									ne patribus misceretur, litterae in senatu recitatae sunt. inde
									traducti in 
										 contioneni 
										 contionem 
									 legati.

L. Veturius litteris recitatis ipse planius omnia, quae acta
									erant, exposuit cum ingenti adsensu, postremo etiam clamore
									universae contionis, cum vi gaudium animis caperent.

discursum inde ab aliis circa templa deum, ut grates agerent, ab
									aliis domos, coniugibus liberisque tam laetum nuntium
									impertirent senatus,

quod M. Livius et C. Claudius consules incolumi exercitu ducem
									hostium legionesque occidissent, supplicationem in triduum
									decrevit. eam supplicationem C. Hostilius praetor pro contione
									edixit, celebrataque a viris feminisque est;

omniaque templa per totum triduum aequalem turbam habuere, cum
									matronae amplissima veste cum liberis, perinde ac si debellatum
									foret, omni solutae metu deis immortalibus grates agerent.

statum quoque civitatis ea victoria movit, ut iam inde haud secus
									quam in pace res inter se contrahere vendendo, emendo, mutuum
									dando argentum creditumque solvendo auderent.

C. Claudius consul cum in castra redisset caput Hasdrubalis, quod
									servatum cum cura attulerat, proici ante hostium stationes
									captivosque Afros vinctos, ut erant, ostendi, duos etiam ex iis
									solutos ire ad Hannibalem et expromere, quae acta essent,
									iussit.

Hannibal, tanto simul publico familiarique ictus luctu, agnoscere
									se fortunam Carthaginis fertur dixisse;

castrisque inde motis, ut omnia auxilia, quae diffusa latius
									tueri non poterat, in extremum Italiae angulum Bruttios
									eontraheret, et Metapontinos, civitatem universam, excitos
									sedibus suis, et Lucanorum qui suae dicionis erant in Bruttium
									agrum traduxit.

cum transitu Hasdrubalis, quantum in Italiam declinaverat belli,
									tantum levatae Hispaniae viderentur, renatum ibi subito par
									priori bellum est.

Hispanias ea tempestate sic habebant Romani Poenique. Hasdrubal
									Gisgonis filius ad Oceanum penitus Gadesque concesserat;

nostri maris ora omnisque 
										 fernme 
										 ferme 
									 Hispania, qua in orientem vergit, Scipionis ac Romanae
									dicionis erat.

novus imperator Hanno, in locum Barcini Hasdrubalis novo cum
									exercitu ex Africa transgressus Magonique iunctus, cum in
									Celtiberia, quae media inter duo maria est, brevi magnum 
										 hominunm 
										 hominum 
									 numerum armasset,

Scipio adversus eum M. Silanum cum decem 
										 baud 
										 haud 
									 plus milibus militum, equitibus quingentis misit.

Silanus quantis maximis potuit itineribus — inpediebant autem et
									asperitates viarum et angustiae saltibus crebris, ut pleraque
									Hispaniae sunt, inclusae — , tamen non solum nuntios sed etiam
									famam adventus sui praegressus, ducibus indidem ex Celtiberia
									transfugis ad hostem pervenit.

eisdem auctoribus conpertum est, cum decem circiter milia ab
									hoste abessent, bina castra circa viam, qua irent, esse: laeva
									Celtiberos, novum exercitum, supra novem milia hominum, dextra
									Punica tenere castra.

ea stationibus, vigiliis, omni iusta militari custodia tuta et
									firma esse, illa altera soluta neglectaque, ut barbarorum et
									tironum et minus timentium, quod in sua terra essent.

ea prius adgredienda ratus Silanus signa quam maxime ad laevam
									iubebat ferri, necunde ab stationibus Punicis conspiceretur;
									ipse praemissis speculatoribus citato agmine ad hostem
									pergit.

tria milia ferme aberat, cum hauddum quisquam hostium senserat;
									confragosa loca et obsiti virgultis tegebant colles.

ibi in cava valle atque ob id occulta considere militem et cibum
									capere iubet. interim speculatores transfugarum dicta
									adfirmantes venerunt.

tum sarcinis in medium coniectis arma Romani capiunt acieque
									iusta in pugnam vadunt. mille passum aberant, cum ab hoste conspecti sunt, trepidarique repente coeptum; et Mago
									ex castris citato equo ad primum clamorem et 
										 tuinultum 
										 tumultum 
									 advehitur.

erant in Celtiberorum exercitu quattuor milia scutata et ducenti
									equites; hanc iustam legonem — et id ferme roboris erat — in
									prima acie locat, ceteros, levem armaturam, in subsidiis
									posuit.

cum ita instructos educeret e castris, vixdum in egressos vallo
									eos Romani pila coniecerunt.

subsidunt Hispani adversus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda
									ipsi consurgunt; quae cum Romani conferti, ut solent, densatis
									excepissent scutis, tum pes cum pede conlatus et gladiis geri
									res coepta est.

ceterum asperitas locorum et Celtiberis, quibus in proelio
									concursare mos est, velocitatem inutilem faciebat et haud iniqua
									eadem erat Romanis stabili pugnae adsuetis, nisi quod
									angustiae

et internata virgulta ordines dirimebant et singuli binique velut
									cum paribus conserere pugnam cogebantur.

quod ad fugam impedimento hostibus erat, id ad caedem eos velut
									vinctos praebebat.

et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis
									armatura et Carthaginienses, qui ex alteris castris subsidio
									venerant, perculsi caedebantur.

duo 
										 baud 
										 haud 
									 amplius milia peditum et equitatus omnis vix inito
									proelio cum Magone effugerunt; Hanno, alter imperator, cum eis,
									qui postremi iam profligate proelio advenerant, vivus
									capitur.

Magonem fugientem equitatus ferme omnis et quod veterum peditum
									erat secuti decimo die in Gaditanam provinciam ad Hasdrubalem
									pervenerunt; Celtiberi, novus miles, in proximas dilapsi silvas
									inde domos diffugerunt.

peropportuna victoria nequaquam tantum iam conflatum bellum,
									quanta futuri materia belli, si licuisset iis Celtiberorum gente
									excita et alios ad arma sollicitare populos, oppressa erat.

itaque conlaudato benigne Silano Scipio spem debellandi, si nihil 
										 ear 
										 eam 
									 ipse cunctando moratus esset, nactus, ad id quod 
										 relicuum 
										 reliquum 
									 belli erat in ultimam Hispaniam adversus 
									Hasdrubalem pergit.

Poenus cum castra tum forte in Baetica ad sociorum animos
									continendos in fide haberet, signis repente sublatis fugae magis
									quam itineris modo penitus ad Oceanum et Gades ducit
									ceterum,

quoad continuisset exercitum, propositum bello se fore ratus,
									antequam freto Gadis traiceret exercitum omnem passim in
									civitates divisit, ut et muris se ipsi et armis muros
									tutarentur.

Scipio ubi animadvertit dissipatum passim bellum et circuit ferre
									ad singulas urbes arma diutini magis quam magni esse operis,
									retro vertit iter.

ne tamen hostibus 
										 ear 
										 eam 
									 relinqueret regionem, L. Scipionem fratrem cum decem
									milibus peditum mille equitum ad oppugnandam opulentissimam in
									iis locis urbem — Orongin barbari appellabant — mittit.

sita in Maesessum finibus est, Bastetanae gentis, ager frugifer, 
										 argentumn 
										 argentum 
									 etiam incolae fodiunt. ea arx fuerat Hasdrubali ad
									excursiones circa mediterraneos populos faciendas.



Scipio castris prope urbem positis priusquam circumvallaret
									urbem, misit ad portas qui ex propinquo alloquio animos
									temptarent suaderentque ut amicitiam potius quam vim
									experirentur Romanorum. ubi nihil pacati respondebatur, fossa
									duplicique vallo circumdata urbe in tres partes exercitum
									dividit,

ut una semper pars quietis interim duabus oppugnaret. prima pars
									cum adorta oppugnare est, atrox sane et anceps proelium
									fuit:

non subire, non scalas ferre ad muros prae incidentibus telis
									facile erat; etiam qui erexerant ad murum scalas, alii furcis ad
									id ipsum factis detrudebantur, in alios lupi superne ferrei
									iniecti, ut in periculo essent, ne suspensi in murum
									extraherentur.

quod ubi animadvertit Scipio, nimia paucitate suorum exaequatum
									certamen esse, et iam eo superare hostem, quod ex muro
									pugnaret,

duabus simul partibus, prima recepta, urbem est adgressus. quae
									res tantum pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et
									oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum praesidium metu, ne prodita urbs esset, relictis
									stationibus in unum se colligeret.

timor inde oppidanos incessit, ne, si hostis urbem intrasset,
									sine discrimine, 
										 poenus 
										 Poenus 
									 an Hispanus esset, obvii passim caederentur;

itaque patefacta repente porta frequentes ex oppido sese
									eiecerunt, scuta prae se tenentes, ne tela procul coicerentur,
									dextras nudas ostentantes, ut gladios abiecisse appareret.

id utrum parum ex intervallo sit conspectum an dolus aliquis
									suspectus fuerit, incompertum est: impetus hostilis in
									transfugas factus, nec secus quam adversa acies caesi; eademque
									porta signa infesta urbi inlata.

et aliis partibus securibus dolabrisque caedebantur et
									refringebantur portae, et ut quisque intraverat eques, ad forum
									occupandum — ita enim praeceptum erat — citato equo pergebat;
									additum erat et triariorum equiti praesidium;

legionarii ceteras partis urbis pervadunt, direptione et caede
									obviorum, nisi qui armis se tuebantur, abstinuerunt.

Carthaginienses omnes in custodiam dati sunt oppidanorum quoque
									trecenti ferme, qui clauserant portas; ceteris traditum oppidum,
									suae redditae res.

cecidere in urbis eius oppugnatione hostium duo milia ferme,
									Romanorum haud amplius nonaginta.

laeta et ipsis, qui rem gessere, urbis eius oppugnatio fuit et
									imperatori ceteroque exercitui; et speciosum adventum suum
									ingentem turbam captivorum prae se agentes fecerunt.

Scipio conlaudato fratre cum, quanto poterat verborum honore,
									Carthagini ab se captae captam ab eo 
										 Orongim 
										 Orongin 
									 aequasset,

quia et hiems instabat, ut nec temptare Gades nec disiectum
									passim per provinciam exercitum Hasdrubalis consectari posset,
									in citeriorem Hispaniam omnes suas copias reduxit, dimissisque
									in hiberna legionibus,

L. Scipione fratre Romam misso et Hannone hostium imperatore
									ceterisque nobilibus captivis ipse Tarraconem concessit.

eodem anno classis Romana cum M. Valerio Laevino proconsule ex
									Sicilia in Africam transmissa 
										 ia 
										 in 
									 Uticensi Carthaginiensique agro late 
										 populations 
										 populationes 
									 fecit.

extremis finibus Carthaginiensium circa ipsa moenia Uticae
									praedae actae sunt. repetentibus Siciliam classis Punica —
									septuaginta erant longae naves — occurrit. decem et septem naves
									ex iis captae sunt quattuor in alto mersae, cetera fusa ac
									fugata classis.

terra marique victor Romanus cum magna omnis generis praeda
									Lilybaeum repetit. tuto inde maria pulsis 
										 hostiur 
										 hostium 
									 navibus magni conmeatus frumenti Romam subvecti.

principio aestatis eius, qua haec sunt gesta, P. Sulpicius
									proconsul et Attalus rex cum Aeginae, sicut ante dictum est,
									hibernassent, Lemnum inde classe iuncta — Romanae quinque et
									viginti quinqueremes, regiae quinque et triginta erant — transmiserunt.

et Philippus, ut, seu terra seu maria obviam eundum hosti foret,
									paratus ad omnes conatus esset, ipse Demetriadem ad mare
									descendit, Larisam diem ad conveniendum exercitui edixit.

undique ab sociis legationes Demetriadem ad famam regis
									convenerunt.

sustulerant enim animos Aetoli cum ab Romana societate tum post
									Attali adventum, finitimosque depopulabantur. nec Acarnanes
									solum Boeotique

et qui Euboeam incolunt in magno metu erant, sed Achaei quoque,
									quos super Aetolicum bellum Machanidas etiam Lacedaemonius
									tyrannus haud procul Argivorum fine positis castris
									terrebat.

hi omnes, suis quisque urbibus, quae pericula terra marique
									portenderentur, memorantes auxilia regem orabant.

ne ex regno quidem ipsius tranquillae nuntiabantur res: et
									Scerdilaedum Pleuratumque motos esse, et Thracum maxime Maedos,
									si quod longinquum bellum regem occupasset, proxima Macedoniae
									incursuros.

Boeoti quidem et interiores Graeciae populi Thermopylarum saltum,
									ubi angustae fauces coartant iter, fossa valloque intercludi ab
									Aetolis nuntiabant, ne transitum ad sociorum urbes tuendas
									Philippo darent.

vel segnem ducem tot excitare tumultus circumfusi poterant.
									legationes dimittit pollicitus, prout tempus ac
									res sineret, omnibus laturum se auxilium;

in praesentia, quae maxime urgebat res, 
										 peparethum 
										 Peparethum 
									 praesidium urbi mittit, unde allatum erat Attalum ab
									Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum
									depopulatum.

Polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex
									regiis ducibus cum mille peltastis — pelta caetrae 
										 baud 
										 haud 
									 dissimilis est — Chalcidem mittit;

additi quingenti Agrianum, ut omnes insulae partes tueri posset.
									ipse Scotussam est profectus, eodemque ab Larisa Macedonum
									copias traduci iussit.

eo nuntiatum est concilium Aetolis Heracleam indictum regemque
									Attalum ad consultandum de summa belli venturum.

hunc conventum ut turbaret subito adventu, magnis itineribus
									Heracleam duxit.

et concilio quidem dimisso iam venit; segetibus tamen, quae iam
									prope maturitatem erant, maxime in sinu Aenianum evastatis
									Scotussam copias reducit. ibi exercitu omni relicto cum cohorte
									regia Demetriadem sese recipit.

inde ut ad omnes hostium motus posset occurrere, in Phocidem
									atque Euboeam et Peparethum mittit, qui loca alta eligerent,
									unde editi ignes apparerent;

ipse in Tisaeo — mons est in altitudinem ingentem cacuminis editi
									— speculam posuit, ut ignibus procul sublatis signum, ubi quid
									molirentur hostes, momento temporis acciperet. Romanus
									imperator

et Attalus rex a Peparetho Nicaeam traiecerunt; inde classem in
									Euboeam ad urbem Oreum tramittunt, quae ab Demetriaco sinu
									Chalcidem et Euripum petenti ad laevam prima urbium Euboeae
									posita est.

ita inter Attalum ac Sulpicium convenit, ut Romani a mari, regii
									a terra oppugnarent.

quadriduo post quam adpulsa classis est urbem adgressi sunt. id
									tempus occultis cum Platore, qui a Philippo praepositus urbi
									erat, conloquiis absumptum est.

duas arces urbs habet, unam 
										 imminenter 
										 imminentem 
									 mari, altera urbis media est; cuniculo inde via ad
									mare ducit, quam a mari turris quinque tabulatorum, egregium propugnaculum, claudebat.

ibi primo atrocissimum contractum est certamen et turre instructa
									omni genere telorum, et tormentis machinisque ad oppugnandam 
										 ear 
										 eam 
									 ex navibus expositis.

cum omnium animos oculosque id certamen avertisset, porta
									maritumae arcis Plator Romanos accepit, momentoque arx occupata
									est. oppidani pulsi inde in mediam urbem ad alteram tendere
									arcem.

et ibi positi erant, qui fores portae obicerent. ita exclusi in
									medio caeduntur capiunturque.

Macedonum praesidium conglobatum sub arcis muro stetit nec fuga
									effuse petita, nec pertinaciter proelio inito.

eos Plator venia ab Sulpicio impetrata in naves impositos ad
									Demetrium Phthiotidis exposuit, ipse ad Attalum se recepit.

Sulpicius tam facili ad Oreum successu elatus Chalcidem inde
									protinus victrici classe petit; ubi haudquaquam ad spem eventus
									respondit.

ex patenti utrimque coactum in angustias mare speciem intuenti
									primo gemini portus in ora duo versi praebuerit; sed 
										 baud 
										 haud 
									 facile alia infestior classi statio est.

nam et venti ab utriusque terrae praealtis montibus subiti ac
									procellosi se deiciunt, et fretum ipsum
									Euripi non septiens die, sicut fama fert, temporibus statis
									reciprocat, sed temere in modum venti nunc huc nunc illuc verso
									mari velut monte praecipiti devolutus torrens rapitur. ita nec
									nocte nec die quies navibus datur.

cum classem tam infesta statio accepit tum et oppidum alia parte
									clausum mari, alia ab terra egregie munitum praesidioque valido
									firmatum et praecipue fide praefectorum principumque, quae fluxa
									et vana apud Oreum fuerat, stabile atque inexpugnabile fuit.

id prudenter ut in temere suscepta re, Romanus fecit, quod
									circumspectis difficultatibus, ne frustra tempus tereret,
									celeriter abstitit incepto classemque inde ad Cynum Locridis —
									emporium id est Opuntiorum urbis mille passuum a mari sitae —
									traiecit.

Philippum et ignes ab Oreo editi monuerant, sed
									serius Platoris fraude ex specula elati; et inpari maritumis
									viribus haud facilis erat in insulam classi accessus.

ita res per cunctationem omissa. ad Chalcidis auxilium, ubi
									signum accepit, impigre est motus; nam et ipsa Chalcis quamquam
									eiusdem insulae urbs est, tamen adeo arto interscinditur freto,
									ut ponte continenti iungatur terraque aditum faciliorem quam
									mari habeat.

rediit igitur Philippus ab Demetriade
									Scotussam. inde de tertia vigilia profectus deiecto praesidio
									fusisque Aetolis, qui saltum Thermopylarum insidebant, cum
									trepidos hostis Heracleam compulisset, ipse uno die Phocidis
									Elatiam milia amplius sexaginta 
										 eontendit. 
										 contendit.

eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta
									diripiebatur. concesserat 
										 ear 
										 eam 
									 regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab
									Romano milite expertibus regiis direptum fuerat.

Romana classis Oreum sese receperat et Attalus ignarus adventus
									Philippi pecuniis a principibus exigendis terebat tempus,

adeoque inprovisa res fuit, ut, nisi Cretensium quidam forte
									pabulatum ab urbe longius progressi agmen hostium procul
									conspexissent, opprimi potuerit.

Attalus inermis atque incompositus 
										 eursu 
										 cursu 
									 effuso mare ac naves petit, et molientibus ab terra
									naves Philippus supervenit tumultumque etiam ex terra nauticis
									praebuit.

inde Opuntem rediit deos hominesque accusans, quod tantae rei
									fortunam ex oculis prope raptam amisisset.

Opuntii quoque ab eadem ira increpiti, quod, cum trahere
									obsidionem in adventum suum potuissent, viso statim hoste prope
									in voluntariam deditionem concessissent. compositis circa
									Opuntem rebus Thronium est profectus.

et Attalus primo Oreum est profectus; inde, cum fama accidisset
									Prusian Bithyniae regem in fines regni sui transgressum, omissis
									Romanis rebus atque Aetolico bello in Asiam traiecit.

et Sulpicius Aeginam classem recepit, unde initio veris profectus
									erat.

baud 
										 haud 
									 
										 ma.iore 
										 maiore 
									 certamine, quam Opuntem Attalus ceperat, Philippus Thronium cepit. incolebant urbem eam profugi ab
									Thebis 
										 Pnthioticis; 
										 Phthioticis; 
									 urbe sua capta a Philippo cum in fidem Aetolorum
									perfugissent, sedem iis 
										 Aetoii 
										 Aetoli 
									 eam dederant urbis vastae ac desertae priore eiusdem
									Philippi bello.

tum ab Thronio, sicut paulo ante dictum est, recepto profectus
									Tithronion et Drymias, Doridis parva atque ignobilia oppida,
									cepit. inde Elatiam, iussis ibi se opperiri Ptolemaei
									Rhodiorumque legatis, venit.

ubi cum de finiendo Aetolico bello ageretur — adfuerant enim
									legati nuper Heracleae concilio Romanorum Aetolorumque — ,
									nuntius adfertur Machanidam Olympiorum sollemne ludicrum
									parantes Elios adgredi statuisse.

praevertendum id ratus legatis cum benigno responso dimissis, se
									neque causam eius belli fuisse nec moram, si modo aequa et
									honesta condicione liceat,

paci facturum, cum expedito agmine profectus per Boeotiam Megara
									atque inde Corinthum descendit, unde commeatibus sumptis
									Phliunta Pheneumque petit.

et iam cum Heraeam venisset audito Machanidam fama adventus sui
									territum refugisse Lacedaemonem, Aegium se ad concilium
									Achaeorum recepit, simul classem Punicam, ut mari quoque aliquid
									posset, accitam ibi ratus se inventurum.

paucis ante diebus Is inde Oxeas traiecerant Poeni; inde portus
									Acarnanum petierant, cum ab Oreo profectum Attalum Romanosque
									audissent, veriti, ne ad se iretur et intra Rhium — fauces eae
									sunt Corinthii sinus — opprimerentur.

Philippus maerebat quidem et angebatur, cum ad omnia ipse raptim
									isset, nulli tamen se rei in tempore occurrisse, et rapientem
									omnia ex oculis elusisse celeritatem suam fortunam.

in concilio autem dissimulans aegritudinem elato animo disseruit,
									testatus deos hominesque se nulli loco nec tempori defuisse,
									quin, ubi hostium arma concrepuissent, eo quanta maxima posset
									celeritate tenderet;

sed vix rationem iniri posse, utrum a se audacius an fugacius ab
									hostibus geratur bellum: sic ab Opunte Attalum, sic Sulpicium
										 ab Chalcide, sic eis ipsis diebus Machanidam e
									manibus suis elapsum.

sed non semper felicem esse fugam, nec pro difficili id bellum
									habendum, in quo si modo congressus cum hostibus sis,
									viceris.

quod primum esset, confessionem se hostium habere nequaquam pares
									esse sibi; brevi et victoriam 
										 baud 
										 haud 
									 dubiam habiturum, nec meliore eventu eos secum quam
									spe pugnaturos.

laeti regem socii audierunt. reddidit inde Achaeis Heraeam et
									Triphyliam; Alipheram autem Megalopolitis, quod suorum fuisse
									finium satis probabant, restituit.

inde navibus acceptis ab Achaeis — erant autem tres quadriremes
									et biremes totidem — Anticyram traiecit.

inde quinqueremibus septem et lembis viginti amplius, quos ut
									adiungeret Carthaginiensium classi, miserat in Corinthium sinum,
									profectus ad Erythras Aetolorum, quae prope Eupalium sunt,
									escensionem fecit.

baud 
										 haud 
									 fefellit Aetolos: nam hominum quod aut in agris aut in
									propinquis castellis Potidaniae atque Apolloniae fuit, in silvas
									montesque refugit;

pecora, quae inter festinationem abigi nequierant, sunt direpta
									et in naves conpulsa.

cum ceteraque praeda Nicia praetore Achaeorum Aegium misso, cum
									Corinthum petisset, pedestris inde copias per Boeotiam terra
									duci iussit. ipse ab Cenchreis praeter terram Atticam super
									Sunium navigans inter medias prope hostium classes Chalcidem
									pervenit; inde conlaudata fide ac virtute,

quod neque timor nec spes flexisset eorum animos, hortatusque, in
									posterum ut eadem constantia permanerent in societate, si suam
									quam Oritanorum atque Opuntiorum fortunam mallent, ab Chalcide
									Oreum navigat principumque iis,

qui fugere capta urbe quam se Romanis tradere maluerant, summa
									rerum et custodia urbis permissa, ipse Demetriadem ab Euboea,
									unde primum ad opem ferendam sociis profectus erat,
									traiecit.

Cassandreae deinde centum navium longarum carinis positis
									contractaque ad effectum eius operis multitudine fabrorum
									navalium, quia res in Graecia tranquillas et
									profectio Attali fecerat et in tempore laborantibus sociis latum
									ab se auxilium, retro in regnum concessit, ut Dardanis bellum
									inferret.

extremo aestatis eius, qua haec in Graecia gesta sunt, cum Q.
									Fabius Maximus legatus ab M. Livio consule Romam ad senatum
									missus nuntiasset consulem satis praesidii Galliae provinciae
									credere L. Porcium cum suis legionibus esse, decedere se inde ac
									deduci exercitum consularem posse,

patres non M. Livium tantum redire ad urbem, sed conlegam quoque
									eius C. Claudium iusserunt.

id modo in decreto interfuit, quod M. Livi exercitum reduci,
									Neronis legiones Hannibali oppositas manere in provincia
									iusserunt.

inter consules ita per litteras convenit ut quem ad modum uno
									animo rem publicam gessissent, ita, quamquam ex diversis
									regionibus convenirent, uno tempore ad urbem accederent;

Praeneste qui prior venisset, collegam ibi opperiri iussus. forte
									ita evenit, ut eodem die ambo Praeneste venirent. inde praemisso
									edicto, ut triduo post frequens senatus ad aedem Bellonae
									adesset, omni multitudine obviam effusa ad urbem accessere.

non salutabant modo universi circumfusi, sed contingere pro se
									quisque victrices dextras consulum cupientes, alii
									gratulabantur, alii gratias agebant, quod eorum opera incolumis
									res publica esset.

in senatu cum more omnium imperatorum expositis rebus ab se
									gestis postulassent, ut pro re publica fortiter feliciterque
									administrata et deis immortalibus haberetur honos et ipsis
									triumphantibus urbem inire liceret, se vero ea,

quae postularent, decernere patres merito deorum primum, dein
									secundum deos consulum responderunt;

et supplicatione amborum nomine et triumpho utrique decreto,
									inter ipsos, ne, cum bellum communi animo gessissent, triumphum
									separarent, ita convenit, ut,

quoniam et in provincia M. Livii res gesta esset, et eo die, quo
									pugnatum foret, eius forte auspicium fuisset, et
									exercitus Livianus deductus Romam venisset, Neronis deduci de
									provincia non potuisset, ut M. Livium quadrigis urbem ineuntem
									milites sequerentur, C. Claudius equo sine militibus
									inveheretur.

ita consociatus triumphus cum utrique tum magis ei, qui, quantum
									merito anteibat, tantum honore conlegae cesserat, gloriam
									auxit.

illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse
									longitudinem Italiae et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis
									conlatis pugnasse, quo eum castra adversus sese in Apulia posita
									habere Hannibal credidisset:

ita unum consulem pro utraque parte Italiae adversus duos duces,
									duos exercitus hinc consilium suum, hinc corpus opposuisse.

nomen Neronis satis fuisse ad continendum castris Hannibalem;
									Hasdrubalem vero qua alia re quam adventu eius obrutum atque
									extinctum esse?

itaque iret alter consul sublimis curru multiiugis, si vellet,
									equis; uno equo per urbem verum triumphum vehi, Neronemque,
									etiam si pedes incedat, vel parta eo bello vel spreta eo
									triumpho gloria memorabilem fore. hi sermones spectantium
									Neronem usque in Capitolium prosecuti sunt.

pecuniae in aerarium tulerunt sestertium triciens, octoginta
									milia aeris.

militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit; tantundem
									C. Claudius absentibus militibus suis est pollicitus, cum ad
									exercitum redisset.

notatum est eo die plura carmina militaribus iocis in C. Claudium
									quam in consulem suum iactata,

equites L. Veturium et Q. Caecilium legatos magnis tulisse
									laudibus hortatosque esse plebem, ut eos consules in proxumum
									annum crearent;

adiecisse equitum praerogativae auctoritatem consules postero die
									in contione, quam forti fidelique duorum praecipue legatorum
									opera usi essent, commemorantes.

cum comitiorum tempus adpeteret et per dictatorem comitia haberi
									placuisset, C. Claudius consul M. Livium conlegam dictatorem
									dixit, Livius Q. Caecilium magistrum equitum.

a M. Livio dictatore creati consules L. Veturius Q.
									Caecilius, is ipse, qui tum erat magister equitum. inde
									praetorum comitia habita.

creati C. Servilius M. Caecilius Metellus Ti. Claudius Asellus Q.
									Mamilius Turrinus, qui tum aedilis plebis erat.

comitiis perfectis dictator magistratu abdicato dimissoque
									exercitu in Etruriam provinciam ex senatus consulto est
									profectus ad quaestiones habendas,

qui Etruscorum Umbrorumve populi defectionis ab Romanis ad
									Hasdrubalem sub adventum eius consilia agitassent quique eum
									auxiliis aut commeatu aut ope aliqua iuvissent.

haec eo anno domi militiaeque gesta.

ludi Romani ter toti instaurati ab aedilibus curulibus 
										 On. 
										 Cn. 
									 Servilio Caepione Ser. Cornelio Lentulo; item ludi
									plebei semel toti instaurati ab aedilibus plebis M. Pomponio
									Mathone et Q. Mamilio Turrino.

tertio decimo anno Punici belli L. Veturio Philone et Q. Caecilio
									Metello consulibus, Bruttii ambobus, ut cum Hannibale bellum
									gererent, provincia decreta.

praetores exinde sortiti sunt, M. Caecilius Metellus urbanam, Q.
									Mamilius peregrinam, C. Servilius Siciliam, Ti. Claudius
									Sardiniam.

exercitus ita divisi: consulum alteri, quem C. Claudius prioris
									anni consul, alteri, quem Q. Claudius propraetor — eae binae
									legiones erant — habuissent exercitum;

in Etruria duas volonum legiones a C. Terentio propraetore M.
									Livius proconsul, cui prorogatum in annum imperium erat,
									acciperet;

et Q. Mamilio, ut collegae iuris dictione tradita Galliam cum
									exercitu, cui L. Porcius propraetor praefuerat, obtineret,
									decretum est, iussusque populari agros Gallorum, qui ad Poenos
									sub adventure Hasdrubalis defecissent.

C. Servilio cum Cannensibus duabus legionibus, sicut C. Mamilius
									tenuerat, Sicilia tuenda data.

ex Sardinia vetus exercitus, cui A. Hostilius praefuerat,
									deportatus; novam legionem, quam Ti. Claudius traiceret secum,
									consules conscripserunt.

Q. Claudio, ut Tarentum, C. Hostilio Tubulo, ut Capuam provinciam
									haberet, prorogatum in annum imperium est.

M. Valerius proconsul, qui tuendae circa Siciliam maritumae orae
									praefuerat, triginta navibus C. Servilio traditis cum cetera
									omni classe redire ad urbem iussus.

in civitate tanto discrimine belli sollicita, cum omnium
									secundorum adversorumque causas in deos verterent, multa
									prodigia nuntiabantur:

Tarracinae Iovis aedem, Satrici Matris Matutae de caelo tactam;
									Satricanos haud minus terrebant in aedem Iovis foribus ipsis duo
									perlapsi angues; ab Antio nuntiatum est cruentas spicas
									metentibus visas esse;

Caere porcus biceps et agnus mas idem feminaque natus erat; et
									Albae duo soles visos ferebant et nocte Fregellis lucem
									obortam.

et bos in agro Romano locutus, et ara Neptuni multo manasse
									sudore in circo Flaminio dicebatur, et aedes Cereris, Salutis,
									Quirini de caelo tactae. prodigia consules hostiis maioribus
									procurare iussi

et supplicationem unum diem habere.

ea ex senatus consulto facta. plus omnibus aut nuntiatis peregre
									aut visis domi 
										 prodigies 
										 prodigiis 
									 terruit animos hominum 
										 igonis 
										 ignis 
									 in aede Vestae extinctus, caesaque flagro est
									Vestalis, cuius custodia eius noctis fuerat, iussu P. Licini
									pontuficis.

id quamquam nihil portendentibus deis ceterum neglegentia humana
									acciderat, tamen et hostiis maioribus procurari et
									supplicationem ad Vestae haberi placuit. priusquam
									proficiscerentur consules ad bellum,

moniti a senatu sunt, ut in agros reducendae plebis curam
									haberent: deum benignitate summotum bellum ab urbe Romana et
									Latio esse, et posse sine metu in agris habitari; minime
									convenire Siciliae quam Italiae colendae maiorem curam esse.

sed res haudquaquam erat populo facilis, et liberis cultoribus
									bello absumptis et inopia servitiorum et pecore direpto
									villisque dirutis aut incensis.

magna tamen pars auctoritate consulum compulsa in agros
									remigravit. moverant autem huiusce rei mentionem Placentinorum
										 et Cremonensium legati, querentes agrum suum
									ab accolis Gallis incursari ac vastari, magnamque 
										 partein 
										 partem 
									 colonorum suorum dilapsam esse, et iam infrequentis se
									urbes, agrum vastum ac desertum habere.

Mamilio praetori mandatum, ut colonias ab hoste tueretur;
									consules ex senatus consulto edixerunt, ut qui cives Cremonenses
									atque Placentini essent, ante 
										 certain 
										 certam 
									 diem in colonias reverterentur. principio deinde veris
									et ipsi ad bellum profecti sunt.

Q. Caecilius consul exercitum ab C. Nerone L. Veturius a Q.
									Claudio propraetore accepit novisque militibus, quos ipse
									conscripserat, supplevit.

in Consentinum agrum consules exercitum duxerunt passimque
									depopulati, cum agmen iam grave praeda esset, in saltu angusto a
									Bruttiis iaculatoribusque Numidis turbati sunt,

ita ut non praeda tantum sed armati quoque in periculo fuerint.
									maior tamen tumultus quam pugna fuit, et praemissa praeda
									incolumes legiones in loca culta evasere.

inde in Lucanos profecti. ea sine certamine tota gens in dicionem
									populi Romani rediit.

cum Hannibale nihil eo anno rei gestum est. nam neque ipse se
									obtulit in tam recenti volnere publico privatoque neque
									lacessierunt quietum Romani: tantam inesse vim, etsi omnia alia
									circa eum ruerent, in uno illo duce censebant.

ac nescio an mirabilior adversis quam secundis rebus fuerit,

quippe qui, cum in hostium terra per
									annos tredecim tam procul ab domo varia fortuna bellum gereret
									exercitu non suo civili, sed mixto ex 
										 conluvione 
										 conluuione 
									 omnium gentium, quibus non lex, non mos, non lingua
									communis, alius habitus, alia vestis, alia arma, alii ritus,
									alia sacra,

alii prope dei essent, ita quodam uno vinculo copulaverit eos, ut
									nulla nec inter ipsos nec adversus ducem seditio extiterit,

cum et pecunia saepe in stipendium et commeatus in hostium agro
									deessent, quorum inopia priore Punico bello multa infanda inter
										 duces militesque commissa fuerant.

post Hasdrubalis vero exercitum cum duce, in quibus spes omnis
									reposita victoriae fuerat, deletum cedendoque in angulum
									Bruttium cetera Italia concessum, cui non videatur mirabile
									nullum motum in castris factum?

nam ad cetera id quoque accesserat, ut ne alendi quidem exercitus
									nisi ex Bruttio agro spes esset, qui, ut omnis coleretur,
									exiguus tamen tanto alendo exercitui erat;

tum magnam partem iuventutis abstractam a cultu agrorum bellum
									occupaverat et mos vitio etiam insitus genti per latrocinia
									militiam exercendi.

nec ab domo quicquam mittebatur de Hispania retinenda sollicitis,
									tamquam omnia prospera in Italia essent.

in Hispania res quadam ex parte eandem fortunam, quadam longe
									disparem habebant: eandem, quod proelio victi Carthaginienses
									duce amisso in ultimam Hispaniae oram usque ad Oceanum compulsi
									erant, disparem autem,

quod Hispania non quam Italia modo, sed quam ulla pars terrarum
									bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis.

itaque ergo prima Romanis inita provinciarum, quae quidem
									continentis sint, postrema omnium, nostra demum aetate, ductu
									auspicioque Augusti Caesaris perdomita est.

ibi tum Hasdrubal Gisgonis, maximus clarissimusque eo bello
									secundum Barcinos dux, regressus ab Gadibus rebellandi ape,
									adiuvante Magone Hamilcaris filio, dilectibus per ulteriorem
									Hispaniam habitis ad quinquaginta milia peditum, quattuor milia
									et quingentos equites armavit.

de equestribus copiis ferme inter auctores convenit; peditum
									septuaginta milia quidam adducta ad Silpiam urbem scribunt.

ibi super campos patentes duo duces Poeni ea mente, ne
									detrectarent certamen, considerunt.

Scipio, cum ad eum fama tanti comparati exercitus perlata esset,
									neque Romanis legionibus tantae se fore parem multitudini ratus,
									ut non in speciem saltem opponerentur barbarorum auxilia, neque
									in iis tamen tantum virium ponendum,

ut mutando fidem, quae cladis causa fuisset patri
									patruoque magnum momentum facerent,

praemisso Silano ad Culcham duodetriginta oppidis regnantem, ut
									equites peditesque ab eo, quos se per hiemem conscripturum
									pollicitus erat,

acciperet, ipse ab Tarracone profectus protinus ab sociis, qui
									accolunt viam, modica contrahendo auxilia Castulonem
									pervenit.

eo adducta ab Silano auxilia tria milia peditum et quingenti
									equites. inde ad Baeculam urbem progressus omni exercitu civium
									sociorum, peditum equitumque quinque et quadraginta milibus.

castra ponentes eos Mago et Masinissa cum omni equitatu adgressi
									sunt, turbassentque munientes, ni abditi post tumulum opportune
									ad id positum ab Scipione equites inproviso in effusos
									incurrissent.

ei promptissimum quemque et proxime vallum atque in ipsos
									munitores primum invectum vixdum proelio inito fuderunt. cum
									ceteris, qui sub signis atque ordine agminis incesserant,
									longior et diu ambigua pugna fuit.

sed cum ab stationibus primum expeditae cohortes, deinde ex opere
									deducti milites atque arma capere iussi plures usque et integri
									fessis subirent, magnumque iam agmen armatorum a castris in
									proelium rueret, terga 
										 baud 
										 haud 
									 dubie vertunt Poeni Numidaeque.

et primo turmatim abibant nihil propter pavorem festinationemve
									confusis ordinibus; dein, postquam acrius ultimis incidebat
									Romanus neque sustineri impetus poterat, nihil iam ordinum
									memores passim, qua cuique proximum fuit, in fugam
									effunduntur.

et quamquam eo proelio aliquantum et Romanis aucti et deminuti
									hostibus animi erant, tamen numquam per aliquot insequentes dies
									ab excursionibus equitum levisque armaturae cessatum est.

ubi satis temptatae per haec levia certamina vires sunt, prior
									Hasdrubal in aciem copias eduxit, deinde et Romani
									processere.

sed utraque acies pro vallo stetit instructa, et cum ab neutris
									pugna coepta esset, iam die ad occasum inclinante a 
										 poeno 
										 Poeno 
									 prius, deinde ab Romano in castra copiae reductae.

hoc idem per dies aliquot factum. prior semper Poenus copias
									castris educebat, prior fessis stando signum receptui dabat: ab
									neutra parte procursum telumve missum aut vox ulla orta.

mediam aciem hinc Romani illinc Carthaginienses mixti Afris,
									cornua socii tenebant — erant autem utrimque Hispani pro
									cornibus ante Punicam aciem elephanti castellorum procul speciem
									praebebant.

iam hoc in utrisque castris sermonis erat ita, ut instructi
									stetissent, pugnaturos, medias acies Romanum Poenumque, quos
									inter belli causa esset, pari robore animorum armorumque
									concursuros.

Scipio ubi haec obstinate credi animadvertit, omnia de industria
									in eum diem, quo pugnaturus erat, mutavit.

tesseram vesperi per castra dedit, ut ante lucem viri equique
									curati et pransi essent, armatus eques
									frenatos instratosque teneret equos.

vixdum satis certa luce equitatum omnem cum levi armatura in
									stationes Punicas immisit; inde confestim ipse cum gravi agmine
									legionum procedit,

praeter opinionem destinatam suorum hostiumque Romano milite
									cornibus firmatis, sociis in mediam aciem acceptis.

Hasdrubal clamore equitum excitatus ut ex tabernaculo prosiluit
									tumultumque ante vallum et trepidationem suorum et procul signa
									legionum fulgentia plenosque hostium campos vidit, equitatum
									omnem extemplo in equites emittit;

ipse cum peditum agmine castris egreditur nec ex ordine solito
									quicquam acie instruenda mutat.

equitum iam diu anceps pugna erat nec ipsa per se decerni
									poterat, quia pulsis, quod prope in vicem fiebat, in aciem
									peditum tutus receptus erat;

sed ubi iam 
										 baud 
										 haud 
									 plus quingentos passus acies inter sese aberant, signo
									receptui dato Scipio patefactisque ordinibus equitatum omnem
									levemque armaturam, in medium acceptam divisamque in partes
									duas, in subsidiis post cornua locat.

inde, ubi incipiendae iam pugnae tempus erat, Hispanos — ea media
										 acies fuit — presso gradu incedere iubet;

ipse e dextro cornu — ibi namque praeerat — nuntium ad 
										 Silanun 
										 Silanum 
									 et Marcium mittit, ut cornu extenderent in sinistram
									partem, quem ad modum se tendentem ad dextram vidissent,

et cum expeditis peditum equitumque prius pugnam consererent cum
									hoste, quam coire inter se mediae acies possent.

ita diductis cornibus cum ternis peditum cohortibus ternisque
									equitum turmis, ad hoc velitibus, citato gradu in hostem
									ducebant, sequentibus in obliquum aliis.

sinus in medio erat, qua segnius Hispanorum signa incedebant.

et iam conflixerant cornua, cum, quod roboris in hostium acie
									erat, Poeni veterani Afrique nondum ad teli coniectum venissent
									neque in cornua, ut adiuvarent pugnantes, discurrere auderent,
									ne aperirent mediam aciem venienti ex adverso hosti.

cornua ancipiti proelio urgebantur: eques levisque armatura ac velites, circumductis alis in latera
									incurrebant, cohortes a fronte urgebant, ut abrumperent cornua a
									cetera acie.

et cum ab omni parte haudquaquam par pugna erat, tum quod turba
									Baliarium tironumque Hispanorum Romano Latinoque militi obiecta
									erat;

et procedente iam die vires etiam deficere Hasdrubalis exercitum
									coeperant, oppressos matutino tumultu coactosque, priusquam cibo
									corpora firmarent, raptim in aciem exire.

et ad id sedulo diem extraxerat Scipio, ut sera pugna esset: nam
									ab septima demum hora peditum signa a cornibus concurrerunt, ad
									medias acies aliquanto serius pervenit pugna,

ita ut prius aestus a meridiano sole laborque standi sub armis et
									simul fames sitisque corpora adficerent, quam manus cum hoste
									consererent.

itaque steterunt scutis innixi. iam super cetera elephanti etiam,
									tumultuoso genere pugnae equitum velitumque et levis armaturae
									consternati, e cornibus in mediam aciem sese intulerant.

fessi igitur corporibus animisque rettulere pedem, ordines tamen
									servantes, haud secus quam si imperio ducis cederent integra
									acie.

sed cum eo ipso acrius, ubi inclinatam sensere rem,
									victores se undique inveherent,

nec facile impetus sustineri posset, quamquam retinebat
									obsistebatque cedentibus Hasdrubal, ab tergo esse colles
									tutumque receptum, si modice se reciperent,

clamitans, tamen vincente metu verecundiam, cum proximus quisque
									hostem caderet, terga extemplo data, atque in fugam sese omnes
									effuderunt.

ac primo constituere signa in radicibus collium ac revocare in
									ordines militem coeperant cunctantibus in adversum collem
									erigere aciem Romanis; deinde, ut inferri inpigre signa
									viderunt, integrata fuga in castra pavidi compelluntur.

nec procul vallo Romanus aberat, cepissetque tanto impetu castra,
									ni se ex vehementi sole, qualis inter graves imbre nubes
									effulget, tanta vis aquae deiecisset, ut vix in castra sua 
										 roceperint 
										 receperint 
									 se victores, quosdam etiam religio ceperit ulterius
									quicquam eo die conandi.

Carthaginienses, quamquam fessos labore ac vulneribus nox
									imberque ad necessariam quietem vocabat,

tamen, quia metus et periculum cessandi non dabat tempus, prima
									luce oppugnaturis hostibus castra, saxis undique circa ex
									propinquis vallibus congestis augent vallum, munimento sese,
									quando in armis parum praesidii foret, defensuri.

sed transitio sociorum, fuga ut tutior mora videretur, fecit.
									principium defectionis ab Attene regulo Turdetanorum factum
									est:

is cum magna popularium manu transfugit; inde duo munita oppida
									cum praesidiis tradita a praefectis Romano.

et ne latius inclinatis semel ad defectionem animis serperet res,
									silentio proximae noctis Hasdrubal castra movet.

Scipio, ut prima luce qui in stationibus erant rettulerunt
									profectos hostes, praemisso equitatu signa ferri iubet;

adeoque citato agmine ducti sunt, ut, si via recta vestigia
									sequentes issent, haud dubie adsecuturi fuerint; ducibus est
									creditum brevius aliud esse iter ad Baetim fluvium, ut
									transeuntes adgrederentur.

Hasdrubal clauso transitu fluminis ad Oceanum
									flectit, et iam inde fugientium modo effusi abibant. itaque ab
									legionibus Romanis aliquantum intervalli fecit,

eques levisque armatura nunc ab tergo nunc ab lateribus
									occurrendo fatigabat morabaturque; sed cum ad crebros tumultus
									signa consisterent

et nunc equestria nunc cum velitibus auxiliisque peditum proelia
									consererent, supervenerunt legiones.

inde non iam pugna sed trucidatio velut pecorum fieri, donec ipse
									dux fugae auctor in proximos colles cum sex milibus ferme
									semermium evasit; ceteri caesi captique.

castra tumultuaria raptim Poeni tumulo editissimo communiverunt
									atque inde, cum hostis nequiquam subire iniquo ascensu conatus
									esset, haud difficulter sese tutati sunt.

sed obsidio in loco nudo atque inopi vix in paucos dies
									tolerabilis erat; itaque transitiones ad hostem fiebant.
									postremo dux ipse navibus accitis — nec procul inde aberat mare
									— nocte relicto exercitu Gades perfugit.

Scipio fuga ducis hostium audita decem milia peditum mille
									equites relinquit Silano ad castrorum obsidionem;

ipse cum ceteris copiis septuagensimis castris protinus causis
									regulorum civitatiumque cognoscendis, ut praemia ad veram
									meritorum aestimationem tribui possent, Tarraconem rediit.

post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut
									ad nova consilia gentem quoque suam oboedientem haberet, cum
									paucis popularibus in Africam traiecit,

non tam evidenti eo tempore subitae mutationis causa, quam
									documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam
									fidei, ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse.

Mago inde remissis ab Hasdrubale navibus Gades petit; ceteri
									deserti ab ducibus, pars transitione, pars fuga dissupati per
									proximas civitates sunt, nulla numero aut viribus manus
									insignis.

hoc maxime modo ductu atque auspicio P. Scipionis pulsi Hispania
									Carthaginienses sunt, quarto decimo anno post bellum initum,
									quinto quam P. Scipio provinciam et exercitum
									accepit.

baud 
										 haud 
									 multo post Silanus debellatum referens Tarraconem ad
									Scipionem rediit.

L. Scipio cum multis nobilibus captivis nuntius receptae
									Hispaniae Romam est missus;

et cum ceteri laetitia gloriaque ingenti 
										 ear 
										 eam 
									 rem vulgo ferrent, unus, qui gesserat, inexplebilis
									virtutis veraeque laudis, parvum instar eorum, quae spe ac
									magnitudine animi concepisset, receptas Hispanias ducebat:

iam Africam 
										 lmagnamque 
										 magnamque 
									 Carthaginem et in suum decus nomenque velut
									consummatam eius belli gloriam spectabat.

itaque praemoliendas sibi ratus iam res conciliandosque regum
									gentiumque animos, Syphacem primum regem statuit temptare.

Masaesuliorum is rex erat: Masaesulii, gens adfinis Mauris, in
									regionem Hispaniae maxime qua sita Nova Carthago est
									spectant.

foedus ea tempestate regi cum Carthaginiensibus erat;

quod haud gravius ei sanctiusque quam vulgo barbaris, quibus ex
									fortuna pendet fides, ratus fore, oratorem ad eum C. Laelium cum
									donis mittit.

quibus barbarus laetus, et quia res tum prosperae ubique Romanis,
									Poenis in Italia adversae, in Hispania nullae iam erant,
									amicitiam se Romanorum accipere annuit: firmandae eius fidem nec
									dare nec accipere nisi cum ipso coram duce Romano.

ita Laelius in id modo fide ab rege accepta, tutum adventum fore,
									ad Scipionem redit.

magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat,
									opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos
									Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam, quod
									freto exiguo dirimuntur, positis.

dignam itaque rem Scipio ratus, quae, quoniam aliter non posset,
									magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone, M. Silano
									Carthagine Nova, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis
									ierat, ad praesidium Hispaniae relictis,

ipse cum C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus
									tranquillo mari 
										 plurumum 
										 plurimum 
									 remis, interdum et leni adiuvante vento in Africam
									traiecit.

forte ita incidit, ut eo ipso tempore Hasdrubal
									pulsus Hispania, septem triremibus portum invectus,

ancoris positis terrae adplicaret naves, 
										 cua 
										 cum 
									 
										 eonspectae 
										 conspectae 
									 duae quinqueremes, haud cuiquam dubio quin hostium
									essent opprimique a pluribus, priusquam portum intrarent,
									possent, nihil aliud quam tumultum 
										 ae 
										 ac 
									 
										 trepidationemr 
										 trepidationem 
									 simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naves
									expedientium fecerunt.

pereussa 
										 percussa 
									 enim ex alto vela paulo acriori vento prius in portum
									intulerunt quinqueremes, quam Poeni ancoras molirentur;

nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. ita in
									terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi ad regem
									pergunt.

magnificumque id Syphaci — nec erat aliter — visum, duorum
									opulentissimorum ea tempestate duces populorum uno die suam
									pacem amicitiamque petentes venisse.

utrumque in hospitium invitat; et quoniam fors eos sub uno tecto
									esse atque ad eosdem penates voluisset, contrahere ad conloquium
									dirimendarum simultatium causa est conatus,

scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium esse,
									quod conloquendo finiret, aut de re publica sc quicquam cum
									hoste agere iniussu senatus posse.

illud magno opere tendente rege ne alter hospitum exclusus mensa
									videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas, 
										 baud 
										 haud 
									 abnuit;

cenatumque simul apud regem est, et eodem etiam lecto Scipio
									atque Hasdrubal, quia ita cordi erat regi, accubuerunt.

tanta autem inerat comitas Scipioni atque ad omnia naturalis
									ingenii dexteritas, ut non Syphacem modo, barbarum insuetumque
									moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde
									adloquendo sibi conciliarit:

mirabilioremque sibi eum virum congresso coram visum prae se
									ferebat quam bello rebus gestis,

nec dubitare, quin Syphax regnumque eius iam in Romanorum essent
									potestate: eam artem illi viro ad conciliandos animos esse.

itaque non quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis
									Carthaginiensibus esse, quam quo modo Africam
									retineant cogitandum.

non peregrinabundum neque circa amoenas oras vagantem tantum
									ducem Romanum relicta provincia novae dicionis, relictis
									exercitibus, duabus navibus in Africam traiecisse et commisisse
									sese in hostilem terram, in potestatem regiam, in fidem
									inexpertam, sed potiundae Africae spem adfectantem.

hoc eum iam pridem volutare in animo, hoc palam fremere, quod
									non, quem ad modum Hannibal in Italia, sic Scipio in Africa
									bellum gereret.

Scipio foedere icto cum Syphace profectus ex Africa dubiisque et
									plerumque saevis in alto iactatus ventis die quarto Novae
									Carthaginis portum tenuit.

Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam
									civitates propter conscientiam culpae metu magis quam fide
									quietas esse apparebat, quarum maxume insignes et magnitudine et
									noxa Iliturgi et Castulo erant.

Castulo cum prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum
									exercitibus Scipiones defecerat ad Poenos; Iliturgitani
									prodendis, qui ex illa clade ad eos perfugerant,
									interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant.

in eos populos primo adventu, cum dubiae Hispaniae essent, merito
									magis quam utiliter saevitum foret;

tunc iam tranquillis rebus quia tempus expetendae poenae
									videbatur venisse, accitum ab Tarracone L. Marcium cum tertia
									parte copiarum ad Castulonem oppugnandum mittit; ipse cum cetero
									exercitu quintis fere ad Iliturgin castris pervenit.

clausae erant portae omniaque instructa et parata ad
									oppugnationem arcendam; adeo conscientia, quid se meritos
									scirent, pro indicto eis bello fuerat. hinc et hortari milites
									Scipio orsus est:

ipsos claudendo portas indicasse Hispanos, quid ut timerent
									meriti essent. itaque multo infestioribus animis cum eis quam
									cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse;

quippe cum illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab
									his perfidiae et crudelitatis et sceleris poenas
									expetendas esse.

venisse tempus, quo et nefandam commilitonum necem et in semet
									ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem
									ulciscerentur, et in omne tempus gravi documento sancirent, ne
									quis umquam Romanum civem militemve in ulla fortuna opportunum
									iniuriae duceret.

ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos
									viris dividunt; partitoque exercitu ita, ut parti alteri Laelius
									praeesset legatus, duobus simul locis ancipiti terrore urbem
									adgrediuntur.

non dux unus aut plures principes oppidanos, sed suus ipsorum ex
									conscientia culpae metus ad defendendam inpigre urbem hortatur;
									et meminerant

et admonebant alii alios supplicium ex
									se, non victoriam peti; ubi quisque mortem oppeteret, id
									referre, utrum in pugna et in acie, ubi Mars communis et victum
									saepe erigeret et adfligeret victorem,

an postmodo, cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum
									liberorumque, inter verbera et vincula, omnia foeda atque
									indigna passi exspirarent.

igitur non militaris modo aetas aut viri tantum sed feminae
									puerique supra animi corporisque vires adsunt, propugnantibus
									tela ministrant, saxa in muros munientibus gerunt.

non libertas solum agebatur, quae virorum fortium tantum pectora
									acuit, sed ultima omnium supplicia et foeda mors ob oculos erat.
									accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso
									inter se conspectu.

itaque tanto ardore certamen initum est, ut domitor ille totius
									Hispaniae exercitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus a
									muris haud satis decoro proelio trepidarit.

id ubi vidit Scipio, veritus, ne vanis tot conatibus suorum et
									hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet
									conandum ac partem periculi capessendam esse ratus, increpita
									ignavia militum ferri scalas iubet et se ipsum, si ceteri
									cunctentur, escensurum minatur.

iam subierat haud mediocri periculo moenia cum clamor undique ab
									sollicitis vicem imperatoris militibus sublatus
									scalaeque multis simul partibus erigi coeptae;

et ex altera parte Laelius institit. tum victa oppidanorum vis,
									deiectisque propugnatoribus occupantur muri; arx etiam ab ea
									parte, qua inexpugnabilis videbatur, inter tumultum capta
									est.

transfugae Afri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppidanis
									in ea tuenda, unde periculum videbatur, versis et Romanis
									subeuntibus contra,

qua adire poterant, conspexerunt editissimam urbis partem, quia
									rupe praealta tegebatur, neque opere ullo munitam et ab
									defensoribus vacuam.

levium corporum homines et multa exercitatione pernicium clavos
									secum ferreos portantes, qua per inaequaliter eminentia rupis
									poterant, scandunt.

sicubi nimis arduum et leve saxum occurrebat, clavos per modica
									intervalla figentes cum velut gradus fecissent,

primi insequentes extrahentes manu, postremi sublevantes eos, qui
									prae se irent, in summum evadunt; inde decurrunt cum clamore in
									urbem iam captam ab Romanis.

tum vero apparuit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. nemo
									capiendi vivos, nemo patentibus ad direptionem omnibus praedae
									memor est; trucidant inermes iuxta atque armatos, feminas
									pariter ac viros; usque ad infantium caedem ira crudelis
									pervenit.

ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt quae incendio absumi
									nequeunt; adeo vestigia quoque urbis extinguere ac delere
									memoriam hostium sedis cordi est.

Castulonem inde Scipio exercitum ducit quam urbem non Hispani
									modo convenae, sed Punici etiam exercitus ex dissipata passim
									fuga reliquiae tutabantur.

sed adventum Scipionis praevenerat fama cladis Iliturgitanorum,
									terrorque inde ac desperatio invaserat;

et in diversis causis cum sibi quisque consultum sine alterius
									respectu vellet, primo tacita suspicio, deinde aperta discordia
									secessionem inter Carthaginienses atque Hispanos fecit.

his Cerdubelus, propalam deditionis auctor, Himilco Punicis
									auxiliaribus praeerat; quos urbemque clam fide
									accepta Cerdubelus Romano prodit.

mitior ea victoria fuit; nec tantundem noxae admissum erat, et
									aliquantum irae lenierat voluntaria deditio.

Marcius inde in barbaros, si qui 
										 nondun 
										 nondum 
									 perdomiti erant, sub ius dicionemque redigendos
									missus; Scipio Carthaginem ad vota solvenda deis munusque
									gladiatorium, quod mortis causa patris patruique paraverat,
									edendum rediit.

gladiatorum spectaculum fuit non ex eo genere hominum, ex quo
									lanistis comparare mos est, servorum de catasta ac liberorum,
									qui venalem sanguinem habent:

voluntaria omnis et gratuita opera pugnantium 
										 fait. 
										 fuit. 
									 nam alii missi ab regulis sunt ad specimen insitae
									genti virtutis ostendendum,

alii ipsi professi se pugnaturos in gratiam ducis, alios
									aemulatio et certamen, ut provocarent, provocative haud
									abnuerent, traxit;

quidam quas disceptando controversias finire nequierant aut
									noluerant pacto inter se, ut victorem res sequeretur, ferro
									decreverunt.

neque obscuri generis homines, sed clari inlustresque, Corbis et
									Orsua patrueles fratres, de principatu civitatis, quam Ibem
									vocabant, ambigentes, ferro se certaturos professi sunt.

Corbis maior aetate erat; Orsuae pater princeps proxime fuerat, a
									fratre maiore post mortem eius principatu accepto. cum verbis
									disceptare Scipio vellet ac sedare iras,

negatum id ambo dicere cognatis communibus, nec alium deorum
									hominumve quam Martem se 
										 iadicem 
										 iudicem 
									 habituros esse.

robore maior, minor flore aetatis ferox, mortem in certamine,
									quam ut alter alterius imperio subiceretur, praeoptantes, cum
									dirimi ab tanta rabie nequirent, insigne spectaculum exercitui
									praebuere documentumque, quantum cupiditas imperii malum inter
									mortales esset.

maior usu armorum et astu facile stolidas vires minoris
									superavit. huic gladiatorum spectaculo ludi funebres additi pro
									copia provinciali et castrensi apparatu.

res interim nihilo minus ab legatis gerebantur. Marcius superato
									Baete amni, quem incolae Certim appellant, duas opulentas
									civitates sine certamine in deditionem accepit.

Astapa urbs erat, Carthaginiensium semper partis; neque id tam
									dignum ira erat, quam quod extra necessitates belli praecipuum
									in Romanos gerebant odium.

nec urbem aut situ aut munimento tutam habebant, quae ferociores
									iis animos faceret; sed ingenia incolarum latrocinio laeta, ut
									excursiones in finitimum agrum sociorum populi Romani facerent,
									impulerant, et vagos milites Romanos lixasque et mercatores
									exciperent.

magnum etiam comitatum, quia paucis parum tutum fuerat,
									transgredientem fines positis insidiis circumventum iniquo loco
									interfecerant.

ad hanc urbem oppugnandam cum admotus exercitus esset, oppidani
									conscientia scelerum, quia nec deditio tuta ad tam infestos
									videbatur, neque spes moenibus aut armis tuendae salutis erat,
									facinus in se ac suos foedum ac ferum consciscunt.

locum in foro destinant quo pretiosissima rerum suarum
									congererent; super eum cumulum coniuges ac liberos considere cum
									iussissent, ligna circa exstruunt fascesque virgultorum
									coniciunt.

quinquaginta deinde armatis iuvenibus praecipiunt, ut, donec
									incertus eventus pugnae esset, praesidium eo loco fortunarum
									suarum corporumque, quae cariora fortunis essent, servarent;

si rem inclinatam viderent atque in eo iam esse, ut urbs
									caperetur, scirent omnes, quos euntes in proelium cernerent,
									mortem in ipsa pugna obituros;

illos se per deos superos inferosque orare, ut memores
									libertatis, quae illo die aut morte honesta aut servitute infami
									finienda esset, nihil relinquerent, in quod saevire iratus
									hostis posset.

ferrum ignemque in manibus esse; amicae ac fideles potius ea,
									quae 
										 pentura 
										 peritura 
									 forent, absumerent manus, quam insultarent superbo
									ludibrio hostes.

his adhortationibus execratio dira adiecta, si quem a proposito
									spes mollitiave animi flexisset. inde concitato
									agmine patentibus portis ingenti cum tumultu erumpunt.

neque erat ulla satis firma statio opposita, quia nihil minus,
									quam ne egredi obsessi moenibus auderent, timeri poterat.
									perpaucae equitum turmae levisque armatura repente e castris ad
									id ipsum emissa occurrit.

acrior impetus atque animis quam compositior ullo ordine pugna
									fuit. itaque pulsus eques, qui primus se hosti obtulerat,
									terrorem intulit levi armaturae; pugnatumque sub ipso vallo
									foret, ni robur legionum perexiguo ad instruendum dato tempore
									aciem derexisset.

ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, cum caeci furore
									in vulnera ac ferrum vecordi audacia ruerent; dein vetus miles,
									adversus temerarios impetus pertinax, caede primorum insequentes
									suppressit.

conatus paulo post ultro inferre pedem, ut neminem cedere atque
									obstinatos mori in vestigio quemque suo vidit, patefacta acie,
									quod ut facere posset multitudo armatorum facile suppeditabat,
									cornua hostium amplexus, in orbem pugnantes ad unum omnes
									occidit.

atque haec tamen caedes ab impetu hostium
									iratorum ac tum maxime dimicantium iure belli in armatos
									repugnantesque edebatur;

foedior alia in urbe trucidatio erat, cum turbam feminarum
									puerorumque inbellem inermemque cives sui caederent et in
									succensum rogum semianima pleraque inicerent corpora, rivique
									sanguinis flammam orientem restinguerent; postremo ipsi, caede
									miseranda suorum fatigati, cum armis medio incendio se
									iniecerunt.

iam caedi perpetratae victores Romani supervenerunt. ac primo
									conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obstupuerunt;

dein cum aurum argentumque cumulo rerum aliarum interfulgens
									aviditate ingenii humani rapere ex igni vellent, correpti alii
									flamma sunt, alii ambusti adflatu vaporis, cum receptus primis
									urgente ab tergo ingenti turba non esset.

ita Astapa sine praeda militum ferro ignique absumpta est.
									Marcius ceteris eius regionis metu in deditionem
									acceptis victorem exercitum Carthaginem ad Scipionem reduxit.
									per eos ipsos dies perfugae a Gadibus venerunt,

pollicentes urbem Punicumque praesidium, quod in ea urbe esset,
									et imperatorem praesidii cum classe prodituros esse.

Mago ibi ex fuga substiterat navibusque in Oceano collectis
									aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa ora et ex
									proximis Hispaniae locis per Hannonem praefectum coegerat.

fide accepta dataque perfugis et Marcius eo cum expeditis
									cohortibus et Laelius cum septem triremibus, quinqueremi una est
									missus, ut terra marique communi consilio rem gererent.

Scipio ipse gravi morbo implicitus, graviore tamen fama, cum ad
									id quisque quod audierat insita hominibus libidine alendi de
									industria rumores adiceret aliquid, provinciam omnem ac maxime
									longinqua eius turbavit;

apparuitque, quantam excitatura molem vera fuisset clades, cum
									vanus rumor tantas procellas excivisset. non socii in fide, non
									exercitus in officio mansit.

Mandonius et Indibilis, quibus, quia regnum sibi Hispaniae pulsis
									inde Carthaginiensibus destinarant animis,

nihil pro spe contigerat, concitatis popularibus — Lacetani autem
									erant — et iuventute Celtiberorum excita agrum Suessetanum
									Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt.
									civilis alius furor in castris ad Sucronem ortus.

octo ibi milia militum erant, praesidium gentibus, quae cis
									Hiberum incolunt, inpositum.

motae autem eorum mentes sunt non tum primum, cum de vita
									imperatoris dubii rumores allati sunt, sed iam ante licentia ex
									dintino, ut fit, otio conlecta, et non nihil, quod in hostico
									laxius rapto suetis vivere artiores in pace res erant.

ac primo sermones tantum occulti serebantur: si bellum in
									provincia esset, quid sese inter pacatos facere? si debellatum
									iam et confecta provincia esset, cur in Italiam non revehi?

flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more
									et modestia militari erat, et ab custodibus probra in
									circumeuntes vigilias tribunos iacta, et noctu quidam praedatum
									in agrum circa pacatum ierant; postremo interdiu ac propalam
									sine commeatu ab signis abibant.

omnia libidine ac licentia militum, nihil instituto ac disciplina
									militiae aut imperio eorum, qui praeerant, gerebatur.

forma tamen Romanorum castrorum constabat una ea re, quod
									tribunos, ex contagione furoris 
										 baud 
										 haud 
									 expertes seditionis defectionisque rati fore, et iura
									reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant et in
									stationes ac vigilias ordine ibant;

et ut vim 
										 imperil 
										 imperii 
									 abstulerant, ita speciem dicto parentiun, ultro ipsi
									imperantes, servabant.

erupit deinde seditio, postquam reprehendere atque inprobare
									tribunos ea, quae fierent, et conari obviam ire et propalam
									abnuere furoris eorum se futuros socios senserunt.

fugatis itaque e principiis ac post paulo e castris tribunis, ad
									principes seditionis, gregarios milites, C. Albium Calenum et C.
									Atrium Umbrum, delatum omnium consensu imperium est.

qui nequaquam tribuniciis contenti ornamentis insignia etiam
									summi imperii, fasces securesque, attrectare ausi; neque venit
									in mentem suis tergis suisque cervicibus virgas illas securesque
									imminere, quas ad metum aliorum praeferrent.

mors Scipionis falso credita obcaecabat animos, sub cuius
									vulgatam mox famam non dubitabant totam Hispaniam arsuram
									bello;

in eo tumultu et sociis pecunias imperari et diripi propinquas
									urbes posse, et turbatis rebus, cum omnia omnes auderent, minus
									insignia fore, quae ipsi fecissent.

cum alios subinde recentes nuntios non mortis modo, sed etiam
									funeris expectarent, neque superveniret quisquam, evanesceretque
									temere ortus rumor, tum primi auctores requiri coepti.

et subtrahente se quoque, ut credidisse potius temere quam
									finxisse rem talem videri posset, destituti duces iam sua ipsi
									insignia et pro vana imagine imperil, quod 
									gererent, veram iustamque mox in se versuram potestatem
									horrebant.

stupenti ita seditioni, cum vivere primo, mox etiam valere
									Scipionem certi auctores adferrent, tribuni militum septem ab
									ipso Scipione missi supervenerunt.

ad quorum primum adventum exasperati animi, mox ipsis placido
									sermone permulcentibus notos, cum quibus congressi erant, leniti
									sunt.

circumeuntes enim tentoria primo deinde in principiis
									praetorioque, ubi sermones inter se serentium circulos
									vidissent, adloquebantur percunctantes magis, quae causa irae
									consternationisque subitae foret, quam factum accusantes.

vulgo stipendium non datum ad diem iactabatur, et, cum eodem
									tempore, quo scelus Iliturgitanorum exstitisset, post duorum
									imperatorum duorumque exercituum stragem sua virtute defensum
									nomen Romanum ac retenta provincia esset, Iliturgitanos poenam
									noxae meritam habere, suis recte factis gratiam qui exsolvat non
									esse.

talia querentes aequa orare, seque ea relaturos ad imperatorem
									respondebant; laetari, quod nihil tristius nec insanabilius
									esset; et P. Scipionem deum benignitate et rem publicam esse
									gratiae referendae.

Scipionem bellis adsuetum ad seditionum procellas rudem,
									sollicitum habebat res, ne aut exercitus peccando aut ipse
									puniendo modum excederet.

in praesentia, ut coepisset, leniter agi placuit et missis circa
									stipendiarias civitates exactoribus stipendii spem propinquam
									facere;

et edictum subinde propositum, ut ad
									stipendium petendum convenirent Carthaginem, seu carptim partes
									seu universi mallent.

tranquillam seditionem iam per se languescentem repentina quies
									rebellantium Hispanorum fecit; redierant enim in fines omisso
									incepto Mandonius et Indibilis, postquam vivere Scipionem
									allatum est;

nec iam erat aut civis aut externus, cum quo furorem suum
									consociarent.

omnia circumspectantes consilia nihil reliqui habebant praeter
									non tutissimum a malis consiliis receptum, ut 
									imperatoris vel iustae irae vel non desperandae clementiae sese
									committerent: etiam hostibus eum ignovisse, cum quibus ferro
									dimicasset;

suam seditionem sine vulnere, sine sanguine fuisse, nec ipsam 
										 atrocen 
										 atrocem 
									 nec atroci poena dignam, — ut ingenia humana sunt ad
									suam cuique levandam culpam nimio plus facunda.

illa dubitatio erat singulaene cohortes an universi ad stipendium
									petendum irent. inclinavit sententia, quod tutius censebant,
									universos ire.

per eosdem dies, quibus haec illi consultabant,

consilium de iis Carthagini erat, certabaturque sententiis, utrum
									in auctores tantum seditionis — erant autem ii numero haud plus
									quam quinque et triginta — animadverteretur, an plurium
									supplicio vindicanda tam foedi exempli defectio magis quam
									seditio esset.

vicit sententia lenior, ut, unde culpa orta esset, ibi poena
									consisteret; ad multitudinem castigationem satis esse.

consilio dimisso, ut id actum videretur, expeditio adversus
									Mandonium Indibilemque edicitur exercitui, qui Carthagine erat,
									et cibaria dierum aliquot parare iubentur.

tribunis septem, qui et antea Sucronem ad leniendam seditionem
									ierant, obviam exercitui missis quina nomina principum
									seditionis edita sunt,

ut eos per idoneos homines benigno vultu ac sermone in hospitium
									invitatos sopitosque vino vincirent.

haud procul iam Carthagine aberant, cum ex obviis auditum postero
									die omnem exercitum cum M. Silano in Lacetanos proficisci non
									metu modo omni, qui tacitus insidebat animis, liberavit eos, sed
									laetitiam ingentem fecit, quod magis habituri solum imperatorem
									quam ipsi futuri in potestate eius essent.

sub occasum solis urbem ingressi sunt exercitumque alterum
									parantem omnia ad iter viderunt.

excepti sermonibus de industria compositis, laetum opportunumque
									adventum eorum imperatori esse, quod sub ipsam profectionem
									alterius exercitus venissent, corpora curant.

ab tribunis sine ullo tumultu auctores seditionis,
									per idoneos homines perducti in hospitia, comprensi ac vincti
									sunt.

vigilia quarta impedimenta exercitus, cuius simulabatur iter,
									proficisci coepere; sub lucem signa mota et ad portam retentum
									agmen custodesque circa omnes portas missi, ne quis urbe
									egrederetur.

vocati deinde ad contionem qui pridie venerant, ferociter in
									forum ad tribunal imperatoris, ut ultro territuri
									succlamationibus, concurrunt.

simul et imperator in tribunal escendit et reducti a portis
									armati inermi se contioni ab tergo circumfuderunt.

tum omnis ferocia concidit et, ut postea fatebantur, nihil aeque
									eos terruit quam praeter spem robur et colos imperatoris, quem
									adfectum visuros crediderant, vultusque, qualem ne in acie
									quidem aiebant meminisse.

sedit tacitus paulisper, donec nuntiatum est deductos in forum
									auctores seditionis et parata omnia esse.

tum silentio per praeconem facto ita coepit: “numquam mihi
									defuturam orationem, qua exercitum meum adloquerer,

credidi, non quo verba umquam potius quam res exercuerim, sed
									quia prope a pueritia in castris habitus adsueram militaribus
									ingeniis;

apud vos quem ad rodum loquar, nec consilium nec oratio
									suppeditat, quos ne quo nomine quidem appellare debeam scio.

cives? qui a patria vestra descistis, — an milites? qui imperium
									auspiciumque abnuistis, sacramenti religionem rupistis, —
									hostes? corpora, ora, vestitum, habitum civium adgnosco; facta,
									dicta, consilia, animos hostium video.

quid enim vos nisi quod Ilergetes et Lacetani, aut optastis aliud
									aut sperastis? et illi tamen Mandonium atque Indibilem, regiae
									nobilitatis viros, duces furoris secuti sunt; vos auspicium et
									imperium ad Umbrum Atrium et Calenum Albium detulistis.

negate vos id omnes fecisse aut factum voluisse, milites;
									paucorum eum furorem atque amentiam esse; libenter credam
									negantibus. nec enim ea sunt commissa, quae, vulgata in omnem
									exercitum, sine piaculis ingentibus expiari 
									possint.

invitus ea tamquam vulnera attingo, sed nisi tacta tractataque
									sanari non possunt.

equidem pulsis Hispania Carthaginiensibus nullum locum tota
									provincia, nullos homines credebam esse, ubi vita invisa esset
									mea: sic me non solum adversus socios gesseram, sed etiam
									adversus hostes.

in castris en meis — quantum opinio 
										 fefellit! 
										 fefellit. 
									 — fama mortis meae non accepta solum, sed etiam
									expectata est.

non quod ego vulgari facinus per omnes velim — equidem, si totum
									exercitum meum mortem mihi optasse crederem, hic statim ante
									oculos vestros morerer, nec me vita iuvaret invisa civibus et
									militibus meis — ;

sed multitudo omnis sicut natura maris per se inmobilis est; ut
									venti et aurae cient, ita aut tranquillum aut procellae in vobis
									sunt; et causa atque origo omnis furoris penes auctores est, vos
									contagione insanistis;

qui mihi ne hodie quidem scire videmini, quo amentiae progressi
									sitis, quid facinoris in me, quid in patriam parentesque ac
									liberos vestros, quid in deos sacramenti testes, quid adversus
									auspicia, sub quibus militatis, quid adversus morem militiae
									disciplinamque maiorum, quid adversus summi imperii maiestatem
									ausi sitis.

de me ipso taceo; temere potius quam avide credideritis; is
									denique ego sim, cuius imperii taedere exercitum minime mirandum
									sit: — patria quid de vobis meruerat, quam cum Mandonio et
									Indibili consociando consilia 
										 prddebatis? 
										 prodebatis? 
									 ?

quid populus Romanus, cum imperium ablatum ab tribunis suffragio
									populi creatis ad homines privatos detulistis, cum eo ipso non
									contenti, si pro tribunis illos haberetis, fasces imperatoris
									vestri ad eos, quibus servus, cui imperarent, numquam fuerat,
									Romanus exercitus detulistis?

in praetorio tetenderunt Albius et Atrius classicum apud eos
									cecinit, signum ab iis petitum est, sederunt in tribunali P.
									Scipionis, lictor apparuit, summoto incesserunt, fasces cum
									securibus praelati sunt.

lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus animalia edere vos portenta esse putatis: 
										 noc 
										 hoc 
									 est portentum, quod nullis hostiis, nullis
									supplicationibus sine sanguine eorum, qui tantum ausi facinus
									sunt, expiari possit.

atque ego, quamquam nullum scelus rationem habet, tamen, ut in re
									nefaria, quae mens, quod consilium vestrum fuerit, scire
									velim.

Regium quondam in praesidium missa legio interfectis per scelus
									principibus civitatis urbem opulentam per decem annos
									tenuit;

propter quod facinus tota legio, milia hominum quattuor, in foro
									Romae securi percussi sunt.

sed illi primum non Atrium Umbrum semilixam, nominis etiam
									abominandi ducem, sed D. Vibellium tribunum militum secuti sunt,
									nec cum Pyrrho nec cum Samnitibus aut Lucanis, hostibus populi
									Romani, se coniunxerunt;

vos cum Mandonio et Indibili et consilia communicastis et arma
									consociaturi fuistis.

illi, sicut Campani Capuam Tuscis veteribus cultoribus ademptam,
									Mamertini in Sicilia Messanam, sic Regium habituri perpetuam
									sedem erant, nec populum Romanum nec socios populi Romani ultro
									lacessituri bello: —

Sucronemne vos domicilium habituri eratis? ubi si vos decedens
									confecta provincia imperator relinquerem, deum hominumque fidem
									implorare debebatis, quod non rediretis ad coniuges liberosque
									vestros.

sed horum quoque memoriam, sicut patriae meique, eieceritis ex
									animis vestris; viam consilii scelerati, sed non ad ultimum
									dementis exsequi volo.

mene vivo et cetero incolumi exercitu, cum quo ego die uno
									Carthaginem cepi, cum quo quattuor imperatores, quattuor
									exercitus Carthaginiensium fudi, fugavi, Hispania expuli, vos
									octo milia hominum, minores certe omnes pretii quam Albius et
									Atrius sunt, quibus vos subiecistis, Hispaniam provinciam populo
									Romano erepturi eratis?

amolior et amoveo nomen meum;

nihil ultra facile creditam mortem meam a vobis violatus sim — :
									quid? si ego morerer, mecum expiratura res publica, mecum
									casurum imperium populi Romani erat? ne istuc 
										 luppiter 
										 Iuppiter 
									 optimus maximus sirit, urbem auspicato deis auctoribus
									in aeternum conditam fragili huic et mortali corpori aequalem
									esse.

Flaminio, Paulo, Graccho, Postumio Albino, M. Marcello, T.
									Quinctio Crispino, 
										 Cm. 
										 Cn. 
									 Fulvio, Scipionibus meis, tot 
										 tar 
										 tam 
									 praeclaris imperatoribus uno bello absumptis superstes
									est populus Romanus eritque mille aliis nunc ferro nunc morbo
									morientibus — : meo unius funere elata populi Romani esset res
									publica?

vos ipsi hic in Hispania patre et patruo meo, duobus
									imperatoribus, interfectis Septimum Marcium ducem vobis adversus 
										 exultantes 
										 exsultantes 
									 recenti victoria Poenos delegistis. et sic loquor,
									tamquam sine duce Hispaniae futurae fuerint —

: M. Silanus eodem iure, eodem imperio mecum in provinciam
									missus, L. Scipio frater meus et C. Laelius legati vindices
									maiestatis imperii deessent?

utrum exercitus exercitui, an duces ducibus, an dignitas, an
									causa comparari poterat? quibus si omnibus superiores essetis,
									arma contra patriam, contra cives vestros ferretis? Africam
									Italiae, Carthaginem urbi Romanae imperare velletis? quam ob
									noxam patriae?

Coriolanum quondam damnatio iniusta, miserum et indignum exilium,
									ut iret ad oppugnandam patriam, impulit; revocavit tamen a
									publico parricidio privata pietas:

vos qui dolor, quae ira incitavit? stipendiumne diebus paucis
									imperatore aegro serius numeratur satis digna causa fuit, cur
									patriae indiceretis bellum, cur ad Ilergetes descisceretis a
									populo Romano, cur nihil divinarum humanarumve rerum inviolatum
									vobis esset?

insanistis profecto, milites, nec maior in corpus meum vis morbi
									quam in vestras mentes invasit.

horret animus referre quid crediderint homines, quid speraverint,
									quid optaverint: auferat omnia inrita oblivio, si potest; si
									non, utcumque silentium tegat.

non negaverim tristem atrocemque vobis visam orationem meam:
									quanto creditis facta vestra atrociora esse quam
									dicta mea? et me ea, quae fecistis, pati aequum censetis; vos ne
									dici quidem omnia aequo 
										 aninlo 
										 animo 
									 
										 fertis! 
										 fertis?

sed ne ea quidem ipsa ultra exprobrabuntur. utinam tam facile vos
									obliviscamini eorum, quam ego 
										 obliviscar! 
										 obliuiscar.

itaque quod ad universos vos attinet, si erroris paenitet, satis
									superque poenarum habeo.

Albius Calenus et Atrius Umber et ceteri nefariae seditionis auctores sanguine luent quod
									admiserunt; vobis supplicii eorum spectaculum non modo non
									acerbum sed laetum etiam, si sana mens rediit, debet esse: de
									nullis enim quam de vobis infestius aut inimicius
									consuluerunt.”

Vix finem dicendi fecerat cum ex praeparato simul omnium rerum
									terror oculis auribusque est offusus.

exercitus, qui corona contionem circumdederat, gladiis ad scuta
									concrepuit;

praeconis audita vox citantis nomina damnatorum in consilio; nudi
									in medium protrahebantur, et simul omnis apparatus supplicii
									expromebatur; deligati ad palum virgisque caesi et securi
									percussi, adeo torpentibus metu qui aderant, ut non modo
									ferocior vox adversus atrocitatem poenae sed ne gemitus quidem
									exaudiretur.

tracti inde de medio omnes, purgatoque loco citati milites
									nominatim apud tribunos militum in verba P. Scipionis iurarunt,
									stipendiumque ad nomen singulis persolutum est. hunc finem
									exitumque seditio militum coepta apud Sucronem habuit.

per idem tempus ad Baetim fluvium Hanno, praefectus Magonis,
									missus a Gadibus cum parva manu Afrorum, mercede Hispanos
									sollicitando ad quattuor milia iuvenum armavit.

castris deinde exutus ab L. Marcio, maxima parte militum inter
									tumultum captorum castrorum, quibusdam etiam in fuga amissis,
									palatos persequente equite, cum paucis ipse effugit.

dum haec ad Baetim fluvium geruntur Laelius interim freto in
									Oceanum evectus ad Carteiam classe accessit. urbs ea in ora
									Oceani sita est, ubi 
										 primurn 
										 primum 
									 e faucibus angustis panditur mare.

Gades sine certamine per proditionem recipiendi, ultro qui eam 
										 ren 
										 rem 
									 pollicerentur in castra Romana venientibus, spes,
									sicut ante dictum est, fuerat. sed patefacta inmatura proditio
									est, conprensosque omnes Mago Adherbali praetori Carthaginem
									devehendos tradit.

Adherbal coniuratis in quinqueremem inpositis, praemissaque ea,
									quia tardior quam triremis erat, ipse cum octo triremibus modico
									intervallo sequitur.

iam fretum intrabat quinqueremis, cum Laelius et ipse in
									quinqueremi e portu Carteiae sequentibus septem triremibus
									evectus in Adherbalem ac triremes invehitur, quinqueremem satis
									credens deprensam rapido in freto in adversum aestum reciprocari
									non posse.

Poenus in re subita parumper incertus trepidavit, utrum
									quinqueremem sequeretur, an in hostes rostra converteret.

ipsa cunctatio facultatem detractandae pugnae ademit; 
										 ian 
										 iam 
									 enim sub ictu teli erant, et undique instabant hostes.
									aestus quoque arbitrium moderandi naves ademerat. neque erat
									navali pugna similis, quippe ubi nihil voluntarium, nihil artis
									aut consilii esset.

una natura freti aestusque, totius certaminis potens, suis,
									alienis navibus nequiquam remigio in contrarium tendentes
									invehebat; et fugientem navem videres vertice retro intortam
									victoribus inlatam, et sequentem, si in contrarium tractum
									incidisset maris, fugientis modo sese avertentem.

iam in ipsa pugna haec, cum infesta rostro peteret hostium navem,
									obliqua ipsa ictum alterius rostri accipiebat; illa, cum
									transversa obiceretur hosti, repente intorta in proram
									circumagebatur.

cum inter triremes fortuna regente anceps proelium misceretur,
									quinqueremis Romana seu pondere tenacior, seu pluribus remorum
									ordinibus scindentibus vertices cum facilius regeretur, duas
									triremes suppressit, unius praelata impetu lateris alterius
									remos detersit;

ceterasque, quas indepta esset, mulcasset, ni cum reliquis
									quinque navibus Adherbal velis in Africam transmisisset.

Laelius victor Carteiam revectus auditis, quae acta Gadibus
									erant,

patefactam proditionem coniuratosque missos Carthaginem, spem ad
									inritum redactam, qua venissent, nuntiis ad L. Marcium missis, 
										 nis 
										 nisi 
									 i si terere frustra tempus sedendo ad Gades vellent,
									redeundum ad imperatorem esse, adsentiente Marcio paucos post
									dies ambo Carthaginem rediere.

ad quorum discessum non respiravit modo Mago, cum terra marique
									ancipiti metu urgeretur, sed etiam audita rebellione Ilergetum
									spem recuperandae Hispaniae nanctus,

nuntios Carthaginem ad senatum mittit, qui simul seditionem
									civilem in castris Romanis, simul defectionem sociorum in maius
									verbis extollentes hortarentur, ut auxilia mitterent, quibus
									traditum a patribus imperium Hispaniae repeti posset. Mandonius
									et Indibilis in fines regressi paulisper,

dum, quidnam de seditione statueretur, scirent, suspensi
									quieverunt, si civium errori ignosceretur, non diffidentes sibi
									quoque ignosci posse.

postquam vulgata est atrocitas supplicii, suam quoque noxam pari
									poena aestimatam rati,

vocatis rursus ad arma popularibus contractisque quae ante
									habuerant auxiliis in Sedetanum agrum, ubi principio defectionis
									stativa habuerant, cum viginti milibus peditum, duobus milibus
									equitum et quingentis transcenderunt.

Scipio, cum fide solvendi pariter omnibus noxiis innoxiisque
									stipendii tum vultu ac sermone in omnes placato facile
									reconciliatis militum animis,

priusquam castra ab Carthagine moveret, contione advocata multis
									verbis in perfidiam rebellantium regulorum invectus,

nequaquam eodem animo se ire professus est ad vindicandum id
									scelus, quo civilem errorem nuper sanaverit.

tum se 
										 baud 
										 haud 
									 secus quam viscera secantem sua, cum gemitu et
									lacrimis triginta hominum capitibus expiasse octo milium seu
									imprudentiam seu noxam; nunc laeto et erecto animo ad caedem
									Ilergetum ire.

non 
										 eninm 
										 enim 
									 eos neque natos in eadem terra 
										 nee 
										 nec 
									 ulla secum societate iunctos esse; eam,
									quae sola fuerit, fidei atque amicitiae, ipsos per scelus
									rupisse.

in exercitu suo se, praeterquam quod omnes cives aut socios
									Latinique nominis videat, etiam eo moveri, quod nemo fere sit
									miles, qui non aut a patruo suo Cn. Scipione, qui primus Romani
									nominis in eam provinciam venerit, aut a patre consule aut a se
									sit ex Italia advectus: Scipionum nomini,

auspiciis omnes adsuetos, quos secum in patriam ad meritum
									triumphum deducere velit, quos consulatum petenti, velut si
									omnium communis agatur honos, adfuturos speret.

quod ad expeditionem attineat, quae instet, immemorem esse rerum
									suarum gestarum, qui id bellum ducat. Magonis hercule sibi, qui
									extra orbem terrarum in circumfusam Oceano insulam cum paucis
									perfugerit navibus, maiorem curam esse quam Ilergetum;

quippe illic et ducem Carthaginiensem et quantumcumque Punicum
									praesidium esse, hic latrones latronumque duces, quibus ut ad
									populandos finitimorum agros tectaque urenda et rapienda pecora
									aliqua vis sit, ita in acie ac signis conlatis nullam esse;
									magis velocitate ad fugam quam armis fretos pugnaturos esse.

itaque non quod ullum inde periculum aut semen maioris belli
									videat, ideo se, priusquam provincia decedat, opprimendos
									Ilergetes duxisse,

sed primum, ne inpunita tam scelerata defectio esset, deinde, ne
									quis in provincia simul virtute tanta et felicitate perdomita
									relictus hostis dici posset.

proinde deis bene iuvantibus sequerentur non tam ad bellum
									gerendum — neque enim cum pari hoste certamen esse — quam ad
									expetendas ab hominibus scelestis poenas.

ab hac oratione 
										 41missos 
										 dimissos 
									 ad iter se comparare in diem posterum iubet,
									profectusque decumis castris pervenit ad Hiberum flumen. inde
									superato amni die quarto in conspectu hostium posuit castra.

campus ante montibus circa saeptus erat. in eam vallem Scipio cum
									pecora, rapta pleraque ex ipsorum hostium
									agris,

propelli ad inritandam 
										 feritaten 
										 feritatem 
									 barbarorum iussisset, velites subsidio misit, a quibus
									ubi per procursationem coimmissa pugna esset, Laelium cum
									equitatu impetum ex occulto facere iubet.

mons opportune prominens equitum insidias texit; nec ulla mora
									pugnae facta est. Hispani in conspecta procul pecora. velites in
									Hispanos praeda occupatos incurrere.

primo missilibus territavere, deinde missis levibus telis, quae
									inritare magis quam decernere pugnam poterant, gladios nudant,
									et conlato pede res coepta geri est;

ancepsque pedestre certamen erat, ni equites supervenissent.
									neque ex adverso tantum inlati obvios obtrivere, sed circumvecti
									etiam quidam per infima clivi ab tergo se, ut plerosque
									intercluderent, obiecerunt, maiorque caedes fuit, quam quantam
									edere levia per excursiones proelia solent.

ira magis accensa adverso proelio barbaris est, quam imminuti
									animi. itaque ne perculsi viderentur, prima luce postero die in
									aciem processere.

non capiebat omnes copias angusta, sicut ante dictum est, valles;
									duae ferme peditum partes et omnis equitatus in aciem
									descendit;

quod relicum peditum erat, obliquo constituerunt colle. Scipio,
									pro se esse loci angustias ratus, et quod in arto pugna Romano
									aptior quam Hispano militi futura videbatur, et quod in eum
									locum detracta hostium acies esset, qui non omnem multitudinem
									eorum caperet, novo etiam consilio adiecit animum:

equitem nec se posse circumdare cornibus in tam angusto spatio,
									et hosti, quem cum pedite deduxisset, inutilem fore.

itaque imperat Laelio, ut per colles quam occultissimo itinere
									circumducat equites segregetque, quantum possit, equestrem a
									pedestri pugnam;

ipse omnia signa peditum in hostes vertit; quattuor cohortes in
									fronte statuit, quia latius pandere aciem non poterat.

moram pugnandi nullam fecit, ut ipso certamine averteret ab
									conspectu transeuntium per colles equitum. neque ante
									circumductos sensere, quam tumultum equestris
									pugnae ab tergo accepere.

ita duo diversa proelia erant: duae peditum acies, duo equitatus
									per longitudinem campi, quia misceri ex genere utroque proelium
									angustiae non patiebantur, pugnabant.

Hispanorum cum neque pedes equiti nec eques pediti auxilio esset,
									pedes fiducia equitis temere commissus 
										 eampo 
										 campo 
									 caederetur, eques circumventus nec peditem a fronte —
									iam enim stratae pedestres copiae erant — nec ab tergo equitem
									sustineret, et ipsi, cum diu in orbem sese stantibus equis
									defendissent, ad unum omnes caesi sunt, nec quisquam peditum
									equitumve superfuit, qui in valle pugnaverunt.

tertia pars quae in colle ad spectaculum magis tutum quam ad
									partem pugnae capessendam steterat, et locum et tempus ad
									fugiendum habuit.

inter eos et reguli ipsi fugerunt, priusquam tota circumveniretur
									acies inter tumultum elapsi.

castra eodem die Hispanorum praeter ceteram praedam cum tribus
									ferme milibus hominum capiuntur.

Romani sociique ad mille et ducenti eo proelio ceciderunt,
									vulnerata amplius tria milia hominum. minus cruenta victoria
									fuisset, si patentiore campo et ad fugam capessendam facili
									foret pugnatum.

Indibilis abiectis belli consiliis nihil tutius in adflictis
									rebus experta fide et clementia Scipionis ratus, Mandonium
									fratrem ad eum mittit;

qui advolutus genibus fatalem rabiem temporis eius accusat, 
										 cur 
										 cum 
									 velut contagione quadam pestifera non Ilergetes modo
									et Lacetani, sed castra quoque Romana insanierint.

suam quidem et fratris et reliquorum popularium 
										 ear 
										 eam 
									 condicionem esse, ut aut, si ita videatur, reddant
									spiritum P. Scipioni ab eodem illo acceptunm, aut servati bis
									uni debitam vitam pro eo in perpetuum devoveant.

antea in causa sua fiduciam sibi fuisse nondum experta clementia
									eius; nunc contra nullam in causa, omnem in misericordia
									victoris spem repositam habere.

mos vetustus erat Romanis, cum quo 
										 nee 
										 nec 
									 foedere nec aequis legibus iungeretur amicitia, non
									prius imperio in eum tamquam pacatum uti, quam omnia divina
									humanaque dedidisset, obsides accepti, arma adempta, praesidia
									urbibus imposita forent.

Scipio multis invectus in praesentem 
										 MAandonium 
										 Mandonium 
									 absentemque Indibilem verbis, illos quidem merito
									perisse ipsorum maleficio ait, victuros suo atque populi Romani
									beneficio.

ceterum se neque arma iis adempturum neque
										obsides imperaturum — quippe ea pignera timentium
									rebellionem esse — ; se libera arma relinquere, solutos
									animos;

neque se in obsides innoxios, sed in ipsos, si defecerint,
									saeviturum, nec ab inermi, sed ab armato hoste poenas
									expetiturum. utramque fortunam expertis permittere sese, utrum
									propitios an iratos habere Romanos mallent.

ita dimissus Mandonius pecunia tantummodo imperata, ex qua
									stipendium militi praestari posset.

ipse Marcio in ulteriorem Hispaniam praemisso, Silano Tarraconem
									remisso paucos moratus dies, dum imperatam pecuniam Ilergetes
									pernumerarent, cum expeditis Marcium iam adpropinquantem Oceano
									adsequitur.

incohata res iam ante de Masinissa aliis atque alis de causis
									dilata erat, quod Numida cum ipso utique congredi Scipione
									volebat atque eius dextra fidem sancire: ea tum itineris tam
									longi ac tam devii causa Scipioni fuit.

Masinissa cum Gadibus esset, certior adventare eum a Marcio
									factus, causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque 
										 omniur 
										 omnium 
									 rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc
									equitem marcescere desidia,

Magonem perpulit, ut se traicere in
									continentem ad depopulandos proximos Hispaniae agros
									pateretur.

transgressus tres principes Numidarum praemittit ad tempus
									locumque conloquio statuendum. duos pro obsidibus retineri ab
									Scipione iubet; remisso tertio, qui quo iussus erat adduceret
									Masinissam, cum paucis in conloquium venerunt.

ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum 
										 adlmiratio 
										 admiratio 
									 viri, substitueratque animo speciem
									quoque corporis amplam ac magnificam;

ceterum maior praesentis veneratio cepit; et, praeterquam quod
									suapte natura multa maiestas inerat, adornabat promissa
									caesaries habitusque corporis non cultus munditiis, sed virilis
									vere ac militaris,

et aetas erat in medio virium robore, quod plenius nitidiusque ex
									morbo velut renovatus flos iuventae faciebat.

prope attonitus ipso congressu Numida gratias de fratris filio
									remisso agit. ex eo tempore adfirmat 
										 ear 
										 eam 
									 se quaesisse occasioned, quam tandem oblatam deum
									immortalium beneficio non omiserit;

cupere se illi populoque Romano operam navare ita, ut nemo unus
									externus magis enixe adiuverit rem Romanam.

id se, etiamsi iam pridem vellet, minus praestare in Hispania,
									aliena atque ignota terra, potuisse; in qua autem genitus
									educatusque in spem paterni regni esset, facile
									praestaturum.

si quidem eundem Scipionem ducem in Africam Romani mittant, satis
									sperare perbrevis aevi Carthaginem esse.

laetus eum Scipio vidit audivitque, cum caput rerum in omni
									hostium equitatu Masinissam fuisse sciret, et ipse iuvenis
									specimen animi prae se ferret. fide data acceptaque profectus
									retro Tarraconem est.

Masinissa permissu Romanorum, ne sine causa traiecisse in
									continentem videretur, populatus proximos agros Gades
									rediit.

Magoni desperatis in Hispania rebus, in quarum spem seditio
									primum militaris, deinde defectio Indibilis animos eius
									sustulerant, paranti traicere in Africam nuntiatum ab Carthagine
									est iubere senatum, ut classem, quam Gadibus haberet, in Italiam
									traiceret;

conducta ibi Gallorum ac Ligurum quanta maxima posset iuventute
									coniungeret se Hannibali neu senescere bellum maximo impetu,
									maiore fortuna coeptum sineret.

ad eam rem et a Carthagine pecunia Magoni advecta est, et ipse
									quantam potuit a Gaditanis exegit, non aerario modo eorum sed
									etiam templis spoliatis, et privatim omnibus
									coactis aurum argentumque in publicum conferre.

cum praeterveheretur Hispaniae oram, 
										 baud 
										 haud 
									 procul Carthagine Nova expositis in terram militibus
									proximos depopulatus agros, inde ad urbem classem adpulit.

ibi cum interdiu milites in navibus tenuisset, nocte in litus
									expositos ad partem eam muri, qua capta Carthago ab Romanis
									fuerat, ducit, nec praesidio satis valido urbem teneri ratus et
									aliquos oppidanorum ad spem novandi res aliquid moturos.

ceterum nuntii ex agris trepidi simul populationem agrestiumque
									fugam et hostium adventum adtulerant,

et visa interdiu classis erat, nec sine causa electam ante urbem
									stationem apparebat. itaque instructi armatique intra portam ad
									stagnum ac mare versam continebantur.

ubi effusi hostes, mixta inter milites navalis turba, ad muros
									tumultu maiore quam vi subierunt, patefacta repente porta Romani
									cum clamore erumpunt turbatosque hostes

et ad primum incursum coniectumque telorum aversos usque ad litus
									cum multa caede persequuntur;

nec, nisi naves litori adpulsae trepidos accepissent,
									superfuisset fugae aut pugnae quisquam.

in ipsis quoque 
										 trepidaturn 
										 trepidatum 
									 navibus est, dum, ne hostes cum suis simul
									inrumperent, trahunt scalas, orasque et ancoras, ne in moliendo
									mora esset, praecidunt;

multique adnantes navibus, incerto prae tenebris, quid aut
									peterent aut vitarent, foede interierunt.

postero die cum classis inde retro ad Oceanum, unde venerat,
									fugisset, ad octingentos homines caesi inter murum litusque et
									ad duo milia armorum inventa.

Mago cum Gades repetisset, exclusus inde, ad Cimbios — 
										 hand 
										 haud 
									 procul a Gadibus is locus abest — classe adpulsa,
									mittendis legatis querendoque, quod portae sibi socio atque
									amico clausae forent, purgantibus iis multitudinis concursu
									factum,

infestae ob direpta quaedam ab conscendentibus naves militibus,
									ad conloquium sufetes eorum, qui summus Poenis est
									magistratus, cum quaestore elicuit, laceratosque verberibus
									cruci adfigi iussit;

inde navibus ad Pityusam insulam centum milia ferme a continenti
									Poeni tum eam incolebant — traiecit.

itaque classis bona cum pace accepta est, nec commeatus modo
									benigne praebiti, sed in supplementum classis iuventus armaque
									data. quorum fiducia Poenus in Baliares insulas — quinquaginta
									inde milia absunt — tramisit. duae sunt Baliares insulae;

maior altera atque opulentior armis virisque; et portum habet,
									ubi commode hibernaturum se — et iam extremum autumni erat —
									credebat.

ceterum 
										 baud 
										 haud 
									 secus, quam si Romani eam insulam incolerent,
									hostiliter classi occursum est. fundis ut nunc plurimum, ita tum
									solo eo telo utebantur, nec quisquam alterius gentis unus tantum
									ea arte quantum inter alios omnes Baliares excellunt.

itaque tanta vis lapidum creberrimae grandinis modo in
									propinquantem iam terrae classem effusa est, ut intrare portum
									non ausi averterent in altum naves.

in minorem inde Baliarium insulam traiecerunt fertilem agro,
									viris armis haud aeque validam.

itaque 
										 egrossi 
										 egressi 
									 navibus super portum loco munito castra locant; ac
									sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium
									inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naves
									subduxerunt.

post Magonis ab Oceani ora discessum Gaditani Romanis
									deduntur.

haec in Hispania P. Scipionis ductu auspicioque gesta. ipse L.
									Lentulo et L. Manlio Acidino provincia tradita decem navibus
									Romam rediit et senatu extra urbem dato in aede Bellonae,

quas res in Hispania gessisset, disseruit, quotiens signis
									conlatis dimicasset, quot oppida ex hostibus vi cepisset, quas
									gentes in dicionem populi Romani redegisset: adversus quattuor
									se imperatores,

quattuor victores exercitus in Hispaniam isse, neminem
									Carthaginiensem in iis terris reliquisse.

ob has res gestas magis temptata est triumphi spes quam petita
									pertinaciter, quia 
										 nerninem 
										 neminem 
									 ad eam diem triumphasse, qui sine magistratu res
									gessisset, constabat.

senatu misso urbem est ingressus argentique prae se in aerarium
									tulit decem quattuor milia pondo trecenta quadraginta duo et
									signati argenti magnum numerum.

comitia inde creandis consulibus habuit L. Veturius Philo,
									centuriaeque 
										 ones 
										 omnes 
									 ingenti favore P. Scipionem consulem dixerunt;

collega additur ei P. Licinius Crassus pontifex maximus. ceterum
									comitia maiore quam ulla per id bellum celebrata frequentia
									proditum memoriae est:

convenerant undique non suffragandi modo, sed etiam spectandi
									causa P. Scipionis, concurrebantque et domum frequentes et in
									Capitolium ad immolantem eum, cum centum bubus votis in Hispania 
										 lovi 
										 Ioui 
									 sacrificaret, despondebantque animis,

sicut C. Lutatius superius bellum Punicum finisset, ita id, quod
									instaref, P. Cornelium finiturum atque,

uti Hispania omni Poenos expulisset, sic Italia pulsurum esse,
									Africamque ei, perinde ac debellatum in Italia foret, provinciam
									destinabant.

praetoria inde comitia habita. creati duo, qui tum aediles plebis
									erant, Sp. Lucretius et Cn. Octavius, et ex privatis Cn.
									Servilius Caepio et L. Aemilius Papus.

quarto decimo anno Punici belli P. Cornelius Scipio et P.
									Licinius Crassus ut consulatum inierunt, nominatae consulibus
									provinciae sunt, Sicilia Scipioni extra sortem, concedente
									collega, quia sacrorum cura pontificem maximum in Italia
									retinebat, Bruttii Crasso. tum praetoriae provinciae in sortem
									coniectae.

urbana Cn. Servilio obtigit, Ariminum — ita Galliam appellabant —
									Sp. Lucretio, Sicilia L. Aemilio, Cn. Octavio Sardinia. senatus
									in Capitolio habitus.

ibi referente P. Scipione senatus consultum factum est, ut, quos
									ludos inter seditionem militarem in Hispania vovisset, ex ea
									pecunia, quam ipse in aerarium detulisset, faceret.

tum Saguntinorum legatos in senatum introduxit. ex
									eis maximus natu: “etsi nihil ultra malorum est, patres
									conscripti, quam quod passi sumus, ut ad ultimum fidem vobis
									praestaremus, tamen ea vestra merita imperatorumque vestrorum
									erga nos fuerunt, ut nos cladium nostrarum non paeniteat.

bellum propter nos suscepistis, susceptum quartum decimum annum
									tam pertinaciter geritis, ut saepe ad ultimum discrimen et ipsi
									veneritis et populum Carthaginiensem adduxeritis.

cum in Italia tam atrox bellum et 
										 Hannibalern 
										 Hannibalem 
									 hostem haberetis, consulem cum exercitu in Hispaniam
									velut ad conligendas reliquias naufragii nostri misistis.

P. et Cn. Cornelii ex quo in provinciam venerunt, nullo tempore
									destiterunt, quae nobis secunda quaeque adversa hostibus nostris
									essent, facere.

iam omnium primum oppidum nobis restituerunt, per omnem Hispaniam
									cives nostros venum datos, dimissis qui conquirerent, ex
									servitute in libertatem restituerunt.

cum iam prope esset ut optabilem ex miserrima fortunam haberemus,
									P. et Cn. Cornelii imperatores vestri luctuosius nobis prope
									quam vobis perierunt.

tum vero ad hoc retracti ex distantibus locis in 
										 sedern 
										 sedem 
									 antiquam videbamur, ut iterum periremus et alterum
									excidium patriae videremus,

nec ad perniciem nostram Carthaginiensi utique aut duce aut
									exercitu opus esse; ab Turdulis nos, veterrimis hostibus, qui
									prioris quoque excidii causa nobis fuerant, extingui posse:

cum ex insperato repente misistis nobis hunc P. Scipionem, quem
									fortunatissimi omnium Saguntinorum videmur quia consulem
									declaratum videmus ac vidisse nos civibus nostris renuntiaturi
									sumus, spem, opem, 
										 salutern 
										 salutem 
									 nostram;

qui cum plurimas hostium vestrorum cepisset in Hispania urbes,
									ubique ex captorum numero excretos Saguntinos in patriam
									remisit:

postremo Turdetaniam, adeo infestam nobis, ut illa gente incolumi
									stare Saguntum non posset, ita bello adflixit, ut non modo
									nobis, sed — absit verbo invidia — ne
									posteris quidem timenda nostris esset.

deletam urbem cernimus eorum, quorum in gratiam
									Saguntum deleverat Hannibal; vectigal ex agro eorum capimus,
									quod nobis non fructu iucundius est quam ultione.

ob haec, quibus maiora nec sperare nec optare ab dis 
										 minmortalibus 
										 immortalibus 
									 poteramus, gratias actum nos decem legatos Saguntinus
									senatus populusque ad vos misit, simul gratulatum,

quod ita res per hos annos in Hispania atque Italia gessistis,
									uti Hispaniam non Hibero 
										 amnne 
										 amne 
									 tenus, sed qua terrarum ultimus finis Oceanus, domitam
									armis habeatis, Italiae, nisi quatenus vallum castrorum cingit,
									nihil reliqueritis Poeno.

Iovi optimo maximo, praesidi Capitolinae arcis, non grates tantum
									ob haec agere iussi sumus, sed donum hoc etiam, si vos
									permitteretis, coronam auream in Capitolium victoriae ergo
									ferre.

id uti permittatis quaesumus, utique, si vobis ita videretur,
									quae nobis imperatores vestri commoda tribuerunt,

ea rata atque perpetua auctoritate vestra faciatis.” senatus legatis Saguntinis respondit
									et dirutum et restitutum Saguntum fidei socialis utrimque
									servatae documentum omnibus gentibus fore;

suos imperatores recte et ordine et ex voluntate senatus fecisse,
									quod Saguntum restituerint civesque Saguntinos servitio
									exemerint; quaeque alia eis benigne fecerint, ea senatum ita
									voluisse fieri;

donum permittere ut in Capitolio ponerent. locus inde lautiaque
									legatis praeberi iussa, et muneris ergo in singulos dari ne
									minus dena milia aeris.

legationes deinde ceterae in senatum introductae auditaeque.

et petentibus Saguntinis, ut, quatenus tuto possent, Italiam
									spectatum irent, duces dati litteraeque per oppida missae, ut
									Hispanos comiter acciperent.

tum de re publica de exercitibus scribendis, de provinciis
									relatum.

cum Africam novam provinciam extra sortem P. Scipioni destinari
									homines fama ferrent, et ipse nulla iam modica gloria contentus
									non ad gerendum modo bellum, sed ad finiendum diceret se
									consulem declaratum esse,

neque aliter id fieri posse, quam si ipse in
									Africam exercitum transportasset, et acturum se id per populum
									aperte ferret, si senatus adversaretur, — id consilium
									haudquaquam primoribus patrum cum placeret, ceteri per metum aut
									ambitionem mussarent,

Q. Fabius Maximus rogatus sententiam: “scio multis vestrum
									videri, patres conscripti, rem actam hodierno die agi, et
									frustra habiturum orationem, qui tamquam de integra re de Africa
									provincia sententiam dixerit.

ego autem primum illud ignoro, quem ad modum certa iam provincia
									Africa consulis viri fortis ac strenui sit, quam nec senatus
									censuit in hunc annum provinciam esse nec populus iussit.

deinde, si est, consulem peccare arbitror, qui de re transacta
									simulando se referre senatum ludibrio habet, non senatorem, qui
									de quo consulitur suo loco dicit sententiam.

atque ego certum habeo dissentienti mihi ab ista festinatione in
									Africam traiciendi duarum rerum subeundam opinionem esse:

unius, insitae ingenio meo cunctationis, quam metum pigritiamque
									homines adulescentes sane appellent, dum me ne paeniteat adhuc aliorum speciosiora primo aspectu
									consilia semper visa, mea usu meliora; alterius,

obtrectationis atque invidiae adversus crescentem in dies gloriam
									fortissimi consulis.

a qua suspicione si me neque vita acta et mores mei neque
									dictatura cum quinque consulatibus tantumque gloriae belli
									domique partae vindicat, ut propius fastidium eius sim quam
									desiderium, aetas saltem liberet. quae enim mihi aemulatio cum
									eo esse potest, qui ne filio quidem meo aequalis sit?

me dictatorem, cum vigerem adhuc viribus et in cursu maximarum
									rerum essem, recusantem nemo aut in senatu aut apud populum
									audivit, quo minus insectanti me magistro equitum, quod fando
									numquam ante auditum erat, imperium mecum aequaretur;

rebus quam verbis adsequi malui, ut qui aliorum iudicio mihi
									comparatus erat, sua mox confessione me sibi praeferret;

nedum ego perfunctus honoribus certamina mihi atque
									aemulationes cum adulescente florentissimo proponam:

videlicet ut mihi iam vivendo, non solum rebus gerendis fesso, si
									huic negata fuerit, Africa provincia decernatur. cum ea gloria,
									quae parta est, vivendum atque moriendum est.

vincere ego prohibui Hannibalem ut a vobis, quorum vigent nunc
									vires, etiam vinci posset.

illud te mihi ignoscere, P. Corneli, aequum erit, si, cum in me
									ipso numquam pluris famam hominum quam rem publicam fecerim, ne
									tuam quidem gloriam bono publico praeponam;

quamquam, si aut bellum nullum in Italia aut is hostis esset, ex
									quo victo nihil gloriae quaereretur, qui te in Italia retineret,
									etsi id bono publico faceret, simul cum bello materiam gloriae
									tuae isse ereptum videri posset.

cum vero Hannibal hostis incolumi exercitu quartum decimum annum
									Italiam obsideat, paenitebit te, P. Corneli, gloriae tuae, si
									hostem eum, qui tot funerum, tot cladium nobis causa fuit, tu
									consul Italia expuleris et, sicut penes C. Lutatium prioris
									Punici perpetrati belli titulus fuit, ita penes te huius
									fuerit?

nisi aut Hamilcar 
										 iannibali 
										 Hannibali 
									 dux est praeferundus aut illud bellum huic, aut
									victoria illa maior clariorque quam haec — modo contingat, ut te
									consule vincamus — futura est.

ab Drepanis aut Eryce detraxisse Hamilcarem quam Italia expulisse
									Poenos atque Hannibalem malis?

ne tu quidem, etsi magis partam quam speratam gloriam
									amplecteris, Hispania potius quam Italia bello liberata
									gloriatus fueris.

nondum is est Hannibal, quem non magis timuisse videatur quam
									contempsisse, qui aliud bellum maluerit.

auin 
										 quin 
									 igitur ad hoc accingeris nec per istos circumitus, ut,
									cum in Africam traieceris, secuturum te illuc Hannibalem speres
									potius quam recto hinc itinere, ubi Hannibal est, eo bellum
									intendis, si egregiam istam palmam belli
									Punici patrati petis?

hoc et natura prius est tua cum defenderis, aliena ire
									oppugnatum; pax ante in Italia quam bellum in 
									Africa sit, et nobis prius decedat timor quam ultro 
										 aslis 
										 aliis 
									 inferatur.

si utrumque tuo ductu auspicioque fieri potest, Hannibale hic
									victo illic Carthaginem expugna; si altera utra victoria novis
									consulibus relinquenda est, prior cum maior clariorque, tum
									causa etiam insequentis fuerit.

nam nunc quidem, praeterquam quod et in Italia et in Africa duos
									diversos exercitus alere aerarium non potest,

praeterquam quod, unde classes tueamur, unde commeatibus
									praebendis sufficiamus, nihil reliqui est, quid? periculi tandem
									quantum adeatur, quem fallit?

P. Licinius in Italia, P. Scipio bellum in Africa geret: quid? si
									— quod omnes dei omen avertant et dicere etiam reformidat
									animus, sed quae acciderunt accidere possunt — victor Hannibal
									ire ad urbem perget, tum demum te consulem ex Africa, sicut Q.
									Fulvium a Capua, arcessemus? quid? quod in Africa quoque Mars
									communis belli erit?

domus tibi tua, pater patruusque intra triginta dies cum
									exercitibus caesi documento sint,

ubi per aliquot annos maxumis rebus terra marique gerendis
									amplissimum nomen apud exteras gentes populi Romani vestraeque
									familiae fecerant.

dies me deficiat, si reges imperatoresque temere in hostium
									terram transgressos cum maximis cladibus suis exercituumque
									suorum enumerare velim.

Athenienses, prudentissima civitas, bello domi relicto, auctore
									aeque inpigro ac nobili iuvene magna classe in Siciliam
									tramissa, una pugna navali florentem rem publicam suam in
									perpetuum adflixerunt.

externa et nimis antiqua repeto; Africa eadem ista et M. Atilius,
									insigne utriusque fortunae exemplum, nobis documento sint.

ne tibi, P. Corneli, cum ex alto Africam conspexeris, ludus et
									iocus fuisse Hispaniae tuae 
										 videbuntur! 
										 uidebuntur. 
									 quid enim simile?

pacato mari praeter oram Italiae Galliaeque vectus Emporias in
									urbem sociorum classem adpulisti; expositos milites per
									tutissima omnia ad socios et amicos populi Romani Tarraconem
									duxisti;

ab Tarracone deinde iter per praesidia Romana;
									circa Hiberum exercitus patris patruique tui post amissos
									imperatores ferociores calamitate ipsa facti, et dux
									tumultuarius quidem ille L. Marcius et militari suffragio ad
									tempus lectus, ceterum, si nobilitas ac iusti honores
									adornarent, claris imperatoribus qualibet arte belli par;

oppugnata per summum otium Carthago nullo trium Punicorum
									exercituum socios defendente;

cetera, neque ea elevo, nullo tamen modo Africo bello comparanda,
									ubi non portus ullus classi nostrae apertus, non ager pacatus,
									non civitas socia, non rex amicus, non consistendi usquam locus,
									non procedendi;

quacumque circumspexeris, hostilia omnia atque infesta. an
									Syphaci Numidisque credis? satis sit semel creditum: non semper
									temeritas est felix, et fraus fidem in parvis sibi praestruit,
									ut, cum operae pretium sit, cum mercede magna fallat.

non hostes patrem patruumque tuum armis prius quam Celtiberi
									socii fraude circumvenerunt; nec tibi ipsi a Magone et
									Hasdrubale, hostium ducibus, quantum ab Indibili et Mandonio, in
									fidem acceptis, periculi fuit.

Numidis tu credere potes, defectionem militum tuorum expertus? et
									Syphax et Masinissa se quam Carthaginienses malunt potentes in
									Africa esse, Carthaginienses quam quemquam alium.

nunc illos aemulatio inter se et omnes causae certaminum acuunt,
									quia procul externus metus est; ostende Romana arma et exercitum
									alienigenam, iam velut ad commune restinguendum incendium
									concurrent.

aliter eidem illi Carthaginienses Hispaniam defenderunt, aliter
									moenia patriae, templa deum, aras et focos defendent, cum euntes
									in proelium pavida prosequetur coniunx et parvi liberi
									occursabunt.

quid porro, si satis confisi Carthaginienses consensu Africae,
									fide sociorum regum, moenibus suis, cum tuo exercitusque tui
									praesidio nudatam Italiam viderint, ultro ipsi novum exercitum
									in Italiam aut ex Africa miserint,

aut Magonem, quem a Baliaribus classe transmissa 
									iam praeter oram Ligurum Alpinorum vectari constat, Hannibali se
									coniungere iusserint?

nempe in eodem terrore erimus, in quo nuper fuimus, cum Hasdrubal
									in Italiam transcendit, quem tu, qui non 
										 solun 
										 solum 
									 Carthaginem sed omnem Africam exercitu tuo es
									clausurus, e manibus tuis in Italiam emisisti.

victum a te dices: eo quidem minus vellem, et id tua, non rei
									publicae solum causa, iter datum victo in Italiam esse. patere
									nos omnia, quae prospera tibi ac populi Romani imperio evenere,
									tuo consilio adsignare, adversa casibus incertis belli et
									fortunae delegare:

quo melior fortiorque es, eo magis talem praesidem sibi patria
									atque universa Italia retinet. non potes ne ipse quidem
									dissimulare, ubi Hannibal sit, ibi caput atque arcem huius belli
									esse, quippe qui prae te feras eam tibi causam traiciendi in
									Africam esse, ut Hannibalem eo trahas:

sive hic igitur sive illic, cum Hannibale est tibi futura res.
									utrum tandem ergo firmior eris in Africa solus an hic tuo
									conlegaeque tui exercitu coniuncto? ne Claudius quidem et Livius
									consules tam recenti exemplo, quantum id intersit, documento
									sunt?

quid? Hannibalem utrum tandem extremus angulus agri Bruttii,
									frustra iam diu poscentem ab domo auxilia, an propinqua Carthago
									et tota socia Africa potentiorem armis virisque faciet?

quod istud consilium est, ibi malle decernere, ubi tuae dimidio
									minores copiae sint, hostium multo maiores, quam ubi duobus
									exercitibus adversus unum tot proeliis et tam diuturna ac gravi
									militia fessum pugnandum sit?

quam compar consilium tuum parentis tui consilio sit, reputa.
									ille consul profectus in Hispaniam, ut Hannibali ab Alpibus
									descendenti occurreret, in Italiam ex provincia rediit: tu, cum
									Hannibal in Italia sit, relinquere Italiam paras,

non quia rei publicae id utile, sed quia tibi amplum et gloriosum
									censes esse, sicut cum provincia et exercitu relicto sine lege,
									sine senatus consulto duabus navibus populi Romani imperator
									fortunam publicam et maiestatem imperii, quae tum
									in tuo capite periclitabantur, commisisti.

ego P. Cornelium publicae nobisque, non sibi ipsi privatim creatum consulem existimo,
									exercitusque ad custodiam urbis atque Italiae scriptos esse, non
									quos regio more per superbiam consules, quo terrarum velint,
									traiciant.”

cum oratione ad tempus parata Fabius tum auctoritate et
									inveterata prudentiae fama magnam partem senatus et seniores
									maxime cum movisset, pluresque consilium
									senis quam animum adulescentis ferocem laudarent, Scipio ita
									locutus fertur:

“et ipse Q. Fabius principio orationis, patres conscripti,
									commemoravit in sententia sua posse obtrectationem suspectam
									esse;

cuius ego rei non tam ipse ausim tantum virum insimulare, quam ea
									suspicio, vitio orationis an rei, haud sane purgata est.

sic enim honores suos. et famam rerum gestarum extulit verbis ad
									exstinguendum invidiae crimen, tamquam mihi ab infimo quoque
									periculum sit, ne mecum aemuletur, et non ab eo, qui, quia super
									ceteros excellat, quoque niti non dissimulo, me sibi aequari
									nolit.

sic 
										 senemr 
										 senem 
									 se perfunctumque et me infra aetatem fili etiam sui
									posuit, tamquam non longius, quam quantum vitae humanae spatium
									est, cupiditas gloriae extendatur maximaque pars eius in
									memoriam ac posteritatem promineat.

maximo cuique id accidere animo certum habeo, ut se non cum
									praesentibus modo sed cum omnis aevi claris viris comparent.

equidem haud dissimulo me tuas, Q. Fabi, laudes non adsequi solum
									velle, sed — bona venia tua dixerim — , si possim, etiam
									exsuperare.

illud nec tibi in me nec mihi in minoribus natu animi sit, ut
									nolimus quemquam nostri similem evadere civem; id enim non eorum
									modo, quibus inviderimus, sed rei publicae et paene omnis
									generis humani detrimentum sit.

commemoravit, quantum essem periculi aditurus, si in Africam
									traicerem, ut meam quoque, non solum rei publicae et exercitus vicem videretur sollicitus.

unde haec repente de me cura exorta? cum pater patruusque meus
									interfecti, cum duo exercitus eorum prope occidione occisi
									essent, cum amissae Hispaniae, cum quattuor exercitus Poenorum
									quattuorque duces omnia metu armisque tenerent,

cum quaesitus ad id bellum imperator nemo se ostenderet praeter
									me, nemo profiteri nomen ausus esset, cum mihi quattuor et
									viginti annos nato detulisset imperium populus Romanus,

quid ita tum nemo aetatem meam, vim hostium, difficultatem belli,
									patris patruique recentem cladem commemorabat? utrum maior
									aliqua nunc in Africa calamitas accepta est, quam tunc in
									Hispania erat?

an maiores nunc sunt exercitus in Africa et duces plures
									melioresque, quam tunc in Hispania fuerunt? an aetas mea tunc
									maturior bello gerendo fuit, quam nunc est?

an cum Carthaginiensi hoste in Hispania quam in Africa bellum
									geri aptius est? facile est post fusos fugatosque quattuor
									exercitus Punicos, post tot urbes vi captas aut metu subactas in
									dicionem, post perdomita omnia usque ad Oceanum,

tot regulos, tot saevas gentes, post receptam totam Hispaniam
									ita, ut vestigium belli nullum reliquum sit, elevare meas res
									gestas, tam hercule,

quam, si victor ex Africa redierim, ea ipsa elevare, quae nunc
									retinendi mei causa, ut terribilia eadem videantur, verbis
									extolluntur.

negat aditum esse in Africam, negat ullos patere portus; M.
									Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo
									accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam
									infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res
									egregie primo anno gessisse et, quantum ad Carthaginienses duces
									adtinet, invictum ad ultimum permansisse.

nihil igitur me isto exemplo terrueris. si hoc bello, non priore,
									si nuper et non annis ante quadraginta ista clades accepta
									foret, qui ego minus in Africam Regulo capto quam Scipionibus
									occisis in Hispaniam traicerem?

nec felicius Xanthippum Lacedaemonium Carthagini
									quam me patriae 
										 neae 
										 meae 
									 sinerem natum esse, cresceretque mihi ex eo ipso
									fiducia, quod posset in hominis unius virtute tantum momenti
									esse.

at etiam Athenienses audiendi sunt, temere in Siciliam omisso
									domi bello transgressi: cur ergo,

quoniam Graecas fabulas enarrare vacat, non Agathoclem potius
									Syracusanum regem, cum diu Sicilia Punico bello ureretur,
									transgressum in hanc eandem Africam avertisse eo bellum, unde
									venerat, refers?

sed quid ultro metum inferre hosti et ab se remoto periculo alium
									in discrimen adducere quale sit, veteribus externisque exemplis
									admonere opus est? maius praesentiusve ullum exemplum esse quam
									Hannibal potest?

multum interest, alienos populari fines an tuos uri et 
										 excindi 
										 uideas; 
									 videas; plus animi est inferenti periculum quam
									propulsanti; ad hoc maior ignotarum rerum est terror;

bona malaque hostium ex propinquo ingressus fines aspicias.

non speraverat Hannibal fore, ut tot in Italia populi ad se
									deficerent, quot defecerunt post
									Cannensem cladem; quanto minus quicquam in Africa
									Carthaginiensibus firmum aut stabile sit, infidis sociis,
									gravibus ac superbis 
										 dominis! 
										 dominis.

ad hoc nos, etiam deserti ab sociis, viribus nostris, milite
									Romano stetimus; Carthaginiensi nihil civilis roboris est,
									mercede paratos milites habent, Afros Numidasque, levissima
									fidei mutandae ingenia.

hic modo nihil morae sit: una et traiecisse me audietis et ardere
									bello Africam 
											 et 
											 et 
										 molientem hinc 
											 Hannibalem 
											 Hannibalem 
										 et obsideri Carthaginem. laetiores et
									frequentiores ex Africa expectate nuntios quam ex Hispania
									accipiebatis.

has mihi spes subicit fortuna populi Romani, di foederis ab hoste
									violati testes, Syphax et Masinissa reges, quorum ego fidei ita
									innitar, ut bene tutus a perfidia sim.

multa, quae nunc ex intervallo non apparent, bellum aperiet. et
									id est viri et ducis, non deesse fortunae praebenti se et oblata
									casu flectere ad consilium.

habebo, Q. Fabi, parem, quem das, Hannibalem; sed
									illum ego potius traham, quam ille me retineat; in sua terra
									cogam pugnare eum, et Carthago potius praemium victoriae erit
									quam semiruta Bruttiorum castella.

ne quid interim, dum traicio, dum expono exercitum in Africa, dum
									castra ad Carthaginem promoveo, res publica hic detrimenti
									capiat, quod tu, Q. Fabi, cum victor tota volitaret Italia
									Hannibal,

potuisti praestare, hoc vide ne contumeliosum sit concusso iam et
									paene fracto Hannibale negare posse P. Licinium consulem, virum
									fortissimum, praestare, qui, ne a sacris absit pontifex maximus,
									ideo in sortem tam longinquae provinciae non venit.

si hercules nihilo maturius hoc, quo ego censeo, modo
									perficeretur bellum, tamen ad dignitatem populi Romani famamque
									apud reges gentesque externas pertinebat, non ad defendendam
									modo Italiam, sed ad inferenda etiam Africae arma videri nobis
									animum esse,

nec hoc credi vulgarique, quod Hannibal ausus sit, neminem ducem
									Romanum audere, et priore Punico bello tum, cum de Sicilia
									certaretur, totiens Africam ab nostris exercitibusque et
									classibus oppugnatam, nunc, cum de Italia certetur, Africam
									pacatam esse.

requiescat aliquando vexata tam diu Italia, uratur evasteturque
									in vicem Africa;

castra Romana potius Carthaginis portis immineant, quam nos
									iterum vallum hostium ex moenibus nostris videamus; Africa sit
									reliqui belli sedes, illuc terror fugaque, populatio agrorum,
									defectio sociorum, ceterae belli clades, quae in nos per
									quattuordecim annos ingruerunt, vertantur.

quae ad rem publicam pertinent et bellum, quod instat, et
									provincias, de quibus agitur, dixisse satis est;

illa longa oratio nec ad vos pertinens sit, si, quem ad modum Q.
									Fabius meas res gestas in Hispania elevavit, sic ego contra
									gloriam eius eludere et meam verbis extollere velim.

neutrum faciam, patres conscripti, et, si nulla alia re, modestia certe et temperando
									linguae adulescens senem vicero. ita et vixi et
									gessi res, ut tacitus ea opinione, quam vestra sponte conceptam
									animis haberetis, facile contentus essem.”

minus aequis animis auditus est Scipio, quia vulgatum erat, si
									apud senatum non obtinuisset, ut provincia Africa sibi
									decerneretur, ad populum 
										 extenplo 
										 extemplo 
									 laturum.

itaque Q. Fulvius, qui consul quater et censor fuerat, postulavit
									a consule, ut palam in senatu diceret, permitteretne patribus,
									ut de provinciis decernerent, staturusque eo esset, quod
									censuissent, an ad populum laturus.

cum Scipio respondisset se quod e re publica esset facturum, tum
									Fulvius:

“non ego ignarus, quid responsurus facturusve esses, quaesivi,
									quippe cum prae te feras temptare te magis quam consulere
									senatum, et, ni provinciam tibi, quam volueris, extemplo
									decernamus, paratam rogationem habeas.

itaque a vobis, tribuni plebis, postulo” inquit, “ut sententiam mihi ideo non dicenti,
									quod, etsi in meam sententiam discedatur, non sit ratum
									habiturus consul,

auxilio sitis.” inde altercatio orta, cum consul negaret aequum esse tribunos
									intercedere, quo minus suo quisque loco senator rogatus
									sententiam diceret. tribuni ita decreverunt:

“si consul senatui de provinciis permittit, stari eo, quod senatus censuerit, placet, nec
									de ea re ferri ad populum patiemur; si non permittit, qui de ea
									re sententiam recusabit dicere, auxilio erimus.”

consul diem ad conloquendum cum conlega petiit. 
										 poster 
										 postero 
									 die permissum senatui est. provinciae ita decretae:
									alteri consuli Sicilia et triginta rostratae naves, quas C.
									Servilius superiore anno habuisset, permissumque, ut in Africam,
									si id e re publica esse censeret, traiceret;

alteri Bruttii et bellum cum Hannibale cum eo exercitu, quem mallet ex duobus, qui ibi essent. L. Veturius et Q. Caecilius
									sortirentur inter se compararentve, uter in Bruttiis duabus
									legionibus, quas consul reliquisset, rem gereret, imperiumque in
									annum prorogaretur cui ea provincia evenisset.

et ceteris praeter consules praetoresque, qui
									exercitibus provinciisque praefuturi erant, prorogata
									imperia.

Q. Caecilio sorti evenit ut cum consule in Bruttiis adversus
									Hannibalem bellum gereret. ludi deinde Scipionis magna
									frequentia

et favore spectantium celebrati. legati Delphos ad donum ex
									praeda Hasdrubalis portandum missi M. Pomponius Matho et Q.
									Catius. tulerunt coronam auream ducentum pondo et simulacra
									spoliorum ex mille pondo argenti facta.

Scipio cum ut dilectum haberet, neque impetrasset neque magnopere
									tetendisset, ut voluntarios ducere sibi milites liceret,

tenuit et, quia inpensae negaverat rei publicae futuram classem,
									ut quae ab sociis darentur ad novas fabricandas naves acciperet.
									Etruriae primum populi pro suis quisque facultatibus consulem
									adiuturos polliciti:

Caerites frumentum sociis navalibus commeatumque omnis generis,
									Populonienses ferrum, Tarquinienses lintea in vela, Volaterrani
									interamenta navium et frumentum,

Arretini tria milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas
									longas, milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero
									expleturos, secures rutra falces alveolos molas, quantum in
									quadraginta longas naves opus esset,

tritici centum et viginti milia modium, et in viaticum
									decurionibus remigibusque conlaturos;

Perusini Clusini 
										 Russellani 
										 Rusellani 
									 abietem in fabricandas naves et frumenti magnum
									numerum; abiete ex publicis silvis est usus.

Umbriae populi et praeter hos Nursini et Reatini et Amiternini
									Sabinusque omnis ager milites polliciti; Marsi Paeligni
									Marrucinique multi voluntarii nomina in classem dederunt.

Camertes cum aequo foedere cum Romanis essent, cohortem armatam
									sescentorum hominum miserunt.

triginta navium carinae, viginti quinqueremes, decem quadriremes,
									cum essent positae, ipse ita institit operi, ut die quadragesimo
									quinto, quam ex silvis detracta materia erat, 
									naves instructae armataeque in aquam deductae sint.

profectus in Siciliam est triginta navibus longis voluntariorum
									septem ferme milibus in naves impositis.

et P. Licinius in Bruttios ad duos exercitus consulares
									venit.

ex iis eum sibi sumpsit, quem L. Veturius consul habuerat;
									Metello, ut, quibus praefuisset legionibus, iis praeesset,
									facilius cum adsuetis imperio rem gesturum ratus, permisit.

et praetores diversi in provincias profecti. et quia pecunia ad
									bellum deerat, agri Campani regionem a fossa Graeca ad mare
									versam vendere quaestores iussi,

indicio quoque permisso, qui ager civis Campani fuisset, uti is
									publicus populi Romani esset; indici praemium constitutum
									quantae pecuniae ager indicatus esset pars decuma.

et Cn. Servilio praetori urbano negotium datum, ut Campani cives,
									ubi cuique ex senatus consulto liceret habitare, ibi habitarent,
									animadverteretque in eos, qui alibi habitarent.

eadem aestate Mago Hamilcaris filius ex minore Baliarium insula,
									ubi hibernarat, iuventute lecta in classem imposita, in Italiam
									triginta ferme rostratis navibus et multis onerariis duodecim
									milia peditum,

duo ferme equitum traiecit Genuamque nullis praesidiis maritumam
									oram tutantibus repentino adventu cepit. inde ad oram Ligurum
									Alpinorum, si quos ibi motus facere posset, classem appulit.

Ingauni — Ligurum ea gens est — bellum ea tempestate gerebant cum
									Epanteriis Montanis.

igitur Poenus Savone, oppido Alpino, praeda deposita et decem
									longis navibus in statione ad praesidium relictis, ceteris
									Carthaginem missis ad tuendam maritumam oram, quia fama erat
									Scipionem traiecturum,

ipse societate cum Ingaunis, quorum gratiam malebat, composita
									Montanos instituit oppugnare. et crescebat exercitus in dies, ad
									famam nominis eius Gallis undique confluentibus.

ea res litteris cognita Sp. Lucreti, ne
									frustra Hasdrubale cum exercitu deleto biennio ante forent
									laetati, si par aliud inde bellum, duce tantum
									mutato, oreretur, curam ingentem accendit patribus.

itaque et M. Livium proconsulem ex Etruria volonum exercitum
									admovere Ariminum iusserunt, et Cn. Servilio praetori negotium
									datum, ut, si e re publica censeret esse, duas urbanas legiones,
									imperio cui videretur dato, ex urbe duci iuberet. M. Valerius
									Laevinus Arretium eas legiones duxit.

eisdem diebus naves onerariae Poenorum ad octoginta circa
									Sardiniam ab Cn. Octavio, qui provinciae praeerat, captae. eas
									Coelius frumento misso ad Hannibalem commeatuque onustas,
									Valerius praedam Etruscam Ligurumque Montanorum captivos
									Carthaginem portantes captas tradit.

in Bruttiis nihil ferme anno eo memorabile gestum. pestilentia
									incesserat pari clade in Romanos Poenosque, nisi quod Punicum
									exercitum super morbum etiam fames adfecit.

propter Iunonis Laciniae templum aestatem Hannibal egit, ibique
									aram condidit dedicavitque cum ingenti rerum ab se 
										 gestarumi 
										 gestarum 
									 titulo, Punicis Graecisque litteris insculpto.

Scipio postquam in Siciliam venit, voluntarios milites ordinavit
									centuriavitque.

ex iis trecentos iuvenes, florentes aetate et virium robore,
									inermes circa se habebat, ignorantes, quem ad usum neque
									centuriati neque armati servarentur.

tum ex totius Siciliae iuniorum numero principes genere et
									fortuna trecentos equites, qui secum in Africam traicerent,
									legit, diemque iis, qua equis armisque instructi atque ornati
									adessent, edixit.

gravis ea militia procul domo terra marique labores multos magna
									pericula allatura videbatur; neque ipsos modo sed parentes
									cognatosque eorum ea cura angebat.

ubi dies, quae edicta erat, advenit, arma equosque ostenderunt.
									tum Scipio renuntiari sibi dixit quosdam equites Siculorum
									tamquam gravem et duram horrere 
										 ear 
										 eam 
									 militiam;

si qui ita animati essent, malle eos sibi iam tum fateri, quam
									postmodo querentes segnes atque inutiles milites rei publicae
									esse; expromerent, quid sentirent; cum bona venia se
									auditurum.

ubi ex iis unus ausus est dicere se prorsus, si sibi, utrum
									vellet, liberum esset, nolle militare, tum Scipio ei:

“quoniam igitur, adulescens, quid sentires, non dissimulasti, 
										 vicariurn 
										 uicarium 
									 tibi expediam, cui tu arma equumque et
									cetera 
										 instrumienta 
										 instrumenta 
									 militiae tradas et tecum hinc extemplo domum ducas,
									exerceas, docendum cures equo armisque.”

laeto condicionem accipienti unum ex trecentis quos inermes
									habebat, tradit. ubi hoc modo exauctoratum equitem cum gratia
									imperatoris ceteri viderunt, se quisque excusare et vicarium
									accipere.

ita trecentis Siculis Romani equites substituti sine publica
									inpensa. docendorum atque exercendorum curam Siculi habuerunt,
									quia edictum imperatoris erat, ipsum militaturum, qui ita non
									fecisset.

egregiam hanc alam equitur evasisse ferunt multisque proeliis rem
									publicam adiuvisse.

legiones inde cum inspiceret, plurimorum stipendiorum ex iis
									milites delegit, maxime qui sub duce Marcello militaverant,

quos cum optima disciplina institutos credebat, tum etiam ab
									longa Syracusarum obsidione peritissimos esse urbium
									oppugnandarum: nihil enim parvum, sed Carthaginis iam excidia
									agitabat animo.

inde exercitum per oppida dispertit; frumentum Siculorum
									civitatibus imperat, ex Italia advecto parcit; veteres naves
									reficit et cum iis C. Laelium in Africam praedatum mittit; novas
									Panhormi subducit, quia ex viridi materia raptim factae erant,
									ut in sicco hibernarent.

praeparatis omnibus ad bellum Syracusas nondum ex magnis belli
									motibus satis tranquillas venit.

Graeci res a quibusdam Italici generis eadem vi, qua per bellum
									ceperant, retinentibus, concessas sibi ab senatu repetebant.

omnium primum ratus tueri publicam fidem, partim edicto partim
									iudiciis etiam in pertinaces ad obtinendam iniuriam redditis
									suas res Syracusanis restituit.

non ipsis tantum ea res, sed omnibus Siciliae populis grata fuit,
									eoque enixius ad bellum adiuverunt.

eadem aestate in Hispania coortum ingens bellum conciente
									Ilergete Indibili, nulla alia de causa quam per admirationem
									Scipionis contemptu imperatorum aliorum orto.

eum superesse unum ducem Romanis ceteris ab Hannibale interfectis
									rebatur: eo nec ii Hispaniam caesis Scipionibus alium, quem
									mitterent, habuisse, et postquam in Italia gravius bellum
									urgueret, adversus Hannibalem eum arcessitum.

praeterquam quod nomina tantum ducum in Hispania Romani haberent,
									exercitum quoque inde veterem deductum; trepida omnia ut
									inconditam turbam tironum esse. numquam talem occasionem
									liberandae Hispaniae fore.

servitum ad eam diem aut Carthaginiensibus aut Romanis,

nec in vicem his aut illis, sed interdum utrisque simul.

pulsos ab Romanis Carthaginienses; ab Hispanis, si consentirent,
									pelli Romanos posse, ut ab omni externo imperio soluta in
									perpetuum Hispania in patrios rediret mores ritusque.

haec taliaque dicendo non populares modo, sed Ausetanos quoque,
									vicinam gentem, concitat et alios finitimos sibi atque illis
									populos.

itaque intra paucos dies triginta milia peditum, quattuor ferme
									equitum in Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt.

Romani quoque imperatores L. Lentulus et L. Manlius Acidinus, ne
									glisceret prima neglegendo bellum,

iunctis et ipsi exercitibus per agrum Ausetanum hostico tamquam
									pacato clementer ductis militibus ad sedem hostium pervenere et
									trium milium spatio procul a castris eorum posuerunt castra.

primo per legatos nequiquam temptatum, ut discederetur ab armis;
									dein, cum in pabulatores Romanos impetus repente ab equitibus
									Hispanis factus esset, summisso ab statione Romana equitatu
									equestre proelium fuit haud sane memorando in partem ullam
									eventu.

sole oriente postero die armati instructique omnes mille ferme
									passus procul a castris Romanis aciem ostendere.

medii Ausetani erant; cornua dextrum Ilergetes, laevum ignobiles
									tenebant Hispani populi; inter cornua et mediam aciem intervalla
									patentia satis late fecerant, qua equitatum, ubi tempus esset,
									emitterent. et Romani more suo exercitum cum
									instruxissent,

id modo hostium imitati sunt, ut inter legiones et ipsi patentes
									equiti relinquerent vias.

ceterum Lentulus ei parti usum equitis fore ratus, quae prior in
									dehiscentem intervallis 
										 hostiulm 
										 hostium 
									 aciem equites emisisset, Ser.

Cornelio tribuno militum imperat, equites per patentes in hostium
									acie vias permittere equos iubeat.

ipse coepta parum prospere pedestri pugna 
										 tantur 
										 tantum 
									 moratus, dum cedenti duodecimae legioni, quae in laevo
									cornu adversus Ilergetes locata erat, tertiam decumam legionem
									ex subsidiis in primam aciem firmamentum ducit, postquam aequata
									ibi pugna est,

ad L. Manlium inter prima signa hortantem ac subsidia quibus res
									postulabat locis inducentem venit; indicat tuta ab laevo cornu
									esse;

iam missum ab se Ser. Cornelium procella equestri hostes
									circumfusurum.

vix haec dicta dederat cum Romani equites in medios invecti
									hostes simul pedestres acies turbarunt, simul equitibus
									Hispanorum viam immittendi equos clauserunt.

itaque omissa pugna equestri ad pedes Hispani descenderunt.
									Romani imperatores ut turbatos hostium ordines et trepidationem
									pavoremque et fluctuantia viderunt signa, hortantur, orant
									milites, ut perculsos invadant neu restitui aciem patiantur.

non sustinuissent 
										 tan 
										 tam 
									 infestum impetum barbari, ni regulus ipse Indibilis
									cum equitibus ad pedes degressis ante prima signa peditum se
									obiecisset.

ibi aliquamdiu atrox pugna stetit; tandem, postquam ii, qui circa
									regem seminecem restantem, deinde pilo terrae adfixum pugnabant,
									obruti telis occubuerunt, tum fuga passim coepta.

plures caesi quia equos conscendendi equitibus spatium non
									fuerat, et quia perculsis acriter institerunt Romani; nec ante
									abscessum est, quam castris quoque exuerunt hostem.

decem tria milia Hispanorum caesa eo die, mille octingenti ferme
									capti; Romanorum sociorumque paulo amplius ducenti, maxime in
									laevo cornu, ceciderunt.

pulsi castris Hispani aut qui ex proelio effugerant
									sparsi primo per agros, deinde in suas quisque civitates
									redierunt.

tum a Mandonio evocati in concilium conquestique ibi clades suas
									increpitis auctoribus belli legatos mittendos ad arma tradenda
									deditionemque faciendam censuere.

quibus culpam in auctorem belli Indibilem ceterosque principes,
									quorum plerique in acie cecidissent, conferentibus
									tradentibusque arma et dedentibus sese responsum est in
									deditionem ita accipi eos,

si Mandonium ceterosque belli concitores tradidissent vivos; si
									minus, exercitum se in agrum Ilergetum Ausetanorumque et
									deinceps aliorum populorum inducturos.

haec dicta legatis renuntiataque in concilium. ibi Mandonius
									ceterique principes conprehensi et traditi ad supplicium.

Hispaniae populis reddita pax; stipendium eius anni duplex et
									frumentum sex mensum imperatum sagaque et togae exercitui; et
									obsides ab triginta ferme populis accepti.

ita Hispaniae rebellantis tumultu haud magno motu intra paucos
									dies concito et compresso in Africam omnis terror versus.

C. Laelius nocte ad Hipponem Regium cum accessisset, luce prima
									ad populandum agrum sub signis milites sociosque navales
									duxit.

omnibus pacis modo incuriose agentibus magna clades inlata;
									nuntiique trepidi Carthaginem terrore ingenti conplevere,
									classem Romanam Scipionemque imperatorem — et fama fuerat iam in
									Siciliam transgressum advenisse.

nec quot naves vidissent, nec quanta manus agros popularetur,
									satis gnari omnia in maius metu augente accipiebant. itaque
									primo terror pavorque, dein maestitia animos incessit:

tantum fortunam mutasse, ut, qui modo ipsi exercitum ante moenia
									Romana habuissent victores stratisque tot hostium exercitibus
									omnes Italiae populos aut vi aut voluntate in deditionem
									accepissent,

ii verso Marte Africae populationes et obsidionem Carthaginis
									visuri forent, nequaquam pari ad patienda ea robore ac Romani
									fuissent. illis Romanam plebem,

illis Latium iuventutem praebuisse maiorem semper
									frequentioremque pro tot caesis exercitibus subolescentem;

suam plebem inbellem in urbe, inbellem in agris esse; mercede
									parari auxilia ex Afris, gente ad omnem auram spei mobili atque
									infida.

iam reges, Syphacem post conloquium cum Scipione alienatum,
									Masinissam aperta defectione infestissimum hostem.

nihil usquam spei, nihil auxilii esse. nec Magonem ex Gallia
									movere tumultus quicquam nec coniungere sese Hannibali, et
									Hannibalem ipsum iam et fama senescere et viribus.

in haec deflenda prolapsos ab recenti nuntio 
										 animnos 
										 animos 
									 rursus terror instans revocavit ad consultandum,
									quonam modo obviam praesentibus periculis iretur.

dilectus raptim in urbe agrisque haberi placet, mittere ad
									conducenda Afrorum auxilia, munire urbem, frumentum convehere,
									tela arma parare, instruere naves ac mittere ad Hipponem
									adversus Romanam classem.

iam haec agentibus nuntius tandem venit Laelium, non Scipionem,
									copiasque, quantae ad incursiones agrorum satis sint,
									transvectas; summae belli molem adhuc in Sicilia esse.

ita respiratum, mittique legationes ad Syphacem aliosque regulos
									firmandae societatis causa coeptae. ad Philippum quoque missi,
									qui ducenta argenti talenta pollicerentur, ut in Siciliam aut in
									Italiam traiceret.

missi et ad suos imperatores in Italiam, ut omni terrore
									Scipionem retinerent;

ad Magonem non legati modo, sed viginti quinque longae naves, sex
									milia peditum, octingenti equites, septem elephanti, ad hoc
									magna pecunia ad conducenda auxilia, quibus fretus propius urbem
									Romanam exercitum admoveret coniungeretque se Hannibali.

haec Carthagine parabant agitabantque. ad Laelium praedas
									ingentes ex agro inermi ac nudo praesidiis agentem Masinissa,
									fama Romanae classis excitus, cum equitibus paucis venit.

is segniter rem agi ab Scipione questus, quod non iam exercitum
									in Africam traiecisset, perculsis Carthaginiensibus, Syphace impedito finitumis bellis, quem certum habere, si
									spatium ad sua, ut velit, componenda detur, nihil sincera fide
									cum Romanis acturum.

hortaretur, stimularet Scipionem, ne cessaret; se, quamquam regno
									pulsus esset, cum 
										 baud 
										 haud 
									 contemnendis copiis adfuturum peditum equitumque. nec
									ipsi Laelio morandum in Africa esse; classem credere profectam a
									Carthagine, cum qua absente Scipione non satis tutum esse
									contrahi certamen.

ab hoc sermone dimisso Masinissa Laelius postero die naves praeda
									onustas ab Hippone solvit revectusque in Siciliam mandata
									Masinissae Scipioni exposuit.

eisdem ferme diebus naves quae ab Carthagine ad Magonem missae
									erant, inter Albingaunos Ligures Genuamque accesserunt.

in iis locis tum forte Mago tenebat classem; qui legatorum
									auditis verbis iubentium exercitus quam maximos comparare,
									extemplo Gallorum et Ligurum — namque utriusque gentis ingens
									ibi 
										 multitude 
										 multitudo 
									 erat —

concilium habuit, et missum se ad eos vindicandos in libertatem
									ait, et, ut ipsi cernant, mitti sibi ab domo praesidia; sed
									quantis viribus, quanto exercitu id bellum geratur, in eorum
									potestate esse.

duos exercitus Romanos, unum in Gallia, alterum in Etruria esse;
									satis scire Sp. Lucretium se cum M. Livio iuncturum; multa milia
									armanda esse, ut duobus ducibus, duobus exercitibus Romanis
									resistatur.

Galli summam ad id suam voluntatem esse dicere; sed 
										 curn 
										 cum 
									 una castra Romana intra fines, altera in finitima
									terra Etruria prope in conspectu habeant, si palam fiat auxiliis
									adiutum ab se esse Poenum, extemplo infestos utrimque exercitus
									in agrum suum incursuros: ea ab Gallis desideraret, quibus
									occulte adiuvari posset.

Liguribus, quod procul agro urbibusque eorum castra Romana sint,
									libera consilia esse; illos armare iuventutem et capessere pro
									parte bellum aequum esse. Ligures 
										 baud 
										 haud 
									 abnuere, tempus modo duorum mensum petere ad dilectus
									habendos. interim Mago milites Gallos dimissis
									clam per agro.

eorum mercede conducere; commeatus quoque omnis generis occulte
									ad eum a Gallicis populis mittebantur.

M. Livius exercitum volonum ex Etruria in Galliam traducit
									iunctusque Lucretio, si se Mago ex 
										 Liguriburs 
										 Liguribus 
									 propius urbem moveat, obviam ire parat, si Poenus sub
									angulo Alpium quietus se contineat, et ipse in eadem regione
									circa Ariminum Italiae praesidio futurus.

post reditum ex Africa C. Laeli et Scipione stimulato Masinissae
									adhortationibus et militibus, praedam ex hostium terra
									cernentibus tota classe efferri, accensis ad traiciendum quam
									primum, intervenit maiori minor cogitatio Locros urbem
									recipiendi, quae sub defectionem Italiae desciverat et ipsa adi
									Poenos.

spes autem adfectandae eius rei ex minima re adfulsit.
									latrociniis magis quam iusto bello in Bruttiis gerebantur res,
									principio ab Numidis facto et Bruttiis non societate magis
									Punica quam suopte ingenio congruentibus in eum morem;

postremo Romani quoque milites contagione quadam rapto gaudentes,
									quantum per duces licebat, excursiones 
										 ir 
										 in 
									 hostium agros facere.

ab iis egressi quidam urbe Locrenses circumventi Regiumque
									abstracti fuerant. in eo captivorum numero fabri quidam fuere,
									adsueti forte apud Poenos mercede opus in arce Locrorum
									facere.

hi cogniti ab Locrensium principibus, qui pulsi ab adversa
									factione, quae Hannibali Locros tradiderat, Regium se
									contulerapt,

cum cetera percunctantibus, ut mos est, qui diu absunt, quae domi
									agerentur exposuissent, spem fecerunt, si redempti ac 
										 remiss 
										 remissi 
									 forent, 
										 arcemn 
										 arcem 
									 se iis tradituros; ibi se habitare, fidemque sibi
									rerum omnium inter Carthaginienses esse.

itaque ut qui simul desiderio patriae angerentur, simul
									cupiditate inimicos ulciscendi arderent,

redemptis extemplo iis remissisque, cum ordinem 
										 ageidae 
										 agendae 
									 rei composuissent signaque, quae procul edita
									observarent, ipsi ad Scipionem Syracusas profecti, apud quem
									pars exulum erat, referentes ibi promissa
									captivorum 
										 cumn 
										 cum 
									 
										 sptem 
										 spem 
									 ab effectu haud abhorrentem consuli fecissent, tribuni
									militum cum iis M. Sergius

et P. Matienus missi iussique ab Regio tria milia militum Locros
									ducere; et Q. Pleminio propraetori scriptum, ut rei agendae
									adesset.

profecti ab Regio, scalas ad editam altitudinem arcis fabricatas
									portantes, media ferme nocte ex eo loco, unde convenerat, signum
									dedere proditoribus arcis;

qui parati intentique et ipsi scalas ad id ipsum factas cum
									demisissent pluribusque simul locis scandentes accepissent,
									priusquam clamor oreretur, in vigiles Poenorum, ut in nullo tali 
										 lietu 
										 metu 
									 sopitos, impetus est factus.

quorum gemitus primo morientium exauditus, dein subita
									consternatio ex somno et tumultus, cum causa ignoraretur,
									postremo certior res aliis excitantibus alios.

iamque ad arma pro se quisque vocabat: hostes in arce esse et
									caedi vigiles; oppressique forent Romani nequaquam numero pares,
									ni clamor ab iis, qui extra arcem erant, sublatus incertum, unde
									accidisset, omnia vana augente nocturno tumultu, fecisset.

itaque velut plena iam hostium arce territi Poeni omisso
									certamine in alteram arcem — duae sunt, 
										 baud 
										 haud 
									 multum inter se distantes — confugiunt.

oppidani urbem habebant victoribus praemium in medio positam; ex
									arcibus duabus proeliis cotidie levibus certabatur.

Q. Pleminius Romano, Hamilcar Punico praesidio praeerat;
									arcessentes ex propinquis locis subsidia copias augebant.

ipse postremo veniebat Hannibal; nec sustinuissent Romani, nisi
									Locrensium multitudo, exacerbata superbia atque avaritia
									Poenorum, ad Romanos inclinasset.

Scipioni ut nuntiatum est in maiore discrimine Locris rem verti
									ipsumque Hannibalem adventare,

ne praesidio etiam periclitaretur, 
										 baud 
										 haud 
									 facili inde receptu, et ipse a Messana L. Scipione
									fratre in praesidio ibi relicto, cum primum aestu fretum
									inclinatum est, naves mari secundo misit.

et Hannibal a Buloto amni — haud procul is ab urbe
									Locris abest — 
										 nlntio 
										 nuntio 
									 praemisso, ut sui luce prima summa vi proelium cum
									Romanis ac Locrensibus consererent, dum ipse aversis omnibus in
									eum tumultum ab tergo urbem incautam adgrederetur,

ubi luce coeptam invenit pugnam, ipse nec in arcem se includere,
									turba locum artum inpediturus, voluit, neque scalas, quibus
									scanderet muros, attulerat.

sarcinis in acervum coniectis cum haud procul muris ad terrorem
									hostium aciem ostendisset, cum equitibus Numidis circumequitat
									urbem, dum scalae quaeque alia ad oppugnandum opus erant
									parantur, ad visendum, qua maxime parte adgrederetur.

progressus ad murum scorpione icto, qui proximus eum forte
									steterat, territus inde tam periculoso casu receptui canere cum
									iussisset, castra procul ab ictu teli communit.

classis Romana a Messana Locros aliquot horis die superante
									accessit; expositi omnes e navibus et ante occasum solis urbem
									ingressi sunt.

postero die coepta ex arce a Poenis pugna et Hannibal iam scalis
									aliisque omnibus ad oppugnationem paratis subibat muros, cum
									repente in eum nihil minus quam tale quicquam timentem patefacta
									porta erumpunt Romani.

ad ducentos improvidos cum invasissent occidunt; ceteros
									Hannibal, ut consulem adesse sensit, in castra recipit,
									nuntioque misso ad eos, qui in arce erant, ut sibimet ipsi
									consulerent, nocte motis castris abiit.

et qui in arce erant, igni iniecto tectis, quae tenebant, ut is
									tumultus hostem moraretur, agmen suorum fugae simili cursu ante
									noctem adsecuti sunt.

Scipio ut et arcem relictam ab hostibus et vacua vidit castra,
									vocatos ad contionem Locrenses graviter ob defectionem
									incusavit;

de auctoribus supplicium sumpsit bonaque eorum alterius factionis
									principibus ob egregiam fidem adversus Romanos concessit.

publice nec dare nec eripere se quicquam Locrensibus dixit; Romam
									mitterent legatos; quam senatus aequum censuisset, eam 
										 fortunar 
										 fortunam 
									 habituros.

illud satis scire, etsi male de populo Romano meriti essent, in
									meliore statu sub iratis Romanis futures, quam sub amicis
									Carthaginiensibus fuerint.

ipse Pleminio legato praesidioque, quod 
										 arcein 
										 arcem 
									 ceperat, ad tuendam urbem relicto, cum quibus venerat
									copiis Messanam traiecit. ita superbe

et crudeliter habiti Locrenses ab Carthaginiensibus post
									defectionem ab Romanis fuerant, ut modicas iniurias non aequo
									modo animo pati sed prope libenti possent;

verum enim vero tantum Pleminius Hamilcarem praesidii praefectum,
									tantum praesidiarii milites Romani Poenos scelere atque avaritia
									superaverunt, ut non armis, sed vitiis videretur certari.

nihil omnium, quae inopi invisas opes potentioris faciunt,
									praetermissum in oppidanos est ab duce aut a militibus; in
									corpora ipsorum, in liberos, in coniuges infandae contumeliae
									editae.

iam avaritia ne sacrorum quidem spoliatione abstinuit, nec alia
									modo templa violata, sed Proserpinae etiam intacti omni aevo
									thensauri, praeterquam quod a Pyrrho, qui cum magno piaculo
									sacrilegii sui manubias rettulit, spoliati dicebantur.

ergo sicut ante regiae naves laceratae naufragiis nihil in terram
									integri praeter sacram pecuniam deae,

quam asportaverant, extulerunt, tum quoque alio genere cladis
									eadem illa pecunia omnibus contactis ea violatione templi
									furorem obiecit atque inter se ducem in ducem, militem in
									militem rabie hostili vertit.

summae rei Pleminius praeerat; militum pars sub eo, quam ipse ab
									Regio adduxerat, pars sub tribunis erat.

rapto poculo argenteo ex oppidani domo Plemini miles fugiens
									sequentibus, quorum erat, obvius forte Sergio et Matieno
									tribunis militum fuit; cui cum iussu tribunorum ademptum poculum
									esset,

iurgium inde et clamor, pugna postremo orta inter Plemini milites
									tribunorumque, ut suis quisque opportunus advenerat, multitudine
									simul ac tumultu crescente.

victi Plemini milites cum ad Plemiiiulm, cruorem ac vulnera
									ostentantes, non sine 
										 vociteratione 
										 uociferatione 
									 atque indignatione concurrissent, probra in 
										 eumn 
										 eum 
									 ipsum iactata in iurgiis referentes, accensus ira domo
									sese proripuit vocatosque tribunos 
										 nuda.ri 
										 nudari 
									 ac virgas expediri iubet.

dum spoliandis iis — repugnabant enim militumque fidem
									implorabant — tempus teritur, repente milites feroces recenti
									victoria ex omnibus locis, velut adversus hostes ad arma
									conclamatum esset, concurrerunt;

et cum violata iam virgis corpora tribunorum vidissent, tum vero
									in multo inpotentiorem subito rabiem accensi, sine respectu non
									maiestatis modo sed etiam humanitatis, in legatum impetum
									lictoribus prius indignum in modum mulcatis faciunt; tum ipsum
									ab suis interceptum

et seclusum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso
									auribusque mutilatis relinquunt.

his Messanam nuntiatis Scipio post paucos dies Locros hexeri
									advectus cum causam Plemini et tribunorum audisset, Pleminio
									noxa liberato relictoque in eiusdem loci praesidio, tribunis
									sontibus iudicatis et in vincla coniectis, ut Romam ad senatum
									mitterentur, Messanam atque inde Syracusas rediit.

pieminius impotens irae, neglectam ab Scipione et nimis leviter
									latam suam iniuriam ratus,

nec 
										 quemquami 
										 quemquam 
									 aestimare alium 
										 ear 
										 eam 
									 litem posse, nisi qui atrocitatem eius patiendo
									sensisset, tribunos adtrahi ad se iussit laceratosque omnibus,
									quae pati corpus ullum potest, suppliciis interfecit nec
									satiatus vivorum poena insepultos proiecit.

simili crudelitate et in Locrensium principes est usus, quos ad
									conquerendas iniurias ad P. Scipionem profectos audivit;

et quae antea per lubidinem atque avaritiam foeda exempla in
									socios ediderat, 
										 tune 
										 tunc 
									 ab ira multiplicia edere, infamiae atque invidiae non
									sibi modo sed etiam imperatori esse.

iam comitiorum adpetebat tempus, cum a P. Licinio consule
									litterae Romam allatae, se exercitumque suum gravi 
										 norbo 
										 morbo 
									 adflictari, nec sisti potuisse, ni eadem
									vis mali aut gravior etiam in hostes ingruisset;

itaque, quoniam ipse venire ad comitia non posset, si ita
									patribus videretur, se Q. Caecilium Metellum dictatorem
									comitiorum causa dicturum; exercitum Q. Caecili dimitti e re
									publica esse;

nam neque usum eius ullum in praesentia esse, cum Hannibal iam in
									hiberna suos receperit, et tanta incesserit in ea castra vis
									morbi, ut, nisi mature dimittantur, nemo omnium superfuturus
									videatur. ea consuli a patribus facienda, ut e re publica
									fideque sua duceret, permissa.

civitatem eo tempore repens religio invaserat invento carmine in
									libris Sibyllinis propter crebrius eo anno de caelo lapidatum
									inspectis,

quandoque hostis alienigena terrae Italiae bellum intulisset, eum
									pelli Italia vincique posse, si mater Idaea a Pessinunte Romam
									advecta foret.

id carmen ab decemviris inventum eo magis patres movit, quod et
									legati, qui donum Delphos portaverant, referebant et
									sacrificantibus ipsis Pythio Apollini laeta exta fuisse et
									responsum oraculo editum, maiorem multo victoriam, quam cuius ex 
										 Bpoliis 
										 spoliis 
									 dona portarent, adesse populo Romano.

in eiusdem spei summam conferebant P. Scipionis velut
									praesagientem animum de fine belli, quod depoposcisset
									provinciam Africam.

itaque, quo maturius fatis, ominibus oraculisque portendentis
									sese victoriae compotes fierent, id cogitare atque agitare, quae
									ratio transportandae Romam deae esset.

nullasdum in Asia socias civitates habebat populus Romanus; tamen
									memores Aesculapium quoque ex Graecia quondam hauddum ullo
									foedere sociata valetudinis populi causa arcessitum,

tunc iam cum Attalo rege propter commune adversus Philippum
									bellum coeptam amicitiam esse, facturum eum, quae posset, populi
									Romani causa, legatos ad eum decernunt,

M. Valerium Laevinum, qui bis consul fuerat ac res in Graecia
									gesserat, M. Caecilium Metellum praetorium, Ser. Sulpicium
									Galbam aedilicium, duos quaestorios, Cn. Tremellium Flaccum et M. Valerium Faltonem.

iis quinque naves quinqueremes, ut ex dignitate populi Romani
									adirent eas terras, ad quas concilianda maiestas nomini Romano
									esset, decernunt.

legati Asiam petentes protinus Delphos cum escendissent, oraculum
									adierunt consulentes, ad quod negotium domo missi essent,
									perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano
									portenderet.

responsum esse ferunt per Attalum regem compotes eius fore, quod
									peterent; cum Romam deam devexissent, tum curarent, ut ear, qui
									vir optimus Romae esset, hospitio acciperet.

Pergamum ad regem venerunt. is legatos comiter acceptos
									Pessinuntem in Phrygiam deduxit sacrumque iis lapidem, quam
									matrem deum esse incolae dicebant, tradidit ac deportare Romam
									iussit.

praemissus ab legatis M. Valerius Falto nuntiavit deam adportari;
									quaerendum virum optimum in civitate esse, qui eam rite hospitio
									acciperet.

Q. Caecilius Metellus dictator ab consule in Bruttiis comitiorum
									causa dictus, exercitusque eius dimissus, magister equitum L.
									Veturius Philo.

comitia habita per dictatorem. consules facti M. Cornelius
									Cethegus, P. Sempronius Tuditanus absens, cum provinciam
									Graeciam haberet.

praetores inde creati Ti. Claudius Nero, M. Marcius Ralla, L.
									Scribonius Libo, * M. Pomponius Matho. comitiis perfectis
									dictator sese magistratu abdicavit. ludi Romani ter, plebei
									septiens instaurati.

curules erant aediles Cn. et L. Cornelii Lentuli; Lucius
									Hispaniam provinciam habebat; absens creatus absens eum honorem
									gessit.

Ti. Claudius Asellus et M. Iunius Pennus plebei aediles fuerunt.
									aedem Virtutis eo anno ad portam Capenam M. Marcellus dedicavit
									septumo decumo anno, postquam a patre eius primo consulatu vota
									in Gallia ad Clastidium fuerat.

et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius Regillus.

Neglectae eo biennio res in Graecia erant. itaque Philippus
									Aetolos desertos ab Romano, 
										 eui 
										 cui 
									 uni fidebant, auxilio, quibus voluit
									condicionibus ad petendam et paciscendam subegit pacem.

quod nisi omni vi perficere maturasset, bellantem eum cum Aetolis
									P. Sempronius proconsul, successor 
										 imperil 
										 imperii 
									 missus Sulpicio cum decem milibus peditum et mille
									equitibus et triginta quinque rostratis navibus, haud parvum
									momentum ad opem ferendam sociis, oppressisset.

vixdum pace facta nuntius regi venit Romanos Dyrrachium venisse,
									Parthinosque et propinquas gentes alias motas esse ad spem
									novandi res, Dimallumque oppugnari.

eo se verterant Romani ab Aetolorum, quo missi erant, auxilio,
									irati, quod sine auctoritate sua adversus foedus cum rege pacem
									fecissent.

ea cum audisset Philippus, ne qui motus maior in finitimis
									gentibus populisque oreretur, magnis itineribus Apolloniam
									contendit, quo Sempronius se receperat, misso Laetorio legato
									cum parte copiarum et quindecim navibus in Aetoliam ad visendas
									res pacemque, si posset, turbandam.

Philippus agros Apolloniatium vastavit et ad urbem admotis copiis
									potestatem pugnae Romano fecit;

quem postquam quietum muros tantummodo tueri vidit, nec satis
									fidens viribus, ut urbem oppugnaret, et cum Romanis quoque,
									sicut cum Aetolis, cupiens pacem, si posset, si minus, indutias
									facere, nihil ultra inritatis novo certamine odiis in regnum *
									se recepit.

per idem tempus taedio diutini belli Epirotae temptata prius
									Romanorum voluntate legatos de pace communi ad Philippum
									misere,

satis confidere conventuram eam adfirmantes, si ad conloquium cum
									P. Sempronio imperatore Romano venisset.

facile impetratum — neque enim ne ipsius quidem regis abhorrebat
									animus — , ut in Epirum transiret.

Phoenice urbs est Epiri; ibi prius conlocutus rex cum Aeropo et
									Derda et Philippo Epirotarum praetoribus, postea cum P.
									Sempronio congreditur.

adfuit conloquio Amynander Athamanum rex et magistratus alii
									Epirotarum et Acarnanum. primus Philippus praetor verba fecit
										 et petit simul ab rege et ab imperatore
									Romano, ut finem belli facerent darentque 
										 ear 
										 eam 
									 Epirotis veniam.

P. Sempronius condiciones pacis dixit ut Parthini et Dimallum et
									Bargullum et Eugenium Romanorum essent, Atintania, si missis
									Romam legatis ab senatu impetrasset, ut Macedoniae
									accederet.

in has condiciones cum pax conveniret, ab rege foederi adscripti
									Prusia Bithyniae rex, Achaei, Boeoti, Thessali, Acarnanes,
									Epirotae, ab Romanis Ilienses, Attalus rex, Pleuratus, Nabis
									Lacedaemoniorum tyrannus, Elei, Messenii, Athenienses.

haec conscripta consignataque sunt, et in duos menses indutiae
									factae, 
										 done 
										 donec 
									 Romam mitterentur legati, ut populus in has
									condiciones pacem iuberet.

iusseruntque omnes tribus, quia verso in Africam bello omnibus
									aliis in praesentia levari bellis volebant. P. Sempronius pace
									facta ad consulatum Romam decessit.

M. Cornelio P. Sempronio consulibus — quintus decimus is annus
									belli Punici erat — provinciae Cornelio Etruria cum vetere
									exercitu, Sempronio Bruttii, ut novas scriberet legiones,
									decretae.

praetoribus M. Marcio urbana L. Scribonio Liboni peregrina et
									eidem Gallia, M. Pomponio Mathoni Sicilia, Ti. Claudio Neroni
									Sardinia evenit.

P. Scipioni cum eo exercitu, cum ea classe, quam habebat,
									prorogatum in annum imperium est; item P. Licinio, ut Bruttios
									duabus legionibus obtineret, quoad eum in provincia cum imperio
									morari consuli e re publica visum esset;

et M. Livio et Sp. Lucretio cum binis legionibus,

quibus adversus Magonem Galliae praesidio fuissent, prorogatum
									imperium est, et Cn. Octavio, ut cum Sardiniam legionemque Ti.
									Claudio tradidisset, ipse navibus longis quadraginta maritimam
									oram, quibus finibus senatus censuisset, tutaretur.

M. Pomponio praetori in Sicilia Cannensis exercitus, duae
									legiones decretae; T. Quinctius Tarentum, C. Hostilius Tubulus
									Capuam pro praetoribus, sicut priore anno, cum
									vetere uterque praesidio obtinerent.

de Hispaniae imperio quos in 
										 ear 
										 eam 
									 provinciam duos pro consulibus mitti placeret, latum
									ad populum est. omnes tribus eosdem, L. Cornelium Lentulum et L.
									Manlium Acidinum, pro consulibus, sicut priore anno tenuissent,
									obtinere eas provincias iusserunt.

consules dilectum habere instituerunt et ad novas scribendas in
									Bruttios legiones et in ceterorum — ita enim iussi ab senatu
									erant — exercituum supplementum.

quamquam nondum aperte Africa provincia decreta erat,
									occultantibus id, credo, patribus, ne praesciscerent
									Carthaginienses, tamen in eam spem erecta civitas erat, in
									Africa eo anno bellatum iri finemque bello Punico adesse.

impleverat ea res superstitionum animos, pronique et ad nuntianda
									et ad credenda prodigia erant.

eo plura vulgabantur: duos soles visos, et nocte interluxisse, et
									facem Setiae ab ortu solis ad occidentem porrigi visam;
									Tarracinae portam, Anagniae et portam et multis locis murum de
									caelo tactum; in aede Iunonis Sospitae Lanuvi cum horrendo
									fragore strepitum editum.

eorum procurandorum causa diem unum supplicatio fuit; et
									novendiale sacrum, quod de caelo lapidatum esset, factum. eo
									accessit consultatio de matre Idaea accipienda,

quam praeterquam quod M. Valerius, unus ex legatis, praegressus
									actutum in Italia fore nuntiaverat, recens nuntius aderat
									Tarracinae iam esse.

haud parvae rei iudicium senatum tenebat, qui vir optimus in
									civitate esset;

veram certe victoriam eius rei sibi quisque mallet quam ulla
									imperia honoresve suffragio seu patrum seu plebis delatos.

P. Scipionem Cn. f. eius, qui in Hispania ceciderat, adulescentem
									nondum quaestorium, iudicaverunt in tota civitate virum bonorum
									optimum esse.

id quibus virtutibus inducti ita iudicarint, sicut traditum a
									proximis memoriae temporum illorum scriptoribus libens posteris
									traderem, ita meas 
										 opinions 
										 opiniones 
									 coniectando rem vetustate obrutam non 
									interponam.

P. Cornelius cum omnibus matronis Ostiam obviam ire deae iussus,
									isque 
										 ear 
										 eam 
									 de nave accipere et in terram elatam tradere ferendam
									matronis.

postquam navis ad ostium amnis Tiberini accessit, sicut erat
									iussus, in salum nave evectus ab sacerdotibus deam accepit
									extulitque in terram.

matronae primores civitatis, inter quas unius Claudiae Quintae
									insigne est nomen, accepere; cui dubia, ut traditur, antea fama
									clariorem ad posteros tam religioso ministerio pudicitiam
									fecit.

eae per manus succedentes deinde aliae aliis, omni obviam effusa
									civitate, turibulis ante ianuas positis, qua praeferebatur,
									atque accenso ture, precantes, ut volens propitiaque urbem
									Romanam iniret, in aedem Victoriae, quae est in Palatio,
									pertulere deam pr.

non. Apr., isque dies festus fuit. populus frequens dona deae in
									Palatium tulit, lectisterniumque et ludi fuere, Megalensia
									appellata.

cum de supplemento legionum, quae in provinciis erant, ageretur,
									tempus esse a quibusdam senatoribus subiectum est, quae dubiis
									in rebus utcumque tolerata essent, ea dempto iam tandem deum
									benignitate metu non ultra pati.

erectis expectatione patribus subiecerunt colonias Latinas
									duodecim, quae Q. Fabio et Q. Fulvio consulibus abnuissent
									milites dare,

eas annum iam ferme sextum vacationem militiae quasi honoris et
									beneficii causa habere, cum interim boni oboedientesque 
										 sccii 
										 socii 
									 pro fide atque obsequio in populum Romanum continuis
									omnium annorum dilectibus exhausti essent.

sub hanc vocem non memoria magis patribus renovata rei prope iam
									oblitteratae, quam ira irritata est.

itaque nihil prius referre consules passi decreverunt, ut
									consules magistratus denosque principes Nepete, Sutrio, Ardea,
									Calibus, Alba, Carseolis, Sora, Suessa, Setia, Circeis, Narnia,
									Interamna — hae namque coloniae in ea causa erant — Romam
									excirent;

iis imperarent, quantum quaeque earum coloniarum militum 
										 plurumum 
										 plurimum 
									 dedisset populo Romano, ex quo hostes in
									Italia essent, duplicatum eius summae numerum peditum daret et
									equites centenos vicenos;

si qua eum numerum equitum explere non posset, pro equite uno
									tres pedites liceret dare; pedites equitesque quam
									locupletissimi legerentur mitterenturque, ubicumque extra
									Italiam supplemento opus esset;

si qui ex iis recusarent, retineri eius coloniae magistratus
									legatosque placere, neque, si postularent, senatum dari,
									priusquam imperata fecissent;

stipendium praeterea iis coloniis in milia aeris asses singulos
									imperari exigique quotannis, censumque in iis coloniis agi ex
									formula ab Romanis censoribus data —

dari autem placere eandem quam populo Romano — deferrique Romam
									ab iuratis censoribus coloniarum, priusquam magistratu
									abirent.

ex hoc senatus consulto accitis Romam magistratibus primoribusque
									earum coloniarum consules cum milites stipendiumque imperassent,
									alii aliis magis recusare ac reclamare;

negare tantum militum effici posse; vix, si simplum ex formula
									imperetur, enisuros; orare atque obsecrare, ut sibi senatum
									adire ac deprecari liceret.

nihil se, quare perire merito deberent, admisisse; sed si
									pereundum etiam foret, neque suum delictum neque iram populi
									Romani, ut plus militum darent, quam haberent, posse
									efficere.

consules obstinati legatos manere Romae iubent, magistratus ire
									domos ad dilectus habendos: nisi summa militum, quae imperata
									esset, Romam adducta, neminem iis senatum daturum.

ita praecisa spe senatum adeundi deprecandique dilectus in iis
									duodecim coloniis, per longam vacationem numero iuniorum aucto, 
										 baud 
										 haud 
									 difficulter est perfectus.

altera item res, prope aeque longo neglecta silentio, relata a M.
									Valerio Laevino est, qui privatis conlatas pecunias se ac M.
									Claudio consulibus reddi tandem aequum esse dixit;

nec mirari quemquam debere in publica obligata fide suam
									praecipuam curam esse; nam praeterquam quod
									aliquid proprie ad consulem eius anni, quo conlatae pecuniae
									essent, pertineret, etiam se auctorem ita conferendi fuisse
									inopi aerario 
										 nee 
										 nec 
									 plebe ad tributum sufficiente.

grata ea patribus admonitio fuit, iussisque referre consulibus
									decreverunt, ut tribus pensionibus ea pecunia solveretur; primam
									praesentem ii, qui tum essent, duas tertii et quinti consules
									numerarent.

omnes deinde alias curas una occupavit postquam Locrensium
									clades, quae ignoratae ad eam diem fuerant, legatorum adventu
									vulgatae sunt.

nec tam Plemini scelus quam Scipionis in eo aut ambitio aut
									neglegentia iras hominum inritavit.

decem legati Locrensium, obsiti squalore et sordibus, in comitio
									sedentibus consulibus velamenta supplicum, ramos oleae, ut
									Graecis mos est, porgentes, ante tribunal cum flebili
									vociferatione humi procubuerunt.

quaerentibus consulibus Locrenses se dixerunt esse, ea passos a
									Q. Pleminio legato Romanisque militibus, quae pati ne
									Carthaginienses quidem velit populus Romanus; orare, uti sibi
									patres adeundi deplorandique aerumnas suas potestatem
									facerent.

senatu dato maximus natu ex iis: “scio, quanti aestimentur
									nostrae apud vos querellae, patres conscripti, plurimum in eo
									momenti esse, si probe sciatis, et quo modo proditi Locri
									Hannibali sint et quo modo pulso Hannibalis praesidio restituti
									in dicionem vestram;

quippe si et culpa defectionis procul a publico consilio absit,
									et reditum in vestram dicionem appareat non voluntate solum, sed
									ope etiam ac virtute nostra, magis indignemini bonis ac
									fidelibus sociis tam indignas iniurias ab legato vestro
									militibusque fieri.

sed ego causam utriusque defectionis nostrae in aliud tempus
									differendam arbitror esse duarum rerum gratia,

unius, ut coram P. Scipione, qui Locros recepit et omnium nobis recte perperamque
									factorum est testis, agatur; alterius, quod, qualescumque sumus,
										 tamen ea, quae passi sumus, pati non
									debuimus.

non possumus dissimulare, patres conscripti, nos, cum praesidium
									Punicum in arce nostra haberemus, multa foeda et indigna et a
									praefecto praesidii Hamilcare et ab Numidis Afrisque passos
									esse; sed quid illa sunt conlata cum iis, quae hodie 
										 patimur! 
										 patimur?

cum bona venia, quaeso, audiatis, patres conscripti, id, quod
									invitus dicam. in discrimine est nunc humanum omne genus, utrum
									vos an Carthaginienses principes orbis 
										 terraram 
										 terrarum 
									 videat.

si ex iis, quae Locrenses aut ab illis passi sumus aut a vestro
									praesidio nunc cum maxime patimur, aestimandum Romanum ac
									Punicum imperium sit, nemo non illos sibi quam vos dominos
									praeoptet.

et tamen videte quem ad modum in vos Locrenses animati sint. cum
									a Carthaginiensibus iniurias tanto minores acciperemus, ad
									vestrum imperatorem confugimus; cum a vestro praesidio plus quam
									hostilia patiamur, nusquam alio quam ad vos querellas
									detulimus.

aut vos respicietis perditas res nostras, patres conscripti, aut
									ne ab diis quidem immortalibus, quod precemur, quicquam
									superest.

Q. Pleminius legatus missus est cum praesidio ad recipiendos a
									Carthaginiensibus Locros et cum eodem ibi relictus est
									praesidio.

in hoc legato vestro — dant enim animum ad loquendum libere
									ultimae miseriae — nec hominis quicquam est, patres conscripti,
									praeter figuram et speciem neque Romani civis praeter habitum
									vestitumque et sonum Latinae linguae:

pestis ac belua inmanis, quales fretum quondam, quo ab Sicilia
									dividimur, ad perniciem navigantium circumsedisse fabulae
									ferunt. ac si scelus libidinemque

et avaritiam solus ipse exercere in socios vestros satis haberet,
									unam profundam quidem voraginem tamen patientia nostra
									expleremus; nunc omnes centuriones militesque vestros —

adeo in promiscuo licentiam atque improbitatem esse voluit —
									Pleminios fecit;

omnes rapiunt, spoliant, verberant, vulnerant, occidunt,
									constuprant matronas, virgines, ingenuos raptos ex 
										 conplexu 
										 complexu 
									 parentium;

cotidie capitur urbs nostra, cotidie diripitur; dies noctesque
									omnia passim mulierum puerorumque, qui rapiuntur atque
									asportantur, ploratibus sonant.

miretur, qui sciat, quo modo aut nos ad patiendum sufficiamus,
									aut illos, qui faciunt, nondum tantarum iniuriarum satietas
									ceperit. neque ego exsequi possum nec vobis operae est audire,
									singuli quae passi sumus; communiter omnia amplectar.

nego domum ullam Locris, nego quemquam hominem expertem iniuriae
									esse, nego ullum genus sceleris, lubidinis, avaritiae superesse,
									quod in ullo, qui pati potuerit, praetermissum sit.

vix ratio iniri potest, uter casus civitati sit detestabilior,
									cum hostes bello urbem cepere, an cum exitiabilis tyrannus vi
									atque armis oppressit.

omnia, quae captae urbes patiuntur, passi sumus et cum maxime
									patimur, patres conscripti; omnia, quae crudelissimi atque
									inportunissimi tyranni scelera in oppressos cives edunt,
									Pleminius in nos liberosque nostros et coniuges edidit.

unum est, de quo nominatim et nos queri religio infixa animis
									cogat et vos audire et exsolvere rem publicam vestram religione,
									si ita vobis videbitur, velimus, patres conscripti.

vidimus enim, cum quanta caerimonia non vestros solum colatis
									deos, sed etiam externos accipiatis.

fanum est apud nos Proserpinae, de cuius sanctitate templi credo
									aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello,

qui, cum ex Sicilia rediens Locros classe praeterveheretur, inter
									alia foeda, quae propter fidem erga vos in civitatem nostram
									facinora edidit, thensauros quoque Proserpinae intactos ad eam
									diem spoliavit; atque ita, pecunia in naves inposita, ipse terra
									est profectus.

quid ergo evenit, patres conscripti?

classis postero die foedissima tempestate lacerata, omnesque
									naves, quae sacram pecuniam habuerunt, in litora nostra eiectae
									sunt. qua tanta clade edoctus tandem deos esse superbissimus rex
									pecuniam omnem conquisitam in thensauros Proserpinae referri iussit. nec tamen illi umquam postea prosperi
									quicquam evenit, pulsusque Italia ignobili atque inhonesta morte
									temere nocte ingressus Argos occubuit.

haec cum audisset legatus vester tribunique militum et mille
									alia, quae non augendae religionis causa, sed praesenti deae
									numine saepe conperta nobis maioribusque nostris
									referebantur,

ausi sunt nihilo minus sacrilegas admovere manus intactis illis
									thensauris et nefanda praeda se ipsos ac domos contaminare suas
									et milites vestros.

quibus, per vos fidem vestram, patres conscripti, priusquam eorum
									scelus expietis, neque in Italia neque in Africa 
										 quicquan 
										 quicquam 
									 rei gesseritis, ne, quod piaculi commiserunt, non suo
									solum sanguine sed etiam publica clade luant.

quamquam ne nunc quidem, patres conscripti, aut in ducibus aut in
									militibus vestris cessat ira deae: aliquotiens iam inter se
									signis conlatis concucurrerunt; dux 
										 alterins 
										 alterius 
									 partis Pleminius, alterius duo tribuni militum erant.
									non acrius cum Carthaginiensibus quam inter se ipsi ferro
									dimicaverunt,

praebuissentque occasionem furore suo Locros recipiendi
									Hannibali, nisi accitus ab nobis Scipio intervenisset.

at hercule milites contactos sacrilegio furor agitat; in ducibus
									ipsis puniendis nullum deae numen apparuit.

immo ibi praesens maxime fuit: virgis caesi tribuni ab legato
									sunt; legatus deinde insidiis tribunorum interceptus,
									praeterquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusque
									decisis exsanguis est relictus;

recreatus dein legatus ex vulneribus tribunos militum in vincla
									coniectos, dein verberatos servilibusque omnibus suppliciis
									cruciatos occidit, mortuos deinde prohibuit sepeliri.

has dea poenas a templi sui spoliatoribus habet nec ante desinet
									omnibus eos agitare furiis, quam reposita sacra pecunia in
									thensauris fuerit.

maiores quondam nostri gravi Crotoniensium bello, quia extra
									urbem templum est, transferre in urbem eam pecuniam voluerunt.
									noctu audita ex delubro vox est, abstinerent 
									manus:

deam sua templa defensuram. quia movendi inde thensauros religio
									incussa erat, muro circumdare templum voluerunt. ad aliquantum
									iam altitudinis excitata erant moenia, cum subito conlapsa ruina
									sunt.

sed et nunc et tunc et saepe alias dea suam sedem suumque templum
									aut tutata est aut a violatoribus gravia piacula exegit; nostras
									iniurias nec potest nec possit alius ulcisci quam vos, patres
									conscripti;

ad vos vestramque fidem supplices confugimus. nihil nostra
									interest, utrum sub illo legato, sub illo praesidio Locros esse
									sinatis, an irato Hannibali et Poenis ad supplicium dedatis. non
									postulamus, ut extemplo nobis, ut de absente, ut indicta causa
									credatis;

veniat, coram ipse audiat, ipse diluat. si quicquam sceleris, quod homo in homines edere
									potest, in nos praetermisit, non recusamus, quin et nos omnia
									eadem iterum, si pati possumus, patiamur, et ille omni divino
									humanoque liberetur scelere.”

haec cum ab legatis dicta essent, quaesissetque ab iis Q. Fabius,
									detulissentne eas querellas ad P. Scipionem, responderunt missos
									legatos esse, sed eum belli apparatu occupatum esse et in
									Africam aut iam traiecisse aut intra paucos dies traiecturum; et
									legati gratia quanta esset apud imperatorem,

expertos esse, cum inter eum et tribunos cognita causa tribunos
									in vincla coniecerit, legatum aeque sontem aut magis etiam in ea
									potestate reliquerit.

iussis excedere templo legatis, non Pleminius modo, sed etiam
									Scipio principum orationibus lacerari. ante omnes Q. Fabius
									natum eum ad conrumpendam disciplinam militarem arguere;

sic et in Hispania plus prope per seditionem militum quam bello
									amissum. externo et regio more et indulgere licentiae militum et
									saevire in eos.

sententiam deinde aeque trucem orationi adiecit: Pleminium
									legatum vinctum Romam deportari placere et ex vinculis causam
									dicere ac, si vera forent, quae Locrenses quererentur, in
									carcere necari bonaque eius publicari;

P. Scipionem, quod de provincia decessisset iniussu senatus,
									revocari, agique cum tribunis plebis, ut de imperio eius
									abrogando ferrent ad populum;

Locrensibus coram senatum respondere, quas iniurias sibi factas
									quererentur, eas neque senatum neque populum Romanum factas velle, viros bonos sociosque et amicos
									eos appellari, liberos, coniuges quaeque alia erepta essent,
									restitui; pecuniam, quanta ex thensauris Proserpinae sublata
									esset, conquiri, duplamque pecuniam in thensauros reponi,

et sacrum piaculare fieri, ita ut prius ad conlegium pontificum
									referretur, quod sacri thensauri moti violati essent, quae
									piacula, quibus deis, quibus hostiis fieri placeret;
									milites,

qui Locris essent, omnes in Siciliam transportari; quattuor
									cohortes sociorum Latini nominis in praesidium Locros
									adduci.

perrogari eo die sententiae accensis studiis pro Scipione et
									adversus Scipionem non potuere.

praeter Plemini facinus Locrensiumque cladem ipsius etiam
									imperatoris non Romanus modo sed ne militaris quidem cultus
									iactabatur:

cum pallio crepidisque inambulare in gymnasio, libellis eum
									palaestraeque operam dare; aeque segniter molliterque cohortem
									totam Syracusarum amoenitate frui; Carthaginem atque Hannibalem
									excidisse de memoria;

exercitum omnem licentia corruptum, qualis Sucrone in Hispania
									fuerit, qualis nunc Locris, sociis magis quam hosti
									metuendum.

haec quamquam partim vera partim mixta eoque similia veris
									iactabantur, tamen vicit Q. Metelli sententia, qui de ceteris
									Maximo adsensus de Scipionis causa dissensit:

qui enim convenire, quem modo civitas iuvenem admodum unum
									recuperandae Hispaniae delegerit ducem, quem recepta ab hostibus
									Hispania ad imponendum Punico bello finem creaverit consulem,
									spe destinaverit Hannibalem ex Italia detracturum,

Africam subacturum, eum repente, tamquam Q. Pleminium, indicta
									causa prope damnatum, ex provincia revocari, cum
									ea, quae in se nefarie facta Locrenses quererentur, ne praesente
									quidem Scipione facta dicerent, neque aliud quam patientia aut
									pudor, quod legato pepercisset, insimulari posset?

sibi placere M. Pomponium praetorem, cui Sicilia provincia sorti
									evenisset, triduo proximo in provinciam proficisci; consules
									decem legatos, quos iis videretur, ex senatu legere, quos cum
									praetore mitterent, et duos tribunos plebei atque aedilem;

cum eo consilio praetorem cognoscere; si ea, quae Locrenses facta
									quererentur, iussu aut voluntate P. Scipionis facta essent, ut
									eum de provincia decedere iuberent;

si P. Scipio iam in Africam traiecisset, tribuni plebis atque
									aedilis cum duobus legatis, quos maxime idoneos praetor
									censuisset, in Africam proficiscerentur, tribuni atque
									aedilis,

qui reducerent inde Scipionem, legati, qui exercitui praeessent,
									donec novus imperator ad eum exercitum venisset;

si M. Pomponius et decem legati comperissent neque iussu neque
									voluntate P. Scipionis ea facta esse, ut ad exercitum Scipio
									maneret bellumque, ut proposuisset, gereret.

hoc facto senatus consulto cum tribunis plebis actum est, aut
									conpararent inter se aut sorte legerent, qui duo cum praetore ac
									legatis irent;

ad conlegium pontificum relatum est de expiandis, quae Locris in
									templo Proserpinae tacta ac violata elataque inde essent.

tribuni plebis cum praetore et decem legatis profecti M. Claudius
									Marcellus et M. Cincius Alimentus; aedilis plebis datus est,
									quem, si aut in Sicilia praetori dicto audiens non esset Scipio 
										 ant 
										 aut 
									 iam in Africam traiecisset, prendere tribuni iuberent,
									ac iure sacrosanctae potestatis reducerent. prius Locros ire
									quam Messanam consilium erat.

ceterum duplex fama est, quod ad Pleminium attinet. alii,
									auditis, quae Romae acta essent, in exilium Neapolim euntem
									forte in Q. Metellum, unum ex legatis, incidisse et ab eo Regium
									vi retractum tradunt;

alii ab ipso Scipione legatum cum triginta 
									nobilissimis equitum missum, qui Pleminium in catenas et cum eo
									seditionis principes conicerent.

ii omnes, seu ante Scipionis seu tum praetoris iussu, traditi in
									custodiam Reginis sunt.

praetor legatique Locros profecti primam, sicuti mandatum erat,
									religionis 
										 euram 
										 curam 
									 habuere: omnem enim sacram pecuniam, quaeque apud
									Pleminium quaeque apud milites erat, conquisitam, cum ea, quam
									ipsi secum attulerant, in thensauris reposuerunt ac piaculare
									sacrum fecerunt.

tum vocatos ad contionem milites praetor signa extra urbem
									efferre iubet castraque in campo locat cum gravi edicto, si quis
									miles aut in urbe restitisset 
										 ant 
										 aut 
									 secum extulisset quod suum non esset; Locrensibus se
									permittere, ut, quod sui quisque cognosset, prenderet, si quid
									non compareret, repeteret.

ante omnia libera corpora placere sine mora Locrensibus restitui;
									non levi defuncturum poena, qui non restituisset.

Locrensium deinde contionem habuit atque iis libertatem legesque
									suas populum Romanum senatumque restituere dixit; si qui
									Pleminium aliumve quem accusare vellet, Regium se
									sequeretur;

si de P. Scipione publice queri vellent ea, quae Locris nefarie
									in deos hominesque facta essent, iussu aut voluntate P.
									Scipionis facta esse, legatos mitterent Messanam; ibi se cum
									consilio cogniturum.

Locrenses praetori legatisque et senatui ac populo Romano gratias
									egerunt; se ad Pleminium accusandum ituros;

Scipionem, quamquam parum iniuriis civitatis suae doluerit, eum
									esse virum, quem amicum sibi quam inimicum malint esse; pro
									certo se habere neque iussu neque voluntate P. Scipionis tot tam
									nefanda commissa;

sed aut Pleminio nimium, sibi parum creditum, aut natura insitum
									quibusdam esse, ut magis peccari nolint, quam satis animi ad
									vindicanda peccata habeant. et praetori et consilio 
										 baud 
										 haud 
									 mediocre onus demptum erat de Scipione
									cognoscendi;

Pleminium et ad duo et triginta homines cum eo damnaverunt atque
									in catenis Romam miserunt.

ipsi ad Scipionem profecti sunt, ut ea quoque, quae vulgata
									sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque
									disciplina militiae, comperta oculis referrent Romam.

Venientibus iis Syracusas Scipio res, non verba ad purgandum sese
									paravit. exercitum omnem eo convenire, classem expediri iussit,
									tamquam dimicandum eo die terra marique cum Carthaginiensibus
									esset.

quo die venerunt hospitio comiter acceptis, postero die
									terrestrem navalemque exercitum, non instructos modo, sed hos
									decurrentes, classem in portu simulacrum et ipsam edentem
									navalis pugnae, ostendit;

tum circa armamentaria et horrea bellique alium apparatum
									visendum praetor legatique ducti;

tantaque admiratio singularum universarumnque rerum incussa, ut
									satis crederent aut illo duce atque exercitu vinci
									Carthaginiensem populum aut nullo alio posse,

iuberentque, quod di bene verterent, traicere et spei conceptae,
									quo die 
										 ilium 
										 illum 
									 omnes centuriae priorem consulem dixissent, primo
									quoque tempore compotem populum Romanum facere;

adeoque laetis inde animis profecti sunt, tamquam victoriam, non
									belli magnificum apparatum nuntiaturi Romam essent.

Pleminius quique in eadem causa erant postquam Romam est ventum,
									extemplo in carcerem conditi. ac primo producti ad populum ab
									tribunis apud praeoccupatos Locrensium clade animos nullum
									misericordiae locum habuerunt;

postea cum saepius producerentur, iam senescente invidia
									molliebantur irae, et ipsa deformitas Plemini memoriaque
									absentis Scipionis favorem ad vulgum conciliabat.

mortuus tamen prius in vinclis est, quam iudicium de eo populi
									perficeretur.

hunc Pleminium Clodius Licinus in libro tertio rerum Romanarum
									refert ludis votivis, quos Romae Africanus iterum consul
									faciebat, conatum per quosdam, quos pretio corruperat, aliquot
									locis urbem incendere, ut effringendi carceris fugiendique
									haberet occasionem; patefacto dein scelere
									delegatum in Tullianum ex senatus consulto.

de Scipione nusquam nisi in senatu actum, ubi omnes legatique et
									tribuni, classem, exercitum ducemque verbis extollentes,
									effecerunt, ut senatus censeret primo quoque tempore in Africam
									traiciendum Scipionique permitteretur,

ut ex iis exercitibus, qui in Sicilia essent, ipse eligeret, quos
									in Africam secum traiceret, quos provinciae relinqueret
									praesidio.

dum haec apud Romanos geruntur, Carthaginienses quoque, cum
									speculis per omnia promunturia positis percunctantes paventesque
									ad singulos nuntios sollicitam hiemem egissent,

haud parvum et ipsi tuendae Africae momentum adiecerunt
									societatem Syphacis regis, cuius maxime fiducia traiecturum in
									Africam Romanum crediderant.

erat Hasdrubali Gisgonis filio non hospitium modo cum rege, de
									quo ante dictum est, cum ex Hispania forte in idem tempus Scipio
									atque Hasdrubal convenerunt, sed mentio quoque inchoata
									adfinitatis, ut rex duceret filiam Hasdrubalis.

ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendum — iam enim
									nubilis erat virgo — profectus Hasdrubal ut accensum cupiditate
									— et sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in Venerem —
									sensit, virginem a Carthagine arcessit maturatque nuptias;

et inter aliam gratulationem, ut publicum quoque foedus privato
									adiceretur, societas inter populum Carthaginiensium regemque,
									data ultro citroque fide eosdem amicos inimicosque habituros,
									iure iurando adfirmatur.

ceterum Hasdrubal, memor et cum Scipione initae regi societatis
									et quam vana et mutabilia barbarorum ingenia essent, veritus,
									ne, si traiecisset in Africam Scipio, parvum vinculum eae
									nuptiae essent,

dum accensum recenti amore Numidam habet, perpellit blanditiis
									quoque puellae adhibitis, ut legatos in Siciliam ad Scipionem
									mittat, per quos moneat eum, ne prioribus suis promissis fretus
									in Africam traiciat:

se et nuptiis civis Carthaginiensis, filiae Hasdrubalis, quem
									viderit apud se in hospitio, et publico etiam foedere cum populo
									Carthaginiensi iunctum optare primum,

ut procul ab Africa, sicut adhuc fecerint, bellum Romani cum
									Carthaginiensibus gerant, ne sibi interesse certaminibus eorum
									armaque aut haec aut illa, abnuentem alteram societatem, sequi
									necesse sit;

si non abstineat Africa Scipio et Carthagini exercitum admoveat,
									sibi necessarium fore et pro terra Africa, in qua et ipse sit
									genitus, et pro patria coniugis suae proque parente ac penatibus
									dimicare.

cum iis mandatis ab rege legati ad Scipionem missi Syracusis eum
									convenerunt.

Scipio quamquam magno momento rerum in Africa gerendarum magnaque
									spe destitutus erat,

legatis propere, priusquam res vulgaretur, remissis in Africam
									litteras dat ad regem, quibus etiam atque etiam monet eum, ne
									iura hospitii secum neu cum populo Romano initae societatis neu
									fas, fidem, dexteras, deos testes atque arbitros conventorum
									fallat.

ceterum quando neque celari adventus Numidarum poterat — vagati
									enim in urbe obversatique praetorio erant — et, si sileretur,
									quid petentes venissent, periculum erat, ne vera eo ipso, quod
									celarentur, sua sponte magis emanarent, timorque in exercitum
									incideret, ne simul cum rege et Carthaginiensibus foret
									bellandum, avertit a vero falsis praeoccupando mentes
									hominum

et vocatis ad contionem militibus non ultra esse cunctandum ait;
									instare, ut in Africam quam primum traiciat, socios reges;
									Masinissam prius ipsum ad C. Laelium venisse querentem, quod
									cunctando tempus tereretur;

nunc Syphacem mittere legatos idem admirantem, quae tam diuturnae
									morae sit causa, postulantemque, ut aut traiciatur tandem in
									Africam exercitus aut, si mutata consilia sint, certior fiat, ut
									et ipse sibi ac regno suo possit consulere.

itaque satis iam omnibus instructis paratisque, et re iam non
									ultra recipiente cunctationem in animo sibi esse,
									Lilybaeum classe traducta eodemque omnibus peditum equitumque
									copiis contractis, quae prima dies cursum navibus daret, deis
									bene iuvantibus in Africam traicere.

litteras ad M. Pomponium mittit, ut, si ei videretur, Lilybaeum
									veniret, ut communiter consulerent, quas potissimum legiones et
									quantum militum numerum in Africam traiceret.

item circum oram omnem maritimam misit, ut naves onerariae 
										 cotmprensae 
										 comprensae 
									 Lilybaeum omnes contraherentur.

quidquid militum naviumque in Sicilia erat, cum Lilybaeum
									convenisset, et nec urbs multitudinem hominum neque portus naves
									caperet,

tantus omnibus ardor erat in Africam traiciendi, ut non ad bellum
									duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia. praecipue qui
									superabant ex Cannensi exercitu milites illo, non alio duce
									credebant navata rei publicae opera finire se militiam
									ignominiosam posse.

et Scipio minime id genus militum aspernabatur ut qui neque ad
									Cannas ignavia eorum cladem acceptam sciret neque ullos aeque
									veteres milites in exercitu Romano esse, expertosque non variis
									proeliis modo sed urbibus etiam oppugnandis.

quinta et sexta Cannenses erant legiones; eas se traiecturum in
									Africam cum dixisset, singulos milites inspexit, relictisque,
									quos non idoneos credebat, in locum eorum subiecit, quos secum
									ex Italia adduxerat,

supplevitque ita eas legiones, ut singulae sena milia et ducenos
									pedites, trecenos haberent equites. sociorum item Latini nominis
									pedites equitesque de exercitu Cannensi legit.

quantum militum in Africam transportatum sit, non parvo numero
									inter auctores discrepat.

alibi decem milia peditum duo milia et ducentos equites, alibi
									sedecim milia peditum, mille et 
										 sexcentos 
										 sescentos 
									 equites, alibi parte plus dimidia rem auctam, quinque
									et triginta milia peditum equitumque in naves imposita invenio. quidam non adiecere
									numerum,

inter quos me ipse in re dubia poni malim. Coelius 
									ut abstinet numero, ita ad inmensum multitudinis speciem
									auget:

volucres ad 
										 terrain 
										 terram 
									 delapsas clamore 
										 rnilitum 
										 militum 
									 ait, tantamque multitudinem conscendisse naves, ut
									nemo mortalium aut in Italia aut in Sicilia relinqui
									videretur.

milites ut naves ordine ac sine tumultu conscenderent, ipse 
										 ear 
										 eam 
									 sibi curam sumpsit;

nauticos C. Laelius, qui classis praefectus erat, in navibus,
									ante conscendere coactos, continuit; commeatus imponendi M.
									Pomponio praetori cura data: quinque et quadraginta dierum
									cibaria, e quibus quindecim dierum cocta, imposita.

ut omnes iam in navibus erant, scaphas circummisit, ut ex omnibus
									navibus gubernatoresque et magistri navium et bini milites in
									forum convenirent ad imperia accipienda.

postquam convenerunt, primum ab iis quaesivit, si aquam hominibus
									iumentisque in totidem dies, quot frumentum, imposuissent. ubi
									responderunt aquam dierum quinque

et quadraginta in navibus esse, tum edixit militibus, ut
									silentium quieti nautis sine certamine ad ministeria exsequenda
									bene oboedientes praestarent.

cum viginti rostratis se ac L. Scipionem ab dextro cornu, ab
									laevo totidem rostratas et C. Laelium praefectum classis cum M.
									Porcio Catone — quaestor is tum erat — onerariis futurum
									praesidio.

lumina in navibus singula rostratae, bina onerariae haberent; in
									praetoria nave insigne nocturnum trium luminum fore.

Emporia ut peterent, gubernatoribus edixit. fertilissimus ager
									eoque abundans omnium copia rerum est regio, et inbelles, quod
									plerumque in uberi agro evenit, barbari sunt, priusque, quam ab
									Carthagine subveniretur, opprimi videbantur posse.

iis editis imperiis redire ad naves iussi et postero die deis
									bene iuvantibus signo dato solvere naves.

multae classes Romanae e Sicilia atque ipso illo portu profectae
									erant; ceterum non eo bello solum — nec id mirum, praedatum enim
									tantummodo pleraeque classes ierant — , sed ne
									priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit;

quamquam, si magnitudine classes aestimares, et bini consules cum
									binis exercitibus ante traiecerant et prope totidem rostratae in
									illis classibus fuerant, quot onerariis Scipio tum
									traiciebat;

nam praeter quadraginta longas naves quadringentis ferme
									onerariis exercitum travexit.

sed et bellum bello secundum priori ut atrocius Romanis
									videretur, cum quod in Italia bellabatur, tum ingentes strages
									tot exercituum simul caesis ducibus effecerant,

et Scipio dux partim factis fortibus partim suapte fortuna quadam
									ingenti ad incrementa gloriae celebratus converterat animos,

simul et mens ipsa traiciendi nulli ante eo bello duci temptata,
									quod ad Hannibalem detrahendum ex Italia transferendumque et
									finiendum in Africa bellum se transire vulgaverat.

concurrerat ad spectaculum in portum omnis turba non habitantium
									modo Lilybaei, sed legationum omnium ex Sicilia, quae et ad
									prosequendum Scipionem officii causa convenerant et praetorem
									provinciae M. Pomponium secutae fuerant;

ad hoc legiones, quae in Sicilia relinquebantur, ad prosequendos
									commilitones processerant; nec classis modo prospectantibus e
									terra, sed terra etiam omnis circa referta turba spectaculo
									navigantibus erat.

ubi illuxit, Scipio e praetoria nave silentio per praeconem facto “divi divaeque,” inquit
									“qui maria terrasque colitis, vos precor quaesoque, uti quae in
									meo imperio gesta sunt,

geruntur postque gerentur, ea mihi, populo plebique Romanae,
									sociis nominique Latino, qui populi Romani quique meam sectam,
									imperium auspiciumque terra mari amnibus que secuntur,
									bene verruncent, eaque vos omnia bene iuvetis, bonis auctibus
									auxitis;

salvos incolumesque victis perduellibus victores, spoliis
									decorates, praeda onustos triumphantesque mecum domos reduces
									sistatis; inimicorum hostiumque ulciscendorum copiam faxitis;

quaeque populus Carthaginiensis in civitatem nostram facere molitus est, ea ut mihi
									populoque Romano in civitatem Carthaginiensium exempla edendi
									facultatem detis.”

secundum has preces cruda exta caesa victima, uti mos est, in
									mare proiecit tubaque signum dedit proficiscendi.

vento secundo vehementi satis profecti celeriter e conspectu
									terrae ablati sunt; et a meridie nebula excepit ita, vix ut
									concursus navium inter se vitarent; lenior ventus in alto
									factus. noctem insequentem eadem caligo obtinuit;

sole orto est discussa, et addita vis vento.

iam terram cernebant. haud ita multo post gubernator Scipioni ait
									non plus quinque milia passuum Africam abesse, Mercuri
									promunturium se cernere; si iubeat eo dirigi, iam in portu fore
									omnem classem.

Scipio, ut in conspectu terra fuit, precatus deos, uti bono rei
									publicae suoque Africam videret, dare vela et alium infra
									navibus accessum petere iubet.

vento eodem ferebantur; ceterum nebula sub idem ferme tempus, quo
									pridie, exorta conspectum terrae ademit, et ventus premente
									nebula cecidit.

nox deinde incertiora omnia fecit. itaque ancoras, ne aut inter
									se concurrerent naves aut terrae inferrentur, iecere.

ubi inluxit, ventus idem coortus nebula disiecta aperuit omnia Africae litora. Scipio,
									quod esset proximum promunturium, percunctatus cum Pulchri
									promunturium id vocari audisset, “placet omen” inquit;

“huc dirigite naves.” eo classis decurrit, copiaeque omnes in terram expositae sunt.
									prosperam navigationem sine terrore ac tumultu fuisse permultis
									Graecis Latinisque auctoribus credidi.

Coelius unus praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros
									omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam
									tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum,

inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus
									iniussu imperatoris scaphis, 
										 baud 
										 haud 
									 secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti
									tumultu in terram evasisse.

expositis copiis Romani castra in proximis tumulis metantur.

iam non in maritimos modo agros conspectu primum classis, dein
									tumultu egredientium in terram pavor terrorque pervenerat, sed
									in ipsas urbes.

neque enim hominum modo turba mulierum puerorumque agminibus
									immixta, omnes passim compleverat vias, sed pecora quoque prae
									se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres.

urbibus vero ipsis maiorem quam quem secum attulerant, terrorem
									inferebant; praecipue Carthagini prope ut captae tumultus
									fuit.

nam post M. Atilium Regulum et L. Manlium consules, annis prope
									quinquaginta, nullum Romanum exercitum viderant praeter
									praedatorias classes, quibus escensiones in agros maritimos
									factae erant,

raptisque, quae obvia fors fecerat, prius recursum semper ad
									naves, quam clamor agrestes conciret, fuerat;

eo maior tum fuga pavorque in urbe fuit. et hercule neque
									exercitus domi validus neque dux, quem opponerent, erat.
									Hasdrubal Gisgonis filius genere, fama, divitiis, regia tum
									etiam adfinitate longe primus civitatis erat;

sed eum ab ipso illo Scipione aliquot proeliis fusum pulsumque in
									Hispania meminerant, nec magis ducem duci parem quam
									tumultuarium exercitum suum Romano exercitui esse.

itaque, velut si urbem extemplo adgressurus Scipio foret, ita
									conclamatum ad arma est, portaeque raptim clausae et armati in
									muris vigiliaeque et stationes dispositae, ac nocte insequenti
									vigilatum est.

postero die quingenti equites, speculatum ad mare turbandosque
									egredientes ex navibus missi, in stationes Romanorum
									inciderunt.

iam enim Scipio classe Uticam missa ipse haud ita multum
									progressus a mari tumulos proximos ceperat; equites et in
									stationibus locis idoneis posuerat et per agros miserat
									praedatum.

hi cum Carthaginiensi equitatu proelium cum commisissent, paucos
									in ipso certamine, plerosque fugientes persecuti, in quibus
									praefectum quoque Hannonem, nobilem iuvenem,
									occiderunt.

Scipio non agros modo circa vastavit, sed urbem etiam proximam
									Afrorum satis opulentam cepit,

ubi praeter cetera, quae extemplo in naves onerarias imposita
									missaque in Siciliam erant, octo milia liberorum servorumque
									capitum sunt capta.

laetissimus tamen Romanis in principio rerum gerendarum adventus
									fuit Masinissae; quem quidam cum ducentis 
										 baud 
										 haud 
									 amplius equitibus, plerique cum duum milium equitatu
									tradunt venisse.

ceterum cum longe maximus omnium aetatis suae regum hic fuerit
									plurimumque rem Romanam iuverit, operae pretium videtur excedere
									paulum ad enarrandum, quam varia fortuna usus sit in amittendo
									recuperandoque paterno regno.

Militanti pro Carthaginiensibus in Hispania pater ei moritur;
									Galae nomen erat. regnum ad fratrem regis 
										 Oezalcen 
										 Oezalcem 
									 pergrandem natu — ita mos apud Numidas est —
									pervenit.

haud multo post Oezalce quoque mortuo maior ex duobus filiis eius
									Capussa, puero admodum altero, paternum imperium accepit.

ceterum cum magis iure gentis quam auctoritate inter suos aut
									viribus obtineret regnum, extitit quidam Mazaetullus nomine, non
									alienus sanguine regibus, familiae semper inimicae ac de imperio
									varia fortuna cum iis, qui tum obtinebant, certantis.

is concitatis popularibus, apud quos invidia regum magnae
									auctoritatis erat, castris palam positis descendere regem in
									aciem ac dimicare de regno coegit.

in eo proelio Capussa cum multis principum cecidit; gens
									Maesuliorum omnis in dicionem imperiumque Mazaetulli
									concessit.

regio tamen nomine abstinuit contentusque nomine modico tutoris
									puerum Lacumazen, qui stirpis regiae supererat, regem
									appellat.

Carthaginiensem nobilem feminam, sororis filiam Hannibalis, quae
									proxime Oezalci regi nupta fuerat, matrimonio sibi iungit spe
									Carthaginiensium societatis

et cum Syphace hospitium vetustum legatis missis renovat, omnia
									ea auxilia praeparans adversus Masinissam.

et Masinissa, audita morte patrui, dein nece fratris patruelis,
									ex Hispania in Mauretaniam — Baga ea tempestate rex Maurorum
									erat — traiecit.

ab eo supplex intimis precibus auxilium itineri quoniam bello non
									poterat, quattuor milia Maurorum impetravit.

cum iis, praemisso nuntio ad paternos suosque amicos, cum ad
									fines regni pervenisset, quingenti ferme Numidae ad eum
									convenerunt.

igitur Mauris inde, sicut convenerat, retro ad regem remissis,
									quamquam aliquanto minor spe multitudo nec cum qua tantam rem
									adgredi satis auderet,

convenerat, ratus agendo ac moliendo vires quoque ad agendum
									aliquid conlecturum, proficiscenti ad Syphacem Lacumazae regulo
									ad Thapsum occurrit.

trepidum agmen cum in urbem refugisset, et urbem Masinissa primo
									impetu capit et ex regiis alios tradentes se recipit, alios vim
									parantes occidit; pars maxima cum ipso puero inter tumultum ad
									Syphacem, quo primum intenderant iter, pervenerunt.

fama huius modicae rei in principio rerum prospere actae
									convertit ad Masinissam Numidas, adfluebantque undique ex agris
									vicisque veteres milites Galae et incitabant iuvenem ad
									reciperandum paternum regnum.

numero militum aliquantum Mazaetullus superabat; nam et ipse eum
									exercitum, quo Capussam vicerat, et ex receptis post caedem
									regis aliquot habebat, et puer Lacumazes ab Syphace auxilia
									ingentia adduxerat.

quindecim milia peditum Mazaetullo, decem milia equitum erant,
									quibus cum Masinissa nequaquam tantum peditum equitumve habente
									acie conflixit. vicit tamen et veterum militum virtus et
									prudentia inter Romana et Punica arma exercitati ducis;

regulus cum tutore et exigua Masaesuliorum manu in
									Carthaginiensem agrum perfugit. ita recuperato regno paterno
									Masinissa, quia sibi adversus Syphacem haud paulo maiorem
									restare dimicationem cernebat, optimum ratus cum fratre patruele
									gratiam reconciliare,

missis qui et puero spem facerent, si in fidem
									Masinissae sese permisisset, futurum eum in eodem honore, quo
									apud Galam Oezalces quondam fuisset,

et qui Mazaetullo praeter inpunitatem sua omnia cum
									fide restitui sponderent, ambo praeoptantes exilio modicam domi
									fortunam,

omnia, ne id fieret, Carthaginiensibus de industria agentibus, ad
									sese perduxit.

Hasdrubal tum forte, cum haec gerebantur, apud Syphacem erat; qui
									Numidae, 
										 baud 
										 haud 
									 sane multum ad se pertinere credenti,

utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Maesuliorum esset,
									falli eum magnopere ait, si Masinissam eisdem contentum fore,
									quibus patrem Galam aut patruum eius Oezalcen, credat: multo
									maiorem indolem in eo animi ingeniique esse, quam in ullo gentis
									eius umquam fuisset;

saepe eum in Hispania rarae inter homines virtutis specimen
									dedisse sociis pariter hostibusque. et Syphacem et
									Carthaginienses, nisi orientem illum ignem oppressissent,
									ingenti mox incendio, cum iam nullam opem ferre possent,
									arsuros;

adhuc teneras et fragiles vires eius esse, vixdum coalescens
									foventis regnum. instando stimulandoque pervincit, ut exercitum
									ad fines Maesuliorum admoveat atque in agro,

de quo saepe cum Gala non verbis modo disceptatum, sed etiam
									armis certatum fuerat, tamquam haud dubie iuris sui, castra
									locet: si quis arceat, quod maxime opus sit, acie
									dimicaturum;

sin per metum agro cedatur, in medium regnum eundum; aut sine
									certamine concessuros in dicionem eius Maesulios aut nequaquam
									pares futuros armis.

his vocibus incitatus Syphax Masinissae bellum infert, et primo
									certamine Maesulios fundit fugatque.

Masinissa cum paucis equitibus ex acie in montem — Bellum incolae
									vocant perfugit. familiae aliquot cum mapalibus pecoribusque
									suis — ea pecunia illis est — persecuti sunt regem;

cetera Maesuliorum 
										 multitude 
										 multitudo 
									 in dicionem Syphacis concessit. quem ceperant exules
									montem herbidus aquosusque est; et quia pecori
									bonus alendo erat, hominum quoque carne ac lacte vescentium
									abunde sufficiebat alimentis.

inde nocturnis primo ac furtivis incursionibus, deinde aperto
									latrocinio infesta omnia circa esse; maxime uri Carthaginiensis
									ager, quia et plus praedae, quam inter Numidas, et latrocinium
									tutius erat.

iamque adeo licenter eludebant, ut ad mare devectam praedam
									venderent mercatoribus appellentibus naves ad id ipsum,
									pluresque quam iusto saepe in bello Carthaginienses caderent
									caperenturque.

deplorabant ea apud Syphacem Carthaginienses infensumque et ipsum
									ad reliquias belli persequendas instigabant. sed vix regium
									videbatur latronem vagum in montibus consectari;

Bucar ex praefectis regiis, vir acer et inpiger, ad id delectus.
									ei data quattuor milia peditum, duo equitum; praemiorumque
									ingentium spe oneratus, si caput Masinissae rettulisset aut
									vivum — id vero inaestimabile gaudium fore cepisset.

palatos incurioseque agentes inproviso adortus, pecorum
									hominumque ingenti multitudine a praesidio armatorum exclusa,
									Masinissam ipsum cum paucis in verticem montis compellit.

inde prope ut iam debellato, nec praeda modo pecorum hominumque
									captorum missa ad regem, sed copiis etiam, ut aliquanto
									maioribus quam pro reliquiis belli, remissis,

cum quingentis haud amplius peditibus ducentisque equitibus
									degressum iugis Masinissam persecutus in valle arta faucibus
									utrimque obsessis inclusit, ubi ingens caedes Maesuliorum
									facta.

Masinissa cum quinquaginta haud amplius equitibus per anfractus
									montis ignotos sequentibus se eripuit;

tenuit tamen vestigia Bucar adeptusque eum patentibus prope
									Clupeam urbem campis ita circumvenit, ut praeter quattuor
									equites omnes ad unum interfecerit. cum iis ipsum quoque
									Masinissam saucium prope e manibus inter tumultum amisit.

in conspectu erant fugientes; ala equitum dispersa lato campo,
									quibusdam, ut occurrerent, per obliqua
									tendentibus, quinque hostes sequebatur.

amnis ingens fugientes accepit — neque enim cunctanter, ut quos
									maior metus urgeret, immiserant equos — raptique gurgite in
									obliquum praelati.

duobus in conspectu hostium in praerapidum gurgitem haustis ipse,
									perisse creditus, ac duo reliqui equites cum eo inter virgulta
									ulterioris ripae emerserunt. is finis Bucari sequendi fuit nec
									ingredi flumen auso nec habere credenti se iam, quem
									sequeretur.

inde vanus auctor absumpti Masinissae ad regem rediit, missique,
									qui Carthaginem gaudium ingens nuntiarent; totaque Africa fama
									mortis Masinissae repens allata varie animos adfecit.

Masinissa in spelunca occulta cum herbis curaret vulnus, duorum
									equitum latrocinio per dies aliquot vixit.

ubi primum ducta cicatrix, patique posse visus iactationem,
									audacia ingenti pergit ire ad regnum repetendum; atque in ipso
									itinere 
										 baud 
										 haud 
									 plus quadraginta equitibus conlectis cum in Maesulios
									palam iam, quis esset,

ferens venisset, tantum motum cum favore pristino tum gaudio
									insperato, quod, quem perisse crediderant,

incolumem cernebant, fecit, ut intra paucos dies sex milia
									peditum armatorum, quattuor equitum ad eum convenirent, iamque
									non in possessione modo paterni regni esset, sed etiam socios
									Carthaginiensium populos Masaesuliorumque fines — id Syphacis
									regnum erat — vastaret. inde inritato ad bellum Syphace, inter
									Cirtam Hipponemque in iugis opportunorum ad omnia montium
									consedit.

maiorem igitur iam rem Syphax ratus, quam ut per praefectos
									ageret, cum filio iuvene — nomen Vermina erat — parte exercitus
									missa imperat, ut circumducto agmine in se intentum hostem ab
									tergo invadat.

nocte profectus Vermina, qui ex occulto adgressurus erat; Syphax
									autem interdiu aperto itinere, ut qui signis conlatis acie
									dimicaturus esset, movit castra.

ubi 
										 terpus 
										 tempus 
									 visum est, quo pervenisse iam circummissi videri poterant, et ipse leni clivo ferente ad hostem,
									cum multitudine fretus tum praeparatis ab tergo insidiis, per
									adversum montem erectam aciem ducit.

Masinissa fiducia maxime loci, quo multo aequiore pugnaturus
									erat, et ipse derigit suos. atrox proelium et diu anceps fuit,
									loco et virtute militum Masinissam, multitudine, quae nimio
									maior erat, Syphacem iuvante.

ea multitudo divisa, cum pars a fronte urgeret, pars ab tergo se
									circumfudisset, victoriam haud dubiam Syphaci dedit, et ne
									effugium quidem patebat hinc a fronte, hinc ab tergo
									inclusis.

itaque ceteri pedites equitesque caesi aut capti; ducentos ferme
									equites Masinissa circa se conglobatos divisosque turmatim in
									tres partes erumpere iubet, loco praedicto, in quem ex dissipata
									convenirent fuga.

ipse, qua intenderat, inter media tela hostium evasit; duae
									turmae haesere; altera metu dedita hosti, pertinacior in
									repugnando telis obruta et confixa est.

Verminam prope vestigiis instantem in alia atque alia flectendo
									itinera eludens, taedio et desperatione tandem fessum absistere
									sequendo coegit; ipse cum sexaginta equitibus ad minorem Syrtim
									pervenit.

ibi cum conscientia egregia saepe repetiti regni paterni inter
									Punica Emporia gentemque Garamantum omne tempus usque ad C.
									Laeli classisque Romanae adventum in Africam consumpsit.

haec animum inclinant, ut cum modico potius quam cum magno
									praesidio equitum ad Scipionem quoque postea venisse Masinissam
									credam; quippe illa regnanti multitudo, haec paucitas exulis
									fortunae conveniens est.

Carthaginienses ala equitum cum praefecto amissa, alio equitatu
									per novum dilectum comparato, Hannonem Hamilcaris filium
									praeficiunt.

hasdrubalem subinde ac Syphacem per litteras nuntiosque, postremo
									etiam per legatos arcessunt; 
										 Hlasdrubalem 
										 Hasdrubalem 
									 opem ferre prope circumsessae patriae iubent; Syphacem
									orant, ut Carthagini, ut universae Africae subveniat.

ad Uticam tum 
										 castrt 
										 castra 
									 Scipio, mille ferme passus ab urbe,
									habebat, tralata a mari, ubi paucos dies stativa coniuncta
									classi fuerant.

Hanno nequaquam satis valido non modo ad lacessendum hostem sed
									ne ad tuendos quidem a populationibus agros equitatu accepto, id
									omnium primum egit, ut per conquisitionem numerum equitum
									augeret;

nee 
										 nec 
									 aliarum gentium aspernatus, maxime tamen Numidas — id
									longe primum equitum in Africa est genus — conducit.

iam ad quattuor milia equitum habebat, cum Salaecam nomine urbem
									occupavit quindecim ferme milia ab Romanis castris.

quod ubi Scipioni relatum est, “aestiva sub tectis equitatus!” inquit: “sint vel plures,
									dum talem ducem habeant.”

eo minus sibi cessandum ratus, quo illi segnius rem agerent,
									Masinissam cum equitatu praemissum portis obequitare atque
									hostem ad pugnam elicere iubet; ubi omnis multitudo se
									effudisset graviorque iam in certamine esset, quam ut facile
									sustineri posset, cederet paulatim; se in tempore pugnae
									obventurum.

tantum moratus, quantum satis temporis praegresso visum ad
									eliciendos hostes, cum Romano equitatu secutus, tegentibus
									tumulis, qui peropportune circa viae flexus oppositi erant,
									occultus processit.

Masinissa ex composito nunc terrentis nunc timentis modo aut
									ipsis obequitabat portis aut cedendo, cum timoris simulatio
									audaciam hosti faceret, ad insequendum temere eliciebat.

nondum omnes egressi erant, varieque dux fatigabatur alios vino
									et somno graves arma capere et frenare equos cogendo, aliis, ne
									sparsi et inconditi sine ordine, sine signis omnibus portis
									excurrerent, obsistendo.

primo incaute se invehentes Masinissa excipiebat; mox plures
									simul conferti porta effusi aequaverant certamen; postremo iam
									omnis equitatus proelio cum adesset, sustineri ultra
									nequiere.

non tamen effusa fuga Masinissa, sed cedendo sensim impetus eorum
									excipiebat, donec ad tumulos tegentes Romanum equitatum
									pertraxit.

inde exorti equites et ipsi integris viribus et recentibus equis
										 Hannoni Afrisque pugnando ac sequendo fessis
									se circumfudere; et Masinissa flexis subito equis in pugnam
									rediit.

mille ferme, qui primi agminis fuerant, quibus 
										 baud 
										 haud 
									 facilis receptus fuit, cum ipso duce Hannone
									interclusi atque interfecti sunt;

ceteros, ducis praecipue territos caede, effuse fugientes per
									triginta milia passuum victores secuti ad duo praeterea milia
									equitum aut ceperunt aut occiderunt.

inter eos satis constabat non minus ducentos Carthaginiensium
									equites fuisse, et divitiis quosdam et genere inlustres.

eodem forte, quo haec gesta sunt, die naves, quae praedam in
									Siciliam vexerant, cum commeatu rediere, velut ominatae ad
									praedam alteram repetendam sese venisse.

duos eodem nomine Carthaginiensium duces duobus equestribus
									proeliis interfectos non omnes auctores sunt, veriti, credo, ne
									falleret bis relata eadem res; Coelius quidem et Valerius captum
									Hannonem tradunt.

Scipio praefectos equitesque prout cuiusque opera fuerat, ante
									omnes Masinissam, insignibus donis donat;

et firmo praesidio Salaecae imposito ipse cum cetero exercitu
									profectus, non agris modo, quacumque incedebat, populatis, sed
									urbibus etiam quibusdam vicisque expugnatis,

late fuso terrore belli, septimo die, quam profectus erat, magnam
									vim hominum et pecoris et omnis generis praedae trahens in
									castra redit gravesque iterum hostilibus spoliis naves
									dimittit.

inde omissis expeditionibus parvis populationibusque ab
									oppugnandam Uticam omnes belli vires convertit, 
										 ear 
										 eam 
									 deinde, si cepisset, sedem ad cetera exsequenda
									habiturus.

simul et a classe navales socii, qua ex parte urbs mari adluitur,
										 simul et terrestris exercitus ab imminente prope
									ipsis moenibus tumulo est admotus.

tormenta machinasque et advexerat secum et ex Sicilia missa cum
									commeatu erant et nova in armamentario, multis talium operum
									artificibus de industria inclusis, fiebant.

Uticensibus tanta undique mole circumsessis in
									Carthaginiensi populo, Carthaginiensibus in Hasdrubale ita, si
									is movisset Syphacem, spes omnis erat; sed desiderio indigentium
									auxilii tardius cuncta movebantur.

Hasdrubal intentissima conquisitione cum ad triginta milia
									peditum, tria equitum confecisset, non tamen ante adventum
									Syphacis castra propius hostem movere est ausus.

Syphax cum quinquaginta milibus peditum, decem equitum advenit,
									confestimque motis a Carthagine castris haud procul Utica
									munitionibusque Romanis consedit.

quorum adventus hoc tamen momenti fecit, ut Scipio, cum
									quadraginta ferme dies nequiquam omnia experiens obsedisset
									Uticam, abscederet inde inrito incepto. et —

iam enim hiems instabat — castra hiberna in promunturio, quod
									tenui iugo continenti adhaerens in aliquantum maris spatium
									extenditur, communit; uno vallo et navalia castra
									amplectitur.

iugo medio legionum castris inpositis latus ad septentrionem
									versum subductae naves navalesque socii tenebant, meridianam
									vallem ad alterum litus devexam equitatus. haec in Africa usque
									ad extremum autumni gesta.



praeter convectum undique ex populatis circa agris frumentum
									commeatusque ex Sicilia atque Italia advectos, Cn. Octavius
									propraetor ex Sardinia ab Ti. Claudio praetore, cuius ea
									provincia erat, ingentem vim frumenti advexit;

horreaque non solum ea, quae iam facta erant, repleta, sed nova
									aedificata. vestimenta exercitui deerant; id mandatum Octavio,
									ut cum praetore ageret, si quid ex ea provincia comparari ac
									mitti posset.

ea quoque haud segniter curata res; mille ducentae togae brevi
									spatio et duodecim milia tunicarum missa.

aestate ea qua haec in Africa gesta sunt, P. Sempronius consul,
									cui Bruttii provincia erat, in agro Crotoniensi cum Hannibale in
									ipso itinere tumultuario proelio conflixit.

agminibus magis quam acie 
										 puagnatur 
										 pugnatum 
									 est. Romani pulsi, et tumultu verius quam pugna ad mille et ducenti de exercitu consulis
									interfecti;

in castra trepide reditum, neque oppugnare tamen ea hostes ausi.
									ceterum silentio proximae noctis profectus inde consul,
									praemisso nuntio ad P. Licinium proconsulem, ut suas legiones
									admoveret, copias coniunxit. ita duo duces, duo exercitus ad
									Hannibalem redierunt; nec mora dimicandi facta est,

cum consuli duplicatae vires, Poeno recens victoria animos
									faceret.

in primam aciem suas legiones Sempronius induxit, in subsidiis
									locatae P. Licinii legiones. consul principio pugnae aedem
									Fortunae Primigeniae vovit, si eo die hostes fudisset;

composque eius voti fuit. fusi ac fugati Poeni, supra quattuor
									milia armatorum caesa, paulo minus trecenti vivi capti et equi
									quadraginta et undecim militaria signa. perculsus adverso
									proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.

Eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam
									armis quam iudiciorum terrore Etruriam continuit, totam ferme ad
									Magonem ac per eum ad spem novandi res versam.

eas quaestiones ex senatus consulto minime ambitiose habuit;
									multique nobiles Etrusci, qui aut ipsi ierant aut miserant ad
									Magonem de populorum suorum defectione, primo praesentes erant
									condemnati;

postea conscientia sibimet ipsi exilium consciscentes, cum
									absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum, quae
									publicari poterant, pigneranda poenae praebebant.

dam haec consules diversis regionibus agunt, censores interim
									Romae M. Livius et C. Claudius senatum recitaverunt. princeps
									iterum lectus Q. Fabius Maximus; notati septem, nemo tamen, qui
									sella curuli sedisset.

sarta tecta acriter et cum summa fide exegerunt; viam e foro
									Bovario et ad Veneris circa foros publicos et aedem
									Matris Magnae in Palatio faciendam locaverunt. vectigal etiam
									novum ex salaria annona statuerunt.

sextante sal et Romae et per totam Italiam erat Romae pretio
									eodem, pluris in foris et conciliabulis, et alio
									alibi pretio praebendum locaverunt.

id vectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant,
									populo iratum, quod iniquo iudicio quondam damnatus esset; et in
									pretio salis maxime oneratas tribus, quarum opera damnatus erat,
									credebant.

inde Salinatori Livio inditum cognomen. lustrum conditum serius,
									quia per provincias dimiserunt censores, ut civium Romanorum in
									exercitibus, quantus ubique esset, referretur numerus.

censa cum iis ducenta decem quattuor milia hominum. condidit
									lustrum C. Claudius Nero.

duodecim deinde coloniarum, quod numquam antea factum erat,
									deferentibus ipsarum coloniarum censoribus, censum acceperunt,
									ut, quantum numero militum, quantum pecunia valerent, in
									publicis tabulis monumenta extarent.

equiturn 
										 equitum 
									 deinde census agi coeptus est; et ambo forte censores
									equum publicum habebant. cum ad tribum Polliam ventum est, in
									qua M. Livi nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum
									censorem,

“cita” inquit Nero “M. Livium;” et sive ex residua vetere simultate sive intempestiva
									iactatione severitatis inflatus M. Livium, quia populi iudicio
									esset damnatus, equum vendere iussit.

item M. Livius, cum ad tribum Arniensem et nomen conlegae ventum
									est, vendere equum C. Claudium iussit duarum rerum causa, unius,
									quod falsum adversus se testimonium dixisset, alterius, quod non
									sincera fide secum in gratiam redisset.

aeque foedum certamen inquinandi famam alterius cum suae famae
									damno factum est exitu censurae. cum in leges iurasset C.
									Claudius

et in aerarium escendisset, inter nomina eorum, quos aerarios
									relinquebat, dedit conlegae nomen.

deinde M. Livius in aerarium venit et praeter Maeciam tribum,
									quae se neque condemnasset neque condemnatum aut consulem aut
									censorem fecisset, populum Romanum omnem, quattuor et triginta
									tribus,

aerarios reliquit, quod et innocentem se condemnassent et
									condemnatum consulem et censorem fecissent, neque
									infitiari possent aut iudicio semel aut comitiis bis ab se
									peccatum esse: inter quattuor et triginta tribus et C. Claudium
									aerarium fore;

quod si exemplum haberet bis eundem aerarium relinquendi, C.
									Claudium nominatim se inter aerarios fuisse relicturum.

pravum certamen notarum inter censores; castigatio inconstantiae
									populi censoria et gravitate temporum illorum digna.

in invidia censores cum essent, crescendi ex iis ratus esse
									occasionem Cn. Baebius tribunus plebis diem ad populum utrisque
									dixit. ea res consensu patrum discussa est, ne postea obnoxia
									populari aurae censura esset.

eadem aestate in Bruttiis Clampetia a consule vi capta, Consentia
									et Pandosia et ignobiles aliae civitates voluntate in dicionem
									venerunt.

et cum comitiorum iam adpeteret tempus, Cornelium potius ex
									Etruria, ubi nihil belli erat, Romam acciri placuit. is consules
									Cn. Servilium Caepionem

et C. Servilium Geminum creavit.

inde praetoria comitia habita. creati P. Cornelius Lentulus, P.
									Quinctilius Varus, P. Aelius Paetus, P. Villius Tappulus:

hi duo cum aediles plebis essent, praetores creati sunt. consul
									comitiis perfectis ad exercitum in Etruriam redit.

sacerdotes eo anno mortui atque in locum eorum suffecti: Ti.
									Veturius Philo flamen Martialis in 
										 locun 
										 locum 
									 M. Aemili Regilli, qui priore anno mortuus erat,
									creatus inauguratusque;

in M. Pomponi Mathonis auguris et decemviri locum creati decemvir
									M. Aurelius Cotta, augur Ti. Sempronius Gracchus admodum
									adulescens, quod tum perrarum in mandandis sacerdotiis erat.

quadrigae aureae eo anno in Capitolio positae ab aedilibus
									curulibus C. Livio et M. Servilio Gemino, et ludi Romani biduum
									instaurati, item per biduum plebei ab aedilibus P. Aelio, P.
									Villio. et Iovis epulum fuit ludorum causa.

Cn. Servilius et C. Servilius consules — sextus decimus is annus
									belli Punici erat — cum de re publica belloque et

provinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres, ut
									consules inter se compararent sortirenturve, uter
									Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures
									provinciam haberet;

cui Bruttii evenissent, exercitum a P. Sempronio acciperet; P.
									Sempronius — ei quoque enim pro consule imperium in annum
									prorogabatur — P. Licinio succederet.

is Romam reverteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera,
									quibus nemo ea tempestate instructior civis habebatur, congestis
									omnibus humanis ab natura fortunaque bonis.

nobilis idem ac dives erat; forma viribusque corporis excellebat;
									facundissimus habebatur seu causa oranda, seu in senatu et ad
									populum suadendi ac dissuadendi locus esset; iuris pontificii
									peritissimus;

super haec bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat.
									quod in Bruttiis provincia, idem in Etruria ac Liguribus
									decretum:

M. Cornelius novo consuli tradere exercitum iussus; ipse
									prorogato imperio Galliam provinciam obtineret cum legionibus
									iis, quas L. Scribonius priore anno habuisset.

sortiti deinde provincias: Caepioni Bruttii, Servilio Gemino
									Etruria evenit. tum praetorum provinciae in sortem
									coniectae:

iuris dictionem urbanam Paetus Aelius, Sardiniam P. Lentulus,
									Siciliam P. Villius, Ariminum cum duabus legionibus — sub Sp.
									Lucretio eae fuerant — Quinctilius Varus est sortitus.

et Lucretio prorogatum imperium, ut Genuam oppidum a Magone Poeno
									dirutum exaedificaret. P. Scipioni non temporis, sed rei
									gerendae fine, donec debellatum in Africa foret,

prorogatum imperium est, decretumque, ut supplicatio fieret, quod
									is in Africam provinciam traiecisset, ut ea res salutaris populo
									Romano ipsique duci atque exercitui esset.

in Siciliam tria milia militum sunt scripta, et quia, quod
									roboris ea provincia habuerat, in Africam transvectum fuerat, et
									quia, ne qua classis ex Africa traiceret, quadraginta navibus
									custodiri placuerat Siciliae maritumam oram.

tredecim novas naves Villius secum in Siciliam duxit; ceterae in
									Sicilia veteres refectae.

huic classi M. Pomponius, prioris anni praetor,
									prorogato imperio praepositus novos milites ex Italia advectos
									in naves imposuit.

parem navium numerum Cn. Octavio praetori item prioris anni, cum
									pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreverunt;
									Lentulus praetor duo milia militum dare in naves iussus.

et Italiae ora, quia incertum erat, quo missuri classem
									Carthaginienses forent — videbantur autem, quidquid nudatum
									praesidiis esset, petituri — M. Marcio, praetori prioris anni,
									cum totidem navibus tuenda data est.

tria milia militum in 
										 ear 
										 eam 
									 classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas
									legiones urbanas ad incerta belli.

Hispaniae cum exercitibus imperioque veteribus imperatoribus, L.
									Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae. viginti omnino
									legionibus et centum sexaginta navibus longis res Romana eo anno
									gesta. praetores in provincias ire iussi.

consulibus imperatum, ut, priusquam ab urbe proficiscerentur,
									ludos magnos facerent, quos T. Manlius Torquatus dictator in
									quintum annum vovisset, si eodem statu res publica staret.

et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex
									pluribus locis nuntiata. aurum in Capitolio corvi non lacerasse
									tantum rostris crediti sed etiam edisse;

mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum
									locustarum vis ingens, ita ut, unde advenissent, parum
									constaret, complevit.

eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum
									ignes in caelo, dein fax ingens arsit;

Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde
									ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra
									campestri agro in ingentem sinum consedit.

consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit.
									ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio
									pontificum dei, quibus sacrificaretur.

his transactis consules praetoresque in provincias profecti.
									omnibus tamen, velut eam sortitis, Africae cura
									erat, seu quia ibi summam rerum bellique verti cernebant seu ut
									Scipioni gratificarentur, in quem tum omnis versa civitas
									erat.

itaque non ex Sardinia tantum, sicut ante dictum est, sed ex
									Sicilia quoque et Hispania vestimenta frumentumque, et arma
									etiam ex Sicilia et omne genus commeatus eo portabantur.

nec Scipio ullo tempore hiemis belli opera remiserat, quae multa
									simul undique eum circumstabant: Uticam obsidebat; castra in
									conspectu Hasdrubalis erant;

Carthaginienses deduxerant naves, classem paratam instructamque
									ad commeatus intercipiendos habebant. 
										 Inter 
										 inter 
									 haec ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo
									miserat, si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum
									cepisset.

ab Syphace magis pacis cum Carthaginiensibus condiciones, ut
									Romani Africa, Poeni Italia excederent, quam, si bellaretur,
									spes ulla desciturum adferebatur.

haec per nuntios acta magis equidem crediderim — et ita pars
									maior auctores sunt — quam ipsum Syphacem, ut Antias Valerius
									prodit, in castra Romana ad conloquium venisse.

primo eas condiciones imperator Romanus vix auribus admisit;
									postea, ut causa probabilis suis commeandi foret in castra
									hostium, mollius eadem illa abnuere ac spem facere saepius ultro
									citroque agitantibus rem conventuram.

hibernacula Carthaginiensium congesta temere ex agris materia
									exaedificata, lignea ferme tota erant.

Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis
									passim nullo ordine, quidam, ut sine imperio occupatis locis,
									extra fossam etiam vallumque habitabant.

haec relata Scipioni spem fecerant castra hostium per occasionem
									incendendi.

cum legatis, quos mitteret ad Syphacem, calonum loco primos
									ordines spectatae virtutis atque prudentiae servili habitu
									mittebat,

qui, dum in conloquio legati essent, vagi per castra, alius alia
									aditus exitusque omnes, situm formamque et universorum castrorum et partium, qua Poeni, qua Numidae
									haberent, quantum intervalli inter Hasdrubalis ac regia castra
									esset,

specularentur moremque simul noscerent stationum vigiliarumque,
									nocte an interdiu opportuniores insidiantibus essent; et inter
									crebra conloquia alii atque alii de industria, quo pluribus
									omnia nota essent, mittebantur.

cum saepius agitata res certiorem spem pacis in dies et Syphaci
									et Carthaginiensibus per eum faceret, legati Romani vetitos se
									reverti ad imperatorem aiunt, nisi certum responsum detur:

proinde, seu ipsi staret iam sententia, promeret, seu consulendus Hasdrubal et Carthaginienses
									essent, consuleret; tempus esse aut pacem componi aut bellum
									naviter geri.

dum consulitur Hasdrubal ab Syphace, ab Hasdrubale
									Carthaginienses, et speculatores omnia visendi et Scipio ad
									conparanda ea, quae in rem erant, tempus habuit.

et ex mentione ac spe pacis neglegentia, ut fit, apud Poenos
									Numidamque orta cavendi, ne quid hostile interim paterentur.

tandem relatum responsum quibusdam, quia nimis cupere Romanus
									pacem videbatur, iniquis per occasionem adiectis; quae
									peropportune cupienti tollere indutias Scipioni causam
									praebuere.

ac nuntio regis, cum relaturum se ad consilium dixisset, postero
									die respondit se uno frustra tendente nulli alii pacem
									placuisse; renuntiaret igitur nullam aliam spem pacis quam
									relictis Carthaginiensibus Syphaci cum Romanis esse.

ita tollit indutias, ut libera fide incepta exsequeretur;
									deductisque navibus — et iam veris principium erat — machinas
									tormentaque, velut a mari adgressurus Uticam, imponit,

et duo milia militum ad capiendum quem antea tenuerat 
										 tunulum 
										 tumulum 
									 super Uticam mittit, simul ut ab eo, quod parabat,

in alterius rei curam converteret hostium animos, simul ne qua,
									cum ipse ad Syphacem Hasdrubalemque profectus esset, eruptio ex
									urbe et impetus in castra sua relicta cum levi praesidio
									fieret.

his praeparatis advocatoque consilio et dicere 
									exploratoribus iussis, quae conperta adferrent, Masinissaque,
									cui omnia hostium nota erant, postremo ipse, quid pararet in
									proximam noctem, proponit; tribunis edicit,

ut, ubi praetorio dimisso signa concinuissent, extemplo educerent
									castris legiones.

ita ut imperaverat signa sub occasum solis efferri sunt coepta.
									ad primam ferme vigiliam agmen explicaverunt; media nocte —
									septem enim milia itineris erant — modico gradu ad castra
									hostium perventum est.

ibi Scipio partem copiarum Laelio Masinissamque ac Numidas
									adtribuit et castra Syphacis invadere ignesque conicere
									iubet.

singulos deinde separatim Laelium ac Masinissam deductos
									obtestatur, ut, quantum nox providentiae adimat, tantum
									diligentia expleant curaque; se Hasdrubalem Punicaque castra
									adgressurum; ceterum non ante coepturum,

quam ignem in regiis castris conspexisset.

neque ea res morata diu est; nam ut proximis casis iniectus ignis
									haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus
									totis se passim dissipavit castris.

et trepidatio quidem, quantam necesse erat in nocturno effuso tam
									late incendio, orta est; ceterum fortuitum, non hostilem ac
									bellicum ignem rati esse, sine armis ad restinguendum incendium
									effusi in armatos incidere hostes,

maxime Numidas ab Masinissa notitia regiorum castrorum ad exitus
									itinerum idoneis locis dispositos. multos in ipsis cubilibus
									semisomnos hausit flamma;

multi in praecipiti fuga ruentes super alios alii in angustiis
									portarum obtriti sunt.

relucentem flammam primo vigiles Carthaginiensium, deinde
									excitati alii nocturno tumultu cum conspexissent, ab eodem
									errore credere et ipsi sua sponte incendium ortum,

et clamor inter caedem et vulnera sublatus, an ex trepidatione
									nocturna esset, confusis sensum veri adimebat.

igitur pro se quisque inermes, ut quibus nihil hostile suspectum
									esset, omnibus portis, qua cuique proximum erat, ea modo, quae
									restinguendo igni forent, portantes, in agmen
									Romanum ruebant.

quibus caesis omnibus praeterquam hostili odio, etiam ne quis
									nuntius refugeret, extemplo Scipio neglectas ut in tali tumultu
									portas invadit;

ignibusque in proxima tecta coniectis effusa flamma primo velut
									sparsa pluribus locis reluxit, dein per continua serpens uno
									repente omnia incendio hausit.

ambusti homines iumentaque foeda primum fuga, dein strage
									obstruebant itinera portarum; quos non oppresserat ignis, ferro 
										 absunpti; 
										 absumpti

binaque castra clade una deleta. duces tamen ambo et ex tot
									milibus armatorum duo milia peditum et quingenti equites
									semermes, magna pars saucii 
										 adfiatique 
										 adflatique 
									 incendio effugerunt.

caesa aut hausta flammis ad quadraginta milia hominum sunt, capta
									supra quinque milia, multi Carthaginiensium nobiles, undecim
									senatores;

signa militaria centum septuaginta quattuor, equi Numidici supra
									duo milia septingenti; elephanti sex capti, octo ferro 
										 fiammaque 
										 flammaque 
									 absumpti. magna vis armorum capta; ea omnia imperator
									Volcano sacrata incendit.

Hasdrubal ex fuga cum paucis Afrorum urbem proximam petierat,
									eoque omnes, qui supererant, vestigia ducis sequentes se
									contulerant; metu deinde, ne dederetur Scipioni, urbe
									excessit.

mox eodem patentibus portis Romani accepti; nec quicquam hostile,
									quia voluntate concesserant in dicionem, factum. duae subinde
									urbes captae direptaeque; ea praeda et quae castris incensis ex
									igne rapta erat militi concessa est.

Syphax octo milium ferme inde spatio loco munito consedit;
									Hasdrubal Carthaginem contendit, ne quid per metum ex recenti
									clade mollius consuleretur.

quo tantus primo terror est adlatus, ut omissa Utica Carthaginem
									crederent extemplo Scipionem obsessurum.

senatum itaque sufetes quod velut consulare imperium apud eos
									erat, vocaverunt.

ibi tribus sententiis 
											 certaturn 
											 certatum; 
										 est; una de pace legatos ad Scipionem
									decernebat, altera Hannibalem ad tuendam ab exitiabili bello patriam revocabat, tertia Romanae in adversis
									rebus constantiae erat:

reparandum exercitum Syphacemque hortandum, ne bello absisteret,
									censebat. haec sententia, quia Hasdrubal praesens Barcinaeque
									omnes factionis bellum malebant, vicit.

inde dilectus in urbe agrisque haberi coeptus, et ad Syphacem
									legati missi, summa ope et ipsum reparantem bellum, cum uxor non
									iam ut ante blanditiis, satis potentibus ad animum amantis, sed
									precibus et misericordia valuisset, plena lacrimarum
									obtestans,

ne patrem suum patriamque proderet isdemque flammis Carthaginem,
									quibus castra conflagrassent, absumi sineret.

spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quattuor milia
									Celtiberorum circa urbem nomine Obbam, ab conquisitoribus suis
									conducta in Hispania, egregiae iuventutis, sibi occurrisse, et
									Hasdrubalem prope diem adfore cum manu haudquaquam
									contemnenda.

igitur non benigne modo legatis respondit, sed ostendit etiam
									multitudinem agrestium Numidarum, quibus per eosdem dies arma
									equosque dedisset, et omnem iuventutem adfirmat ex regno
									exciturum;

scire incendio, non proelio cladem acceptam; eum bello inferiorem
									esse, qui armis vincatur.

haec legatis responsa; et post dies paucos rursus Hasdrubal et
									Syphax copias iunxerunt. is omnis exercitus fuit triginta ferme
									milium armatorum.

Scipionem, velut iam debellato, quod ad Syphacem
									Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum,
									iamque machinas admoventem muris avertit fama redintegrati
									belli;

modicisque praesidiis ad speciem modo obsidionis terra marique
									relictis ipse cum robore exercitus ire ad hostes pergit.

primo in tumulo quattuor milia ferme distante ab castris regiis
									consedit; postero die cum equitatu in Magnos — ita vocant —
									campos subiectos ei tumulo degressus succedendo ad stationes
									hostium lacessendoque levibus proeliis diem absumpsit.

et per insequens biduum tumultuosis hinc atque
									illinc excursionibus in vicem nihil dictu satis dignum
									fecerunt;

quarto die in aciem utrimque descensum est. Romanus principes
									post hastatorum prima signa, in subsidiis triarios constituit;
									equitatum Italicum ab dextro cornu, ab laevo Numidas
									Masinissamque opposuit.

Syphax Hasdrubalque Numidis adversus 
										 Italicuum 
										 Italicum 
									 equitatum, Carthaginiensibus contra Masinissam locatis
									Celtiberos in mediam aciem adversus signa legionum accepere.

ita instructi concurrunt. primo impetu simul utraque cornua, et
									Numidae et Carthaginienses, pulsi; nam neque Numidae, maxima
									pars agrestes, Romanum equitatum neque Carthaginienses, et ipse
									novus miles, Masinissam recenti super cetera victoria terribilem
									sustinuere. nudata utrimque cornibus Celtiberum acies
									stabat,

quod nec in fuga salus ulla ostendebatur locis ignotis, neque
									spes veniae ab Scipione erat, quem bene meritum de se et gente
									sua mercennariis armis oppugnatum in Africam venissent.

igitur circumfusis undique hostibus alii super alios cadentes
									obstinate moriebantur; omnibusque in eos versis aliquantum ad
									fugam temporis Syphax et Hasdrubal praeceperunt. fatigatos caede
									diutius quam pugna victores nox oppressit.

postero die Scipio Laelium Masinissamque cum omni Romano et
									Numidico equitatu expeditisque militum ad persequendos Syphacem
									atque Hasdrubalem mittit;

ipse cum robore exercitus urbes circa, quae omnes
									Carthaginiensium dicionis erant, partim spe, partim metu, partim
									vi subigit.

Carthagini erat quidem ingens terror, et circumferentem arma
									Scipionem omnibus finitimis raptim perdomitis ipsam Carthaginem
									repente adgressurum credebant. itaque

et muri reficiebantur propugnaculisque armabantur, et pro se
									quisque, quae diutinae obsidionis tolerandae sunt, ex agris
									convehebat.

rara mentio est pacis, frequentior legatorum ad Hannibalem
									arcessendum mittendorum;

pars maxima classem, quae ad commeatus excipiendos
									parata erat, mittere iubent ad opprimendam stationem navium ad
									Uticam incaute agentem: forsitan etiam navalia castra, relicta
									cum levi praesidio, oppressuros.

in hoc consilium maxime inclinant; legatos tamen ad Hannibalem
									mittendos censent: quippe classi ut felicissime gerantur res,
									parte aliqua levari Uticae obsidionem;

Carthaginem ipsam qui tueatur, neque imperatorem alium quam
									Hannibalem neque exercitum alium quam Hannibalis superesse.

deductae ergo postero die naves simul et legati in Italiam
									profecti; raptimque omnia stimulante fortuna agebantur; et in
									quo quisque cessasset, prodi ab se salutem omnium rebatur.

Scipio gravem iam spoliis multarum urbium exercitum trahens,
									captivis aliaque praeda in vetera castra ad Uticam missis, iam
									in Carthaginem intentus occupat relictum fuga custodum
									Tyneta.

abest ab Carthagine quindecim milia ferme passuum locus cum
									operibus tum suapte natura tutus

et qui et ab Carthagine conspici et praebere ipse prospectum cum
									ad urbem tum ad circumfusum mare urbi possit.

inde, cum maxime vallum Romani iacerent, conspecta classis
									hostium est Uticam a Carthagine petens.

igitur omisso opere pronuntiatum iter, signaque raptim ferri sunt
									coepta, ne naves in terram et obsidionem versae ac minime navali
									proelio aptae opprimerentur.

qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptae et
									armatae classi naves tormenta machinasque portantes et aut in
									onerariarum usum versae aut ita adpulsae muris, ut pro aggere ac
									pontibus praebere ascensus possent?

itaque Scipio, postquam eo ventum est, contra quam in navali
									certamine solet, rostratis, quae praesidio aliis esse poterant,
									in postremam aciem receptis prope terram,

onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adversus hostem
									opposuit, easque ipsas, ne in tumultu pugnae turbari ordines
									possent, malis antemnisque de nave in navem traiectis ac validis
									funibus velut uno inter se 
										 viuculo 
										 uinculo 
									 inligatis conprendit tabulasque superinstravit,

ut pervium in totum navium ordinem esset, et sub ipsis pontibus
									intervalla fecit, qua procurrere speculatoriae naves in 
										 hosted 
										 hostem 
									 ac tuto recipi possent.

his raptim pro tempore instructis mille ferme delecti
									propugnatores onerariis imponuntur, telorum maxime missilium, ut
									quamvis longo certamini sufficerent, vis ingens congeritur.

ita parati atque intenti hostium adventum opperiebantur.
									Carthaginienses, qui,

si maturassent, omnia permixta turba trepidantium primo impetu
									oppressissent, perculsi terrestribus cladibus atque inde ne mari
									quidem, ubi ipsi plus poterant, satis fidentes, die segni
									navigatione absumpto sub occasum solis in portum — Rusucmona
									Afri vocant — classem adpulere;

postero die sub ortum solis instruxere ab alto naves velut ad
									iustum proelium navale et tamquam exituris contra Romanis.

cum diu stetissent, postquam nihil moveri ab hostibus viderunt,
									tum demum onerarias adgrediuntur.

erat res minime certamini navali similis, proxime speciem muros
									oppugnantium navium.

altitudine aliquantum onerariae superabant; ex rostratis Poeni
									vana pleraque, utpote supino iactu, tela in locum superiorem
									mittebant; gravior ac pondere ipso libratior superne ex
									onerariis ictus erat.

speculatoriae naves ac levia alia navigia, quae sub constratis
									pontium per intervalla excurrebant, primo ipsae tantum impetu ac
									magnitudine rostratarum obruebantur;

deinde et propugnatoribus quoque incommodae erant,
									quod permixtae cum hostium navibus inhibere saepe tela cogebant
									metu, ne ambiguo ictu suis inciderent.

postremo asseres ferreo unco praefixi — harpagones vocant — ex
									Punicis navibus inici in Romanas coepti.

quos cum neque ipsos neque catenas,

quibus suspensi iniciebantur, incidere possent, ut quaeque retro
									inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, scindi
									videres vincula, quibus alis innexa erat, seriem etiam simul plurium navium trahi.

hoc maxime modo lacerati primi quidem
									ordinis pontes, et vix transiliendi in secundum ordinem navium
									spatium propugnatoribus datum est.

sexaginta ferme onerariae puppibus abstractae Carthaginem sunt:
									maior quam pro re laetitia, sed eo gratior, quod inter adsiduas
									clades ac lacrimas unum quantumcumque ex insperato gaudium
									adfulserat cum eo,

ut appareret haud procul exitio fuisse Romanam classem, ni
									cessatum a praefectis suarum navium foret et Scipio in tempore
									subvenisset.

per eosdem forte dies cum Laelius et Masinissa quinto decimo
									ferme die in Numidiam pervenissent, Maesulii, regnum paternum
									Masinissae, laeti ut ad regem diu desideratum concessere.

Syphax pulsis inde praefectis praesidiisque suis vetere se
									continebat regno, neutiquam quieturus.

stimulabat aegrum amore uxor socerque, et ita viris equisque
									abundabat, ut subiectae oculis regni per multos florentis annos
									vires etiam minus barbaro atque inpotenti animo spiritus possent
									facere.

igitur omnibus, qui bello apti erant, in unum coactis equos,
									arma, tela dividit; equites in turmas, pedites in cohortes,
									sicut quondam ab Romanis centurionibus didicerat,
									distribuit.

exercitu 
										 baud 
										 haud 
									 minore, quam quem prius habuerat, ceterum omni prope
									novo atque incondito, ire ad hostes pergit.

et castris in propinquo positis primo pauci equites ex tuto
									speculantes ab stationibus progredi, dein iaculis summoti
									recurrere ad suos; inde excursiones in vicem fieri et, cum
									pulsos indignatio accenderet,

plures subire, quod inritamentum certaminum equestrium est, cum
									aut vincentibus spes aut pulsis ira adgregat suos.

ita tum a paucis proelio accenso omnem utrimque postremo
									equitatum certaminis studium effudit. ac dum sincerum equestre
									proelium erat, multitudo Masaesuliorum, ingentia agmina Syphace
									emittente, sustineri vix poterat;

deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas suas viam dantes
									intercursu stabilem aciem fecit 
										 absterruiitque 
										 absterruitque 
									 effuse invehentem sese hostem, primo barbari segnius
									permittere equos,

dein stare ac prope stupere turbati novo
									genere pugnae, postremo non pediti solum cedere, sed ne equitem
									quidem sustinere peditis praesidio audentem. iam signa quoque
									legionum adpropinquabant.

tum vero Masaesulii non modo primum impetum sed ne conspectum
									quidem signorum atque armorum tulerunt: tantum seu memoria
									priorum cladium seu praesens terror valuit.

ibi Syphax, dum obequitat hostium turmis, si pudore, si periculo
									suo fugam sistere posset, equo graviter icto effusus opprimitur
									capiturque et vivus,

laetum ante omnes Masinissae praebiturus spectaculum, ad Laelium
									pertrahitur.

Cirta caput regni Syphacis erat eoque se ingens vis hominum ex
									fuga contulerat.

caedes in eo proelio minor quam victoria fuit, quia equestri
									tantummodo proelio certatum fuerat.

non plus quinque milia occisa, minus dimidium eius hominum captum
									est impetu in castro facto, quo perculsa rege amisso multitudo
									se contulerat.

Masinissa sibi quidem dicere nihil esse in praesentia pulchrius
									quam victorem recuperatum tanto post intervallo patrium invisere
									regnum; sed tam secundis quam adversis rebus non dari spatium ad
									cessandum.

si se Laelius cum equitatu vinctoque Syphace Cirtam praecedere
									sinat, trepida omnia metu se oppressurum; Laelium cum peditibus
									subsequi modicis itineribus posse.

adsentiente Laelio praegressus Cirtam evocari ad conloquium
									principes Cirtensium iubet. sed apud ignaros regis casus nec,
									quae acta essent, promendo 
										 nee 
										 nec 
									 minis nec suadendo ante valuit, quam rex 
										 vinetus 
										 uinctus 
									 in conspectum datus est.

tum ad spectaculum tam foedum comploratio orta, et partim pavore
									moenia sunt deserta, partim repentino consensu gratiam apud
									victorem quaerentium patefactae portae.

et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso,
									ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam
									citato vadit equo. intranti vestibulum in ipso limine
									Sophoniba,

uxor Syphacis, filia Hasdrubalis Poeni, occurrit; et cum in medio
									agmine armatorum Masinissam insignem cum armis tum cetero habitu
									conspexisset, regem esse, id quod erat, rata, genibus advoluta
									eius:

“omnia quidem ut posses” inquit “in nobis, di dederunt virtusque et felicitas tua; sed
									si captivae apud dominum vitae necisque suae vocem supplicem
									mittere licet, si genua,

si victricem attingere dexteram, precor quaesoque per maiestatem
									regiam, in qua paulo ante nos quoque fuimus, per gentis
									Numidarum nomen, quod tibi cum Syphace commune fuit, per huiusce
									regiae deos,

qui te melioribus ominibus accipiant, quam Syphacem hinc
									miserunt, hanc veniam supplici des, ut ipse, quodcumque fert
									animus, de captiva tua statuas neque me in cuiusquam Romani
									superbum et crudele arbitrium venire sinas.

si nihil aliud quam Syphacis uxor fuissem, tamen Numidae atque in
									eadem mecum Africa geniti quam alienigenae et externi fidem
									experiri mallem;

quid Carthaginiensi ab Romano, quid filiae Hasdrubalis timendum
									sit, vides. si nulla re alia potes, morte me ut vindices ab
									Romanorum arbitrio,

oro obtestorque.” forma erat insignis et florentissima aetas; itaque cum modo genua modo dextram amplectens in id, ne
									cui Romano traderetur, fidem exposceret, propiusque blanditias
									iam oratio esset quam preces,

non in misericordiam modo prolapsus est animus victoris, sed, ut
									est genus Numidarum in Venerem praeceps, amore captivae victor
									captus. data dextra in id, quod petebatur, obligandae fidei in
									regiam concedit.

institit deinde reputare secum ipse, quem ad modum promissi fidem
									praestaret. quod cum expedire non posset, ab amore temerarium
									atque impudens mutuatur consilium:

nuptias in eum ipsum diem parari repente iubet, ne quid
									relinqueret integri aut Laelio aut ipsi Scipioni
									consulendi velut in captivam, quae Masinissae iam nupta
									foret.

factis nuptiis supervenit Laelius, et adeo non dissimulavit
									improbare se factum, ut primo etiam cum Syphace et ceteris
									captivis detractam 
										 ear 
										 eam 
									 lecto geniali mittere ad
									Scipionem conatus sit.

victus deinde precibus Masinissae orantis, ut arbitrium, utrius
									regum duorum fortunae accessio Sophoniba esset, ad Scipionem
									reiceret, misso Syphace et captivis ceteras urbes Numidiae, quae
									praesidiis regiis tenebantur, adiuvante Masinissa recipit.

Syphacem in castra adduci cum esset nuntiatum, omnis velut ad
									spectaculum triumphi multitudo effusa est.

praecedebat ipse vinctus, sequebatur grex nobilium Numidarum. tum
									quantum quisque plurimum poterat, magnitudini Syphacis famaeque
									gentis victoriam suam augendo addebat:

illum esse regem, cuius tantum maiestati duo potentissimi in
									terris tribuerint populi, Romanus Carthaginiensisque, ut Scipio
									imperator suus ad amicitiam eius petendam,

relicta provincia Hispania exercituque,

duabus quinqueremibus in Africam navigaverit, Hasdrubal Poenorum
									imperator non ipse modo ad eum in regnum venerit, sed etiam
									filiam ei nuptum dederit. habuisse eum uno tempore in potestate
									duos imperatores Poenum Romanumque.

sicut ab dis immortalibus pars utraque hostiis mactandis pacem
									petisset, ita ab eo utrimque pariter amicitiam petitam.

iam tantas habuisse opes, ut Masinissam regno pulsum eo
									redegerit, ut vita eius fama mortis et latebris, ferarum modo in
									silvis rapto viventis, tegeretur.

his sermonibus circumstantium celebratus rex in praetorium ad
									Scipionem est perductus. movit et Scipionem cum fortuna pristina
									viri praesenti fortunae conlata, tum recordatio hospitii
									dextraeque datae et foederis publice ac privatim iuncti.

eadem haec et Syphaci animum dederunt 
										 .in 
										 in 
									 adloquendo victore. nam cum Scipio, quid sibi
									voluisset, quaereret, qui non societatem solum
									abnuisset Romanam,

sed ultro bellum intulisset, tum ille peccasse quidem sese atque
									insanisse fatebatur, sed non tum demum, cum arma adversus
									populum Romanum cepisset;

exitum sui furoris eum fuisse, non principium; tum se insanisse,
									tum hospitia privata et publica foedera omnia ex animo eiecisse,
									cum Carthaginiensem matronam domum acceperit.

illis nuptialibus facibus regiam conflagrasse suam, illam furiam
									pestemque omnibus delenimentis animum suum avertisse atque
									alienasse nec conquiesse, donec ipsa manibus suis nefaria sibi
									arma adversus hospitem atque amicum induerit.

perdito tamen atque adflicto sibi hoc in miseriis solacii esse,
									quod in omnium hominum inimicissimi sibi domum ac penates eandem
									pestem ac furiam transisse videat.

neque prudentiorem neque constantiorem Masinissam quam Syphacem
									esse, etiam iuventa incautiorem; certe stultius illum atque
									intemperantius eam quam se duxisse.

haec non hostili modo odio, sed amoris etiam stimulis, amatam
									apud aemulum cernens, cum dixisset, non mediocri cura Scipionis
									animum pepulit.

et fidem criminibus raptae prope inter arma nuptiae neque
									consulto neque expectato Laelio faciebant tamque praeceps
									festinatio, ut, quo die captam hostem vidisset, eodem matrimonio
									iunctam acciperet et ad penates hostis sui nuptiale sacrum
									conficeret.

et eo foediora haec videbantur Scipioni, quod ipsum in Hispania
									iuvenem nullius forma pepulerat captivae. haec secum volutanti
									Laelius ac Masinissa supervenerunt. quos cum pariter ambo et
									benigno vultu excepisset et egregiis laudibus frequenti
									praetorio celebrasset, abductum in secretum Masinissam sic
									adloquitur:

“aliqua te, Masinissa, existimo intuentem in me bona et
									principio in Hispania ad iungendam mecum amicitiam venisse et
									postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam
									commisisse.

atqui nulla earum virtus est, propter quas tibi
									adpetendus visus sim, qua ego aeque ac temperantia et
									continentia libidinum gloriatus fuerim.

hanc te quoque ad ceteras tuas eximias virtutes, Masinissa,
									adiecisse velim. non est, non — mihi crede — tantum ab hostibus
									armatis aetati nostrae periculi, quantum ab circumfusis undique
									voluptatibus.

qui eas temperantia sua frenavit ac domuit, multo maius decus
									maioremque victoriam sibi peperit, quam nos Syphace victo
									habemus.

quae me absente strenue ac fortiter fecisti libenter et
									commemoravi et memini; cetera te ipsum tecum reputare quam me
									dicente erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis victus
									captusque est.

itaque ipse, coniunx, regnum, ager, oppida, homines, qui
									incolunt, quidquid denique Syphacis fuit praeda populi Romani
									est,

et regem coniugemque eius, etiamsi non civis Carthaginiensis
									esset, etiamsi non patrem eius imperatorem hostium videremus,
									Romam oporteret mitti, ac senatus populique Romani de ea
									iudicium atque arbitrium esse, quae regem socium nobis alienasse
									atque in arma egisse praecipitem dicatur.

vince animum; cave deformes multa bona uno vitio et tot meritorum gratiam maiore culpa,
									quam causa culpae est, conrumpas.”

Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimae
									etiam obortae; et cum se quidem in potestate futurum imperatoris
									dixisset orassetque eum, ut, quantum res sineret, fidei suae
									temere obstrictae consuleret —

promisisse enim se in nullius potestatem 
										 ear 
										 eam 
									 traditurum — , ex praetorio in tabernaculum suum
									confusus concessit.

ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile
									ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset,

aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito
									gemitu fidum e servis vocat, sub cuius custodia regio more ad
									incerta fortunae venenum erat,

et 
										 mixtur 
										 mixtum 
									 in poculo ferre ad Sophonibam iubet ac simul nuntiare Masinissam libenter primam ei fidem
									praestaturum fuisse, quam vir uxori debuerit; quoniam eius
									arbitrium, qui possint, adimant, secundam fidem praestare, ne
									viva in potestatem Romanorum veniat. memor patris imperatoris
									patriaeque et duorum regum,

quibus nupta fuisset, sibi ipsa consuleret. hunc nuntium ac simul
									venenum ferens minister cum ad Sophonibam venisset,

“accipio” inquit “nuptiale munus, nec ingratum, si nihil maius vir uxori praestare
									potuit. hoc tamen nuntia, melius me morituram fuisse, si non in
									funere meo nupsissem.”

non locuta est ferocius quam acceptum poculum nullo trepidationis
									signo dato inpavide hausit.

quod ubi nuntiatum est Scipioni, ne quid aeger animi ferox
									iuvenis gravius consuleret, accitum eum extemplo nunc solatur
									nunc,

quod temeritatem temeritate alia luerit tristioremque rem, quam
									necesse fuerit, fecerit, leniter castigat.

postero die ut a praesenti motu averteret animum eius, in
									tribunal escendit et contionem advocari iussit. ibi Masinissam,
									primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea
									corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga
									picta et palmata tunica donat.

addit verbis honorem: neque magnificentius quicquam triumpho apud
									Romanos neque triumphantibus ampliorem eo ornatum esse, quo unum
									omnium externorum dignum Masinissam populus Romanus ducat.

Laelium deinde et ipsum conlaudatum aurea corona donat; et alii
									militares viri, prout a quoque navata opera erat, donati.

his honoribus mollitus regis animus erectusque in spem propinquam
									sublato Syphace 
										 omnir 
										 omnis 
									 Numidiae potiundae.

Scipio C. Laelio cum Syphace aliisque captivis Romam misso, cum
									quibus et Masinissae legati profecti sunt, ipse ad Tyneta rursus
									castra refert et quae munimenta inchoaverat permunit.

Carthaginienses non brevi solum, sed prope vano gaudio ab satis
									prospera in praesens oppugnatione classis perfusi, 
									post famam 
										 rcapti 
										 capti 
									 Syphacis, in quo plus prope quam in Hasdrubale atque
									exercitu suo spei reposuerant, perculsi,

iam nullo auctore belli ultra audito oratores ad pacem petendam
									mittunt triginta seniorum principes;

id erat sanctius apud illos consilium maximaque ad ipsum senatum
									regendum vis. qui ubi in castra Romana et in praetorium
									pervenerunt, more adulantium — accepto, credo, ritu ex ea
									regione, ex qua oriundi erant — procubuerunt.

conveniens oratio tam humili adulationi fruit, non culpam
									purgantium, sed transferentium initium culpae in Hannibalem
									potentiaeque eius fautores.

veniam civitati petebant civium temeritate bis iam eversae,
									incolumi futurae iterum hostium beneficio;

imperium ex victis hostibus populum Romanum, non perniciem
									petere;

paratis oboedienter servire imperaret, quae vellet. Scipio et
									venisse ea spe in Africam se ait et spem suam prospero belli
									eventu auctam, victoriam se, non pacem domum reportaturum
									esse;

tamen, cum victoriam prope in manibus habeat, pacem non abnuere,
									ut omnes gentes sciant populum Romanum et suscipere iuste bella
									et finire.

leges pacis se has dicere: captivos et perfugas et 
										 fugitives 
										 fugitiuos 
									 restituant; exercitus ex Italia et Gallia deducant;
									Hispania abstineant; insulis omnibus, quae inter Italiam atque
									Africam sint, decedant;

naves longas praeter viginti omnes tradant, tritici quingenta,
									hordei trecenta milia modium.

pecuniae summam quantam imperaverit, parum convenit; alibi
									quinque milia talentum, alibi quinque milia pondo argenti, alibi
									duplex stipendium militibus imperatum invenio.

“his condicionibus” inquit “placeatne pax triduum ad consultandum dabitur. si
									placuerit, mecum indutias facite,

Romam ad senatum mittite legatos.” ita dimissi Carthaginienses nullas recusandas
									condiciones pacis cum censuissent,

quippe qui moram temporis quaererent, dum Hannibal in Africam
									traiceret, legatos alios ad Scipionem, ut indutias facerent,
									alios Romam ad pacem petendam mittunt, ducentes
									paucos in speciem captivos perfugasque et 
										 fugitives 
										 fugitiuos 
									 , quo impetrabilior pax esset.

multis ante diebus Laelius cum Syphace primoribusque Numidarum
									captivis Romam venit, quaeque in Africa gesta essent, omnia
									ordine exposuit patribus, ingenti hominum et in praesens
									laetitia et in futurum spe.

consulti inde patres regem in custodiam Albam mittendum
									censuerunt, Laelium retinendum, donec legati Carthaginienses
									venirent.

supplicatio in quadriduum decreta est. P. Aelius praetor senatu
									misso et contione inde advocata cum C. Laelio in rostra
									escendit.

ibi vero audientes fusos Carthaginiensium exercitus, devictum et
									captum ingentis nominis regem, Numidiam omnem egregia victoria
									peragratam,

taciturn 
										 tacitum 
									 continere gaudium non poterant, quin clamoribus
									quibusque aliis multitudo solet laetitiam inmodicam
									significarent.

itaque praetor extemplo edixit, uti aeditui aedes sacras omnes
									tota urbe aperirent, circumeundi salutandique deos agendique
									grates per totum diem populo potestas fieret.

postero die legatos Masinissae in senatum introduxit. gratulati
									primum senatui sunt, quod P. Scipio prospere res in Africa
									gessisset;

deinde gratias egerunt, quod Masinissam non appellasset modo
									regem, sed fecisset restituendo in paternum regnum, in quo post
									Syphacem sublatum, si ita patribus visum esset, sine metu et
									certamine esset regnaturus,

dein conlaudatum pro contione amplissimis decorasset donis,
									quibus ne indignus esset, et dedisse operam Masinissam et porro
									daturum esse.

petere, ut regium nomen ceteraque Scipionis beneficia et munera
									senatus decreto confirmaret;

et, nisi molestum esset, illud quoque petere Masinissam, ut
									Numidas captivos, qui Romae in custodia essent, remitterent; id
									sibi amplum apud populares futurum esse.

ad ea responsum legatis: rerum gestarum prospere in Africa
									communem sibi cum rege gratulationem esse;
									Scipionem recte atque ordine videri fecisse, quod eum regem
									appellaverit, et quidquid aliud fecerit, quod cordi foret
									Masinissae, ea patres comprobare ac laudare.

munera, quae legati ferrent regi, decreverunt sagula purpurea duo
									cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo
									phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula
									militaremque supellectilem, qualem praeberi consuli mos
									esset.

haec regi praetor mittere iussus. legatis in singulos dona ne
									minus quinum milium, comitibus eorum milium aeris, et vestimenta
									bina legatis, singula comitibus Numidisque, qui ex custodia
									emissi redderentur regi; ad hoc aedes liberae, loca, lautia
									legatis decreta.

eadem aestate, qua haec decreta Romae et in Africa gesta sunt, P.
									Quinctilius Varus praetor et M. Cornelius proconsul in agro
									Insubrum Gallorum cum Magone Poeno signis conlatis pugnarunt.
									praetoris legiones in prima acie fuerunt;

Cornelius suas in subsidiis tenuit, ipse ad prima signa equo
									advectus; proque duobus cornibus praetor ac proconsul milites ad
									inferenda in hostes signa summa vi hortabantur.

postquam nihil commovebant, tum Quinctilius Cornelio: “lentior,
									ut vides, fit pugna, et induratur praeter spem resistendo
									hostium timor, ac, ne vertat in audaciam, periculum est.

equestrem procellam excitemus oportet, si turbare ac statu movere volumus. itaque vel tu
									ad prima signa proelium sustine, ego inducam in pugnam equites;
									vel ego hic in prima acie rem geram, tu quattuor legionum
									equites in hostem emitte.”

utram vellet praetor muneris 
										 parter 
										 partem 
									 proconsule accipiente, Quinctilius praetor cum filio,
									cui Marco praenomen erat, inpigro iuvene ad equites pergit
									iussosque escendere in equos repente in hostem emittit.

tumultum equestrem auxit clamor ab legionibus additus. nec
									stetisset hostium acies, ni Mago ad primum equitum motum paratos
									elephantos extemplo in proelium induxisset.

ad quorum stridorem odoremque et aspectum territi equi vanum
									equestre auxilium fecerunt. et ut turbae permixtus, ubi cuspide
									uti et comminus gladio posset, roboris maioris Romanus eques
									erat, ita in ablatum paventibus procul equis melius ex
									intervallo Numidae iaculabantur.

simul et peditum legio duodecima, magna ex parte caesa, pudore
									magis quam viribus tenebat locum;

nec diutius tenuisset, ni ex subsidiis tertia decuma legio in
									primam aciem inducta proelium dubium excepisset. Mago quoque ex
									subsidiis Gallos integrae legioni opposuit.

quibus haud magno certamine fusis hastati legionis undecimae
									conglobant sese atque elephantos iam etiam peditum aciem
									turbantes invadunt.

in quos cum pila confertos coniecissent, nullo ferme frustra
									emisso omnes retro in aciem suorum averterunt; quattuor gravati
									vulneribus conruerunt.

tum primum commota hostium acies, simul omnibus equitibus, ut
									aversos videre elephantos, ad augendum pavorem ac tumultum
									effusis. sed donec stetit ante signa Mago, gradum sensim
									referentes ordines et tenorem pugnae servabant;

postquam femine transfixo cadentem auferrique proelio prope
									exsanguem videre, extemplo in fugam omnes versi. ad quinque
									milia hostium eo die caesa et signa militaria duo et viginti
									capta.

nec Romanis incruenta victoria fuit: duo milia et trecenti de
									exercitu praetoris, pars multo maxima ex legione duodecima
									amissi;

inde et tribuni militum duo, M. Cosconius et M. Maevius; tertiae
									decimae quoque legionis, quae postremo proelio adfuerat, C.
									Helvius tribunus militum in restituenda pugna cecidit, et duo et
									viginti ferme inlustres equites obtriti ab elephantis cum
									centurionibus aliquot perierunt. et longius certamen fuisset, ni
									vulnere ducis concessa victoria esset.

Mago proximae silentio noctis profectus, quantum pati viae per
									vulnus poterat itineribus extentis, ad mare in Ligures Ingaunos
									pervenit.

ibi eum legati ab Carthagine paucis ante diebus in
									sinum Gallicum adpulsis navibus adierunt iubentes primo quoque
									tempore in Africam traicere;

id et fratrem eius Hannibalem — nam ad eum quoque isse legatos
									eadem iubentes — facturum; non in eo esse Carthaginiensium res,
									ut Galliam atque Italiam armis obtineant.

Mago non imperio modo senatus periculoque patriae motus, sed
									metuens etiam, ne victor hostis moranti instaret, Liguresque
									ipsi, relinqui Italiam a Poenis cernentes, ad eos, quorum mox in
									potestate futuri essent,

deficerent, simul sperans leniorem in navigatione quam in via
									iactationem vulneris fore et curationi omnia commodiora,
									impositis copiis in naves profectus, vixdum superata Sardinia ex
									vulnere moritur. naves quoque aliquot Poenorum disiectae in alto
									a classe Romana, quae circa Sardiniam erat, capiuntur.

haec terra marique in parte Italiae qua iacet ad Alpes, gesta.
									consul C. Servilius nulla memorabili re in provincia Etruria
									Galliaque —

nam eo quoque processerat — gesta, patre C. Servilio et C.
									Lutatio ex servitute post sextum decimum annum receptis, qui ad
									vicum Tannetum a Bois capti fuerant,

hinc patre, hinc Catulo lateri circumdatis privato magis quam
									publico decore insignis Romam rediit.

latum ad populum est, ne C. Servilio fraudi esset, quod patre,
									qui sella curuli sedisset, vivo, cum id ignoraret, tribunus
									plebis atque aedilis plebis fuisset, contra quam sanctum legibus
									erat. hac rogatione perlata in provinciam rediit.

ad Cn. Servilium consulem qui in Bruttiis erat, Consentia,
									Aufugum, Bergae, Besidiae, Ocriculum, Lymphaeum, Argentanum,
									Clampetia multique ignobiles populi, senescere Punicum bellum
									cernentes, defecere.

idem consul cum Hannibale in agro Crotoniensi acie conflixit.
									obscura eius pugnae fama est. Valerius Antias quinque milia
									hostium caesa ait; quae tanta res est, ut aut
									impudenter ficta sit aut neglegenter praetermissa.

nihil certe ultra rei in Italia ab Hannibale gestum; nam ad eum
									quoque legati ab Carthagine vocantes in Africam iis forte
									diebus, quibus ad Magonem, venerunt.

frendens gemensque ac vix lacrimis temperans dicitur legatorum
									verba audisse.

postquam edita sunt mandata “iam non perplexe” inquit, “sed palam revocant, qui vetando
									supplementum et pecuniam mitti iam pridem retrahebant.

vicit ergo Hannibalem non populus Romanus, totiens caesus
									fugatusque, sed senatus Carthaginiensis obtrectatione atque
									invidia.

neque hac deformitate reditus mei tam P. Scipio 
										 exultabit 
										 exsultabit 
									 atque efferet sese quam Hanno, qui domum nostram,
									quando alia re non potuit,

ruina Carthaginis oppressit.” iam hoc ipsum praesagiens animo praeparaverat ante naves.
									itaque inutili militum turba praesidii specie in oppida Bruttii
									agri, quae pauca metu magis quam fide continebantur,
									dimissa,

quod roboris in exercitu erat in Africam transvexit, multis
									Italici generis, qui in Africam secuturos abnuentes concesserant
									in Iunonis Laciniae delubrum inviolatum ad eam diem, in templo
									ipso foede interfectis.

raro quemquam alium patriam exilii causa relinquentem tam maestum
									abisse ferunt quam Hannibalem hostium terra excedentem.
									respexisse saepe Italiae litora, et deos hominesque accusantem
									in se quoque ac suum ipsius caput execratum,

quod non cruentum ab Cannensi victoria militem Romam duxisset.
									Scipionem ire ad Carthaginem ausum, qui consul hostem Poenum in
									Italia non vidisset;

se centum milibus armatorum ad Trasumennum, ad Cannas caesis
									circa Casilinum Cumasque et Nolam consenuisse. haec accusans
									querensque ex diutina possessione Italiae est detractus.

Romam per eosdem dies et 
										 Mlagonem 
										 Magonem 
									 et Hannibalem profectos adlatum est. cuius duplicis
									gratulationis minuit laetitiam, et quod parum duces in retinendis iis, cum id mandatum ab senatu esset,
									aut animi aut virium habuisse videbantur,

et quod solliciti erant, omni belli mole in unum exercitum
									ducemque inclinata quo evasura esset res.

per eosdem dies legati Saguntini venerunt conprensos cum pecunia
									adducentes Carthaginienses, qui ad conducenda auxilia in
									Hispaniam traiecissent.

ducenta et quinquaginta auri, octingenta pondo argenti in
									vestibulo curiae posuerunt.

hominibus acceptis et in carcerem conditis, auro argentoque
									reddito gratiae legatis actae atque insuper munera data ac
									naves, quibus in Hispaniam reverterentur.

mentio deinde ab senioribus facta est segnius homines bona quam
									mala sentire; transitu in Italiam Hannibalis quantum terroris
									pavorisque esse 
										 meminisse! 
										 meminisse;

quas deinde clades, quos luctus 
										 incidissel 
										 incidisse. 
									 visa castra hostium e muris urbis; quae vota
									singulorum universorumque fuisse! quotiens in conciliis voces
									manus ad caelum porgentium auditas,

en umquam ille dies futurus esset, quo vacuam hostibus Italiam
									bona pace florentem visuri essent!

dedisse tandem id deos sexto decimo demum anno, nec esse, qui
									deis grates agendas censeat; adeo ne advenientem quidem gratiam
									homines benigne accipere, nedum ut praeteritae satis memores
									sint.

conclamatum deinde ex omni parte curiae est, uti referret P.
									Aelius praetor; decretumque, ut quinque dies circa omnia
									pulvinaria supplicaretur, victumaeque maiores immolarentur
									centum viginti.

iam dimisso Laelio legatisque Masinissae cum Carthaginiensium
									legatos de pace ad senatum venientes Puteolis visos, inde terra
									venturos adlatum esset, revocari C. Laelium placuit, ut coram eo
									de pace ageretur.

Q. Fulvius Gillo, legatus Scipionis, Carthaginienses Romam 
										 adduxii 
										 adduxit; 
									 quibus vetitis ingredi urbem hospitium in villa
									publica, senatus ad aedem Bellonae datus est.

orationem eandem ferme quam apud Scipionem habuerunt, culpam
									omnem belli a publico consilio in Hannibalem vertentes:

eum iniussu senatus non Alpes modo sed Hiberum quoque
									transgressum, nec Romanis solum sed ante etiam Saguntinis
									privato consilio bellum intulisse; senatui ac populo
									Carthaginiensi,

si quis vere aestimet, foedus ad eam diem inviolatum esse cum
									Romanis.

itaque nihil aliud sibi mandatum esse uti peterent, quam ut in ea
									pace, quae postremo cum C. Lutatio facta esset, manere liceret.
									cum more tradito a patribus potestatem
									interrogandi,

si quis quid vellet, legatos praetor fecisset, senioresque, qui
									foederibus interfuerant, alii alia interrogarent, nec meminisse
									se per aetatem — etenim omnes ferme iuvenes erant —

dicerent legati, conclamatum ex omni parte curiae est Punica
									fraude electos, qui veterem pacem repeterent, cuius ipsi non
									meminissent.

Emotis deinde curia legatis sententiae interrogari coeptae. M.
									Livius C. Servilium consulem, qui propior esset, arcessendum, ut
									coram eo de pace ageretur, censebat;

cum de re maiore, quam quanta ea esset, consultatio incidere non
									posset, non videri sibi absente consulum altero ambobusve 
										 ear 
										 eam 
									 rem agi satis ex dignitate populi Romani esse.

Q. Metellus, qui triennio ante consul dictatorque fuerat: cum P.
									Scipio caedendo exercitus, agros populando in 
										 ear 
										 eam 
									 necessitatem hostes compulisset, ut supplices pacem
									peterent, et nemo omnium verius existumare posset, qua mente ea
									pax peteretur,

quam qui ante portas Carthaginis bellum gereret, nullius alterius
									consilio quam Scipionis accipiendam abnuendamve pacem esse.

M. Valerius Laevinus qui bis consul fuerat, speculatores, non
									legatos venisse arguebat iubendosque Italia excedere et custodes
									cum iis usque ad naves mittendos Scipionique scribendum, ne
									bellum remitteret.

Laelius Fulviusque adiecerunt et Scipionem in eo positam habuisse
									spem pacis, si Hannibal et Mago ex Italia non
									revocarentur.

ceterum omnia simulaturos Carthaginienses duces eos exercitusque
									expectantes; deinde quamvis recentium foederum et deorum omnium
									oblitos bellum gesturos.

eo magis in Laevini sententiam discessum. legati pace infecta ac
									prope sine responso dimissi.

per eos dies Cn. Servilius consul, haud dubius, quin pacatae
									Italiae penes se gloria esset, velut pulsum ab se Hannibalem
									persequens in Siciliam, inde in Africam transiturus,
									traiecit.

quod ubi Romae vulgatum est, primo censuerant patres, ut praetor
									scriberet consuli senatum aequum censere in Italiam reverti
									eum;

dein cum praetor spreturum eum litteras suas diceret, dictator ad
									id ipsum creatus P. Sulpicius pro iure maioris imperii consulem
									in Italiam revocavit.

reliquum anni cum M. Servilio magistro equitum circumeundis
									Italiae urbibus, quae bello alienatae fuerant, noscendisque
									singularum causis consumpsit.

per indutiarum tempus et ex Sardinia a P. Lentulo
									praetore centum onerariae naves cum commeatu viginti rostratarum
									praesidio et ab hoste et ab tempestatibus mari tuto in Africam
									transmiserunt.

Cn. Octavio ducentis onerariis, triginta longis navibus ex
									Sicilia traicienti non eadem fortuna fuit.

in conspectum ferme Africae prospero cursu evectum primo
									destituit ventus, dein versus in Africum turbavit ac passim
									naves disiecit.

ipse cum rostratis per adversos fluctus ingenti remigum labore
									enisus Apollinis promunturium tenuit;

onerariae pars maxima ad Aegimurum — insula ea sinum ab alto
									claudit, in quo sita Carthago est, triginta ferme milia ab urbe
									— , aliae adversus urbem ipsam ad Calidas Aquas delatae
									sunt.

omnia in conspectu Carthaginis erant. itaque ex tota urbe in
									forum concursum est; magistratus senatum vocare; populus in
									curiae vestibulo fremere, ne tanta ex oculis manibusque
									amitteretur praeda.

cum quidam pacis petitae, alii indutiarum — necdum
									enim dies exierat — fidem opponerent, permixto paene senatus
									populique concilio consensum est, ut classem quinquaginta navium
									Hasdrubal Aegimurum traiceret, inde per litora portusque
									dispersas Romanas naves colligeret.

desertae fuga nautarum primum ab Aegimuro, deinde ab Aquis
									onerariae Carthaginem puppibus tractae sunt.

nondum ab Roma reverterant legati, neque sciebatur, quae senatus
									Romani de bello aut pace sententia esset, necdum indutiarum dies
									exierat;

eo indigniorem iniuriam ratus Scipio, ab iis, qui petissent pacem
									et indutias, et spem pacis et fidem indutiarum violatam esse,
									legatos Carthaginem L. Baebium, L. Sergium, L. Fabium extemplo
									misit.

qui cum multitudinis concursu prope violati essent nec reditum
									tutiorem futurum cernerent, petierunt a magistratibus, quorum
									auxilio vis prohibita erat, ut naves mitterent, quae se
									prosequerentur.

datae triremes duae cum ad Bagradam flumen pervenissent, unde
									castra Romana conspiciebantur, Carthaginem rediere. classis
									Punica ad Uticam stationem habebat.

ex ea tres quadriremes — seu clam misso a Carthagine nuntio, ut
									id fieret, seu Hasdrubale, qui classi praeerat, sine publica
									fraude auso facinus —

quinqueremem Romanam superantem promunturium ex alto repente
									adgressae sunt. sed neque rostro ferire celeritate sua
									praeterlabentem poterant,

neque transilire armati ex humilioribus in altiorem navem, et
									defendebatur egregie, quoad tela suppeditarunt. quis
									deficientibus iam nulla alia res eam quam propinquitas terrae
									multitudoque a castris in litus effusa tueri potuit.

concitatam enim remis, quanto maximo impetu poterant, in terram
									cum immisissent, navis tantum iactura facta, incolumes ipsi
									evaserunt.

ita alio super aliud scelere cum 
										 baud 
										 haud 
									 dubie indutiae ruptae essent, Laelius Fulviusque ab
									Roma cum legatis Carthaginiensibus supervenerunt.

quibus Scipio, etsi non indutiarum modo fides a
									Carthaginiensibus sed ius etiam gentium in legatis violatum
									esset, tamen se nihil nec institutis populi Romani nec suis
									moribus indignum in iis facturum esse cum dixisset, dimissis
									legatis bellum parabat.

Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis unus
									escendere in malum, ut specularetur, quam tenerent regionem,

cum dixisset sepulchrum dirutum proram spectare, abominatus
									praetervehi iusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque
									ibi copias exposuit.

haec eo anno in Africa gesta; insequentia excedunt in eum annum,
									quo M. Servilius Geminus, qui tum magister equitum erat, et Ti.
									Claudius Nero consules facti sunt.

ceterum exitu superioris anni cum legati sociarum urbium ex
									Graecia questi essent vastatos agros ab regiis praesidiis
									profectosque in Macedoniam legatos ad res repetendas non
									admissos ad Philippum regem,

simul nuntiassent quattuor milia militum cum Sopatro duce
									traiecta in Africam dici, ut essent Carthaginiensibus praesidio,
									et pecuniae aliquantum una missum,

legatos ad regem, qui haec adversus foedus facta videri patribus
									nuntiarent, mittendos censuit senatus. missi C. Terentius Varro,
									C. Mamilius, M. Aurelius. iis tres quinqueremes datae.

annus insignis incendio ingenti quo clivus Publicius ad solum
									exustus est, et aquarum magnitudine et annonae vilitate fuit,
									praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta,

etiam quod magnam vim frumenti ex Hispania missam M. Valerius
									Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris vicatim
									populo discripserunt.

eodem anno Q. Fabius Maximus moritur exactae aetatis, si quidem
									verum est augurem duos et sexaginta annos fuisse, quod quidam
									auctores sunt.

vir certe fuit dignus tanto cognomine, vel si novum ab eo inciperet. superavit paternos honores, avitos
									aequavit. pluribus victoriis et maioribus proeliis avus insignis
									Rullus; sed omnia aequare unus hostis 
										 HEannibal 
										 Hannibal 
									 potest.

cautior tamen quam promptior hic habitus; et sicut dubites, utrum
									ingenio cunctator fuerit an quia ita bello proprie, quod tum
									gerebatur, aptum erat, sic nihil certius est quam unum hominem
									nobis cunctando rem restituisse, sicut Ennius ait.

augur in locum eius inauguratus Q. Fabius Maximus filius; in
									eiusdem locum pontifex — nam duo sacerdotia habuit — Ser.
									Sulpicius Galba.

Ludi Romani diem unum plebei ter toti instaurati ab aedilibus M.
									Sextio Sabino et Cn. Tremellio Flacco. ii ambo praetores facti
									et cum iis C. Livius Salinator et C. Aurelius Cotta.

comitia eius anni utrum C. Servilius consul habuerit an, quia eum
									res in Etruria tenuerint quaestiones ex senatus consulto de
									coniurationibus principum habentem, dictator ab eo dictus P.
									Sulpicius, incertum ut sit, diversi auctores faciunt.

principio insequentis anni M. Servilius et Ti. Claudius senatu in
									Capitolium vocato de provinciis rettulerunt.

Italiam atque Africam in sortem coici, Africam ambo cupientes,
									volebant. ceterum Q. Metello maxime adnitente neque negata neque
									data est Africa;

consules iussi cum tribunis plebis agere, ut, si iis videretur,
									populum rogarent, quem vellent in Africa bellum gerere. omnes
									tribus P. Scipionem iusserunt.

nihilo minus consules provinciam Africam — ita enim senatus
									decreverat — in sortem coniecerunt.

Ti. Claudio Africa evenit, ut quinquaginta navium classem, omnes
									quinqueremes, in Africam traiceret parique imperio cum P.
									Scipione imperator esset;

M. Servilius Etruriam sortitus. in eadem provincia et C. Servilio
									prorogatum imperium, si consulem manere ad urbem senatu
									placuisset.

praetores M. Sextius Galliam est sortitus, ut duas legiones
									provinciamque traderet ei P. Quinctilius Varus; C.
									Livius Bruttios cum duabus legionibus, quibus P. Sempronius
									proconsul priore anno praefuerat;

Cn. Tremellius Siciliam, ut a P. Villio Tappulo praetore prioris
									anni provinciam et duas legiones acciperet; Villius pro praetore
									viginti navibus longis et militibus mille oram Siciliae
									tutaretur;

M. Pomponius viginti navibus reliquis mille et quingentos milites
									Romam deportaret; C. Aurelio Cottae urbana evenit.

ceteris ita, uti quisque obtinebant provincias exercitusque,
									prorogata imperia. sedecim non amplius eo anno legionibus
									defensum imperium est.

et ut placatis dis omnia inciperent agerentque, ludos, quos M.
									Claudio Marcello, T. Quinctio consulibus T. Manlius dictator,
									quasque hostias maiores voverat, si per quinquennium res publica
									eodem statu fuisset, ut eos ludos consules, priusquam ad bellum
									proficiscerentur, facerent.

ludi in circo per quadriduum facti, hostiaeque quibus votae erant
									dis caesae.

inter haec simul spes simul cura in dies crescebat, nec satis
									certum constare apud animos poterat, utrum gaudio dignius esset
									Hannibalem post sextum decimum annum ex Italia decedentem vacuam
									possessionem eius reliquisse populo Romano, an magis metuendum,
									quod incolumi exercitu in Africam transisset:

locum nimirum, non periculum mutatum; cuius tantae dimicationis
									vatem, qui nuper decessisset, Q. Fabium 
										 baud 
										 haud 
									 frustra canere solitum graviorem in sua terra futurum
									hostem Hannibalem, quam in aliena fuisset.

nec Scipioni aut cum Syphace, inconditae barbariae rege, cui
									Statorius semilixa docere exercitus solitus sit, aut cum socero
									eius Hasdrubale, fugacissimo duce, rem futuram aut tumultuariis
									exercitibus ex agrestium semermi turba subito conlectis, sed cum
									Hannibale,

prope nato in praetorio patris, fortissimi ducis, alito atque
									educato inter arma, puero quondam milite,

vixdum iuvene imperatore, qui senex vincendo factus
									Hispanias, Gallias, Italiam ab Alpibus ad fretum monumentis
									ingentium rerum complesset. ducere exercitum aequalem stipendiis
									suis, duratum omnium rerum patientia, quas vix fides fiat
									homines passos, perfusum miliens cruore Romano, exuvias non
									militum tantum sed etiam imperatorum portantem.

multos occursuros Scipioni in acie, qui praetores, qui
									imperatores, qui consules Romanos manu sua occidissent,
									muralibus vallaribusque insignes coronis, pervagatos capta
									castra, captas urbes Romanas.

non esse hodie tot fasces magistratibus populi Romani, quot
									captos ex caede imperatorum prae se ferre posset Hannibal. has
									formidines agitando animis ipsi curas et metus augebant,

etiam quod, cum adsuessent per aliquot annos bellum ante oculos
									aliis atque aliis in Italiae partibus lenta spe in nullum
									propinquum debellandi finem gerere, erexerant omnium animos
									Scipio et Hannibal, velut ad supremum certamen comparati
									duces.

eis quoque, quibus erat ingens in Scipione fiducia et victoriae
									spes, quo magis in propinquam eam imminebant animis, eo curae
									intentiores erant. 
										 baud 
										 haud 
									 dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat,

quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum
									eius magnitudinem, paenitebat, modo, cum respicerent bis sese
									acie victos,

Syphacem captur, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea
									omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, velut fatalem
									eum ducem in exitium suum natum horrebant.

iam Hadrumetum pervenerat Hannibal, unde, ad reficiendum ex
									iactatione maritima militem paucis diebus sumptis, excitus
									pavidis nuntiis omnia circa Carthaginem obtineri armis
									adferentium, magnis itineribus Zamam contendit.

Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest. inde praemissi
									speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad
									Scipionem essent, traditos eos tribunos militum iussosque omisso
									metu visere omnia per castra, qua vellent, 
									circumduci iussit;

percunctatusque, satin’ per commodum omnia explorassent, datis,
									qui prosequerentur, retro ad Hannibalem dimisit.

Hannibal nihil quidem eorum, quae nuntiabantur — nam et
									Masinissam cum sex milibus peditum, quattuor equitum venisse eo
									ipso forte die adferebant — , laeto animo audivit, maxime hostis
									fiducia audaciaque, non de nihilo
									profecto concepta, perculsus est.

itaque quamquam et ipse causa belli erat et adventu sua
									turbaverat et pactas indutias et spem foederum, tamen, si
									integer quam si victus peteret pacem, aequiora impetrari posse
									ratus, nuntium ad Scipionem misit, ut conloquendi secum
									potestatem faceret.

id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur
									adfirmem habeo.

Valerius Antias primo proelio victum eum ab Scipione, quo
									duodecim milia armatorum in acie sint caesa, mille et
									septingenti capti, legatum cum aliis decem legatis tradit in
									castra ad Scipionem venisse.

ceterum Scipio cum conloquium haud abnuisset, ambo ex composite
									duces castra protulerunt, ut coire ex propinquo possent.

Scipio 
										 baud 
										 haud 
									 procul Naraggara urbe, cum ad cetera loco opportuno
									tum quod aquatio intra teli coniectum erat, consedit.

Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque
									alioqui, nisi quod longinquae aquationis erat, cepit. ibi in
									medio locus conspectus undique, ne quid insidiarum esset,
									delectus.

summotis pari spatio armatis cum singulis interpretibus congressi
									sunt, non suae modo aetatis maximi duces, sed omnis ante se
									memoriae, omnium gentium cuilibet regum imperatorumve pares.

paulisper alter alterius conspectu, admiratione mutua prope
									attoniti, conticuere.

tum Hannibal prior: “si hoc ita fato datum erat, ut qui primus
									bellum intuli populo Romano quique totiens prope in manibus
									victoriam habui, is ultro ad pacem petendam venirem, laetor te
									mihi sorte potissimum datum, a quo peterem.

tibi quoque inter multa egregia non in ultimis laudum hoc fuerit,
									Hannibalem, cui tot de Romanis ducibus victoriam di dedissent,
									tibi cessisse, teque huic bello, vestris prius quam nostris
									cladibus insigni, finem imposuisse.

hoc 
										 qnoque 
										 quoque 
									 ludibrium casus ediderit fortuna, ut, cum patre tuo
									consule ceperim arma, cum eodem primum Romano imperatore signa
									contulerim, ad filium eius inermis ad pacem petendam veniam.

optimum quidem fuerat eam patribus nostris mentem datam ab dis
									esse, ut et vos Italiae et nos Africae imperio contenti
									essemus;

neque enim ne vobis quidem Sicilia ac Sardinia satis digna pretia
									sunt pro tot classibus, tot exercitibus, tot tam egregiis
									amissis ducibus. sed praeterita magis reprehendi possunt quam
									corrigi.

ita aliena adpetivimus, ut de nostris dimicaremus, nec in Italia
									solum nobis bellum, vobis in Africa esset, sed et vos in portis
									vestris prope ac moenibus signa armaque hostium vidistis et nos
									ab Carthagine fremitum castrorum Romanorum exaudim —

s. quod igitur nos maxime abominaremur, vos ante omnia optaretis,
									in meliore vestra fortuna de pace agitur. agimus ei, quorum et
									maxime interest pacem esse, et qui quodcumque egerimus, ratum
									civitates nostrae habiturae sunt. animo tantum nobis opus est
									non abhorrente a quietis consiliis.

quod ad me attinet, iam aetas senem in patriam revertentem, unde
									puer profectus sum, iam secundae, iam adversae res ita
									erudierunt, ut rationem sequi quam fortunam malim;

tuam et adulescentiam et perpetuam felicitatem, ferociora utraque
									quam quietis opus est consiliis, metuo. non temere incerta
									casuum reputat, quem fortuna numquam decepit.

quod ego fui ad Trasumennum, ad Cannas, id tu hodie es. vixdum
									militari aetate imperio accepto omnia audacissime incipientem
									nusquam fefellit fortuna.

patris et patrui persecutus mortem ex calamitate vestrae domus
									decus insigne virtutis pietatisque eximiae cepisti; amissas
									Hispanias reciperasti quattuor inde Punicis
									exercitibus pulsis;

consul creatus, cum ceteris ad tutandam Italiam parum animi
									esset, transgressus in Africam, duobus hic exercitibus caesis,
									binis eadem hora captis simul incensisque castris, Syphace
									potentissimo rege capto, tot urbibus regni eius, tot nostri
									imperii ereptis, me sextum decimum iam annum haerentem in
									possessione Italiae detraxisti. potest victoriam malle quam
									pacem animus. novi spiritus magnos magis quam utiles;

et mihi talis aliquando fortuna adfulsit.

quodsi in secundis rebus bonam quoque mentem darent dei, non ea
									solum, quae evenissent, sed etiam ea, quae evenire possent,
									reputaremus. ut omnium obliviscaris aliorum, satis ego documenti
									in omnes casus sum,

quem, modo castris inter Anienem atque urbem vestram positis
									signa inferentem ac iam prope scandentem moenia Romana, hic
									cernas duobus fratribus, fortissimis viris, clarissimis
									imperatoribus orbatum ante moenia prope obsessae patriae, quibus
									terrui vestram urbem, ea pro mea deprecantem.

maximae cuique fortunae minime credendum est. in bonis tuis
									rebus, nostris dubiis, tibi ampla ac speciosa danti est pax,
									nobis petentibus magis necessaria quam honesta.

melior tutiorque est certa pax quam sperata victoria; haec in
									tua, illa in deorum manu est. ne tot annorum felicitatem in
									unius horae dederis 
										 discrimen; 
										 discrimen.

cum tuas vires, tum vim fortunae Martemque belli communem propone
									animo. utrimque ferrum, utrimque corpora humana erunt; nusquam
									minus quam in bello eventus respondent.

non tantum ad id quod data pace iam habere potes, si proelio
									vincas, gloriae adieceris, quantum dempseris, si quid adversi eveniat.

simul parta ac sperata decora unius horae fortuna evertere
									potest. omnia in pace iungenda tuae potestatis sunt, P. Corneli;
									tunc ea habenda fortuna erit, quam di dederint.

inter pauca felicitatis virtutisque exempla M. Atilius quondam in
									hac eadem terra fuisset, si victor pacem petentibus dedisset patribus nostris; sed non statuendo felicitati modum
									nec cohibendo efferentem se fortunam, quanto altius elatus erat,
									eo foedius conruit.

est quidem eius, qui dat, non qui petit, condiciones dicere
									pacis; sed forsitan non indigni simus, qui nobismet ipsi multam
									inrogemus.

non recusamus, quin omnia, propter quae ad bellum itum est,
									vestra sint, Sicilia, Sardinia, Hispania, quidquid insularum
									toto inter Africam Italiamque continetur mari.

Carthaginienses inclusi Africae litoribus vos, quando ita dis
									placuit, externa etiam terra marique videamus regentes
									imperio.

baud 
										 haud 
									 negaverim propter non nimis sincere petitam aut
									expectatam nuper pacem suspectam esse vobis Punicam fidem.
									multum, per quos petita sit, ad fidem tuendae pacis pertinet,
									Scipio.

vestri quoque, ut audio, patres non nihil etiam ob hoc, quia
									parum dignitatis in legatione erat, negaverunt pacem:

Hannibal peto pacem, qui neque peterem, nisi utilem crederem, et
									propter eandem utilitatem tuebor ear, propter quam petii.

et quem ad modum, quia a me bellum coeptum est, ne quem eius paeniteret, quoad ipsi
									invidere dei, praestiti, ita adnitar, ne quem pacis per me
									partae paeniteat.”

adversus haec imperator Romanus in hanc fere sententiam
									respondit: “non me fallebat, Hannibal, adventus tui spe
									Carthaginienses et praesentem indutiarum fidem et spem pacis
									turbasse;

neque tu id sane dissimulas, qui de condicionibus superioribus
									pacis omnia subtrahas praeter ea, quae iam pridem in nostra
									potestate sunt.

ceterum ut tibi curae est sentire cives tuos, quanto per te onere
									leventur, sic mihi laborandum est, ne, si quae 
										 tune 
										 tum 
									 pepigerunt, hodie subtracta ex condicionibus pacis
									praemia perfidiae habeant.

indigni, quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit vobis
									fraus petitis. neque patres nostri priores de Sicilia, neque nos
									de Hispania fecimus bellum; et 
										 tune 
										 tum 
									 Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti
									excidium nobis pia ac iusta induerunt arma:

vos lacessisse et tu ipse fateris et dei testes sunt, qui et
									illius belli exitum secundum ius fasque dederunt et huius dant
									et dabunt.

quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et vim
									fortunae reputo et omnia, quaecumque agimus, subiecta esse mille
									casibus scio;

ceterum, quem ad modum superbe et violenter me faterer facere,
									si, priusquam in Africam traiecissem, te tua voluntate cedentem
									Italia et inposito in naves exercitu ipsum venientem ad pacem
									petendam aspernarer,

sic nunc, cum prope manu consertum restitantem ac tergiversantem
									in Africam adtraxerim, nulla sum tibi verecundia obstrictus.

proinde si quid ad ea, in quae tum pax conventura videbatur, quasi multa navium cum
									commeatu per indutias expugnatarum legatorumque violatorum,
									adicitur, est quod referam ad consilium; sin illa quoque gravia
									videntur, bellum parate, quoniam pacem pati non potuistis.”

ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra
									verba praelata renuntiant: armis decernendum esse habendamque 
										 ear 
										 eam 
									 fortunam, quam dei dedissent.

in castra ut est ventum, pronuntiant ambo, arma expedirent
									milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem sed in
									perpetuum, si felicitas adesset, victores.

Roma an Carthago iura gentibus daret, ante crastinam noctem
									scituros; neque enim Africam aut Italiam, sed orbem terrarum
									victoriae praemium fore;

par periculum praemio, quibus adversa pugnae fortuna fuisset. nam
									neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra
									et Carthagini supremo auxilio effuso adesse videbatur praesens
									excidium.

ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum
									populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus,
									multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri.

anceps igitur spes et metus miscebant animos; contemplantibusque
									modo suam modo hostium aciem, cum non oculis magis 
										 Quam 
										 quam 
									 ratione pensarent vires, simul laeta simul tristia
									obversabantur. quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces
									admonendo atque hortando subiciebant.

Poenus sedecim annorum in terra Italia res gestas, tot duces
									Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora,
									ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem venerat,
									referebat;

Scipio Hispanias et recentia in Africa proelia et confessionem
									hostium, quod neque non petere pacem propter metum neque manere
									in ea prae insita animis perfidia potuissent.

ad hoc conloquium Hannibalis in secreto 
										 habitan 
										 habitum 
									 ac liberum fingenti, qua vult, flectit;

ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad Aegates
									pugnaverint insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse
									deos.

adesse finem belli ac laboris. in manibus esse praedam
									Carthaginis, reditum domum in patriam ad parentes, liberos,
									coniuges penatesque deos.

celsus haec corpore vultuque ita laeto, ut vicisse iam crederes,
									dicebat. instruit deinde primos hastatos, post eos principes,
									triariis postremam aciem clausit.

non confertas autem cohortes ante sua quamque signa instruebat,
									sed manipulos aliquantum inter se distantes, ut esset spatium,
									qua elephanti hostium acti nihil ordines turbarent.

Laelium, cuius ante legati, eo anno quaestoris extra sortem ex
									senatus consulto opera utebatur, cum Italico equitatu ab
									sinistro cornu, Masinissam Numidasque ab dextro opposuit.

vias patentes inter manipulos antesignanorum velitibus — ea tunc
									levis armatura erat — complevit, dato praecepto, ut ad impetum
									elephantorum aut post directos refugerent ordines aut in dextram
									laevamque discursu applicantes se antesignanis viam, qua
									inruerent in ancipitia tela, beluis darent.

Hannibal ad terrorem primos elephantos — octoginta autem erant,
									quot nulla umquam in acie ante habuerat — instruxit,

deinde auxilia Ligurum Gallorumque Baliaribus 
										 Manrisque 
										 Maurisque 
									 admixtis; in secunda acie Carthaginienses
									Afrosque et Macedonum legionem;

modico deinde intervallo relicto subsidiariam aciem Italicorum
									militum — Bruttii plerique erant, vi ac necessitate plures quam
									sua voluntate decedentem ex Italia secuti — instruxit.

equitatum et ipse circumdedit cornibus; dextrum Carthaginienses,
									sinistrum Numidae tenuerunt. Varia adhortatio erat in exercitu
									inter tot homines,

quibus non lingua, non mos, non lex, non arma, non vestitus
									habitusque, non causa militandi eadem esset. auxiliaribus

et praesens et multiplicata ex praeda merces ostentatur; Galli
									proprio atque insito in Romanos odio accenduntur; Liguribus
									campi uberes Italiae deductis ex asperrimis montibus in spem
									victoriae ostentantur;

Mauros Numidasque Masinissae inpotenti futuro dominatu
									terret;

aliis aliae spes ac metus iactantur. Carthaginiensibus moenia
									patriae, di penates, sepulcra maiorum, liberi cum parentibus
									coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut imperium
									orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium,
									ostentatur. cum maxime haec imperator apud Carthaginienses,

duces suarum gentium inter populares, pleraque per interpretes
									inter immixtos alienigenas agerent, tubae cornuaque ab Romanis
									cecinerunt, tantusque clamor ortus,

ut elephanti in suos, sinistrum maxime cornu, verterentur, Mauros
									ac Numidas. addidit facile Masinissa perculsis terrorem
									nudavitque ab ea parte aciem equestri auxilio.

paucae tamen bestiarum intrepidae in hostem actae inter velitum
									ordines cum multis suis vulneribus ingentem stragem edebant.

resilientes enim ad manipulos velites, cum viam elephantis, ne
									obtererentur, fecissent, in ancipites ad ictum utrimque
									coniciebant hastas,

nec pila ab antesignanis cessabant, donec undique incidentibus
									telis exacti ex Romana acie hi quoque in suos dextrum cornu,
									ipsos Carthaginienses equites, in fugam verterunt. 
									Laelius ut turbatos vidit hostes, addidit perculsis
									terrorem.

utrimque nudata equite erat Punica acies, cum pedes concurrit,
									nec spe nec viribus iam par. ad hoc dictu parva, sed magna eadem
									in re gerenda momenta: congruens clamor ab Romanis eoque maior
									et terribilior, dissonae illis, ut gentium multarum
									discrepantibus linguis, voces;

pugna Romana stabilis et suo et armorum pondere incumbentium in
									hostem, concursatio et velocitas illinc maior quam vis.

igitur primo impetu extemplo movere loco hostium aciem Romani.
									ala deinde et umbonibus pulsantes, in summotos gradu inlato,
									aliquantum spatii velut nullo resistente incessere,

urgentibus et novissimis primos, ut semel motam aciem sensere,
									quod ipsum vim magnam ad pellendum hostem addebat.

apud hostes auxiliares cedentes secunda acies, Afri et
									Carthaginienses, adeo non sustinebant, ut contra etiam, ne
									resistentes pertinaciter primos caedendo ad se perveniret
									hostis, pedem referrent.

igitur auxiliares terga dant repente, et in suos versi partim
									refugere in secundam aciem, partim non recipientes caedere, ut
									et paulo ante non adiuti et 
										 tune 
										 tunc 
									 exclusi.

et prope duo iam permixta proelia erant, cum Carthaginienses
									simul cum hostibus, simul cum suis cogerentur manus conserere.
									non tamen ita perculsos iratosque in aciem accepere,

sed densatis ordinibus in cornua vacuumque circa campum extra
									proelium eiecere, ne pavido fuga et vulneribus milite sinceram
									et integram aciem miscerent.

ceterum tanta strages hominum armorumque locum, in quo steterant
									paulo ante auxiliares, compleverat, ut prope difficilior
									transitus esset, quam per confertos hostes fuerat.

itaque, qui primi erant, hastati per cumulos corporum armorumque
									et tabem sanguinis, qua quisque poterat, sequentes hostem et
									signa et ordines confuderunt. principum quoque signa fluctuari
									coeperant vagam ante se cernendo aciem.

quod Scipio abi vidit, receptui propere canere
									hastatis iussit et sauciis in postremam aciem subductis
									principes triariosque in cornua inducit, quo tutior firmiorque
									media hastatorum acies esset.

ita novum de integro proelium ortum est; quippe ad veros hostes
									perventum erat, et armorum genere et usu militiae et fama rerum
									gestarum et magnitudine vel spei vel periculi pares.

sed et numero superior Romanus erat et animo, quod iam equites,
									iam elephantos fuderat, iam prima acie pulsa in secundam
									pugnabat.

in tempore Laelius ac Masinissa, pulsos per aliquantum spatii
									secuti equites, revertentes in aversam hostium aciem incurrere.
									is demum equitum impetus perculit hostem.

multi circumventi in acie caesi; multi per patentem circa campum
									fuga sparsi tenente omnia equitatu passim interierunt.

Carthaginiensium sociorumque caesa eo die supra viginti milia;
									par ferme numerus captus cum signis militaribus centum triginta
									duobus, elephantis undecim. victores ad mille et quingentos
									cecidere.

Hannibal cum paucis equitibus inter tumultum elapsus Hadrumetum
									perfugit,

omnia et integro proelio et inclinante acie, priusquam excederet
									pugna, expertus et confessione etiam Scipionis omniumque
									peritorum militiae illam laudem adeptus, singulari arte aciem eo
									die instruxisse:

elephantos in prima fronte, quorum fortuitus impetus atque
									intolerabilis vis signa sequi et servare ordines, in quo
									plurimum spei ponerent, Romanos prohiberent;

deinde auxiliares ante Carthaginiensium aciem, ne homines mixti
									ex 
										 conluvione 
										 conluuione 
									 omnium gentium, quos non fides teneret, sed
									merces,

liberum receptum fugae haberent, simul primum ardorem atque
									impetum hostium excipientes fatigarent ac, si nihil aliud,
									vulneribus suis ferrum hostile hebetarent;

tum, ubi omnis spes esset, milites Carthaginienses Afrosque, ut,
									omnibus rebus aliis pares, eo, quod integri cum fessis ac
									sauciis pugnarent, superiores essent; Italicos
									intervallo quoque diremptos, incertos, socii an hostes essent,
									in postremam aciem summotos.

hoc edito velut ultimo virtutis opere Hannibal cum Hadrumetum
									refugisset, accitusque inde Carthaginem sexto ac tricesimo post
									anno, quam puer inde profectus erat,

redisset, fassus in curia est non proelio modo se sed bello
									victum, nec spem salutis alibi quam in pace impetranda esse.

Scipio confestim a proelio expugnatis hostium castris direptisque
									cum ingenti praeda ad mare

ac naves rediit nuntio allato P. Lentulum cum quinquaginta
									rostratis, centum onerariis, cum omni genere commeatus ad Uticam
									accessisse.

admovendum igitur undique terrorem perculsae Carthagini ratus,
									misso Laelio Romam cum victoriae nuntio Cn. Octavium terrestri
									itinere ducere legiones Carthaginem iubet; ipse ad suam veterem
									nova Lentuli classe adiuncta profectus ab Utica portum
									Carthaginis petit.

baud procul aberat cum velata infulis ramisque oleae
									Carthaginiensium occurrit navis. decem legati erant, principes
									civitatis, auctore Hannibale missi ad petendam pacem.

qui cum ad puppim praetoriae navis accessissent velamenta
									supplicum porrigentes, orantes implorantesque fidem ac
									misericordiam Scipionis,

nullum iis aliud responsum datum, quam ut Tynetem venirent; eo se
									moturum castra. ipse ad contemplandum Carthaginis situm non tam
									noscendi in praesentia quam terrendi hostis causa provectus Uticam, eodem et Octavio
									revocato, rediit.

inde procedentibus ad Tynetem nuntius allatus Verminam Syphacis
									filium cum equitibus pluribus quam peditibus venire 
										 Cartharginiensibus 
										 Carthaginiensibus 
									 auxilio.

pars exercitus cum omni equitatu † Saturnalibus primis agmen
									adgressa Numidarum levi certamine fudit. exitu quoque fugae
									intercluso ab omni parte circumdatis equitibus quindecim milia
									hominum caesa, mille et ducenti vivi capti, et equi Numidici
									mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta. regulus ipse inter tumultum cum paucis
									effugit.

tum ad Tynetem eodem quo antea loco castra posita, legatique
									triginta ab Carthagine ad Scipionem venerunt. et illi quidem
									multo miserabilius quam antea, quo magis cogebat fortuna,
									egerunt; sed aliquanto minore cum misericordia ab recenti
									memoria perfidiae auditi sunt.

in consilio quamquam iusta ira omnes ad delendam stimulabat
									Carthaginem, tamen cum et quanta res esset et quam longi
									temporis obsidio tam munitae et tam validae urbis
									reputarent,

et ipsum Scipionem expectatio successoris venturi ad paratam
									alterius labore ac periculo finiti belli famam sollicitaret, ad
									pacem omnium animi versi sunt.

postero die revocatis legatis et cum multa castigatione perfidiae
									monitis, ut tot cladibus edocti tandem deos et ius iurandum esse
									crederent, condiciones pacis dictae, ut liberi legibus suis
									viverent;

quas urbes quosque agros quibusque finibus ante bellum
									tenuissent, tenerent, populandique finem eo die Romanus
									faceret;

perfugas fugitivosque et captivos omnes redderent Romanis et
									naves rostratas praeter decem triremes traderent elephantosque,
									quos haberent, domitos, neque domarent alios;

bellum neve in Africa neve extra Africam iniussu populi Romani
									gererent;

Masinissae res redderent foedusque cum eo facerent; frumentum
									stipendiumque auxiliis, donec ab Roma legati redissent,
									praestarent. decem milia talentum argenti, discripta pensionibus
									aequis in annos quinquaginta, solverent; obsides centum
									arbitratu Scipionis darent,

ne minores quattuordecim annis neu triginta maiores. indutias ita
									se daturum, si per priores indutias naves onerariae captae,
									quaeque fuissent in navibus, restituerentur; aliter nec indutias
									nec spem pacis ullam esse.

has condiciones legati cum domum referre iussi in contione
									ederent, et Gisgo ad dissuadendam pacem processisset
									audireturque a multitudine inquieta eadem et inbelli,

indignatus Hannibal dici ea in tali tempore 57S 
									audirique, arreptum Gisgonem manu sua ex superiore loco
									detraxit. quae insueta liberae civitati species cum fremitum
									populi movisset, perturbatus militaris vir urbana libertate

“novem” inquit “annorum a vobis profectus post sextum et tricesimum annum redii.
									militares artes, quas me a puero fortuna nunc privata nunc
									publica docuit, probe videor scire;

urbis ac fori iura, leges, mores vos me oportet doceatis.” excusata inprudentia de pace
									multis verbis disseruit, quam nec iniqua et necessaria
									esset.

id omnium maxime difficile erat, quod ex navibus per indutias
									captis nihil praeter ipsas comparebat naves; nec inquisitio erat
									facilis, adversantibus paci qui arguerentur.

placuit naves reddi et homines utique inquiri; cetera, quae
									abessent, aestimanda Scipioni permitti, atque ita pecunia luere
										 is Carthaginienses.

sunt, qui Hannibalem ex acie ad mare pervenisse, inde praeparata
									nave ad regem Antiochum extemplo profectum tradant,
									postulantique ante omnia Scipioni, ut Hannibal sibi traderetur,
									responsum esse Hannibalem in Africa non esse.

postquam redierunt ad Scipionem legati, quae publica in navibus
									fuerant, ex publicis descripta rationibus quaestores, quae
									privata profiteri domini iussi;

pro ea summa pecuniae viginti quinque milia pondo argenti
									praesentia exacta; indutiaeque Carthaginiensibus datae in tres
									menses.

additum, ne per indutiarum tempus alio usquam quam Romam
									mitterent legatos, et quicumque legati Carthaginem venissent, ne
									ante dimitterent eos, quam Romanum imperatorem, qui et quae
									petentes venissent, certiorem facerent.

cum legatis Carthaginiensibus Romam missi L. Veturius Philo et M.
									Marcius Ralla et L. Scipio imperatoris frater.

per eos dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam vilitatem
									annonae effecerunt, ut pro vectura frumentum nautis mercator
									relinqueret.

Romae ad nuntium primum rebellionis Carthaginiensium trepidatum
									fuerat, iussusque erat Ti. Claudius mature classem
									in Siciliam ducere atque inde in Africam traicere, et alter
									consul M. Servilius ad urbem morari, donec, quo statu res in
									Africa essent, sciretur.

segniter omnia in comparanda deducendaque classe ab Ti. Claudio
									consule facta erant, quod patres de pace P. Scipionis potius
									arbitrium esse, quibus legibus daretur, quam consulis
									censuerant.

prodigia quoque nuntiata sub ipsam famam rebellionis terrorem
									adtulerant: Cumis solis orbis minui visus et pluit lapideo
									imbri, et in Veliterno agro terra ingentibus cavernis consedit,
									arboresque in profundum haustae; Ariciae forum et circa
									tabernae,

Frusinone murus aliquot locis et porta de caelo tacta; et in
									Palatio lapidibus pluit. id prodigium more patrio novemdiali
									sacro, cetera hostiis maioribus expiata.

inter quae etiam aquarum insolita magnitudo in religionem versa;
									nam ita abundavit Tiberis, ut ludi Apollinares circo inundato
									extra portam Collinam ad aedem Erycinae Veneris parati sint.

ceterum ludorum ipso die subita serenitate orta pompa duci coepta
									ad portam Collinam revocata deductaque in circum est, cum
									decessisse inde aquam nuntiatum esset;

laetitiamque populo et ludis celebritatem addidit sedes sua
									sollemni spectaculo reddita.

Claudium consulem, profectum tandem ab urbe, inter portus Cosanum
									Loretanumque atrox vis tempestatis adorta in metum ingentem
									adduxit.

Populonium inde cum pervenisset stetissetque ibi dum reliquum
									tempestatis exsaeviret, Ilvam insulam et ab Ilva Corsicam, a
									Corsica in Sardiniam traiecit. ibi superantem Insanos montes
									multo et saevior et infestioribus locis tempestas adorta
									disiecit classem.

multae quassatae armamentisque spoliatae naves, quaedam fractae.
									ita vexata ac lacerata classis Carales tenuit. ubi dum subductae
									reficiuntur naves, hiems oppressit, circumactumque anni tempus,
									et nullo prorogante imperium privatus Ti. Claudius classem Romam
									reduxit. M. Servilius,

ne comitiorum causa ad urbem revocaretur, dictatore dicto C.
									Servilio Gemino in provinciam est profectus. dictator magistrum
									equitum P. Aelium Paetum dixit.

saepe comitia indicta perfici tempestates prohibuerunt; itaque
									cum pridie idus Martias veteres magistratus abissent, novi
									suffecti non essent, res publica sine curulibus magistratibus
									erat. T. Manlius Torquatus pontifex eo anno mortuus;

in locum eius suffectus C. Sulpicius Galba. ab L. Licinio Lucullo
									et Q. Fulvio aedilibus curulibus ludi Romani ter toti
									instaurati.

pecuniam ex aerario scribae viatoresque aedilicii clam egessisse
									per indicem comperti damnati sunt, non
									sine infamia Luculli aedilis. P. Aelius Tubero

et L. Laetorius aediles plebis vitio creati magistratu se
									abdicaverunt, cum ludos ludorumque causa epulum Iovi fecissent
									et signa tria ex multaticio argento facta in Capitolio
									posuissent. Cerialia ludos dictator et magister equitum ex
									senatus consulto fecerunt.

legati ex Africa Romani simul Carthaginiensesque cum venissent
									Romam, senatus ad aedem Bellonae habitus est.

ubi cum L. Veturius Philo pugnatum cum Hannibale esse suprema
									Carthaginiensibus pugna finemque tandem lugubri bello inpositum
									ingenti laetitia patrum exposuisset,

adiecit Verminam etiam Syphacis filium, quae parva bene gestae
									rei accessio erat, devictum. in contionem inde prodire iussus
									gaudiumque id populo inpertire.

tum patefacta gratulationi omnia in urbe templa,
									supplicationesque in triduum decretae. legatis Carthaginiensium
									et Philippi regis — nam ii quoque venerant — petentibus, ut
									senatus sibi daretur, responsum iussu patrum ab dictatore est
									consules novos iis senatum daturos esse. comitia inde
									habita.

creati consules Cn. Cornelius Lentulus, P. Aelius Paetus;
									praetores M. Iunius Pennus, cui sors urbana evenit, M. Valerius
									Falto Bruttios, M. Fabius Buteo Sardiniam, P. Aelius Tubero Siciliam est sortitus.

de provinciis consulum nihil ante placebat agi, quam legati
									Philippi regis et Carthaginiensium auditi essent; belli finem
									alterius, alterius principium prospiciebant animis.

Cn. Lentulus consul cupiditate flagrabat provinciae Africae, seu
									bellum foret, facilem victoriam, seu iam finiretur, finiti tanti
									belli a se consule gloriam petens.

negare itaque prius quicquam agi passurum, quam sibi provincia
									Africa decreta esset, concedente conlega, moderato viro et
									prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam
									quod iniquum esset, etiam inpar futurum cernebat.

Q. Minucius Thermus et M’. Acilius Glabrio tribuni plebis rem
									priore anno nequiquam temptatam ab Ti. Claudio consule Cn.
									Cornelium temptare aiebant;

ex auctoritate patrum latum ad populum esse, cuius vellent
									imperium in Africa esse; omnes quinque et triginta tribus P.
									Scipioni id imperium decresse. multis contentionibus

et in senatu et ad populum acta res postremo eo deducta est, ut
									senatui permitterent. patres igitur iurati —

ita enim convenerat — censuerunt, uti consules provincias inter
									se conpararent sortirenturve, uter Italiam, uter classem navium
									quinquaginta haberet; cui classis obvenisset, in Siciliam
									navigaret;

si pax cum Carthaginiensibus componi nequisset, in Africam
									traiceret;

consul mari, Scipio eodem quo adhuc iure imperii terra rem
									gereret; si condiciones convenirent pacis, tribuni plebis
									populum rogarent, utrum consulem an P. Scipionem iuberent pacem
									dare, et quem, si. deportandus exercitus victor ex Africa esset,
									deportare;

si pacem per P. Scipionem dari atque ab eodem exercitum deportari
									iussissent, ne consul ex Sicilia in Africam traiceret.

alter consul, cui Italia evenisset, duas legiones a M. Sextio
									praetore acciperet.

P. Scipioni cum exercitibus, quos haberet, in provincia Africa
									prorogatum imperium. praetoribus M. Valerio Faltoni duae
									legiones in Bruttiis, quibus C. Livius priore anno praefuerat,
									decretae;

P. Aelius praetor duas legiones in Sicilia ab 
										 On. 
										 Cn. 
									 Tremellio acciperet; legio una M. Fabio in Sardiniam,
									quam P. Lentulus pro praetore habuisset, decernitur.

M. Servilio prioris anni consuli cum suis duabus item legionibus
									in Etruria prorogatum imperium est.

quod ad Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium
									Lentulum et L. Manlium Acidinum esse; uti consules cum tribunis
									agerent, ut, si iis videretur, plebem rogarent, cui iuberent in
									Hispania imperium esse;

is ex duobus exercitibus in unam legionem conscriberet Romanos
									milites et in quindecim cohortes socios Latini nominis, quibus
									provinciam obtineret; veteres milites L. Cornelius et L. Manlius
									in Italiam deportarent.

consuli quinquaginta navium classis ex duabus classibus, 
										 On. 
										 Cn. 
									 Octavi, quae in Africa esset, et P. Villi, quae
									Siciliae oram tuebatur, decreta, ut quas vellet naves
									deligeret.

P. Scipio quadraginta naves longas, quas habuisset, haberet;
									quibus si Cn. Octavium, sicut praefuisset, praeesse vellet,
									Octavio pro praetore in eum annum imperium esset;

si Laelium praeficeret, Octavius Romam decederet reduceretque
									naves, quibus consuli usus non esset. et M. Fabio in Sardiniam
									decem longae naves decretae.

et consules duas urbanas legiones scribere iussi, ut
									quattuordecim legionibus eo anno, centum navibus longis res
									publica administraretur.

tum de legatis Philippi et 
										 Carthaginienslum 
										 Carthaginiensium 
									 actum.

priores Macedonas introduci placuit; quorum varia oratio fuit,
									partim purgantium, quae questi erant missi ad regem ab Roma
									legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem
									et socios populi Romani,

sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis
									legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra
									foedus et saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse,
										 partim postulantium,

ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede
									militassent, tum capti in vinclis essent, sibi
									restituerentur.

adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex
									Macedonia, disseruit Aurelium relictum, ne socii populi Romani
									fessi populationibus vi atque iniuria ad regem deficerent;

finibus sociorum non excessisse, dedisse operam, ne impune in
									agros eorum populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis
									et propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Macedonum et
									pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali et
									Carthaginiensibus auxilio.

de his rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent,
									nequaquam ipsi simile responsum tulerunt:

bellum quaerere regem et, si pergat, propediem inventurum.
									dupliciter ab eo foedus violatum, et quod sociis populi Romani
									iniurias fecerit ac bello armisque lacessiverit, et quod hostes
									auxiliis et pecunia iuverit.

et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere, quod
									eos, qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint,
									hostium numero in vinclis habeat,

et M. Aurelium e re publica facere, gratumque id senatui esse,
									quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit,
									armis tueatur.

cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus legati
									Carthaginienses vocati; quorum aetatibus dignitatibusque
									conspectis — nam longe primi civitatis erant — tum pro se
									quisque dicere vere de pace agi.

insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat — Haedum populares
									cognomine appellabant — pacis semper auctor adversusque factioni
									Barcinae.

eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum
									cupiditatem ab re publica transferenti.

qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina nunc
									quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus 
										 diffieilior 
										 difficilior 
									 venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos, ut
									rebus secundis modeste ac moderate uterentur;

si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et 
										 ternpore 
										 tempore 
									 uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones, quas 
										 tune 
										 tunc 
									 peterent. raro simul hominibus bonam fortunam bonamque
									mentem dari;

populum Romanum eo invictum esse, quod in secundis rebus sapere
									et consulere meminerit. et hercule mirandum fuisse, si aliter
									faceret.

ex insolentia, quibus nova bona fortuna sit, inpotentes laetitiae
									insanire; populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex
									victoria gaudia esse, ac plus paene parcendo victis quam
									vincendo imperium auxisse,

— ceterorum miserabilior oratio fuit commemorantium, ex quantis
									opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: nihil iis, qui
									modo orbem prope terrarum obtinuerint armis, superesse praeter
									Carthaginis moenia;

his inclusos non terra, non mari quicquam sui iuris cernere;
									urbem quoque ipsam ac penates ita habituros, si non in ea
									quoque, quo nihil ulterius sit,

saevire populus Romanus velit cum flecti misericordia patres
									appareret, senatorem unum infestum perfidiae Carthaginiensium
									succlamasse ferunt, per quos deos foedus icturi essent, cum eos,
									per quos ante ictum esset, fefellissent;

“per eosdem” inquit Hasdrubal, “quoniam tam infesti sunt foedera violantibus.”

inclinatis omnium ad pacem animis Cn. Lentulus consul, cui
									classis provincia erat, senatus consulto intercessit.

tum M’. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum
									tulerunt, vellent iuberentne senatum decernere, ut cum
									Carthaginiensibus pax fieret; et quem 
										 ear 
										 eam 
									 pacem dare, quemque ex Africa exercitum deportare
									iuberent.

de pace “uti rogas” omnes tribus iusserunt; pacem dare P.
									Scipionem, eundem exercitum deportare.

ex hac rogatione senatus decrevit, ut P. Scipio ex decem
									legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi, quibus
									legibus ei videretur, faceret.

gratias deinde patribus egere Carthaginienses et petierunt, ut
									sibi in urbem introire et colloqui cum civibus suis liceret, qui
									capti in publica custodia essent;

esse in iis partim propinquos amicosque suos,
									nobiles homines, partim ad quos mandata a propinquis
									haberent.

quibus conventis cum rursus peterent, ut sibi quos vellent ex iis
									redimendi potestas fieret, iussi nomina edere; et cum ducentos
									ferme ederent,

senatus consultum factum est, ut legati Romani ducentos ex
									captivis, quos Carthaginienses vellent, ad P. Cornelium in
									Africam deportarent nuntiarentque ei, ut, si pax convenisset,
									sine pretio eos Carthaginiensibus redderet.

fetiales cum in Africam ad foedus feriundum ire iuberentur, ipsis
									postulantibus senatus consultum in haec verba factum est, ut
									privos lapides silices privasque verbenas secum ferrent; ut ubi
									praetor Romanus iis imperaret, ut foedus ferirent, illi
									praetorem sagmina poscerent. herbae id genus ex arce sumptum
									fetialibus dari solet.

ita dimissi ab Roma Carthaginienses cum in Africam venissent ad
									Scipionem, quibus ante dictum est legibus pacem fecerunt.

naves longas, elephantos, perfugas, fugitivos, captivorum
									quattuor milia tradiderunt, inter quos Q. Terentius Culleo
									senator fuit. naves provectas in altum incendi iussit.

quingentas fuisse omnis generis, quae remis agerentur, quidam
									tradunt; quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuisse
									Poenis, quam si ipsa Carthago arderet. de perfugis gravius quam
									de fugitivis consultum;

nominis Latini qui erant, securi percussi, Romani in crucem
									sublati.

annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta
									erat Q. Lutatio, A. Manlio consulibus.

bellum initum annis post tribus et viginti P. Cornelio, Ti.
									Sempronio consulibus, finitum est septimo decimo anno Cn.
									Cornelio, P. Aelio Paeto consulibus.

saepe postea ferunt Scipionem dixisse Ti. Claudi primum
									cupiditatem, deinde Cn. Corneli fuisse in mora, quo minus id
									bellum exitio Carthaginis finiret.

Carthagini cum prima conlatio pecuniae diutino bello exhaustis
									difficilis videretur, maestitiaque et fletus in
									curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum.

cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, cum
									ipse lacrimarum causa esset,

“si quem ad modum oris habitus cernitur oculis” inquit, “sic et animus intus cerni
									posset, facile vobis appareret non laeti, sed prope amentis
									malis cordis hunc, quem increpatis, risum esse; qui tamen
									nequaquam adeo est intempestivus, quam vestrae istae absurdae
									atque abhorrentes lacrimae sunt.

tune 
										 tunc 
									 flesse decuit, cum adempta sunt nobis arma, incensae
									naves, interdictum externis bellis; illo enim vulnere
									concidimus. nec est, cur vos otio vestro consultum ab Romanis
									credatis.

nulla magna civitas diu quiescere potest; si foris hostem non
									habet, domi invenit, ut praevalida corpora ab externis causis
									tuta videntur, sed suis ipsa viribus onerantur.

tantum nimirum ex publicis malis sentimus, quantum ad privatas
									res pertinet; nec in iis quicquam acrius quam pecuniae damnum
									stimulat.

itaque cum spolia victae Carthagini detrahebantur, cum inermem
									iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africae
									cerneretis, nemo ingemuit;

nunc, quia tributum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis.
									quam vereor, ne propediem sentiatis levissimo in malo vos hodie
									lacrimasse.”

haec Hannibal apud Carthaginienses. Scipio contione advocata
									Masinissam ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris urbibus
									agrisque, quae ex regno Syphacis in populi Romani potestatem
									venissent, adiectis donavit.

Cn. Octavium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli
									tradere iussit, legatos Carthaginiensium Romam proficisci, ut,
									quae ab se ex decem legatorum sententia acta essent, ea patrum
									auctoritate populique iussu confirmarentur.

pace terra marique parta, exercitu in naves inposito, in Siciliam
									Lilybaeum traiecit.

inde magna parte militum navibus missa ipse per laetam pace non minus quam victoria Italiam, effusis non
									urbibus modo ad habendos honores, sed agrestium etiam turba
									obsidente vias, Romam pervenit triumphoque omnium clarissimo
									urbem est invectus.

argenti tulit in aerarium pondo 
										 centlum 
										 centum 
									 triginta tria milia. militibus ex praeda quadringenos
									aeris divisit.

morte subtractus spectaculo magis hominum quam triumphantis
									gloriae Syphax est, Tiburi 
										 baud 
										 haud 
									 ita multo ante mortuus, quo ab Alba traductus fuerat.
									conspecta tamen mors eius fuit, quia publico funere est
									elatus.

hunc regem in triumpho ductum Polybius, haudquaquam spernendus
									auctor, tradit. secutus Scipionem triumphantem est pilleo capiti
									inposito Q. Terentius Culleo, omnique deinde vita, ut dignum
									erat, libertatis auctorem coluit.

Africani cognomen militaris prius favor an popularis aura
									celebraverit an, sicuti Felicis Syllae Magnique Pompei patrum
									memoria, coeptum ab adsentatione familiari sit, parum compertum
									habeo.

primus certe hic imperator nomine victae ab se gentis est
									nobilitatus; exemplo deinde huius nequaquam victoria pares
									insignes imaginum titulos claraque cognomina familiarum
									asciverunt.

me quoque iuvat, velut ipse in parte laboris ac periculi fuerim,
									ad finem belli Punici pervenisse.

nam etsi profiteri ausum perscripturum res omnis Romanas in
									partibus singulis tanti 
										 opens 
										 operis 
									 fatigari minime conveniat, tamen, cum in mentem venit
									tris et sexaginta annos —

tot enim sunt a primo Punico ad secundum bellum finitum —

aeque multa volumina occupasse mihi, quam occupaverint
									quadringenti octoginta septem anni a condita urbe ad Ap.
									Claudium consulem, qui primum bellum Carthaginiensibus
									intulit,

iam provideo animo, velut qui proximis litori vadis inducti mare
									pedibus ingrediuntur, quidquid progredior, in vastiorem me
									altitudinem ac velut profundum invehi, et crescere paene opus,
									quod prima quaeque perficiendo minui videbatur.

pacem Punicam bellum Macedonicum excepit, periculo 
										 haudqiiaquam 
										 haudquaquam 
									 comparandum aut virtute ducis aut militum robore,

claritate regum antiquorum vetustaque fama gentis et magnitudine
									imperii, quo multa quondam Europae, maiorem partem Asiae
									obtinuerant armis, prope nobilius.

ceterum coeptum bellum adversus Philippum decem ferme ante annis
									triennio prius depositum erat, cum Aetoli et belli et pacis
									fuissent causa.

vacuos deinde pace Punica iam Romanos et infensos Philippo cum ob
									infidam adversus Aetolos aliosque regionis eiusdem socios
									pacem,

tum ob auxilia cum pecunia nuper in Africam missa Hannibali
									Poenisque preces Atheniensium, quos agro pervastato in urbem
									compulerat, excitaverunt ad renovandum bellum.

sub idem fere tempus et ab Attalo rege et Rhodiis legati venerunt
									nuntiantes Asiae quoque civitates sollicitari.

his legationibus responsum est curae eam rem senatui fore;
									consultatio de Macedonico bello integra ad consules, qui tunc in
									provinciis erant, reiecta est.

interim ad Ptolomaeum, Aegypti regem, legati tres missi, C.
									Claudius Nero, M. Aemilius Lepidus, P. Sempronius Tuditanus, ut nuntiarent victum Hannibalem Poenosque et gratias
									agerent regi,

quod in rebus dubiis, cum finitimi etiam socii Romanos
									desererent, in fide mansisset, et peterent, ut, si coacti
									iniuriis bellum adversus 
										 Phililpum 
										 Philippum 
									 suscepissent, pristinum animum erga populum Romanum
									conservaret.

eodem fere tempore P. Aelius consul in Gallia, cum audisset a
									Boiis ante suum adventum incursiones in agros sociorum
									factas,

duabus legionibus subitariis tumultus eius causa scriptis
									additisque ad eas quattuor cohortibus de exercitu suo C. Ampium,
									praefectum socium, hac tumultuaria manu per Umbriam, qua tribum
									Sapiniam vocant, agrum Boiorum invadere iussit; ipse eodem
									aperto itinere per montes duxit.

Ampius ingressus hostium fines primo populationes satis prospere
									ac tuto fecit; delecto deinde ad castrum Mutilum satis idoneo
									loco ad demetenda frumenta — iam enim maturae erant segetes —
									profectus neque explorato circa nec stationibus satis
									firmis,

quae armatae inermis atque operi intentos tutarentur, positis 
										 improvise 
										 improviso 
									 impetu Gallorum cum frumentatoribus est circumventus.
									inde pavor fugaque etiam armatos cepit.

ad septem milia hominum palata per segetes sunt caesa, inter quos
									ipse C. Ampius praefectus;

ceteri in castra metu compulsi. inde sine certo duce consensu
									militari proxima nocte relicta magna parte rerum suarum ad
									consulem per saltus prope invios pervenere.

qui, nisi quod populatus est Boiorum finis et cum Ingaunis
									Liguribus foedus icit, nihil quod esset memorabile aliud in
									provincia cum gessisset, Romam rediit.

cum primum senatum habuit, universis postulantibus, ne quam prius
									rem quam de Philippo ac sociorum querellis ageret, relatum
									extemplo est;

decrevitque frequens senatus, ut P. Aelius consul quem videretur
									ei cum imperio mitteret, qui classe accepta, quam ex Sicilia Cn.
									Octavius reduceret, in Macedoniam traiceret.

M. Valerius Laevinus propraetor missus circa Vibonem
									duodequadraginta navibus ab Cn. Octavio acceptis in Macedoniam
									transmisit.

ad quem cum M. Aurelius legatus venisset edocuissetque eum,
									quantos exercitus,

quantum navium numerum comparasset rex, quem ad modum circa omnis
									non continentis modo urbes sed etiam insulas partim ipse
									adeundo, partim per legatos conciret homines ad arma:

maiore conatu Romanis id capessendum bellum esse, ne cunctantibus
									iis auderet Philippus, quod Pyrrhus prius ausus ex aliquanto
									minore regno esset, haec scribere eadem Aurelium consulibus
									senatuique placuit.

exitu huius anni cum de agris veterum militum relatum esset, qui
									ductu atque auspicio P. Scipionis in Africa bellum perfecissent,
									decreverunt patres, ut M. Iunius praetor urbanus,

si ei videretur, decemviros agro Samniti Apuloque, quod eius
									publicum populi Romani esset, metiendo dividendoque crearet. —
									creati P. Servilius, Q. Caecilius Metellus, C.

et M. Servilii — Geminis ambobus cognomen erat — , L. et A.
									Hostilii Catones, P. Villius Tappulus, M. Fulvius Flaccus, P.
									Aelius Paetus, T. Quinctius Flamininus.

per eos dies P. Aelio consule comitia habente creati 
										 consoles 
										 consules 
									 P. Sulpicius Galba, C. Aurelius Cotta. praetores
									exinde facti Q. Minucius Rufus, L. Furius Purpurio, Q. Fulvius
									Gillo, C. Sergius Plautus.

ludi Romani scaenici eo anno magnifice apparateque facti ab
									aedilibus curulibus L. Valerio Flacco et L. Quinctio Flaminino;
									biduum instauratum est;

frumentique vim ingentem, quod ex Africa P. Scipio miserat,
									quaternis aeris populo cum summa fide et gratia diviserunt

et plebeii ludi ter toti instaurati ab aedilibus plebi L. Apustio
									Fullone et Q. Minucio Rufo, qui ex aedilitate praetor creatus
									erat. et Iovis epulum fuit ludorum causa.

anno quingentesimo quinquagesimo primo 
										 a 
										 ab 
									 urbe condita, P. Sulpicio Galba C. Aurelio consulibus 
										 hbllum 
										 bellum 
									 
										 culm 
										 cum 
									 rege Philippo initum 
										 eat, 
										 est, 
									 paucis 
										 mensibu 
										 mensibus 
									 post pacem Carthaginiensibus datam.

omnium primum eam rem idibus Martiis,

quo die 
										 tur 
										 tum 
									 consulatus inibatur, P. Sulpicius consul rettulit,
									senatusque decrevit, uti consules maioribus hostiis rem divinam
									facerent quibus diis ipsis videretur cum precatione ea:

“quod senatus populusque Romanus de re publica deque ineundo novo
									bello in animo haberet, ea res uti populo Romano sociisque ac
									nomini Latino bene ac feliciter eveniret;” secundum rem divinam
									precationemque ut de re publica deque provinciis senatum
									consulerent.

per eos dies opportune irritandis ad bellum animis et litterae ab
									M. Aurelio legato et M. Valerio Laevino propraetore adlatae et
									Atheniensium nova legatio venit,

quae regem appropinquare finibus suis nuntiaret, brevique non
									agros modo, sed urbem etiam in dicione eius futuram, nisi quid
									in Romanis auxilii foret.

cum renuntiassent consules rem divinam rite peractam esse et
									precationi annuisse deos haruspices respondere laetaque exta
									fuisse et prolationem finium victoriamque et triumphum portendi,
									tum litterae Valerii Aureliique lectae et legati Atheniensium
									auditi.

senatus inde consultum factum est, ut sociis gratiae agerentur,
									quod diu sollicitati ne obsidionis quidem metu fide
									decessissent;

de auxilio mittendo tum responderi placere, cum consules
									provincias sortiti essent atque is consul, cui Macedonia
									provincia evenisset, ad populum tulisset, ut Philippo, regi
									Macedonum, indiceretur bellum.

P. Sulpicio provincia Macedonia sorti evenit, isque rogationem
									promulgavit, vellent iuberent Philippo regi Macedonibusque, qui
									sub regno eius essent, ob iniurias armaque illata sociis populi
									Romani bellum indici. alteri consulum Aurelio Italia provincia
									obtigit.

praetores exinde sortiti sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q.
									Fulvius Gillo Siciliam,

Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. rogatio
									de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis
									antiquata est. id cum fessi diuturnitate et
									gravitate belli sua sponte homines taedio periculorum laborumque
									fecerant,

tur 
										 tum 
									 Q. Baebius tribunus plebis, viam antiquam criminandi
									patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, ne pace
									umquam frui plebs posset.

aegre 
										 earn 
										 eam 
									 rem passi patres, laceratusque probris in senatu
									tribunus plebis, et consulem pro se quisque hortari, ut de
									integro comitia rogationi ferendae ediceret castigaretque
									segnitiam populi atque edoceret,

quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.

consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in
									suffragium mitteret,

contione advocata “ignorare” inquit “mihi videmini, Quirites,
									non, utrum bellum an pacem habeatis, vos consuli — neque enim
									liberum id vobis Philippus permittet, qui terra marique ingens
									bellum molitur — , sed, utrum in Macedoniam legiones
									transportetis, an hostes in Italiam accipiatis.

hoc quantum intersit, si numquam alias, Punico proximo certe
									bello experti estis. quis enim dubitat, quin, si Saguntinis
									obsessis fidemque nostram 
										 inplorantil)us 
										 inplorantibus 
									 inpigre tulissemus opem, sicut patres nostri
									Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum
									fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam
									accepimus?

ne illud quidem dubium est, quin hunc ipsum Philippum, pactum iam
									per legatos litterasque cum Hannibale, ut in Italiam traiceret,
									misso cum classe Laevino, qui ultro ei bellum inferret, in
									Macedonia 
										 continuterimus. 
										 continuerimus.

et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia haberemus,
									id nunc pulso Italia Hannibale, devictis Carthaginiensibus
									cunctamur facere?

patiamur expugnandis Athenis, sicut Sagunto expugnando Hannibalem
									passi sumus, segnitiam nostram experiri regem:

non 
										 qllinto 
										 quinto 
									 inde mense, quem ad modum ab Sagunto Hannibal, sed 
										 quillto 
										 quinto 
									 inde die, quam ab Corintho solverit naves,
									in Italiam perveniet.

ne aequaveritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus
									Macedonas; Pyrrho certe aequabitis. aequabitis dico? quantum vel vir viro
									vel gens genti praestat!

minima accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est.
									Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos,
									non vetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos.

nostra nunc compara. quanto magis florentem Italiam, quanto magis
									integras res, salvis ducibus, salvis tot exercitibus, quos
									Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen
									concussit et victor prope ad ipsam urbem Romanam venit!

nec Tarentini modo oraque illa Italiae, quam maiorem 
										 Graeclam 
										 Graeciam 
									 vocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed
									Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt.

haec vos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut
									mansura in fide creditis? manserunt enim Punico postea bello.
									numquam isti populi, nisi cum deerit,

ad quem desciscant, ab nobis non deficient. si piguisset vos in
									Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginiensis
									hostis haberetis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat;
									hostium urbes agrique ferro atque igni vastentur;

experti iam sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque
									arma esse. ite in suffragium bene iuvantibus divis et, quae
									patres censuerunt, vos iubete.

huius vobis sententiae non consul modo auctor est sed etiam dii
									immortales, qui mihi sacrificanti precantique, ut hoc bellum
									mihi, senatui vobisque, sociis ac nomini Latino, classibus
									exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, laeta omnia
									prosperaque portendere.”

ab hac oratione in 
										 suffragiim 
										 suffragium 
									 missi, uti rogaret, bellum iusserunt.

supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto
									indicta est, obsecratique circa omnia pulvinaria dii, ut, quod
									bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter
									eveniret,

consultique fetiales ab consule Sulpicio, 
										 bellumn, 
										 bellum, 
									 quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique
									nuntiari iuberent, an satis esset, in finibus regni quod
									proximum praesidium esset, eo nuntiari. fetiales
									decreverunt, utrum eorum fecisset, recte facturum.

consuli a patribus permissum, ut, quem videretur ex iis, qui
									extra senatum essent, legatum mitteret ad bellum regi
									indicendum.

tum de exercitibus consulum praetorumque actum. consules binas
									legiones scribere iussi, veteres dimittere exercitus.

Sulpicio, cui novum ac magni nominis bellum decretum erat,
									permissum, ut de exercitu, quem P. Scipio ex Africa deportasset,
									voluntarios, quos posset, duceret; invitum ne quem militem
									veterem ducendi ius esset.

praetoribus L. Furio Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia
									socium Latini nominis consules darent, quibus praesidiis alter
									Galliam, alter Bruttios provinciam obtineret.

Q. Fulvius Gillo ipse iussus ex eo exercitu, quem P. Aelius
									consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet,
									legere, donec et ipse quinque milia socium ac nominis Latini
									effecisset: id praesidii Siciliae provinciae esset.

M. Valerio Faltoni, qui praetor priore anno Campaniam provinciam
									habuerat,

prorogatum in annum imperium est, uti propraetor in Sardiniam
									traiceret: is quoque de exercitu, qui ibi esset, quinque milia
									socium nominis Latini, qui eorum minime multa stipendia
									haberent, legeret.

et consules duas urbanas legiones scribere iussi, quae, si quo
									res posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici belli
									societate iraque inde tumentibus, mitterentur. sex legionibus
									Romanis eo anno usura res publica erat.

in ipso adparatu belli legati a rege Ptolomaeo venerunt, qui
									nuntiarent Athenienses adversus Philippum petisse ab rege
									auxilium;

ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate
									populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut
									oppugnandi cuiusquam causa regem in Graeciam missurum esse;

vel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere
									libeat, vel Romanos quiescere, si malint, passurum atque ipsum
									auxilia, quae facile adversus Philippum tueri
									Athenas possent, missurum.

gratiae regi ab senatu actae responsumque tutari socios populo
									Romano in animo esse; si qua re ad id bellum opus sit,
									indicaturos regi regnique eius opes scire subsidia firma ac
									fidelia suae rei publicae esse.

munera deinde legatis in singulos quinum milium aeris ex senatus
									consulto missa. cum dilectum consules haberent pararentque,

quae ad bellum opus essent, civitas religiosa, in principiis
									maxime novorum bellorum, supplicationibus habitis iam et
									obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid
									praetermitteretur, quod aliquando factum esset, ludos Iovi
									donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset,
									iussit.

moram voto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negavit
									ex incerta pecunia vovere licere; ex certa
										voveri debere, quia ea pecunia non posset in bellum
									usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri;
									quod si factum esset, votum rite solvi non posse.

quamquam et res et auctor movebat, tamen ad collegium pontificum
									referre consul iussus, si posset recte votum incertae pecuniae
									suscipi. posse rectiusque etiam esse pontifices decreverunt.

vovit in eadem verba consul praeeunte maximo pontifice, quibus
									antea quinquennalia vota suscipi solita erant,

praeterquam quod tanta pecunia, quantam 
										 tur, 
										 tum, 
									 cum solveretur, senatus censuisset, ludos donaque
									facturum vovit. octiens ante ludi magni de certa pecunia voti
									erant; hi primi de incerta.

omnium animis in bellum Macedonicum versis repente, nihil minus
									eo tempore timentibus, Gallici tumultus fama exorta.

Insubres Cenomanique et Boii excitis Celinibus Ilvatibusque et
									ceteris Ligustinis populis Hamilcare Poeno duce, qui in iis
									locis de Hasdrubalis exercitu substiterat, Placentiam
									invaserant;

et direpta urbe ac per iram magna ex parte incensa, vix duobus
									milibus hominum inter incendia ruinasque relictis,
									traiecto Pado ad Cremonam diripiendam pergunt.

vicinae urbis audita clades spatium colonis dedit ad claudendas
									portas praesidiaque per muros disponenda, ut obsiderentur tamen
									prius quam expugnarentur nuntiosque mitterent ad praetorem
									Romanum.

L. Furius Purpurio 
										 tur 
										 tum 
									 provinciae praeerat cetero ex senatus consulto
									exercitu dimisso praeter quinque milia socium ac Latini nominis;
									cum iis copiis in proxima regione provinciae circa Ariminum
									substiterat. is 
										 tur 
										 tum 
									 senatui scripsit, quo in tumultu provincia esset:

duarum coloniarum, quae ingentem illam tempestatem Punici belli
									subterfugissent, alteram captam ac direptam ab hostibus, alteram
									oppugnari;

nec in exercitu suo satis praesidii colonis laborantibus fore,
									nisi quinque milia socium quadraginta milibus hostium — tot enim
									in armis esse — trucidanda obicere velit, et tanta sua clade iam
									inflatos excidio coloniae Romanae augeri hostium animos.

his litteris recitatis decreverunt, ut C. Aurelius consul
									exercitum, cui in Etruriam ad conveniendum diem edixerat,

Arimini eadem die adesse iuberet et aut ipse, si per commodum rei
									publicae posset, ad opprimendum Gallicum tumultum
									proficisceretur aut Q. Minucio praetori
									scriberet,

ut, cum ad eum legiones ex Etruria venissent, missis in vicem
									earum quinque milibus sociorum, quae interim Etruriae praesidio
									essent, proficisceretur ipse ad coloniam liberandam
									obsidione.

legatos item mittendos in Africam censuerunt, eosdem Carthaginem,
									eosdem in Numidiam ad Masinissam:

Carthaginem, ut nuntiarent 
										 civemn 
										 civem 
									 eorum Hamilcarem relictum in Gallia — 
										 baud 
										 haud 
									 satis scire ex Hasdrubalis prius, an ex Magonis postea
									exercitu —

bellum contra foedus facere, exercitus Gallorum Ligurumque
									excivisse ad arma contra populum Romanum; eum, si pax placeret,
									revocandum illis et dedendum populo Romano esse.

simul nuntiare iussi perfugas 
										 sibi 
										 eis 
									 non omnis redditos esse, ac magnam partem
									eorum palam Carthagini obversari dici; quos comprehendi
									conquirique debere, ut 
										 sibi 
										 eis 
									 ex foedere restituantur.

haec ad Carthaginienses mandata. Masinissae gratulari iussi, quod
									non patrium modo recuperasset regnum, sed parte florentissima
									Syphacis finium adiecta etiam auxisset.

nuntiare praeterea iussi bellum cum rege Philippo susceptum,

quod Carthaginienses auxiliis iuvisset iniuriasque inferendo
									sociis populi Romani flagrante bello Italia coegisset classes
									exercitusque in Graeciam mitti et distinendo copias causa in
									primis fuisset serius in Africam traiciendi; peterentque, ut ad
									id bellum mitteret auxilia Numidarum equitum.

dona ampla data, quae ferrent regi,

vasa aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum
									eburneo scipione et toga praetexta cum curuli sella; iussique
									polliceri, si quid 
										 sibi 
										 eis 
									 ad firmandum augendumque regnum opus esse indicasset,
									enixe id populum Romanum merito eius praestaturum.

Verminae quoque, Syphacis filii, legati per eos dies senatum
									adierunt excusantes errorem adulescentiamque et culpam omnem in
									fraudem Carthaginiensium avertentes:

et Masinissam Romanis ex hoste amicum factum; Verminam quoque
									adnisurum, ne officiis in populum Romanum aut a Masinissa aut ab
									ullo alio vincatur; petere, ut rex sociusque et amicus ab senatu
									appellaretur.

responsum legatis est, et patrem eius Syphacem sine causa ex
									socio et amico hostem repente populi Romani factum, et eum ipsum 
										 rudimentur 
										 rudimentum 
									 adulescentiae bello lacessentem Romanos posuisse.

itaque pacem illi prius petendam ab populo Romano esse, quam ut
									rex sociusque et amicus appelletur; nominis eius honorem pro
									magnis erga se regum meritis dare populum Romanum consuesse.

legatos Romanos in Africa fore, quibus mandaturum senatum, ut
									Verminae pacis dent leges, liberum arbitrium eius populo Romano
									permittenti; si quid ad eas addi, demi mutarive vellet, rursus
									ab senatu ei postulandum fore.

legati cum iis mandatis in Africam missi C. Terentius Varro, Sp.
									Lucretius, Cn. Octavius. quinqueremes singulis datae.

litterae deinde in senatu recitatae sunt Q. Minucii praetoris,
									cui Bruttii provincia erat: pecuniam Locris ex Proserpinae
									thensauris nocte clam sublatam, nec, ad quos pertineat facinus,
									vestigia ulla extare.

indigne passus senatus non cessari ab sacrilegiis, et ne
									Pleminium quidem, tam clarum recensque noxae simul ac poenae
									exemplum, homines deterrere.

C. Aurelio consuli negotium datum, ut ad praetorem in Bruttios
									scriberet senatui placere, quaestionem de expilatis thensauris
									eodem exemplo haberi, quo M.

Pomponius praetor triennio ante habuisset; quae inventa pecunia
									esset, reponi; si quo minus inventum foret, expleri, ac
									piacularia, si videretur, sicut ante pontifices censuissent,
									fieri.

curam expiandae violationis eius templi prodigia etiam sub idem
									tempus pluribus locis nuntiata accenderunt. in Lucanis caelum
									arsisse adferebant, Priverni sereno per diem totum rubrum solem
									fuisse,

Lanuvi in templo Sospitae Iunonis nocte strepitum ingentem
									exortum. iam animalium obsceni fetus pluribus locis
									nuntiabantur: in Sabinis incertus infans natus, masculus an
									femina esset, alter sedecim iam annorum item ambiguo sexu
									inventus;

Frusinone agnus cum suillo capite, Sinuessae porcus cum capite
									humano natus, in Lucanis in agro publico eculeus cum quinque
									pedibus.

foeda omnia et deformia errantisque in alienos fetus naturae
									visa; ante omnia abominati semimares iussique in mare extemplo
									deportari, sicut proxime C. Claudio M. Livio consulibus
									deportatus similis prodigii fetus erat.

nihile 
										 nihilo 
									 minus decemviros adire libros de portento eo
									iusserunt. decemviri ex libris res divinas easdem, quae proxime
									secundum id prodigium factae essent, imperarunt. carmen
									praeterea ab ter novenis virginibus cani per urbem iusserunt
									donumque Iunoni reginae ferri.

ea uti fierent, C. Aurelius consul ex decemvirorum 
										 response 
										 responso 
									 curavit. carmen, sicut patrum memoria Livius, ita 
										 tur 
										 tum 
									 condidit P. Licinius Tegula.

expiatis omnibus religionibus — nam etiam Locris sacrilegium
									pervestigatum ab Q. Minucio erat, pecuniaque ex bonis noxiorum
									in thensauros reposita — cum consules in provincias proficisci
									vellent,

privati frequentes, quibus ex pecunia, quam M. Valerio M. Claudio
									consulibus mutuam dederant, tertia pensio debebatur eo anno,

adierunt senatum, quia consules, cum ad novum bellum, quod magna
									classe magnisque exercitibus gerendum esset, vix aerarium
									sufficeret, negaverant esse, unde iis in praesentia
									solveretur.

senatus querentes eos non sustinuit: si in Punicum bellum pecunia
									data in Macedonicum quoque bellum uti res publica vellet, aliis
									ex aliis orientibus bellis quid aliud quam publicatam pro
									beneficio tamquam noxia suam pecuniam fore?

cum et privati aecum postularent, nec tamen solvendo aere alieno
									res publica esset,

quod medium inter aecum et utile erat decreverunt, ut, quoniam
									magna pars eorum agros volgo venales esse diceret et sibimet
									emptis opus esse, agri publici, qui intra quinquagesimum lapidem
									esset, copia iis fieret:

consules agrum aestimaturos et in iugera asses vectigal testandi
									causa publicum agrum esse imposituros,

ut, si quis, cum solvere posset populus, 
										 pecliniam 
										 pecuniam 
									 habere quam agrum mallet,

restitueret agrum populo. laeti 
										 ear 
										 eam 
									 condicionem privati accepere; trientabulumque is ager,
									quia pro tertia parte pecuniae datus erat, appellatus.

tum P. Sulpicius secundum vota in Capitolio nuncupata paludatis
									lictoribus profectus ab urbe Brundisium venit

et veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in
									legiones discriptis navibusque ex classe Cn. Cornelii electis
									altero die, quam a Brundisio solvit, in Macedoniam traiecit.

ibi ei praesto fuere Atheniensium legati orantes, ut se obsidione
									eximeret. missus extemplo Athenas est C. Claudius
									Cento cum viginti longis navibus et mille militum. neque enim
									ipse rex Athenas obsidebat;

eo maxime tempore Abydum oppugnabat, iam cum Rhodiis et Attalo
									navalibus certaminibus, neutro feliciter proelio, vires
									expertus;

sed animos ei faciebat praeter ferociam insitam foedus ictum cum
									Antiocho, Syriae rege, divisaeque iam cum eo Aegypti opes, cui
									morte audita Ptolomaei regis ambo imminebant.

contraxerant autem sibi cum Philippo bellum Athenienses
									haudquaquam digna causa, dum ex vetere fortuna nihil praeter
									animos servant.

Acarnanes duo iuvenes per initiorum dies non initiati templum
									Cereris inprudentes religionis cum cetera turba ingressi
									sunt.

facile eos sermo prodidit absurde quaedam percunctantis,
									deductique ad antistites templi, cum palam esset per errorem
									ingressos, tamquam ob infandum scelus interfecti sunt.

id tam foede atque hostiliter factum gens Acarnanum ad Philippum
									detulit impetravitque ab eo, ut datis Macedonum auxiliis bellum
									se inferre Atheniensibus pateretur.

hic exercitus primo 
										 terrain 
										 terram 
									 Atticam ferro ignique depopulatus cum omnis generis
									praeda in Acarnaniam rediit. et irritatio quidem animorum ea
									prima fuit; 
										 posted 
										 postea 
									 iustum bellum decretis civitatis ultro indicendo
									factum.

Attalus enim rex Rhodiique persecuti cedentem in Macedoniam
									Philippum cum Aeginam venissent, rex Piraeum renovandae
									confirmandaeque cum Atheniensibus societatis causa traiecit.

civitas omnis obviam effusa cum coniugibus ac liberis, sacerdotes
										 ci tu insignibus suis intrantem urbem
									ac di prope ipsi exciti sedibus suis acceperunt.

in contionem extemplo populus vocatus, ut rex, quae vellet, coram
									ageret; deinde ex dignitate magis visum scribere eum,

de quibus videretur, quam praesentem aut referendis suis in
									civitatem beneficiis erubescere aut 
										 sipiificationibus 
										 significationibus 
									 adclamationibusque multitudinis adsentatione immodica pudorem onerantis.

in litteris autem, quae missae in contionem recitataeque sunt,
									commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem suorum,
									deinde rerum,

quas adversus Philippum gessisset, ad postremum adhortatio
									capessendi belli, dum se, dum Rhodios, tum quidem dum etiam
									Romanos haberent:

nequiquam postea, si 
										 tur 
										 tum 
									 cessassent, praetermissam occasionem quaesituros.
									Rhodii deinde 
										 iegati 
										 legati 
									 auditi sunt; quorum recens erat beneficium, quod naves
									longas quattuor Atheniensium, captas nuper ab Macedonibus
									recuperatasque, remiserant. itaque ingenti consensu bellum
									adversus Philippum decretum.

honores regi primum Attalo immodici, deinde et Rhodiis habiti.
									tum primum mentio inlata de tribu, quam Attalida appellarent, ad
									decem veteres tribus addenda, et Rhodiorum populus corona aurea
									virtutis ergo donatus,

civitasque Rhodiis data, quem ad modum Rhodii prius Atheniensibus
									dederant.

secundum haec rex Attalus Aeginam ad classem se recipit; Rhodii
									Ciam ab Aegina, inde per insulas Rhodum navigarunt omnibus
									praeter Andrum Parumque et Cythnum, quae praesidiis Macedonum
									tenebantur, in societatem acceptis.

Attalum Aeginae missi in Aetoliam nuntii expectatique inde legati
									aliquamdiu nihil agentem tenuere.

sed neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque
									composita cum Philippo pace, et ipse Rhodiique, cum, si
									institissent Philippo, egregium liberatae per se Graeciae
									titulum habere potuissent,

patiendo rursus eum in Hellespontum traicere occupantemque
									Thraeciae opportuna loca vires colligere bellum aluere
									gloriamque eius gesti perfectique Romanis concesserunt.

Philippus magis regio animo est usus; qui cum Attalum Rhodiosque
									hostis non sustinuisset, ne Romano quidem,

quod imminebat, bello territus Philocle quodam ex praefectis suis
									cum duobus milibus peditum, equitibus ducentis ad populandos
									Atheniensium agros misso,

classe tradita Heraclidi, ut Maroneam peteret, ipse terra eodem
									cum expeditis duobus milibus peditum, equitibus ducentis
									pergit.

et Maroneam quidem primo impetu expugnavit; Aenum inde cum magno
									labore nequiquam oppugnasset, postremo
									per proditionem Callimedis, praefecti Ptolomaei, cepit. deinceps
									alia 
										 castelll, 
										 castella, 
									 Cypsela et 
										 Dorlscon 
										 Doriscon 
									 et Serrheum, occupat.

inde progressus ad Chersonesum Elaeunta et Alopeconnesum
									tradentibus ipsis recipit; Callipolis quoque et Madytos dedita
									et castella quaedam ignobilia;

Abydeni ne legatis quidem admissis regi portas clauserunt. ea
									oppugnatio diu Philippum tenuit, eripique ex obsidione, ni
									cessatum ab Attalo et Rhodiis foret, potuerunt.

Attalus trecentos tantum milites in praesidium, Rhodii
									quadriremem unam ex classe, cum ad Tenedum staret, miserunt.

eodem postea, cum iam vix sustinerent obsidionem, et ipse Attalus
									cum traiecisset, spem tantum auxilii ex propinquo ostendit neque
									terra neque mari adiutis sociis.

Abydeni primo tormentis per muros dispositis non terra modo
									adeuntis aditu arcebant, sed navium quoque stationem infestam
									hosti faciebant;

postea, cum et muri pars strata ruinis et ad interiorem raptim
									oppositum murum cuniculis iam perventum esset, legatos ad regem
									de condicionibus tradendae urbis miserunt.

paciscebantur autem, ut Rhodiam quadriremem cum sociis navalibus
									Attalique praesidium emitti liceret atque ipsis urbe excedere
									cum singulis vestimentis.

quibus cum Philippus nihil pacati nisi omnia permittentibus
									respondisset, adeo renuntiata haec legatio ab indignatione simul
									ac desperatione iram accendit,

ut ad Saguntinam rabiem versi matronas omnis in templo Dianae,
									pueros ingenuos virginesque, infantes etiam cum suis nutricibus
									in gymnasio includi iuberent,

aurum et argentum in forum deferri, vestem pretiosam in navis
									Rhodiam Cyzicenamque, quae in portu erant, coici, sacerdotes victimasque adduci et altaria in medio poni.

ibi delecti primum, qui, ubi caesam aciem suorum pro diruto muro
									pugnantem vidissent, extemplo coniuges liberosque interficerent,
									aurum argentum vestemque,

quae in navibus esset, in mare deicerent, tectis publicis
									privatisque, quam plurimis locis possent, ignes subicerent;

id se facinus perpetraturos praeeuntibus exsecrabile carmen
									sacerdotibus iureiurando adacti;

tum militaris aetas iurat neminem vivum nisi victorem acie
									excessurum. hi memores deorum adeo pertinaciter pugnaverunt, ut,
									cum proelium nox diremptura esset, rex prior, territus rabie
									eorum, pugna abstiterit.

principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, cum
									paucos et confectos vulneribus ac lassitudine superesse proelio
									cernerent, luce prima sacerdotes cum infulis ad urbem dedendam
									Philippo mittunt.

ante deditionem ex iis legatis, qui Alexandream missi erant, M.
									Aemilius trium consensu, minimus natu, audita obsidione
									Abydenorum ad Philippum venit. qui questus Attalo Rhodiisque
									arma illata,

et quod 
										 tur 
										 tum 
									 maxime Abydum oppugnaret, cum rex ab Attalo et Rhodiis
									ultro se bello lacessitum diceret, “num Abydeni quoque” inquit
									“ultro tibi intulerunt arma?”

insueto vera audire ferocior oratio visa est, quam quae habenda
									apud regem esset. “aetas” inquit “et forma et super omnia
									Romanum nomen te ferociorem facit.

ego autem primum velim vos foederum memores servare mecum pacem;
									sin bello lacessitis, mihi quoque animos facere et regnum et
									Macedonum nomen 
										 baud 
										 haud 
									 minus quam Romanum nobile sentietis.”

ita dimisso legato Philippus auro,

argento quaeque coacervata alia erant
									acceptis hominum praedam omnem amisit. tanta enim rabies
									multitudinem invasit, ut repente , proditos 
										 rati, 
										 rati 
									 qui pugnantes mortem occubuissent, periuriumque alius
									alii exprobrantes et sacerdotibus maxime, qui, quos ad mortem devovissent, eorum deditionem vivorum hosti
									fecissent,

repente omnes ad caedem coniugum liberorumque discurrerent seque
									ipsi per omnes vias leti interficerent. obstupefactus eo furore
									rex suppressit impetum militum et triduum se ad moriendum
									Abydenis dare dixit.

quo spatio plura facinora in se victi ediderunt, quam infesti
									edidissent victores, nec, nisi quem vincula aut alia necessitas
									mori prohibuit, quisquam vivus in potestatem venit. Philippus
									imposito Abydi praesidio in regnum rediit.

cum velut Sagunti excidium Hannibali, sic Philippo Abydenorum
									clades ad Romanum bellum animos fecisset, nuntii occurrerunt
									consulem iam in Epiro esse et Apolloniam terrestris copias,
									navalis Corcyram in hiberna deduxisse.

inter haec legatis, qui in Africam missi erant, de Hamilcare,
									Gallici exercitus duce, responsum a Carthaginiensibus est nihil
									ultra se facere posse, quam ut exilio eum multarent, bona eius
									publicarent;

perfugas et fugitivos, quos inquirendo vestigare potuerint,
									reddidisse et de ea re missuros legatos Romam, qui senatui
									satisfacerent. ducenta milia modium tritici Romam, ducenta ad
									exercitum in Macedoniam miserunt.

inde in Numidiam ad reges profecti legati. dona data Masinissae
									mandataque edita. equites mille Numidae, cum duo milia daret,
									accepti.

ipse in navis imponendos curavit et cum ducentis milibus modium
									tritici, ducentis hordei in Macedoniam misit. tertia legatio ad
									Verminam erat.

is ad primos fines regni legatis obviam progressus, ut scriberent
									ipsi, quas vellent, pacis condiciones permisit: omnem pacem
									bonam iustamque fore sibi cum populo Romano.

datae leges pacis, iussusque ad 
										 ear 
										 eam 
									 confirmandam mittere legatos Romam.

per idem tempus L. Cornelius Lentulus pro consule ex Hispania
									rediit.

qui cum in senatu res ab se per multos annos fortiter
									feliciterque gestas exposuisset postulassetque, ut triumphanti
									sibi invehi liceret in urbem,

res triumpho dignas esse censebat senatus, sed exemplum a
									maioribus non accepisse, ut, qui neque dictator neque consul
									neque praetor res gessisset, triumpharet:

pro consule illum 
										 Rispaniam 
										 Hispaniam 
									 provinciam, non consulem aut praetorem obtinuisse.

decurrebatur tamen eo, ut ovans urbem iniret, intercedente Ti.
									Sempronio Longo tribuno plebis, qui nihilo magis id more maiorum
									aut ullo exemplo futurum diceret.

postremo victus consensu patrum tribunus cessit, et ex senatus
									consulto L. Lentulus ovans urbem est ingressus.

argenti tulit ex praeda quadraginta tria milia pondo,
									auri duo milia quadringenta quinquaginta. militibus ex praeda
									centenos vicenos asses divisit.

iam exercitus consularis ab Arretio 
										 Ariminnum 
										 Ariminum 
									 transductus erat et quinque milia socium Latini
									nominis ex Gallia in Etruriam transierant.

itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos
									Cremonam etiam tum obsidentes profectus,
									castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste
									posuit.

occasio egregie rei gerendae fuit, si protinus de via ad castra
									oppugnanda duxisset;

palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo relicto
									praesidio. lassitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen
									erat.

Galli clamore suorum ex agris revocati omissa praeda, quae in
									manibus erat, castra repetivere. et postero die in
									aciem progressi;

nec Romanus moram pugnandi fecit. sed vix spatium instruendi
									fuit;

eo cursu hostes in proelium venerunt. dextra ala — in alas
									divisum socialem exercitum habebat — in prima acie locata est,
									in subsidiis duae Romanae legiones.

M. Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L.
									Valerius Flaccus — legati omnes erant — praepositi. praetor
									secum duos legatos,

C. Laetorium et P. Titinium, habebat, cum quibus circumspicere et
									obire ad omnis hostium subitos conatus posset.

primo Galli omni multitudine in unum locum conixi
									obruere atque obterere sese dextram alam, quae prima erat,
									sperarunt posse.

ubi id parum procedebat, circuire a cornibus et amplecti hostium
									aciem, quod multitudine adversus paucos facile videbatur, conati
									sunt.

id ubi vidit praetor, ut et ipse dilataret aciem, duas legiones
									ex subsidiis dextra laevaque alae, quae in prima acie pugnabat,
									circumdat aedemque Diiovi vovit, si eo die hostis fudisset.

L. Valerio imperat, ut parte una duarum legionum equites, altera
									sociorum equitatum in cornua hostium emittat nec circuire eos
									aciem patiatur;

simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem
									Gallorum vidit, signa inferre confertos milites et perrumpere
									ordines iubet.

et cornua ab equitibus et medii a pedite pulsi. ac repente, cum
									in omni parte caede ingenti sternerentur, Galli terga verterunt
									fugaque effusa repetunt castra.

fugientes persecutus eques; mox et legiones insecutae in castra
									impetum fecerunt.

minus sex milia hominum inde effugerunt; caesa aut capta supra
									quinque et triginta milia cum signis militaribus septuaginta,
									carpentis Gallicis multa praeda oneratis plus ducentis.

Hamilcar, dux Poenus, eo proelio cecidit et tres imperatores
									nobiles Gallorum. Placentini captivi, ad duo milia liberorum
									capitum, redditi colonis.

magna victoria laetaque Romae fuit.

litteris adlatis supplicatio in triduum decreta est. Romanorum
									sociorumque ad duo milia eo proelio ceciderunt, plurimi dextrae
									alae, in quam primo impetu vis hostium ingens illata est.

quamquam per praetorem prope debellatum erat, consul quoque C.
									Aurelius, perfectis 
										 qliae 
										 quae 
									 Romae agenda fuerant, profectus in Galliam victorem
									exercitum a praetore accepit.

consul alter cum 
										 autllmno 
										 autumno 
									 ferme exacto in provinciam venisset, circa Apolloniam
									hibernabat.

ab classe, quae Corcyrae subducta erat, C. Claudius triremesque
									Romanae, sicut ante dictum est, Athenas missae cum Piraeum
									pervenissent, despondentibus iam animos sociis spem
									ingentem attulerant.

nam et terrestres ab Corintho quae per Megara incursiones in
									agros fieri solitae erant non fiebant,

et praedonum a Chalcide naves, quae non mare solum infestum, sed
									etiam omnis maritumos agros Atheniensibus fecerant, non 
										 mnodo 
										 modo 
									 Sunium superare sed ne extra fretum Euripi quidem committere aperto mari se
									audebant.

supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes, et erant Atticae tres
									apertae naves, ad tuendos maritimos agros comparatae. hac classe
									si urbs agrique Atheniensium defenderentur, satis in praesentia
									existimanti Claudio esse maioris etiam rei fortuna oblata
									est.

exules ab Chalcide, regiorum iniuriis pulsi, attulerunt occupari
									Chalcidem sine certamine ullo posse;

nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus,
									vagari passim, et oppidanos, praesidio Macedonum fretos,

custodiam urbis neglegere. his auctoribus profectus quamquam
									Sunium ita mature pervenerat, ut inde provehi ad primas
									angustias Euboeae posset, ne superato promunturio conspiceretur,
									classem in statione usque ad noctem tenuit;

primis tenebris movit et tranquillo pervectus Chalcidem paulo
									ante lucem, qua infrequentissima urbis sunt, paucis militibus
									turrim proximam murumque circa scalis cepit alibi sopitis
									custodibus, alibi nullo custodiente.

progressi inde ad frequentia aedificiis loca custodibus
									interfectis refractaque porta ceteram multitudinem armatorum
									acceperunt.

inde in totam urbem discursum est aucto etiam tumultu, quod circa
									forum ignis tectis iniectus erat.

conflagrarunt et horrea regia et armamentarium cum ingenti
									apparatu machinarum tormentorumque. caedes inde passim
									fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est.

nec ullo iam, qui militaris aetatis esset, non aut caeso aut
									fugato, Sopatro etiam Acarnane, praefecto praesidii, interfecto
									praeda omnis primo in forum collata, deinde in naves
									imposita.

career 
										 carcer 
									 etiam ab Rhodiis refractus, emissique captivi, quos
									Philippus tamquam in tutissimam custodiam
									condiderat.

statuis inde regis deiectis truncatisque, signo receptui dato
									conscenderunt naves et Piraeum, unde profecti erant,

redierunt. quod si tantum militum Romanorum fuisset, ut et
									Chalcis teneri et non deseri praesidium Athenarum potuisset,
									magna res principio statim belli,

Chalcis et Euripus adempta regi forent; nam ut terra
									Thermopylarum angustiae Graeciam, ita mari fretum Euripi
									claudit.

Demetriade 
										 tur 
										 tum 
									 Philippus erat. quo cum esset nuntiata clades sociae
									urbis, quamquam serum auxilium perditis rebus erat, tamen, quae proxima auxilio est,

ultionem petens, cum expeditis quinque milibus et trecentis
									equitibus extemplo profectus cursu prope Chalcidem contendit,
									haudquaquam 
										 dubins 
										 dubius 
									 opprimi Romanos posse.

a qua destitutus spe nec quicquam aliud quam ad deforme
									spectaculum semirutae ac fumantis sociae urbis cum venisset,
									paucis vix, qui sepelirent bello absumptos, relictis aeque
									raptim ac venerat transgressus ponte Euripum per Boeotiam
									Athenas ducit, pari incepto 
										 baud 
										 haud 
									 disparem 
										 eventurn 
										 eventum 
									 ratus responsurum.

et respondisset, ni speculator — hemerodromos vocant Graeci,
									ingens die uno cursu emetientis spatium — , contemplatus regium
									agmen ex specula quadam, praegressus nocte media Athenas 
										 perveuisset. 
										 pervenisset.

idem ibi somnus eademque neglegentia erat, quae Chalcidem dies
									ante paucos prodiderat.

excitati nuntio trepido et praetor Atheniensium et Dioxippus,
									praefectus cohortis mercede militantium auxiliorum, convocatis
									in forum militibus tuba signum ex arce dari iubent, ut hostis
									adesse omnes scirent.

ita undique ad portas, ad muros discurrunt. paucas post horas
									Philippus, aliquanto tamen ante lucem, appropinquans urbi,
									conspectis luminibus crebris et fremitu hominum
									trepidantium,

ut in tali tumultu, exaudito sustinuit signa et considere ac
									conquiescere agmen iussit vi aperta propalam usurus, quando
									parum dolus profuerat.

ab Dipylo accessit. porta ea, velut in ore urbis posita, maior
									aliquanto patentiorque quam ceterae est, et intra 
										 ear 
										 eam 
									 extraque latae viae sunt, ut et oppidani derigere
									aciem a foro ad portam possent, et extra limes mille ferme
									passus longus, in Academiae gymnasium ferens, pediti equitique
									hostium liberum spatium praeberet.

eo limite Athenienses cum Attali praesidio et cohorte Dioxippi
									acie intra portam instructa signa extulerunt.

quod ubi Philippus vidit, habere se hostis in potestate ratus et
										 odium diu optata caede — neque enim
									ulli Graecarum civitatium infestior erat — expleturum,
									cohortatus milites, ut se intuentes pugnarent scirentque ibi
									signa,

ibi aciem esse debere, ubi rex esset, concitat ecum non ira
									tantum, sed etiam gloria elatus,

quod ingenti turba completis etiam ad spectaculum muris conspici
									se pugnantem egregium ducebat.

aliquantum ante aciem cum equitibus paucis evectus in medios
									hostis ingentem cum suis ardorem,

tur 
										 tum 
									 pavorem hostibus iniecit. plurimos manu sua comminus
									eminusque vulneratos compulsosque in portam consecutus et ipse,
									cum maiorem in angustiis trepidantium edidisset caedem, in
									temerario incepto tutum tamen receptum habuit,

quia, qui in turribus portae erant, sustinebant tela, ne in
									permixtos hostibus suos conicerent.

intra muros deinde tenentibus milites Atheniensibus Philippus
									signo receptui dato castra ad Cynosarges — templum Herculis
									gymnasiumque et lucus erat circumiectus — posuit.

sed et Cynosarges et Lycium et quidquid sancti amoenive circa
									urbem erat incensum est, dirutaque non tecta solum, sed etiam
									sepulcra, nec divini humanive iuris quicquam prae impotenti ira
									est servatum.

postero die cum primo clausae fuissent portae, deinde subito
									apertae, quia praesidium Attali ab Aegina Romanique ab Piraeo
									intraverant urbem, castra ab urbe rettulit rex tria ferme milia
									passuum.

inde Eleusinem profectus spe improviso templi castellique, quod
									et imminet et circumdatum est templo, capiendi, cum
									haudquaquam neglectas custodias animadvertisset et classem a
									Piraeo subsidio venire, omisso incepto Megara ac protinus
									Corinthum ducit et, cum Argis Achaeorum concilium esse audisset,
									inopinantibus Achaeis contioni ipsi supervenit.

consultabant de bello adversus Nabim, tyrannum Lacedaemoniorum,
									qui tralato imperio a Philopoemene ad Cycliadam, nequaquam parem
									illi ducem, dilapsa cernens Achaeorum auxilia, redintegraverat
									bellum agrosque finitimorum vastabat et iam urbibus quoque erat
									terribilis.

adversus hunc hostem cum, quantum ex quaque civitate militum
									scriberetur, consultarent, Philippus dempturum se eis curam,
									quod ad Nabim et Lacedaemonios attineret, est pollicitus nec tantum agros sociorum
									populationibus prohibiturum,

sed terrorem omnem belli in ipsam Laconicam ducto eo extemplo
									exercitu tralaturum.

haec oratio cum ingenti adsensu hominum acciperetur, “ita tamen
									aequum est” inquit “me vestra meis armis tutari, ne mea interim
									nudentur praesidiis.

itaque, si vobis videtur, tantum parate militum, quantum ad Oreum
									et Chalcidem et Corinthum tuenda satis sit, ut meis ab tergo
									tutis securus bellum Nabidi inferam et Lacedaemoniis.”

non fefellit Achaeos, quo spectasset tam benigna pollicitatio
									auxiliumque oblatum adversus Lacedaemonios: id quaeri, ut
									obsidem Achaeorum iuventutem educeret ex Peloponneso ad
									inligandam Romano bello gentem.

et id quidem coarguere Cycliadas, praetor Achaeorum, nihil
									attinere ratus, id modo cum dixisset, non licere legibus
									Achaeorum de aliis rebus referre, quam propter quas convocati
									essent,

decreto de exercitu parando adversus Nabim facto consilium
									fortiter ac libere habitum dimisit, inter adsentatores regios
									ante eam diem habitus.

Philippus, magna spe depulsus, voluntariis paucis militibus
									conscriptis Corinthum atque in Atticam 
										 terrain 
										 terram 
									 rediit.

per eos ipsos dies, quibus Philippus in Achaia fuit,
									Philocles, praefectus regius, ex Euboea profectus cum duobus
									milibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines
									regione Eleusinis saltum 
										 (rithaeronis 
										 Cithaeronis 
									 transcendit;

inde dimidia parte militum ad praedandum passim per agros dimissa
									cum parte ipse occultus loco ad insidias 
										 opportune 
										 opportuno 
									 consedit,



ut, si ex castello ab Eleusine in praedantis suos impetus fieret,
									repente hostis effusos ex 
										 improvise 
										 improviso 
									 adoriretur. non fefellere insidiae. itaque revocatis,
									qui discurrerant ad praedandum, militibus instructisque, ad
									oppugnandum castellum Eleusinem profectus cum multis inde
									vulneribus recessit Philippoque se venienti ex Achaia
									coniunxit.

temptata et ab ipso rege oppugnatio eiusdem castelli est; sed
									naves Romanae a Piraeo venientes intromissumque praesidium
									absistere incepto coegerunt.

diviso deinde exercitu rex cum parte Philoclem Athenas mittit,
									cum parte Piraeum pergit, ut, dum Philocles subeundo muros et
									comminanda oppugnatione contineret urbe Athenienses, ipsi
									Piraeum levi cum praesidio relictum expugnandi facultas
									esset.

ceterum nihilo ei Piraei quam Eleusinis facilior iisdem fere
									defendentibus oppugnatio fuit. a Piraeo Athenas repente
									duxit.

inde eruptione subita peditum equitumque inter angustias semiruti
									muri, qui bracchiis duobus Piraeum Athenis iungit, repulsus,

omissa oppugnatione urbis, diviso cum Philocle rursus exercitu ad
									agros vastandos profectus, cum priorem populationem sepulcris
									circa urbem diruendis exercuisset,

ne quid inviolatum relinqueret, templa deum, quae pagatim sacrata
									habebant, dirui atque incendi iussit;

et ornata eo genere operum eximie terra Attica et copia domestici
									marmoris et ingeniis artificum praebuit huic furori
									materiam.

neque enim diruere modo ipsa templa ac simulacra evertere satis
									habuit, sed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi
									iussit.

et postquam non tam ira erat satiata quam
									irae exercendae materia deerat, agro hostium in Boeotiam excessit nec aliud quicquam dignum memoria in
									Graecia egit.

consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad
									Apsum flumen habebat castra, quo arcessitum L. Apustium legatum
									cum parte copiarum ad depopulandos hostium fines mittit.

Apustius, extrema Macedoniae populatus, Corrhago et Gerrunio et
									Orgesso castellis primo impetu captis ad Antipatream, in
									faucibus angustis sitam urbem, venit.

ac primo evocatos principes ad colloquium, ut fidei Romanorum se
									committerent, perlicere est conatus; deinde, ubi magnitudine ac
									moenibus situque urbis freti dicta aspernabantur,

vi atque armis adortus expugnavit puberibusque interfectis,
									praeda omni militibus concessa diruit muros atque urbem
									incendit.

hic metus Codrione, satis validum et munitum oppidum,

sine certamine ut dederetur Romanis, effecit. praesidio ibi
									relicto Cnidus — nomen propter alteram in Asia urbem quam
									oppidum notius — vi capitur. revertentem legatum ad consulem cum
									satis magna praeda Athenagoras quidam, regius praefectus, in
									transitu fluminis a novissimo agmine adortus postremos
									turbavit.

ad quorum clamorem et trepidationem cum revectus equo propere
									legatus signa convertisset et coniectis in medium sarcinis aciem
									derexisset, non tulere impetum Romanorum militum regii. multi ex
									iis occisi, plures capti.

legatus incolumi exercitu reducto ad consulem remittitur inde
									extemplo ad classem.

hac satis felici expeditione bello commisso reguli ac principes
									accolae Macedonum in castra Romana veniunt, Pleuratus
									Scerdilaedi filius et Amynander Athamanum rex et ex Dardanis
									Bato Longari filius.

bellum suo nomine Longarus cum Demetrio, Philippi patre,
									gesserat. pollicentibus auxilia respondit consul, Dardanorum et
									Pleurati opera, cum exercitum in Macedoniam induceret, se
									usurum;

Amynandro Aetolos concitandos ad bellum attribuit. Attali legatis
										 — nam ii quoque per id tempus venerant —
									mandat, ut Aeginae rex, ubi hibernabat, classem Romanam
									opperiretur, qua adiuncta bello maritimo, sicut ante,

philippurn 
										 Philippum 
									 urgeret. ad Rhodios quoque missi legati, ut
									capesserent partem belli. nec Philippus segnius — iam enim in
									Macedoniam pervenerat — adparabat bellum.

filium Persea, puerum admodum, datis ex amicorum numero, qui
									aetatem eius regerent, cum parte copiarum ad obsidendas
									angustias, quae ad Pelagoniam sunt, mittit.

Sciathum et Peparethum, 
										 baud 
										 haud 
									 ignobiles urbes, ne classi hostium praedae ac praemio
									essent, diruit. ad Aetolos mittit legatos, ne gens inquieta
									adventu Romanorum fidem mutaret.

concilium Aetolorum stata die, quod Panaetolium vocant, futurum
									erat. huic ut occurrerent, et regis legati iter adcelerarunt, et
									a consule missus L. Furius Purpurio legatus venit;

Atheniensium quoque legati ad id concilium occurrerunt. primi
									Macedones, cum quibus recentissimum foedus erat, auditi
									sunt.

qui in nulla nova re nihil se novi
									habere, quod adferrent, dixerunt; quibus enim de causis experta
									inutili societate Romana pacem cum Philippo fecissent,
									compositam semel pacem servare eos debere.

“an imitari” inquit unus ex legatis “Romanorum licentiam, an
									levitatem dicam, mavultis? qui cum legatis vestris Romae
									responderi ita iussissent: “quid ad nos venitis, Aetoli, sine
									quorum auctoritate pacem cum Philippo fecistis?”,

iidem nunc, ut bellum secum adversus Philippum geratis,
									postulant; et antea propter vos et pro vobis arma sumpta
									adversus eum simulabant, nunc vos in pace esse cum Philippo
									prohibent.

Messanae ut auxilio essent, primo in Siciliam transcenderunt;
									iterum, ut Syracusas oppressas ab Carthaginiensibus in
									libertatem eximerent;

et Messanam et Syracusas et totam Siciliam ipsi habent
									vectigalemque provinciam securibus et fascibus subiecerunt.

scilicet sicut vos Naupacti legibus vestris per magistratus a
									vobis creatos concilium habetis, socium hostemque
									libere quem velitis lecturi, pacem ac bellum arbitrio habituri
									vestro, sic Siculorum civitatibus Syracusas aut Messanam aut
									Lilybaeum indicitur concilium: — praetor Romanus conventus
									agit;

eo imperio evocati conveniunt; excelso in suggestu superba iura
									reddentem, stipatum lictoribus vident; virgae tergo, secures
									cervicibus imminent; et quotannis alium atque alium dominum
									sortiuntur.

nec id mirari debent aut possunt, cum Italiae urbes Regium,
									Tarentum, Capuam, ne finitimas, quarum ruinis crevit urbs Roma,
									nominem, eidem subiectas videant imperio.

Capua quidem, sepulcrum ac monumentum Campani populi, elato et
									extorri eiecto ipso populo, superest, urbs trunca sine senatu,
									sine plebe, sine magistratibus, prodigium, relicta crudelius
									habitanda, quam si deleta foret.

furor est, si alienigenae homines, plus lingua et moribus et
									legibus quam maris terrarumque spatio discreti, haec tenuerint,
									sperare quicquam eodem statu mansurum.

Philippi regnum officere aliquid videtur libertati vestrae; qui,
									cum merito vestro vobis infensus esset, nihil a vobis ultra quam
									pacem petiit fidemque hodie pacis pactae desiderat.

adsuefacite his terris legiones externas et iugum accipite: sero
									ac nequiquam, cum dominum Romanum habebitis, socium Philippum
									quaeretis.

Aetolos, Acarnanas, Macedonas, eiusdem linguae homines, leves ad
									tempus ortae causae diiungunt coniunguntque; cum alienigenis,
									cum barbaris aeternum omnibus Graecis bellum est eritque; natura
									enim, quae perpetua est, non mutabilibus in diem causis hostes
									sunt.

sed unde coepit oratio mea, ibi desinet: hoc eodem loco iidem
									homines de eiusdem Philippi pace triennio ante decrevistis
									iisdem improbantibus 
										 ear 
										 eam 
									 pacem Romanis, qui nunc pactam et compositam turbare
									volunt. in qua consultatione nihil fortuna mutavit, cur vos
									mutetis, non video.”

secundum Macedonas ipsis Romanis ita concedentibus 
									iubentibusque Athenienses, qui foeda passi iustius in
									crudelitatem saevitiamque regis invehi poterant, introducti
									sunt.

deploraverunt vastationem populationemque miserabilem agrorum:
									neque id se queri, quod hostilia ab hoste passi forent; esse
									enim quaedam belli iura, quae ut facere, ita pati sit fas:

sata exuri, dirui tecta, praedas hominum pecorumque agi misera
									magis quam indigna patienti esse;

verum enim vero id se queri, quod is, qui Romanos alienigenas et
									barbaros vocet, adeo omnia simul divina humanaque iura
									polluerit, ut priore populatione cum infernis deis, secunda cum
									superis bellum nefarium gesserit.

omnia sepulcra monumentaque diruta esse in finibus suis, omnium
									nudatos manes, nullius ossa terra tegi.

delubra sibi fuisse, quae quondam pagatim habitantes in parvis
									illis castellis vicisque consecrata ne in unam urbem quidem
									contributi maiores sui deserta reliquerint.

circa ea omnia templa Philippum infestos circumtulisse ignes;
									semusta, truncata simulacra deum inter prostratos iacere postes
									templorum.

qualem terram Atticam fecerit, exornatam quondam opulentamque,
									talem eum, si liceat, Aetoliam Graeciamque omnem facturum.

urbis quoque suae similem deformitatem futuram fuisse, nisi
									Romani subvenissent. eodem enim scelere urbem colentis deos
									praesidemque arcis Minervam petitam, eodem Eleusine Cereris 
										 ternplum, 
										 templum, 
									 eodem Piraei Iovem Minervamque;

sed ab eorum non templis modo sed etiam moenibus vi atque armis
									repulsum in ea delubra, quae sola religione tuta fuerint,
									saevisse.

itaque se orare atque obsecrare Aetolos, ut miseriti Atheniensium
									ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos
									plurimum possent, bellum susciperent.

tum Romanus legatus: “totam orationis mea formam Macedones
									primum,

deinde Athenienses mutarunt. nam et Macedones, cum ad
									conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes
									venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut
									accusatione potiorem haberem effecerunt,

et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana
									scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod
									obicere ultra possim?

eadem haec Cianos, Abydenos, Aenios, Maronitas, Thasios, Parios,
									Samios, Larisenses, Messenios hinc ex Achaia existimate queri,
									graviora acerbioraque eos, quibus nocendi maiorem facultatem
									habuit.

nam quod ad ea attinet, quae nobis obiecit, nisi gloria digna
									sunt, fateor ea defendi non posse. Regium et Capuam et Syracusas
									nobis obiecit.

regium Pyrrhi bello legio a nobis Reginis ipsis, ut mitteremus,
									orantibus in praesidium missa urbem, ad quam defendendam missa
									erat, per scelus possedit.

comprobavimus ergo id facinus? an bello persecuti sceleratam
									legionem, in potestatem nostram redactam, tergo et cervicibus
									poenas sociis pendere cum coegissemus, urbem, agros suaque omnia
									cum libertate legibusque Reginis reddidimus?

Syracusanis oppressis ab externis tyrannis, quo indignius esset,
									cum tulissemus opem et fatigati prope per triennium terra
									marique urbe munitissima oppugnanda essemus, cum iam ipsi
									Syracusani servire tyrannis quam capi a nobis mallent, captam
									iisdem armis et liberatam urbem reddidimus.

neque infitias imus Siciliam provinciam nostram esse et
									civitates, quae in parte Carthaginiensium fuerunt et uno animo
									cum illis adversus nos bellum gesserunt, stipendiarias nobis ac
									vectigales esse; quin contra hoc et vos et omnes gentes scire
									volumus, pro merito cuique erga nos fortunam esse.

an Campanorum poenae, de qua ne ipsi quidem queri possunt, nos
									paeniteat? hi homines, cum pro iis bellum adversus Samnites per
									annos prope septuaginta cum magnis nostris cladibus
									gessissemus,

ipsos foedere primum, deinde conubio atque cognationibus,
									postremo civitate nobis coniunxissemus,

tempore nostro adverso primi omnium Italiae populorum, praesidio
									nostro foede interfecto, ad Hannibalem defecerunt, deinde indignati se obsideri a nobis Hannibalem ad 
										 oppuguandam 
										 oppugnandam 
									 Romam miserunt.

horum si neque urbs ipsa neque homo quisquam superesset, quis id
									durius quam pro merito ipsorum statutum indignari posset?

plures sibimet ipsi conscientia scelerum mortem consciverunt,
									quam ab nobis supplicio adfecti sunt. ceteris ita oppidum,

ita agros ademimus, ut agrum locumque ad habitandum daremus,
									urbem innoxiam stare incolumem pateremur, ut, qui hodie videat 
										 earn, 
										 eam, 
									 nullum oppugnatae captaeve ibi vestigium inveniat. sed
									quid ego Capuam dico, cum Carthagini victae pacem ac libertatem
									dederimus?

magis illud est periculum, ne nimis facile victis ignoscendo
									plures ob id ipsum ad experiundam adversus nos fortunam belli
									incitemus.

haec pro nobis dicta sint, haec adversus Philippum, cuius
									domestica parricidia et cognatorum amicorumque caedes et
									libidinem inhumaniorem prope quam crudelitatem vos, quo
									propiores Macedoniae estis, melius nostis.

quod ad vos attinet, Aetoli, nos pro vobis bellum suscepimus
									adversus Philippum, vos sine nobis cum eo pacem fecistis.

et forsitan dicatis bello Punico occupatis nobis coactos metu vos
									leges pacis ab eo, qui 
										 tur 
										 tum 
									 plus poterat, accepisse; et nos, cum alia maiora
									urgerent, depositum a vobis bellum et ipsi omisimus.

nunc et nos deum benignitate Punico perfecto bello totis viribus
									nostris in Macedoniam incubuimus, et vobis restituendi vos in
									amicitiam societatemque nostram fortuna oblata est, nisi perire
									cum Philippo quam vincere cum Romanis mavultis.”

haec dicta ab Romano cum essent, inclinatis omnium animis ad
									Romanos Damocritus, praetor Aetolorum, pecunia, ut fama est, ab
									rege accepta nihil aut huic aut illi parti adsensus,

rem magni discriminis consiliis nullam esse tam inimicam quam
									celeritatem dixit; celerem enim paenitentiam, sed eandem seram
									atque inutilem sequi, cum praecipitata raptim consilia neque
									revocari neque in integrum restitui possint.

deliberationis eius, cuius ipse maturitatem expectandam putaret,
									tempus ita iam nunc statui posse: cum legibus cautum esset, ne
									de pace belloque nisi in Panaetolico et Pylaico concilio
									ageretur, decernerent extemplo,

ut praetor sine fraude, cum de bello et pace agere velit, advocet
									concilium, et quod 
										 tur 
										 tum 
									 referatur decernaturque ut perinde ius ratumque sit, ac si in Panaetolico aut Pylaico
									concilio actum esset.

dimissis ita suspensa re legatis egregie consultum genti aiebat:
									nam utrius partis melior fortuna belli esset, ad eius societatem
									inclinaturos. haec in concilio Aetolorum acta.

Philippus impigre terra marique parabat bellum. navalis copias
									Demetriadem in Thessaliam contrahebat;

Attalum Romanamque classem principio veris ab Aegina ratus
									moturos, navibus maritumaeque orae praefecit Heraclidam, quem et
									ante praefecerat;

ipse terrestris copias comparabat, magna se duo auxilia Romanis
									detraxisse credens, ex una parte Aetolos, ex altera Dardanos,
									faucibus ad Pelagoniam a filio Perseo interclusis.

ab consule non parabatur, sed gerebatur iam bellum. per
									Dassaretiorum fines exercitum ducebat, frumentum, quod ex
									hibernis extulerat, integrum vehens, quod in usum militi satis
									esset praebentibus agris.

oppida vicique partim voluntate, partim metu se tradebant;
									quaedam vi expugnata, quaedam deserta in montis propinquos
									refugientibus barbaris inveniebantur.

ad Lyncum stativa posuit prope flumen Bevum; inde frumentatum
									circa horrea Dassaretiorum mittebat. Philippus consternata
									quidem omnia circa pavoremque ingentem hominum cernebat, sed
									parum gnarus, quam partem petisset consul, alam equitum ad
									explorandum, quonam hostes iter intendissent, misit.

idem error apud consulem erat; movisse ex hibernis regem sciebat,
									quam regionem petisset, ignorans.

is quoque speculatum miserat equites. hae duae alae ex diverso,
									cum diu incertis itineribus vagatae per Dassaretios 
									essent, tandem in unum iter convenerunt. neutros fefellit, ut
									fremitus procul hominum equorumque exauditus est, hostes
									appropinquare. itaque priusquam in conspectum venirent, equos
									armaque expedierant; nec mora, ubi primum hostem videre,
									concurrendi facta est.

forte et numero et virtute, utpote lecti utrimque, 
										 baud 
										 haud 
									 impares, aequis viribus per aliquot 
										 boras 
										 horas 
									 pugnarunt. fatigatio ipsorum equorumque 
										 ineerta 
										 incerta 
									 victoria diremit proelium.

Macedonum quadraginta equites, Romanorum quinque et triginta
									ceciderunt. neque eo magis explorati quicquam, in qua regione
									castra hostium essent, aut illi ad regem aut hi ad consulem
									rettulerunt;

per transfugas cognitum est, quos levitas 
										 inaeniorum 
										 ingeniorum 
									 ad 
										 co(rloscendas 
										 cognoscendas 
									 hostium res in omnibus bellis praebet.

Philippus aliquid et ad caritatem suorum et ut promptius pro eo
									periculum adirent ratus profecturum se,

si equitum, qui ceciderant in expeditione, sepeliendorum curam
									habuisset, adferri eos in castra iussit, ut conspiceretur ab
									omnibus funeris honos.

nihil tam incertum nec tam inaestimabile est quam animi
									multitudinis. quod promptiores ad subeundam omnem dimicationem
									videbatur facturum,

id metum pigritiamque incussit; nam qui hastis sagittisque et
									rara lanceis facta vulnera vidissent, cum Graecis Illyriisque
									pugnare adsueti, postquam gladio Hispaniensi detruncata corpora,
									bracchiis cum humero abscisis, aut tota cervice desecta divisa a
									corpore capita patentiaque viscera et foeditatem aliam vulnerum
									viderunt,

adversus quae tela quosque viros pugnandum foret, pavidi vulgo
									cernebant. ipsum quoque regem terror cepit nondum iusto proelio
									cum Romanis congressum.

itaque revocato filio praesidioque, quod in faucibus Pelagoniae
									erat, ut iis copiis suas augeret, Pleurato Dardanisque iter in
									Macedoniam patefecit.

ipse cum viginti milibus peditum, duobus milibus equitum ducibus
									transfugis ad hostem profectus paulo plus mille passus a castris
									Romanis tumulum propinquum Athaco fossa ac vallo
									communivit;

ac subiecta cernens Romana castra, admiratus esse dicitur et
									universam speciem castrorum et discripta suis quaeque partibus
									cum tendentium ordine 
										 tur 
										 tum 
									 itinerum intervallis et negasse barbarorum ea castra
									ulli videri posse.

biduum consul et rex, alter alterius conatus expectantes,
									continuere suos intra vallum; tertio die Romanus omnis in aciem
									copias eduxit.

rex non tam celerem aleam universi certaminis timens
									quadringentos Trallis — Illyriorum id, sicut alio diximus loco,
									est genus — et Cretenses trecentos, addito his peditibus pari
									numero equitum, cum duce Athenagora, uno ex purpuratis, ad
									lacessendos hostium equites misit.

ab Romanis autem — aberat acies eorum paulo plus quingentos
									passus — velites et equitum duae ferme alae emissae, ut numero
									quoque eques pedesque hostem aequarent.

credere regii genus pugnae, quo adsueverant, fore, ut equites in
									vicem insequentes refugientesque nunc 
										 tells 
										 telis 
									 uterentur, nunc terga darent, Illyriorum velocitas ad
									excursiones et impetus subitos usui esset, Cretenses in
									invehentem se effuse hostem sagittas conicerent.

turbavit hunc ordinem pugnandi non acrior quam pertinacior
									impetus Romanorum;

nam 
										 baud 
										 haud 
									 secus, quam si tota acie dimicarent, et velites
									emissis hastis comminus gladiis rem gerebant, et equites, ut
									semel in hostem evecti sunt, stantibus equis, partim ex ipsis
									equis, partim desilientes immiscentesque se peditibus
									pugnabant.

ita nec eques regius equiti par erat, insuetus ad stabilem
									pugnam, nec pedes concursator et vagus et prope seminudus genere
									armorum veliti Romano parmam gladiumque habenti pariterque et ad
									se tuendum et ad hostem petendum armato.

non tulere itaque dimicationem nec alia re quam velocitate
									tutantes se in castra refugerunt.

uno deinde intermisso die, cum omnibus copiis equitum levisque
									armaturae pugnaturus rex esset, nocte caetratos, quos peltastas
									vocant, loco

opportuno inter bina castra in insidiis abdiderat praeceperatque
									Athenagorae et equitibus, ut, si aperto proelio procederet res,
									uterentur fortuna, si minus, cedendo sensim ad insidiarum locum
									hostem pertraherent.

et equitatus quidem cessit, duces caetratae cohortis non satis
									expectato signo ante tempus excitatis suis occasionem bene
									gerendae rei amisere. 
										 Roianus 
										 Romanus 
									 et aperto proelio victor et tutus a fraude insidiarum
									in castra sese recepit.

postero die consul omnibus copiis in aciem descendit ante prima
									signa locatis elephantis, quo auxilio 
										 tumr 
										 tum 
									 primum Romani, quia captos aliquot bello Punico
									habebant, usi sunt.

ubi latentem intra vallum hostem vidit, in tumulos quoque ac sub
									ipsum vallum exprobrans metum successit. postquam ne tum quidem
									potestas pugnandi dabatur, quia ex tam propinquis stativis parum
									tuta frumentatio erat, dispersos milites per agros equitibus
									extemplo invasuris,

octo fere inde 
										 nilia, 
										 milia, 
									 intervallo tutiorem frumentationem habiturus, castra
									ad )ttolobum — id est loco nomen — movit.

cum in propinquo agro frumentarentur Romani, primo rex intra
									vallum suos tenuit, ut cresceret socordia simul et neglegentia cum audacia hosti.

ubi effusos vidit, cum omni equitatu et Cretensium auxiliaribus,
									quantum equitem velocissimi pedites cursu aequare poterant,
									citato profectus agmine inter castra 
										 Romala 
										 Romana 
									 et frumentatores constituit signa.

inde copiis divisis partem ad consectandos vagos frumentatores
									emisit dato signo, ne quem vivum relinquerent, cum parte ipse
									substitit itineraque, quibus ad castra recursuri videbantur
									hostes, obsedit.

iam passim caedes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana
									nuntius cladis pervenerat,

quia refugientes in regiam stationem incidebant, et plures ab
									obsidentibus vias quam ab emissis ad caedem interficiebantur.
									tandem inter medias hostium stationes elapsi quidam trepidi
									tumultum magis quam certum nuntium intulerunt castris.

consul equitibus iussis, qua quisque posset, opem
									ferre laborantibus ipse legiones e castris educit et agmine
									quadrato ad hostem ducit.

dispersi equites per agros quidam aberrarunt decepti clamoribus
									aliis ex alio existentibus loco, pars obvios habuerunt
									hostis.

pluribus locis simul pugna coepit. regia statio atrocissimum
									proelium edebat; nam et ipsa multitudine equitum peditumque
									prope iusta acies erat, et Romanorum, quia medium obsederat
									iter, plurimi in eam inferebantur.

eo quoque superiores Macedones erant, quod et rex ipse hortator
									aderat, et Cretensium auxiliares multos ex 
										 improvise 
										 improviso 
									 vulnerabant, conferti praeparatique in dispersos et
									effusos pugnantes.

quod si modum in insequendo habuissent, non in praesentis modo
									certaminis gloriam, sed in summam etiam belli profectum
									foret;

nunc aviditate caedis intemperantius secuti in praegressas 
										 cuin 
										 cum 
									 tribunis militum cohortes Romanas incidere,

et fugiens eques, ut primo 
										 signal 
										 signa 
									 suorum vidit, convertit in effusum hostem equos,
									versaque momento temporis fortuna pugnae est terga dantibus, qui
									modo secuti erant.

multi comminus congressi, multi fugientes interfecti; nec ferro
									tantum periere, sed in paludes quidam coniecti profundo limo cum
									ipsis equis hausti sunt.

rex quoque in periculo fuit; nam ruente saucio equo praeceps ad 
										 terrain 
										 terram 
									 datus,

haud multum afuit, quin iacens opprimeretur. saluti fuit eques,
									qui raptim ipse desiluit pavidumque regem in equum subiecit;
									ipse, cum pedes aequare cursu fugientes non posset equites, ab
									hostibus ad casum regis concitatis confossus perit.

rex circumvectus paludes per vias inviaque trepida fuga in castra
									tandem, iam desperantibus plerisque incolumem evasurum,
									pervenit.

ducenti Macedonum equites eo proelio periere, centum ferme capti;
									octoginta admodum ornati equi spoliis simul armorum relatis
									abducti.

fuere, qui hoc die regem temeritatis, consulem segnitiae
									accusarent: nam et Philippo quiescendum fuisse, cum
									paucis diebus hostes exhausto circa omni agro ad ultimum inopiae
									venturos sciret,

et consulem, cum equitatum hostium levemque armaturam fudisset ac
									prope regem ipsum cepisset, protinus ad castra hostium ducere
									debuisse;

nec 
										 ellim 
										 enim 
									 mansuros ita perculsos hostis fuisse, debellarique
									momento temporis potuisse. id dictu quam re, ut pleraque,
									facilius erat.

nam si omnibus peditum quoque copiis congressus rex fuisset,
									forsitan inter tumultum, cum omnes victi metuque perculsi ex
									proelio intra vallum, protinus inde 
										 sulpervadentem 
										 supervadentem 
									 munimenta victorem hostem fugerent, 
										 exli 
										 exui 
									 castris potuerit rex;

cum vero integrae copiae peditum in castris mansissent, stationes
									ante portas praesidiaque disposita essent, quid, nisi ut
									temeritatem regis, effuse paulo ante secuti perculsos equites,
									imitaretur, profecisset?

neque enim ne regis quidem 
										 prinlum 
										 primum 
									 consilium, quo impetum in frumentatores palatos per
									agros fecit, reprehendendum foret,

si 
										 modunl 
										 modum 
									 prosperae pugnae imposuisset. eo quoque minus est
									mirum temptasse eum fortunam, quod fama erat Pleuratum
									Dardanosque ingentibus copiis profectos domo iam in Macedoniam
									transcendisse;

quibus si 
										 midique 
										 undique 
									 circumventus copiis foret, sedentem Romanum
									debellaturum credi poterat.

itaque secundum duas adversas equestris pugnas multo minus tutam
									moram in iisdem stativis fore Philippus ratus, cum abire inde et
									fallere abiens hostem vellet, caduceatore sub occasum solis
									misso ad consulem,

qui indutias ad sepeliendos equites peteret, frustratus hostem
									secunda vigilia multis ignibus per tota castra relictis silenti
									agmine abit.

corpus iam curabat consul, cum, venisse caduceatorem et quid
									venisset, nuntiatum est.

responso tantum dato mane postero die fore copiam conveniendi, id
									quod quaesitum erat, nox dieique insequentis pars ad
									praecipiendum iter Philippo data est.

montes, quam viam non ingressurum gravi agmine Romanum sciebat,
									petit. consul prima luce caduceatore datis indutiis
									dimisso 
										 hand 
										 haud 
									 ita multo post abisse hostem cum sensisset, ignarus,
									qua sequeretur, iisdem stativis frumentando dies aliquot
									consumpsit.

Stuberram deinde petit atque ex Pelagonia frumentum, quod in
									agris erat, convexit. inde ad Pluinnam est progressus nondum
									conperto, quam 
										 regonem 
										 regionem 
									 hostes petissent.

Philippus cum primo ad Bruanium stativa habuisset, profectus inde
									transversis limitibus 
										 terrorerl 
										 terrorem 
									 praebuit subitum hosti. movere itaque ex 
										 Pluinma 
										 Pluinna 
									 Romani et ad Osphagum flumen posuerunt castra.

rex haud procul inde et ipse vallo super ripam amnis ducto —
									Erigonum incolae vocant — consedit.

inde satis comperto Eordaeam petituros Romanos, ad occupandas
									angustias, ne superare hostes artis faucibus inclusum aditum
									possent, praecessit.

ibi alia vallo, alia fossa, alia lapidum congerie, ut pro muro
									essent, alia arboribus obiectis, ut aut locus postulabat aut
									materia suppeditabat,

propere permuniit atque, ut ipse rebatur, viam suapte natura
									difficilem obiectis per omnes transitus operibus inexpugnabilem
									fecit.

erant pleraque silvestria circa, incommoda phalangi maxime
									Macedonum, quae nisi ubi praelongis hastis velut vallum ante
									clipeos obiecit, quod ut fiat libero campo opus est, nullius
									admodum usus est.

Thracas quoque rumpiae, ingentis et ipsae longitudinis, inter
									obiectos undique ramos impediebant.

Cretensium una cohors non inutilis erat; sed ea quoque ipsa, ut,
									si quis impetum faceret, in patentem vulneri ecum equitemque
									sagittas conicere poterat, ita adversus scuta Romana nec ad
									traiciendum satis magnam vim habebat, nec aperti quicquam erat,
									quod peterent.

itaque id ut vanum teli genus senserunt esse, saxis passim tota
									valle iacentibus incessebant hostem. ea maiore cum sonitu quam
									vulnere ullo pulsatio scutorum parumper succedentis Romanos
									tenuit.

deinde, iis quoque spretis, partim testudine facta per adversos
									vadunt hostis,

partim brevi circuitu cum in iugum collis evasissent, trepidos ex praesidiis stationibusque Macedonas 
										 deturant 
										 deturbant 
									 et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque
									etiam obtruncant.

ita angustiae minore certamine, quam quod animis proposuerant,
									superatae et in Eordaeam perventum, ubi pervastatis passim agris
									in Elimiam consul se recepit. inde
									impetum in Orestidem facit et oppidum Celetrum est adgressus in
									paene insula situm;

lacus moenia cingit; angustis faucibus unum ex continenti iter
									est. primo situ ipso freti clausis portis abnuere imperium;

deinde, postquam 
										 sign 
										 signa 
									 ferri ac testudine succedi ad portam obsessasque
									fauces agmine hostium viderunt, priusquam experirentur certamen,
									metu in deditionem venerunt.

ab Celetro in Dassaretios processit urbemque Pelion vi cepit.
									servitia inde cum cetera praeda abduxit et ,

libera capita sine pretio dimisit oppidumque iis reddidit
									praesidio valido imposito; nam et sita opportune urbs erat ad
									impetus in Macedoniam faciendos.

ita peragratis hostium agris consul in loca pacata ad Apolloniam,
									unde orsus bellum erat, copias reduxit.

Philippum averterant Aetoli et Athamanes et Dardani et tot bella
									repente alia ex aliis locis exorta.

adversus Dardanos, iam recipientes ex Macedonia 
										 sse, 
										 sese, 
									 Athenagoran cum expeditis peditibus ac maiore parte
									equitatus misit, iussum instare ab tergo abeuntibus et carpendo
									postremum agmen segniores eos ad movendos domo exercitus
									efficere.

Aetolos Damocritus praetor, qui morae ad decernendum bellum ad
									Naupactum auctor fuerat, idem proximo concilio ad
									arma conciverat post famam equestris ad Ottolobum pugnae
									Dardanorumque et Pleurati cum Illyriis transitum in
									Macedoniam,

ad hoc classis Romanae adventum Oreum et super circumfusas tot
									Macedoniae gentes maritimam quoque instantem obsidionem.

hae causae Damocritum Aetolosque restituerant Romanis; et
									Amynandro, rege Athamanum, adiuncto profecti Cercinium
									obsedere.

clauserant portas, incertum vi an voluntate,

quia regium habebant praesidium. ceterum intra paucos dies 
										 capture 
										 captum 
									 est Cercinium atque incensum; qui superfuerunt e magna
									clade, liberi servique, inter ceteram praedam abducti.

is timor omnis, qui circumcolunt Boeben paludem, relictis urbibus
									montis coegit petere.

Aetoli inopia praedae inde aversi in Perrhaebiam ire pergunt.
									Cyretias ibi vi capiunt foedeque diripiunt; qui Maloeam
									incolunt, voluntate in deditionem societatemque accepti.

ex Perrhaebia Gomphos petendi Amynander auctor erat; et imminet
									Athamania huic urbi, videbaturque expugnari sine magno certamine
									posse.

Aetoli campos Thessaliae opimos ad praedam petiere sequente,
									quamquam non probante Amynandro nec effusas populationes
									Aetolorum 
										 nee 
										 nec 
									 castra, quo fors tulisset loco, sine ullo discrimine
									aut cura muniendi posita.

itaque ne temeritas eorum neglegentiaque sibi ac suis etiam
									cladis alicuius causa esset, cum campestribus locis subicientis
									eos castra Pharcadoni urbi videret,

ipse paulo plus mille passuum inde tumulum suis, 
										 qualmvis 
										 quamvis 
									 levi munimento tutum,

cepit. cum Aetoli, nisi quod populabantur, vix meminisse
									viderentur se in agro hostium esse, alii palati semermes
									vagarentur, alii in castris sine stationibus per somnum vinumque
									dies noctibus aequarent, Philippus inopinantibus advenit.

quem cum adesse refugientes ex agris quidam pavidi nuntiassent,
									trepidare Damocritus ceterique duces — et erat forte meridianum
									tempus, quo plerique graves cibo sopiti iacebant —

, excitare alii alios, iubere arma capere, alios dimittere ad
									revocandos, qui palati per agros praedabantur; tantaque
									trepidatio fuit, ut sine gladiis 
										 quidalm 
										 quidam 
									 equitum exirent, loricas plerique non induerent.

ita raptim educti, cum universi sescentorum aegre simul equites
									peditesque numerum explessent, incidunt in regium equitatum
									numero, armis animisque praestantem.

itaque primo impetu fusi vix 
										 teimptato 
										 temptato 
									 certamine turpi fuga repetunt castra; caesi captique,
									quos equites ab agmine fugientium interclusere.

Philippus iam suis vallo appropinquantibus receptui cani iussit;
									fatigatos enim equos virosque non tam proelio quam itineris
									simul longitudine, simul praepropera celeritate habebat.

itaque turmatim equites, in vicem manipulos levis armaturae
									aquatum ire et prandere iubet,

alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum
									tardius ductum propter gravitatem armorum.

quod ubi advenit, et ipsis imperatum, ut statutis signis armisque
									ante se positis raptim cibum caperent binis ternisve summum ex
									manipulis aquandi causa missis; interim eques cum levi armatura
									paratus instructusque stetit, si quid hostis moveret.

Aetoli — iam enim et quae per agros sparsa multitudo fuerat
									receperat se in castra — ut defensuri munimenta circa portas
									vallumque armatos disponunt, dum quietos hostes ipsi feroces ex
									tuto spectabant.

postquam mota signa Macedonum sunt et succedere ad vallum parati
									atque instructi coepere, repente omnes relictis stationibus per
									aversam partem castrorum ad tumulum ad castra Athamanum
									perfugiunt. multi in hac quoque tam trepida fuga capti caesique
									sunt Aetolorum.

Philippus, si satis diei superesset, non dubius, quin Athamanes
									quoque exui castris potuissent, die per proelium, deinde per
									direptionem castrorum absumpto sub tumulo in proxima planitie
									consedit prima luce insequentis diei hostem adgressurus.

sed Aetoli eodem pavore, quo sua castra reliquerant, nocte
									proxima dispersi fugerunt. maximo usui fuit Amynander, quo duce
									Athamanes itinerum periti summis montibus per calles ignotas
									sequentibus eos hostibus in Aetoliam perduxerunt.

non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum
									equites, quos prima luce Philippus, ut 
										 (lesertunm 
										 desertum 
									 tumulum videt, ad carpendum hostium agmen misit.

per eos dies et Athenagoras regius praefectus Dardanos
									recipientes se in finis adeptus postremum agmen
									turbavit;

dein, postquam Dardani conversis signis direxere aciem, aequa
									pugna iusto proelio erat. ubi rursus procedere Dardani
									coepissent, equite et levi armatura regii nullum tale auxilii
									genus habentes Dardanos oneratosque inmobilibus armis
									vexabant;

et loca ipsa adiuvabant. occisi perpauci sunt, plures vulnerati,
									captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus suis, sed
									confertim et pugnant et cedunt.

ita damna Romano accepta bello duabus per opportunas expeditiones
									coercitis gentibus restituerat Philippus incepto forti, non
									prospero solum eventu. minuit deinde ei forte oblata res hostium
									Aetolorum numerum.

Scopas, princeps gentis, ab Alexandrea magno cum pondere auri ab
									rege Ptolomaeo missus, sex milia peditum et quingentos equites
									mercede conductos Aegyptum vexit;

nec ex iuventute 
										 Aetolorur 
										 Aetolorum 
									 quemquam reliquisset, ni Damocritus nunc belli, quod
									instaret,

nunc futurae solitudinis admonens, incertum cura gentis an ut
									adversaretur Scopae parum donis cultus, partem iuniorum
									castigando domi continuisset.

haec ea aestate ab Romanis Philippoque gesta terra; classis a
									Corcyra eiusdem principio aestatis cum L. Apustio legato
									profecta Maleo superato circa Scyllaeum agri Hermionici Attalo
									regi coniuncta est.

tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum
									iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem
									effudit.

nec umquam ibi desunt linguae promptae ad plebem concitandam;
									quod genus cur in omnibus liberis civitatibus, 
										 tur 
										 tum 
									 praecipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, favore
									multitudinis alitur.

rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit, ut Philippi
									statuae et imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius
									virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque
									diesque festi, sacra, sacerdotes, quae ipsius maiorumque eius
									honoris causa instituta essent, omnia profanarentur;

loca quoque, in quibus positum aliquid inscriptumve
									honoris 
										 elus 
										 eius 
									 causa fuisset, detestabilia esse, neque in iis
									quicquam postea poni dedicarique placere eorum, quae in loco
									puro poni dedicarique fas esset;

sacerdotes publicos, 
										 cuotienscumque 
										 quotienscumque 
									 pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et
									classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari
									Philippum, liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias,
									Macedonum genus omne nomenque.

additum decreto, si quis quid postea, quod ad notam ignominiamque
									Philippi pertineret, ferret,

id omne populum Atheniensem iussurum; si quis contra ignominiam
									prove honore eius dixisset fecissetve, qui occidisset eum iure
									caesurum. postremo inclusum, ut omnia, quae adversus
									Pisistratidas decreta quondam erant, eadem in Philippo
									servarentur.

Athenienses quidem litteris verbisque, quibus solis valent,
									bellum adversus Philippum gerebant;

Attalus Romanique, cum Piraeum primo ab Hermione petissent,

paucos ibi morati dies oneratique aeque immodicis ad honores
									sociorum, atque in ira adversus hostem fuerant,

Atheniensium decretis navigant a Piraeo Andrum. et cum in portu,
									quem Gaurion vocant, constitissent,

missis, qui temptarent oppidanorum animos, si voluntate tradere
									urbem quam vim experiri mallent, postquam praesidio regio arcem
									teneri nec se potestatis suae esse respondebant, expositis
									copiis apparatuque omni urbium oppugnandarum diversis partibus
									rex et legatus Romanus ad urbem subeunt.

plus aliquanto Graecos Romana arma signaque non ante visa
									animique militum tam prompte succedentium muros terruere;

itaque fuga extemplo in arcem facta est, urbe hostes potiti. et
									in arce cum biduum loci se magis quam armorum fiducia
									tenuissent, tertio die pacti ipsi praesidiumque, ut cum singulis
									vestimentis Delium Boeotiae transveherentur, urbem arcemque
									tradiderunt.

ea ab Romanis regi Attalo concessa; praedam ornamentaque urbis
									ipsi avexerunt. Attalus, ne desertam haberet
									insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum, ut
									manerent, persuasit.

postea et ab Delio, qui ex pacto travecti eo fuerant, promissis
									regis, cum desiderium quoque patriae facilius ad credendum
									inclinaret animos, revocati.

ab Andro Cythnum traiecerunt. ibi dies aliquot oppugnanda urbe
									nequiquam absumpti, et, quia vix operae pretium erat,
									abscessere.

ad Prasias — 
										 coltinentis 
										 continentis 
									 Atticae is locus est — Issaeorum viginti lembi classi
									Romanorum adiuncti sunt. ii missi ad populandos Carystiorum
									agros; cetera classis Geraestum, nobilem Euboeae portum, dum ab
									Carysto Issaei redirent, tenuit.

inde omnes velis in altum datis 
										 marn 
										 mari 
									 medio praeter Scyrum insulam Icum pervenere. ibi
									paucos dies saeviente Borea retenti, ubi prima tranquillitas
									data est,

Sciathum traiecere vastatam urbem direptamque nuper a
									Philippo.

per agros palati milites frumentum et si qua alia usui esse ad
									vescendum poterant ad naves rettulere; praedae nec erat
									quicquam,

nec meruerant Graeci, cur diriperentur. inde Cassandream petentes
									primo ad Mendaeum, maritimum civitatis eius vicum, tenuere. inde
									cum superato 
										 promuntur10 
										 promunturio 
									 ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent,
									saeva coorta tempestate prope obruti fluctibus, dispersi, magna
									ex parte amissis armamentis in terram effugerunt.

omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit. nam
									conlectis in unum navibus expositisque copiis adgressi urbem,
									cum multis vulneribus repulsi — et erat validum ibi regium
									praesidium — irrito incepto regressi ad Canastraeum Pallenes
									traiecere. inde superato Toronae 
										 prommlturio 
										 promunturio 
									 
										 navigates 
										 navigantes 
									 Acanthum petiere.

ibi primo ager vastatus, deinde ipsa urbs vi capta ac direpta.
									nec ultra progressi — iam enim et graves praeda naves habebant —
									retro, unde venerant, Sciathum et ab Sciatho Euboeam
									repetunt.

ibi relicta classe decem navibus expeditis sinum Maliacum
									intravere ad colloquendum cum Aetolis de ratione
									gerendi belli. Pyrrhias

Aetolus princeps legationis eius fuit, quae ad communicanda
									consilia Heracleam cum rege et cum 
										 Rolano 
										 Romano 
									 legato venit.

petitum ex foedere ab Attalo est, ut 
										 lille 
										 mille 
									 milites praestaret; tantum enim numerum bellum
									gerentibus adversus Philippum debebat.

id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad
									populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa
									Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere 
										 eumn 
										 eum 
									 inde respectu rerum suarum potuissent.

ita Aetoli 
										 cume 
										 cum 
									 spe magis, Romanis omnia pollicentibus, quam cum
									auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit.

inde agitari de Oreo oppugnando coeptum. valida ea civitas et
									moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat praesidio.
									coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto
									Agesimbroto viginti Rhodiae naves, tectae omnes.

earn 
										 eam 
									 classem in stationem ad Zelasium miserunt —
									Phthiotidis super Demetriadem promunturium est peropportune
									obiectum ,

ut, si quid inde moverent Macedonum naves, in praesidio essent.
									Heraclides, praefectus regius, classem ibi tenebat, magis per
									occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta vi
									quicquam ausurus.

Oreum diversi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a
									marituma arce, regii adversus vallem inter duas iacentem arces,
									qua et muro intersaepta urbs est.

et ut loca diversa, sic dispari modo etiam oppugnabant: Romanus
									testudinibus et vineis et ariete admovendo muris, regii
									ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela
									ingerentes et pondere 
										 kngenti 
										 ingenti 
									 saxa; faciebant et cuniculos et quidquid aliud priore
									oppugnatione expertum profuerat.

ceterum non plures tantum Macedones quam ante tuebantur urbem
									arcesque, sed etiam praesentioribus animis, et castigationis
									regis in admissa culpa et simul minarum, 
										 Rimul 
										 simul 
									 promissorum in futurum memores. itaque cum praeter spem tempus ibi traheretur, plusque in obsidione et
									in 
										 operibns 
										 operibus 
									 quam in oppugnatione celeri spei esset,

interim et aliud agi posse ratus legatus, * relictis, quod satis
									videbatur ad opera perficienda, traicit in proxima continentis
									Larisamque — non illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram,
									quam Cremasten vocant —

subito adventu praeter arcem cepit Attalus quoque Pteleon nihil
									minus quam tale quicquam in alterius oppugnatione urbis
									timentibus oppressit.

et iam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum praesidium,
									quod intus erat, labore adsiduo, vigiliis diurnis pariter
									nocturnisque et vulneribus confectum.

muri quoque pars ariete incusso subruta multis 
										 iar 
										 iam 
									 locis prociderat; perque apertum ruina iter nocte
									Romani in arcem, quae super portum est, perruperunt.

Attalus luce prima signo ex arce dato ab Romanis et ipse urbem
									invasit stratis magna ex parte muris; praesidium oppidanique in
									arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta. urbs
									regi, captiva corpora Romanis cessere.

iam autumnale aequinoctium instabat; et est sinus Euboicus, quem
									Coela vocant, suspectus nautis. itaque ante hiemales motus
									evadere inde cupientes Piraeum, unde profecti ad bellum erant,
									repetunt.

Apustius triginta navibus ibi relictis super Maleum navigat
									Corcyram. regem statum initiorum Cereris, ut sacris interesset,
									tenuit; secundum initia et ipse in Asiam se recepit Agesimbroto
									et Rhodiis domum remissis.

haec ea aestate terra marique adversus Philippum sociosque eius
									ab consule et legato Romanis adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis
									gesta.

consul alter C. Aurelius ad confectum bellum cum in provinciam
									venisset, haud clam tulit iram adversus praetorem, quod absente
									se rem gessisset.

misso igitur eo in Etruriam ipse in agrum 
										 hostiulm 
										 hostium 
									 legiones induxit populandoque cum praeda maiore quam
									gloria bellum gessit.

L. Furius, simul quod in Etruria 
										 nihi) 
										 nihil 
									 erat rei, quod gereret, simul Gallico
									triumpho imminens, quem absente consule irato atque invidente
									facilius impetrari posse ratus est, 
									Romam inopinato cum venisset,

senatum in aede Bellonae habuit expositisque rebus gestis, ut
									triumphanti sibi in urbem invehi liceret, petit.

apud magnam partem senatus et magnitudine rerum gestarum valebat
									et 
										 cratia. 
										 gratia.

maiores natu negabant triumphum, et quod alieno exercitu rem
									gessisset et quod provinciam reliquisset cupiditate rapiendi per
									occasionem triumphi;

id vero eum nullo exemplo fecisse; consulares praecipue
									expectandum fuisse consulem censebant;

potuisse 
										 enlin 
										 enim 
									 castris prope urbem positis tutanda colonia ita, ut
									acie non decerneret, in adventum eius rem extrahere; quod
									praetor non fecisset, senatui faciendum esse, ut consulem
									expectaret;

ubi coram disceptantis consulem et praetorem audissent, verius de
									causa existimaturos esse.

magna pars senatus nihil praeter res gestas, et an in magistratu
									suisque auspiciis gessisset, censebant spectare senatum
									debere.

ex duabus 
										 colonies, 
										 coloniis, 
									 quae velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus
									oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset,
									traiecturumque id incendium velut ex continentibus tectis in
									alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori
									faciendum fuisse?

nam si sine consule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse,
									qui exercitum praetori dederit — potuisse enim, sicut non
									praetoris sed consulis exercitu rem geri voluerit, ita finire
									senatus consulto, ne per praetorem sed per consulem gereretur
									,

aut consulem, qui non, cum exercitum ex Etruria transire in
									Galliam iussisset, ipse Arimini occurrerit, ut bello interesset,
									quod sine eo geri fas non esset.

non expectare belli tempora moras et dilationes imperatorum, et
									pugnandum esse interdum, non quia velis, sed quia hostis
									cogat.

pugnam ipsam eventumque pugnae spectari debere. fusos caesosque
									hostis, castra capta ac direpta, coloniam liberatam
									obsidione, alterius coloniae captivos recuperatos restitutosque
									suis, debellatum uno proelio esse.

non homines tantum ea victoria laetatos, sed diis quoque
									immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene ac
									feliciter, non quod male ac temere res publica a L. Furio
									praetore gesta esset. data fato etiam quodam Furiae genti
									Gallica bella.

huius generis orationibus ipsius amicorumque victa est praesentis
									gratia praetoris absentis consulis maiestas, triumphumque
									frequentes L. Furio 
										 decrevertnt. 
										 decreverunt.

triumphavit de Gallis in magistratu L. Furius praetor et in
									aerarium tulit trecenta viginti milia aeris, argenti centum
									milia mille quingentos.

neque captivi ulli ante currum ducti neque spolia praelata neque
									milites secuti. omnia praeter victoriam penes consulem esse
									apparebat.

ludi deinde a P. Cornelio Scipione, quos consul in Africa
									voverat, magno apparatu facti.

et de agris militum eius 
										 decretuml, 
										 decretum, 
									 ut, quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa
									militasset, in singulos annos bina iugera agri acciperet; eum
									agrum decemviri adsignarent.

triumviri item creati ad supplendum Venusinis colonorum numerum,
									quod bello Hannibalis attenuatae vires eius coloniae erant, C.
									Terentius Varro, T. Quinctius Flamininus, P. Cornelius Cn. f.
									Scipio. hi colonos Venusiam adscripserunt.

eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul Hispaniam
									obtinebat, magnum hostium exercitum in agro Sedetano fudit.
									quindecim milia Hispanorum eo proelio dicuntur caesa, signa
									militaria capta octo et septuaginta.

C. Aurelius consul, cum ex provincia Romam comitiorum causa
									venisset, non id, quod animis praeceperant, questus est, non
									expectatum se ab senatu,

neque disceptandi cum praetore consuli potestatem factam, sed ita
									triumphum decresse senatum, ut nullius

nisi eius, qui triumphaturus esset, et non eorum, 
										 quim 
										 qui 
									 bello interfuissent, verba audiret.

maiores ideo instituisse, ut legati, tribuni, centuriones,
									milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius, cui tantus honos
									haberetur, populus Romanus videret. ecquem ex eo exercitu, qui
									cum Gallis pugnaverit, si non militem, lixam saltem 
										 filisse, 
										 fuisse, 
									 quem percunctari posset senatus, quid veri praetor
									vanive adferret?

comitiis 
										 ,deinde 
										 deinde 
									 diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius
									Lentulus, P. Villius Tappulus. praetores inde facti L. Quinctius
									Flamininus, L. Valerius Flaccus, L. Villius Tappulus, Cn.
									Baebius Tamphilus.

annona quoque eo anno pervilis fuit; frumenti vim magnam ex
									Africa advectam aediles curules M. Claudius Marcellus et Sex.
									Aelius Paetus binis aeris in modios populo diviserunt.

et ludos Romanos magno apparatu fecerunt; diem unum instaurarunt;
									signa aenea 
										 quilque 
										 quinque 
									 ex multaticio argento in aerario posuerunt.

plebeii ludi ab aedilibus L. Terentio Massiliota et Cn. Baebio
									Tamphilo, qui praetor designatus erat, ter toti instaurati.

et ludi funebres eo anno per quadriduum in foro mortis causa M. Valeri Laevini a Publio et Marco
									filiis eius facti, et munus 
										 aladiatorium 
										 gladiatorium 
									 datum ab iis;

paria quinque et viginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta decemvir
									sacrorum mortuus; in eius locum M’. Acilius Glabrio suffectus.

comitiis aediles curules creati sunt forte ambo, qui 
										 static 
										 statim 
									 occipere magistratum non possent. nam C. Cornelius
									Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret
									provinciam;

C. Valerius Flaccus, quem praesentem creaverant, quia flamen
									Dialis erat, iurare in leges non poterat; magistratum autem plus
									quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat
									gerere.

petente Flacco, ut legibus solveretur, senatus decrevit, ut, si
									aedilis, qui pro se iuraret, arbitratu consulum daret, consules,
									si iis videretur, cum tribunis plebis agerent, uti ad plebem
									ferrent.

datus, qui 
										 inraret 
										 iuraret 
									 pro fratre, L. Valerius Flaccus, praetor designatus.
										 tribuni ad plebem tulerunt, plebesque
									scivit,

ut perinde esset, ac si ipse aedilis iurasset. et de altero
									aedile scitum plebi est factum; rogantibus tribunis, quos duos
									in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire iuberent, ut C.
									Cornelius aedilis curulis ad magistratum gerendum veniret,

et L. Manlius Acidinus decederet de provincia multos post annos,
									plebes Cn. Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus
									imperium esse in Hispania iussit.

consules praetoresque, cum idibus Martiis magistratum inissent,
									provincias sortiti sunt.

L. Lentulo Italia, P. Villio Macedonia, praetoribus L. Quinctio
									urbana, Cn. Baebio Ariminum, L. Valerio Sicilia, L.

Villio Sardinia evenit. Lentulus consul novas legiones scribere
									iussus, Villius a P. Sulpicio exercitum accipere;

in supplementum eius, quantum militum videretur, ut scriberet,
									ipsi permissum. praetori Baebio legiones, quas C. Aurelius
									consul habuisset, ita decretae, ut retineret eas, donec consul
									novo cum exercitu succederet;

in Galliam ubi is venisset, omnes milites
									exauctorati domum dimitterentur praeter quinque milia socium;
									iis obtineri circa Ariminum provinciam satis esse.

prorogata imperia praetoribus prioris anni, C. Sergio, ut
									militibus, qui in Hispania Sicilia, Sardinia stipendia per
									multos annos fecissent agrum adsignandum curaret,

Q. Minucio, ut in Bruttiis idem de coniurationibus quaestiones,
									quas praetor cum fide curaque exercuisset, perficeret

et eos, quos sacrilegii compertos in vinculis Romam misisset,
									Locros mitteret ad supplicium, quaeque sublata ex delubro
									Proserpinae essent, reponenda cum piaculis curaret.

feriae Latinae pontificum decreto instauratae sunt, quod legati
									ab Ardea questi in senatu erant sibi in monte Albano Latinis
									carnem, ut adsolet, data non esse.

ab Suessa nuntiatum est duas portas quodque inter eas muri erat
									de caelo tactum; et Formiani legati aedem Iovis, item Ostienses
									aedem Iovis, et Veliterni Apollinis et Sangus aedes, et in
									Herculis aede capillum enatum;

et ex Bruttiis ab Q. Minucio propraetore scriptum eculeum cum
									quinque pedibus, pullos gallinaceos tris cum ternis pedibus
									natos esse. —

a P. Sulpicio proconsule ex Macedonia litterae adlatae, in quibus
									inter cetera scriptum erat lauream in puppi navis longae
									enatam.

priorum prodigiorum causa senatus censuerat, ut consules
									maioribus hostiis, quibus diis videretur, sacrificarent;

ob hoc unum 
										 prodiginum 
										 prodigium 
									 haruspices in senatum vocati, atque ex responso eorum
									supplicatio populo in diem unum indicta et ad omnia pulvinaria
									res divinae factae.

Carthaginienses eo anno argentum in 
										 stipendiumi 
										 stipendium 
									 impositum primum Romam advexerunt.

id quia probum non esse quaestores renuntiaverant,
									experientibusque pars quarta decocta erat, pecunia Romae 
										 mutual 
										 mutua 
									 sumpta intertrimentum argenti expleverunt.

petentibus, deinde, ut, si iam videretur senatui, obsides sibi
									redderentur. 
										 centnm 
										 centum 
									 redditi 
										 obsidles; 
										 obsides; 
									 
										 dP 
										 de 
									 ceteris, si in fide

permanerent, 
										 apes 
										 spes 
									 facta.

petentibus iisdem, qui non reddebantur obsides, ut ab Norba, ubi
									parum commode essent, alio traducerentur, concessum, ut Signiam
									et Ferentinum transirent.

Gaditanis item petentibus remissum, ne praefectus Gadis
									mitteretur adversus id, quod iis in fidem populi Romani
									venientibus cum 
										 T. 
										 L. 
									 Marcio Septimo convenisset. et Narniensium legatis
									querentibus ad numerum sibi colonos non esse et immixtos quosdam
									non sui generis pro colonis se 
										 grerere, 
										 gerere, 
									 earum rerum causa tresviros creare L. Cornelius consul
									iussus.

creati P. et Sex. Aelii — Paetis 
										 fait 
										 fuit 
									 ambobus cognomen — et 
										 On. 
										 Cn. 
									 Cornelius Lentulus. quod Narniensibus datum, ut
									colonorum numerus augeretur, id Cosani petentes non
									impetraverunt.

rebus, quae Romae agendae erant, perfectis consules in provincias
									profecti.

P. Villius in Macedoniam cum venisset, atrox seditio militum iam
									ante irritata nec satis in principio compressa excepit.

duo milia ea militum fuere, quae ex Africa post devictum
									Hannibalem in Siciliam, inde anno fere post in Macedoniam pro
									voluntariis transportata erant. id voluntate factum negabant: ab
									tribunis recusantes in naves impositos.

sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et eam
									exhaustam, et finem aliquem militandi fieri aequum esse.

multis annis sese Italiam non vidisse; consenuisse sub armis in
									Sicilia, Africa, Macedonia; confectos iam se labore opere,

exangues tot acceptis vulneribus esse. consul causam postulandae
									missionis probabilem, si modeste peteretur, videri dixit;
									seditionis nec eam nec ullam aliam satis iustam causam esse.

itaque si manere ad signa et dicto parere velint, se de missione
									eorum ad senatum scripturum; modestia facilius quam pertinacia
									quod velint impetraturos.

Thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat aggeribus
									vineisque et iam arietem muris admoturus erat;

ceterum incepto absistere eum coegit subitus
									Aetolorum adventus, qui Archidamo duce inter custodias Macedonum
									moenia ingressi nec nocte nec die finem ullum erumpendi nunc in
									stationes nunc in opera Macedonum faciebant. et adiuvabat eos
									natura ipsa loci.

namque Thaumaci a Pylis sinuque Maliaco per Lamiam eunti loco
									alto siti sunt in ipsis faucibus,

imminentes, quam Coelen vocant, Thessaliae; quae transeunti
									confragosa loca inplicatasque flexibus 
										 vallum 
										 vallium 
									 vias, ubi ventum ad hanc urbem est, repente velut
									maris vasti sic universa panditur planities, ut subiectos campos
									terminare oculis 
										 baud 
										 haud 
									 facile queas.

ab eo miraculo Thaumaci appellati. nec altitudine solum tuta
									urbs, sed quod saxo undique absciso rupibus imposita est.

hae difficultates et quod haud satis dignum tanti laboris
									periculique pretium erat,

ut absisteret incepto Philippus, effecerunt. hiems quoque iam
									instabat, cum inde abscessit et in Macedoniam in hiberna copias
									reduxit.

ibi ceteri quidem data quanticunque quiete temporis simul animos
									corporaque remiserant;

Philippum, quantum ab adsiduis laboribus itinerum pugnarumque
									laxaverat animum, tanto magis intentum in universum eventum
									belli curae angunt, non hostis modo timentem, qui terra marique
									urgebant,

sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi ad
									spem amicitiae Romanorum deficerent, et Macedonas ipsos cupido
									novandi res caperet.

itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui iusiurandum — ita
									enim pepigerant, quotannis iuraturos in verba Philippi —
									exigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et
									Triphylian Eleis ademptam,

Megalopolitis Alipheran, contendentibus numquam 
										 ear 
										 eam 
									 urbem fuisse ex Triphylia, sed sibi debere restitui,
									quia una esset ex iis, quae ad condendam Megalen polin ex
									concilio Arcadum contributae forent.

et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat;

ad Macedonum animos cum Heracliden amicum
									maxime invidiae sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum
										 in vincla coniecit ingenti popularium
									gaudio.

bellum si quando umquam ante alias,

tur 
										 tum 
									 magna cura apparavit exercuitque in armis et Macedonas
									et mercennarios milites principioque veris cum Athenagora omnia
									externa auxilia quodque levis armaturae erat in Chaoniam per
									Epirum ad occupandas quae ad Antigoneam fauces sunt — Stena
									vocant Graeci — misit.

ipse post paucis diebus graviore secutus agmine, cum situm omnem
									regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum credidit
									esse praeter amnem Aoum.

is inter montes, quorum alterum Meropum, alterum Asnaum incolae
									vocant, angusta valle fluit, iter exiguum super ripam praebens.
									Asnaum Athenagoram cum levi armatura tenere et communire iubet;
									ipse in Meropo posuit castra.

qua abscisae rupes erant, statio paucorum armatorum tenebat; qua
									minus tuta erant alia fossis, alia vallo, alia turribus
									muniebat.

magna tormentorum etiam vis, ut missilibus procul arcerent
									hostem, idoneis locis disposita est. tabernaculum regium pro
									vallo in conspecto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque
									spem ex fiducia faceret, positum.

consul per Charopum Epiroten certior factus, quos saltus cum
									exercitu insedisset rex, et ipse, cum Corcyrae hibernasset, vere
									primo in continentem travectus ad hostem ducere pergit.

quinque milia ferme ab regiis castris cum abesset, loco munito
									relictis legionibus ipse cum expeditis progressus 
										 act 
										 ad 
									 speculanda loca postero die consilium habuit,

utrum per insessum ab hoste saltum, quamquam labor ingens 
										 periculumqut 
										 periculumque 
									 proponeretur, transitum temptaret, an eodem
									itinere,

quo priore anno Sulpicius Macedoniam intraverat, circumduceret
									copias. hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius venit
									T. Quinctium consulem factum sortitumque provinciam Macedoniam
									maturato itinere iam Corcyram traiecisse.

Valerius Antias intrasse saltum Villium tradit, quia recto
									itinere nequiverit omnibus ab rege insessis, 
									secutum vallem, per quam mediam fertur Aous amnis,

ponte raptim facto in ripam, in qua erant castra regia,
									transgressum acie conflixisse; fusum fugatumque regem, castris
									exutum;

duodecim milia hostium eo proelio caesa, capta duo milia et
									ducentos et signa militaria centum triginta duo, equos ducentos
									triginta; aedem etiam Iovi in eo proelio votam, si res prospere
									gesta esset.

ceteri Graeci Latinique auctores, quorum quidem ego legi annales,
									nihil memorabile a Villio actum integrumque bellum insequentem
									consulem T. Quinctium accepisse tradunt.

dum haec in Macedonia geruntur, consul alter L. Lentulus, qui
									Romae substiterat, comitia censoribus creandis habuit.

multis claris petentibus viris creati censores P. Cornelius
									Scipio Africanus et P.

Aelius Paetus. ii magna inter se concordia et senatum sine ullius
									nota legerunt et portoria venalicium Capuae Puteolisque, item
									Castrum portorium, quo in loco nunc oppidum est, fruendum
									locarunt colonosque eo trecentos — is enim numerus finitus ab
									senatu erat — adscripserunt et sub Tifatis Capuae agrum
									vendiderunt.

sub idem tempus L. Manlius Acidinus ex Hispania decedens,
									prohibitus a P. Porcio Laeca tribuno plebis ne ovans rediret,
									cum ab senatu impetrasset, privatus urbem ingrediens mille
									ducenta pondo argenti, triginta pondo ferme auri in aerarium
									tulit.

eodem anno Cn. Baebius Tamphilus, qui ab C. Aurelio, consule anni
									prioris, 
										 provincial 
										 provinciam 
									 Galliam acceperat, temere ingressus Gallorum Insubrum
									finis prope cum toto exercitu est circumventus: supra sex milia
									et septingentos milites 
										 ainisit; 
										 amisit;

tanta ex eo bello, quod iam timeri desierat, clades accepta est.
									ea res L. Lentulum consulem ab urbe excivit.

qui ut in provinciam venit plenam tumultus, trepido exercitu
									accepto praetorem multis probris increpitum provincia decedere
									atque abire Romam iussit.

neque ipse consul memorabile quicquam gessit,
									comitiorum causa Romam revocatus; quae ipsa per M. 
										 Fulviumn 
										 Fulvium 
									 et M’. Curium 
										 tribunes 
										 tribunos 
									 plebis impediebantur,

quod T. Quinctium Flamininum consulatum ex quaestura petere non
									patiebantur:

iam aedilitatem praeturamque fastidiri, 
										 nee 
										 nec 
									 per honorum gradus, documentum sui dantis, nobiles
									homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa
									imis continuare.

res ex campestri certamine in senatum pervenit. patres
									censuerunt, qui honorem, quem sibi capere per leges liceret,
									peteret, in eo populo creandi, quem velit, potestatem fieri
									aequum esse.

in auctoritate patrum fuere tribuni. creati consules Sex. Aelius
									Paetus et T. Quinctius Flamininus.

inde praetorum comitia habita. creati L. Cornelius Merula, M.
									Claudius Marcellus, M. Porcius Cato, C. Helvius, qui aediles
									plebis fuerant. ab iis ludi plebeii instaurati; et epulum 
										 lovis 
										 Iovis 
									 fuit ludorum causa.

et ab aedilibus curulibus C. Valerio Flacco, 
										 famine 
										 flamine 
									 Diali, et C. 
										 Corneio 
										 Cornelio 
									 Cethego ludi Romani magno apparatu facti.

Ser. et C. Sulpicii Galbae pontifices eo anno mortui sunt; in
									eorum locum M. Aemilius Lepidus et Cn. Cornelius Scipio
									pontifices suffecti sunt.

Sex. Aelius Paetus T. Quinctius Flamininus magistratu inito
									senatum in Capitolio cum habuissent, decreverunt patres, ut
									provincias Macedoniam atque Italiam consules compararent inter
									se sortirenturve;

utri eorum Macedonia evenisset, in supplementum legionum tria
									milia militum Romanorum scriberet et trecentos equites, item
									sociorum Latini nominis quinque milia peditum, quingentos
									equites.

alteri consuli novus omnis exercitus decretus. L. Lentulo,
									prioris anni consuli, prorogatum imperium, vetitusque aut ipse
									provincia decedere prius aut veterem deducere exercitum, quam
									cum legionibus novis consul venisset.

sortiti consules provincias; Aelio Italia, Quinctio Macedonia
									evenit.

praetores L. Cornelius Merula urbanam, M. Claudius
									Siciliam, M. Porcius Sardiniam, C.

Helvius Galliam est sortitus. dilectus inde haberi est coeptus;
									nam praeter consulares exercitus praetoribus quoque iussi
									scribere milites erant,

Marcello in Siciliam quattuor milia peditum socium et Latini 
										 niominis 
										 nominis 
									 et trecentos equites, Catoni in Sardiniam ex 
										 eodelr 
										 eodem 
									 genere militum duo milia peditum, ducentos
									equites,

ita ut ii praetores ambo, cum in provincias venissent, veteres
									dimitterent pedites equitesque.

Attali deinde regis legatos in senatum consules introduxerunt. ii
									regem classe sua copiisque omnibus terra marique rem Romanam
									iuvare quaeque imperarent Romani consules, impigre atque
									oboedienter ad 
										 earn 
										 eam 
									 diem fecisse cum exposuissent, vereri dixerunt,

ne id praestare ei per Antiochum regem ultra non liceret; vacuum
									namque praesidiis navalibus terrestribusque regnum Attali
									Antiochum invasisse.

itaque Attalum orare patres conscriptos, si sua classi suaque
									opera uti ad Macedonicum bellum vellent, mitterent ipsi
									praesidium ad regnum eius tutandum; si id 
										 :nollent, 
										 nollent, 
									 ipsum ad sua defendenda cum classe ac reliquis copiis
									redire paterentur.

senatus legatis ita responderi iussit: quod rex Attalus classe
									copiisque 
										 allis 
										 aliis 
									 duces Romanos iuvisset, id gratum senatui esse;

auxilia nec ipsos missuros Attalo adversus Antiochum, socium et
									amicum populi Romani, nec Attali auxilia retenturos ultra, quam
									regi commodum esset;

semper populum Romanum alienis rebus arbitrio alieno usum; et
									principium et finem in potestatem ipsorum, qui ope sua velint
									adiutos Romanos, esse;

legatos ad Antiochum missuros, qui nuntient Attali naviumque eius
									et militum opera adversus Philippum communem hostem uti populum
									Romanum;

gratum eum facturum senatui, si regno Attali abstineat belloque
									absistat; aequum esse socios et amicos populi Romani reges inter
									se quoque ipsos pacem servare.

consulem T. Quinctium ita habito dilectu, ut eos
									fere legeret, qui in Hispania aut Africa meruissent, spectatae
									virtutis milites, properantem in provinciam prodigia nuntiata
									atque eorum procuratio Romae tenuerunt.

de caelo tacta erant via publica Veis, forum et aedes Iovis
									Lanuvi, Herculis aedes Ardeae, Capuae murus et turres et aedes,
									quae alba dicitur;

caelum ardere visum erat Arreti; terra Velitris trium iugerum
									spatio caverna ingenti desederat; Suessae Auruncae nuntiabant
									agnum cum duobus capitibus natum et Sinuessae porcum cum humano capite.

eorum prodigiorum causa supplicatio unum diem habita, et consules
									rebus divinis operam dederunt placatisque diis in provincias
									profecti sunt, Aelius cum Helvio praetore in Galliam;

exercitumque ab L. Lentulo acceptum, quem dimittere debebat,
									praetori tradidit, ipse novis legionibus, quas secum adduxerat,
									bellum gesturus. neque memorabilis rei quicquam gessit.

T. Quinctius alter consul maturius, quam priores soliti erant 
										 consulles, 
										 consules, 
									 a Brundisio cum tramisisset, Corcyram tenuit cum octo
									milibus peditum, equitibus octingentis.

ab Corcyra in proxima Epiri quinqueremi traiecit et in castra
									Romana magnis itineribus contendit.

inde Villio dimisso paucos moratus dies, dum se copiae ab Corcyra
									adsequerentur, consilium habuit, utrum recto itinere per castra
									hostium vim facere conaretur,

an ne temptata quidem re tanti laboris ac periculi per
									Dassaretios potius Lyncumque tuto circuitu Macedoniam
									intraret.

vicissetque ea sententia, ni timuisset, ne, cum a mari longius
									recessisset, emisso e manibus hoste, si, quod antea fecerat,
									solitudinibus silvisque se tutari rex voluisset, sine ullo
									effectu aestas extraheretur.

utcumque esset igitur, illo ipso tam iniquo loco adgredi hostem
									placuit. sed magis fieri id placebat, quam, quomodo fieret,
									satis expediebant;

diesque quadraginta sine ullo conatu sedentes in conspectu
									hostium absumpserant. inde spes data Philippo est per Epirotarum
									gentem temptandae pacis;

habitoque concilio delecti ad 
										 earn 
										 eam 
									 rem agendam Pausanias praetor et Alexander magister
									equitum consulem et regem, ubi in artissimas ripas Aous cogitur
									amnis, in conloquium adduxerunt.

summa postulatorum consulis erat: praesidia ex civitatibus rex
									deduceret; iis, quorum agros urbesque populatus esset, redderet
									res, quae comparerent; ceterorum aequo arbitrio aestimatio
									fieret.

Philippus aliam aliarum civitatium condicionem esse respondit:
									quas ipse cepisset, eas liberaturum; quae sibi traditae a
									maioribus essent, earum hereditaria ac iusta possessione non
									excessurum.

si quas quererentur belli clades eae civitates, cum quibus
									bellatum foret, arbitro quo vellent populorum, cum quibus pax
									utrisque fuisset, se usurum.

consul nihil ad id quidem arbitro aut iudice opus esse dicere;
									cui enim non apparere ab eo, qui prior arma intulisset, iniuriam
									ortam, nec Philippum ab ullis bello lacessitum priorem vim
									omnibus fecisse?

inde cum ageretur, quae civitates liberandae essent, Thessalos
									primos omnium nominavit consul. ad id vero adeo accensus
									indignatione est rex, ut exclamaret: “quid victo gravius
									imperares, T. Quincti?”,

atque ita se ex colloquio proripuit; et temperatum aegre est,
									quin missilibus, quia dirempti medio amni fuerant, pugnam inter
									se consererent.

postero die per excursiones ab stationibus primo in planitie
									satis ad id patenti multa levia commissa proelia sunt;

deinde recipientibus se regiis in arta et confragosa loca
									aviditate accensi certaminis eo quoque Romani penetravere.

pro his ordo et militaris disciplina et genus armorum erat, aptum
									tegendis corporibus; pro hoste loca et catapultae ballistaeque
									in omnibus prope rupibus quasi in muro dispositae.

multis hinc atque illinc vulneribus acceptis, cum etiam, ut in
									proelio iusto, aliquot cecidissent, nox pugnae finem fecit.

cum in hoc statu res esset, pastor quidam a Charopo, principe
									Epirotarum, missus deducitur ad consulem.

is se in eo saltu, qui regiis 
										 tur 
										 tum 
									 teneretur castris, armentum pascere solitum ait omnes
									montium eorum amfractus callesque nosse.

si secum aliquos consul mittere velit, se non iniquo nec
									perdifficili aditu super caput hostium eos educturum.

haec ubi consul audivit, percunctatum ad Charopum mittit, satisne
									credendum super tanta re agresti censeret. Charopus renuntiari
									iubet, ita crederet, ut suae potius omnia quam illius potestatis
									essent.

cum magis vellet credere 
										 qulam 
										 quam 
									 auderet mixtumque gaudio et metu 
										 aninumr 
										 animum 
									 gereret, auctoritate motus Charopi experiri spem
									oblatam statuit et,

ut averteret 
										 reygm 
										 regem 
									 ab suspicione, biduo 
										 insecluenti 
										 insequenti 
									 lacessere hostem dispositis ab omni 
										 ,arte 
										 parte 
									 copiis succedentibusque integris in locum defessorum
									non destitit.

quattuor milia inde lecta peditum et trecentos equites tribuno
									militum 
										 trait. 
										 tradit. 
									 equites, quoad loca patiantur, ducere iubet; ubi ad
									invia equiti ventum sit, in planitie aliqua locari equitatum,
									pedites, qua dux monstraret viam, ire;

ubi, ut polliceatur, super caput hostium perventum sit, fumo dare
									signum nec antea 
										 clamored 
										 clamorem 
									 tollere, quam ab se signo recepto pugnam coeptam
									arbitrari posset.

nocte itinera fieri iubet — et pernox forte luna erat — ;
									interdiu cibi quietisque sumeret tempus. ducem promissis
									ingentibus oneratum, si fides extet, vinctum tamen tribuno
									tradit.

his copiis ita dimissis eo intentius Romanus undique instat, †
									capit stationes.

interim die tertio cum verticem, quem petierant, Romani cepisse
									ac tenere se fumo significarent, tum vero trifariam divisis
									copiis consul valle media cum militum robore succedit, cornua
									dextra laevaque admovet castris;

nec segnius hostes obviam eunt. et dum aviditate certaminis
									provecti extra munitiones pugnant, haud paulo superior est
									Romanus miles et virtute et scientia et genere armorum;

postquam multis vulneratis interfectisque recepere se regii in
									loca 
										 ant 
										 aut 
									 munimento aut 
										 natural 
										 natura 
									 tuta, verterat periculum in Romanos
									temere in loca iniqua nec facilis ad 
										 receptur 
										 receptum 
									 angustias progressos.

neque impunita temeritate inde recepissent sese, ni clamor primum
									ab tergo auditus, dein pugna etiam coepta amentis repentino
									terrore regios fecisset.

pars in fugam effusi sunt; pars, magis quia locus fugae deerat,
									quam quod animi satis esset ad pugnam, cum substitissent, ab
									hoste et a fronte et ab tergo urgente circumventi sunt.

deleri totus exercitus potuit, si fugientis persecuti victores
									essent;

sed equitem angustiae locorumque asperitas, peditem armorum
									gravitas impediit.

rex primo effuse ac sine respectu fugit; dein quinque milium
									spatium progressus, cum ex iniquitate locorum, id quod erat,
									suspicatus esset, sequi non posse hostem, substitit in tumulo
									quodam dimisitque suos per omnia iuga vallesque, qui palatos in
									unum colligerent.

non plus duobus milibus hominum amissis cetera omnis multitudo,
									velut signum aliquod secuta, in unum cum convenisset, frequenti
									agmine petunt Thessaliam.

Romani, quoad tutum fuit, insecuti caedentes spoliantesque
									caesos, castra regia, etiam sine defensoribus difficili aditu,
									diripiunt; atque ea nocte in suis castris manserunt.

postero die consul per ipsas angustias, quas inter valle se
									flumen insinuat, hostem sequitur.

rex primo die ad castra Pyrrhi pervenit; locus, quem ita vocant,
									est in Triphylia terrae Molottidis. inde postero die — ingens
									iter agmini, sed metus urgebat — in montes Lyncon perrexit.

ipsi Epiri sunt, interiecti Macedoniae Thessaliaeque; latus, quod
									vergit in Thessaliam, oriens spectat, septentrio a Macedonia
									obicitur. vestiti frequentibus silvis sunt; iuga summa campos
									patentes aquasque perennis habent.

ibi stativis rex per aliquot dies habitis fluctuatus animo est,
									utrum protinus in regnum se reciperet, an praeverti in
									Thessaliam posset.

inclinavit sententia, ut in Thessaliam agmen demitteret,
									Triccamque proximis limitibus petit; inde obvias
									urbes raptim peragravit.

homines, qui sequi possent, sedibus excibat; oppida incendebat.
									rerum suarum, quas possent, ferendarum secum dominis 
										 ils 
										 ius 
									 fiebat, cetera militis praeda erat.

nec, quod ab hoste crudelius pati possent, reliqui quicquam fuit,
									quam quae ab sociis patiebantur.

haec etiam facienti Philippo acerba erant, sed e terra mox futura
									hostium corpora saltem eripere sociorum volebat.

ita evastata oppida sunt Phacium, 
										 lresiae, 
										 Iresiae, 
									 Euhydrium, Eretria, Palaepharsalus. Pheras cum
									peteret, exclusus, quia res egebat mora, si expugnare vellet,
									nec tempus erat, omisso incepto in Macedoniam transcendit;

nam etiam Aetolos adpropinquare fama erat. qui audito proelio,
									quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius evastatis
									circa Sperchias et Macran quam vocant Comen, transgressi inde in
									Thessaliam Cymenes et Angeias primo impetu potiti sunt.

a Metropoli, dum vastant agros, concursu oppidanorum ad tuenda
									moenia facto repulsi sunt. Callithera inde adgressi similem
									impetum oppidanorum pertinacius sustinuerunt;

compulsisque intra moenia qui eruperant, contenti ea victoria,
									quia spes nulla admodum expugnandi erat, abscesserunt. Teuma
									inde et Celathara vicos expugnant diripiuntque;

Acharras per deditionem receperunt.

Xyniae simili metu a cultoribus desertae sunt. hoc sedibus suis
									extorre agmen in praesidium incidit, quod ad 
										 ThaumaLcum, 
										 Thaumacum, 
									 quo tutior frumentatio esset, ducebatur; incondita 
										 inermis(cie 
										 inermisque 
									 multitudo, mixta et imbelli turba, ab armatis caesa
									est. Xyniae desertae diripiuntur. Cyphaera inde Aetoli capiunt,
									opportune Dolopiae imminens castellum.

haec raptim intra 
										 paitcos 
										 paucos 
									 dies ab Aetolis gesta. nec Amynander atque Athamanes
									post famam prosperae pugnae Romanorum quieverunt.

ceterum Amynander, quia suo militi parum fidebat, petito a
									consule modico praesidio cum Gomphos peteret, oppidum protinus
									nomine Phaecam situm inter Gomphos faucesque
									angustas, quae ab Athamania Thessaliam dirimunt, vi cepit.

inde Gomphos adortus est, et per aliquot
									dies summa vi tuentes urbem, cum iam scalas ad moenia erexisset,
									eo demum metu perpulit ad deditionem.

haec traditio Gomphorum ingentem terrorem Thessalis intulit.
									dedidere deinceps sese qui Argenta quique Pherinium et Timarum
									et Ligynas et Strymonem et Lampsum habent aliaque castella iuxta
									ignobilia.

dum Athamanes Aetolique submoto Macedonum metu in aliena victoria
									suam praedam faciunt, Thessaliaque ab tribus simul exercitibus
									incerta, quem hostem quemve socium crederet,

vastatur, consul faucibus, quas fuga hostium aperuerat, in
									regionem Epiri transgressus, etsi probe scit, cui parti Charopo
									principe excepto Epirotae favissent,

tamen quia ab satisfaciendi quoque cura imperata enixe facere
									videt, ex praesenti eos potius quam ex praeterito aestimat
									habitu et ea ipsa facilitate veniae animos eorum in posterum
									conciliat.

missis deinde nuntiis Corcyram, ut onerariae naves in sinum
									venirent Ambracium, ipse progressus modicis itineribus quarto
									die in monte Cercetio posuit castra, eodem Amynandro cum suis
									auxiliis accito,

non tam virium eius egens, quam ut duces in Thessaliam haberet.
									ab eodem consilio et plerique Epirotarum voluntarii inter
									auxilia accepti.

primam urbem Thessaliae Phaloriam est adgressus. duo milia
									Macedonum in praesidio habebat, qui primo summa vi restiterunt,
									quantum arma, quantum moenia tueri poterant.

sed oppugnatio continua, non nocte non die remissa, cum consul in
									eo verti crederet ceterorum Thessalorum animos, si primi vim
									Romanam non 
										 sustlnuissent, 
										 sustinuissent, 
									 vicit pertinaciam 
										 Mlcedonum. 
										 Macedonum.

capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes 
										 urmes 
										 urbes 
									 venerunt. venia eisdem petentibus datur:
									Phaloria incensa ac direpta est.

inde Aeginium petit: quem locum cum vel modico praesidio 
										 tntu 
										 tutum 
									 m ac prope inexpugnabilem vidisset,
									paucis in stationem proximam telis coniectis ad Gomphorum
									regionem agmen vertit.

degressusque in campos Thessaliae, cum iam omnia exercitui
									deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato ante,
									utrum Leucadem an sinum Ambracium onerariae tenuissent,
									frumentatum Ambraciam in vicem cohortes misit;

et est iter a Gomphis Ambraciam 
										 gsiut 
										 sicut 
									 impeditum ac difficile, ita spatio perbrevi.

intra paucos itaque dies transvectis a mari commeatibus repleta
									omni rerum copia sunt castra.

inde Atracem est profectus. decem ferme milia ab Larisa abest; ex
									Perrhaebia oriundi sunt; sita est urbs super 
										 Peaeum 
										 Peneum 
									 amnem.

nihil trepidavere Thessali ad primum adventum Romanorum; et
									Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita
									intra Tempe stativis positis, ut quisque locus ab hoste
									temptabatur, praesidia per occasiones summittebat.

sub idem fere tempus, quo consul adversus Philippum primum in
									Epiri faucibus posuit castra,

et L. Quinctius frater consulis, cui classis cura maritimaeque
									orae imperium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus
									Corcyram travectus,

postquam profectam inde classem audivit, nihil morandum ratus,
									cum ad Samen insulam adsecutus esset,

dimisso Livio, cui successerat, tarde inde ad Maleum trahendis
									plerumque remulco navibus, quae cum commeatu sequebantur,
									pervenit.

a Maleo, iussis ceteris, quantum maxime possent maturare, sequi,
									ipse tribus quinqueremibus expeditis Piraeum praecedit
									accepitque naves relictas ibi ab L. Apustio legato ad praesidium
									Athenarum.

eodem tempore duae ex Asia classes profectae, una cum Attalo rege
									— eae quattuor et viginti quinqueremes erant — , Rhodia altera
									viginti navium tectarum;

Agesimbrotus praeerat. hae circa 
										 drumm 
										 Andrum 
									 insulam classes coniunctae Euboeam inde exiguo
									distantem freto traiecerunt.

Carystiorum primum agros vastarunt; deinde, ubi Carystus
									praesidio a Chalcide raptim misso firma visa est,
									ad Eretriam accesserunt.

eodem et L. Quinctius cum iis navibus, quae Piraei fuerant,
									Attali regis adventu audito venit iussis, ut quaeque ex sua
									classe venissent naves, Euboeam petere.

Eretria summa vi oppugnabatur; nam et trium iunctarum classium
									naves omnis generis tormenta machinasque ad urbium excidia secum
									portabant, et agri adfatim materiae praebebant ad nova molienda
									opera.

oppidani primo haud impigre tuebantur moenia, dein
									fessi vulneratique aliquot, cum et muri partem eversam operibus
									hostium cernerent,

ad deditionem inclinarunt. sed praesidium erat Macedonum, quos
									non minus quam Romanos metuebant, et Philocles regius praefectus
									a Chalcide nuntios mittebat se in tempore adfuturum, si
									sustinerent obsidionem.

haec mixta metu spes ultra, quam vellent aut quam possent,
									trahere eos tempus cogebat;

deinde, postquam Philoclen repulsum trepidantemque refugisse 
										 Chalciden 
										 Chalcidem 
									 acceperunt, oratores extemplo ad Attalum veniam
									fidemque eius petentis miserunt.

dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo
									parte, qua murus dirutus erat, ceteris neglectis stationes
									armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte, quae minime
									suspecta erat, impetu facto scalis urbem cepit.

oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem
									confugit, deinde in deditionem venit. pecuniae aurique et
									argenti haud sane multum fuit;

signa et tabulae priscae artis
									ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut
									opibus ceteris inventa.

Carystus inde repetita, unde, priusquam e navibus copiae
									exponerentur, omnis multitudo urbe deserta in arcem
									confugit.

inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt. oppidanis
									extemplo vita ac libertas concessa est; Macedonibus treceni
									nummi in capita statutum pretium est, et ut armis traditis
									abirent.

hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti. navales copiae
									duabus claris urbibus Euboeae intra dies paucos
									captis circumvectae Sunium, Atticae terrae promunturium,
									Cenchreas, Corinthiorum emporium, petierunt.

consul interim omnium spe longiorem Atracis atrocioremque oppugnationem habuit, et ea, qua 
										 minimuum 
										 minimum 
									 credidisset, resistebant hostes.

nam omnem laborem in muro crediderat diruendo fore; si aditum
									armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium
									fore, qualis captis urbibus fieri solet;

ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas
									transcenderunt in urbem armati, illud 
										 principiul 
										 principium 
									 velut novi atque integri laboris fuit.

nam Macedones, qui in 
										 pracsidio 
										 praesidio 
									 erant et multi et delecti,

gloriam etiam egregiam rati, si armis potius et virtute quam
									moenibus urbem tuerentur, conferti, pluribus introrsus ordinibus
									acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per
									impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt.

id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo
									oppugnandae moram urbis sed ad summam universi belli pertinere
									ratus, quod ex momentis parvarum plerumque rerum penderet,

purgato loco, qui strage semiruti muri 
										 cuniulatus 
										 cumulatus 
									 erat, turrem ingentis altitudinis magnam vim armatorum
									multiplici tabulato portantem promovit

et cohortes in vicem sub signis, quae cuneum Macedonum —
									phalangem ipsi vocant — , si possent, vi perrumperent,
									emittebat.

sed ad loci angustias, 
										 baud 
										 haud 
									 late patente intervallo diruti muri, genus armorum
									pugnaeque hosti aptius erat.

ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones
									obiecissent, velut in constructam densitate clipeorum testudinem
									Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios,

neque congredi propius neque praecidere hastas poterant, et, si
									quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso
									acuto inter spicula integrarum hastarum velut vallum
									explebat.

ad hoc et muri pars adhuc integra utraque tuta praestabat latera,
									nec ex longo spatio aut cedendum aut impetus
									faciendus erat, quae res turbare ordines solet.

accessit etiam fortuita res ad animos eorum firmandos; nam cum
									turris per aggerem parum densati soli ageretur,

rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinavit, ut
									speciem ruentis hostibus, trepidationem † insanam superstantibus
									armatis praebuerit.

cum 
										 parurn 
										 parum 
									 quicquam succederet, consul minime aequo animo
									comparationem militum generisque armorum fieri patiebatur,

simul nec maturam expugnandi spem nec rationem procul a 
										 maria 
										 mari 
									 et in evastatis belli cladibus locis hibernandi ullam
									cernebat.

itaque relicta obsidione, quia nullus in tota Acarnaniae atque
									Aetoliae ora portus erat, qui simul et omnis onerarias, quae
									commeatum exercitui portabant, caperet et tecta ad hibernandum
									legionibus praeberet,

Anticyra in Phocide, in Corinthium versa sinum, ad id
									opportunissime sita visa,

quia nec procul Thessalia hostiumque locis aberat et ex adverso
									Peloponnesum exiguo maris spatio divisam, ab tergo Aetoliam
									Acarnaniamque, ab lateribus Locridem ac Boeotiam habebat.

Phocidis primo impetu Phanoteam sine certamine cepit. Anticyra
									haud multum oppugnando morae praebuit. Ambrysus inde
									Hyampolisque receptae.

Daulis, quia in tumulo excelso sita est, nec scalis nec operibus
									capi poterat.

lacessendo missilibus eos, qui in praesidio erant, cum ad
									excursiones elicuissent, refugiendo in vicem sequendoque et
									levibus sine effectu certaminibus eo neglegentiae et contemptus
									adduxerunt, ut cum refugientibus in portam permixti impetum
									Romani facerent.

et alia ignobilia castella Phocidis terrore magis quam armis in
									potestatem venerunt. Elatia clausit portas, nec, nisi vi
									cogerentur, recepturi moenibus videbantur aut ducem aut
									exercitum Romanum.

Elatiam obsidenti consuli rei maioris spes adfulsit, Achaeorum
									gentem ab societate regia in Romanam amicitiam avertendi.

Cycliadan, principem factionis ad Philippum
									trahentium res, expulerant; Aristaenus, qui Romanis gentem iungi
									volebat, praetor erat.

classis Romana cum Attalo et Rhodiis Cenchreis stabat,
									parabantque communi omnes consilio Corinthum oppugnare.

optimum igitur ratus est, priusquam 
										 ear 
										 eam 
									 rem adgrederentur, legatos ad gentem Achaeorum mitti
									pollicentis, si ab rege ad Romanos defecissent, Corinthum
									contributuros in anticum gentis concilium.

auctore consule legati a fratre eius L. Quinctio et Attalo et
									Rhodiis et Atheniensibus ad Achaeos missi.

Sicyone datum est iis concilium. erat autem non admodum simplex
									habitus inter Achaeos animorum: terrebat Nabis Lacedaemonius,
									gravis et adsiduus hostis;

horrebant Romana arma; Macedonum beneficiis et veteribus et
									recentibus obligati erant; regem ipsum suspectum habebant pro
									eius crudelitate perfidiaque,

neque ex iis, quae tum ad tempus faceret, aestimantes graviorem
									post bellum dominum futurum cernebant.

neque solum, quid in senatu quisque civitatis suae aut in
									communibus conciliis gentis pro sententia dicerent,

ignorabant, sed ne ipsis quidem secum cogitantibus, quid vellent
									aut quid optarent, satis constabat. ad homines ita incertos
									introductis legatis potestas dicendi facta est.

Romanus primum legatus L. Calpurnius, deinde Attali regis legati,
									post eos Rhodii disseruerunt;

Philippi deinde legatis potestas dicendi facta est; postremi
									Athenienses, ut refellerent Macedonum dicta, auditi sunt. ii
									fere atrocissime in regem, quia nulli nec plura nec tam acerba
									passi erant, invecti sunt.

et illa quidem contio sub occasum solis tot legatorum perpetuis
									orationibus die absumpto dimissa est.

postero die advocatur concilium; ubi cum per praeconem, sicut
									Graecis mos est, suadendi, si quis vellet, potestas a
									magistratibus facta esset, nec quisquam prodiret, diu silentium
									aliorum alios intuentium fuit.

neque mirum, si, quibus sua sponte volutantibus res inter se
									repugnantes obtorpuerant quodam modo animi, eos
									orationes quoque insuper turbaverant utrimque, quae difficilia
									essent, promendo admonendoque per totum diem habitae.

tandem Aristaenus, praetor Achaeorum, ne 
										 taciturn 
										 tacitum 
									 concilium dimitteret, “ubi” inquit “illa certamina
									animorum, Achaei, sunt, quibus in conviviis et circulis, cum de
									Philippo et Romanis mentio incidit, vix manibus temperatis?

nunc in concilio ad eam rem unam indicto, cum legatorum utrimque
									verba audieritis, cum referant magistratus, cum praeco ad
									suadendum vocet,

obmutuistis! si non cura salutis communis, ne studia quidem, quae
									in hanc aut in illam partem animos vestros inclinarunt, vocem
									cuiquam possunt exprimere?

cum praesertim nemo tam hebes sit, qui ignorare possit dicendi ac
									suadendi, quod quisque aut velit aut optimum putet, nunc
									occasionem esse, priusquam quicquam decernamus; ubi semel
									decretum erit, omnibus id, etiam quibus ante displicuerit, pro
									bono atque utili fore defendendum.”

haec adhortatio praetoris non modo quemquam unum elicuit ad
									suadendum, sed ne fremitum quidem aut murmur contionis tantae ex
									tot populis congregatae movit.

tum Aristaenus praetor rursus: “non magis consilium vobis,
									principes Achaeorum, deest quam lingua; sed suo quisque periculo
									in commune consultum non vult. forsitan ego quoque tacerem, si
									privatus essem; nunc praetori video aut non dandum concilium
									legatis fuisse,

aut non sine responso eos dimittendos esse; respondere autem nisi
									ex vestro decreto qui possum? et quoniam nemo vestrum, qui in
									hoc concilium advocati estis, pro sententia quicquam dicere vult
									aut audet, orationes legatorum hesterno die 
										 uit 
										 ut 
									 pro sententiis dictas percenseamus perinde ac non
									postulaverint,

quae e re sua essent, sed suaserint, quae nobis censerent utilia
									esse.

Romani Rhodiique et Attalus societatem amicitiamque nostram
									petunt et in bello, quod adversus Philippum gerunt, se a nobis
									adiuvari aequum censent.

Philippus societatis secum admonet et iuris iurandi et modo
									postulat, ut secum stemus, modo, ne 
										 intersiinus 
										 intersimus 
									 armis, contentum ait se esse.

nulline venit in mentem, cur, qui nondum socii sunt, plus petant
									quam socius? non fit hoc neque modestia Philippi neque
									impudentia Romanorum, Achaei:

fortuna et dat fiduciam postulantibus et demit. Philippi praeter
									legatum videmus nihil; Romana classis ad Cenchreas stat urbium
									Euboeae spolia prae se ferens, consulem legionesque eius, exiguo
									maris spatio diiunctas, Phocidem ac Locridem pervagantis
									videmus:

miramini, cur diffidenter Cleomedon, legatus Philippi, ut pro
									rege arma caperemus adversus Romanos, modo egerit?

qui, si ex eodem foedere ac iure iurando, cuius nobis religionem
									iniciebat, rogemus eum, ut nos Philippus et ab Nabide ac
									Lacedaemoniis et ab Romanis defendat, non modo praesidium, quo
									tueatur nos,

sed ne quid respondeat quidem nobis sit inventurus, non hercule
									magis quam ipse Philippus priore anno, qui pollicendo se
									adversus Nabidem bellum gesturum cum temptasset nostram
									iuventutem hinc in Euboeam extrahere,

postquam nos neque decernere id sibi praesidium neque velle
									illigari Romano bello vidit, oblitus societatis eius, quam nunc
									iactat, vastandos populandosque Nabidi ac Lacedaemoniis
									reliquit.

ac mihi quidem minime conveniens inter se oratio Cleomedontis
									visa est. elevabat Romanum bellum eventumque eius eundem fore,
									qui prioris belli,

quod cum Philippo gesserint, dicebat. cur igitur nostrum ille
									auxilium absens petit potius quam praesens nos, socios veteres,
									simul ab Nabide ac Romanis tueatur? nos dico? quid ita passus
									est Eretriam Carystumque capi? quid ita tot Thessaliae urbes?
									quid ita Locridem Phocidemque?

quid ita nunc Elatiam oppugnari patitur? cur excessit faucibus
									Epiri claustrisque illis inexpugnabilibus super Aoum amnem
									relictoque, quem insidebat, saltu penitus in regnum abiit? aut
										 vi aut metu aut voluntate.

si sua voluntate tot 
										 sociob 
										 socios 
									 reliquit hostibus diripiendos, qui recusare potest,
									quin et socii sibi consulant? si metu, nobis quoque ignoscat
									timentibus; si victus armis cessit, Achaei Romana arma
									sustinebimus, Cleomedon, quae vos Macedones non
									sustinuistis?

an tibi potius credamus Romanos non maioribus copiis
									nec viribus nunc bellum gerere, quam antea gesserint, potius
									quam res ipsas intueamur?

Aetolos tum classe adiuverunt; nec duce consulari nec exercitu
									bellum gesserunt; sociorum Philippi maritimae 
										 tur 
										 tum 
									 urbes in terrore ac tumultu erant; mediterranea adeo
									tuta ab armis Romanis fuerunt, ut Philippus 
										 Aietoios 
										 Aetolos 
									 
										 neqUilquam 
										 nequiquam 
									 opem — 
										 aomanorum 
										 Romanorum 
									 
										 impioranris 
										 implorantis 
									 
										 aepopularetur; 
										 depopularetur;

nunc autem defuncti bello Punico Romani, quod per sedecim annos
									velut intra viscera Italiae toleraverunt, non praesidium Aetolis
									bellantibus miserunt, sed ipsi duces belli arma terra marique
									simul Macedoniae intulerunt.

tertius iam consul summa vi gerit bellum. Sulpicius in ipsa
									Macedonia congressus fudit fugavitque regem, partem
									opulentissimam regni eius depopulatus;

nunc Quinctius tenentem claustra Epiri natura loci, munimentis,
									exercitu fretum castris exuit, fugientem in Thessaliam
									persecutus praesidia regia sociasque urbes eius prope in
									conspectu regis ipsius expugnavit.

ne sint vera, quae Atheniensis modo legatus de crudelitate,
									avaritia, libidine regis disseruit; nihil ad nos pertineant,
									quae in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt
									admissa,

multo minus, quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis absunt,
									passi sunt;

nostrorum ipsi vulnerum, si vultis, obliviscamur, caedes
									direptionesque bonorum Messenae in media Peloponneso factas, et
									hospitem Cyparissiae Charitelen contra ius omne ac fas inter
									epulas prope ipsas occisum, et Aratum patrem filiumque
									Sicyonios, cum senem infelicem parentem etiam appellare solitus
									esset, interfectos,

filii etiam uxorem libidinis causa in Macedoniam 
									asportatam, cetera stupra virginum 
										 matronarumrque 
										 matronarumque 
									 oblivioni dentur;

ne sit cum Philippo res, cuius crudelitatis metu obmutuistis
									omnes — nam quae alia tacendi advocatis in concilium causa est?
									— ; 
										 cu, 
										 cum 
									 Antigono, mitissimo ac iustissimo rege et de nobis
									omnibus optime merito, existimemus disceptationem esse:

num † id postularet facere nos, quod fieri non posset? paene
									insula est Peloponnesus, angustis Isthmi faucibus continenti
									adhaerens, nulli 
										 ,pertior 
										 apertior 
									 neque opportunior quam navali bello.

si centum tectae naves et quinquaginta leviores apertae et
									triginta Issaei lembi maritimam oram vastare et expositas prope
									in ipsis litoribus urbes coeperint oppugnare, in mediterraneas
									scilicet nos urbes recipiemus, tamquam non intestino et haerente
									in ipsis visceribus uramur bello!

cum terra Nabis et 
										 Lacedaenonii, 
										 Lacedaemonii, 
									 mari classis Romana urgebunt, † unde regiam societatem
									et Macedonum praesidia inploremus? an ipsi nostris armis ab
									hoste Romano tutabimur urbes, quae oppugnabuntur? egregie enim
									Dymas priore bello sumus tutati!

satis exemplorum nobis clades alienae praebent; ne quaeramus, 
										 quern 
										 quem 
									 ad 
										 mnodum 
										 modum 
									 ceteris exemplo simus.

nolite, quia ultro Romani petunt amicitiam, id quod optandum
									vobis ac summopere petendum erat,

fastidire. metu enim videlicet compulsi et deprensi in aliena
									terra, quia sub umbra vestri auxilii latere volunt, in
									societatem vestram confugiunt, ut portibus vestris recipiantur,
									ut commeatibus utantur!

mare in potestate habent; terras, quascunque adeunt, extemplo
									dicionis suae faciunt. quod rogant, cogere possunt;

quia pepercisse vobis volunt, committere vos, cur pereatis, non
									patiuntur. nam quod Cleomedon modo tamquam mediam et tutissimam
									vobis viam consilii, ut quiesceretis abstineretisque armis,
									ostendebat, ea non media, sed nulla via est.

etenim praeterquam quod aut accipienda aut spernenda vobis Romana
										 societas est, quid aliud quam nusquam gratia
									stabili, velut qui eventum expectaverimus, ut fortunae
									applicaremus nostra consilia, praeda victoris erimus?

nolite, si, quod omnibus votis petendum erat, ultro offertur,
									fastidire. non, quem ad modum hodie utrumque vobis licet, sic
									semper liciturum est; nec saepe nec diu eadem occasio erit.

liberare vos a Philippo iam diu magis vultis quam audetis. sine
									vestro labore et periculo qui vos in libertatem vindicarent, cum
									magnis classibus exercitibusque mare traiecerunt.

hos si socios aspernamini, vix mentis sanae estis; sed aut socios
									aut hostes habeatis oportet.”

secundum orationem praetoris murmur ortum aliorum cum adsensu,
									aliorum inclementer adsentientes increpantium;

et iam non singuli tantum sed populi 
										 universe 
										 universi 
									 inter se altercabantur. tum inter magistratus gentis —
									damiurgos vocant; decem numero creantur — certamen nihilo
									segnius quam inter multitudinem esse.

quinque relaturos de societate Romana se aiebant suffragiumque
									daturos; quinque lege cautum testabantur, ne quid, quod adversus
									Philippi societatem esset, aut referre magistratibus aut
									decernere concilio ius esset. is quoque dies iurgiis est
									consumptus.

supererat unus iusti concilii dies; tertio enim lex iubebat
									decretum fieri; in quem adeo exarsere studia, ut vix parentes ab
									liberis temperaverint.

Pisias Pellenensis erat; filium damiurgum nomine Memnonem
									habebat, partis eius, quae decretum recitari perrogarique
									sententias prohibebat.

is diu obtestatus filium, ut consulere Achaeos communi saluti
									pateretur neu pertinacia sua gentem universam perditum iret,

postquam parum proficiebant preces, iuratus se eum sua manu
									interempturum nec pro filio sed pro hoste habiturum minis
									pervicit,

ut postero die coniungeret iis se, qui referebant. qui cum plures
									facti referrent, omnibus fere populis haud dubie approbantibus
									relationem ac prae se ferentibus, quid decreturi
									essent,

Dymaei ac Megalopolitani et quidam
									Argivorum, priusquam decretum fieret, consurrexerunt ac
									reliquerunt concilium neque mirante ullo nec improbante.

iiam 
										 nam 
									 Megalopolitanos avorum memoria pulsos ab Lacedaemoniis
									restituerat in patriam Antigonus, et Dymaeis, captis nuper
									direptisque ab exercitu Romano, cum redimi eos, ubicumque
									servirent, Philippus iussisset, non libertatem modo sed etiam
									patriam reddiderat;

iam Argivi, praeterquam quod Macedonum reges ab se oriundos
									credunt, privatis etiam hospitiis familiarique amicitia plerique
									illigati Philippo erant.

ob 
										 laec 
										 haec 
									 concilio, quod inclinaverat ad Romanam societatem
									iubendam, excesserunt, veniaque iis huius secessionis fuit et
									magnis et recentibus obligatis beneficiis.

ceteri populi Achaeorum, cum sententias perrogarentur, societatem
									cum Attalo ac Rhodiis praesenti decreto
									confirmarunt;

cum Romanis, quia iniussu populi non poterat rata esse, in id
									tempus,

quo Romam mitti legati possent, dilata est; in praesentia tris
									legatos ad L. Quinctium mitti placuit et exercitum omnem
									Achaeorum ad Corinthum admoveri captis Cenchreis iam urbem ipsam
									Quinctio oppugnante.

et hi quidem e regione portae, quae fert Sicyonem, posuerunt
									castra; Romani in Cenchreas versam
									partem urbis, Attalus traducto per Isthmum exercitu ab Lechaeo,
									alterius maris portu, oppugnabant, primo segnius, sperantes
									seditionem intus fore inter oppidanos ac regium praesidium.

postquam uno animo omnes, et Macedones tamquam communem patriam
									tuebantur, et Corinthii ducem praesidii Androsthenen 
										 baud 
										 haud 
									 secus quam civem et suffragio creatum suo imperio in
									se uti patiebantur, omnis inde spes op pugnantibus in vi et armis et operibus erat.

undique aggeres 
										 baud 
										 haud 
									 facili aditu ad moenia admovebantur.

aries ex ea parte, quam Romani oppugnabant, aliquantum muri diruerat; in quem locum, quia nudatus munimento erat,
									protegendum armis cum Macedones concurrerent, atrox proelium
									inter eos ac Romanos ortum est.

ac primo multitudine facile expellebantur Romani; adsumptis
									deinde Achaeorum Attalique auxiliis aequabant certamen, nec
									dubium erat, quin Macedonas Graecosque facile loco pulsuri
									fuerint.

transfugarum Italicorum magna multitudo erat, pars ex Hannibalis
									exercitu metu poenae a Romanis Philippum secuta, pars navales
									socii relictis nuper classibus ad spem honoratioris militiae
									transgressi; hos desperata salus, si Romani vicissent, ad rabiem
									magis quam audaciam accendebat.

promunturium est adversus Sicyonem 
										 lunonis, 
										 Iunonis, 
									 quam vocant Acraeam, in altum excurrens; traiectus
									inde Corinthum septem fere milium passuum.

eo Philocles, regius et ipse praefectus, mille et quingentos
									milites per Boeotiam duxit. praesto fuere ab Corintho lembi, qui
									praesidium id acceptum Lechaeum traicerent.

auctor erat Attalus incensis operibus omittendae extemplo
									oppugnationis; pertinacius Romanus in incepto perstabat. is 
										 (uoque, 
										 quoque, 
									 ut pro omnibus portis disposita videt praesidia regia 
										 nee 
										 nec 
									 facile erumpentium impetus sustineri posse, in Attali
									sententiam concessit.

ita inrito incepto dimissis Achaeis reditum ad naves est. Attalus 
										 Piraeuml, 
										 Piraeum, 
									 Romani Corcyram petierunt.

dum haec ab navali exercitu geruntur, consul in Phocide ad
									Elatiam castris positis primo colloquiis rem per principes
									Elatensium temptavit;

postquam nihil esse in manu sua et plures validioresque esse
									regios quam oppidanos respondebatur, tum simul ab omni parte
									operibus armisque urbem est adgressus.

ariete admoto cum quantum inter duas 
									turres muri erat prorutum cum ingenti fragore ac strepitu
									nudasset urbem, simul et cohors Romana per apertum recenti
									strage iter invasit,

et ex omnibus oppidi partibus relictis suis quisque stationibus 
										 in, 
										 in

eum, qui premebatur impetu hostium, locum concurrerunt. eodem
									tempore Romani et ruinas muri supervadebant et scalas ad stantia
									moenia inferebant. et dum in unam partem oculos animosque
									hostium certamen averterat, pluribus locis scalis capitur
									murus,

armatique in urbem transcenderunt. quo tumultu audito territi
									hostes relicto, quem conferti tuebantur, loco in arcem omnes,
									inermi quoque sequente turba,

confugerunt. ita urbe potitur consul. qua direpta missis in
									arcem, qui vitam regiis, si inermes abire vellent, libertatem
									Elatensibus pollicerentur, fideque in haec data post dies paucos
									arcem recipit.

ceterum adventu in Achaiam Philoclis, regii praefecti, non
									Corinthus tantum liberata obsidione, sed Argivorum quoque
									civitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis
									prius animis plebis.

mos erat comitiorum die primo velut ominis causa praetores
									pronuntiare 
										 lovem 
										 Iovem 
									 Apollinemque et Herculem; additum lege erat, ut his
									Philippus rex adiceretur.

cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non
									adiecit, fremitus primo multitudinis ortus,

deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum 
										 honored 
										 honorem 
									 usurpare, 
										 done 
										 donec 
									 cum ingenti adsensu nomen recitatum est.

huius fiducia favoris Philocles arcessitus nocte occupat collem
									imminentem urbi — Larisam 
										 ear 
										 eam 
									 arcem vocant — positoque ibi praesidio cum lucis
									principio signis infestis ad subiectum arci forum vaderet,
									instructa acies ex adverso occurrit.

praesidium erat Achaeorum, nuper impositum, quingenti fere
									iuvenes delecti omnium civitatium; Aenesidemus Dymaeus
									praeerat.

ad hos orator a praefecto regio missus, qui excedere urbe
									iuberet: neque enim pares eos oppidanis solis, qui idem quod
									Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne
									Romani quidem ad Corinthum sustinuissent, primo nihil nec ducem
									nec ipsos movit;

post paulo, ut Argivos quoque armatos ex parte
									altera venientis magno agmine viderunt, 
										 certain 
										 certam 
									 perniciem cernentes, 
										 ornnem 
										 omnem 
									 tamen casum, si pertinacior dux fuisset, videbantur
									subituri.

Aenesidemus, ne flos Achaeorum iuventutis simul cum urbe
									amitteretur, pactus a Philocle, ut abire illis liceret, ipse quo
									loco steterat armatus cum paucis clientibus non excessit.

missus a Philocle, qui quaereret, quid sibi vellet. nihil motus tantummodo, cum proiecto prae se
									clipeo staret, in praesidio creditae 
										 urhis 
										 urbis 
									 moriturum se armatum respondit. 
										 tur 
										 tum 
									 iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela
									interfectique omnes.

et post pactam inter Achaeos ac Romanos 
										 societatemn 
										 societatem 
									 duae nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in
									potestate regis erant.

haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.

in Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Aelio consule gestum.

cum duos exercitus in provincia habuisset, unum retentum, quem
									dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul praefuerat — ipse
									ei C. Helvium praetorem praefecit — , alterum, quem,

in provinciam adduxit, totum prope annum Cremonensibus
									Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus
									dissipati erant, consumpsit.

quem ad modum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, ita circa
									urbem servilis prope 
										 tumrultus 
										 tumultus 
									 est.

excitatus. obsides Carthaginiensium Setiae custodiebantur. cum
									iis, ut principum liberis, magna vis servorum erat.

augebant eorum numerum, ut ab recenti. Africo bello, et ab ipsis
									Setinis captiva aliquot nationis eius empta ex praeda
									mancipia.

ea 
											 ii 
										 cum coniurationem fecissent, missis ex eo
									numero, 
										 primur 
										 primum 
									 qui, in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios
									servitia sollicitarent, satis iam omnibus praeparatis, ludis,
									qui Setiae prope diem futuri erant, spectaculo 
										 intentur 
										 intentum 
									 populum adgredi statuerant;

Setia per caedem et . repentinum tumultum capta Norbam et
									Cerceios occupare * * servitia. huius rei tam foedae indicium
										 
										 ftomam 
										 Romam 
									 ad L. Cornelium Lentulum praetorem urbanum 
										 (lelatum 
										 delatum 
									 est.

servi duo ante lucem ad eum venerunt atque ordine omnia, quae
									facta futuraque erant, exposuerunt.

quibus domi custodiri iussis, praetor senatu vocato edoctoque,
									quae 
										 indices 
										 iudices 
									 adferrent, proficisci ad 
										 ear 
										 eam 
									 coniurationem quaerendam atque opprimendam iussus,

cum quinque legatis profectus obvios in agris sacramento rogatos
									arma capere et sequi cogebat.

hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme hominum armatis
									Setiam omnibus, quo pergeret, ignaris venit.

ibi raptim principibus 
										 coniurations 
										 coniurationis 
									 comprehensis fuga servorum ex oppido facta est.
									dimissis deinde per agros, qui vestigarent * * *.

egregia duorum opera servorum indicum et unius liberi fuit. ei
									centum milia gravis aeris dari patres iusserunt, servis vicena
									quina milia aeris et libertatem;

pretium eorum ex aerario solutum est dominis. haud ita multo post
									ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est servitia
									Praeneste occupatura.

eo L. Cornelius praetor profectus de quingentis fere hominibus,
									qui in 
										 ea 
										 ii 
									 noxa erant, supplicium sumpsit. in timore civitas fuit
									obsides captivosque Poenorum 
										 ea 
										 ii 
									 moliri.

itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire
									eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum
									intentiorem custodiam habere iussi,

et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides
									in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas
									daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in
									nulla alia quam in carceris publici custodia essent.

eodem anno legati ab rege Attalo coronam auream ducentum
									quadraginta sex pondo in Capitolio posuerunt gratiasque senatui
									egere, quod Antiochus legatorum Romanorum auctoritate motus
									finibus Attali exercitum deduxisset.

eadem aestate equites ducenti et elephanti decem 
										 et, 
										 et 
									 tritici 
										 molium 
										 modium 
									 ducenta milia ab rege Masinissa ad 
									exercitum, qui in Graecia erat, pervenerunt. item ex Sicilia
									Sardiniaque magni commeatus et vestimenta exercitui missa.

Siciliam M. Marcellus, Sardiniam M. Porcius Cato obtinebat,
									sanctus et innocens, asperior tamen in faenore coercendo
									habitus;

fugatique ex insula faeneratores et sumptus, quos in cultum
									praetorum socii facere soliti erant, circumcisi aut sublati.

Sex. Aelius consul, ex Gallia comitiorum causa Romam cum
									redisset, creavit consules C. 
										 Corneliurm 
										 Cornelium 
									 Cethegum et Q. Minucium Rufum.

biduo post praetorum comitia habita. sex praetores illo anno
									primum creati crescentibus iam provinciis et latius patescente
									imperio;

creati autem hi: L. Manlius Volso, C.
									Sempronius Tuditanus, M. Sergius Silus, M. Helvius, M. Minucius 
										 Rufus, 
										 Rufus. 
									 L. Atilius — Sempronius et Helvius ex iis aediles
									plebis erant — ;

curules aediles Q. Minucius Thermus et Ti. Sempronius Longus.
									ludi Romani eo anno quater instaurati.

C. Cornelio et Q. Minucio consulibus omnium primum de provinciis
									consulum praetorumque actum.

prius de praetoribus transacta res, quae transigi sorte poterat.
									urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam
									Atilius, Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem,
									Helvius ulteriorem est sortitus.

consulibus Italiam Macedoniamque sortiri parantibus L. Oppius et
									Q. Fulvius tribuni plebis impedimento erant, quod longinqua
									provincia Macedonia esset,

neque ulla alia res maius bello impedimentum ad eam diem fuisset,
									quam quod vixdum inchoatis rebus in ipso conatu gerendi belli
									prior consul revocaretur.

quartum iam annum esse ab decreto Macedonico bello. quaerendo
									regem et exercitum eius Sulpicium maiorem partem anni
									absumpsisse. Villium congredientem cum hoste infecta re
									revocatum.

Quinctium rebus divinis Romae maiorem partem anni retentum ita
									gessisse tamen res, ut, si 
										 ant 
										 aut 
									 maturius in provinciam venisset, aut hiems magis 
										 scra 
										 sera 
									 fuisset, potuerit debellare;

nunc prope in hiberna profectum ita comparare dici bellum, ut,
									nisi successor impediat, perfecturus aestate proxima
									videatur.

his orationibus pervicerunt, ut consules in senatus auctoritate
									fore dicerent se, si idem tribuni plebis facerent.
									permittentibus utrisque liberam consultationem patres consulibus
									ambobus Italiam provinciam decreverunt,

T. Quinctio prorogarunt imperium, donec successor ex senatus
									consulto venisset. consulibus binae legiones decretae et ut
									bellum cum Gallis Cisalpinis,

qui defecissent a populo Romano, gererent. Quinctio in Macedoniam
									supplementum decretum, sex milia peditum, trecenti equites,
									sociorum navalium milia tria.

praeesse eidem, cui praeerat, classi L. Quinctius Flamininus
									iussus. praetoribus in Hispanias octona 
										 inilia 
										 milia 
									 peditum socium ac nominis Latini data et 
										 qualringeni 
										 quadringeni 
									 equites, ut dimitterent veterem ex Hispaniis 
										 railitem; 
										 militem; 
									 et terminare iussi, qua ulterior citeriorve provincia
									servaretur.

Macedoniae legatos P. Sulpicium et P. Villium, qui consules in ea
									provincia fuerant, adiecerunt.

priusquam consules praetoresque in provincias proficiscerentur,
									prodigia procurari placuit, quod aedes Vulcani Summanique Romae,
									et quod Fregenis murus et porta de caelo tacta erant,

et Frusinone inter noctem lux orta, et Aefulae agnus biceps cum
									quinque pedibus natus, et Formiis duo lupi oppidum ingressi
									obvios aliquot laniaverant, Romae non in urbem solum sed in
									Capitolium penetraverat lupus.

C. Atinius tribunus plebis tulit, ut quinque 
										 coioniae 
										 coloniae 
									 in oram maritimam deducerentur, duae ad ostia fluminum
									Vulturni Liternique, una Puteolos, una ad Castrum Salerni:

his Buxentum adiectum, trecenae familiae in singulas colonias
									iubebantur mitti. triumviri deducendis iis, qui per triennium
									magistratum haberent, creati M. Servilius Geminus, Q. Minucius
									Thermus, Ti. Sempronius Longus. dilectu rebusque
									aliis divinis humanisque,

quae per ipsos agenda erant, perfectis consules ambo in Galliam
									profecti,

Cornelius recta ad Insubres via, qui 
										 tur 
										 tum 
									 in armis erant Cenomanis adsumptis; Q. Minucius in
									laeva Italiae ad 
										 inferlm 
										 inferum 
									 mare flexit iter Genuamque exercitu ducto ab Liguribus
									orsus bellum est.

oppida Clastidium et Litubium, utraque Ligurum, et duae gentis
									eiusdem civitates, Celeiates Cerdiciatesque, sese dediderunt. et
									iam omnia cis Padum praeter Gallorum Boios, Ilvates Ligurum sub
									dicione erant;

quindecim oppida, hominum viginti milia esse dicebantur, quae se
									dediderant. inde in agrum Boiorum legiones duxit.

Boiorum exercitus haud ita multo ante traiecerat Padum
									iunxeratque se Insubribus et Cenomanis,

quod ita acceperant, coniunctis legionibus consules rem gesturos,
									ut et ipsi collatas in unum viris firmarent.

postauam 
										 postquam 
									 fama accidit alterum consulem Boiorum urere agros, 
										 sedition 
										 seditio 
									 extemplo orta est; postulare Boi, ut laborantibus opem
									universi ferrent;

Insubres negare se sua deserturos. ita divisae copiae, Boisque in
									agrum suum tutandum profectis Insubres cum Cenomanis super 
										 arnis 
										 amnis 
									 Mincii ripam consederunt.

infra eum locum duo milia et consul Cornelius eidem flumini
									castra applicuit.

inde mittendo in vicos Cenomanorum Brixiamque, quod caput gentis
									erat, ut satis comperit non ex auctoritate seniorum iuventutem
									in armis esse nec publico consilio Insubrum defectioni Cenomanos
									sese adiunxisse,

excitis ad se principibus id agere ac moliri coepit, ut
									desciscerent ab Insubribus Cenomani et sublatis signis aut domos
									redirent aut ad Romanos transirent.

et id quidem impetrari nequiit; in id fides data consuli est, ut
									in acie aut quiescerent aut, si qua etiam occasio fuisset,
									adiuvarent Romanos.

haec ita convenisse Insubres ignorabant; suberat tamen quaedam
									suspicio animis labare fidem sociorum. itaque cum in aciem
									eduxissent, neutrum iis cornu committere ausi, ne, si dolo cessissent, rem totam inclinarent, post signa in
									subsidiis eos locaverunt.

consul principio pugnae vovit 
										 aecem 
										 aedem 
									 Sospitae 
										 lunoni, 
										 Iunoni, 
									 si eo die hostes fusi fugatique fuissent: a militibus
									clamor sublatus compotem voti consulem se facturos, et impetus
									in hostis est factus.

non tulerunt Insubres primum concursum. quidam et a Cenomanis,
									terga repente in ipso certamine adgressis, tumultum ancipitem
									iniectum auctores sunt, caesaque in medio quinque et triginta
									milia hostium,

quinque milia et ducentos vivos captos, in iis Hamilcarem,
									Poenorum imperatorem, qui belli causa fuisset;

signa militaria centum triginta et carpenta supra ducenta. multa
									oppida Gallorum, quae Insubrum defectionem secuta erant,
									dediderunt se Romanis.

Minucius consul primo effusis populationibus peragraverat finis
									Boiorum, deinde, ut relictis Insubribus ad sua tuenda receperant
									sese, castris se tenuit acie dimicandum cum hoste ratus.

nec Boi detrectassent pugnam, ni fama Insubres victos adlata
									animos fregisset. itaque relicto duce castrisque dissipati per
									vicos, sua quisque ut defenderent, rationem gerendi belli hosti
									mutarunt.

omissa enim spe per unam dimicationem rei decernendae rursus
									populari agros et urere tecta vicosque expugnare coepit.

per eosdem dies Clastidium incensum. inde in Ligustinos 
										 lvates, 
										 Ilvates, 
									 qui soli non parebant, legiones ductae.

ea quoque gens, ut Insubres acie victos, Boios ita, ut temptare
									spem certaminis non auderent, territos audivit, in dicionem
									venit.

litterae consulum amborum de rebus in Gallia prospere gestis sub
									idem tempus Romam adlatae M. Sergius praetor urbanus in senatu
									eas, deinde ex auctoritate patrum ad populum recitavit.
									supplicatio in quadriduum decreta.

hiems iam eo tempore erat, et, cum T. Quinctius capta Elatia in
									Phocide ac Locride hiberna disposita haberet, Opunte seditio
									orta est.

factio una Aetolos, qui propiores erant, altera Romanos
									accersebat.

Aetoli priores venerunt; sed opulentior factio exclusis Aetolis
									missoque ad imperatorem 
										 Romanuin 
										 Romanum 
									 nuntio usque in adventum eius tenuit urbem.

arcera 
										 arcem 
									 regium tenebat praesidium, neque, ut decederent inde,
									aut Opuntiorum minis aut auctoritate imperatoris Romani perpelli
									potuerunt.

mora, cur non extemplo oppugnarentur, ea fuit, quod caduceator ab
									rege venerat locum ac tempus petens colloquio.

id gravate regi concessum est, non quin cuperet Quinctius per se
									partim armis, partim condicionibus confectum videri bellum;

necdum enim sciebat, utrum successor sibi alter ex novis
									consulibus mitteretur, an, quod summa vi ut tenderent amicis et
									propinquis mandaverat, imperium prorogaretur;

aptum autem fore colloquium credebat, ut sibi liberum esset vel
									ad bellum manenti vel ad pacem decedenti rem inclinare.

in sinu Maliaco prope Nicaeam litus elegere. eo rex ab Demetriade
									cum quinque lembis et una nave rostrata venit.

erant cum eo principes Macedonum et Achaeorum exul, vir insignis,
									Cycliadas.

cum imperatore Romano rex Amynander erat et Dionysodorus, Attali
									legatus, et Agesimbrotus, praefectus Rhodiae classis, et
									Phaeneas, princeps Aetolorum, et Achaei duo,

Aristaenus et Xenophon. inter hos Romanus ad extremum litus progressus, cum rex in proram navis
									in ancoris stantis processisset,

“commodius” inquit, “si in terram egrediaris, ex propinquo
									dicamus in vicem audiamusque.” cum rex facturum se id negaret,
									“quem tandem” inquit Quinctius “times?” ad hoc ille superbo et
									regio animo:

“neminem equidem timeo praeter deos immortalis; non omnium autem
									credo fidei, quos circa te video,

atque omnium minime Aetolis”. “istuc quidem” ait Romanus “par
									omnibus periculum est, qui cum hoste ad colloquium
									congrediuntur, si nulla fides sit.”

“non tamen” inquit, “T. Quincti, par perfidiae praemium est, si
									fraude agatur, Philippus et Phaeneas; neque enim aeque
									difficulter Aetoli 
										 praetoremn 
										 praetorem 
									 alium ac Macedones regem in meum locum
									substituant.”

secundum haec silentium fuit, cum Romanus eum aecum censeret
									priorem dicere, qui petisset colloquium, rex eius esse priorem
									orationem,

qui daret pacis leges, non qui acciperet; tum Romanus: simplicem
									suam orationem esse; ea enim se dicturum, quae ni fiant, nulla
									sit pacis condicio.

deducenda ex omnibus Graeciae civitatibus regi praesidia esse,
									captivos et transfugas sociis populi Romani reddendos,
									restituenda Romanis ea Illyrici loca, quae post pacem in Epiro
									factam occupasset,

Ptolomaeo Aegypti regi reddendas urbes, quas post Philopatoris 
										 ptolomaei 
										 Ptolomaei 
									 mortem occupavisset. suas populique 
										 Roiani 
										 Romani 
									 condiciones has esse; ceterum et socium audiri
									postulata verum esse.

Attali regis legatus naves captivosque, quae ad Chium navali
									proelio capta essent, et Nicephorium Venerisque templum, quae
									spoliasset evastassetque, pro incorruptis restitui;

Rhodii Peraeam — regio est continentis adversus insulam, vetustae
									eorum dicionis — repetebant postulabantque praesidia deduci ab
									Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto
									atque Abydo,

et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui,

et liberari omnia Asiae emporia portusque. Achaei Corinthum et
									Argos repetebant. praetor Aetolorum Phaeneas cum eadem fere,
									quae Romani, ut Graecia decederetur, postulasset, redderenturque
									Aetolis urbes,

quae quondam iuris ac dicionis eorum fuissent, excepit orationem
									eius princeps Aetolorum Alexander, vir ut inter Aetolos
									facundus.

iam dudum se reticere ait, non quo quicquam agi putet eo
									colloquio, sed ne quem sociorum dicentem interpellet. nec de
									pace cum fide Philippum agere nec bella vera virtute umquam
									gessisse.

in colloquiis insidiari et captare; in bello non congredi aequo
									campo neque signis collatis dimicare, sed refugientem incendere
									ac diripere urbes et vincentium praemia victum corrumpere.

at non 
										 antiques 
										 antiquos 
									 
										 Malcedonum 
										 Macedonum 
									 
										 teges 
										 reges, 
									 rem ita gessisse, sed acie
									bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent, quo 
										 opuleitius 
										 opulentius 
									 
										 habereiit 
										 haberent 
									 imperium.

nam de quorum possessione dimicetur tollentem nihil sibi praeter 
										 bellura 
										 bellum 
									 relinquere, quod consilium esse?

pluris priore anno sociorum urbes in Thessalia evastasse
									Philippum quam omnes, qui umquam hostes Thessaliae fuerint.

ipsis quoque Aetolis eum plura socium quam hostem ademisse:
									Lysimachiam pulso praetore et praesidio Aetolorum occupasse
									eum;

Cium, item suae dicionis 
										 urbelu, 
										 urbem, 
									 funditus evertisse ac delesse; eadem fraude habere eum
									Thebas Phthias, Echinum, Larisam, Pharsalum.

motus oratione Alexandri Philippus navem,

ut exaudiretur, propius terram applicuit. orsum eum dicere, in
									Aetolos maxime, violenter Phaeneas interfatus non in verbis rem
									verti ait: aut bello vincendum aut melioribus parendum esse.

“apparet id quidem” inquit Philippus “etiam caeco,” iocatus in 
										 valetudinemi 
										 valetudinem 
									 oculorum Phaeneae; et erat dicacior natura, quam regem
									decet, et ne inter seria quidem risu satis temperans.

indignari inde coepit, Aetolos tamquam Romanos decedi Graecia
									iubere, qui, quibus finibus Graecia sit, dicere non possent;
									ipsius enim Aetoliae Agraeos Apodotosque et Amphilochos, quae
									permagna eorum pars sit, Graeciam non esse.

“an, quod a sociis eorum non abstinuerim, iustam querellam habent,
									cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem servent, ut adversus
									socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuventutem
									suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque
									parte Aetolica auxilia habeant?

neque ego Cium expugnavi, sed Prusiam socium et amicum oppugnantem adiuvi; et Lysimachiam
									ab Thracibus vindicavi, sed, quia me necessitas ad hoc bellum a
									custodia eius avertit, Thraces habent.

et Aetolis haec; Attalo autem Rhodiisque nihil iure debeo; non
									enim a me, sed ab illis principium belli ortum est;

Romanorum autem honoris causa 
										 Peraeaj 
										 Peraean 
									 
										 IThodiis 
										 Rhodiis 
									 et naves Attalo cum captivis, qui comparebunt,
									restituam.

nam quod ad Nicephorium Venerisque templi restitutionem
									attinet,

quid restitui ea postulantibus 
										 respondean 
										 respondeam, 
									 , nisi, quo uno modo silvae lucique caesi restitui
									possunt, curam impensamque sationis me praestaturum, — quoniam
									haec inter se reges postulare et respondere placet.”

extrema eius oratio adversus Achaeos fuit, in qua orsus ab
									Antigoni primum, suis deinde erga gentem 
										 ear 
										 eam 
									 meritis, recitari decreta eorum iussit omnis divinos
									humanosque honores complexa atque eis obiecit recens
									decretum,

quo ab se descivissent; invectusque graviter in perfidiam eorum,
									Argos tamen se iis redditurum dixit;

de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum esse
									quaesiturumque ab eo simul, utrum iisne urbibus decedere se
									aecum censeat, quas ab se ipso captas iure belli habeat, an iis
									etiam, quas a maioribus suis accepisset.

parantibus Achaeis Aetolisque ad ea respondere, cum prope occasum
									sol esset, dilato in posterum diem colloquio Philippus in
									stationem,

ex qua profectus erat, Romani sociique in castra redierunt.
									Quinctius postero die ad Nicaeam — is enim locus placuerat — ad
									constitutum tempus venit; Philippus nullus usquam, nec nuntius
									ab eo per aliquot horas veniebat, et iam desperantibus venturum
									repente apparuerunt naves.

atque ipse quidem, cum tam gravia et indigna imperarentur, inopem
									consilii diem consumpsisse deliberando aiebat;

vulgo credebant de industria rem in serum tractam, ne tempus dari
									posset Achaeis Aetolisque ad respondendum,

et 
										 earn 
										 eam 
									 opinionem ipse adfirmavit petendo, ut summotis aliis,
									ne tempus altercando tereretur et aliqui finis rei imponi
									posset, cum ipso imperatore Romano liceret sibi colloqui.

id primo non acceptum, ne excludi colloquio viderentur socii,

dein, cum haud absisteret petere, ex omnium consilio Romanus
									imperator cum Ap. Claudio tribuno militum ceteris summotis ad
									extremum litus processit;

rex cum duobus, quos pridie adhibuerat, in terram est egressus.
									ibi cum aliquamdiu secreto locuti essent, quae acta Philippus ad
									suos rettulerit,

minus compertum est; Quinctius haec rettulit ad socios: Romanis
									eum cedere tota Illyrici ora, perfugas remittere ac si qui sint
									captivi;

Attalo naves et 
										 curm 
										 cum 
									 iis captos navalis socios, Rhodiis regionem, quam
									Peraean vocant, reddere, Iaso et Bargyliis non cessurum;

Aetolis Pharsalum Larisamque reddere, Thebas non reddere; Achaeis
									non Argis modo sed etiam Corintho cessurum.

nulli omnium placere partium, quibus cessurus aut non cessurus
									esset, destinatio: plus enim amitti in iis quam acquiri, nec
									umquam, nisi tota deduxisset Graecia praesidia, causas
									certaminum defore.

cum haec toto ex concilio certatim omnes vociferarentur, ad
									Philippum quoque procul stantem vox est perlata.

itaque a Quinctio petit, ut rem totam in posterum diem differret:
									profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum.

litus ad Thronium colloquio destinatur. eo mature conventum est.
									ibi Philippus primum et Quinctium et omnis qui aderant rogare,
									ne spem pacis turbare vellent,

postremo petere tempus, quo legatos mittere Romam ad senatum
									posset: aut iis condicionibus se pacem impetraturum aut
									quascumque senatus dedisset leges pacis accepturum.

id ceteris haudquaquam placebat: nec enim aliud quam moram et 
										 dilationemr 
										 dilationem 
									 ad colligendas vires quaeri;

Quinctius verum id futurum fuisse dicere, si aestas et tempus
									rerum gerendarum esset; nunc hieme instante nihil amitti dato
									spatio ad legatos mittendos;

nam neque sine auctoritate senatus ratum quicquam eorum fore,
									quae cum rege ipsi pepigissent, et explorari, dum bello
									necessariam quietem ipsa hiems daret, senatus auctoritatem
									posse. in hanc sententiam et ceteri sociorum principes
									concesserunt;

indutiisque datis in duos menses, et ipsos mittere singulos
									legatos ad senatum edocendum, ne fraude regis
									caperetur, placuit.

additum indutiarum pacto, ut regia praesidia Phocide ac Locride
									extemplo deducerentur.

et ipse Quinctius cum sociorum legatis Amynandrum, Athamanum
									regem, ut speciem legationi adiceret, et Q. Fabium — uxoris
									Quincti sororis filius erat — et Q. Fulvium et Ap. Claudium
									misit.

ut ventum Romam est, prius sociorum legati quam regis auditi
									sunt. cetera eorum oratio conviciis regis consumpta est;

moverunt maxime senatum demonstrando maris terrarumque regionis
									eius situm,

ut omnibus appareret, si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in
									Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non posse liberam
									Graeciam esse,

et ipsum Philippum non contumeliosius quam verius compedes eas
									Graeciae appellare.

legati deinde regis intromissi; quibus longiorem exorsis
									orationem brevis interrogatio, cessurusne iis tribus urbibus
									esset, sermonem incidit, cum mandati sibi de iis nominatim
									negarent quicquam. sic infecta pace regii dimissi; Quinctio
									liberum arbitrium pacis ac belli permissum.

cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse
									victoriae quam pacis avidior neque colloquium postea Philippo
									dedit neque legationem aliam, quam quae omni Graecia decedi
									nuntiaret, admissurum dixit.

Philippus, cum acie decernendum videret et undique ad se
									contrahendas vires, maxime de Achaiae urbibus,

regionis ab se diversae, et magis tamen de Argis quam de Corintho
									sollicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedaemoniorum tyranno
									velut fiduciariam dare, ut victori sibi restitueret, si quid
									adversi accidisset, ipse haberet, Philocli, qui Corintho
									Argisque praeerat, scribit, ut tyrannum ipse conveniret.

Philocles, praeterquam quod iam veniebat cum munere, adicit, ad
									pignus futurae regi cum tyranno amicitiae, filias suas regem
									Nabidis filiis matrimonio coniungere velle.

tyrannus primo negare aliter urbem 
										 earn 
										 eam 
									 se accepturum, nisi Argivorum ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis esset,

deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed abominatos 
										 etiarn 
										 etiam 
									 nomen tyranni audivit, causam se spoliandi eos 
										 nactur 
										 nactum 
									 ratus tradere, ubi vellet, urbem Philoclen iussit.

nocte ignaris omnibus acceptus in urbem est tyrannus; prima luce
									occupata omnia superiora loca 
										 portaeqlie 
										 portaeque 
									 clausae.

paucis principum inter primum tumultum elapsis, eorum absentium
									direptae fortunae; praesentibus aurum atque argentum ablatum,
									pecuniae imperatae ingentes.

qui non cunctanter contulere, sine contumelia et laceratione
									corporum dimissi; quos occulere aut retrahere aliquid suspicio
									fuit, in servilem modum lacerati atque extorti.

contione inde advocata rogationes promulgavit, unam de tabulis
									novis, alteram de agro viritim dividendo, duas faces novantibus
									res ad plebem in optimates accendendam.

postquam in potestate Argivorum civitas erat, nihil eius memor
									tyrannus, a quo 
										 ear 
										 eam 
									 civitatem et in quam condicionem accepisset,

legatos Elatiam ad Quinctium et ad 
									Attalum Aeginae hibernantem mittit, qui nuntiarent Argos in
									potestate sua esse: eo si veniret Quinctius ad colloquium, non
									diffidere sibi omnia cum eo conventura.

Quinctius, ut eo quoque praesidio Philippum nudaret, cum
									adnuisset se venturum, mittit ad Attalum, ut ab Aegina Sicyonem
									sibi occurreret,

ipse ab Anticyra decem quinqueremibus, quas iis forte ipsis
									diebus L. Quinctius frater eius adduxerat ex hibernis Corcyrae,
									Sicyonem tramisit.

iam ibi Attalus erat; qui cum tyranno ad Romanum imperatorem, non
									Romano ad tyrannum eundum diceret, in sententiam suam Quinctium
									traduxit, ne in urbem ipsam Argos iret.

haud procul urbe Mycenica vocatur; in eo loco ut congrederentur
									convenit.

Quinctius cum fratre et tribunis militum paucis, Attalus cum
									regio comitatu, Nicostratus, Achaeorum praetor, cum auxiliaribus
									paucis venit.

tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem invenerunt.
									progressus armatus cum satellitibus armatis est in
									medium fere interiacentis campi; inermis Quinctius cum fratre et
									duobus tribunis militum, inermi item regi praetor Achaeorum et
									unus ex purpuratis latus cingebant.

initium sermonis ab excusatione tyranni ortum, quod armatus ipse
									armatisque saeptus, cum inermes Romanum imperatorem regemque
									cerneret, in colloquium venisset:

neque enim se illos timere dixit, sed exules Argivorum. inde ubi
									de condicionibus amicitiae coeptum agi est, Romanus duas
									postulare res, unam, ut bellum 
										 cumn 
										 cum 
									 Achaeis finiret, alteram, ut adversus Philippum
									mitteret secum auxilia. ea se missurum dixit; pro pace cum
									Achaeis indutiae impetratae, donec bellum cum Philippo
									finiretur.

de Argis quoque disceptatio ab Attalo rege est mota, cum fraude
									Philoclis proditam urbem vi ab eo teneri argueret, ille ab ipsis
									Argivis se defenderet accitum.

contionem rex Argivorum postulabat, ut id sciri posset; nec
									tyrannus abnuere; sed deductis ex urbe praesidiis liberam
									contionem non immixtis Lacedaemoniis declaraturam, quid Argivi
									vellent, praeberi debere dicebat rex; tyrannus negavit
									deducturum.

haec disceptatio sine exitu fuit.

de colloquio discessum sescentis Cretensibus ab tyranno datis
									Romano indutiisque inter Nicostratum, praetorem Achaeorum, et
									Lacedaemoniorum tyrannum in quattuor menses factis.

inde Quinctius Corinthum est profectus et ad portam cum
									Cretensium cohorte accessit, ut Philocli praefecto urbis
									appareret tyrannum a Philippo descisse.

Philocles et ipse ad imperatorem Romanum in colloquium venit
									hortantique, ut extemplo transiret urbemque traderet, ita
									respondit, ut distulisse rem magis quam negasse videretur.

a Corintho Quinctius Anticyram traiecit; inde fratrem ad
									temptandam Acarnanum gentem misit.

Attalus ab Argis Sicyonem est profectus. ibi et civitas novis
									honoribus veteres regis honores auxit, et rex ad
									id, quod sacrum Apollinis agrum 
										 grand 
										 grandi 
									 quondam pecunia redemerat iis,

tur 
										 tum 
									 quoque, ne sine aliqua munificentia praeteriret
									civitatem sociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit
									et decem milia medimnum frumenti; atque ita Cenchreas ad naves
									redit.

et Nabis firmato 
										 presidio 
										 praesidio 
									 Argis 
										 Lacedaemonera 
										 Lacedaemonem 
									 regressus, cum ipse viros spoliasset, ad feminas
									spoliandas uxorem Argos remisit.

ea nunc singulas illustres, nunc simul plures genere inter se
									iunctas accersendo blandiendoque ac minando non aurum modo iis,
									sed postremo vestem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.

haec per hiemem gesta; initio autem veris Quinctius Attalo
									Elatiam excito Boeotorum gentem 
										 mcertis 
										 incertis 
									 ad 
										 earn 
										 eam 
									 diem animis fluctuantem dicionis suae facere cupiens,
									profectus per Phocidem quinque milia ab Thebis, quod caput est
									Boeotiae, posuit castra.

inde postero die cum unius signi
									militibus et Attalo legationibusque, quae frequentes undique
									convenerant, pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis — ea
									duo milia militum erant — sequi se mille passuum intervallo
									distantibus.

ad medium ferme viae Boeotorum praetor Antiphilus obvius fuit;
									cetera 
										 multitude 
										 multitudo 
									 e muris adventum imperatoris Romani
									regisque prospeculabatur.

rara arma paucique milites circa eos apparebant; hastatos
									sequentes procul anfractus viarum vallesque interiectae
									occulebant.

cum iam adpropinquaret urbi, velut obviam egredientem turbam
									salutaret, tardius incedebat; causa erat morae, ut hastati
									consequerentur.

oppidani, ante lictorem turba acta, insecutum confestim agmen
									armatorum non ante, quam ad hospitium imperatoris ventum est,
									conspexere.

tum velut prodita dolo Antiphili praetoris urbe captaque
									obstipuerunt omnes; et apparebat nihil liberae consultationis
									concilio, quod in diem posterum indictum erat Boeotis, relictum
									esse.

texerunt dolorem, quem et nequiquam et non sine periculo
									ostendissent.

in concilio Attalus primus verba fecit. orsus a maiorum suorum
									suisque et communibus in omnem Graeciam et propriis in Boeotorum
									gentem meritis,

senior iam et infirmior, quam ut contentionem dicendi sustineret,
									obmutuit et concidit;

et dum regem auferunt perferuntque parte membrorum captum,
									paulisper contio intermissa est.

Aristaenus inde, Achaeorum praetor, eo cum maiore auctoritate
									auditus, quod non alia, quam quae Achaeis suaserat, Boeotis
									suadebat.

pauca ab ipso Quinctio adiecta, fidem magis Romanam quam arma aut
									opes extollente verbis.

rogatio inde a Plataeensi Dicaearcho lata recitataque de societate cum Romanis iungenda nullo
									contra dicere audente omnium Boeotiae civitatum suffragiis
									accipitur iubeturque.

concilio dimisso Quinctius, 
										 tanturm 
										 tantum 
									 Thebis moratus,

quantum Attali repens casus coegit, postquam non vitae praesens
									periculum vis morbi attulisse sed membrorum debilitatem visa
									est, relicto eo ad curationem necessariam corporis,

Elatiam, unde profectus erat, redit Boeotis quoque, sicut prius
									Achaeis, ad societatem adscitis et, quoniam tuta ea pacataque ab
									tergo relinquebantur, omnibus iam cogitationibus in Philippum et
									quod relicum belli erat conversis.

Philippus quoque primo vere, postquam legati ab Roma nihil pacati
									rettulerant,

dilectum per omnia oppida regni habere instituit in magna inopia
									iuniorum. 
										 absitmpserant 
										 absumpserant 
									 enim per multas iam aetates continua bella
									Macedonas;

ipso quoque regnante et navalibus bellis adversus Rhodios
									Attalumque et terrestribus adversus Romanos ceciderat magnus
									numerus.

ita et tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis 
										 qiidam 
										 quidam 
									 stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat,
									ad 
										 sign 
										 signa 
									 revocabantur.

ita suppleto exercitu secundum vernum aequinoctium omnis copias
									Dium contraxit ibique stativis positis exercendo cotidie 
										 nuilite 
										 milite 
									 hostem opperiebatur.

et Quinctius 
										 p.er 
										 per 
									 eosdem ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium
									et Scarpheam ad Thermopylas pervenit.

ibi concilium Aetolorum Heracleam indictum tenuit
									consultantium,

qllantis 
										 quantis 
									 auxiliis Romanum ad bellum sequerentur. cognitis
									sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias praegressus in
									confinio Aenianum Thessalorumque positis castris Aetolica
									auxilia opperiebatur.

nihil morati Aetoli sunt; Phaenea duce † sescenti pedites cum
									equitibus quadringentis venerunt. ne dubium esset, quid
									expectasset, confestim Quinctius movit castra.

transgresso in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretensium
									duce Cydante et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se
									coniunxere nec ita multo post Amynander cum Athamanum peditum
									ducentis et mille.

Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de
									summa rerum adesset certamen,

adhortandos milites ratus, multa iam saepe memorata de maiorum
									virtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset,
									ad ea, quae 
										 tur 
										 tum 
									 maxime animos terrebant quibusque erigi ad aliquam spem poterant, venit.

acceptae ad Aoum flumen in angustiis cladi ter a Macedonum
									phalange ad Atracem vi pulsos Romanos opponebat.

et illic 
										 ta,men, 
										 tamen, 
									 
										 ubi 
										 abi 
									 insessas fauces Epiri non tenuissent,
									primam culpam fuisse eorum, qui neglegenter custodias
									servassent,

secundam in ipso certamine levis armaturae mercennariorumque
									militum; Macedonum vero phalangem et tunc stetisse et loco aequo
									iustaque pugna semper mansuram invictam.

decem et sex milia militum haec fuere, robur omne virium eius
									regni. ad hoc duo milia caetratorum, quos peltastas appellant,
									Thracumque et Illyriorum — Trallis est nomen genti — par
									numerus,

bina milia erant, et mixti ex pluribus gentibus mercede conducti
									auxiliares mille ferme et quingenti et duo milia equitum. cum
									iis copiis rex 
										 hosted 
										 hostem 
									 opperiebatur.

Romanis ferme par numerus erat; 
										 equitur 
										 equitum 
									 copiis tantum, quod Aetoli accesserant, superabant.

Quinctius ad Thebas Phthioticas castra cum movisset, spem nactus
									per Timonem, principem civitatis, prodi urbem cum paucis equitum
									levisque armaturae ad muros successit.

ibi adeo frustrata spes est, ut non certamen modo cum
									erumpentibus, sed periculum quoque atrox subiret, ni castris
									exciti repente pedites equitesque in tempore subvenissent.

et postquam nihil conceptae temere spei succedebat, urbis quidem
									amplius temptandae in praesentia conatu abstitit;

ceterum satis gnarus iam in Thessalia regem esse, nondum
									comperto, quam in regionem venisset, milites per agros dimissos
									vallum caedere et parare iubet.

vallo et Macedones et Graeci usi sunt, sed usum nec ad
									commoditatem ferendi nec ad ipsius munitionis firmamentum
									aptaverunt;

nam et maiores et magis ramosas arbores caedebant, quam quas
									ferre cum armis miles posset, et cum castra his ante obiectis
									saepsissent, facilis molitio eorum valli erat.

nam et quia rari stipites magnarum arborum eminebant multique et
									validi rami praebebant, quod recte manu caperetur, duo aut
									summum tres iuvenes conixi arborem unam evellebant,

qua evulsa portae instar extemplo patebat , nec in
									promptu erat, quod obmolirentur.

fomanus 
										 Romanus 
									 leves et bifurcos plerosque et trium aut 
										 aum 
										 cum 
									 plurimum quattuor ramorum vallos caedit, ut et
									suspensis ab tergo armis ferat pluris simul apte miles;

et ita densos offigunt inplicantque ramos, ut neque quis cuiusque palmae stipes, neque quae
									cuiusque stipitis palma sit, pervideri possit;

et adeo acuti aliusque per alium inmissi rami locum ad inserendam
									manum non relincunt,

ut neque prehendi, quod trahatur, neque trahi, cum inter se 
										 imnexi 
										 innexi 
									 rami vinculum in 
										 vice 
										 vicem 
									 praebeant, possit; et, si evulsus forte est unus, nec
									loci multum aperit, et alium reponere perfacile est.

Quinctius postero die vallum secum ferente milite, ut paratus 
										 omli 
										 omni 
									 loco castris ponendis esset,

progressus modicum iter sex ferme milia a Pheris cum consedisset,
									speculatum, in qua parte Thessaliae hostis esset quidve pararet,
									misit.

circa Larisam erat rex. certior iam factus Romanum ab Thebis
									Pheras movisse, defungi quam primum et ipse certamine cupiens
									ducere ad hostem pergit et quattuor milia fere a Pheris posuit
									castra.

inde postero die cum expediti utrimque ad occupandos super urbem
									tumulos processissent, pari ferme intervallo ab iugo, quod
									capiendum erat,

cum inter se conspecti essent, 
										 constiterunnt, 
										 constiterunt, 
									 nuntios in castra remissos, qui, quid sibi, quoniam
									praeter spem hostis occurrisset, faciendum esset,
									consulerent,

quieti opperientes. et illo quidem die nullo inito certamine in
									castra revocati sunt; postero die circa eosdem tumulos equestre
									proelium fuit, in quo non minimum Aetolorum opera regii fugati
									atque in castra compulsi sunt.

magnum utrisque impedimentum ad rem
									gerendam fuit ager consitus crebris arboribus hortique, ut in
									suburbanis locis, et coartata itinera maceriis et 
										 qmbusdam 
										 quibusdam 
									 locis interclusa.

itaque pariter ducibus consilium fuit excedendi ea regione, et
									velut ex praedicto ambo Scotusam petierunt, Philippus spe
									frumentandi inde, Romanus, ut praegressus corrumperet hosti frumenta.

per diem totum, quia colles 
										 perpetio 
										 perpetuo 
									 
										 iugc 
										 iugo 
									 intererant, nullo conspecta inter se loco agmina
									ierunt Romani ad Eretriam Phthiotici
									agri,

Philippus super amnem Onchestum posuit castra.

ne postero quidem die, cum Philippus ad Melambium quod vocant
									Scotusaei agri, Quinctius circa Thetideum Pharsaliae terrae
									posuisset castra, aut hi aut illi, ubi hostis esset, satis
									compertum habuerunt.

tertio die primo nimbus effusus, dein caligo nocti simillima
									Romanos metu insidiarum tenuit.

Philippus maturandi itineris causa,

post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa
									ferri iussit; sed tam densa caligo occaecaverat diem, ut neque
									signiferi viam 
										 nee 
										 nec 
									 signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores
									vagum velut errore nocturno turbaretur.

supergressi 
										 tumulos 
										 tumulos, 
									 qui Cynoscephalae vocantur, relicta ibi 
										 station 
										 statione 
									 firma peditum equitumque posuerunt castra.

Romanus eisdem ad Thetideum castris cum se tenuisset, exploratum
									tamen, ubi hostis esset, decem turmas equitum et mille pedites
									misit monitos, ut ab insidiis, quas dies obscurus apertis quoque
									locis tecturus esset,

praecaverent. ubi ventum ad insessos 
										 tumulos 
										 tumulos, 
									 est, pavore mutuo iniecto velut torpentes quieverunt;
									dein nuntiis retro in castra ad duces missis, ubi primus terror
									ab necopinato visu consedit, non diutius certamine
									abstinuere.

principio a paucis procurrentibus lacessita pugna est, deinde
									subsidiis tuentium pulsos aucta. in qua cum haudquaquam pares
									Romani alios super alios nuntios ad ducem mitterent premi
									sese,

quingenti equites et duo milia peditum, maxime Aetolorum, cum
									duobus tribunis militum propere missa rem inclinatam
									restituerunt,

versaque fortuna Macedones laborantes opem regis per 
										 rmntios 
										 nuntios 
									 implorabant. rex, ut qui nihil minus illo die propter
									effusam caliginem quam proelium expectasset, magna parte hominum
									omnis generis pabulatum missa aliquamdiu inops consilii
									trepidavit;

deinde, postquam nuntii instabant, et iam iuga
									montium detexerat nebula, et in conspectu erant Macedones in
									tumulum maxime editum inter alios compulsi loco se magis quam
									armis tutantes,

committendam rerum summam in discrimen 
										 atcumque 
										 utcumque 
									 ratus, ne partis indefensae iactura fieret,

Athenagoram, ducem mercede militantium, cum omnibus praeter
									Thracas auxiliis et equitatu Macedonum 
										 ,a 
										 ac 
									 Thessalorum mittit.

eorum adventu depulsi ab iugo Romani non ante restiterunt, quam
									in planiorem vallem perventum est.

ne effusa detruderentur fuga, plurimum in Aetolis equitibus
									praesidii fuit. is longe tum optimus eques in Graecia erat;
									pedite inter finitimos vincebantur.

laetior res quam pro successu pugnae nuntiata, cum alii super
									alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pavidos
									Romanos,

invitum et 
										 cunctabundunm 
										 cunctabundum 
									 et dicentem temere fieri, non locum sibi placere, non
									tempus, perpulit, ut educeret omnes copias in aciem.

idem et Romanus, magis necessitate quam occasione pugnae
									inductus, fecit. dextrum cornu elephantis ante signa instructis
									in subsidiis reliquit; laevo cum omni levi armatura in hostem
									vadit,

simul admonens cum iisdem Macedonibus pugnaturos, quos ad Epiri
									fauces, montibus fluminibusque saeptos, victa naturali
									difficultate locorum expulissent acieque expugnassent,

cum iis, quos P. Sulpicii prius ductu obsidentes in Eordaeam
									aditum vicissent; fama stetisse, non viribus Macedoniae regnum;
									eam quoque famam tandem evanuisse.

iam perventum ad suos in ima valle stantes erat, qui adventu
									exercitus imperatorisque pugnam renovant impetuque facto rursus
									avertunt hostem.

Philippus cum caetratis et cornu dextro peditum, robore
									Macedonici exercitus, quam 
										 pbalangem 
										 phalangem 
									 vocabant, prope cursu ad hostem vadit;

Nicanori, ex purpuratis uni, ut cum reliquis copiis confestim
									sequatur, imperat.

primo, ut in iugum evasit, et iacentibus ibi paucis armis
									corporibusque hostium 
										 proelum 
										 proelium 
									 eo loco fuisse pulsosque inde Romanos et 
										 pugrlari 
										 pugnari 
									 prope castra hostium vidit, ingenti gaudio est
									elatus.

mox refugientibus suis et terrore verso paulisper incertus, an in
									castra reciperet copias, trepidavit;

deinde ut adpropinquabat hostis, et praeterquam quod caedebantur
									aversi nec, nisi defenderentur, servari poterant ne ipsi quidem
									in tuto iam receptus erat,

coactns 
										 coactus 
									 nondum adsecuta parte suorum periculum summae rerum
									facere, equites levemque armaturam, qui in proelio fuerant,

dextero in cornu locat, caetratos et 
									Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impedimento
									erat, gladiis rem gerere iubet.

simul ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum
									introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam
									lata acies esset; simul et densari ordines iussit, ut vir viro,
									arma armis iungerentnr.

Quinctius iis, qui in proelio fuerant, inter signa et ordines
									acceptis tuba dat signum.

raro alias tantus clamor dicitur in principio pugnae exortus; nam
									forte utraque acies simul conclamavere nec solum qui pugnabant
									sed subsidia etiam quique tum maxime in proelium veniebant.

dextero cornu rex loci plurimum auxilio, ex iugis altioribus
									pugnans, vincebat; sinistro tum cum maxime adpropinquante
									phalangis parte, quae novissimi agminis fuerat, sine ullo ordine
									trepidabatur;

media acies, quae propior dextrum cornu erat, stabat spectaculo
									velut nihil ad se pertinentis pugnae intenta.

phalanx, quae venerat agmen magis quam acies aptiorque itineri
									quam pugnae, vixdum in iugum evaserat.

in hos incompositos Quinctius, quamquam pedem referentes in
									dextro cornu suos cernebat, elephantis prius in hostem actis
									impetum facit, ratus partem profligatam cetera tracturam.

non dubia res fuit; extemplo terga vertere Macedones, terrore
									primo bestiarum aversi.

et ceteri quidem hos pulsos sequebantur; unus e tribunis militum
									ex tempore capto consilio, cum viginti signorum militibus,
									relicta ea parte suorum, quae haud dubie vincebat,
									brevi 
										 circuit 
										 circuitu 
									 dextrum cornu hostium aversum invadit.

nullam aciem ab tergo adortus non turbasset; ceterum ad communem 
										 oinium 
										 omnium 
									 in tali re trepidationem accessit,

quod phalanx Macedonum gravis atque immobilis nec circumagere se
									poterat, nec hoc qui a fronte paulo ante pedem referentes tunc
									ultro territis instabant patiebantur.

ad hoc loco etiam premebantur, quia iugum, ex quo pugnaverant,
									dum per proclive pulsos insecuntur, tradiderant hosti ad terga
									sua circumducto. paulisper in medio caesi, deinde omissis
									plerique armis capessunt fugam.

Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem
									inter ceteros cepit, ut specularetur,
									quae in laeva parte suorum fortuna esset;

deinde, postquam fugam effusam animadvertit et omnia circa iuga
									signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit.

Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes
									hastas Macedonas conspexerat,

quidnam pararent incertus, paulisper novitate rei constituit
									signa; deinde, ut accepit hunc morem esse Macedonum tradentium
									sese, parcere victis in animo habebat.

ceterum ab ignaris militibus, omissam ab hoste pugnam et quid
									imperator vellet, impetus in eos est factus, et primis caesis
									ceteri in fugam dissipati sunt.

rex effuso cursu Tempe petit. ibi ad Gonnos diem unum substitit
									ad excipiendos, si qui proelio superessent. Romani victores in
									castra hostium spe praedae irrumpunt; ea
									magna iam ex part direpta ab Aetolis
									inveniunt.

caesa eo die octo milia hostium,

quinque capta. ex victoribus septingenti
									ferme ceciderunt. si Valerio qui credat omnium rerum inmodice
									numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die sunt caesa;
									capta — ibi modestius mendacium est —

quinque milia septingenti, signa militaria ducenta
									undequinquaginta. Claudius quoque duo et triginta milia hostium
									caesa scribit, capta quattuor milia et trecentos.

nos non minimo potissimum numero credidimus, sed
									Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum 
										 omniur 
										 omnium 
									 Romanarum rerum tum praecipue in Graecia gestarum.

Philippus conlectis ex fuga, qui variis casibus pugnae dissipati
									vestigia eius secuti fuerant, missisque Larisam ad commentarios
									regios comburendos, ne in hostium venirent potestatem, in
									Macedoniam concessit.

Quinctius captivis praedaque partim 
									venumdatis, partim militi concessis Larisam est profectus,
									hauddum satis gnarus, quam regionem petisset rex quidve
									pararet.

caduceator eo regius venit, specie ut indutiae essent, donec
									tollerentur ad sepulturam, qui in acie cecidissent, re vera ad
									petendam veniam legatis mittendis.

utrumque ab Romano impetratum. adiecta etiam illa vox, bono animo
									esse regem ut iuberet, quae maxime Aetolos offendit iam tumentis
									querentisque mutatum victoria imperatorem:

ante pugnam omnia magna parvaque communicare cum sociis solitum;
									nunc omnium expertes consiliorum esse, suo ipsum arbitrio cuncta
									agere,

cum Philippo iam gratiae privatae locum quaerere, ut dura atque
									aspera belli Aetoli exhauserint,

pacis gratiam et fructum Romanus in se vertat. et haud dubie
									decesserat iis aliquantum honoris; sed cur neglegerentur,
									ignorabant. donis regis inminere credebant invicti ab ea
									cupiditate animi virum;

sed et suscensebat non inmerito Aetolis ob insatiabilem
									aviditatem praedae et arrogantiam eorum, victoriae gloriam in se
									rapientium,

quae vanitate sua omnium aures offendebat, et Philippo sublato,
									fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae
									dominos cernebat.

ob eas causas multa sedulo, ut viliores levioresque apud omnis
									essent et viderentur, faciebat.

indutiae quindecim dierum datae hosti erant et cum ipso rege
									constitutum conloquium; cuius priusquam tempus veniret, in
									consilium advocavit socios;

rettulit, quas leges pacis placeret dici. Amynander, Athamanum
									rex, paucis sententiam absolvit: ita componendam 
									pacem esse, ut Graecia etiam absentibus 
										 Romalis 
										 Romanis 
									 satis potens tuendae simul pacis libertatisque
									esset.

Aetolorum asperior oratio fuit, qui pauca praefati recte atque
									ordine imperatorem Romanum facere,

quod, quos belli socios habuisset, cum iis communicaret pacis
									consilia; falli autem eum tota re, si aut Romanis pacem aut
									Graeciae libertatem satis firmam se credat relicturum nisi
									Philippo aut occiso aut regno pulso; quae utraque proclivia
									esse, si fortuna uti 
										 pellet. 
										 vellet.

ad haec Quinctius negare Aetolos aut moris Romanorum memorem aut
									sibi ipsis convenientem sententiam dixisse.

et illos prioribus omnibus conciliis conloquiisque de 
										 condicionibus 
										 condictionibus 
									 pacis semper,

non ut ad internecionem bellaretur,
									disseruisse et Romanos praeter vetustissimum morem victis
									parcendi praecipuum clementiae documentum dedisse pace Hannibali
									et Carthaginiensibus data.

omittere se 
										 Carthagimenses; 
										 Carthaginienses; 
									 cum Philippo ipso quotiens ventum in conloquium? nec
									umquam, ut cederet regno, actum esse.

an, quia victus proelio foret, inexpiabile bellum factum? cum
									armato hoste infestis animis concurri debere; adversus victos
									mitissimum quemque animum maximum habere.

libertati Graeciae videri graves Macedonum reges; si regnum
									gensque tollatur, Thracas, Illyrios, Gallos deinde, gentes feras
									et indomitas,

in Macedoniam se et in Graeciam effusuras. ne proxima quaeque
									amoliendo maioribus gravioribusque aditum ad se facerent.

interfanti deinde Phaeneae, praetori Aetolorum, testificantique,
									si elapsus eo tempore Philippus foret, mox gravius eum
									rebellaturum, “desistite tumultuari” inquit, “ubi consultandum
									est.

non iis 
										 condicionibus 
										 condictionibus 
									 inligabitur rex, ut movere bellum possit.”

hoc dimisso concilio postero die rex ad fauces,

quae ferunt in Tempe — is datus erat locus conloquio — , venit;
									tertio die datur ei Romanorum ac sociorum frequens
									concilium.

ibi Philippus perquam prudenter iis, sine quibus pax impetrari
									non poterat, sua potius voluntate omissis quam
									altercando extorquerentur,

quae priore conloquio aut imperata a Romanis aut postulata ab
									sociis essent, omnia se concedere, de ceteris senatui
									permissurum dixit.

quamquam vel inimicissimis omnibus praeclusisse vocem videbatur
									Phaeneas tamen Aetolus cunctis tacentibus “quid?

nobis” inquit, “Philippe, reddisne tandem 
										 Pharsaluna 
										 Pharsalum 
									 et Larisam Cremasten et Echinum et Thebas
									Phthias?”

cum Philippus nihil morari diceret, quo minus reciperent,
									disceptatio inter imperatorem Romanum et Aetolos orta est de
									Thebis;

nam eas populi Romani iure belli factas esse Quinctius dicebat,
									quod integris rebus, exercitu ab se admoto, vocati in 
										 amicitiar, 
										 amicitiam, 
									 cum potestas libera desciscendi ab rege esset, regiam
									societatem Romanae praeposuissent;

Phaeneas et pro societate belli, quae ante bellum habuissent,
									restitui Aetolis aecum censebat et ita in foedere primo cautum
									esse,

ut belli praeda rerum, quae ferri agique possent, Romanos, ager
									urbesque captae Aetolos sequerentur.

“vos” inquit “ipsi” Quinctius “societatis istius leges rupistis,
									quo tempore relictis nobis cum Philippo pacem fecistis.

quae si maneret, captarum tamen urbium illa lex foret; Thessaliae
									civitates sua voluntate in dicionem nostram venerunt.”

haec cum omnium sociorum adsensu dicta Aetolis non in praesentia modo gravia auditu, sed
									mox etiam belli causa magnarumque ex eo cladium iis fuerunt.

cum Philippo ita convenit, ut Demetrium filium et quosdam ex
									amicorum numero obsides et ducenta talenta daret, de ceteris 
										 Romaiu 
										 Romam 
									 mitteret legatos; ad 
										 ear 
										 eam 
									 rem quattuor mensum indutiae essent.

si pax non impetrata ab senatu foret, obsides pecuniamque reddi
									Philippo receptum est, causa Romano imperatori non alia maior
									fuisse dicitur maturandae pacis, quam quod Antiochum bellum
									transitumque in Europam moliri constabat.

eodem tempore atque, ut quidam tradidere, eodem die ad Corinthum
									Achaei ducem regium Androsthenem iusto proelio
									fuderunt.

ear 
										 eam 
									 urbem pro arce habiturus Philippus adversus Graeciae
									civitates et principes inde evocatos per speciem conloquendi,
									quantum equitum dare Corinthii ad bellum possent,

retinuerat pro obsidibus, et praeter quingentos Macedonas
									mixtosque ex omni genere auxiliorum octingentos,

quot iam ante ibi fuerant, mille 
										 Macedonium 
										 Macedonum 
									 eo miserat et mille ac ducentos Illyrios Thracasque et
									Cretenses, qui in utraque parte militabant, octingentos.

his additi Boeoti Thessalique et Acarnanes 
										 Hlle, 
										 mille, 
									 scutati omnes, et septingenti
										ex ipsorum Corinthiorum iuventute, impleta ut essent
									sex milia armatorum, fiduciam Androstheni fecerunt acie
									decernendi.

Nicostratus, praetor Achaeorum, Sicyone erat cum duobus milibus
									peditum, centum equitibus, sed imparem se et numero et genere
									militum cernens moenibus non excedebat.

regiae copiae peditum equitumque vagae Pellenensem et Phliasium
									et Cleonaeum agrum depopulabantur;

postremo exprobrantes metum hosti in finis Sicyoniorum
									transcendebant; navibus etiam circumvecti omnem oram Achaiae
									vastabant.

cum id effusius hostes et, ut fit ab nimia fiducia, neglegentius
									etiam facerent, Nicostratus spem nactus necopinantes eos
									adgrediendi circa finitimas civitates nuntium occultum
									mittit,

quo die et quod ex quaque civitate armati ad Apelaurum —
									Stymphaliae terrae is locus est — convenirent.

omnibus ad diem edictam paratis profectus inde extemplo per
									Phliasiorum fines 
										 note 
										 nocte 
									 Cleonas insciis omnibus, quid pararet, pervenit.

erant autem cum eo quinque milia peditum, ex quibus * armaturae
									levis, et trecenti equites. cum iis copiis, dimissis qui
									specularentur, quam in partem hostes effunderent sese,
									opperiebatur.

Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeam — 
										 aunis 
										 amnis 
									 est Corinthium et Sicyonium
									interfluens agrum castra locat.

ibi partem dimidiam exercitus, divisam trifariam, et omnes
									equites discurrere ad depopulandos simul
									Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet.

haec tria diversa agmina discessere. quod ubi Cleonas ad
									Nicostratum perlatum est, extemplo validam mercennariorum manum
									praemissam ad occupandum saltum,

per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus,
									ut praegrederentur, locatis ipse confestim agmine duplici
									sequitur.

parte una mercennarii milites ibant cum levi armatura, altera
									clipeati; id in illarum gentium exercitibus robur erat.

iam 
										 baud 
										 haud 
									 procul castris aberant pedites equitesque et Thracum
									quidam in vagos palatosque per agros hostis impetum fecerant,
									cum repens terror castris infertur.

trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante
									Sicyonem non audentis agmen demittere in campos vidisset, ab
									Cleonis quidem accessuros numquam credidisset.

revocari tuba iubet vagos a castris dilapsos; ipse raptim capere
									arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus super
									flumen instruit aciem.

ceterae copiae, vix conligi atque instrui cum potuissent, primum
									hostium impetum non tulerunt;

Macedones et maxime omnium frequentes ad signa fuerant et diu
									ancipitem victoriae spem fecerunt;

postremo fuga ceterorum nudati, cum duae iam acies hostium ex
									diverso, levis armatura ab latere, clipeati caetratique a fronte
									urgerent, et ipsi re inclinata primo rettulere pedem,

deinde inpulsi terga vertunt et plerique abiectis armis, nulla
									spe castrorum tenendorum relicta, Corinthum petierunt.

Nicostratus mercennariis militibus ad hos persequendos, equitibus
									Thracumque auxiliis in populatores agri Sicyonii missis 
										 nagnam 
										 magnam 
									 ibi quoque caedem edidit, maiorem prope quam in
									proelio ipso.

ex iis quoque, qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant,
									incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in
									hostium stationes tamquam in suas inlati sunt,

partim ex discursu id, quod erat, suspicati ita se in fugam
									passim sparserunt, ut ab ipsis agrestibus errantes 
										 circumvemrentur. 
										 circumvenirentur.

ceciderunt eo die mille et quingenti, capti trecenti. Achaia
									omnis magno liberata metu.

priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L. Quinctius Corcyram
									excitis Acarnanum principibus, quae sola Graeciae gentium in
									societate Macedonum manserat, initium quoddam ibi motus
									fecit.

duae autem maxime causae eos tenuerant in amicitia regis,

una fides insita genti, altera metus odiumque Aetolorum.
									concilium Leucadem indictum est. eo neque cuncti convenere
									Acarnanum populi, nec iis, qui convenerant, idem placuit; sed
									duo principes et magistratus pervicerunt, ut privatum decretum
									Romanae societatis fieret.

id omnes, qui afuerant, aegre passi; et in hoc fremitu gentis a
									Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus,
									non ad tollendum modo decretum Romanae societatis valuerunt,

sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod
									auctores eius sententiae fuissent, proditionis in concilio
									damnarentur, et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset,
									imperium abrogaretur.

rem temerariam, sed eventu prosperam damnati fecerunt.
									suadentibus namque amicis, cederent
									tempori et Corcyram ad Romanos abirent,

statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut
									pati,

quod casus tulisset. cum se frequenti concilio intulissent, primo
									murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a verecundia simul
									pristinae dignitatis ac misericordia praesentis fortunae ortum
									est.

potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente
									autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est,

cum tanta fiducia, quantam innocentia dabat, disseruerunt;
									postremo ultro aliquid etiam queri et castigare iniquitatem
									simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos,

ut omnia, quae in eos decreta erant, frequentes tollerent neque
									eo minus redeundum in societatem Philippi abnuendamque Romanorum
									amicitiam censerent.

Leucade haec sunt decreta. id caput Acarnaniae erat, eoque in
									concilium omnes populi conveniebant.

itaque cum haec repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum
									perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad
									Heraeum, quod vocant, naves adplicuit.

inde cum omni genere tormentorum machinarumque, quibus
									expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus 
										 inclinar 
										 inclinari 
									 animos posse.

postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere
									et arietem admovere muris coepit.

Acarnania universa inter Aetoliam atque 
										 Epiruma 
										 Epirum 
									 posita solem occidentem et mare Siculum spectat.

Leucadia nunc insula est, vadoso freto, quod perfossum manu est,
									ab Acarnania divisa; 
										 tur 
										 tum 
									 paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus
									cohaerens Acarnaniae;

quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae 
										 baud 
										 haud 
									 amplius centum et viginti. in iis angustiis Leucas
									posita est, colli adplicata verso in orientem et Acarnaniam;

ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo Leucadia ab Acarnania
									dividitur. inde terra marique expugnabilis est; nam et vada sunt
									stagno similiora quam mari, et campus terrenus omnis operique
									facilis.

itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant
									muri. sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam
									inexpugnabiles hostium animi.

die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere, quae
									patefacta ruinis erant, proelia inpigre inire et armis magis
									muros quam se ipsos moenibus tutari;

diutiusque spe Romanorum obsidionem 
										 ear 
										 eam 
									 extraxissent, ni exules quidam Italici generis Leucade
									habitantes ab arce milites accepissent.

eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in
									foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii
									sustinuerunt.

interim et scalis capta multis locis moenia, et per stragem
									lapidum ac ruinas transcensum in urbem;

iamque ipse legatus magno 
										 grmnine 
										 agmine 
									 circumvenerat pugnantes. 
										 tur 
										 tum 
									 pars in medio caesi pars armis abiectis dediderunt
									sese victori.

et post dies paucos audito proelio, quo ad Cynoscephalas 
										 lignatum 
										 pugnatum 
									 erat, omnes Acarnaniae populi in dicionem legati
									venerunt.

iisdem diebus, omnia simul inclinante fortuna, Rhodii quoque ad
									vindicandam a Philippo 
										 continents 
										 continentis 
									 regionem — Peraeam vocant — possessam maioribus
									suis,

Pausistratum praetorem cum octingentis Achaeis peditibus, mille
									et octingentis fere armatis, ex vario genere auxiliorum
									collectis, miserunt;

Galli et Pisuetae et Nisuetae et Tamiani et Arei ex Africa et
									Laudiceni ex Asia erant.

cum iis copiis 
										 pausistratus 
										 Pausistratus 
									 Tendeba in Stratonicensi agro, locum peropportunum,
									ignaris regiis, qui Therae erant, occupavit.

in tempore et ad id ipsum excitum
									auxilium, mille Achaei pedites cum centum equitibus
									supervenerunt;

Theoxenus iis praeerat. Dinocrates, regius praefectus,
									reciperandi castelli causa primo castra ad ipsa Tendeba movet,
									inde ad alterum castellum, item Stratonicensis agri — Astragon
									vocant — ; omnibusque ex praesidiis,

quae multifariam disiecta erant, devocatis et ab ipsa Stratonicea
									Thessalorum auxiliaribus ad Alabanda, ubi hostes erant, ducere
									pergit.

nec Rhodii pugnam detractaverunt. ita castris in propinquo
									locatis extemplo in aciem descensum est.

Dinocrates quingentos Macedonas dextro cornu, laevo Agrianas
									locat, in medium accipit contractos ex castellorum — Cares
									maxime erant — praesidiis, equites cornibus circumdat et
									Cretensium auxiliares Thracumque.

Rhodii Achaeos * milites, lectam peditum manum, habuere,

medios mixta ex 
										 plurilus 
										 pluribus 
									 gentibus auxilia, equites levisque armaturae quod erat
									cornibus circumiectum.

eo die steterunt tantum acies utraque super ripam, qui tenui 
										 tur 
										 tum 
									 aqua 
										 interfliebat, 
										 interfluebat, 
									 torrentis paucisque telis emissis in castra receperunt
									sese. postero die eodem ordine instructi maius aliquanto
									proelium quam pro numero edidere pugnantium.

neque enim 
										 plu 
										 plus 
									 terna milia peditum fuere et 
										 centeii 
										 centeni 
									 ferme equites.

ceterum non numero tantum nec armorum genere, sed animis quoque
									paribus et aequa spe pugnarunt. Achaei primi torrente superato
									in Agrianas impetus fecerunt;

deinde tota prope cursu transgressa 
										 amnena 
										 amnem 
									 acies est.

diu anceps pugna stetit. numero Achaei mille ipsi, quadringentos
									loco pepulere; inclinato deinde laevo cornu in dextrum omnes
									conisi.

Macedones, usque dum ordines et veluti stipata phalanx constabat,
									moveri nequiverunt;

postquam laevo latere nudato circumagere hastas in venientem ex
									transverso hostem conati sunt, turbati extemplo 
										 tumultun 
										 tumultum 
									 primo inter se fecerunt, terga deinde vertunt,
									postremo abiectis armis in praecipitem fugam effunduntur.

Bargylias petentes fugerunt; eodem Dinocrates perfugit. Rhodii
									quantum diei superfuit secuti receperunt sese in castra. satis
									constat, si confestim victores Stratoniceam petissent, recipi 
										 earn 
										 eam 
									 urbem sine certamine potuisse.

praetermissa eius rei occasio est, dum in castellis vicisque
									recipiendis Peraeae tempus teritur.

interim animi eorum, qui Stratoniceam praesidio obtinebant,
									confirmati sunt. mox et Dinocrates cum iis, quae proelio
									superfuerant, copiis intravit muros.

nequiquam inde obsessa oppugnataque urbs est, nec recipi nisi
									aliquanto post per Antiochum potuit. haec in Thessalia, haec in
									Achaia, haec in Asia per eosdem dies ferme gesta.

Philippus cum audisset Dardanos transgressos finis ab contemptu
									concussi 
										 tur 
										 tum 
									 regni superiora Macedoniae evastare,

quamquam toto prope orbe terrarum, undique se suosque exigente
									fortuna, urgebatur,

tamen morte tristius ratus Macedoniae etiam possessione pelli,
									dilectu raptim per urbes Macedonum habito cum sex milibus
									peditum et quingentis equitibus circa Stobos Paeoniae improviso
									hostes oppressit magna 
										 multitude 
										 multitudo 
									 hominum in proelio, maior cupidine;

praedandi palata per agros caesa est. quibus fuga
									in expedito fuit, ne temptato quidem casu pugnae in finis suos redierunt.

ea una expeditione, non pro reliquo statu fortunae facta,
									refectis suorum animis Thessalonicam sese recepit.

non tam in tempore Punicum bellum terminatum erat, ne simul et
									cum Philippo foret bellandum, quam opportune iam Antiocho ex
									Syria movente bellum 
										 philippus 
										 Philippus 
									 est superatus;

nam praeterquam quod facilius cum singulis, quam si in unum ambo
									simul contulissent vires, bellatum est, Hispania quoque sub idem
									tempus magno tumultu ad bellum consurrexit.

Antiochus cum priore aestate omnibus, quae in Coele Syria sunt,
									civitatibus ex Ptolomaei dicione in suam potestatem redactis in
									hiberna Antiocheam concessisset, nihilo quietiora ea ipsis
									aestivis habuit.

omnibus enim regni viribus conixus cum ingentis copias terrestris
									maritimasque comparasset, principio veris praemissis terra cum
									exercitu filiis duobus, Ardye ac Mithridate,

iussisque Sardibus se opperiri ipse cum classe centum tectarum
									navium, ad hoc levioribus navigiis cercurisque ac lembis
									ducentis proficiscitur,

simul per omnem oram Ciliciae Lyciaeque et Cariae temptaturus
									urbes, quae in dicione Ptolomaei essent, simul Philippum —
									necdum enim debellatum erat exercitu navibusque adiuturus.

multa egregie Rhodii pro fide erga populum Romanum proque
									universo nomine Graecorum terra marique ausi sunt,

nihil magnificentius, quam quod ea tempestate, non territi tanta
									mole inminentis belli, legatos ad regem miserunt, ne Chelidonias
									— promunturium Ciliciae est inclutum foedere antiquo
									Atheniensium cum regibus Persarum — superaret: si eo fine non
									contineret classem copiasque suas,

se obviam ituros, non ab odio ullo, sed ne coniungi eum Philippo
									paterentur et impedimento esse Romanis liberantibus
									Graeciam.

Coracesium eo tempore Antiochus operibus
									oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et
									superato Anemurio — promunturium id quoque Ciliciae est —
									Selinunte recepto.

omnibus his aliisque eius orae castellis aut metu aut voluntate
									sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium praeter spem
									clausis portis tenebat eum.

ibi legati Rhodiorum auditi. et quamquam ea legatio erat,

quae accendere regium animum posset, temperavit irae et legatos
									se Rhodum missurum respondit 
										 iisqne 
										 iisque 
									 mandaturum, ut renovarent vetusta iura cum ea civitate
									sua maiorumque suorum et vetarent eos pertimescere adventum
									regis: nihil aut iis aut sociis eorum noxiae futurum
									fraudive;

nam Romanorum 
										 amicitiamn 
										 amicitiam 
									 se non violaturum, argumento et suam recentem ad eos
									legationem esse et senatus honorifica in se decreta
									responsaque.

tur 
										 tum 
									 forte legati redierant ab Roma comiter auditi
									dimissique, ut tempus postulabat,

incerto adhuc adversus Philippum eventu belli. cum haec legati
									regis in contione Rhodiorum agerent, nuntius venit debellatum ad
									Cynoscephalas esse. hoc nuntio accepto Rhodii dempto metu a
									Philippo 
										 omniserunt 
										 omiserunt 
									 consilium obviam eundi classe Antiocho;

illam alteram curam non omiserunt tuendae libertatis civitatum
									sociarum Ptolomaei, quibus bellum ab Antiocho imminebat.

nam alias auxiliis iuverunt, alias providendo ac praemonendo
									conatus hostis, causaque libertatis fuerunt Cauniis, Myndiis,
									Halicarnassensibus Samiisque.

non operae est persequi, ut quaeque acta in his locis sint, cum
									ad ea, quae propria Romani belli sunt, vix sufficiam.

eodem tempore Attalus rex aeger ab Thebis Pergamum advectus
									moritur altero et septuagesimo anno, cum quattuor et quadraginta
									annos regnasset.

huic viro praeter divitias nihil ad spem regni fortuna dederat.
									iis simul prudenter, simul magnifice utendo: effecit, primum ut
									sibi, deinde ut aliis non indignus videretur regno.

victis deinde proelio uno Gallis, quae tum gens
									recenti adventu terribilior Asiae erat, 
										 regumn 
										 regium 
									 adscivit nomen, cuius magnitudini semper 
										 anirnlDI 
										 animum 
									 aequavit.

summa iustitia suos rexit, unicam fidem sociis praestitit, comis
									uxori ac liberis —

quattuor superstites habuit — , mitis ac munificus amicis 
										 fait; 
										 fuit; 
									 regnum adeo stabile ac firmum reliquit, ut ad tertiam
									stirpem possessio eius descenderit.

cum hic status rerum in Asia Graeciaque et Macedonia esset,
									vixdum 
										 terminate 
										 terminato 
									 cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata,
									ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum.

M. Helvius 
										 ear 
										 eam 
									 provinciam obtinebat. is litteris senatum certiorem
									fecit Culcham et Luxinium regulos in armis esse,

cum Culcha decem et septem oppida, cum Luxinio validas urbes
									Carmonem et Baldonem, in maritima ora Malacinos Sexetanosque et
									Baeturiam omnem et quae nondum animos nudaverant ad finitimorum
									motus consurrectura.

his litteris a M. Sergio praetore, cuius iurisdictio inter civis
									et peregrinos erat, recitatis decreverunt patres, ut comitiis
									praetorum perfectis, cui praetori provincia Hispania obvenisset,
									is primo quoque tempore de bello Hispaniae ad senatum referret.

sub idem tempus consules Romam venerunt;

quibus in aede Bellonae senatum habentibus postulantibusque
									triumphum ob res prospere bello gestas C. Atinius Labeo et C.
									Afranius tribuni plebis, ut separatim de triumpho agerent
									consules, postularunt: communem se relationem de ea re fieri non
									passuros, ne par honos in dispari 
										 meiito 
										 merito 
									 esset.

cum Q. Minucius utrique Italiam provinciam obtigisse diceret,
									communi animo consilioque se et collegam res gessisse,

et C. Cornelius adiceret Boios adversus se transgredientis Padum,
									ut Insubribus Cenomanisque auxilio essent, depopulante vicos
									eorum atque agros collega ad sua tuenda aversos esse,

tribuni res tantas bello gessisse C. Cornelium fateri, ut non
									magis de triumpho eius quam de honore diis inmortalibus habendo
									dubitari possit;

non tamen nec illum nec quemquam 
										 aliun 
										 alium 
									 civem tantum gratia atque opibus valuisse, ut, cum
									sibi meritum triumphum inpetrasset, collegae eunden honorem
									inmeritum inpudenter petenti daret.

Q. Minucium in Liguribus levia proelia, vix digna dictu, fecisse,
									in Gallia magnum numerum militum amisisse.

nominabant etiam tribunos militum; T. Iuventium, Cn. Ligurium
									legionis quartae adversa pugna 
										 cunr 
										 cum 
									 multis aliis viris fortibus, civibus ac sociis,
									cecidisse oppidorum paucorum ac vicorum falsas

et in tempus simulatas sine ullo pignore deditiones factas
									esse.

hae inter consules tribunosque altercationes 
										 biduunm 
										 biduum 
									 tenuerunt, victique perseverantia tribunorum consules
									separatim rettulerunt.

C. Cornelio 
										 omniurn 
										 omnium 
									 consensu decretus triumphus. et Placentini 
										 Creronensesque 
										 Cremonensesque 
									 addiderunt favorem consuli,

gratias agentes commemorantesque obsidione sese ab eo 
										 liberators 
										 liberatos, 
									 plerique etiam, cum capti apud
									hostes essent, servitute exemptos.

Q. Minucius temptata tantum relatione, cum adversum omnem senatum
									videret, in monte Albano se triumphaturum et iure imperii
									consularis et multorum clarorum virorum exemplo dixit.

C. Cornelius de Insubribus Cenomanisque in magistratu
									triumphavit. multa 
										 sigxa 
										 signa 
									 militaria tulit, multa Gallica spolia captivis
									carpentis transvexit,

multi nobiles Galli ante currum ducti, inter quos quidam
									Hamilcarem,

ducem Poenorum, fuisse auctores sunt; ceterum magis in se
									convertit oculos Cremonensium Placentinorum. que colonorum
									turba, pilleatorum currum sequentium.

aeris tulit in triumpho ducenta triginta septem milia quingentos,
									argenti bigati undeoctoginta milia; septuageni aeris militibus
									divisi, duplex centurioni, triplex equiti.

Q. Minucius consul de Liguribus Boisque Gallis in monte Albano
									triumphavit. is triumphus, ut loco et fama rerum gestarum et,
									quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant,
									inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme
									aequabat pecuniae etiam prope par summa fuit;

aeris tralata ducenta quinquaginta quattuor milia, argenti bigati
									quinquaginta tria milia et ducenti; militibus 
										 centuriouibusque 
										 centurionibusque 
									 et equitibus idem in singulos datum, quod dederat
									collega.

secundum triumphum consularia comitia habita. creati consules L.
									Furius Purpurio et M.

Claudius Marcellus. praetores postero die facti Q. Fabius Buteo,
									Ti. Sempronius Longus, Q. Minucius Thermus, M’. Acilius Glabrio,
									L. Apustius Fullo, C. Laelius.

exitu ferme anni litterae a. T. Quinctio venerunt se signis
									conlatis cum rege Philippo in Thessalia pugnasse, hostium
									exercitum fusum fugatumque.

hae litterae prius in senatu a M. Sergio
									praetore, deinde ex auctoritate patrum in contione sunt
									recitatae et ob res prospere gestas in dies quinque
									supplicationes decretae.

brevi post legati et ab T. Quinctio et ab rege Philippo venerunt.
									Macedones deducti extra urbem in villam publicam, ibique eis
									locus et lautia praebita et ad aedem Bellonae senatus datus.

ibi haud multa verba facta, cum Macedones, quodcumque senatus
									censuisset, id regem facturum esse dicerent.

decem legati more maiorum, quorum ex consilio T. Quinctius
									imperator leges pacis Philippo daret, decreti, adiectumque, ut
									in eo numero legatorum P. Sulpicius et P. Villius essent, qui
									consules provinciam Macedoniam obtinuissent.

Cosanis † eo die postulantibus, ut sibi colonorum numerus
									augeretur,

mille adscribi iussi, dum ne quis in eo numero esset, qui post P.
									Cornelium et Ti. Sempronium consules hostis faisset.

ludi Romani eo anno in circo 
										 scaenaquc 
										 scaenaque 
									 ab aedilibus curulibus P. Cornelio Scipione et Cn.
									Manlio Vulsone et magnificentius quam alias facti et laetius
									propter res bello bene gestas spectati, totique ter
									instaurati.

plebei septiens instaurati; M’. Acilius Glabrio et
									C. Laelius eos ludos fecerunt;

et de argento multaticio tria signa aenea, Cererem 
										 Liberunum 
										 Liberumque 
									 que et Liberam, posuerunt.

L. Furius et M. Claudius Marcellus 
										 consulate 
										 consulatu 
									 inito, cum de provinciis ageretur et Italiam utrique
									provinciam senatus decerneret, ut Macedoniam cum Italia
									sortirentur tendebant.

Marcellus, provinciae cupidior, pacem simulatam ac fallacem
									dicendo et 
										 rebellaturmm, 
										 rebellaturum, 
									 si exercitus inde deportatus esset, regem,

dubios sententiae patres fecerat. et forsitan obtinuisset consul,
									ni Q. Marcius Ralla et C. Atinius Labeo tribuni plebis se
									intercessuros dixissent, ni prius ipsi ad plebem tulissent,
									vellent iuberentne cum rege Philippo pacem esse.

ea rogatio in Capitolio ad plebem lata est; omnes quinque et
									triginta tribus “uti rogas” iusserunt.

et quo magis pacem ratam esse in Macedonia vulgo laetarentur,
									tristis ex Hispania adlatus nuntius effecit vulgataeque litterae

“C. Sempronium Tuditanum proconsulem in citeriore Hispania proelio
									victum, exercitum eius fusum fugatumque, multos inlustris viros
									in acie cecidisse, Tuditanum cum gravi vulnere relatum ex
									proelio haud ita multo post expirasse.”

consulibus ambobus Italia provincia cum iis legionibus, quas
									superiores consules habuissent, decreta, et ut quattuor legiones
									novas scriberent, 
										 duaa 
										 duas 
									 urbanas, duas, quae quo senatus censuisset
									mitterentur;

et T. Quinctius Flamininus cum duabus legionibus 
									provinciam eodem exercitu obtinere iussus; imperium ei
									prorogatum satis iam ante videri esse.

praetores deinde provincias sortiti, L. Apustius Fullo urbanam
									iurisdictionem, M’. Acilius Glabrio inter civis et peregrinos,
									Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem,

Q. Minucius Thermus citeriorem, C. Laelius 
										 Siciliam,n 
										 Siciliam, 
									 Ti. Sempronius Longus Sardiniam.

Q. Fabio 
										 Buteoni\' 
										 Buteoni 
									 et Q. Minucio, quibus Hispaniae provinciae evenerant;
									consules legiones singulas ex quattuor ab se scriptis,

quas videretur, ut darent decretum est et socium ac Latini nominis quaterna milia peditum, trecenos equites;
									iique primo quoque tempore in provincias ire iussi.

bellum in Hispania quinto post anno motum est, quam simul cum
									Punico bello fuerat finitum.

priusquam aut hi praetores ad bellum prope 
										 novunm, 
										 novum, 
									 quia tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu
									aut duce ad arma ierant, proficiscerentur, aut ipsi consules ab
									urbe moverent, procurare, ut adsolet, prodigia, quae
									nuntiabantur, iussi.

P. Villius eques Romanus in Sabinos proficiscens fulmine ipse
									equusque exanimati fuerant;

aedis Feroniae in Capenati de caelo tacta erat; ad Monetae duarum
									hastarum spicula arserant; lupus Esquilina porta ingressus,
									frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset,

Tusco vico atque inde Cermalo per portam Capenam prope intactus
									evaserat. haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata.

iisdem diebus Cn. Cornelius Blasio, qui ante C. Sempronium
									Tuditanum citeriorem Hispaniam obtinuerat, ovans ex senatus
									consulto urbem est ingressus.

tulit prae se auri mille et quingenta quindecim pondo, argenti
									viginti milia, signati denarium triginta quattuor milia et
									quingentos.

L. Stertinius ex ulteriore Hispania, ne temptata quidem triumphi
									spe, quinquaginta milia pondo argenti in aerarium intulit

et de manubiis duos fornices in foro bovario ante Fortunae aedem
									et matris Matutae, unum in maximo circo fecit et his fornicibus
									signa aurata inposuit.

haec per hiemem ferme acta. hibernabat eo tempore Elatiae T.
									Quinctius, a quo cum multa socii peterent, Boeoti petierunt
									impetraveruntque, ut, qui suae gentis militassent apud
									Philippum, sibi restituerentur.

id a Quinctio facile impetratum, non quia satis dignos eos
									credebat, sed quia Antiocho rege iam suspecto favor conciliandus
									nomini Romano apud civitates erat.

restitutis iis confestim apparuit, quam nulla inita apud Boeotos
										 gratia esset; nam ad Philippum legatos gratias 
										 agents 
										 agentes 
									 ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis et 
										 noa 
										 non 
									 Quinctio et Romanis id datum esset, miserunt et
									comitiis proximis Boeotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem
									quendam,

quam quod praefectus Boeotorum apud regem militantium
									fuisset,

fecerunt praeteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque, qui Romanae
									societatis auctores fuerant.

id aegre et in praesentia hi passi et in futurum etiam metum 
										 ceperunlt: 
										 ceperunt: 
									 cum ad portas prope sedente exercitu Romano ea fierent
									quidnam se futurum esse profectis in Italiam Romanis,

Philippo ex propinquo socios adiuvante et infesto iis, qui partis
									adversae fuissent?

dum Romana arma in 
										 propinqruo 
										 propinquo 
									 haberent, tollere Brachyllem, principem fautorum
									regis, statuerunt.

et tempore ad 
										 ear 
										 eam 
									 rem capto, cum in publico epulatus reverteretur domum
									temulentus prosequentibus mollibus viris,

qui ioci causa convivio celebri interfuerant, ab sex armatis,
									quorum tres Italici, tres Aetoli erant, circumventus occiditur.
									fuga comitum et quiritatio facta et tumultus per totam urbem
									discurrentium cum luminibus;

percussores proxima porta evaserunt. luce prima contio frequens
									velut ex ante indicto aut voce praeconis convocata in theatro
									erat. palam ab suo comitatu et obscenis illis viris fremebant
									interfectum,

animis autem Zeuxippum auctorem destinabant caedis.

in praesentia placuit comprehendi eos, qui simul fuissent,

quaestionemque ex iis haberi. qui dum quaeruntur, Zeuxippus
									constanti animo avertendi ab se criminis causa in contionem
									progressus errare ait homines, qui tam atrocem caedem pertinere
									ad illos semiviros crederent,

multaque in eam partem probabiliter est 
									argumentatus, quibus fidem apud quosdam fecit numquam, si sibi
									conscius esset, oblaturum se multitudini mentionemve eius caedis
									nullo lacessente facturum fuisse;

alii non dubitare inpudenter obviam crimini eundo suspicionem
									averti. torti post paulo insontes, 
										 canl 
										 cum 
									 scirent ipsi nihil, opinione omnium pro indicio
									Zeuxippum et Pisistratum nominaverunt nullo adiecto,

cur scire quicquam viderentur, argumento. Zeuxippus 
										 tanuen 
										 tamen 
									 cum Stratonida quodam nocte 
										 perfLgit 
										 perfugit 
									 
										 Tanagranm, 
										 Tanagram, 
									 suam magis conscientiam quam indicium 
										 hoWinum 
										 hominum 
									 nullius rei consciorum metuens;

Pisistratus spretis indicibus Thebis mansit. servus erat
									Zeuxippi, totius internuntius et minister rei, quem indicem
									Pisistratus timens eo ipso timore ad indicium protraxit.
									litteras ad Zeuxippum mittit, ut servum conscium tolleret:

non tam idoneum ad celandam rem eum videri sibi, quam ad agendam
									fuerit. has qui tulerat litteras iussus Zeuxippo dare quam
									primum,

quia non statim conveniendi 
										 ^ius 
										 eius 
									 copia fuit, illi ipsi servo, quem ex omnibus domino
									fidissimum credebat, tradit et adicit a Pisistrato de re magno
									opere pertinente ad Zeuxippum esse.

conscientia ictus, cum extemplo traditurum eas adfirmasset,
									aperit perlectisque litteris pavidus Thebas refugit et ad
									magistratus indicium defert.

et Zeuxippus quidem fuga servi motus Anthedonem, tutiorem exilio
									locum ratus, concessit; de Pisistrato aliisque quaestiones
									tormentis habitae et 
										 sumptim 
										 sumptum 
									 supplicium est.

efferavit ea caedes Thebanos Boeotosque omnis ad execrabile odium
									Romanorum, credentis non sine consilio imperatoris Romani
									Zeuxippum, principem gentis, id facinus conscisse. ad
									rebellandum neque vires neque ducem habebant;

proximum bello quod erat, in latrocinium versi alios in
									hospitiis, alios vagos per hiberna milites ad varios commeantis
									usus excipiebant.

quidam in ipsis itineribus ad notas latebras ab insidiantibus,
									pars in deserta per fraudem deversoria deducti
									opprimebantur;

postremo non 
										 tantur 
										 tantum 
									 ab odio sed etiam aviditate praedae ea facinora
									fiebant, quia negotiandi ferme causa argentum in zonis habentes
									in commeatibus erant.

cum primo pauci, deinde in dies plures desiderarentur, infamis
										 esse Boeotia omnis coepit, et timidius quam in
									hostico egredi castris miles.

tum Quinctius legatos ad quaerendum de latrociniis per civitates
									mittit. plurimae caedes circa Copaidem paludem inventae; ibi ex
									limo eruta extractaque ex stagno cadavera saxis aut amphoris, ut
									pondere traherentur in profundum, adnexa; multa facinora
									Acraephiae et Coroneae facta inveniebantur.

Quinctius primo noxios tradi sibi iussit et pro quingentis
									militibus — tot enim 
										 interemrti 
										 interempti 
									 erant — quingenta talenta Boeotos conferre.

quorum 
										 nentrum 
										 neutrum 
									 cum fieret, verbis tantum civitates excusarent nihil
									publico consilio factum esse, missis Athenas et in Achaiam
									legatis, qui testarentur socios iusto pioque se bello
									persecuturum Boeotos,

et cum parte 
										 copiarui 
										 copiarum 
									 Ap. Claudio Acraephiam ire iusso ipse cum parte
									Coroneam circumsidit vastatis prius agris, qua ab Elatia duo
									diversa agmina iere.

hac perculsi clade Boeoti, cum omnia terrore ac fuga completa
									essent, legatos mittunt. qui cum in castra non admitterentur,
									Achaei Atheniensesque supervenerunt.

plus auctoritatis Achaei habuerunt deprecantes, quia, ni
									impetrassent pace Boeotis, bellum simul gerere decreverant.

per Achaeos et Boeotis copia adeundi adloquendique Romanum facta
									est iussisque tradere noxios et multae nomine triginta conferre
									talenta pax data et ab oppugnatione recessiim.

paucos post dies decem legati ab Roma venerunt, quorum ex
									consilio pax data Philippo in has leges est,

ut omnes Graecorum civitates, quae in Europa quaeque in Asia
									essent, libertatem ac suas haberent leges; quae earum sub
									dicione Philippi fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret
									vacuasque traderet Romanis ante Isthmiorum tempus;

deduceret et ex iis, quae in Asia essent, Euromo Pedasisque et
									Bargyliis et Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho:

eas quoque enim placere liberas esse; de Cianorum libertate
									Quinctium Prusiae, Bithynorum 
										 rei, 
										 regi, 
									 scribere, quid senatui et decem legatis
									placuisset;

captivos transfugasque reddere Philippum Romanis et 
										 nais 
										 navis 
									 omnis tectas tradere praeter quinque et regiam unam
									inhabilis prope magnitudinis, quam sedecim versus remorum
									agebant;

ne plus quinque milia armatorum haberet neve elephantum ullum;
									bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus gereret;

mille talentum daret populo Romano, dimidium praesens,

dirmidium 
										 dimidium 
									 pensionibus decem annorum. Valerius Antias quaternum
									milium pondo argenti vectigal in decem annos impositum regi
									tradit; Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et
									ducena, in praesens 
										 vionti 
										 viginti 
									 milia pondo.

idem nominatim adiectum scribit, ne cum Eumene Attali filio —
									novus is 
										 tur 
										 tum 
									 rex erat — bellum gereret.

in haec obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius.
									adicit Antias Valerius Attalo absenti Aeginam insulam
									elephantosque dono datos,

et Rhodiis Stratoniceam Cariaeque alias urbes, quas Philippus
									tenuisset; Atheniensibus insulas datas Parum, Imbrum, Delum,
									Scyrum.

omnibus Graeciae civitatibus hanc pacem adprobantibus soli Aetoli
									decretum decem legatorum clam mussantes carpebant:

litteras inanis vana specie libertatis adumbratas esse; cur enim
									alias Romanis tradi urbes nec nominari eas, alias nominari et
									sine traditione liberas iuberi esse,

nisi quod, quae in Asia sint, liberentur, longinquitate ipsa
									tutiores, quae in Graecia sint, ne nominatae quidem
									intercipiantur, Corinthus et Chalcis et Oreus cum Eretria et
									Demetriade?

nec tota ex vano criminatio erat. dubitabatur enim de Corintho et
									Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi
									decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbes 
										 baud 
										 haud 
									 dubie liberabantur,

de iis tribus urbibus legati, quod 
										 terpora 
										 tempora 
									 rei publicae postulassent, id e re publica fideque sua
									facere ac statuere iussi erant.

Antiochus rex erat, quem transgressurum in Europam, cum primum
										 ei vires suae satis placuissent, non
									dubitabant; ei 
										 tap, 
										 tam

opportunas ad occupandum patere urbes nolebant. ab Elatia
									profectus Quinctius Anticyram cum decem legatis, inde Corinthum
									traiecit. ibi consilia de libertate Graeciae dies prope totos in
									concilio decem legatorum agitabantur.

identidem Quinctius liberandam omnem Graeciam, si Aetolorum
									linguas retundere, si veram caritatem ac maiestatem apud omnis
									nominis Romani vellent esse,

si fidem facere ad liberandam Graeciam, non ad transferendum a
									Philippo ad se imperium sese mare traiecisse.

nihil contra ea de libertate urbium alii dicebant; ceterum ipsis
									tutius esse manere paulisper sub tutela praesidii Romani quam
									pro Philippo Antiochum dominum accipere.

postremo ita decretum est: Corinthus redderetur Achaeis, ut in
									Acrocorintho tamen praesidium esset; Chalcidem ac Demetriadem
									retineri, donec cura de Antiocho decessisset.

Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et alias
									frequens cum propter 
										 spectacutli 
										 spectaculi 
									 studium insitum genti, quo certamina omnis generis
									artium viriumque et pernicitatis visuntur,

tum quia propter opportunitatem loci, per duo diversa maria
									omnium rerum usus ministrantis humano generi, concilium Asiae
									Graeciaeque is mercatus erat;

tum vero non ad solitos modo usus undique convenerant, sed
									expectatione erecti, qui deinde status futurus Graeciae, quae
									sua fortuna esset; alii alia non taciti solum opinabantur sed
									sermonibus etiam ferebant Romanos facturos; vix cuiquam
									persuadebatur Graecia 
										 omui 
										 omni 
									 cessuros.

ad spectaculum consederant, et praeco cum tubicine, ut mos est,
									in mediam aream, unde sollemni carmine ludicrum indici solet,
									processit et 
										 tuba, 
										 tuba 
									 silentio facto ita pronuntiat:

“senatus Romanus et T. Quinctius imperator Philippo rege
									Macedonibusque devictis liberos, inmunes, suis legibus esse
									iubet Corinthios, 
										 sPhocenses, 
										 Phocenses, 
									 Locrensesque omnis et insulam 
										 Euboean 
										 Euboeam 
									 et Magnetas, Thessalos, Perrhaebos,
									Achaeos Phthiotas.”

percensuerat omnis gentis, quae sub dicione 
										 philippi 
										 Philippi 
									 regis fuerant. audita voce praeconis maius gaudium
									fuit, quam quod universum homines acciperent.

vix satis credere se quisque audisse, et alii alios intueri
									mirabundi velut ad somni vanam speciem; quod ad quemque
									pertinebat, suarum aurium fidei minimum credentes, proximos
									interrogabant.

resocatus 
										 revocatus 
									 praeco, cum unusquisque non audire modo sed videre
									libertatis suae nuntium averet, iterum pronuntiavit eadem.

tur 
										 tum 
									 ab certo iam gaudio tantus cum clamore plausus est
									ortus totiensque repetitus, ut facile appareret nihil omnium
									bonorum multitudini gratius quam libertatem esse.

ludicrum deinde ita raptim peractum est, ut nullius nec animi nec
									oculi spectaculo intenti essent; adeo unum gaudium
									praeoccupaverat omnium aliarum sensum voluptatium.

ludis vero dimissis cursu prope 
										 ones 
										 omnes 
									 tendere ad imperatorem Romanum,

ut ruente turba in unum adire, contingere dextram cupientium,
									coronas lemniscosque iacientium haud procul periculo fuerit.

sed erat trium ferme et triginta annorum, et cum robur iuventae 
										 tur 
										 tum 
									 gaudium ex tam insigni gloriae fructu vires
									suppeditabat.

nec praesens tantummodo effusa est laetitia, sed per multos dies
									gratis et cogitationibus et sermonibus renovata:

esse aliquam in terris gentem,

quae sua inpensa, suo labore ac periculo bella gerat pro
									libertate aliorum nec hoc finitimis aut propinquae vicinitatis
									hominibus aut terris continentibus iunctis praestet,

sed maria traiciat, ne quod toto orbe terrarum iniustum imperium
									sit, ubique ius, fas, lex potentissima sint.

una voce praeconis liberatas omnis Graeciae atque Asiae urbes;
									hoc spe concipere audacis animi fuisse, ad effectum adducere et
									virtutis et fortunae ingentis.

secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum
									gentiumque audivere.

primi omnium regis Antiochi vocati legati sunt. iis 
										 eadee 
										 eadem 
									 fere, quae Romae egerant, verba sine fide 
										 rerinl 
										 rerum 
									 iactantibus nihil iam perplexe,

ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte
									denuntiatum ut excederet Asiae urbibus, quae Philippi aut
									Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis civitatibus neu
									quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere
									omnis ubique Graecas urbes.

ante omnia denuntiatum, ne in Europam aut ipse transiret aut
									copias traiceret.

dimissis regis legatis conventus civitatum gentiumque est haberi
									coeptus; eoque maturius peragebatur, quod decreta decem
									legatorum in civitates nominatim
									pronuntiabantur.

Orestis — Macedonum ea gens est — , quod primi ab rege
									defecissent suae leges redditae. Magnetes et Perrhaebi et
									Dolopes liberi quoque pronuntiati.

Thessalorum genti praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae
									dati Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Aetolos de Pharsalo
									et Leucade postulantes, ut ex foedere sibi restituerentur, ad
									senatum reiecerunt.

Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti
									auctoritate iis contribuerunt.

Corinthus et Triphylia et Heraea — Peloponnesi et ipsa urbs est —
									reddita Achaeis.

Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant
									dissentiente Quinctio; ea una res in arbitrium senatus reiecta
									est; senatus libertatem his civitatibus dedit Carysto
									adiecta.

Pleurato Lychnidus et Parthini dati; Illyriorum utraque gens sub
									dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella,
									quae per belli tempus Philippo capta ademisset.

dimisso conventu decem legati, partiti munia inter se, ad
									liberandas suae quisque regionis civitates discesserunt,

P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephaestiam et Thasum et
									Thraeciae urbes, P. Villius et L. Terentius ad regem Antiochum, 
										 CIn. 
										 Cn.

Cornelius ad Philippum. qui de 
										 minoribns 
										 minoribus 
									 
										 rebus_ 
										 rebus 
									 editis mandatis percunctatus, si
									consilium non utile solum sed etiam salutare admittere auribus
									posset,

cum rex gratias quoque se acturum diceret, si quid,

quod in rem suam esset, expromeret, magno opere ei suasit,
									quoniam pacem impetrasset, ad societatem 
										 anicitiamque 
										 amicitiamque 
									 petendam mitteret Romam legatos, ne,

si quid Antiochus moveret, expectasse et temporum opportunitates
									captasse ad rebellandum videri posset.

ad Tempe Thessalica Philippus est conventus. qui cum se missurum
									extemplo legatos respondisset,

Cornelius Thermopylas, ubi frequens Graeciae statis diebus esse
									solet conventus — Pylaicum appellant — ,

venit; Aetolos praecipue monuit, constanter et fideliter in
									amicitia populi Romani permanerent.

Aetolorum principes alii leniter questi sunt, quod non idem erga
									suam gentem Romanorum animus esset post victoriam,

qui in bello fuisset, alii ferocius incusarunt exprobraruntque
									non modo vinci sine Aetolis Philippum, sed ne transire quidem in
									Graeciam Romanos potuisse.

adversus ea respondere, ne in altercationem excederet res, cum
									supersedisset Romanus, omnia eos aequa impetraturos, si Romam
									misissent, dixit. itaque ex auctoritate eius decreti legati
									sunt. hunc finem bellum cum Philippo habuit.

cum haec in Graecia Macedoniaque et Asia gererentur, Etruriam
									infestam prope coniuratio servorum fecit.

ad quaerendam opprimendamque 
										 ear 
										 eam 
									 M’. Acilius Glabrio praetor, cui inter civis
									peregrinosque iurisdictio obtigerat, cum una ex duabus legione
									urbana est missus, alios * * alios iam
									congregatos pugnando vicit;

ex his multi occisi, multi capti; alios verberatos crucibus
									adfixit, qui principes 
										 coniurationia 
										 coniurationis 
									 fuerant, alios dominis restituit.

consules in provincias profecti sunt. Marcellum Boiorum ingressum
									finis fatigato per diem totum milite via facienda castra in
									tumulo quodam ponentem Corolamus quidam, regulus Boiorum, cum
									magna manu adortus ad tria milia hominum
									occidit;

et illustres viri aliquot in illo tumultuario proelio ceciderunt
									inter quos praefecti socium T. Sempronius Gracchus et M. Iunius
									Silanus et tribuni militum de legione secunda M. Ogulnius et P.
									Claudius.

castra 
										 tamnen 
										 tamen 
									 ab Romanis inpigre permunita retentaque, cum hostes
									prospera pugna elati nequiquam oppugnassent.

stativis deinde iisdem per dies aliquot sese tenuit, dum et
									saucios curaret et a tanto terrore
									animos 
										 milituln 
										 militum 
									 reficeret.

Boi, ut est gens minime ad morae taedium ferendum patiens, in
									castella sua vicosque passim dilapsi sunt.

Marcellus Pado confestim traiecto in 
										 agruim 
										 agrum 
									 Comensem, ubi Insubres Comensibus ad arma excitis
									castra habebant, legiones ducit. Galli, feroces Boiorum ante
									dies paucos pugna, in ipso itinere proelium committunt; et primo
									adeo acriter invaserunt,

ut antesignanos inpulerint. quod ubi Marcellus animadvertit,
									veritus, ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum
									opposuisset, equitum Latinorum omnis turmas in hostem
									emisit.

quorum cum primus secundusque impetus rettudisset inferentem se
									ferociter hostem, confirmata et reliqua acies Romana restitit
									primo, deinde signa acriter intulit.

nec ultra sustinuere certamen Galli, quin terga verterent atque
									effuse fugerent.

in eo proelio supra quadraginta milia hominum caesa Valerius
									Antias scribit, octoginta septem signa militaria capta et
									carpenta septingenta triginta duo et aureos torques multos, ex
									quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Iovi donum in
									aede positum scribit.

castra eo die Gallorum expugnata direptaque, et Comum oppidum
									post dies paucos captum. castella inde duodetriginta ad consulem
									defecerunt.

id quoque inter scriptores ambigitur, utrum in Boios prius an
									Insubres consul exercitum duxerit adversamque 
										 prospers 
										 prospera 
									 pugna oblitteraverit, an victoria ad Comum parta
									deformata clade in Bois accepta sit.

sub haec tam varia fortuna gesta L. 
										 Furious 
										 Furius 
									 Purpurio alter consul per tribum Sapiniam in Boios
									venit.

iam castro Mutilo adpropinquabat, 
										 curm 
										 cum 
									 veritus, ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque,
									exercitum eadem via, qua adduxerat, reduxit et magno circuitu
									per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit.

inde iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam
									oppidum populantes peragraverunt.

ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter
									iuventutem, quae praedandi causa in armis erat — tunc in devias
									silvas recesserat — , in deditionem venerunt. in Ligures inde
									traductus exercitus.

Boi neglegentius coactum agmen Romanorum, quia ipsi procul abesse
									viderentur, inproviso aggressuros se rati per occultos saltus
									secuti sunt.

quos non adepti, Pado repente navibus traiecto Laevos Libuosque
									cum pervastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum
									agresti praeda in agmen incident Romanum.

proelium celerius acriusque commissum, quam si tempore locoque ad
									certamen destinato praeparatis animis concurrissent.

ibi, quantam vim ad stimulandos animos ira haberet, apparuit; nam
									ita caedis magis quam victoriae avidi pugnarunt Romani, ut vix
									nuntium cladis hosti relinquerent.

ob has res gestas consulum litteris 
										 Romarm 
										 Romam 
									 adlatis supplicatio in triduum decreta est. brevi post
									Marcellus consul Romam venit, triumphusque ei magno consensu
									patrum est decretus.

triumphavit in magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum
									triumphi spem collegae reliquit, quia ipsi proprie adversa pugna
									in ea gente evenerat, cum collega secunda.

multa spolia hostium captivis carpentis travecta, multa militaria
									signa; aeris lata trecenta viginti milia, argenti bigati ducenta
									triginta quattuor milia.

in pedites singulos dati octogeni aeris, triplex equiti
									centurionique.

eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiae
									civitates in antiquam 
										 imperil 
										 imperii 
									 formulam redigere est conatus.

et ceteras quidem, aut quia locis planis positae erant aut quia
									parum moenibus armisque ac iuventuti fidebant, haud difficulter
									videbat iugum accepturas;

Zmyrna et 
										 Lamnpsacus 
										 Lampsacus 
									 libertatem usurpabant, periculumque erat, ne si
									concessum iis foret quod intenderent, Zmyrnam in Aeolide 
										 loniaque, 
										 Ioniaque, 
									 Lampsacum in Hellesponto aliae urbes sequerentur.

igitar 
										 igitur 
									 et ipse ab Epheso ad Zmyrnam obsidendam misit et, quae
									Abydi copiae erant, praesidio tantum modico relicto duci ad 
										 Lampsacunm 
										 Lampsacum 
									 oppugnandam iussit.

nec vi tantum terrebat, sed per legatos leniter adloquendo
									castigandoque temeritatem ac pertinaciam spem conabatur facere,
									brevi quod peterent habituros,

sed cum satis et ipsis et omnibus aliis appareret, ab rege
									impetratam eos libertatem,

non per occasionem raptam habere. adversus quae respondebatur,
									nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem
									libertatis differri non satis aequo animo paterentur.

ipse 
										 ilitio 
										 initio 
									 veris navibus ab Epheso profectus Hellespontum petit,
									terrestris copias traici ab Abydo Chersonesum iussit.

cum ad Madytum, Chersonesi urbem, terrestri navalem exercitum
									iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis;
									et iam opera admoventi deditio facta est. idem metus Sestum
									incolentis aliasque Chersonesi urbes in deditionem dedit.

Lysimachiam inde omnibus simul navalibus terrestribusque copiis
									venit. quam cum desertam ac stratam prope omnem ruinis
									invenisset —

ceperant autem direptamque incenderant Thraces paucis ante annis
									— , cupido eum restituendi nobilem urbem et loco sitam opportuno
									cepit.

itaque omnia simul est aggressus et tecta murosque restituere et
									partim redimere servientis Lysimachenses, partim fuga sparsos
									per Hellespontum Chersonesumque conquirere et contrahere,

partim novos colonos spe commodorum proposita adscribere et omni
									modo frequentare;

simul, ut Thracum summoveretur metus, ipse parte
									dimidia terrestrium copiarum ad depopulanda proxima Thraciae est
									profectus, partem navalisque omnis socios reliquit in operibus
									reficiendae urbis.

sub hoc tempus et L. Cornelius, missus ab senatu ad dirimenda
									inter Antiochum Ptolomaeumque reges certamina,

Selymbriae substitit, et decem legatorum P. Lentulus a Bargyliis,
									P. Villius et L. Terentius ab Thaso Lysimachiam petierunt. eodem
									et ab Selymbria L. Cornelius et ex Thracia paucos post dies
									Antiochus convenerunt.

primus congressus cum legatis et deinceps invitatio benigna et
									hospitalis fuit; ut de mandatis statuque praesenti Asiae agi
									coeptum est, animi exasperati sunt.

Romani omnia acta eius, ex quo tempore ab Syria classem
									solvisset, displicere senatui non dissimulabant restituique et
									Ptolomaeo omnes civitates, quae dicionis eius fuissent,

aequum censebant; nam quod ad eas civitates attineret,

quas a Philippo possessas Antiochus per occasionem, averso
									Philippo in Romanum bellum, intercepisset, id vero ferendum non
									esse, Romanos per tot annos terra marique tanta pericula ac
									labores exhausisse, Antiochum belli praemia habere.

sed ut in Asiam adventus eius dissimulari ab Romanis tamquam
									nihil ad eos pertinens potuerit, quid? quod iam etiam in Europam
									omnibus navalibus terrestribusque copiis transierit, quantum a
									bello aperte Romanis indicto abesse? illum quidem, etiam si in
									Italiam traiciat, negaturum; Romanos autem non expectaturos, ut
									id posset facere.

adversus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam diligenter
									inquirere, quid regi Antiocho faciundum aut quousque terra
									marique progrediundum fuerit,

ipsos non cogitare Asiam nihil ad se pertinere, nec magis illis
									inquirendum esse, quid Antiochus in Asia, quam Antiocho, quid in
									Italia populus Romanus faciat.

quod ad Ptolomaeum attineat, cui ademptas civitates querantur,
									sibi cum Ptolomaeo et amicitiam esse, et id agere, ut brevi
									etiam adfinitas iungatur.

ne ex Philippi quidem adversa 
										 fortune 
										 fortuna 
									 spolia ulla se petisse aut adversus Romanos in 
										 1Europam 
										 Europam 
									 traiecisse; sed qua Lysimachi quondam regnum fuerit,
									quo victo omnia, quae illius fuissent, iure belli Seleuci facta
									sint, existimare suae dicionis esse.

occupatis maioribus suis rerum aliarum cura primo quaedam ex iis
									Ptolomaeum, inde et Philippum usurpanda aliena possessionis
									causa tenuisse.

Chersonesus quidem et proxima Thraciae, quae circa Lysimachiam
									sint, quem dubitare, quin Lysimachi fuerint? ad ea recipienda in
									antiquum ius venisse et Lysimachiam deletam Thracum impetu de
									integro condere, ut Seleucus filius 
										 ear 
										 eam 
									 sedem regni habeat.

his disceptationibus per dies aliquot habitis rumor sine ullo
									satis certo auctore allatus de morte Ptolomaei regis,

ut nullus exitus inponeretur sermonibus, effecit. nam et
									dissimulabat pars utraque se audisse, et L. Cornelius, cui
									legatio ad duos reges, Antiochum Ptolomaeumque, mandata erat,
									spatium modici temporis ad conveniendum Ptolomaeum petebat,

ut, priusquam moveretur aliquid in nova possessione regni,
									praeveniret in Aegyptum, et Antiochus suam fore Aegyptum, si 
										 tur 
										 tum 
									 occupasset, censebat.

itaque dimissis Romanis relictoque Seleuco filio cum terrestribus
									copiis ad restituendam,

ut instituerat, Lysimachiam ipse omni classe navigat Ephesum,
									legatis ad Quinctium missis, qui ad fidem faciendam nihil
									novaturum regem de societate agerent. oram Asiae legens pervenit
									in Lyciam, Patarisque cognito vivere Ptolomaeum navigandi quidem
									in Aegyptum omissum consilium est;

Cyprum nihilo minus petens, cum Chelidoniarum promunturium
									superasset, paulisper seditione remigum est retentus in
									Pamphylia circa Eurymedontem amnem.

inde profectum eum ad capita quae vocant Sari fluminis foeda
									tempestas adorta prope cum omni classe demersit. multae fractae,
									multae eiectae naves, multae ita haustae mari, ut nemo in terram
									enaverit.

magna vis 
										 homilnur 
										 hominum 
									 ibi interiit, non remigum modo militumque
									ignotae turbae sed etiam insignium regis amicorum.

collectis reliquiis naufragii, cum res non in eo essent, 
										 at 
										 ut 
									 Cyprum temptaret, minus opulento agmine, quam
									profectus erat, Seleuciam rediit. ibi subduci navibus iussis —
									iam enim et hiems instabat — ipse in hiberna Antiochiam
									concessit. in hoc statu regum erant res.

Romae eo primum anno tresviri epulones facti C. Licinius Lucullus
									tribunus plebis, qui legem de creandis iis tulerat, et P.
									Manlius et P. Porcius Laeca. iis triumviris item ut pontificibus
									lege datum est togae praetextae habendae ius.

sed magnum 
										 certamnen 
										 certamen 
									 cum omnibus sacerdotibus eo anno fuit quaestoribus
									urbanis, Q. Fabio Labeoni et L. Aurelio.

pecunia opus erat, quod ultimam pensionem pecuniae in bellum
									collatae persolvi placuerat privatis.

quaestores ab auguribus pontificibusque quod stipendium per
									bellum non contulissent petebant. ab sacerdotibus tribuni plebis
									nequiquam appellati, omniumque annorum, per quos non dederant,
									exactum est.

eodem anno duo mortui pontifices, novique in eorum locum
									suffecti, M. Marcellus consul in locum C. Semproni Tuditani, qui
									praetor in Hispania decesserat, et L.

Valerius Flaccus in locum M. Corneli Cethegi. et Q. Fabius
									Maximus augur mortuus est admodum adulescens, priusquam ullum
									magistratum caperet; nec eo anno augur in eius locum est
									suffectus.

comitia inde consularia habita a M. Marcello consule. creati
									consules L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato. praetores inde
									facti Cn. Manlius Volso, Ap. Claudius Nero, P. Porcius Laeca, C.
									Fabricius Luscinus, C. Atinius Labeo, P.
									Manlius.

eo anno aediles curules, M. Fulvius Nobilior et C. Flaminius,
									tritici deciens centena milia binis aeris populo discripserunt.
									id C. Flamini honoris causa ipsius patrisque advexerant Siculi
									Romam; Flaminius gratiam eius communicaverat cum collega.

ludi Romani et apparati magnifice sunt et ter toti
									instaurati aediles plebis Cn. Domitius Ahenobarbus et C.
									Scribonius Curio maximus , multos pecuarios ad populi
									iudicium adduxerunt;

tres ex his condemnati sunt; ex eorum multaticia pecunia aedem in
									insula 
										 Fauji 
										 Fauni 
									 fecerunt.

ludi plebei per biduum instaurati, et epulum fuit ludorum causa.

L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato consules idibus Martiis,
									quo die magistratum inierunt de provinciis cum ad senatum
									rettulissent, patres censuerunt,

quoniam in Hispania tantum glisceret 
										 bellun, 
										 bellum, 
									 ut iam consulari et duce et exercitu opus esset
									placere consules Hispaniam citeriorem Italiamque provincias aut
									comparare inter se aut sortiri;

utri Hispania provincia evenisset, eum duas legiones et quindecim
									milia socium Latini nominis et octingentos equites secum portare
									et naves longas viginti ducere;

alter consul duas scriberet legiones; iis Galliam obtineri
									provinciam satis esse fractis proximo anno Insubrum Boiorumque 
										 animis. 
										 animis:

Cato Hispaniam, Valerius Italiam est sortitus. praetores deinde
									provincias sortiti, C. Fabricius Luscinus urbanam, C. Atinius
									Labeo peregrinam, Cn. Manlius Volso Siciliam, Ap. Claudius Nero
									Hispaniam ulteriorem, P. Porcius Laeca Pisas, ut ab tergo
									Liguribus esset; P. Manlius in Hispaniam citeriorem adiutor
									consuli datus.

T. Quinctio suspectis non solum Antiocho et Aetolis, sed iam
									etiam Nabide, Lacedaemoniorum tyranno, prorogatum in annum
									imperium est, duas legiones ut haberet. in eas si quid
									supplementi opus esset, consules scribere et mittere in
									Macedoniam iussi.

Ap. Claudio praeter legionem, quam Q. Fabius habuerat, duo milia
										 peditum et ducentos equites novos ut
									scriberet, permissum.

par numerus peditum equitumque novorum et P. Manlio in citeriorem
									Hispaniam decretus et legio eadem,

quae fuerat sub Q. Minucio praetore, data. et P. Porcio Laecae
										 ad 
											 Etruriaml 
											 Etruriam 
										 circa Pisas decem milia peditum et quingenti equites ex Gallico exercitu decreti. in Sardinia
									prorogatum imperium Ti. Sempronio Longo.

provinciis ita distributis consules, priusquam ab urbe
									proficiscerentur, ver sacrum ex decreto pontificum iussi
									facere,

quod A. Cornelius Mammula praetor voverat de senatus sententia
									populique iussu Cn. Servilio C. Flaminio consulibus. annis post
									uno et viginti factum est quam votum.

per eosdem dies C. Claudius Appi filius Pulcher augur in Q. Fabi
									Maximi locum, qui priore anno mortuus erat, lectus
									inauguratusque est.

mirantibus iam vulgo hominibus, quod Hispania movisset bellum
									neglegi, litterae a Q. Minucio adlatae sunt se ad Turdam oppidum
									cum Budare et Baesadine, imperatoribus Hispanis, signis conlatis
									prospere pugnasse; duodecim milia hostium caesa, Budarem
									imperatorem captum, ceteros fusos fugatosque.

his litteris lectis minus terroris ab Hispanis erat, unde ingens
									bellum expectatum fuerat; omnes curae, utique post adventum
									decem legatorum, in Antiochum regem conversae.

hi expositis prius, quae cum Philippo acta essent et quibus
									legibus data pax, non minorem belli molem instare ab Antiocho
									docuerunt:

ingenti classe, egregio terrestri exercitu in Europam eum
									traiecisse et, nisi avertisset vana spes, ex vaniore rumore
									orta, Aegypti invadendae, mox bello Graeciam arsuram fuisse;
									neque enim ne Aetolos quidem quieturos, cum ingenio inquietam
									tum iratam Romanis gentem.

haerere et aliud in visceribus Graeciae ingens malum,

Nabim, nunc Lacedaemoniorum, mox, si liceat, universae Graeciae
									futurum tyrannum, avaritia et crudelitate omnis fama celebratos
									tyrannos aequantem; cui si Argos velut arcem Peloponneso
									inpositam tenere liceat, deportatis in Italiam Romanis
									exercitibus nequiquam liberatam a Philippo Graeciam fore, pro
									rege, si nihil aliud, longinquo vicinum tyrannum dominum
									habituram.

haec cum ab tam gravibus auctoribus, 
											 tum 
											 tum 
										 qui omnia per se ipsos explorata
									adferrent,

audirentur, maior res, quod ad Antiochum attineret, maturanda
									magis, quoniam rex quacumque de causa in Syriam concessisset, de
									tyranno consultatio visa est.

cum diu disceptatum esset, utrum satis iam causae videretur, cur
									decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim 
										 Lacedaemoniun 
										 Lacedaemonium 
									 attineret, faceret, quod e re publica censeret esse
									permiserunt,

ear 
										 eam 
									 rem esse rati, quae maturata dilatave non ita magni
									momenti ad summam rem publicam esset;

magis id animadvertendum esse, quid Hannibal et Carthaginienses,
									si cum Antiocho 
										 bellurn 
										 bellum 
									 motum foret, acturi essent.

adversae Hannibali factionis homines principibus Romanis,
									hospitibus quisque suis, identidem scribebant nuntios
									litterasque ab Hannibale ad Antiochum missas et ab rege ad eum
									clam legatos venisse;

ut feras quasdam nulla mitescere arte, sic inmitem et
									inplacabilem eius viri animum esse; marcescere otii situ queri
									civitatem et inertia sopiri nec sine 
										 armorui 
										 armorum 
									 sonitu excitari posse.

haec probabilia memoria prioris belli per unum illum non magis
									gesti quam moti faciebat. irritaverat etiam recenti facto
									multorum potentium animos.

iudicum ordo Carthagine ea tempestate dominabatur, eo maxime,
									quod iidem perpetui iudices erant.

res, fama vitaque omnium in illorum potestate erat. qui unum eius
									ordinis offendisset, omnis adversos habebat, nec accusator apud
									infensos iudices deerat.

horum in tam inpotenti regno — neque enim civiliter nimiis opibus
									utebantur — praetor factus Hannibal vocari ad se quaestorem
									iussit.

quaestor id pro nihilo habuit; nam et adversae factionis erat et,
									quia ex quaestura in iudices, potentissimum ordinem,
									referebatur, iam pro futuris mox opibus animos gerebat.

enimvero indignum id ratus Hannibal viatorem ad prendendum
									quaestorem misit subductumque in contionem non ipsum 
										 magis\' 
										 magis 
									 quam ordinem iudicum, prae quorum
									superbia atque opibus nec leges quicquam essent nec
									magistratus,

accusavit. et ut secundis auribus accipi orationem animadvertit
									et infimorum quoque libertati gravem esse superbiam eorum, legem
									extemplo promulgavit pertulitque,

ut in singulos annos iudices legerentur, neu quis biennium
									continuum iudex esset. ceterum quantam eo facto ad plebem
									inierat gratiam, tantum magnae partis principum offenderat
									animos.

adiecit et aliud, quo bono publico sibi proprias simultates
									irritavit.

vectigalia publica partim neglegentia dilabebantur, partim
									praedae ac divisui et principum quibusdam et magistratibus
									erant, et pecunia, quae in stipendium Romanis suo quoque anno
									penderetur, deerat, tributumque grave privatis inminere
									videbatur.

Hannibal postquam, vectigalia quanta terrestria maritimaque
									essent et in quas res erogarentur, animadvertit, et quid eorum
									ordinarii rei publicae usus consumerent,

quantum peculatus averteret, omnibus residuis pecuniis exactis,
									tributo privatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad
									vectigal praestandum Romanis pronuntiavit in contione et
									praestitit promissum.

tum vero ii, quos paverat per aliquot annos publicus peculatus,
									velut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et
									irati Romanos in Hannibalem, et ipsos causam odii quaerentis,
									instigabant.

ita diu repugnante P. Scipione Africano, qui parum ex dignitate
									populi Romani esse ducebat subscribere odiis accusatorum
									Hannibalis

et factionibus Carthaginiensium inserere publicam auctoritatem
									nec satis habere bello vicisse Hannibalem, nisi velut
									accusatores calumniam in eum iurarent ac nomen deferrent,

tandem pervicerunt, ut legati Carthaginem mitterentur, qui ad
									senatum eorum arguerent Hannibalem cum Antiocho rege consilia
									belli faciendi inire.

legati tres missi, Cn. Servilius, M. Claudius Marcellus, Q.
									Terentius Culleo. qui cum Carthaginem venissent,
									ex consilio inimicorum Hannibalis quaerentibus causam adventus
									dici iusserunt,

venisse se ad controversias quae cum Masinissa rege Numidarum
									Carthaginiensibus essent, dirimendas.

id creditum vulgo; 
										 unul 
										 unum 
									 Hannibalem se peti ab Romanis non fallebat et ita
									pacem Carthaginiensibus datam esse, ut inexpiabile bellum
									adversus se unum maneret.

itaque cedere tempori et fortunae statuit; et praeparatis iam
									ante omnibus ad fugam, obversatus eo die in foro avertendae
									suspicionis causa, primis tenebris vestitu forensi ad portam cum
									duobus comitibus ignaris consilii est egressus.

cum equi, quo in loco iusserat, praesto fuissent, nocte Byzacium
									— ita regionem quandam agri vocant — transgressus, postero die
									ad mare inter Acyllam et Thapsum ad suam turrem pervenit.

ibi eum parata instructaque remigio excepit navis. ita Africa
									Hannibal excessit, saepius patriae quam suum eventum
									miseratus.

eodem die in Cercinam insulam traiecit. ubi cum in portu naves
									aliquot Phoenicum onerarias cum mercibus invenisset et ad
									egressum eum e nave concursus salutantium esset factus,
									percunctantibus legatum se Tyrum missum dici iussit.

veritus tamen, ne qua earum navis nocte profecta Thapsum aut
									Hadrumetum nuntiaret se Cercinae visum, sacrificio apparari
									iusso magistros navium mercatoresque invitari iussit et vela cum
									antemnis ex navibus conrogari, ut umbraclum —

media aestas forte erat — cenantibus in litore fieret.

quanto res et tempus patiebatur apparatu celebratae eius diei
									epulae sunt; multoque vino in serum noctis convivium
									productum.

Hannibal, cum primum fallendi eos, qui in portu erant, tempus
									habuit, navem solvit.

ceteri sopiti cum postero die tandem ex somno pleni crapulae
									surrexissent, ad id quod serum erat, aliquot horas referendis in
									naves collocandisque et aptandis armamentis absumpserunt.

Carthagine et multitudinis adsuetae domum 
										 gannibalis 
										 Hannibalis 
									 frequentare concursus ad vestibulum aedium est
									factus.

ut non comparere eum vulgatum est, in forum turba convenit
									principem civitatis quaerentium;

et alii fugam conscisse, id quod erat, alii fraude Romanorum
									interfectum, idque magis vulgo fremebant, variosque vultus
									cerneres ut in civitate aliorum alias partes foventium et
									factionibus discordi; visum deinde Cercinae eum tandem allatum
									est.

et Romani legati cum in senatu exposuissent compertum patribus
									Romanis esse, et Philippum regem ante ab Hannibale maxime
									accensum bellum populo Romano fecisse,

et nunc litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Aetolos missos,
									consiliaque inita inpellendae ad defectionem Carthaginis, nec
									alio eum quam ad Antiochum regem profectum; 
										 baud 
										 haud 
									 quieturum eum, antequam bellum toto orbe terrarum
									concisset;

id ei non debere impune esse, si satisfacere Carthaginienses
									populo Romano vellent 
										 jiihil 
										 nihil 
									 eorum sua voluntate nec publico consilio factum
									esse:

Carthaginienses responderunt, quidquid aecum censuissent Romani,
									facturos esse.

Hannibal prospero cursu Tyrum pervenit exceptusque a conditoribus
									Carthaginis, ut ab altera patria, vir tam clarus omni genere
									honorum, paucos moratus dies Antiochiam navigat.

ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset filiumque eius
									sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem convenisset, comiter ab
									eo exceptus nullam moram navigandi fecit.

Ephesi regem est consecutus, fluctuantem adhuc animo incertumque
									de Romano bello;

sed haud parvum momentum ad animum eius moliendum adventus
									Hannibalis fecit. Aetolorum quoque eodem tempore alienati ab
									societate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et
									Leucadem et quasdam alias civitates ex primo foedere repetentis
									senatus ad T. Quinctium reiecit.

inter bellorum magnorum aut vixdum finitorum aut imminentium
									curas intercessit res parva dictu, sed quae studiis in magnum
									certamen excesserit.

M. Fundanius et L. Valerius tribuni plebi ad plebem tulerunt de
									Oppia lege abroganda.

tulerat 
										 eain 
										 eam 
									 C. Oppius tribunus plebis Q. Fabio Ti. Sempronio
									consulibus, in medio ardore Punici belli, ne qua mulier plus
									semunciam auri haberet neu vestimento versicolori uteretur neu
									iuncto vehiculo in urbe oppidove aut propius inde mille passus
									nisi sacrorum publicorum causa veheretur.

M. et P. Iunii Bruti tribuni plebis legem Oppiam tuebantur nec 
										 ear 
										 eam 
									 se abrogari passuros aiebant; ad suadendum
									dissuadendumque multi nobiles prodibant;

Capitolium turba hominum faventium adversantiumque legi
									complebatur. matronae nulla nec auctoritate nec verecundia nec
									imperio virorum contineri limine poterant, omnis vias urbis
									aditusque in forum obsidebant viros descendentis ad forum
									orantes, ut florente re publica, crescente in dies privata
									omnium fortuna matronis quoque pristinum ornatum reddi
									paterentur.

augebatur haec frequentia mulierum in dies; nam etiam ex oppidis
									conciliabulisque conveniebant.

iam et 
										 consoles 
										 consules 
									 praetoresque et alios magistratus adire et rogare
									audebant; ceterum minime exorabilem alterum utique consulem, M.
									Porcium Catonem, habebant, qui pro lege, quae abrogabatur, ita
									disseruit:

“si in sua quisque nostrum matre familiae, Quirites, ius et
									maiestatem viri retinere instituisset, minus cum universis
									feminis negotii haberemus;

nunc domi 
										 vieta 
										 victa 
									 libertas nostra impotentia muliebri hic quoque in foro
									obteritur et calcatur, et, quia singulas non continuimus,

universas horremus. equidem fabulam et fictam rem ducebam esse,
									virorum omne genus in aliqua insula coniuratione muliebri ab
									stirpe sublatum esse;

ab nullo genere non summum periculum est, si coetus et concilia
									et secretas consultationes esse sinas. atque ego vix statuere
									apud animum meum possum, utrum peior ipsa res an peiore exemplo
									agatur;

quorum alterum ad nos consules reliquosque magistratus, alterum
									ad vos, Quirites, magis pertinet. nam utrum e re publica sit
									necne id, quod ad vos fertur, vestra existimatio
									est, qui in suffragium ituri estis;

haec consternatio muliebris, sive sua sponte sive auctoribus
									vobis, M. Fundani et L. Valeri, facta est, 
										 baud 
										 haud 
									 dubie ad culpam magistratuum pertinens, nescio, vobis,
									tribuni, an consulibus magis sit deformis:

vobis, si feminas ad concitandas tribunicias seditiones iam
									adduxistis; nobis, si, ut plebis quondam, sic nunc mulierum
									secessione leges accipiendae sunt.

equidem non sine rubore quodam paulo ante per medium agmen
									mulierum in forum perveni. quod nisi me verecundia singularum
									magis maiestatis et pudoris quam universarum tenuisset, ne
									compellatae a consule viderentur,

dixissem: “qui hic mos est in publicum procurrendi et obsidendi
									vias et viros alienos appellandi? istud ipsum suos quaeque domi
									rogare non potuistis?

an blandiores in publico quam in privato et alienis quam vestris
									estis? quamquam ne domi quidem vos, si sui iuris finibus
									matronas contineret pudor, quae leges hic rogarentur
									abrogarenturve, curare decuit.”

maiores nostri nullam, ne privatam quidem rem agere feminas sine
									tutore auctore voluerunt, in manu esse parentium, fratrum,
									virorum; nos, si diis placet, iam etiam rem publicam capessere
									eas patimur et foro quoque et contionibus et comitiis
									immisceri.

quid enim nunc aliud per vias et compita faciunt, quam rogationem
									tribunorum plebi suadent, quam legem abrogandam censent?

date frenos impotenti naturae et indomito animali et sperate
									ipsas modum licentiae facturas;

nisi vos feceritis, minimum hoc eorum est, quae iniquo animo
									feminae sibi aut moribus aut legibus iniuncta patiuntur. omnium
									rerum libertatem, immo licentiam, si vere dicere volumus,
									desiderant.

quid enim, si hoc expugnaverint, non temptabunt? recensete omnia
									muliebria iura, quibus licentiam earum adligaverint maiores
									vestri per quaeque eas subiecerint
									viris; quibus omnibus constrictas vix tamen continere
									potestis.

quid? si carpere singula et extorquere et exaequari 
									ad extremum viris patiemini, tolerabiles vobis eas fore
									creditis? extemplo, simul pares esse coeperint,

superiores erunt. at hercule ne quid novum in eas rogetur
									recusant, non ius sed iniuriam deprecantur,

imlo, 
										 immo, 
									 ut, quam accepistis iussistis suffragiis vestris
									legem, quam usu tot annorum et experiendo comprobastis, hanc ut
									abrogetis, id est ut unam tollendo legem ceteras infirmetis.

nulla lex satis commoda omnibus est; id modo quaeritur, si maiori
									parti et in summam prodest. si, quod cuique privatim officiet
									ius, id destruet ac demolietur, quid attinebit universos rogare
									leges, quas mox abrogare, in quos latae sunt,

possint? volo tamen audire, quid sit, propter quod 
										 niatronae 
										 matronae 
									 consternatae procucurrerint in publicum ac vix foro se
									et contione abstineant.

ut captivi ab Hannibale redimantur parentes, viri, liberi,
									fratres earum? procul abest absitque semper talis fortuna rei
									publicae;

sed tamen, cum fuit, negastis hoc piis precibus earum. at non
									pietas nec sollicitudo pro suis, sed religio congregavit eas:
									matrem Idaeam a Pessinunte ex Phrygia venientem accepturae sunt.
									quid honestum dictu saltem seditioni praetenditur muliebri?

“ut auro et purpura fulgamus” inquit, “ut carpentis festis
									profestisque diebus, velut triumphantes de lege victa et
									abrogata et captis et ereptis suffragiis vestris, per urbem
									vectemur; ne ullus modus sumptibus, ne luxuriae sit.”

saepe me querentem de 
										 feminaram, 
										 feminarum, 
									 saepe de virorum nec de privatorum modo sed etiam
									magistratuum sumptibus audistis, diversisque duobus vitiis,

avaritia et luxuria, civitatem laborare, quae pestes omnia magna
									imperia everterunt.

haec ego, quo melior laetiorque in dies fortuna rei publicae est
									imperiumque crescit — et iam in Graeciam Asiamque transcendimus
									omnibus libidinum illecebris repletas et regias etiam
									adtrectamus gazas — , eo plus horreo,

ne illae magis res nos ceperint quam nos illas. infesta, mihi
									credite, signa ab Syracusis illata sunt huic urbi.
									iam nimis multos audio Corinthi et 
										 Athenariu 
										 Athenarum 
									 ornamenta laudantis mirantisque et antefixa 
										 fictiia 
										 fictilia 
									 deorum Romanorum ridentis.

ego hos malo propitios deos et ita spero futuros, si in suis
									manere 
										 sediblu 
										 sedibus 
									 patiemur.

patrum nostrorum memoria per legatum Cineam Pyrrhus non virorum
									modo sed etiam mulierum animos donis temptavit. nondum lex Oppia
									ad coercendam luxuriam muliebrem lata erat; 
										 tamea 
										 tamen 
									 
										 nula 
										 nulla 
									 accepit.

quam causam fuisse censetis? eadem fuit, quae maioribus nostris
									nihil de hac re lege sanciundi;

nulla erat luxuria, quae coerceretur. sicut ante morbos necesse
									est cognitos esse quam remedia eorum, sic cupiditates prius
									natae sunt quam leges quae iis modum facerent.

quid legem Liciniam excitavit de quingentis iugeribus nisi ingens
									cupido agros continuandi? quid legem Cinciam de donis et
									muneribus, nisi quia vectigalis iam et stipendiaria plebs esse
									senatui coeperat?

itaque minime mirum est nec Oppiam nec aliam ullam tum legem
									desideratam esse, quae modum sumptibus mulierum faceret, 
										 curm 
										 cum 
									 aurum et purpuram data et oblata ultro non
									accipiebant.

si nunc cum illis donis Cineas urbem circumiret, stantis in
									publico invenisset, quae acciperent.

atque ego nonnullarum cupiditatium ne causam quidem aut rationem
									inire possum. nam ut, quod alii liceat, tibi non licere aliquid
									fortasse naturalis aut pudoris aut indignationis habeat, sic
									aequato omnium cultu quid unaquaeque vestrum veretur ne in se
									conspiciatur?

pessimus quidem pudor est vel parsimoniae vel paupertatis; sed
									utrumque lex vobis demit, cum id, quod habere non licet, non
									habetis.

“hanc” inquit “ipsam exaequationem non fero” illa locuples. “cur
									non insignis auro et purpura conspicior? cur paupertas aliarum
									sub hac legis specie latet, ut, quod habere non possunt,
									habiturae, si liceret, fuisse videantur?”

vultis hoc certamen uxoribus vestris inicere, Quirites, ut
									divites id habere velint, quod nulla alia possit; 
									pauperes, ne ob hoc ipsum contemnantur, supra vires se
									extendant?

ne eas simul pudere, quod non oportet,
									coeperit, quod oportet, non pudebit. quae de suo 
										 potent, 
										 poterit, 
									 parabit, quae non poterit, virum rogabit.

miserum illum virum, et qui exoratus et qui non exoratus erit,
									cum, quod ipse non dederit, datum ab alio videbit.

nunc vulgo alienos viros rogant et, quod 
										 vnaius 
										 maius 
									 est, legem et suffragia rogant et a quibusdam
									impetrant. adversus te et rem tuam et liberos tuos exorabilis
									es; simul lex modum sumptibus uxoris tuae facere desierit, tu
									numquam facies.

nolite eodem loco existimare, Quirites, futuram rem, quo fuit,
									antequam lex de hoc ferretur. et hominem improbum non accusari
									tutius est quam absolvi, et luxuria non mota tolerabilior esset,
									quam erit nunc, ipsis vinculis, sicut ferae bestiae, irritata,
									deinde emissa.

ego nullo modo abrogandam legem Oppiam censeo; vos quod faxitis,
									deos omnis fortunare velim.”

post haec tribuni quoque plebi, qui se 
										 interrotllrnos 
										 intercessuros 
									 
										 nrofessi 
										 professi 
									 erant. 
										 cumr 
										 cum 
									 
										 nauca 
										 pauca 
									 in 
										 eandoem 
										 eandem 
									 sententiam adiecissent, tum L. Valerius pro rogatione
									ab se promulgata ita disseruit: “si privati tantummodo ad
									suadendum dissuadendumque id, quod ab nobis rogatur,
									processissent, ego quoque, cum satis dictum pro utraque parte
									existimarem, tacitus suffragia vestra expectassem;

nunc cum vir gravissimus, consul M. Porcius, non auctoritate
									solum, quae tacita satis momenti habuisset, sed oratione etiam
									longa et accurata insectatus sit rogationem nostram, necesse est
									paucis respondere.

qui tamen plura verba in castigandis matronis quam in rogatione
									nostra dissuadenda consumpsit, et quidem ut in dubio poneret,
									utrum id,

quod reprenderet, matronae sua sponte an nobis auctoribus
									fecissent. rem defendam, non nos, in quos iecit magis hoc consul
									verbo tenus, quam ut re insimularet.

coetum et seditionem et interdum 
										 secesionem 
										 secessionem 
									 muliebrem appellavit, quod matronae in publico vos rogassent, ut legem in se latam per bellum
									temporibus duris in pace et florenti ac beata re 
										 public 
										 publica 
									 abrogaretis.

verba magna, quae rei augendae causa conquirantur, et haec et
									alia esse scio, et M. 
										 Catonern 
										 Catonem 
									 oratorem non solum gravem sed interdum etiam trucem
									esse scimus omnes, cum ingenio sit mitis.

nam quid tandem novi matronae fecerunt, quod 
										 frequented 
										 frequentes 
									 in causa ad se pertinente in publicum processerunt?
									numquam ante hoc tempus in publico apparuerunt?

tuas adversus te Origines revolvam. accipe, 
										 quotient 
										 quotiens 
									 id fecerint, et quidem semper bono publico. iam a
									principio, regnante Romulo, cum Capitolio ab Sabinis capto medio
									in foro signis collatis dimicaretur, 
										 none 
										 nonne 
									 intercursu matronarum inter acies duas proelium

sedatum est? quid? regibus exactis cum Coriolano Marcio duce
									legiones Volscorum castra ad quintum lapidem posuissent, nonne
									id agmen, quo obruta haec urbs esset, matronae averterunt? iam
									urbe capta a Gallis aurum, quo redempta urbs est, nonne matronae
									consensu omnium in publicum contulerunt?

proximo bello, ne antiqua repetam, nonne et, cum pecunia opus
									fuit, viduarum pecuniae adiuverunt aerarium, et, 
										 curn 
										 cum 
									 dii quoque novi ad opem ferendam dubiis rebus
									accerserentur, matronae universae ad mare profectae sunt ad
									matrem Idaeam accipiendam?

dissimiles, inquis, causae sunt. nec mihi causas aequare
									propositum est;

nihil novi factum purgare satis est. ceterum quod in rebus ad
									omnis pariter, viros feminas, pertinentibus fecisse eas nemo
									miratus est, in causa proprie ad ipsas pertinente miramur
									fecisse? quid autem fecerunt?

superbas, me dius fidius, aures habemus, si, cum domini servorum
									non fastidiant preces, nos rogari ab honestis feminis
									indignamur.

venio nunc ad id, de quo agitur. in quo duplex consulis oratio
									fuit; nam et legem ullam omnino abrogari est indignatus, et 
										 ear 
										 eam 
									 praecipue 
										 legend, 
										 legem,

quae luxuriae muliebris coercendae causa lata 
										 essetf 
										 esset. 
									 et illa communis pro legibus visa
									consularis oratio est, et haec adversus luxuriam severissimis
									moribus conveniebat;

itaque periculum est, nisi, quid in utraque re vani sit,
									docuerimus, ne quis error vobis offundatur.

ego enim quem ad modum ex 
										 its 
										 iis 
									 legibus, quae non in tempus aliquod, sed perpetuae
									utilitatis causa in aeternum latae sunt, nullam abrogari debere
									fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei
									publicae inutilem fecit,

sic, quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita
									dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse video.

quae in pace lata sunt, plerumque bellum abrogat, quae in bello,
									pax, ut in navis administratione alia in secunda, alia in
									adversa tempestate usui sunt.

haec cum ita natura distincta sint, ex utro tandem genere ea lex
									esse videtur, quam abrogamus? quid? vetus regia lex,

simul cum ipsa urbe nata aut, quod secundum est, ab decemviris ad
									condenda iura creatis in duodecim tabulis scripta, sine qua cum
									maiores nostri non existimarint decus matronale servari posse,
									nobis quoque verendum sit, ne cum ea pudorem sanctitatemque
									feminarum abrogemus?

quis igitur nescit novam istam legem esse, Q. Fabio et Ti.
									Sempronio consulibus viginti ante annis latam? sine qua cum per
									tot annos matronae optimis moribus vixerint, quod tandem, ne
									abrogata ea effundantur ad luxuriam, periculum est?

nam si ista lex vetus aut ideo lata
									esset, ut finiret libidinem muliebrem, verendum foret, ne
									abrogata incitaret; cur sit autem lata, ipsum indicabit
									tempus.

Hannibal in Italia erat, victor ad Cannas; iam Tarentum, iam
									Arpos, iam Capuam habebat;

ad urbem Romam admoturus exercitum videbatur; defecerant socii;
									non milites in supplementum, non socios navalis ad classem
									tuendam, non pecuniam in aerario habebamus; servi, quibus arma
									darentur, ita ut pretium pro iis bello perfecto dominis
									solveretur, emebantur;

in eandem diem pecuniae frumentum et cetera, quae 
									belli usus postulabant, praebenda publicani se conducturos
									professi erant; servos ad remum numero ex censu constituto cum
									stipendio nostro dabamus;

aurun 
										 aurum 
									 et argentum omne ab senatoribus eius rei initio orto
									in publicum conferebamus; viduae et pupilli pecunias suas in
									aerarium deferebant; cautum erat, quo ne plus auri et argenti
									facti, quo ne plus signati argenti et aeris domi haberemus —

: tali tempore in luxuria et ornatu matronae occupatae erant, ut
									ad 
										 ear 
										 eam 
									 coercendam Oppia lex desiderata sit, cum, quia Cereris
									sacrificium lugentibus omnibus matronis intermissum erat,
									senatus 
										 fiiri 
										 finiri 
									 luctum triginta diebus iussit?

cui non apparet inopiam et miseriam civitatis, et quia
									omnium privatorum pecuniae in usum publicum vertendae erant,
									istam legem scripsisse, tam diu mansuram, quam diu causa
									scribendae legis mansisset?

nam si, quae tunc temporis causa aut decrevit senatus aut populus
									iussit, in perpetuum servari oportet, cur pecunias reddimus
									privatis? cur publica praesenti pecunia locamus?

cur servi, qui militent, non emuntur? cur privati non damus
									remiges, sicut tunc dedimus?

omnes alii ordines, 
										 ones 
										 omnes 
									 homines mutationem in meliorem statum rei publicae
									sentient: ad coniuges tantum nostras pacis et tranquillitatis
									publicae fructus non perveniet?

purpura 
										 vri 
										 viri 
									 utemur, praetextati in magistratibus, in sacerdotiis;
									liberi nostri praetextis purpura togis utentur; magistratibus in
									coloniis municipiisque, 
										 hie 
										 hic 
									 Romae infimo 
										 generic, 
										 generi, 
									 magistris vicorum, togae praetextae habendae ius
									permittemus,

nec ut vivi solum habeant † tantum insigne, sed etiam ut cum eo
									crementur mortui: feminis dumtaxat purpurae usu interdicemus?
									et, cum tibi viro liceat purpura in vestem stragulam uti, matrem
									familiae tuam purpureum amiculum habere non sines, et equus tuus
									speciosius instratus erit quam uxor vestita?

sed in purpura, quae teritur absumitur, iniustam quidem, sed
									aliquam tamen causam tenacitatis video; in auro
									vero, in quo praeter manupretium 
										 Uihil 
										 nihil 
									 intertrimenti fit, quae malignitas est? praesidium
									potius in eo est et ad privatos et ad publicos usus,

siclt 
										 sicut 
									 experti estis. nullam aemulationem inter se
									singularum, quoniam nulla haberet, esse aiebat. at hercule
									universis dolor et indignatio est,

cum sociorum Latini nominis uxoribus vident ea concessa
									ornamenta, quae sibi adempta sint, cum insignis eas esse auro et
									purpura, cum illas vehi per urbem, se pedibus sequi, tamquam in
									illarum civitatibus, non in sua imperium sit.

virorum hoc animos vulnerare posset; quid muliercularum censetis,
									quas etiam parva movent?

non magistratus nec sacerdotia nec triumphi nec insignia nec dona
									aut spolia bellica iis contingere possunt;

munditiae et ornatus et cultus, haec feminarum insignia sunt, his
									gaudent et gloriantur, hunc mundum muliebrem appellarunt maiores
									nostri.

quid aliud in luctu quam purpuram atque aurum deponunt? quid, cum
									eluxerunt, sumunt? quid in gratulationibus supplicationibusque
									nisi excellentiorem ornatum adiciunt?

scilicet, si legem Oppiam abrogaritis, non vestri arbitrii erit,
									si quid eius vetare volueritis, quod nunc lex vetat;

minus filiae, uxores, sorores etiam quibusdam in manu erunt; —
									numquam salvis suis exuitur servitus muliebris; et ipsae
									libertatem, quam viduitas et orbitas facit, detestantur.

in vestro arbitrio suum ornatum quam in legis malunt esse; et vos
									in manu et tutela, non in servitio debetis habere eas et malle
									patres vos aut viros quam dominos dici.

invidiosis nominibus utebatur modo consul seditionem muliebrem et
									secessionem appellando. id enim periculum est, ne Sacrum montem,
									sicut quondam irata plebs, aut Aventinum capiant; —

patiendum huic infirmitati est, quodcumque vos censueritis. quo
									plus potestis, eo moderatius imperio uti debetis.”

haec cum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto maior
									frequentia mulierum postero die sese in publicum
									effudit,

unoque agmine omnes Brutorum ianuas obsederunt, qui collegarum
									rogationi intercedebant, nec ante abstiterunt, quam remissa
									intercessio ab tribunis est.

nulla deinde dubitatio fuit, quin omnes tribus legem abrogarent.
									viginti annis post abrogata est quam lata.

M. Porcius consul, postquam abrogata lex Oppia est, extemplo
									viginti quinque navibus longis, quarum quinque sociorum erant,
									ad Lunae portum profectus est eodem exercitu convenire iusso

et edicto per 
										 orara 
										 oram 
									 maritimam misso navibus omnis generis contractis ab
									Luna proficiscens edixit, ut ad portum Pyrenaei sequerentur;
									inde se frequenti classe ad hostis iturum.

praetervecti Ligustinos montes sinumque 
										 Gallicurm 
										 Gallicum 
									 ad diem, quam dixerat, convenerunt. inde Rhodam
									ventum, et praesidium Hispanorum, quod in castello erat,

vi deiectum. ab Rhoda secundo vento Emporias perventum. ibi
									copiae 
										 ones 
										 omnes 
									 praeter socios navales in terram expositae.

iam tunc Emporiae duo oppida erant muro divisa. 
										 Unum 
										 unum 
									 Graeci habebant, a Phocaea, unde et Massilienses,
									oriundi, alterum Hispani;

sed Graecum oppidum in mare expositum totum orbem muri minus
									quadringentos passus 
										 patented 
										 patentem 
									 habebat, Hispanis retractior a mari trium milium
									passuum in circuitu murus erat.

tertium genus Romani coloni ab divo Caesare post devictos Pompei
									liberos adiecti. 
										 mnne 
										 nunc 
									 in corpus unum confusi omnes Hispanis prius,

postremo et Graecis in civitatem Romanam adscitis. miraretur, qui
									tum cerneret, aperto mari ab altera 
										 part, 
										 parte, 
									 ab altera Hispanis, tam fera et bellicosa gente,
									obiectis, quae res eos tutaretur. disciplina erat custos
									infirmitatis, quam inter validiores optime timor continet.

partem muri versam in agros egregie munitam habebant, una tantum
									in eam regionem porta imposita, cuius adsiduus custos semper
									aliquis ex 
										 magstratibus 
										 magistratibus 
									 erat.

nocte pars tertia civium in muris excubabat, neque
									moris causa tantum aut 
										 leis, 
										 legis, 
									 sed quanta si hostis ad portas esset et servabant
									vigilias et circumibant cura.

Hispanum neminem in urbem recipiebant; ne ipsi quidem temere urbe
									excedebant. ad mare patebat omnibus exitus.

porta ad Hispanorum oppidum versa numquam nisi frequentes, pars
									tertia fere, cuius proxima nocte vigiliae in muris fuerant,

egrediebantur. causa exeundi haec erat: commercio eorum Hispani,
									imprudentes maris, gaudebant mercarique et ipsi ea, quae externa
									navibus inveherentur, et agrorum exigere fructus volebant. huius
									mutui usus desiderium, ut Hispana urbs Graecis pateret,

faciebat. erant etiam eo tutiores, quod 
										 snb 
										 sub 
									 umbra, Romanae amicitiae latebant, quam sicut
									minoribus viribus quam Massilienses, pari colebant fide. 
										 tur 
										 tum 
									 quoque consulem exercitumque comiter ac benigne
									acceperunt.

paucos ibi moratus dies Cato, dum exploraret, ubi et quantae
									hostium copiae essent, ut ne mora quidem segnis esset, omne id
									tempus exercendis militibus consumpsit.

id erat forte tempus anni, ut frumentum in areis Hispani
									haberent; itaque redemptoribus vetitis frumentum parare ac Romam
									dimissis “bellum” inquit “se ipsum alet.”

profectus ab Emporiis agros hostium urit vastatque, omnia fuga et
									terrore complet.

eodem tempore M. Helvio decedenti ex ulteriore Hispania cum
									praesidio sex milium, dato ab Ap. Claudio praetore, Celtiberi
									agmine ingenti ad oppidum Iliturgi occurrunt.

viginti milia armatorum fuisse Valerius scribit, duodecim milia
									ex iis caesa,

oppidum Iliturgi receptum et puberes omnis interfectos. inde ad
									castra Catonis Helvius pervenit et, quia tuta iam ab hostibus
									regio erat, praesidio in ulteriorem Hispaniam remisso Romam est
									profectus et ob rem feliciter gestam ovans urbem est
									ingressus.

argenti infecti tulit in aerarium decem quattuor milia pondo
									septingenta triginta duo et signati bigatorum 
									septendecim milia viginti tres et Oscensis 
										 argeti 
										 argenti 
									 centum undeviginti milia quadringentos
									undequadraginta.

causa triumphi negandi senatui fuit, quod alieno auspicio et in
									aliena provincia pugnasset. ceterum biennio post redierat, cum
									provincia successori Q. Minucio tradita annum insequentem
									retentus ibi longo et gravi fuisset morbo.

itaque duobus modo mensibus ante Helvius ovans urbem est
									ingressus quam successor eius Q. Minucius triumpharet.

hic quoque tulit argenti pondo triginta quattuor milia octingenta
									et bigatorum septuaginta tria milia et Oscensis argenti ducenta
									septuaginta octo milia.

in Hispania interim consul haud procul Emporiis castra
									habebat.

eo legati tres ab Ilergetum regulo Bilistage, in quibus unus
									filius eius erat, venerunt, querentes castella sua oppugnari nec
									spem ullam esse resistendi, nisi praesidium Romanus
									misisset;

tria milia militum satis esse, nec hostis, si tanta manus
									venisset, mansuros. ad ea consul, moveri quidem se vel periculo
									eorum vel metu, dicere;

sed sibi nequaquam tantum copiarum esse, ut, cum magna vis
									hostium haud procul absit, et, quam mox signis collatis
									dimicandum sit, in dies expectet, 
										 dividend 
										 dividendo 
									 exercitum minuere tuto vires possit.

legati, ubi haec audierunt, flentes ad genua consulis
									provolvuntur,

orant, ne se in rebus tam trepidis deserat: quo enim se, repulsos
									ab Romanis, ituros? nullos se socios,

nihil usquam in terris aliud spei habere. potuisse se extra id
									periculum esse, si decedere fide, si coniurare cum ceteris
									voluissent. nullis minis, nullis terriculis se motos, sperantis
									satis opis et auxilii sibi in Romanis esse.

id si nullum sit, si sibi a consule negetur, deos hominesque se
									testis facere, invitos et coactos se, ne eadem, quae Saguntini
									passi sint, patiantur, defecturos et cum ceteris potius Hispanis
									quam solos perituros esse.

et illo quidem die sic sine responso dimissi. consulem nocte,
									quae insecuta est, anceps cura agitare; nolle
									deserere socios,

nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad dimicandum aut in
									dimicando periculum adferre posset.

stat sententia non minuere copias, ne quid interim hostes
									inferant ignominiae;

sociis spem pro re ostentandam censet; saepe vana pro veris,
									maxime in bello, valuisse, et credentem se aliquid auxilii
									habere, perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque
									audendo servatum.

postero die legatis respondet, quamquam vereatur, ne suas vires 
										 allis 
										 aliis 
									 eas commodando minuat, tamen se illorum temporis ac
									periculi magis quam sui rationem habere.

denuntiari militum parti tertiae ex omnibus cohortibus iubet, ut
									cibum, quem in naves imponant, mature coquant, navesque in diem
									tertium expediri iussit .

duos ex legatis Bilistagi atque Ilergetibus nuntiare ea
									iubet;

filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet.
									legati non ante profecti, quam impositos in naves milites
									viderunt; id pro haud dubio iam nuntiantes non suos modo sed
									etiam hostis fama Romani auxilii adventantis impleverunt.

consul, ubi satis, quod in speciem fuit, ostentatum est, revocari
									ex navibus milites iubet;

ipse, cum iam id tempus anni appeteret, quo geri res possent,
									castra hiberna tria milia passuum ab Emporiis posuit. inde per
									occasiones nunc hac parte, nunc illa modico praesidio castris
									relicto praedatum milites in hostium agros ducebat.

nocte ferme proficiscebantur, ut et quam longissime a castris
									procederent et inopinantis opprimerent. et exercebat ea res
									novos milites, et hostium magna vis excipiebatur; nec iam egredi
									extra munimenta castellorum audebant.

ubi satis ad hunc modum et suorum et
									hostium animos est expertus, convocari tribunos praefectosque et
									equites omnis et centuriones iussit.

“tempus” inquit, “ 
										 qlod 
										 quod 
									 saepe optastis, venit, quo vobis potestas fieret
									virtutem vestram ostendendi. adhuc praedonum magis quam bellantium militastis more;

nunc iusta pugna hostes cum hostibus conferetis manus; non agros
									inde populari, sed urbium opes exhaurire licebit.

patres nostri 
										 cumr 
										 cum 
									 in Hispania Carthaginiensium et
									imperatores 
										 ibij 
										 ibi 
									 et 
										 exercitas 
										 exercitus 
									 essent, ipsi nullum in ea militem haberent tamen addi
									hoc in foedere voluerunt, ut imperii sui Hiberus fluvius esset
									finis;

nunc cum duo praetores 
										 cumi 
										 cum 
									 consul, cum tres exercitus Romani 
										 Hispaniama 
										 Hispaniam 
									 obtineant, Carthaginiensium decem iam prope annis nemo
									in his provinciis sit, imperium nobis citra Hiberum amissum
									est.

hoc armis et virtute reciperetis oportet et nationem rebellantem
									magis temere quam constanter bellantem iugum, quo se exuit,
									accipere rursus cogatis.”

in hunc modum maxime adhortatus pronuntiat se nocte ad castra
									hostium ducturum. ita ad corpora curanda dimissi.

nocte media, cum auspicio 
										 optram 
										 operam 
									 dedisset, profectus, ut locum quem vellet, priusquam
									hostes sentirent, caperet, praeter castra hostium circumducit et
									prima luce acie instructa sub ipsum vallum tres cohortes
									mittit.

mirantes barbari ab tergo apparuisse Romanum discurrere et ipsi ad arma.

interim consul apud suos “nusquam nisi in virtute spes est,
									milites”

inquit, “et ego sedulo, ne esset, feci. inter castra nostra et
									nos medii hostes et ab tergo hostium ager est. quod
									pulcherrimum, idem tutissimum: in virtute spem positam habere.”
									sub haec cohortes 
										 recipe 
										 recipi 
									 iubet,

ut barbaros simulatione fugae eliceret. id, quod crediderat,
									evenit. pertimuisse et cedere rati Romanos porta erumpunt et,
									quantum inter castra sua et aciem hostium relictum erat loci,
									armatis complent.

dum trepidant acie instruenda, consul iam paratis ordinatisque
									omnibus incompositos adgreditur. equites primos ab utroque cornu
									in pugnam induxit. sed in dextro extemplo pulsi cedentesque
									trepidi etiam pediti terrorem intulere.

quod ubi consul vidit, duas cohortes delectas ab dextro latere
									hostium circumduci iubet et ab tergo se ostendere,
									priusquam concurrerent peditum acies.

is terror obiectus hosti rem metu 
										 Ronmanorum 
										 Romanorum 
									 equitum inclinatam aequavit; tamen adeo turbati erant
									dextrae alae pedites equitesque, ut quosdam consul manu ipse
									reprenderit verteritque in hostem.

ita et quamdiu missilibus pugnatum est, anceps pugna erat, et iam
									ab dextra parte, unde terror et fuga coeperat, aegre Romanus
									restabat;

ab sinistro cornu et a fronte urgebantur barbari et cohortes a
									tergo instantes pavidi respiciebant.

ut emissis soliferreis phalaricisque gladios strinxerunt, tum
									velut redintegrata est pugna. non caecis ictibus procul ex 
										 irproviso 
										 improviso 
									 vulnerabantur, sed pede collato tota in virtute ac
									viribus spes erat.

fessos iam suos consul ex secunda acie subsidiariis cohortibus in
									pugnam inductis accendit.

nova acies facta; integri recentibus telis fatigatos adorti
									hostis primum acri impetu velut cuneo perculerunt, deinde
									dissipatos in fugam averterunt; effuso per agros cursu castra
									repetebantur.

ubi omnia fuga completa vidit Cato, ipse ad secundam legionem,
									quae in subsidio posita erat, revehitur et signa proferri
									plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet.

si quis extra ordinem avidius procurrit, et ipse interequitans
									sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet.

iam castra oppugnabantur, saxisque et sudibus et omni genere
									telorum summovebantur a vallo Romani. ubi recens admota legio
									est, tum et oppugnantibus animus crevit,

et infensius hostes pro vallo pugnabant. consul omnia oculis
									perlustrat, ut, qua minima vi resistatur, ea parte irrumpat. ad
									sinistram portam infrequentis videt; eo secundae legionis
									principes hastatosque inducit.

non sustinuit impetum eorum statio, quae portae apposita erat; et
									ceteri, postquam intra vallum hostem vident, ipsi castris exuti
									signa armaque abiciunt.

caeduntur in portis, suomet ipsi agmine in arto haerentes.
									secundani terga hostium caedunt, ceteri castra diripiunt.

Valerius Antias supra quadraginta milia hostium caesa eo die
									scribit; Cato ipse, 
										 baud 
										 haud 
									 sane detrectator laudum suarum, multos caesos ait,
									numerum non adscribit.

tria eo die laudabilia fecisse putatur, unum, quod circumducto
									exercitu procul navibus suis castrisque, ubi spem nusquam nisi in virtute haberent, inter
									medios hostes proelium commisit.

alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; tertium, quod
									secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes
									pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam
									castrorum iussit.

nihil deinde a victoria cessatum. 
										 culn 
										 cum 
									 receptui signo dato suos spoliis onustos in castra
									reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum
									in 
										 arros 
										 agros 
									 duxit.

effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt. quae res non
									minus 
										 quarn 
										 quam 
									 pugna pridie adversa Emporitanos Hispanos
									accolasque

eorum in deditionem compulit. multi et aliarum civitatium, qui
									Emporias perfugerant, dediderunt se. quos omnes appellatos
									benigne vinoque et cibo 
										 curator 
										 curatos 
									 domos dimisit.

confestim inde castra movit, et, quacumque incedebat agmen,
									legati dedentium civitates suas occurrebant,

et, cum Tarraconem venit, iam 
										 omnig 
										 omnis 
									 cis Hiberum Hispania perdomita erat, captivique et
									Romani et socium ac Latini nominis, variis casibus in Hispania
									oppressi, donum consuli a barbaris reducebantur.

fama deinde vulgatur consulem in Turdetaniam exercitum ducturum,
									et ad devios montanos “profectum etiam” falso perlatum est.

ad hunc 
										 vanua 
										 vanum 
									 et sine auctore ullo rumorem Bergistanorum civitatis
									septem castella defecerunt. eos educto exercitu consul sine
									memorando proelio in potestatem redegit.

haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem consule, priusquam
									inde quoquam procederet, defecerunt, iterum subacti; sed non
									eadem venia victis 
										 fruit. 
										 fuit. 
									 sub corona veniere omnes, ne saepius pacem
									sollicitarent.

interim P. Manlius praetor exercitu vetere Q.
									Minucio, cui successerat, accepto, adiuncto et Ap. Claudi
									Neronis ex ulteriore Hispania vetere item exercitu, in
									Turdetaniam proficiscitur.

omnium 
										 Hispalorum 
										 Hispanorum 
									 maxime imbelles habentur Turdetani; freti 
										 tanen 
										 tamen 
									 multitudine sua obviam ierunt agmini 
										 Ronano. 
										 Romano.

eques immissus turbavit extemplo aciem eorum. pedestre proelium
									nullius ferme certaminis fuit;

milites veteres, periti hostium bellique, 
										 baud 
										 haud 
									 dubiam pugnam fecerunt. nec tamen ea pugna debellatum
									est; decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque
									armis parabant bellum.

consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque
									civitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis 
										 Iliberum 
										 Hiberum 
									 Hispanis adimit.

quam rem adeo aegre passi, ut multi mortem sibimet ipsi
									consciscerent, ferox genus, nullam vitam rati sine armis
									esse.

quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium civitatium ad
									se vocari iussit atque iis “non nostra” inquit “magis quam vestra
									refert vos non rebellare, si quidem id maiore Hispanorum malo
									quam exercitus Romani labore semper adhuc factum est.

id ut ne fiat, uno modo arbitror caveri posse, si 
										 effectur 
										 effectum 
									 erit, ne possitis rebellare.

volo id quam mollissima via consequi. vos quoque in ea re
									consilio me adiuvate.

nullum libentius sequar, quam quod vosmet ipsi attuleritis.”
									tacentibus spatium se ad deliberandum dierum paucorum dare
									dixit.

cum revocati secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris
									omnium dirutis, ad eos, qui nondum parebant, profectus, ut in
									quamque regionem venerat, omnes, qui circa incolebant, populos
									in deditionem accepit.

Segesticam tantum, gravem atque opulentam civitatem, vineis et
									pluteis cepit.

eo maiorem habebat difficultatem in subigendis hostibus, quam qui
									primi venerant in Hispaniam, quod ad illos taedio imperii
									Carthaginiensium Hispani deficiebant,

huic ex usurpata libertate in servitutem velut adserendi erant;
									et ita mota omnia accepit, ut alii in armis
									essent, alii obsidione ad defectionem cogerentur nec, nisi in
									tempore subventum foret, ultra sustentaturi fuerint.

sed in consule ea vis animi atque ingenii fuit, ut omnia maxima
									minimaque per se adiret atque ageret nec cogitaret modo
									imperaretque,

quae in rem essent, sed pleraque ipse per se transigeret nec in
									quemquam 
										 omniura 
										 omnium 
									 gravius severiusque quam in semet ipsum imperium
									exerceret,

parsimonia et vigiliis et labore cum ultimis militum certaret nec
									quicquam in exercitu suo praecipui praeter honorem atque 
										 imperiur 
										 imperium 
									 haberet.

difficilius bellum in Turdetania praetori P. Manlio Celtiberi
									mercede exciti ab hostibus, sicut ante dictum est, faciebant.
									itaque eo consul accersitus litteris praetoris legiones
									duxit.

ubi eo venit, castra separatim Celtiberi et Turdetani habebant.
									cum Turdetanis extemplo levia proelia incursantes in stationes
									eorum Romani facere semperque victores ex quamvis temere coepto
									certamine abire.

ad Celtiberos in colloquium tribunos militum ire consul atque iis
									trium condicionum electionem ferre iubet,

primam, 
										 priman, 
									 si transire ad Romanos velint et duplex stipendium
									accipere, quam quantum a Turdetanis pepigissent;

alteram, si domos abire, publica fide accepta, nihil eam rem
									noxiae futuram, quod hostibus se Romanorum iunxissent;

tertiam, si utique bellum placeat, diem locumque constituant, ubi
									secum armis decernant. a Celtiberis dies ad consultandum
									petita.

concilium immixtis Turdetanis habitum magno cum tumultu;

eo minus decerni quicquam potuit. cum incerta bellum an pax cum
									Celtiberis essent, commeatus tamen haud secus quam in pace ex
									agris castellisque hostium Romani portabant, deni saepe
									munimenta eorum, velut communi pacto commercio, privatis
									indutiis ingredientes.

consul ubi hostis ad pugnam elicere nequit, primum praedatum sub
									signis aliquot expeditas cohortis in agrum integrae regionis
									ducit,

deinde audito, Saguntiae Celtiberum omnis sarcinas impedimentaque
										 relicta,

eo pergit ducere ad oppugnandum. postquam nulla moventur re,
									persoluto stipendio non suis modo sed etiam praetoris militibus
									relictoque omni exercitu in castris praetoris ipse cum septem
									cohortibus ad Hiberum est regressus.

ea tam exigua manu oppida aliquot cepit. defecere ad eum
									Sedetani,

Ausetani, Suessetani. Lacetanos, deviam et silvestrem gentem, cum
									insita feritas continebat in armis, tum conscientia, dum consul
									exercitusque Turdulo bello esset occupatus, depopulatorum
									subitis incursionibus sociorum.

igitur ad oppidum eorum oppugnandum consul ducit non Romanas modo
									cohortes, sed iuventutem etiam merito infensorum iis
									sociorum.

oppidum longum, in latitudinem haudquaquam tantundem patens
									habebant. quadringentos inde ferme passus constituit signa.

ibi delectarum cohortium stationem relinquens praecepit iis, ne
									se ex eo loco ante moverent, quam ipse ad eos venisset; ceteras
									copias ad ulteriorem partem urbis circumducit. maximum ex
									omnibus auxiliis numerum Suessetanae iuventutis habebat; eos ad
									murum oppugnandum subire iubet.

quorum ubi arma signaque Lacetani cognovere, memores, quam saepe
									in agro eorum impune persultassent, quotiens ipsos signis
									collatis fudissent fugassentque, patefacta repente porta
									universi in eos erumpunt.

vix clamorem eorum, nedum impetum Suessetani tulere. quod
									postquam,

sicut futurum ratus erat, consul fieri etiam vidit, equo citato subter murum hostium ad cohortes
									avehitur atque eas arreptas,

effusis omnibus ad sequendos Suessetanos, qua silentium ac
									solitudo erat, in urbem inducit priusque omnia cepit, quam se
									reciperent Lacetani. mox ipsos nihil praeter arma habentis in
									deditionem accepit.

confestim inde victor ad Bergium castrum ducit. receptaculum id
									maxime praedonum erat, et inde incursiones in agros pacatos
									provinciae eius fiebant.

transfugit inde ad consulem princeps Bergistanus et purgare se ac
									popularis coepit: non esse in manu ipsis rem
									publicam; praedones receptos totum suae potestatis id castrum
									fecisse.

consul eum domum redire conficta aliqua probabili, cur afuisset
									causa iussit;

cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda
									moenia esse, 
										 tur 
										 tum 
									 uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem
									occupare.

id, uti praeceperat, factum; repente anceps terror hinc muros
									ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumvasit.
									huius potitus loci consul eos, qui arcem tenuerant, liberos esse
									cum cognatis suaque habere iussit,

Bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de
									praedonibus supplicium sumpsit.

pacata provincia vectigalia magna instituit ex ferrariis
									argentariisque, quibus 
										 tur 
										 tum 
									 institutis locupletior in dies provincia fuit.

ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres
									decreverunt.

eadem aestate alter consul L. Valerius Flaccus in Gallia cum
									Boiorum manu propter Litanam silvam 
										 signs 
										 signis 
									 collatis secundo proelio conflixit.

octo milia Gallorum caesa traduntur; ceteri omisso bello in vicos
									suos atque agros dilapsi.

consul relicum aestatis circa Padum Placentiae et Cremonae
									exercitum habuit restituitque, quae in iis oppidis bello diruta
									fuerant.

cum hic status 
										 rernm 
										 rerum 
									 in Italia Hispaniaque esset, T. Quinctio in Graecia
									ita hibernis actis, ut exceptis Aetolis, quibus nec pro spe
									victoriae praemia contigerant, nec diu quies placere poterat,
									universa Graecia simul pacis libertatisque perfruens bonis
									egregie statu suo gauderet

nec magis in bello virtutem Romani ducis quam in victoria
									temperantiam iustitiamque et moderationem miraretur, senatus
									consultum, quo bellum adversus Nabim Lacedaemonium decretum
									erat,

adfertur. quo lecto Quinctius conventum Corinthum omnium sociarum
									civitatium legationibus in diem certam edicit. ad quam ubi
									frequentes undique principes convenerunt, ita uti ne Aetoli
									quidem abessent, tali oratione est usus:

“bellum adversus Philippum non 
										 Iagis 
										 magis 
									 communi animo consilioque Romani et Graeci gesserunt,
									quam utrique suas causas belli habuerunt.

nam et Romanorum amicitiam nunc Carthaginiensis hostis eorum
									iuvando, nunc hic sociis 
										 nostrils 
										 nostris 
									 
										 oppugnaindis 
										 oppugnandis 
									 violaverat et in vos talis fuit,

ut nobis, etiam si nostrarum oblivisceremur iniuriarum, vestrae
									iniuriae satis digna causa belli fuerit. hodierna consultatio
									tota ex vobis pendet.

refero enim ad vos, utrum Argos, sicut scitis ipsi, ab Nabide
									occupatos pati 
										 veliis 
										 velitis 
									 sub dicione eius esse,

an aequum censeatis nobilissimam vetustissimamque civitatem, in
									media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu quo
									ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse.

haec consultatio, ut videtis, tota de re pertinente ad vos est;
									Romanos nihil contingit, nisi quatenus liberatae Graeciae unius
									civitatis servitus non plenam nec integram gloriam esse
									sinit.

ceterum, si vos nec cura eius civitatis nec exemplum nec
									periculum movet, ne serpat latius contagio eius mali, nos aequi
									bonique facimus. de hac re vos consulo, staturus eo, quod plures
									censueritis.”

post orationem Romani imperatoris percenseri aliorum sententiae
									coeptae sunt.

cum legatus Atheniensium, quantum poterat, gratiis agendis
									Romanorum in Graeciam merita extulisset, “imploratos
										 auxilium adversus Philippum tulisse opem,

non rogatos ultro adversus tyrannum Nabim offerre auxilium”

indignatusque esset haec tanta merita sermonibus tamen aliquorum
									carpi futura calumniantium, cum fateri 
										 potions 
										 potius 
									 praeteritorum gratiam deberent, apparebat incessi
									Aetolos.

igitur Alexander, princeps gentis, invectus primum in
									Atheniensis, libertatis quondam duces 
										 .et 
										 et 
									 auctores, adsentationis propriae gratia communem 
										 ,causam 
										 causam 
									 prodentis,

questus deinde est Achaeos, Philippi quondam milites,
									ad postremum inclinata fortuna 
										 feius 
										 eius 
									 transfugas, et Corinthum recepisse et id agere,

ut Argos habeant, Aetolos, primos hostis Philippi semper socios
									Romanorum, pactos in foedere suas urbes agrosque fore devicto
									Philippo, fraudari Echino et Pharsalo,

insimulavit fraudis Romanos, quod vano titulo libertatis
									ostentato Chalcidem et 
										 Demetriader 
										 Demetriadem 
									 praesidiis tenerent, qui Philippo cunctanti deducere
									inde praesidia obicere semper soliti sint

“numquam donec Demetrias Chalcisque et Corinthus tenerentur
									liberam Graeciam fore,”

postremo quia manendi in Graecia retinendique exercitus Argos et
									Nabim causam facerent.

deportarent legiones in Italiam; Aetolos polliceri aut
									condicionibus et voluntate sua Nabim praesidium Argis
									deducturum, aut vi atque armis coacturos 
										 ij 
										 in 
									 potestate consentientis Graeciae esse.

haec vaniloquentia primum Aristaenum praetorem Achaeorum,
									excitavit.

“ne istuc” inquit “Iuppiter optimus maximus sirit Iunoque regina,
									cuius in tutela Argi sunt, ut illa civitas inter tyrannum
									Lacedaemonium et latrones Aetolos praemium sit posita in eo
									discrimine, ut miserius a vobis recipiatur, quam ab illo capta
									est.

mare interiectum ab istis praedonibus non tuetur nos, T. Quincti;
									quid, si in media Peloponneso arcem sibi fecerint, futurum nobis
									est? linguam tantum Graecorum habent, sicut speciem hominum;

moribus ritibusque efferatioribus quam ulli barbari, immo quam
									immanes beluae vivunt. itaque vos rogamus, Romani, ut et ab
									Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis, ut ab
									latrocinio quoque Aetolorum satis pacata haec relinquatis.”

Romanus, cunctis undique increpantibus Aetolos, responsurum se
									fuisse iis dixit, nisi ita infensos omnis in eos videret, ut
									sedandi potius quam irritandi essent.

contentum itaque opinione ea, quae de Romanis Aetolisque esset,
									referre se dixit, quid de Nabidis bello placeret, nisi redderet
									Achaeis Argos.

cum omnes bellum decressent, auxilia ut pro viribus suis quaeque
									civitates mitterent, est hortatus. ad Aetolos legatum etiam misit, magis ut nudaret animos, id quod
									evenit, quam spe impetrari posse.

tribunis militum, ut exercitum ab Elatia arcesserent,
									imperavit.

per eosdem dies et Antiochi legatis de societate agentibus
									respondit nihil se absentibus decem legatis sententiae habere;
									Romam eundum ad senatum iis esse.

ipse copias adductas ab Elatia ducere Argos pergit; atque ei
									circa Cleonas Aristaenus praetor cum decem milibus Achaeorum,
									equitibus mille occurrit, et 
										 baud 
										 haud 
									 procul inde iunctis exercitibus posuerunt castra.

postero die in campum Argivorum descenderunt et quattuor ferme
									milia ab Argis locum castris capiunt.

praefectus praesidii Laconum erat Pythagoras, gener 
										 idern 
										 idem 
									 tyranni et uxoris eius frater, qui sub adventum
									Romanorum et utrasque arces — nam duas habent Argi — et loca
									alia, quae aut opportuna aut suspecta erant, validis praesidiis
									firmavit;

sed inter haec agenda pavorem iniectum adventu Romanorum
									dissimulare haudquaquam poterat; et ad externum terrorem
									intestina etiam seditio accessit.

Damocles erat Argius, adulescens maioris animi quam consilii, qui
									primo, iureiurando interposito, de praesidio expellendo cum
									idoneis conlocutus, dum vires adicere coniurationi studet,
									incautior fidei aestimator fuit.

conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum
									accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque est coniuratos,

qui aderant, ut potius, quam extorti morerentur, arma secum
									caperent. atque ita cum paucis in forum pergit ire clamitans,
									ut, qui salvam rem publicam vellent, auctorem et ducem se
									libertatis sequerentur.

haud sane movit quemquam, quia nihil usquam spei propinquae,
									nedum satis firmi praesidii cernebant.

haec vociferantem eum Lacedaemonii circumventum cum suis
									interfecerunt. comprensi deinde quidam et alii.

ex iis occisi plures, pauci in custodiam coniecti; multi proxima nocte funibus per murum
									demissi ad Romanos perfugerunt.

Quinctius adfirmantibus iis, si ad portas exercitus
									Romanus fuisset,

non sine effectu futurum eum motum fuisse et, si propius castra
									admoverentur, non quieturos Argivos, misit 
										 expedites 
										 expeditos 
									 pedites equitesque, qui circa Cylarabim — gymnasium id
									est minus trecentos passus ab urbe —

cum erumpentibus a porta Lacedaemoniis proelium commiserunt atque
									eos haud magno certamine compulerunt in urbem. et castra eo ipso
									loco ubi pugnatum erat, imperator Romanus posuit.

diem inde unum in speculis fuit, si quid novi motus oreretur;
									postquam oppressam metu civitatem vidit, advocat consilium de
									oppugnandis Argis.

omnium principum Graeciae praeter Aristaenum eadem sententia
									erat, 
										 cumn 
										 cum 
									 causa belli non alia esset, inde potissimum ordiendum
									bellum.

Quinctio id nequaquam placebat, et Aristaenum contra omnium
									consensum disserentem cum haud dubia approbatione audivit;

et ipse adiecit, cum pro Argivis adversus tyrannum bellum
									susceptum sit, quid minus conveniens esse, quam omisso hoste
									Argos oppugnari?

se vero caput belli Lacedaemonem et tyrannum petiturum. et
									dimisso consilio frumentatum expeditas cohortes misit. quod
									maturi erat circa, demessum et convectum est; viride, ne hostes
									mox haberent, protritum et corruptum.

castra deinde movit et Parthenio superato monte praeter Tegeam
									tertio die ad Caryas posuit castra. ibi, priusquam hostium
									intraret agrum,

sociorum auxilia expectavit. venerunt Macedones a Philippo mille
									et quingenti et Thessalorum equites quadringenti. nec iam
									auxilia, quorum adfatim erat, sed commeatus finitumis urbibus
									imperati morabantur Romanum.

navales quoque magnae copiae conveniebant; iam ab Leucade L.
									Quinctius quadraginta navibus venerat, iam Rhodiae 
										 duodevigenti 
										 duodeviginti 
									 tectae naves, iam Eumenes rex circa Cycladas insulas
									erat cum decem tectis navibus, triginta lembis mixtisque 
										 allis 
										 aliis 
									 minoris formae navigiis.

ipsorum quoque Lacedaemoniorum exules permulti, tyrannorum
									iniuria pulsi, spe reciperandae patriae in castra
									Romana convenerunt.

multi autem erant, iam per aliquot aetates, ex quo tyranni
									tenebant Lacedaemonem, alii ab aliis expulsi.

princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum
									Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem
									Cleomenis, qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.

cum terra marique tantum belli circumstaret tyrannum, et prope
									nulla spes esset vere suas hostiumque aestimanti vires,

non tamen omisit bellum, sed a Creta mille delectos iuventutis
									eorum excivit, cum mille iam haberet, et tria milia
									mercennariorum militum, decem milia popularium cum castellanis
									agrestibus in armis habuit et fossa valloque urbem
									communivit;

et, ne quid 
										 intestine 
										 intestini 
									 motus oreretur, metu et acerbitate poenarum tenebat
									animos, quoniam, ut salvum vellent tyrannum, sperare non
									poterat.

cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus
									copiis —

Dromon ipsi vocant — positis armis ad contionem vocari iubet
									Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos
									circumdedit;

et pauca praefatus, cur sibi omnia timenti caventique ignoscendum
									in tali tempore foret, et ipsorum referre, si quos suspectos
									status praesens rerum faceret, prohiberi potius, ne quid moliri
									possint, quam puniri molientis;

itaque quosdam se in custodia habiturum, donec ea, quae instet,
									tempestas praetereat; hostibus repulsis, a quibus, si modo
									proditio intestina satis caveatur,

minus periculi esse, extemplo eos emissurum — : sub haec citari
									nomina octoginta ferme principum iuventutis iussit atque eos, ut
									quisque ad nomen responderat, in custodiam tradidit; nocte
									insequenti omnes interfecti.

Ilotarum deinde quidam — hi sunt iam inde antiquitus castellani,
									agreste genus — , transfugere voluisse insimulati per omnis
									vicos sub verberibus acti necantur. hoc terrore obstipuerant
									multitudinis animi ab omni conatu novorum consiliorum.

intra munitiones copias continebat, nec parem se
									ratus, si dimicare acie vellet, et urbem relinquere tam
									suspensis et incertis omnium animis metuens.

Quinctius satis iam omnibus paratis profectus ab stativis die
									altero ad Sellasiam super Oenunta fluvium pervenit, quo in loco
									Antigonus, Macedonum rex, cum Cleomene, Lacedaemoniorum tyranno,
									signis conlatis dimicasse dicebatur.

inde cum audisset descensum difficilis et artae viae esse, brevi
									per montes circuitu praemissis, qui munirent viam, lato satis et
									patenti limite ad Eurotam amnem, sub ipsis prope fluentem
									moenibus, pervenit.

ubi castra metantis Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus
									atque expeditis praegressum auxiliares tyranni adorti in
									terrorem ac tumultum coniecerunt nihil tale expectantis, quia
									nemo iis obvius toto itinere fuerat, ac velut pacato agro
									transierant.

aliquamdiu peditibus equites, equitibus pedites vocantibus, cum
									in se cuique minimum fiduciae esset, trepidatum est; tandem
									signa legionum supervenerunt,

et, cum primi 
										 agmins 
										 agminis 
									 cohortes inductae in proelium essent, qui modo terrori 
										 fierant, 
										 fuerant, 
									 trepidantes in urbem compulsi sunt.

Romani, cum tantum a muro recessissent, ut extra ictum teli
									essent, acie derecta paulisper steterunt; postquam nemo hostium
									contra exibat, redierunt in castra.

postero die Quinctius prope flumen praeter urbem sub ipsas
									Menelai montis radices ducere copias instructas pergit; primae
									legionariae cohortes ibant, levis armatura et equites agmen
									cogebant.

Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat
									mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo
									hostem adgrederetur.

postquam extremum agmen praeteriit, tum ab oppido, eodem, quo
									pridie eruperant, tumultu pluribus simul locis erumpunt.

Ap. Claudius agmen cogebat; qui ad id, quod futurum erat, ne
									inopinatum accideret, praeparatis suorum animis signa extemplo
									convertit totumque in hostem agmen circumegit.

itaque, velut rectae acies concurrissent, iustum
									aliquamdiu proelium fuit; tandem Nabidis milites in fugam
									inclinarunt; quae minus infesta ac trepida fuisset, ni Achaei
									locorum prudentes institissent. ii et caedem ingentem ediderunt
									et dispersos passim fuga plerosque armis exuerunt. Quinctius
									prope Amyclas posuit castra;

unde cum perpopulatus omnia circumiecta urbi frequentis et amoeni
									agri loca esset, nullo iam hostium porta excedente castra movit
									ad fluvium Eurotam. inde vallem Taygeto subiectam agrosque ad
									mare pertinentis evastat.

eodem fere tempore L. Quinctius maritimae orae oppida partim
									voluntate, partim metu aut vi recepit.

certior deinde factus Gytheum oppidum omnium maritimarum rerum
									Lacedaemoniis receptaculum esse nec procul a mari castra Romana
									abesse, omnibus id copiis adgredi constituit.

erat eo tempore valida urbs, et multitudine civium incolarumque
									et omni bellico apparatu instructa.

in tempore Quinctio rem haud facilem adgredienti rex Eumenes et
									classis Rhodiorum supervenerunt.

ingens 
										 multitude 
										 multitudo 
									 navalium sociorum e tribus contracta classibus intra
									paucos dies 
										 omiiia, 
										 omnia, 
									 quae ad oppugnationem urbis terra marique munitae
									faciunda opera erant, effecit.

iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus
									quatiebatur. itaque una crebris ictibus eversa est turris
									quodque circa muri erat casu eius prostratum;

et Romani simul a portu, unde aditus planior erat, ut
									distenderent ab apertiore loco hostis, simul per patefactum
									ruina iter inrumpere conabantur.

nec multum afuit, quin, qua intenderant, penetrarent; sed
									tardavit impetum eorum spes obiecta dedendae urbis, mox deinde
									eadem turbata.

Dexagoridas et Gorgopas pari imperio praeerant urbi. Dexagoridas
									miserat ad legatum Romanum traditurum se urbem;

et cum ad eam rem tempus et ratio convenisset, a Gorgopa proditor
									interficitur, intentiusque ab uno urbs defendebatur. et
									difficilior facta oppugnatio erat, ni T. Quinctius 
										 cumr 
										 cum 
									 quattuor milibus delectorum militum supervenisset.

is 
										 curu 
										 cum 
									 supercilio haud procul distantis tumuli ab urbe 
										 instructanr 
										 instructam 
									 aciem ostendisset, et ex altera parte L. Quinctius ab
									operibus suis terra marique instaret, 
										 tur 
										 tum 
									 vero desperatio Gorgopan quoque coegit id
									consilii,

quod in altero morte vindicaverat,

capere, et pactus, ut abducere inde milites, quos praesidii causa
									habebat,

liceret, tradidit Quinctio urbem. priusquam Gytheum traderetur,
									Pythagoras, praefectus Argis relictus, tradita custodia urbis
									Timocrati Pellenensi cum 
										 mile 
										 mille 
									 mercennariis militibus et duobus milibus Argivorum
									Lacedaemonem ad Nabim venit.

Nabis sicut primo adventu Romanae classis et traditione oppidorum
									maritimae orae conterritus erat,

sic parva spe cum acquievisset Gytheo ab suis retento, postquam
									id quoque traditum Romanis audivit esse et, cum ab terra omnibus circa hostilibus nihil spei
									esset,

a mari quoque toto se interclusum, cedendum fortunae ratus
									caduceatorem primum in castra misit ad explorandum, si
									paterentur legatos ad se mitti.

qua impetrata re Pythagoras ad imperatorem venit nullis cum 
										 allis 
										 aliis 
									 mandatis, quam ut tyranno colloqui cum imperatore
									liceret.

consilio advocato cum omnes dandum colloquium censuissent, dies
									locusque constituitur.

in mediae regionis tumulos modicis copiis sequentibus cum
									venissent, relictis ibi in statione conspecta utrimque
									cohortibus Nabis cum delectis custodibus corporis,

Quinctius cum fratre et Eumene rege et Sosila Rhodio et
									Aristaeno, Achaeorum praetore, tribunisque militum paucis
									descendit.

ibi permisso, ut seu dicere prius seu audire mallet,
									ita coepit tyrannus: “si ipse per me, T. Quincti vosque qui
									adestis, causam excogitare, cur mihi aut indixissetis bellum aut
									inferretis, possem, tacitus eventum fortunae meae
									expectassem;

nunc imperare animo nequivi, quin, priusquam perirem, cur 
										 periturns 
										 periturus 
									 essem, scirem. et 
										 hercales, 
										 hercules,

si tales essetis, qualis esse Carthaginienses fama est, apud quos
									nihil societatis fides sancti haberet, in me quoque vobis quid
									faceretis minus pensi esse non mirarer;

nunc cum vos intueor, Romanos esse video,

qui rerum divinarum foedera, humanarum fidem socialem
									sanctissimam habeatis; cum me ipse respexi, eum me esse spero, cui et publice, sicut
									ceteris Lacedaemoniis, vobiscum vetustissimum foedus sit et meo
									nomine privatim amicitia ac societas, nuper Philippi 
										 tello 
										 bello 
									 renovata.

at enim ego eam violavi et everti,

quod Argivorum civitatem teneo. quo modo hoc tuear? re an
									tempore? res mihi duplicem defensionem praebet; nam et ipsis
									vocantibus ac tradentibus urbem eam accepi, non occupavi, et
									accepi, cum Philippi partium, non in vestra societate esset.

tempus autem eo me liberat, quod, cum iam Argos haberem, societas
									mihi vobiscum convenit, et, ut vobis mitterem ad bellum auxilia,
									non, ut Argis praesidium deducerem,

pepigistis. at hercule in ea controversia, quae de Argis est,
									superior sum et aequitate rei, quod non vestram urbem,

sed hostium, quod volentem, non vi coactam accepi, et vestra
									confessione, quod in condicionibus societatis Argos mihi
									reliquistis;

ceterum nomen tyranni et facta me premunt, quod servos ad
									libertatem voco, quod in agros inopem plebem deduco.

de nomine hoc respondere possum, me, qualiscumque sum, eundem
									esse, qui fui, cum tu ipse mecum, T.

Quincti, societatem pepigisti. tum me regem appellari a vobis
									memini, nunc tyrannum vocari video. itaque, si ego nomen 
										 imperil 
										 imperii 
									 mutassem, mihi meae inconstantiae, cum vos mutetis,
									vobis vestrae reddenda ratio est.

quod ad multitudinem servis liberatis auctam et egentibus divisum
									agrum attinet, possum quidem et in hoc me iure temporis
									tutari:

iam feceram haec, qualiacumque sunt, cum societatem mecum
									pepigistis et auxilia in bello adversus Philippum
									accepistis;

sed si nunc ea fecissem, non dico “quid in eo vos laesissem aut vestram amicitiam violassem?”, sed illud, me
									more atque 
										 institute 
										 instituto 
									 maiorum fecisse.

nolite ad vestras leges atque instituta exigere ea, quae
									Lacedaemone fiunt. nihil comparare singula necesse est. vos a
									censu equitem, a censu peditem legitis, et paucos excellere
									opibus, plebem subiectam esse illis vultis;

noster 
										 legun 
										 legum 
									 lator non in paucorum manu rem publicam esse voluit,
									quem vos senatum appellatis, nec excellere unum aut alterum
									ordinem in civitate, sed per aequationem fortunae ac dignitatis
									fore credidit, ut multi essent qui arma pro patria ferrent.

pluribus me ipse egisse quam pro patria sermonis brevitate
									fateor; et breviter peroratum esse potuit, nihil me, postquam
									vobiscum institui amicitiam, cur eius vos paeniteret,
									commisisse.”

ad haec imperator Romanus: “amicitia et societas nobis nulla
									tecum, sed cum Pelope,

rege Lacedaemoniorum iusto ac legitimo, facta est, cuius ius
									tyranni quoque, qui postea per vim tenuerunt Lacedaemone
									imperium, quia nos bella nunc Punica, nunc Gallica, nunc alia ex
									aliis occupaverant, usurparunt, sicut tu quoque hoc Macedonico
									bello fecisti.

nam quid minus conveniret quam eos, qui pro libertate Graeciae
									adversus Philippum gereremus bellum, cum tyranno instituere
									amicitiam? et tyranno qui umquam fuit saevissimo et
									violentissimo in suos?

nobis vero, etiam si Argos nec cepisses per fraudem nec teneres,
									liberantibus omnem Graeciam Lacedaemon quoque vindicanda in
									antiquam libertatem erat atque in leges suas, quarum modo
									tamquam 
										 aemulls 
										 aemulus 
									 Lycurgi mentionem fecisti.

an, ut ab Iaso et Bargyliis praesidia Philippi deducantur, curae
									erit nobis; Argos et Lacedaemonem, duas clarissimas urbes,
									lumina quondam Graeciae, sub pedibus tuis relinquemus, quae
									titulum nobis liberatae Graeciae servientes deforment?

at enim cum Philippo Argivi senserunt. remittimus hoc tibi, ne
									nostram vicem irascaris. satis compertum habemus duorum aut
									summum trium in ea re, non civitatis culpam
									esse,

tam hercule, quam in te tuoque praesidio accersendo accipiendoque
									in arcem nihil est publico consilio actum.

Thessalos et Phocensis et Locrensis consensu omnium scimus
									partium Philippi fuisse; tamen cum cetera liberavimus Graecia;
									quid tandem censes in Argivis, qui insontes publici consilii
									sint, facturos?

servorum ad libertatem vocatorum et egentibus hominibus agri
									divisi crimina tibi obici dicebas, non quidem nec ipsa
									mediocria; sed quid ista sunt prae iis, quae a te tuisque
									cotidie alia super alia facinora eduntur?

exhibe liberam contionem vel Argis vel Lacedaemone, si audire
									iuvat vera dominationis impotentissimae crimina.

ut alia omnia vetustiora omittam, quam caedem Argis Pythagoras
									iste, gener tuus, paene in oculis meis edidit? quam tu ipse, cum
									iam prope in finibus Lacedaemoniorum essem?

age dum, quos in contione comprehensos omnibus audientibus
									civibus tuis te in custodia habiturum esse pronuntiasti,

iube vinctos produci; miseri parentes, quos falso lugent, vivere
									sciant. at enim, ut iam ita sint haec, quid ad vos, Romani? hoc
									tu dicas liberantibus Graeciam? hoc iis, qui, ut liberare
									possent, mare traiecerunt,

terra marique gesserunt bellum? vos tamen, inquis, vestramque
									amicitiam ac societatem proprie non violavi. quotiens vis te id
									arguam fecisse? sed nolo pluribus;

summam rem complectar. quibus igitur rebus amicitia violatur?
									nempe his maxime duabus, si socios meos pro hostibus habeas, si
									cum hostibus te coniungas.

utrumque a te factum est; nam et Messenen, uno atque eodem iure
									foederis quo et Lacedaemonem in amicitiam nostram acceptam,
									socius ipse sociam nobis urbem vi atque armis cepisti et cum
									Philippo,

hoste nostro,

non societatem solum sed, si diis placet, adfinitatem etiam per
									Philoclen, praefectum eius, pepigisti et ut bellum adversus nos gerens mare circa Maleum
									infestum navibus piraticis fecisti et plures prope cives Romanos
									quam Philippus cepisti atque occidisti,

tutiorque Macedoniae ora quam 
										 promunturiur 
										 promunturium 
									 Maleae commeatus ad exercitus nostros portantibus
									navibus fuit.

proinde parce, sis, fidem ac iura societatis iactare et omissa
									populari oratione tamquam tyrannus et hostis loquere.”

sub haec Aristaenus nunc monere Nabim, nunc etiam orare, ut, dum
									liceret dum occasio esset, sibi ac fortunis suis consuleret;

referre deinde nominatim tyrannos civitatium finitimarum coepit,
									qui deposito imperio restitutaque libertate suis non tutam modo
									sed etiam honoratam inter civis senectutem egissent.

his dictis in vicem auditisque nox prope diremit colloquium.
									postero die Nabis Argis se cedere ac deducere praesidium, quando
									ita Romanis placeret, et captivos et perfugas redditurum
									dixit;

aliud si quid postularent, 
										 scripture 
										 scriptum 
									 ut ederent petiit, ut deliberare cum amicis
									posset.

ita et tyranno tempus datum ad consultandum est, et Quinctius
									sociorum etiam principibus adhibitis habuit consilium.

maximae partis sententia erat perseverandum in bello esse et
									tollendum tyrannum; numquam aliter 
										 tutan 
										 tutam 
									 libertatem Graeciae fore;

satius multo fuisse non moveri bellum adversus eum quam omitti
									motum;

et ipsum velut comprobata dominatione firmiorem futurum auctore
									iniusti imperii adsumpto populo Romano et exemplo multos in
									aliis civitatibus ad insidiandum libertati civium suorum
									incitaturum.

ipsius imperatoris animus ad pacem inclinatior erat. videbat enim
									compulso intra moenia hoste nihil praeter obsidionem restare, 
										 ear 
										 eam 
									 autem ancipitem fore et
									diuturnam;

non enim Gytheum, quod ipsum tamen traditum, non expugnatum
									esset, sed Lacedaemonem, validissimam urbem viris armisque,
									oppugnaturos.

unam spem fuisse, si qua admoventibus exercitum dissensio inter
									ipsos ac seditio excitari posset; cum signa portis prope inferri
									cernerent, neminem se movisse.

adiciebat et cum Antiocho infidam pacem Villium legatum inde
									redeuntem nuntiare; multo maioribus quam ante terrestribus 
										 ,avalibusque 
										 navalibusque 
									 copiis in Europam eum transisse.

si occupasset obsidio Lacedaemonis exercitum, quibus aliis copiis
									adversus regem tam validum ac potentem bellum gesturos?

haec propalam dicebat; illa tacita suberat cura, ne novus consul
									Graeciam provinciam sortiretur et inchoata belli victoria
									successori tradenda esset.

cum adversus tendendo nihil moveret socios,

simulando se transire in eorum sententiam omnis in adsensum
									consilii sui traduxit. “bene vertat” inquit, “obsideamus
									Lacedaemonem, quando ita placet; illud modo ne fallat:
										 ceterum cum res tam lenta, quam ipsi scitis,
									oppugnatio urbium sit et obsidentibus prius saepe quam obsessis
									taedium adferat, iam nunc hoc ita proponere vos animis oportet,
									hibernandum circa Lacedaemonis moenia esse.

quae mora si laborem tantum ac periculum haberet, ut et animis et
									corporibus ad sustinenda ea parati essetis, hortarer vos;

nunc impensa quoque magna eget in opera, in machinationes et
									tormenta, quibus tanta urbs oppugnanda est, in commeatus vobis
									nobisque in hiemem expediendos.

itaque, ne aut repente trepidetis aut rem inchoatam turpiter
									destituatis, scribendum ante vestris civitatibus censeo
									explorandumque, quid quaeque animi, quid virium habeat.

auxiliorum satis superque habeo; sed quo plures sumus, pluribus
									rebus egebimus. nihil iam praeter nudum solum ager hostium
									habet. ad hoc hiems accedet ad comportandum ex longinquo
									difficilis.”

haec oratio primum animos omnium ad respicienda sua cuiusque domestica mala convertit,
									segnitiam, invidiam et obtrectationem domi manentium adversus
									militantis,

libertatem difficilem ad consensum, inopiam publicam,
									malignitatem conferendi ex privato.

versis itaque subito voluntatibus faceret, quod e re publica
									populi Romani sociorumque esse crederet, imperatori
									permiserunt.

inde Quinctius adhibitis legatis tantum tribunisque militum
									condiciones,

in quas pax cum tyranno fieret, has conscripsit: sex mensium
									indutiae ut essent Nabidi Romanisque et Eumeni
									regi et Rhodiis; legatos extemplo mitterent Romam T. Quinctius
									et Nabis, ut pax ex auctoritate senatus
									confirmaretur;

et qua die scriptae condiciones pacis editae Nabidi forent, ea
									dies ut indutiarum principium esset, et ut ex ea die intra
									decimum diem ab Argis ceterisque oppidis, quae in Argivorum agro
									essent, praesidia omnia deducerentur vacuaque et libera
									traderentur Romanis,

et ne quod inde mancipium regium publicumve aut privatum
									educeretur, si qua ante 
										 edincta 
										 educta 
									 forent, dominis recte restituerentur;

naves, quas civitatibus maritimis ademisset, redderet neve ipse 
										 naver 
										 navem 
									 ullam praeter duos lembos, qui non plus quam sedecim
									remis agerentur, haberet;

perfugas et captivos omnibus sociis populi Romani civitatibus
									redderet et Messeniis omnia, quae comparerent quaeque domini
									cognossent;

exulibus quoque Lacedaemoniis liberos et 
									coniuges restitueret, quae earum viros sequi voluissent, invita
									ne qua exulis comes esset;

mercennariorum militum Nabidis, qui aut in civitates suas aut ad
									Romanos transissent, iis res suae omnes recte redderentur;

in Creta insula ne quam urbem haberet; quas habuisset, redderet
									Romanis; ne quam societatem cum ullo Cretensium aut quoquam alio
									institueret neu bellum gereret;

civitatibus omnibus, quasque et ipse restituisset
									quaeque se suaque in fidem ac dicionem populi Romani
									tradidissent, omnia praesidia deduceret seque ipse suosque ab
									iis abstineret;

ne quod oppidum 
										 nen 
										 neu 
									 quod castellum in suo alienove agro conderet; obsides,
									ea ita futura, daret quinque, quos imperatori Romano placuisset,
									et filium in iis suum, et talenta centum argenti in praesenti et
									quinquaginta talenta in singulos annos per annos octo.

haec conscripta castris propius urbem motis Lacedaemonem
									mittuntur.

nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter
									spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat; maxime autem
									omnium ea res offendebat, quod et naves et
									maritimae civitates ademptae erant.

fuerat autem ei magno fructui mare, 
										 omnnem 
										 omnem 
									 oram a Maleo praedatoriis navibus infestam 
										 babenti; 
										 habenti; 
									 iuventutem praeterea civitatium earum ad supplementum
									longe optimi generis militum habebat.

has condiciones quamquam ipse in secreto volutaverat cum amicis,
									vulgo tamen omnes fama ferebant, 
										 anis, 
										 vanis, 
									 ut ad ceteram fidem, sic ad secreta tegenda 
										 gatellitum 
										 satellitum 
									 regiorum ingeniis.

non tam omnia universi, quam ea, quae ad quemque pertinerent,
									singuli carpebant. qui exulum coniuges in matrimonio habebant
									aut ex bonis eorum aliquid possederant,

tamquam amissuri, non reddituri indignabantur. servis liberatis a
									tyranno non irrita modo futura libertas, sed multo foedior, quam
									fuisset ante, servitus redeuntibus in iratorum dominorum
									potestatem ante oculos obversabatur.

mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre
									ferebant et reditum sibi nullum in civitates videbant, infensas
									non 
										 tyramnis 
										 tyrannis 
									 magis quam satellitibus eorum.

haec inter se primo in circulis serentes fremere; deinde subito
									ad arma discurrerunt.

quo tumultu cum per se satis irritatam multitudinem cerneret
									tyrannus, contionem advocari iussit.

ubi cum ea, quae imperarentur ab Romanis, exposuisset et graviora
									atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc
									ab universis, nunc a partibus contionis acclamaretur,
									interrogavit, quid se respondere ad ea aut quid facere
									vellent.

prope una voce omnes nihil responderi et bellum geri iusserunt;
									et pro se quisque, qualia multitudo solet, bonum animum habere
									et bene sperare iubentes, fortis fortunam adiuvare aiebant.

his vocibus incitatus tyrannus et Antiochum Aetolosque adiuturos
									pronuntiat, et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim
									esse.

exciderat pacis mentio ex omnium animis, et in stationes non
									ultra quieturi discurrunt. paucorum excursio lacessentium et
									emissa iacula extemplo et Romanis dubitationem,
									quin 
										 bellanduna 
										 bellandum 
									 esset, exemerunt.

levia inde proelia per quadriduum primum sine ullo satis certo
									eventu commissa;

quinto die prope iusta pugna adeo paventes in oppidum
									Lacedaemonii compulsi sunt, ut quidam milites Romani terga
									fugientium caedentes per intermissa, 
										 Ut 
										 ut 
									 tunc erant, moenia urbem intrarint.

et tunc quidem Quinctius satis eo terrore coercitis excursionibus
									hostium nihil praeter ipsius oppugnationem urbis superesse
									ratus, missis, qui omnis navalis socios a Gytheo accerserent,
									ipse interim cum tribunis militum ad visendum urbis situm moenia
									circumvehitur.

fuerat quondam sine muro Sparta; tyranni nuper locis patentibus
									planisque obiecerant murum; altiora loca et difficilia aditu
									stationibus armatorum pro munimento obiectis tutabantur.

ubi satis omnia inspexit, corona oppugnandum ratus omnibus copiis
									— erant autem Romanorum sociorumque, simul peditum equitumque,
									simul terrestrium ac navalium copiarum, ad quinquaginta milia
									hominum — urbem cinxit.

alii scalas, alii ignem, alii alia, quibus non oppugnarent modo
									sed etiam terrerent, portabant. iussi sublato clamore subire
									undique omnes, ut, qua primum occurrerent quave opem ferrent, ad
									omnia simul paventes Lacedaemonii ignorarent.

quod roboris in exercitu erat, trifariam divisum; parte una a
									Phoebeo, altera a Dictynneo, tertia ab eo loco, quem Heptagonias
									appellant — omnia autem haec aperta sine muro loca sunt —
									adgredi iubet.

cum tantus undique terror urbem circumvasisset, primo tyrannus et
									ad clamores repentinos et ad nuntios trepidos motus, ut quisque
									maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut aliquos
									mittebat;

deinde circumfuso undique pavore ita obtorpuit, ut nec dicere,
									quod in rem esset, nec audire posset nec inops modo consilii sed
									vix mentis compos esset.

Romanos primo sustinebant in angustiis Lacedaemonii, ternaeque
									acies tempore uno locis diversis pugnabant;

deinde crescente certamine 
										 nequaquan 
										 nequaquam 
									 erat proelium par. missilibus enim Lacedaemonii
									pugnabant, a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus
									tuebatur miles, et quod alii vani,

alii leves admodum ictus erant. nam propter angustias loci
									confertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo
									plurimum concitantur, tela spatium habebant, sed ne ut de gradu
									quidem libero ac stabili conarentur.

itaque ex adverso missa tela nulla in corporibus, rara in scutis
									haerebant;

ab circumstantibus ex superioribus locis vulnerati quidam sunt;
									mox progressos iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae
									quoque inopinantis perculerunt.

sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se,
									ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex
									propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta
									subibant.

et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba
									tenuerunt; postquam in patentiorem viam urbis paulatim urgentes
									hostem processere, non ultra vis eorum atque impetus sustineri
									poterant.

cum terga vertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora
									peterent loca, Nabis quidem, ut capta urbe trepidans, quanam
									ipse evaderet, circumspectabat;

Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis fungebatur, 
										 tur 
										 tum 
									 vero unus, ne caperetur urbs, causa fuit; succendi
									enim aedificia proxima muro iussit.

quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem, qui
									alias ad exstinguendum opem ferre solent,

ruere in Romanos tecta, nec tegularum modo fragmenta sed etiam
									ambusta tigna ad armatos pervenire, et flamma late fundi, fumus
									terrorem etiam maiorem quam periculum facere.

itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetum
									facientes recessere a muro, et qui iam intraverant, ne incendio
									ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese;

et Quinctius, postquam, quid rei esset, vidit, receptui canere
									iussit. ita iam capta prope urbe revocati in castra redierunt.

Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei nactus, per
									triduum insequens territavit eos nunc proeliis lacessendo, nunc
									operibus intersaepiendo quaedam, ne exitus ad fugam esset.

his comminationibus compulsus tyrannus 
										 Pythagoraa 
										 Pythagoram 
									 rursus oratorem misit; quem Quinctius primo aspernatus
									excedere castris iussit, dein suppliciter 
										 orantei 
										 orantem 
									 advolutumque genibus tandem audivit.

prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum;

dein cum ea velut vana et sine effectu nihil proficeret, eo
									deducta est res, ut iis condicionibus, quae ex scripto paucis
									ante diebus editae erant, indutiae fierent, pecuniaque et
									obsides accepti.

dum oppugnatur tyrannus, Argivi, nuntiis aliis prope 
									super alios adferentibus tantum non iam 
										 captain 
										 captam 
									 Lacedaemonem esse erecti et ipsi,

simul eo, quod Pythagoras cum parte validissima praesidii
									excesserat contempta paucitate eorum, qui in arce erant, duce
									Archippo quodam praesidium expulerunt;

Timocratem Pellenensem, quia clementer praefuerat, vivum fide
									data emiserunt. huic laetitiae Quinctius supervenit pace data
									tyranno dimissisque ab Lacedaemone Eumene et Rhodiis et L.
									Quinctio fratre ad classem.

laeta civitas celeberrimum festorum dierum ac nobile ludicrum
									Nemeorum, die stata propter belli mala praetermissum, in
									adventum Romani exercitus ducisque indixerunt praefeceruntque
									ludis ipsum imperatorem.

multa erant, quae gaudium cumularent: reducti cives ab
									Lacedaemone erant, quos nuper Pythagoras quosque ante Nabis
									abduxerat;

redierant, qui post compertam a Pythagora coniurationem et caede
									iam coepta effugerant; libertatem ex longo intervallo
									libertatisque auctores Romanos, quibus causa bellandi cum
									tyranno ipsi fuissent, cernebant. testata quoque ipso Nemeorum
									die voce praeconis libertas est Argivorum.

Achaeis quantum restituti Argi in commune 
										 Achaiae, 
										 Achaiae 
									 concilium laetitiae adferebant, tantum serva
									Lacedaemon relicta et lateri adhaerens tyrannus
									non sincerum gaudium praebebant;

Aetoli vero eam rem omnibus conciliis lacerare: cum Philippo non
									ante desitum bellari, quam omnibus excederet Graeciae urbibus;
									tyranno relictam Lacedaemonem;

regem autem legitimum, qui in Romanis fuerit castris, ceterosque
									nobilissimos cives in exilio victuros;

Nabidis dominationis satellitem factum populum Romanum. Quinctius
									ab Argis Elatiam, unde ad bellum Spartanum profectus erat,
									copias reduxit.

sunt qui non ex oppido proficiscentem bellum gessisse tyrannum
									tradant,

sed castris adversus Romana positis castra diuque cunctatum, quia
									Aetolorum auxilia expectasset, coactum ad extremum acie
									confligere impetu in pabulatores suos a Romanis facto;

eo proelio victum castrisque exutum pacem petisse, cum
									cecidissent quattuordecim milia militum, capta plus quattuor
									milia essent.

eodem fere tempore et a T. Quinctio de rebus ad Lacedaemonem
									gestis et a M. Porcio consule ex Hispania litterae adlatae.
									utriusque nomine in dies ternos supplicatio ab senatu decreta
									est.

L. Valerius consul, cum post fusos circa Litanam silvam Boios
									quietam provinciam habuisset,

comitiorum causa Romam rediit et creavit consules P. Cornelium
									Scipionem Africanum iterum et Ti. Sempronium Longum.

horum patres primo anno secundi Punici belli consules fuerant.
									praetoria inde comitia habita; creati P. Cornelius Scipio et duo
									Cn. Cornelii, Merenda et Blasio, et Cn. Domitius Ahenobarbus et
									Sex. Digitius et T. 
										 luventius 
										 Iuventius 
									 Thalna comitiis perfectis consul in provinciam rediit.

Novum ius eo anno a Ferentinatibus temptatum, 
										 at 
										 ut 
									 Latini, qui in coloniam Romanam nomina dedissent,

cives Romani essent. Puteolos Salernumque et Buxentum adscripti
									coloni, qui nomina dederant, et cum ob id se pro civibus Romanis
									ferrent, senatus iudicavit non esse eos civis Romanos.

principio anni, quo P. Scipio 
										 Africallu 
										 Africanus 
									 iterum et Ti. Sempronius Longus consules fuerunt,

legati Nabidis tyranni Romam venerunt. iis extra urbem in aede
									Apollinis senatus datus est. pax, quae cum T. Quinctio
									convenisset, ut rata esset, petierunt impetraruntque.

de provinciis cum relatum esset, senatus frequens in eam
									sententiam ibat, ut, quoniam in Hispania et Macedonia debellatum
									foret, consulibus ambobus Italia provincia esset.

Scipio satis esse Italiae 
										 imum 
										 unum 
									 consulem censebat; alteri Macedoniam decernendam esse.
									bellum grave ab Antiocho imminere. iam ipsum sua sponte in
									Europam transgressum; quid deinde facturum censerent,

cum hinc Aetoli, haud dubii hostes, vocarent ad bellum, illinc
									Hannibal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet?

dum de provinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt;
									Cn. Domitio urbana iurisdictio, T. Iuventio peregrina evenit P.
									Cornelio Hispania ulterior, Sex.

Digitio citerior duobus Cn. Corneliis Blasioni Sicilia, Merendae
									Sardinia. in Macedoniam novum exercitum transportari non
									placuit,

eum, qui esset ibi, reduci in Italiam a Quinctio ac dimitti; item
									eum exercitum dimitti, qui cum M. Porcio Catone in Hispania
									esset;

consulibus ambobus Italiam provinciam esse, et duas urbanas
									scribere eos legiones, ut dimissis, quos senatus censuisset,
									exercitibus octo omnino Romanae legiones essent.

ver sacrum factum erat priore anno, M. Porcio et L. Valerio
									consulibus.

id cum P. Licinius pontifex non esse recte factum collegio
									primum, deinde ex auctoritate collegii patribus renuntiasset, de
									integro faciendum arbitratu pontificum censuerunt, ludosque
									magnos, qui una voti essent, tanta pecunia,

quanta adsoleret, faciendos; ver sacrum videri pecus, quod natum
									esset inter kal. Martias et pridie kal. Maias P. Cornelio et Ti.
									Sempronio consulibus.

censorum inde comitia sunt habita. creati censores 
									Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus. principem senatus
									P. Scipionem consulem, quem et priores censores legerant,
									legerunt. tris omnino senatores, neminem curuli honore usum,
									praeterierunt.

gratiam quoque ingentem apud eum ordinem pepererunt, quod ludis
									Romanis aedilibus curulibus imperarunt, ut loca senatoria
									secernerent a populo; nam antea in promiscuo spectabant.
									equitibus quoque perpaucis adempti equi, nec in ullum ordinem
									saevitum. atrium Libertatis et villa publica ab iisdem refecta
									amplifcataque.

Ver 
										 ver 
									 sacrum ludique Romani votivi, quos voverat Ser.
									Sulpicius Galba consul, facti. cum spectaculo eorum occupati
									animi hominum essent,

Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris
									admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines, 
										 qli 
										 qui 
									 pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut
									in consternata nocturno tumultu civitate refringi 
										 career 
										 carcer 
									 posset.

ea res indicio consciorum palam facta delataque ad senatum est.
									Pleminius in inferiorem demissus carcerem est necatusque.

coloniae civium Romanorum eo anno deductae sunt Puteolos,
									Volturnum, Liternum, treceni homines in singulas.

item Salernum 
										 Buxentutmque 
										 Buxentumque 
									 coloniae civium Romanorum deductae sunt. deduxere
									triumviri Ti. Sempronius Longus, qui tum consul erat, M.
									Servilius, Q. Minucius Thermus. ager divisus est,

qui Campanorum fuerat. Sipontum item in agrum, qui Arpinorum
									fuerat, coloniam civium 
										 BRomanorum 
										 Romanorum 
									 alii triumviri, D. 
										 lunius 
										 Iunius 
									 Brutus, M. Baebius Tamphilus, M. Helvius, deduxerunt.
									Tempsam item et Crotonem coloniae civium Romanorum deductae.

Tempsanus ager de Bruttiis captus erat;

Bruttii Graecos expulerant; Crotonem Graeci habebant. triumviri
									Cn. Octavius, L. Aemilius Paulus, C. Laetorius Crotonem, Tempsam
									L. Cornelius Merula, Q. * *, C. Salonius deduxerunt.

prodigia quoque alia visa eo anno Romae sunt alia nuntiata. in
									foro et comitio et Capitolio 
										 sanguinji 
										 sanguinis 
									 guttae visae sunt.

et terra aliquotiens pluvit, et caput Vulcani arsit. nuntiatum
									est Nare amni lac fluxisse. pueros ingenuos Arimini sine oculis
									ac naso, et in Piceno agro non pedes, non manus habentem 
										 natua. 
										 natum.

ea prodigia ex pontificum decreto procurata. et sacrificium
									novemdiale factum est, quod Hadriani nuntiaverant in agro suo
									lapidibus pluvisse.

in Gallia L. Valerius Flaccus proconsul circa Mediolanium cum
									Gallis Insubribus et Bois, qui Dorulato duce ad concitandos
									Insubres Padum transgressi erant, signis collatis depugnavit.
									decem milia,

hostium sunt caesa. per eos dies collega eius M. Porcius Cato ex
									Hispania triumphavit. tulit in eo triumpho argenti infecti
									viginti quinque milia pondo, bigati centum viginti tria milia,
									Oscensis quingenta quadraginta, auri pondo mille
									quadringenta.

militibus ex praeda divisit in singulos ducenos septuagenos
									aeris, triplex equiti.

Ti. Sempronius consul in provinciam profectus in Boiorum primum
									agrum legiones duxit. Boiorix 
										 tur 
										 tum 
									 regulus eorum cum duobus fratribus tota gente
									concitata ad rebellandum castra locis apertis posuit, ut 
										 appartet 
										 appareret 
									 dimicaturos, si hostis finis intrasset.

consul ubi, quantae copiae, quanta fiducia esset hosti, sensit,
									nuntium ad collegam mittit, ut, si videretur ei, maturaret
									venire: se tergiversando in adventum eius rem extracturum.

quae causa consuli cunctandi, eadem Gallis, praeterquam quod
									cunctatio hostium animos faciebat, rei maturandae erat, ut,
									priusquam coniungerentur consulum copiae, rem transigerent.

per biduum tamen nihil aliud quam steterunt parati ad pugnandum,
									si quis contra egrederetur; tertio subiere ad vallum castraque
									simul ab omni parte adgressi sunt.

consul arma extemplo capere milites iussit; armatos inde
									paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti 
									augeret et disponeret copias, quibus quaeque portis
									erumperent.

duae legiones duabus principalibus portis signa efferre
									iussae.

sed in ipso exitu ita conferti obstitere Galli, ut clauderent
									viam. diu in angustiis pugnatum est; nec dextris magis
									gladiisque gerebatur res, quam scutis corporibusque ipsis obnixi
									urgebant,

Romani, ut signa foras efferrent, Galli, ut aut in castra ipsi
									penetrarent aut exire Romanos prohiberent.

nec ante in hanc aut illam partem moveri acies potuerunt, quam Q.
									Victorius primi pili centurio et C. Atinius tribunus militum,
									quartae hic, ille secundae legionis, rem in asperis proeliis
									saepe temptatam, signa adempta signiferis in hostis
									iniecerunt.

dum repetunt enixe signum, priores secundani se porta
									eiecerunt.

iam hi extra vallum pugnabant quarta legione in porta haerente,
									cum alius tumultus ex aversa parte castrorum est exortus.

in portam quaestoriam irruperant 
										 (aalli 
										 Galli 
									 resistentisque pertinacius occiderant L. Postumium
									quaestorem, cui Tympano fuit cognomen, et M. Atinium et P.
									Sempronium, praefectos socium, et ducentos ferme milites.

capta ab ea parte castra erant, donec cohors extraordinaria,
									missa a consule ad tuendam quaestoriam portam, et eos, qui intra
									vallum erant, partim occidit, partim expulit castris et
									irrumpentibus obstitit.

eodem fere tempore et quarta legio cum duabus extraordinariis
									cohortibus porta erupit. ita simul tria proelia circa castra
									locis distantibus erant, clamoresque dissoni ad incertos suorum
									eventus a praesenti certamine animos pugnantium avertebant.

usque ad meridiem aequis viribus ac prope pari spe pugnatum est.
									labor et aestus mollia et fluida corpora Gallorum et minime
									patientia sitis cum decedere pugna coegisset, in paucos
									restantis impetum Romani fecerunt fusosque compulerunt in
									castra.

signum inde receptui ab consule datum est; ad quod pars maior
									receperunt sese, pars certaminis studio et spe potiundi castris
									hostium perstitit ad vallum.

eorum paucitate contempta Galli universi ex castris
									eruperunt; fusi inde Romani, quae imperio consulis noluerant,
									suo pavore ac terrore castra repetunt. ita varia hinc atque
									illinc nunc fuga, nunc victoria fuit;

Gallorum tamen ad undecim milia, Romanorum quinque milia sunt
									occisa. Galli recepere in intima finium sese; consul Placentiam
									legiones duxit.

Scipionem alii coniuncto exercitu cum collega per Boiorum
									Ligurumque agros populantem isse, quoad progredi silvae
									paludesque passae sint, scribunt, alii nulla memorabili gesta re
									Romam comitiorum causa redisse.

eodem hoc anno T. Quinctius Elatiae, quo in hiberna reduxerat
									copias, totum hiemis tempus iure dicundo consumpsit mutandisque
									iis, quae aut ipsius Philippi aut praefectorum eius licentia in
									civitatibus facta erant, cum suae factionis hominum vires
									augendo ius ac libertatem aliorum deprimerent.

veris initio 
										 Corinthumn 
										 Corinthum 
									 conventu edicto venit. ibi omnium civitatium
									legationes in contionis modum circumfusas est adlocutus,

orsus ab inita primum Romanis amicitia cum Graecorum gente et
									imperatorum, qui ante se in Macedonia fuissent, suisque rebus
									gestis.

omnia cum approbatione ingenti sunt audita, praeterquam cum ad
									mentionem Nabidis ventum esset; id minime conveniens liberanti
									Graeciam videbatur, tyrannum reliquisse non suae solum patriae
									gravem,

sed omnibus circa civitatibus metuendum, haerentem visceribus
									nobilissimae civitatis.

nec ignarus huius habitus animorum Quinctius, si sine excidio
									Lacedaemonis fieri potuisset, fatebatur pacis cum tyranno
									mentionem admittendam auribus non fuisse;

nunc, cum aliter quam ruina gravissimae civitatis opprimi non
									posset, satius visum esse, tyrannum debilitatum ac totis prope
									viribus ad nocendum cuiquam ademptis relinqui,

qiam 
										 quam 
									 intermori vehementioribus, quam quae pati posset,
									remediis civitatem sinere, in ipsa vindicta libertatis
									perituram. praeteritorum commemorationi subiecit,

proficisci sibi in Italiam atque omnem exercitum deportare in
									animo esse;

Demetriadis Chalcidisque praesidia intra decimum diem audituros
									deducta, Acrocorinthum ipsis extemplo videntibus vacuam Achaeis
									traditurum, ut omnes scirent, utrum Romanis an Aetolis mentiri
									mos esset,

qui male commissam libertatem populo Romano sermonibus
									distulerint et mutatos pro Macedonibus Romanos dominos.

sed illis nec, quid dicerent, nec, quid facerent, quicquam umquam
									pensi fuisse; reliquas civitates monere, ut ex factis, non ex
									dictis amicos pensent intellegantque,

quibus credendum et a quibus cavendum sit. libertate modice
									utantur; temperatam 
										 ear 
										 eam 
									 salubrem et 
										 singtilis 
										 singulis 
									 et civitatibus esse, 
										 iniiam 
										 nimiam, 
									 et aliis gravem et ipsis qui habeant praecipitem
										 et effrenatam esse.

concordiae in civitatibus principes et ordines inter se, et in
									commune omnes civitates consulerent. adversus consentientis nec
									regem quemquam satis validum nec tyrannum fore;

discordiam et seditionem omnia opportuna insidiantibus facere,
									cum pars, quae domestico certamine inferior sit, externo potius
									se applicet quam civi cedat.

alienis armis partam, externa fide redditam libertatem sua cura
									custodirent servarentque, ut populus Romanus dignis datam
									libertatem ac munus suum bene positum sciret.

has velut parentis voces cum audirent, manare omnibus gaudio
									lacrimae, adeo ut ipsum quoque confunderent dicentem.

paulisper fremitus approbantium dicta fuit monentiumque aliorum
									alios, ut eas voces velut oraculo missas in pectora animosque
									demitterent.

silentio deinde facto petiit ab iis, ut civis Romanos, si qui
									apud eos in servitute essent, conquisitos intra duos menses
									mitterent ad se in Thessaliam;

ne ipsis quidem honestum esse in liberata terra liberatores eius
									servire. omnes acclamarunt gratias se inter 
										 ,cetera 
										 cetera 
									 etiam ob hoc agere, quod admoniti essent, ut tam pio,
									tam necessario officio fungerentur.

ingena 
										 ingens 
									 numerus erat bello Punico captorum, quos
									Hannibal cum ab suis non redimerentur, venum dederat.

multitudinis eorum argumentum sit, quod Polybius scribit centum
									talentis 
										 ear 
										 eam 
									 rem Achaeis stetisse, cum quingenos denarios pretium
									in capita, quod redderetur dominis, statuissent. mille enim
									ducentos ea ratione Achaia habuit.

adice nunc pro portione, quot verisimile sit Graeciam totam
									habuisse.

nondum conventus dimissus erat, cum respiciunt praesidium ab
									Acrocorintho descendens protinus duci ad portam atque abire.

quorum agmen imperator secutus prosequentibus cunctis, servatorem
									liberatoremque acclamantibus, salutatis dimissisque iis
									eadem,

qua venerat, via Elatiam rediit. inde cum omnibus copiis Ap.
									Claudium legatum dimittit. per Thessaliam atque Epirum ducere
									Oricum iubet atque se ibi opperiri;

inde namque in animo esse exercitum in Italiam traicere. et L.
									Quinctio fratri, legato et praefecto classis, scribit, ut
									onerarias ex omni Graeciae ora eodem contraheret.

ipse Chalcidem profectus, deductis non a Chalcide solum sed etiam
									ab Oreo atque Eretria praesidiis, conventum ibi Euboicarum
									habuit civitatium admonitosque,

in quo statu rerum accepisset eos et in quo relinqueret,
									dimisit.

Demetriadem inde proficiscitur;

deductoque praesidio prosequentibus cunctis, sicut Corinthi et
									Chalcide, pergit ire in Thessaliam, ubi non liberandae modo
									civitates erant, sed ex omni colluvione et confusione in aliquam
									tolerabilem formam redigendae.

nec enim temporum modo vitiis ac violentia et licentia regia
									turbati erant, sed inquieto etiam ingenio gentis, nec comitia
									nec conventum nec concilium ullum non per seditionem ac tumultum
									iam inde a principio ad nostram usque aetatem traducentis.

a censu maxime et senatum et iudices legit potentioremque 
										 ear 
										 eam 
									 partem civitatium fecit, cui salva et tranquilla omnia
									esse magis expediebat.

ita cum percensuisset Thessaliam,

per Epirum Oricum, unde erat 
										 traiectulus, 
										 traiecturus, 
									 venit. ab Orico copiae 
										 omues 
										 omnes 
									 Brundisium transportatae. inde per totam Italiam ad
									urbem prope triumphantes non minore agmine rerum captarum quam
									suo prae se acto venerunt.

postquam Romam ventum est, senatus extra urbem Quinctio ad res
									gestas edisserendas datus est triumphusque meritus ab 
										 lnbentibus 
										 lubentibus 
									 decretus.

triduum triumphavit. die primo arma, tela 
										 sigllaque 
										 signaque 
									 aerea et marmorea transtulit, plura Philippo adempta,
									quam quae ex civitatibus ceperat; secundo aurum argentumque
									factum infectumque et signatum.

infecti argenti fuit quadraginta tria milia pondo et ducenta
									septuaginta, facti vasa multa omnis generis, caelata pleraque,
									quaedam eximiae artis; et ex aere multa fabrefacta;

ad hoc clipea argentea decem. signati argenti octoginta quattuor
									milia fuere Atticorum; tetrachma vocant; trium fere denariorum
									in singulis argenti est pondus.

auri pondo fuit tria milia 
										 septngenta 
										 septingenta 
									 quattuordecim et clipeum unum ex auro totum et 
										 lhilippei 
										 Philippei 
									 nummi aurei quattuordecim milia.

quingenti quattuordecim. tertio die coronae aureae, dona
									civitatium, tralatae centum quattuordecim;

et hostiae ductae et ante currum multi nobiles captivi
									obsidesque, inter quos Demetrius, regis Philippi filius, fuit et
									Armenes, Nabidis tyranni filius, Lacedaemonius.

ipse deinde Quinctius in urbem est invectus. secuti currum
									milites frequentes ut exercitu omni ex provincia deportato.

his duceni quinquageni aeris in pedites divisi, duplex
									centurioni, triplex equiti.

praebuerunt speciem triumpho capitibus rasis secuti, qui
									servitute exempti fuerant.

exitu anni huius Q. Aelius Tubero tribunus plebis ex senatus
									consulto tulit ad plebem, plebesque scivit, uti duae Latinae
									coloniae una in Bruttios, altera in Thurinum agrum
									deducerentur.

his deducendis triumviri creati, quibus in triennium imperium
									esset, in Bruttios Q. Naevius, M. Minucius Rufus, M. Furius
									Crassipes, in Thurinum agrum A. Manlius, Q. Aelius, L. Apustius. ea bina comitia Cn. Domitius praetor urbanus in
									Capitolio habuit.

aedes eo anno aliquot dedicatae sunt: una Iunonis Matutae in foro
									olitorio, vota locataque 
										 quadriellnio 
										 quadriennio 
									 ante a C. Cornelio consule Gallico bello; censor idem
									dedicavit;

altera Fauni; aediles eam biennio ante ex multaticio argento
									faciendam locarant C. Scribonius et Cn. Domitius, qui praetor
									urbanus 
										 ear 
										 eam 
									 dedicavit.

et aedem Fortunae Primigeniae in colle Quirinali dedicavit Q.
									Marcius Ralla, duumvir ad id ipsum creatus;

voverat 
										 ear 
										 eam 
									 decem annis ante Punico bello P. Sempronius Sophus
									consul, locaverat idem censor.

et in insula Iovis aedem C. Servilius duumvir dedicavit; vota
									erat sex annis ante Gallico bello ab L. Furio Purpurione
									praetore, ab eodem postea 
										 console 
										 consule 
									 locata. haec eo anno acta.

P. Scipio ex provincia Gallia ad consules subrogandos venit.
									comitia consulum fuere, quibus creati sunt L. Cornelius Merula
									et Q. Minucius Thermus.

postero die creati sunt praetores L. Cornelius Scipio, M. Fulvius
									Nobilior, C. Scribonius, M. Valerius Messala, L. Porcius Licinus
									et C. Flaminius.

Megalesia ludos scaenicos A. Atilius Serranus, L. Scribonius Libo
									aediles curules primi fecerunt.

horum aedilium ludos Romanos primum senatus a populo secretus
									spectavit, praebuitque sermones, sicut omnis novitas solet,
									aliis tandem, quod multo ante debuerit, tributum existimantibus
									amplissimo ordini,

aliis demptum ex dignitate populi, quidquid maiestati patrum
									adiectum esset, interpretantibus et omnia discrimina talia,
									quibus ordines discernerentur, et concordiae et libertatis
									aequae minuendae esse.

ad quingentesimum quinquagesimum octavum
									annum in promiscuo spectatum esse; quid repente factum, cur
									immisceri sibi in cavea patres plebem nollent?

cur dives pauperem consessorem fastidiret? novam, superbam
									libidinem, ab nullius ante gentis senatu neque desideratam neque
										 institutam.

postremo ipsum quoque Africanum, quod consul auctor eius rei
									fuisset, paenituisse ferunt. adeo nihil motum ex antiquo
									probabile est; veteribus, nisi quae usus evidenter arguit, 
										 star 
										 stari 
									 malunt.

principio anni, quo L. Cornelius Q. Minucius consules fuerunt,
									terrae motus ita crebri nuntiabantur, ut non rei tantum ipsius
									sed feriarum quoque ob id indictarum homines taederet;

nam neque senatus haberi 
										 lneque 
										 neque 
									 res publica administrari poterat sacrificando
									expiandoque occupatis consulibus.

postremo decemviris adire libros iussis, ex responso eorum
									supplicatio per triduum fuit.

coronati ad omnia pulvinaria supplicaverunt, edictumque est, ut
									omnes, qui ex una familia essent, supplicarent pariter. item ex
									auctoritate senatus consules edixerunt, ne quis, quo die terrae
									motu nuntiato feriae indictae essent, eo die alium terrae motum
									nuntiaret.

provincias deinde consules prius,

tum praetores sortiti. Cornelio Gallia, 
										 Miiucio 
										 Minucio 
									 Ligures 
										 evenerult; 
										 evenerunt; 
									 sortiti praetores C. Scribonius 
										 urbanarm, 
										 urbanam, 
									 M. Valerius peregrinam, L. Cornelius Siciliam, L.
									Porcius Sardiniam, 
										 0. 
										 C. 
									 Flaminius Hispaniam citeriorem, M. Fulvius Hispaniam
									ulteriorem.

nihil eo anno belli expectantibus consulibus litterae M. Cinci —

praefectus is Pisis erat — adlatae, Ligurum viginti milia
									armatorum coniuratione per omnia conciliabula universae gentis
									facta Lunensem primum agrum depopulatos, Pisanum deinde finem
									transgressos omnem oram maris peragrasse.

itaque Minucius consul, cui Ligures provincia evenerat, ex
									auctoritate senatus in rostra escendit et edixit,

ut legiones duae urbanae, quae superiore anno conscriptae essent,
									post diem decimum Arretii adessent; in earum locum se duas
									legiones urbanas scripturum.

item sociis et Latino nomini, magistratibus legatisque eorum, qui
									milites dare debebant, edixit, ut in Capitolio se adirent.

iis quindecim milia peditum et quingentos 
										 equities, 
										 equites,

pro numero cuiusque iuniorum, discripsit et inde ex
									Capitolio protinus ire ad portam et, ut maturaretur res,
									proficisci ad dilectum iussit.

Fulvio Flaminioque terna milia Romanorum peditum, centeni equites
									in supplementum et quina milia socium Latini nominis et duceni
									equites decreti, mandatumque praetoribus, ut veteres dimitterent
									milites, cum in provinciam venissent.

cum milites, qui in legionibus urbanis erant, frequentes tribunos
									plebei adissent, uti causas cognoscerent eorum, quibus aut
									emerita stipendia aut morbus causae essent, quo minus
									militarent, 
										 earn 
										 eam 
									 rem litterae Ti. Sempronii discusserunt,

in quibus 
										 scriptur 
										 scriptum 
									 erat, Ligurum decem milia in agrum Placentinum venisse
									et eum usque ad ipsa coloniae moenia et Padi ripas cum caedibus
									et incendiis perpopulatos esse;

Boiorum quoque gentem ad rebellionem spectare. ob eas res
									tumultum esse decrevit senatus; tribunos plebei non placere
									causas militaris cognoscere, quo minus ad edictum
									conveniretur.

adiecerunt etiam, ut socii nominis Latini, qui in exercitu P.
									Cornelii Ti. Sempronii fuissent et dimissi ab iis consulibus
									essent, ut, ad quam diem L. Cornelius consul edixisset et in
									quem locum edixisset Etruriae,

convenirent, et uti L. Cornelius consul in provinciam
									proficiscens in oppidis agrisque, qua iturus esset, si quos ei
									videretur, milites scriberet armaretque et duceret secum
									dimittendique ei, quos eorum quandoque vellet, ius esset.

postquam consules dilectu habito profecti in provincias sunt, tum
									T. Quinctius postulavit, ut de iis, quae cum decem legatis ipse
									statuisset, senatus audiret eaque, si videretur, auctoritate sua
									confirmaret;

id eos facilius facturos, si legatorum verba, qui ex universa
									Graecia et magna parte Asiae quique ab regibus venissent,
									audissent.

eae legationes a C. Scribonio praetore urbano in senatum
									introductae sunt,

benigneque omnibus responsum. cum Antiocho quia longior
									disceptatio erat, decem legatis, quorum pars aut in Asia aut
									Lysimachiae apud regem fuerant, delegata est.

T. Quinctio mandatum, ut adhibitis iis legatorum regis verba
									audiret responderetque iis, quae ex dignitate atque utilitate
									populi Romani responderi possent.

Menippus et Hegesianax principes regiae legationis erant. ex 
										 us 
										 iis 
									 Menippus ignorare se dixit, quidnam perplexi sua
									legatio haberet, cum simpliciter ad amicitiam petendam
									iungendamque societatem venissent.

esse autem tria genera foederum, quibus inter se paciscerentur
									amicitias civitates regesque: unum, cum bello victis dicerentur
									leges; ubi enim omnia ei, qui armis plus posset, dedita essent,
									quae ex iis habere victos, quibus multari eos velit, ipsius ius
									atque arbitrium esse;

alterum, cum pares bello aequo foedere in pacem atque amicitiam
									venirent; tunc enim repeti reddique per conventionem res et, si
									quarum turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris
									antiqui aut ex partis utriusque commodo componi;

tertium esse genus, cum, qui numquam hostes fuerint, ad amicitiam
									sociali foedere inter se iungendam coeant; eos neque dicere nec
									accipere leges; id enim victoris et victi esse.

ex eo genere cum Antiochus esset, mirari se, quod Romani aequum
									censeant leges ei dicere, quas Asiae urbium liberas et immunis,
									quas stipendiarias esse velint, quas intrare praesidia regia
									regemque vetent.

cum Philippo enim hoste pacem, non cum Antiocho amico societatis
									foedus ita sanciendum esse.

ad ea Quinctius: “quoniam vobis distincte agere libet et genera
									iungendarum amicitiarum enumerare, ego quoque duas condiciones
									ponam, extra quas nullam esse regi nuntietis amicitiae cum
									populo Romano iungendae,

unam, si nos nihil, quod ad urbes Asiae attinet, curare velit, ut
									et ipse omni Europa abstineat;

alteram, si se ille Asiae finibus non contineat et in Europam
									transcendat, ut et Romanis ius sit Asiae civitatium amicitias et
									tueri, quas habeant,

et novas complecti.” enimvero id auditu etiam dicere indignum
									esse Hegesianax, Thraciae et Chersonesi urbibus
									arceri Antiochum,

cum, quae Seleucus, 
										 proavlu 
										 proavus 
									 eius, Lysimacho rege bello victo et in acie caeso per
									summum decus parta reliquerit, pari cum laude eadem ab Thracibus
									possessa, partim armis receperit Antiochus, partim deserta,
									sicut ipsam Lysimachiam, et revocatis cultoribus frequentaverit
									et, quae strata ruinis atque incendiis erant, ingentibus
									impensis aedificaverit.

quid igitur simile esse ex ea possessione, ita parta ita
									recuperata, deduci Antiochum, et Romanos abstinere Asia, quae
									numquam eorum fuerit?

amicitiam expetere Romanorum Antiochum, sed quae impetrata
									gloriae sibi, non pudori sit.

ad haec Quinctius “quando quidem” inquit “honesta pensamus, sicut
									aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum
									populo et tanto regi,

utrum tandem videtur honestius, liberas velle omnis, quae ubique
									sunt, Graeciae urbis,

an servas et vectigalis facere? si sibi Antiochus pulchrum esse
									censet, quas urbes proavus belli iure habuerit, avus paterque
									numquam usurpaverint pro suis,

eas repetere in servitutem, et populus Romanus susceptum
									patrocinium libertatis Graecorum non deserere fidei
									constantiaeque suae ducit esse.

sicut a Philippo Graeciam liberavit, ita et ab Antiocho Asiae
									urbes, quae Graii nominis sint, liberare in animo habet.

neque enim in Aeolidem Ioniamque coloniae in servitutem regiam
									missae sunt, sed stirpis augendae causa gentisque vetustissimae
									per orbem terrarum propagandae.”

cum haesitaret Hegesianax nec infitiari posset honestiorem causam
									libertatis quam servitutis praetexi titulo, “quin mittimus
									ambages?” inquit P. Sulpicius, qui maximus natu ex decem legatis
									erat;

“alteram ex duabus condicionibus, quae modo diserte a Quinctio
									latae sunt, legite aut supersedete de amicitia agere.”

“nos vero” inquit Menippus “nec volumus nec possumus pacisci
									quicquam, quo regnum Antiochi minuatur.”

postero die Quinctius legationes universas Graeciae 
										 Asiaeqne 
										 Asiaeque 
									 cum in senatum introduxisset, ut scirent, quali animo
									populus Romanus, quali Antiochus erga civitates Graeciae essent,
									postulata et regis et sua exposuit:

renuntiarent civitatibus suis populum Romanum, qua virtute quaque
									fide libertatem eorum a Philippo vindicaverit, eadem ab
									Antiocho, nisi decedat Europa, vindicaturum.

tum Menippus deprecari et Quinctium et patres institit, ne
									festinarent decernere,

quo decreto turbaturi orbem terrarum essent; tempus et sibi
									sumerent et regi ad cogitandum darent; cogitaturum, cum
									renuntiatae condiciones essent, et impetraturum aliquid aut
									pacis causa concessurum. ita integra dilata res est.

legatos mitti ad regem eosdem, qui Lysimachiae apud eum fuerant,
									placuit, P. Sulpicium, P. 
										 Vilium, 
										 Villium, 
									 P. Aelium.

vixdum 
										 lii 
										 hi 
									 profecti erant, cum a Carthagine legati bellum haud
									dubie parare Antiochum Hannibale 
										 mninstro 
										 ministro 
									 attulerunt 
										 iiieceruntque 
										 inieceruntque 
									 curam, ne simul et Punicum excitaretur bellum.

Hannibal patria profugus pervenerat ad Antiochum, sicut ante
									dictum est, et erat apud regem in magno honore, nulla alia arte,
									nisi quod volutanti diu consilia de Romano bello nemo aptior
									super tali re particeps esse sermonis poterat.

sententia eius 
										 ura 
										 una 
									 atque eadem semper erat, ut in Italia bellum 
										 geieretur; 
										 gereretur:

Italiam et commeatus et militem praebituram externo hosti; si
									nihil ibi moveatur, liceatque populo Romano viribus et copiis
									Italiae extra Italiam bellum gerere, neque regem neque gentem
									ullam parem Romanis esse.

sibi centum tectas naves et decem milia peditum, mille equites
									deposcebat; ea se classe primum Africam petiturum; magno opere
									confidere et Carthaginienses ad rebellandum ab se compelli
									posse;

si 
										 ill 
										 illi 
									 cunctentur, se aliqua parte Italiae excitaturum
									Romanis bellum. regem cum ceteris omnibus transire in Europam
									debere et in aliqua parte Graeciae copias continere neque
									traicientem et, quod in speciem famamque belli satis sit,
									paratum traicere.

in hanc sententiam cum adduxisset 
										 regemn 
										 regem, 
									 praeparandos sibi ad id popularium animos ratus
									litteras, ne quo casu interceptae palam facerent conata scribere
									non est ausus;

Aristonem quendam 
										 Tyriul 
										 Tyrium 
									 nanctus Ephesi expertusque sollertiam levioribus
									ministeriis, partim donis, partim spe praemiorum oneratum,
									quibus etiam ipse rex adnuerat, Carthaginem cum mandatis
									mittit.

edit nomina eorum, quibus conventis opus esset; instruit etiam
									secretis notis, per quas haud dubie agnoscerent sua mandata
									esse.

hune 
										 hunc 
									 Aristonem Carthagine obversantem non prius amici quam
									inimici Hannibalis, qua de 
										 casa 
										 causa 
									 venisset, cognoverunt.

et primo in circulis conviviisque celebrata sermonibus res
									est;

deinde in senatu quidam 
										 ihil 
										 nihil 
									 actum esse dicere exilio Hannibalis, si absens quoque
									novas moliri res et sollicitando animos hominum turbare statum
									civitatis posset;

Aristonem quendam, Tyrium advenam, instructum mandatis ab
									Hannibale et rege Antiocho venisse; certos homines cotidie cum
									eo secreta colloquia serere; in occulto coqui, quod mox in
									omnium perniciem erupturum esset.

conclamare omnes vocari Aristonem debere, et quaeri, quid
									venisset, et, nisi expromeret, cum legatis Romam mitti; satis
									pro temeritate unius hominis suppliciorum pensum esse;

privatos suo periculo peccaturos; rem publicam non extra noxam
									modo sed etiam extra famam noxae conservandam esse.

vocatus Aristo purgare sese et firmissimo propugnaculo uti, quod
									litterarum nihil ad quemquam attulisset;

ceterum nec causam adventus satis expediebat et in eo maxime
									haesitabat, quod cum Barcinae solum factionis hominibus
									collocutum eum arguebant.

orta inde altercatio est aliis pro speculatore comprehendi iam et
									custodiri iubentibus, 
										 allis 
										 aliis 
									 negantibus tumultuandi causam esse;

mali rem exempli esse de nihilo hospites corripi; idem
									Carthaginiensibus et Tyri et in aliis emporiis, quo frequenter
									commeent, eventurum.

dilata eo die res est. Aristo Punico ingenio inter
									Poenos usus tabellas conscriptas celeberrimo loco super sedem
									cotidianam magistratuum prima vespera suspendit, ipse de tertia
									vigilia navem conscendit et profugit.

postero die cum sufetes ad ius dicendum consedissent, conspectae
									tabellae demptaeque et lectae. scriptum erat Aristonem privatim
									ad neminem, publice ad seniores — ita senatum vocabant — mandata
									habuisse.

publicato crimine minus intenta de paucis quaestio erat; mitti
									tamen legatos Romam, qui rem ad consules et senatum deferrent,
									placuit, simul qui de iniuriis Masinissae quererentur.

Masinissa 
										 postquam 
										 postqum 
									 et infames Carthaginiensis et inter se ipsos discordes
										 sensit, principibus propter
									colloquia Aristonis senatui, senatu propter indicium eiusdem
									Aristonis populo suspecto,

locum iniuriae esse ratus agrum maritimum eorum et depopulatus
									est et quasdam urbes vectigalis 
										 Carthainiensium 
										 Carthaginiensium 
									 sibi coegit stipendium pendere.

Emporia vocant eam regionem; ora est minoris Syrtis et agri
									uberis; una civitas eius Leptis; ea singula in dies talenta
									vectigal Carthaginiensibus dedit.

hanc tum regionem et totam infestam Masinissa et ex quadam parte
									dubiae possessionis, sui regni an Carthaginiensium esset,

effecerat. et quia simul ad purganda crimina et questum de se
									Romam eos ituros comperit, qui et illa onerarent suspicionibus
									et de iure vectigalium disceptarent, legatos et ipse Romam
									mittit.

auditi de Tyrio advena primum Carthaginienses curam iniecere
									patribus, ne cum Antiocho simul et Poenis bellandum esset.

maxime ea suspicio crimen urgebat, quod, quem comprensum Romam
									mitti placuisset, nec ipsum nec navem eius custodissent.

de agro deinde cum regis legatis disceptari coeptum.

Carthaginienses iure finium causam tutabantur, quod intra eos
									terminos esset, quibus P.

Scipio victor agrum, qui iuris esset Carthaginiensium, finisset,
									et confessione regis, qui, cum Aphthirem, profugum ex regno suo,
									cum parte Numidarum vagantem circa Cyrenas
									persequeretur, precario ab se iter per eum ipsum agrum tamquam 
										 baud 
										 haud 
									 dubie Carthaginiensium iuris petisset.

Numidae et de terminatione Scipionis mentiri eos arguebant, et,
									si quis veram originem iuris exigere vellet, quem proprium agrum
									Carthaginiensium in Africa esse?

advenis, quantum secto bovis tergo amplecti loci potuerint,
									tantum ad urbem communiendam precario datum; quidquid Bursam,
									sedem suam, excesserint, vi atque iniuria partum habere.

neque eum, de quo agitur, probare eos posse, non modo semper, ex
									quo coeperint, sed ne diu quidem possedisse. per opportunitates
									nunc illos, nunc reges Numidarum usurpasse ius, semperque penes
									eum possessionem fuisse, qui plus armis potuisset.

cuius condicionis res fuerit, priusquam hostes Romanis
									Carthaginienses, socius atque amicus rex Numidarum esset, eius
									sinerent esse nec se interponerent, quo minus, qui posset,
									teneret.

responderi legatis utriusque partis placuit missuros se in
									Africam, qui inter populum Carthaginiensem et regem in re
									praesenti disceptarent.

missi P. Scipio Africanus et C. Cornelius Cethegus et M. Minucius
									Rufus audita inspectaque re omnia suspensa neutro inclinatis
									sententiis reliquere.

id utrum sua sponte fecerint, an quia mandatum ita fuerit, non
									tam certum est, quam videtur tempori aptum fuisse, integro
									certamine eos is relinqui;

nam ni ita esset, unus Scipio vel notitia rei vel auctoritate,
									ita de utrisque meritus, finire nutu disceptationem
									potuisset.

principio anni, quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor in
									Hispania citeriore cum civitatibus iis, quae post profectionem
									M. Catonis permultae rebellaverant, crebra magis
									quam digna dictu proelia fecit et adeo pleraque adversa,

ut vix dimidium 
										 militumr 
										 militum, 
									 quam quod acceperat, successori tradiderit.

nec 
										 dubiumr 
										 dubium 
									 est, quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni
									alter praetor P. Cornelius Cn. F. Scipio trans Iberum multa
									secunda proelia fecisset, quo terrore non minus quinquaginta
									oppida ad eum defecerunt.

praetor haec gesserat Scipio;

idem pro praetore Lusitanos, pervastata ulteriore provincia cum
									ingenti praeda domum redeuntis, in ipso itinere adgressus ab
									hora tertia diei ad octavam incerto eventu pugnavit, numero
									militum impar, superior aliis:

nam et acie frequenti armatis adversus longum et impeditum turba
									pecorum agmen et recenti milite adversus fessos longo itinere
									concurrerat.

tertia namque vigilia exierant hostes; huic nocturno itineri tres
									diurnae horae accesserant, nec ulla quiete data laborem viae
									proelium exceperat.

itaque principio pugnae vigoris aliquid in corporibus animisque
									fuit, et turbaverant primo Romanos; deinde aequata paulisper
									pugna est. in hoc discrimine ludos Iovi, si fudisset
									cecidissetque hostis, propraetor vovit.

tandem gradum acrius intulere Romani, cessitque Lusitanus, deinde
									prorsus terga dedit; et cum institissent fugientibus victores,
									ad duodecim milia hostium sunt caesa,

capti quingenti quadraginta, omnes ferme equites, et signa
									militaria capta centum triginta quattuor. de exercitu Romano
									septuaginta et tres amissi.

pugnatum haud procul Ilipa urbe est; eo victorem opulentum praeda
									exercitum P. Cornelius reduxit. ea omnis ante urbem exposita
									est,

potestasque dominis suas res cognoscendi facta est; cetera
									vendenda quaestori data; quod inde refectum est militi divisum.

nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius praetor, cum haec in
									Hispania gerebantur.

itaque adversae quam secundae res per ipsum amicosque eius magis
									sermonibus celebrabantur;

et temptaverat, quoniam bellum ingens in provincia exarsisset, et
									exiguas reliquias exercitus ab Sex. Digitio atque
									eas ipsas plenas pavoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam
									ex urbanis legionibus decernerent,

ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto
									adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos
									pedites, equites trecentos:

ea se legione — nam in Sex. Digiti exercitu 
										 baud 
										 haud 
									 multum spei esse — rem gesturum.

seniores negare ad rumores a privatis temere in gratiam
									magistratuum confictos senatus consulta facienda esse; nisi quod
									aut praetores ex provinciis scriberent aut legati renuntiarent,
									nihil ratum haberi debere;

si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites extra
									Italiam scribi a praetore. mens ea senatus fuit, ut in Hispania
									tumultuarii milites legerentur.

Valerius Antias et in Siciliam navigasse dilectus causa C.
									Flaminium scribit, et, ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate
									in Africam delatum vagos milites de exercitu P. Africani
									sacramento rogasse;

his duarum provinciarum dilectibus tertium in Hispania adiecisse.

nec in Italia segnius Ligurum bellum crescebat. Pisas iam
									quadraginta milibus 
										 honinum, 
										 hominum, 
									 adfluente cotidie multitudine ad famam belli spemque
									praedae, circumsedebant. Minucius consul Arretium die quam
									edixerat ad conveniendum militibus venit.

inde quadrato agmine ad Pisas duxit, et cum hostes non plus mille
									passuum ab oppido trans fluvium movissent castra, consul urbem
									haud dubie servatam adventu suo est ingressus.

postero die et ipse trans fluvium quingentos ferme passus ab
									hoste posuit castra. inde levibus proeliis a populationibus
									agrum sociorum tutabatur;

in aciem exire non audebat novo milite et ex multis generibus
									hominum collecto necdum noto satis inter se, ut fidere alii
									aliis possent.

Ligures multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa
									rerum decernere, et abundantes militum numero passim multas
									manus per extrema finium ad praedandum mittebant,

et, cum coacta vis magna pecorum praedaeque esset, paratum erat
									praesidium, per quod in castella eorum vicosque ageretur.

cum bellum Ligustinum ad Pisas constitisset consul alter, L.
									Cornelius Merula, per 
										 extremes 
										 extremos 
									 Ligurum finis exercitum in agrum Boiorum induxit, ubi
									longe alia belli ratio quam cum Liguribus erat.

consul in aciem exibat, hostes pugnam detractabant; praedatumque,
									ubi nemo obviam exiret, discurrebant Romani, Boi diripi sua
									impune quam tuendo ea conserere certamen malebant.

postquam omnia ferro ignique satis evastata erant, consul agro
									hostium excessit, et ad Mutinam agmine incauto, ut inter
									pacatos, ducebat.

Boi ut egressum suis finibus hostem sensere, sequebantur silenti 
										 agpnine, 
										 agmine, 
									 locum insidiis quaerentes. nocte praetergressi castra
									Romana saltum, qua transeundum erat Romanis, insederunt.

id cum parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus
									erat movere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio
									augeret, lucem expectavit et, cum luce moveret, tamen turmam
									equitum exploratum misit.

postquam relatum est, quantae copiae et in quo loco essent,
									totius agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios
									vallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem
									accessit.

idem et Galli fecerunt, postquam apertas esse insidias et recto
									ac iusto proelio, ubi vera vinceret virtus, dimicandum
									viderunt.

hora secunda ferme concursum est. sinistra sociorum
										 equitum ala et extraordinarii prima in acie
									pugnabant; praeerant duo consulares legati, M. Marcellus et Ti.
									Sempronius,

prioris anni consul. novus consul nunc ad prima signa erat, nunc
									legiones continebat in subsidiis, ne certaminis studio prius
									procurrerent, quam datum signum esset.

equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios
									tribunos militum educere iussit, unde, cum signum dedisset,
									impetum ex aperto facerent.

haec agenti nuntius venit a Ti. Sempronio Longo non
									sustinere extraordinarios impetum Gallorum;

et . caesos permultos esse et, qui supersint, partim labore
									partim metu remisisse ardorem pugnae. legionem alteram ex
									duabus, si videretur, summitteret, priusquam ignominia
									acciperetur.

secunda missa est legio, et 
										 extraordinarily 
										 extraordinarii 
									 recepti. tum redintegrata est pugna, cum et recens
									miles et frequens ordinibus legio successisset.

et sinistra ala ex proelio subducta est, dextra in primam aciem
									subiit. sol ingenti ardore torrebat minime patientia aestus
									Gallorum corpora; densis tamen ordinibus nunc alii in alios,
									nunc in scuta incumbentes sustinebant impetus Romanorum.

quod 
										 ubl 
										 ubi 
									 animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C.
									Livium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam
									concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in
									subsidiis esse.

haec procella equestris primo confudit et turbavit, deinde
									dissipavit aciem Gallorum,

non tamen ut terga darent. obstabant duces, hastilibus caedentes
									terga trepidantium et redire in ordines cogentes; sed
									interequitantes alarii non patiebantur.

consul obtestabatur milites, ut paulum adniterentur; victoriam in
									manibus esse; dum turbatos et trepidantis viderent, instarent;
									si restitui ordines sivissent, integro rursus eos proelio et
									dubio dimicaturos.

inferre vexillarios iussit signa. omnes conisi tandem averterunt
									hostem. postquam terga dabant et in fugam passim effundebantur,
									tum ad persequendos eos legionarii equites immissi.

quattuordecim milia Boiorum eo die sunt caesa; vivi capti mille
									nonaginta duo, equites septingenti viginti unus, tres duces
									eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta
									tria.

nec Romanis incruenta victoria fuit; supra quinque milia militum,
									ipsorum aut sociorum, amissa, centuriones tres et viginti,
									praefecti socium quattuor et M. Genucius et Q. et M. Marcii
									tribuni militum secundae legionis.

eodem fere tempore duorum consulum litterae allatae
									sunt, L. Corneli de proelio ad Mutinam cum Bois facto et Q.
									Minuci a Pisis:

comitia suae sortis esse; ceterum adeo suspensa omnia in
									Liguribus se habere, ut abscedi inde sine pernicie sociorum et
									damno rei publicae non posset.

si ita videretur patribus, mitterent ad collegam, ut is, qui
									profligatum bellum haberet, ad comitia Romam rediret;

si id facere gravaretur, quod non suae sortis id negotium esset,
									se quidem facturum, quodcumque senatus censuisset; sed etiam
									atque etiam viderent, ne magis e re publica esset interregnum
									iniri, quam ab se in eo statu relinqui provinciam.

senatus C. Scribonio negotium dedit, ut duos legatos ex ordine
									senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem,

qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et
									nuntiarent senatum, ni is ad magistratus subrogandos Romam
									veniret, potius quam Q. Minucium a bello integro avocaret,
									interregnum iniri passurum.

missi legati renuntiarunt L. Cornelium ad magistratus subrogandos
									Romam venturum.

de litteris L. Corneli, quas scripserat secundum proelium cum
									Bois factum, disceptatio in senatu fuit,

quia privatim plerisque senatoribus legatus M. Claudius
									scripserat fortunae populi Romani et militum virtuti gratiam
									habendam, quod res bene gesta esset; consulis opera et militum
									aliquantum amissum et hostium exercitum, cuius delendi oblata
									fortuna fuerit, elapsum:

milites eo plures perisse, quod tardius ex subsidiis, qui
									laborantibus opem ferrent, successissent; hostes e manibus
									emissos, quod equitibus legionariis et tardius datum signum
									esset et persequi fugientes non licuisset.

de ea re nihil temere decerni placuit; ad frequentiores
									consultatio dilata est;

instabat enim cura alia, quod civitas faenore laborabat, et quod,
									cum multis faenebribus legibus constricta avaritia esset, via
									fraudis inita erat, ut in socios, qui non tenerentur iis
									legibus, nomina transcriberent; ita libero faenore obruebantur
									debitores.

cuius coercendi cum ratio quaereretur, diem finiri
									placuit Feralia, quae proxime fuissent, ut, qui post 
										 earn 
										 eam 
									 diem socii civibus Romanis credidissent pecunias,
									profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitor
									vellet legibus, ius creditori diceretur.

deinde postquam professionibus detecta est magnitudo aeris alieni
									per hanc fraudem contracti,

M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem
									rogavit, plebesque scivit, ut cum sociis ac nomine Latino
									creditae pecuniae ius idem quod cum civibus Romanis esset. haec
									in Italia domi militiaeque acta.

in Hispania nequaquam tantum belli fuit, quantum auxerat
									fama.

C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Inluciam in Oretanis
									cepit, deinde in hibernacula milites deduxit, et per hiemem
									proelia aliquot nulla memoria digna adversus latronum magis quam
									hostium excursiones vario tamen eventu nec sine militum iactura
									sunt facta. maiores gestae res a M. Fulvio.

is apud Toletum oppidum cum Vaccaeis Vettonibusque et Celtiberis
									signis collatis dimicavit, exercitum earum gentium fudit
									fugavitque, regem Hilernum vivum cepit.

cum haec in Hispania gerebantur, comitiorum iam appetebat dies.
									itaque L. Cornelius consul relicto ad exercitum M. Claudio Romam
									venit.

is in senatu cum de rebus ab se gestis disseruisset,

quoque statu provincia esset, questus est cum patribus
									conscriptis, quod tanto bello una secunda pugna tam feliciter
									perfecto non esset habitus diis immortalibus honos.

postulavit deinde, supplicationem simul triumphumque decernerent.
									prius tamen quam relatio fieret, Q. Metellus, qui consul
									dictatorque fuerat, litteras eodem tempore dixit et consulis L.
									Corneli ad senatum et M. Marcelli ad magnam partem senatorum
									adlatas esse inter se pugnantis,

eoque dilatam esse consultationem, ut praesentibus auctoribus
									earum litterarum disceptaretur. itaque expectasse sese, ut
									consul, qui sciret ab legato suo adversus se scriptum aliquid,
										 cum ipsi veniendum esset, deduceret eum secum
									Romam,

cum etiam verius esset Ti. Sempronio 
										 imperiur 
										 imperium 
									 habenti tradi exercitum quam legato:

nunc videri esse amotum de industria, qui, si ea, quae scripsisset, praesens diceret, et arguere
									coram, et, si quid vani adferret, argui posset, donec ad
									liquidum veritas explorata esset.

itaque nihil eorum, quae postularet consul, decernendum in
									praesentia censere.

cum pergeret nihilo segnius referre, ut supplicationes
									decernerentur triumphantique sibi urbem invehi liceret, M. et C.
									Titinii tribuni plebis se intercessuros, si de ea re fieret
									senatus consultum, dixerunt.

censores erant priore anno creati Sex. Aelius Paetus et C.
									Cornelius Cethegus.

Cornelius lustrum condidit. censa sunt civium capita CXLIII
									DCCIV. aquae ingentes eo anno fuerunt, et Tiberis loca plana
									urbis inundavit;

circa portam Flumentanam etiam collapsa quaedam ruinis sunt. et
									porta Coelimontana fulmine icta est, murusque circa multis locis
									de caelo tactus;

et Ariciae et Lanuvii et in Aventino lapidibus pluvit; et a Capua
									nuntiatum est examen vesparum ingens in forum advolasse et in
									Martis aede consedisse; eas collectas cum cura et igni crematas
									esse.

horum prodigiorum causa decemviri libros adire iussi, et
									novemdiale sacrum factum, et supplicatio indicta est atque urbs
									lustrata.

iisdem diebus aediculam Victoriae Virginis prope aedem Victoriae
									M. Porcius Cato dedicavit biennio post, quam vovit.

eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumviri
									deduxerunt A. Manlius Volso L. Apustius Fullo Q. Aelius Tubero,
									cuius lege deducebatur. tria milia peditum iere, trecenti
									equites, numerus exiguus pro copia agri.

dari potuere tricena iugera in pedites, sexagena in equites.
									Apustio auctore tertia pars agri dempta est, quo postea, si
									vellent, novos colonos adscribere possent. vicena iugera
									pedites, quadragena equites acceperunt.

in exitu iam annus erat, et ambitio magis quam umquam alias
									exarserat consularibus comitiis. multi et potentes petebant
									patricii plebeique, P. Cornelius Cn.

filius Scipio, qui ex Hispania provincia nuper decesserat magnis
									rebus gestis, et L. Quinctius Flamininus, qui classi in Graecia
									praefuerat, et Cn. Manlius Volso;

hi patricii; plebei autem C. Laelius, Cn. Domitius,

C. Livius Salinator, M’. Acilius. sed omnium oculi in Quinctium
									Corneliumque coniecti; nam et in unum locum petebant ambo
									patricii, et rei militaris gloria recens utrumque
									commendabat.

ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum, duo
									clarissimi aetatis suae imperatores. maior gloria Scipionis, et
									quo maior, eo propior invidiam; Quincti recentior,

ut qui eo anno triumphasset. accedebat, quod alter decimum iam
									prope annum adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus
									verendos magnos homines ipsa satietate facit, consul iterum post
									devictum Hannibalem censorque fuerat;

in Quinctio nova et recentia omnia ad gratiam erant; nihil nec
									petierat a populo post triumphum nec adeptus erat.

pro fratre germano, non patrueli se petere aiebat, pro legato et
									participe administrandi belli;

se terra, fratrem mari rem gessisse. his obtinuit, ut
									praeferretur candidato, quem Africanus frater ducebat, quem
									Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem tantum
									praeiudicium senatus, virum e civitate optimum iudicatum, qui
									matrem Idaeam Pessinunte venientem in urbem acciperet.

L. Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules facti: adeo ne
									in plebeio quidem consule,

cum pro C. Laelio niteretur, Africanus valuit. postero die
									praetores creati L. Scribonius Libo M. Fulvius Centumalus A.
									Atilius Serranus M. Baebius Tamphilus L. Valerius Tappo Q.
									Salonius Sarra. aedilitas 
										 insigms 
										 insignis 
									 eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L. Aemilii
									Pauli;

multos pecuarios damnarunt; ex ea pecunia clipea inaurata in
									fastigio 
										 lovis 
										 Iovis 
									 aedis posuerunt, porticum unam extra
									portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adiecto, alteram ab porta
									Fontinali ad Martis aram, qua in Campum iter esset, perduxerunt.

diu nihil in Liguribus dignum memoria gestum erat; extremo eius
									anni bis in magnum periculum res adducta est;

nam et castra consulis oppugnata aegre sunt defensa, et non ita
									multo post per saltum angustum cum duceretur agmen 
										 Romanunl, 
										 Romanum,

ipsas fauces exercitus Ligurum insedit. qua cum exitus non
									pateret, converso agmine redire institit consul. et ab tergo
									fauces saltus occupatae a parte hostium erant, Caudinaeque
									cladis memoria non animis modo, sed prope oculis
									obversabatur.

Numidas octingentos ferme equites inter auxilia habebat. eorum
									praefectus consuli pollicetur se parte utra vellet cum suis
									erupturum, tantum uti diceret, utra pars frequentior vicis
									esset;

in eos se impetum facturum et nihil prius quam flammam tectis
									iniecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu, quem
									obsiderent,

et discurrere ad opem ferendam suis. collaudatum eum consul spe
									praemiorum onerat. Numidae equos conscendunt et obequitare
									stationibus hostium, neminem lacessentes, coeperunt.

nihil primo adspectu contemptius: equi hominesque paululi et
									graciles, discinctus et inermis eques, praeterquam quod iacula
									secum portat,

equi sine frenis, deformis ipse cursus rigida cervice et extento
									capite currentium. hunc contemptum de industria augentes labi ex
									equis et per ludibrium spectaculo esse.

itaque qui primo intenti paratique, si lacesserentur, in
									stationibus fuerant, iam inermes sedentesque pars maxima
									spectabant.

Numidae adequitare, dein refugere, sed propius saltum paulatim
									evehi, velut quos impotentis regendi equi invitos efferrent.
									postremo subditis calcaribus per medias stationes hostium
									erupere,

et in agrum latiorem evecti omnia propinqua viae tecta incendunt;
									proximo deinde vico inferunt ignem; ferro flammaque omnia
									pervastant.

fumus primo conspectus, deinde clamor trepidantium in vicis
									auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in
									castris fecerunt.

itaque sine consilio, sine imperio pro se quisque currere ad sua
									tutanda; momentoque temporis castra relicta erant, et obsidione
									liberatus consul, quo intenderat, pervenit.

sed neque Boi neque Hispani, cum quibus eo anno bellatum erat,
									tam inimice infesti erant Romanis quam Aetolorum gens.

ii post deportatos ex Graecia exercitus primo in spe fuerant et
									Antiochum in vacuam Europae possessionem venturum, nec Philippum
									aut Nabim quieturos.

ubi nihil usquam moveri viderunt, agitandum aliquid miscendumque
									rati, ne cunctando senescerent consilia, concilium Naupactum
									indixerunt.

ibi Thoas praetor eorum conquestus iniurias Romanorum statumque
									Aetoliae, quod omnium Graeciae gentium civitatiumque
									inhonoratissimi post 
										 earn 
										 eam 
									 victoriam essent,

cuius causa ipsi fuissent, legatos censuit circa reges mittendos,
									qui non solum temptarent animos eorum, sed suis quemque stimulis
									moverent ad Romanum bellum.

Damocritus ad Nabim, Nicander ad Philippum, Dicaearchus, frater
									praetoris, ad Antiochum est missus.

tyranno Lacedaemonio Damocritus ademptis maritimis civitatibus
									enervatam tyrannidem dicere; inde militem, inde naves navalesque
									socios habuisse; inclusum suis prope muris Achaeos videre
									dominantis in Peloponneso;

numquam habiturum reciperandi sua occasionem, si 
										 earn 
										 eam 
									 , quae 
										 tur 
										 tum 
									 esset, praetermisisset; et nullum exercitum
									Romanum in Graecia esse, nec propter Gytheum aut
									maritimos alios Laconas dignam causam existimaturos Romanos, cur
									legiones rursus in Graeciam transmittant.

haec ad incitandum animum tyranni dicebantur, ut, cum Antiochus
									in Graeciam traiecisset, conscientia violatae per sociorum
									iniurias Romanae amicitiae coniungeret se cum Antiocho.

et Philippum Nicander haud dissimili oratione incitabat; erat
									etiam maior orationis materia, quo ex altiore fastigio rex quam tyrannus detractus erat, quoque plures
									ademptae res.

ad hoc vetusta regum Macedoniae fama peragratusque orbis terrarum
									victoriis eius gentis referebatur. et tutum vel incepto vel
									eventu se consilium adferre:

nam neque, ut ante se moveat Philippus, quam Antiochus cum
									exercitu transient in Graeciam,

suadere, et, qui sine Antiocho adversus Romanos Aetolosque tam
									diu sustinuerit bellum, ei adiuncto Antiocho, sociis Aetolis,
									qui 
										 tur 
										 tum 
									 graviores hostes quam Romani fuerint, quibus tandem
									viribus resistere Romanos posse?

adiciebat de duce Hannibale, nato adversus Romanos hoste, qui
									plures et duces et milites eorum occidisset, quam quot
									superessent. haec Philippo Nicander;

alia Dicaearchus Antiocho; et omnium primum praedam de Philippo
									Romanorum esse dicere, victoriam Aetolorum; et aditum in
									Graeciam Romanis nullos alios quam Aetolos dedisse, et ad
									vincendum vires eosdem praebuisse.

deinde quantas peditum equitumque copias praebituri Antiocho ad
									bellum essent, quae loca terrestribus copiis, quos portus
									maritimis.

tur 
										 tum 
									 de Philippo et Nabide libero mendacio abutebatur:
									paratum utrumque ad rebellandum esse, et primam quamque
									occasionem reciperandi ea, quae bello amisissent,
									arrepturos.

ita per totum simul orbem terrarum Aetoli Romanis concitabant
									bellum.

et reges tamen aut non moti aut tardius moti sunt; Nabis extemplo
									circa omnis maritimos vicos dimisit ad seditiones in iis
									miscendas, et alios principum donis ad suam causam perduxit,
									alios pertinaciter in societate Romana manentis occidit.

Achaeis omnium maritimorum Laconum tuendorum a T. Quinctio cura
									mandata erat. itaque extemplo et ad tyrannum legatos
									miserunt,

qui admonerent foederis Romani denuntiarentque, ne pacem, quam
									tantopere petisset, turbaret, et auxilia ad Gytheum, quod iam
									oppugnabatur ab tyranno, et Romam, qui ea nuntiarent, legatos
									miserunt.

Antiochus rex, ea hieme Raphiae in Phoenice Ptolomaeo regi
									Aegypti filia in matrimonium data, cum Antiochiam se recepisset,
									per Ciliciam Tauro monte superato extremo iam hiemis Ephesum
									pervenit;

inde principio veris, Antiocho filio misso in Syriam ad custodiam
									ultimarum partium regni, ne quid absente se ab tergo moveretur,
									ipse cum omnibus terrestribus copiis ad Pisidas, qui circa Sidam
									incolunt,

oppugnandos est profectus. eo tempore legati Romani P. Sulpicius
									et P. Villius, qui ad Antiochum, sicut ante dictum est, missi
									erant, iussi prius Eumenem adire Elaeam venere; inde Pergamum —
									ibi regia Eumenis fuit — escenderunt.

cupidus belli adversus Antiochum Eumenes erat, gravem, si pax
									esset, accolam tanto potentiorem regem credens, eundem, si motum
									bellum esset, non magis parem Romanis fore, quam Philippus
									fuisset,

et aut funditus sublatum iri, aut, si pax victo daretur, multa
									illi detracta sibi accessura, ut facile deinde se ab eo sine
									ullo auxilio Romano tueri posset.

etiam si quid adversi casurum foret, satius esse Romanis sociis
									quamcumque fortunam subire,

quam solum aut imperium pati Antiochi aut abnuentem vi atque
									armis cogi; ob haec, quantum auctoritate, quantum consilio
									valebat, incitabat Romanos ad bellum.

Sulpicius aeger Pergami substitit; Villius cum Pisidiae bello
									occupatum esse regem audisset, Ephesum profectus, dum paucos ibi
									moratur dies, dedit operam,

ut cum Hannibale, qui 
										 tur 
										 tum 
									 ibi forte erat,

saepe congrederetur, ut animum eius temptaret et, si qua posset,
									metum demeret periculi quicquam ei ab Romanis esse.

iis colloquiis aliud quidem actum nihil est, secutum tamen sua
									sponte est, velut consilio petitum esset, ut vilior ob ea regi
									Hannibal et suspectior ad omnia fieret.

Claudius, secutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in ea
									fuisse legatione tradit eumque Ephesi collocutum
									cum Hannibale, et sermonem unum etiam refert:

quaerenti Africano, 
										 quern 
										 quem 
									 fuisse maximum 
										 iaperatorem 
										 imperatorem 
									 Hannibal crederet,

respondisse, Alexandrum Macedonum regem, quod parva manu
									innumerabiles exercitus fudisset quodque ultimas oras, quas
									visere supra spem humanam esset, peragrasset.

quaerenti deinde, quem secundum poneret, Pyrrhum dixisse;

castra metari primum docuisse; ad hoc neminem elegantius loca
									cepisse, praesidia disposuisse; artem etiam conciliandi sibi
									homines 
										 ear 
										 eam 
									 habuisse, ut Italicae gentes regis externi quam populi
									Romani, tam diu principis in ea terra, imperium esse
									mallent.

exequenti, quem tertium duceret, 
										 baud 
										 haud 
									 dubie semet ipsum dixisse.

tum risum obortum Scipioni, et subiecisse “quidnam tu diceres, si me vicisses?” “turtum
									vero me” inquit “ 
										 ,et 
										 et 
									 ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante alios omnes
									imperatores esse.”

et perplexum Punico astu responsum et improvisum adsentationis
									genus Scipionem movisse, quod e grege se 
										 imperatorur 
										 imperatorum 
									 velut inaestimabilem secrevisset.

Villius ab Epheso Apameam processit. eo et Antiochus audito
									legatorum Romanorum adventu occurrit.

Apameae congressis disceptatio eadem ferme fuit, quae Romae inter
									Quinctium et legatos regis fuerat. mors nuntiata Antiochi filii
									regis. quem missum paulo ante dixeram in 
										 Syriar, 
										 Syriam, 
									 diremit conloquia.

magnus luctus in regia fuit magnumque eius iuvenis desiderium; id
									enim iam specimen sui dederat, ut, si vita longior contigisset,
									magni iustique regis in eo indolem fuisse appareret.

quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors eius suspectior
									fuit, gravem successorem eum instare senectuti suae patrem
									credentem per spadones quosdam, talium ministeriis facinorum
									acceptos regibus, veneno sustulisse.

ear 
										 eam 
									 quoque causam 
										 clandestine 
										 clandestino 
									 facinori adiciebant, quod Seleuco filio Lysimachiam
									dedisset, Antiocho quam similem daret sedem, ut procul ab se
									honore eum quoque ablegaret, non habuisset.

magni tamen luctus species per aliquot dies regiam tenuit;
									legatusque Romanus ne alieno tempore incommodus
									obversaretur,

Pergamum concessit; rex Ephesum omisso quod inchoaverat bello
									rediit. ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui
									princeps amicorum eius erat,

secreta consilia agitavit. Minnio, ignarus omnium externorum
									viresque aestimans regis ex rebus in Syria aut Asia gestis, non
									causa modo superiorem esse Antiochum, quod nihil aequi
									postularent Romani, sed bello quoque superaturum credebat.

fugienti regi disceptationem cum legatis, seu iam experto 
										 ear 
										 eam 
									 minus prosperam seu maerore recenti confuso, professus
									Minnio se quae pro causa essent dicturum persuasit, ut a Pergamo
									accerserentur legati.

iam convaluerat Sulpicius; itaque ambo Ephesum venerunt rex a
									Minnione excusatus, et absente eo agi res coepta est.

ibi praeparata oratione Minnio “specioso titulo” inquit “uti vos, Romani, Graecarum
									civitatium liberandarum video, sed facta vestra orationi non
									conveniunt, et aliud Antiocho iuris statuitis, alio ipsi
									utimini.

qui enim magis Zmyrnaei 
										 Lampsaceniquc 
										 Lampsacenique 
									 Graeci sunt quam Neapolitani et Regini et
									Tarentini,

a quibus stipendium, a quibus naves ex foedere exigitis? cur
									Syracusas atque in alias Siciliae Graecas 
										 arbes 
										 urbes 
									 praetorem quotannis cum imperio et virgis et securibus
									mittitis? nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis vos
									iis has leges imposuisse.

eandem de Zmyrna, Lampsaco civitatibusque, quae Ioniae aut
									Aeolidis sunt, causam ab Antiocho accipite.

bello superatas a maioribus, stipendiarias ac vectigales factas in antiquum ius repetit;
									itaque ad haec ei responderi velim, si ex aequo disceptatur et
									non belli causa quaeritur.”

ad ea Sulpicius “fecit verecunde” inquit “Antiochus, qui, si alia pro causa eius non
									erant, quae dicerentur, quemlibet ista quam se dicere
									maluit.

quid enim simile habet civitatium earum, quas comparasti, causa? ab Reginis et Neapolitanis et Tarentinis,
									ex quo in nostram venerunt potestatem, uno et perpetuo tenore
									iuris, semper usurpato, numquam intermisso,

quae ex foedere debent, exigimus. potesne tandem dicere, ut ii
									populi non per se, non per alium quemquam foedus mutaverint,

sic Asiae civitates, ut semel venere in maiorum Antiochi
									potestatem, in perpetua possessione regni vestri permansisse, et
									non alias earum in Philippi, alias in Ptolomaei fuisse
									potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem
									usurpasse?

nam si, quod aliquando servierunt, temporum iniquitate pressi,
									ius post tot saecula adserendi eos in servitutem faciet, quid
									abest, quin actum nihil nobis sit,

quod a Philippo liberavimus Graeciam, et repetant posteri eius
									Corinthum Chalcidem Demetriadem et Thessalorum totam gentem?

sed quid ego causam civitatium ago, quam ipsis agentibus et nos et regem ipsum cognoscere
									aequius est?”

Vocari deinde civitatium legationes iussit, praeparatas iam ante
									et instructas ab Eumene, qui, quantumcumque virium Antiocho
									decessisset, suo id accessurum regno ducebat.

admissi plures, dum suas quisque nunc querellas, nunc
									postulationes inserit, et aequa iniquis miscent, ex
									disceptatione altercationem fecerunt. itaque nec remissa ulla re
									nec impetrata aeque, ac venerant, omnium incerti legati Romam
									redierunt.

rex dimissis iis consilium de bello Romano habuit. ibi alius alio
									ferocius, quia, quo quisque asperius adversus Romanos locutus
									esset,

eo spes gratiae maior erat, alius superbiam postulatorum
									increpare, tamquam Nabidi victo, sic Antiocho, maximo Asiae
									regum, imponentium leges;

quamquam Nabidi tamen dominationem in patria sua et patria
									Lacedaemone remissam,

Antiocho si Zmyrna et Lampsacus imperata faciant,

indignum videri; alii parvas et vix dictu dignas belli causas
									tanto regi eas civitates esse; sed initium semper a parvis
									iniusta imperandi fieri, nisi crederent Persas, 
									cum aquam terramque ab Lacedaemoniis petierint,

gleba terrae et haustu aquae eguisse. per similem temptationem
										 a Romanis de duabus civitatibus agi;
									sed alias civitates, simul duas iugum exuisse vidissent,

ad liberatorem populum defecturas. si non libertas servitute
									potior sit, tamen omni praesenti statu spem cuique novandi res
									suas blandiorem esse.

Alexander Acarnan in consilio erat;

Philippi quondam amicus, nuper relicto eo secutus opulentiorem
									regiam Antiochi et tamquam peritus Graeciae nec ignarus
									Romanorum in eum gradum amicitiae regis, ut consiliis quoque
									arcanis interesset,

acceptus erat. is, tamquam non, utrum bellandum esset necne,
									consuleretur, sed, ubi et qua ratione bellum gereretur,
									victoriam se haud dubiam proponere animo adfirmabat, si in
									Europam transisset rex et in aliqua Graeciae parte sedem bello
									cepisset.

iam primum Aetolos, qui umbilicum Graeciae incolerent, in armis
									eum inventurum, antesignanos ad asperrima quaeque belli
									paratos;

in duobus velut cornibus Graeciae, Nabim a Peloponneso
									concitaturum omnia,

repetentem Argivorum urbem, repetentem maritimas civitates,
									quibus eum depulsum Romani Lacedaemonis muris inclusissent, a
									Macedonia Philippum, ubi primum bellicum cani audisset, arma
									capturum: nosse se spiritus eius, nosse animum; scire ferarum
									modo, quae claustris aut vinculis teneantur, ingentis iam diu
									iras eum in pectore volvere;

meminisse etiam se, quotiens in bello precari omnis deos solitus
									sit, ut Antiochum sibi darent adiutorem;

cuius voti si compos nunc fiat, nullam moram rebellandi facturum.
									tantum non cunctandum nec cessandum esse: in eo enim victoriam
									verti, si et loca opportuna et socii praeoccuparentur.
									Hannibalem quoque sine mora mittendum in Africam esse ad
									distringendos Romanos.

Hannibal non adhibitus est in consilium, propter conloquia cum
									Villio suspectus regi et in nullo postea honore
									habitus. primo 
										 earn 
										 eam 
									 contumeliam tacitus tulit;

deinde melius esse ratus et percunctari causam repentinae alienationis et purgare se,
									tempore apto quaesita simpliciter iracundiae causa auditaque
									“pater Hamilcar” inquit,

“Antioche, parvum admodum me, cum sacrificaret, altaribus admotum iureiurando adegit
									numquam amicum fore populi Romani.

sub hoc sacramento sex et triginta annos militavi; hoc me in pace
									patria mea expulit; hoc patria extorrem in tuam regiam adduxit;
									hoc duce, si tu spem 
										 mear 
										 meam 
									 destitueris, ubicumque vires, ubi arma esse sciam,
									inveniam, toto orbe terrarum quaerens, aliquos Romanis
									hostis.

itaque si quibus tuorum meis criminibus apud te crescere libet,
									aliam materiam crescendi ex me quaerant.

odi odioque sum Romanis. id me verum dicere pater Hamilcar et dii testes sunt. proinde
									cum de bello Romano cogitabis, inter primos amicos Hannibalem
									habeto; si qua res te ad pacem compellet, in id consilium alium,
									cum quo deliberes, quaerito.”

non movit modo talis oratio regem, sed etiam reconciliavit
									Hannibali. ex consilio ita discessum est, ut bellum gereretur.

Romae destinabant quidem sermonibus hostem Antiochum, sed
									nihildum ad id bellum praeter animos parabant.

consulibus ambobus Italia provincia decreta est, ita ut inter se
									compararent sortirenturve,

uter comitiis eius anni praeesset; ad utrum ea non pertineret
									cura, ut paratus esset, si quo eum extra Italiam opus esset
									ducere legiones.

huic consuli permissum, ut duas legiones scriberet novas et
									socium Latini nominis viginti milia et equites octingentos;

alteri consuli duae legiones decretae, quas L. Cornelius consul
									superioris anni habuisset, et socium ac Latini nominis ex eodem
									exercitu quindecim milia et equites quingenti.

Q. Minucio cum exercitu, quem in Liguribus habebat, prorogatum
									imperium; additum, in supplementum ut quattuor milia peditum
									Romanorum scriberentur, centum quinquaginta
									equites, et sociis eodem quinque milia peditum imperarentur,
									ducenti quinquaginta equites.

Cn. Domitio extra Italiam, quo senatus censuisset, provincia
									evenit, L. Quinctio Gallia et comitia habenda.

praetores deinde provincias sortiti, M. Fulvius Centumalus
									urbanam, L. Scribonius Libo peregrinam, L. Valerius Tappo
									Siciliam, Q. Salonius Sarra Sardiniam, M. Baebius Tamphilus
									Hispaniam citeriorem, A. Atilius Serranus ulteriorem.

sed his duobus primum senatus consulto, deinde plebei etiam scito
									permutatae provinciae sunt:

Atilio classis et Macedonia, Baebio Brutti decreti.

Flaminio Fulvioque in Hispaniis prorogatum imperium. Atilio in
									Bruttios duae legiones decretae, quae priore anno urbanae
									fuissent, et ut sociis eodem milia peditum quindecim
									imperarentur et quingenti equites.

Baebius Tamphilus triginta naves quinqueremes facere iussus et ex
									navalibus veteres deducere, si quae utiles essent, et scribere
									navalis socios; et consulibus imperatum, ut ei duo milia socium
									ac Latini nominis et mille Romanos darent pedites.

hi duo praetores et duo exercitus, terrestris navalisque,
									adversus Nabim aperte iam oppugnantem socios populi Romani
									dicebantur parari;

ceterum legati ad Antiochum missi expectabantur, et priusquam ii
									redissent, vetuerat Cn. Domitium consulem senatus discedere ab
									urbe.

praetoribus Fulvio et Scribonio, quibus ut ius dicerent Romae
									provincia erat, negotium datum, ut praeter eam classem, cui
									Baebius praefuturus erat, centum quinqueremes pararent.

priusquam consul praetoresque in provincias proficiscerentur,
									supplicatio fuit prodigiorum causa.

capram sex haedos uno fetu edidisse ex Piceno nuntiatum est et
									Arreti puerum natum unimanum,

Amiterni 
										 terrain 
										 terram 
									 pluvisse, Formiis portam murumque de caelo tacta et,
									quod maxime terrebat, consulis Cn. Domiti bovem locutum “Roma,
									cave tibi.”

ceterorum prodigiorum causa supplicatum est; bovem
									cum cura servari alique haruspices iusserunt. Tiberis infestiore
									quam priore anno impetu illatus urbi
									duos pontis, aedificia multa,

maxime circa Flumentanam portam, evertit. saxum ingens, sive
									imbribus seu motu terrae leniore, quam ut alioqui sentiretur,
									labefactatum in vicum Iugarium ex Capitolio procidit et multos
									oppressit. in agris passim inundatis pecua ablata, villarum
									strages facta est.

priusquam L. Quinctius consul in provinciam perveniret, Q.
									Minucius in agro Pisano cum Liguribus signis collatis pugnavit;
									novem milia hostium occidit,

ceteros fusos fugatosque in castra compulit. ea usque in noctem
									magno certamine oppugnata defensaque sunt.

nocte clam profecti Ligures; prima luce vacua castra Romanus
									invasit; praedae minus inventum est, quod subinde spolia agrorum
									capta domos mittebant.

Minucius nihil deinde laxamenti hostibus dedit; ex agro Pisano in
									Ligures profectus castella vicosque eorum igni ferroque
									pervastavit.

ibi praeda Etrusca, quae missa a populatoribus fuerat, repletus
									est miles Romanus.

sub idem tempus legati ab regibus Romam reverterunt;

qui cum nihil, quod satis maturam causam belli haberet nisi
									adversus Lacedaemonium tyrannum, attulissent, quem et Achaei
									legati nuntiabant contra foedus maritimam oram Laconum
									oppugnare, Atilius praetor cum classe missus in Graeciam est ad
									tuendos socios.

consules, quando nihil ab Antiocho instaret, proficisci ambo in
									provincias placuit. Domitius ab Arimino, qua proximum fuit,
									Quinctius per Ligures in Boios venit.

duo consulum agmina diversa late agrum hostium pervastarunt.
									primo equites eorum pauci cum praefectis, deinde universus
									senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua aut dignitas
									erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt. —

et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae; nam et C.
									Flaminius oppidum Licabrum 
										 munitlun 
										 munitum 
									 opulentumque vineis expugnavit et
									nobilem regulum Conribilonem vivum cepit,

et M. Fulvius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo
									secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Vesceliam
									Helonemque, et castella multa expugnavit; alia voluntate ad eum
									defecerunt.

tur 
										 tum 
									 in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis,
									Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit.

Toletum ibi parva urbs erat, sed loco munito. 
										 ear 
										 eam 
									 cum oppugnaret, Vettonum magnus exercitus Toletanis
									subsidio venit. cum iis signis collatis prospere pugnavit et
									fusis Vettonibus operibus Toletum cepit.

ceterum eo tempore minus ea bella, quae gerebantur, curae
									patribus erant quam expectatio nondum coepti cum Antiocho
									belli.

nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores
									temere sine ullis auctoribus orti multa falsa veris
									miscebant.

inter quae adlatum erat, cum in Aetoliam venisset Antiochus,
									extemplo classem eum in Siciliam missurum.

itaque senatus, etsi praetorem Atilium cum classe miserat in
									Graeciam,

tamen, quia non copiis modo sed etiam auctoritate opus erat ad
									tenendos sociorum animos, T. Quinctium et Cn. Octavium et Cn.
									Servilium et P. Villium legatos in Graeciam misit et,

ut M. Baebius ex Bruttis ad Tarentum et Brundisium promoveret
									legiones, decrevit, inde, si res posceret, in Macedoniam
									traiceret, et ut M. Fulvius praetor classem navium viginti
									mitteret ad tuendam Siciliae oram, et ut cum imperio esset, qui
									classem 
										 ear 
										 eam 
									 duceret —

duxit L. Oppius Salinator, qui priore anno aedilis plebei fuerat
									—

, et ut idem praetor L. Valerio collegae scriberet periculum
									esse, ne classis regis Antiochi ex Aetolia in Siciliam
									traiceret: itaque placere senatui ad eum exercitum, quem
									haberet, tumultuariorum militum ad duodecim milia et
									quadringentos equites scriberet, quibus oram maritimam
									provinciae, qua vergeret in Graeciam, tueri posset.

eum dilectum praetor non ex Sicilia ipsa tantum sed 
									ex circumiacentibus insulis habuit, oppidaque omnia maritima,
									quae in Graeciam versa erant, praesidiis firmavit.

addidit alimenta rumoribus adventus Attali, Eumenis fratris, qui
									nuntiavit Antiochum regem Hellespontum cum exercitu transisse,
									et Aetolos ita se parare, ut sub adventum eius in armis
									essent.

et Eumeni absenti et praesenti Attalo gratiae actae, et aedes
									liberae locus lautia decreta, et munera data, equi duo, bina
									equestria arma et vasa argentea centum pondo et aurea viginti
									pondo.

cum alii atque alii nuntii bellum instare adferrent, ad rem
									pertinere visum est consules primo quoque tempore creari.

itaque senatus consultum factum est, ut M. Fulvius praetor
									litteras extemplo ad consulem mitteret, quibus certior fieret
									senatui placere, provincia exercituque tradito legatis Romam
									reverti eum et ex itinere praemittere edictum,

quo comitia consulibus creandis ediceret. paruit iis litteris
									consul et praemisso edicto Romam venit.

eo quoque anno magna ambitio fuit, quod patricii tres in unum
									locum petierunt, P. Cornelius Cn. F. Scipio, qui priore anno
									repulsam tulerat, et L. Cornelius Scipio et Cn.

Manlius Volso. P. Scipioni, ut dilatum viro tali, non negatum
									honorem appareret, consulatus datus est;

additur ei de plebe collega M’. Acilius Glabrio. postero die
									praetores creati L. Aemilius Paulus M. Aemilius Lepidus M. 
										 lunius 
										 Iunius 
									 Brutus A. Cornelius Mammula C. Livius et L. Oppius,
									utrique eorum Salinator cognomen erat; Oppius is erat, qui
									classem viginti navium in Siciliam duxerat.

interim, dum novi magistratus sortirentur provincias, M. Baebius
									a Brundisio cum omnibus copiis transire in Epirum est iussus et
									circa Apolloniam copias continere,

et M. Fulvio praetori urbano negotium datum est, ut quinqueremes
									novas quinquaginta faceret.

et populus quidem Romanus ita se ad omnis conatus Antiochi
									praeparabat;

Nabis 
										 ianm 
										 iam 
									 non differebat bellum, sed summa vi
									Gytheum oppugnabat et infestus Achaeis, quod miserant obsessis
									praesidium,

agros eorum vastabat. Achaei non antea ausi capessere bellum,

quam ab Roma revertissent legati, ut, quid senatui placeret,
									scirent, post reditum legatorum et Sicyonem concilium edixerunt
									et legatos ad T. Quinctium miserunt, qui consilium ab eo
									peterent.

in concilio omnium ad bellum extemplo capessendum inclinatae
									sententiae erant; litterae T. Quincti cunctationem iniecerunt,
									quibus auctor erat praetorem classemque Romanam expectandi.

cum principum alii in sententia permanerent, alii utendum eius,
									quem ipsi consuluissent, consilio censerent, multitudo
									Philopoemenis sententiam expectabat.

praetor is 
										 tur 
										 tum 
									 erat et omnis eo tempore et prudentia et auctoritate
									anteibat. is praefatus bene comparatum apud Aetolos esse, ne
									praetor, cum de bello consuluisset, ipse sententiam diceret,
									statuere quam primum ipsos, quid vellent, iussit:

praetorem decreta eorum cum fide et cura exsecuturum
									adnisurumque, ut, quantum in consilio humano positum esset,

nec pacis eos paeniteret nec belli. plus ea oratio momenti ad
									incitandos ad bellum habuit, quam si aperte suadendo cupiditatem
									res gerendi ostendisset.

itaque ingenti consensu bellum decretum est, tempus et ratio
									administrandi eius libera praetori permissa.

Philopoemen, praeterquam quod ita Quinctio placeret, et ipse
									existimabat classem Romanam expectandam,

quae a 
										 maria 
										 mari 
									 Gytheum tueri posset; sed metuens, ne dilationem res
									non 
										 pateretui 
										 pateretur, 
									 et non Gytheum solum sed praesidium quoque missum ad
									tuendam urbem amitteretur, naves Achaeorum deduxit.

comparaverat et tyrannus modicam classem ad prohibenda, si qua
									obsessis mari summitterentur, praesidia, tres tectas naves et
									lembos pristisque, tradita vetere classe ex foedere Romanis.

harum novarum navium agilitatem ut experiretur, simul ut omnia
									satis apta ad certamen essent, provectos in altum cotidie
									remigem militemque simulacris navalis pugnae
									exercebat, in eo ratus verti spem obsidionis, si praesidia
									maritima interclusisset.

praetor Achaeorum sicut terrestrium certaminum arte quemvis
									clarorum imperatorum vel usu vel ingenio aequabat, ita rudis in
									re navali erat,

Arcas, mediterraneus homo, externorum etiam omnium, nisi quod in
									Creta praefectus auxiliorum militaverat,

ignarus. navis erat quadriremis vetus, capta annis LXXX ante, cum
									Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum veheret.

huius fama motus — fuerat enim nobile in classe regia quondam
									navigium — deduci ab Aegio putrem iam admodum et vetustate 
										 dilabenter 
										 dilabentem 
									 iussit.

hac 
										 tur 
										 tum 
									 praetoria nave praecedente classes, cum in ea
									Patrensis Tiso praefectus classis veheretur,

occurrerunt a Gytheo Laconum naves; et primo statim incursu ad
									novam et firmam navem vetus, quae per se ipsa omnibus compagibus
									aquam acciperet, divulsa est, captique omnes, qui in nave
									erant.

cetera classis praetoria nave amissa, quantum quaeque remis
									valuit, fugerunt. ipse Philopoemen in levi speculatoria nave
									fugit nec ante fugae finem, quam Patras ventum est,

fecit. nihil ea res animum militaris viri et multos experti casus
									imminuit; quin contra, si in re navali, cuius esset ignarus,
									offendisset, eo plus in ea, quorum usu calleret, spei nactus,
									breve id tyranno gaudium se effecturum adfirmabat.

Nabis cum prospera re elatus, tum spem etiam 
										 baud 
										 haud 
									 dubiam nactus nihil iam a 
										 man 
										 mari 
									 periculi fore, et terrestres aditus claudere opportune
									positis praesidiis voluit.

tertia parte copiarum ab obsidione Gythei abducta ad Pleias
									posuit castra;

imminet is locus et Leucis et Acriis, qua videbantur hostes
									exercitum admoturi. cum ibi stativa essent et pauci tabernacula
									haberent, multitudo alia casas ex harundine textas fronde, quae
									umbram modo praeberet,

texissent, priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen
									necopinantem eum improviso genere belli adgredi
									statuit.

navigia parva in stationem occultam agri Argivi contraxit; in ea 
										 expedites 
										 expeditos 
									 milites, caetratos plerosque, cum fundis et iaculis et
									alio levi genere armaturae imposuit.

inde littora legens cum ad propinquum castris 
										 nostium 
										 hostium 
									 
										 promuntunum 
										 promunturium 
									 venisset, egressus callibus notis nocte Pleias
									pervenit et sopitis vigilibus ut in nullo propinquo metu ignem
									casis ab omni parte castrorum iniecit.

multi prius incendio absumpti sunt, quam hostium adventum
									sentirent, et, qui senserant,

nullam opem ferre potuerunt. ferro flammaque omnia absumpta;
									perpauci ex tam ancipiti peste ad Gytheum in maiora castra
									perfugerunt.

ita perculsis hostibus Philopoemen protinus ad depopulandam
									Tripolim Laconici agri,

qui proximus finem Megalopolitarum est, duxit et magna vi pecorum
									hominumque inde abrepta, priusquam a Gytheo tyrannus praesidium
									agris mitteret,

discessit. inde Tegeam exercitu contracto concilioque eodem et
									Achaeis et sociis indicto,

in quo et Epirotarum et Acarnanum fuere principes, statuit,
									quoniam satis et suorum a pudore maritimae ignominiae restituti
									animi et hostium conterriti essent, ad Lacedaemonem ducere, eo
									modo uno ratus ab obsidione Gythei hostem abduci posse.

ad Caryas primum in hostium terra posuit castra. eo ipso die
									Gytheum expugnatum est.

cuius rei ignarus Philopoemen castra ad Barnosthenem — mons est
									decem milia passuum ab Lacedaemone — promovit. et Nabis, recepto
									Gytheo cum expedito exercitu inde profectus, cum praeter
									Lacedaemonem raptim duxisset, Pyrrhi quae vocant castra
									occupavit, quem peti locum ab Achaeis non dubitabat.

inde hostibus occurrit. obtinebant autem longo agmine propter
									angustias viae prope quinque milia passuum; cogebatur agmen ab
									equitibus et maxima parte auxiliorum, quod existimabat
									Philopoemen tyrannum mercennariis militibus, quibus plurimum
									fideret, ab tergo suos adgressurum.

duae res simul inopinatae perculerunt eum, una praeoccupatus quem
									petebat locus, altera, quod primo agmini
									occurrisse hostem cernebat, ubi, cum per loca confragosa iter
									esset, sine levis armaturae praesidio signa ferri non videbat
									posse.

erat autem Philopoemen praecipuae in ducendo agmine locisque
									capiendis solertiae atque usus, nec belli tantum temporibus, sed
									etiam in pace ad id maxime animum exercuerat.

ubi iter quopiam faceret et ad difficilem transitu saltum
									venisset, contemplatus ab omni parte loci naturam, cum solus
									iret, secum ipse agitabat animo, cum comites haberet, ab his
									quaerebat,

si hostis eo loco apparuisset, quid, si a fronte, quid, si ab
									latere hoc aut illo, quid, si ab tergo adoriretur, capiendum
									consilii foret; posse instructos recta acie, posse inconditum
									agmen et tantummodo aptum viae occurrere.

quem locum ipse capturus esset, cogitando aut quaerendo
									exequebatur, aut quot armatis, aut quo genere armorum — plurimum
									enim interesse — usurus; quo impedimenta, quo sarcinas, quo
									turbam inermem reiceret;

quanto ea aut quali praesidio custodiret, et utrum pergere, qua
									coepisset ire, via, an 
										 ear, 
										 eam, 
									 qua venisset, repetere melius esset;

castris quoque quem locum caperet, quantum munimento
									amplecteretur loci, qua opportuna aquatio, qua pabuli
									lignorumque copia esset; qua postero die castra moventi tutum
									maxime iter, quae forma agminis esset.

his curis cogitationibusque ita ab ineunte aetate animum
									agitaverat, ut nulla ei nova in tali re cogitatio esset.

et tum omnium primum agmen constituit; dein Cretensis auxiliares
									et quos Tarentinos vocabant equites, binos secum trahentis
									equos, ad prima signa misit et iussit equitibus subsequi super
									torrentem,

unde aquari possent, rupem occupavit; eo impedimenta omnia et
									calonum turbam collectam armatis circumdedit et pro natura loci
									castra communivit; tabernacula statuere in aspretis et
									inaequabili solo difficile erat.

hostes quingentos passus aberant. ex eodem rivo utrique cum
									praesidio levis armaturae 
										 aquatic 
										 aquati 
									 sunt; et priusquam, qualia propinquis
									castris solent,

contraheretur certamen, nox intervenit. postero die apparebat
									pugnandum pro aquatoribus circa rivum esse. nocte in valle a
									conspectu hostium aversa, quantam multitudinem locus occulere
									poterat, condidit caetratorum.

luce orta Cretensium levis armatura et Tarentini equites super
									torrentem proelium commiserunt; Telemnastus Cretensis
									popularibus suis, equitibus Lycortas Megalopolitanus
									praeerat;

Cretenses et hostium auxiliares, equitumque idem genus,
									Tarentini, praesidio aquatoribus erant. aliquamdiu dubium
									proelium fuit ut eodem ex parte utraque hominum genere et armis
									paribus;

procedente certamine et numero vicere tyranni auxiliares, et quia
									ita praeceptum a Philopoemene praefectis erat, ut modico edito
									proelio in fugam inclinarent hostemque ad locum insidiarum
									pertraherent. effuse secuti fugientes per convallem plerique et
									vulnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem
									viderent.

caetrati ita, quantum latitudo vallis patiebatur, instructi
									sederant, ut facile per intervalla ordinum fugientes suos
									acciperent.

consurgunt deinde ipsi integri, recentes, instructi; in hostes
									inordinatos, effusos, labore etiam et vulneribus fessos impetum
									faciunt.

nec dubia victoria fuit: extemplo terga dedit tyranni miles et
									haud paulo concitatiore cursu, quam secutus erat, fugiens in
									castra est compulsus.

multi caesi captique in ea fuga sunt; et in castris quoque foret
									trepidatum, ni Philopoemen receptui cani iussisset loca magis
									confragosa et, quacumque temere processisset, iniqua quam hostem
									metuens.

inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans, in quo
									tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae
									mittit ad eum,

qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad
									Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi, ut
									intercluderent iter, ne aut tyrannus, cum 
									vellet,

receptum ad urbem haberet, aut commeatus 
										 ab 
										 ad 
									 urbe in castra portarentur, simul et temptaturos, si
									quorum animi sollicitari ad defectionem a tyranno possent.

non tam fidem dictis perfuga fecit, quam perculso metu
									relinquendi castra causam probabilem praebuit.

postero die Pythagoram cum auxiliaribus et equitatu stationem
									agere pro vallo iussit; ipse tamquam in aciem cum robore
									exercitus egressus signa ocius ferri ad urbem iussit.

Philopoemen postquam citatum agmen per angustam et proclivem viam
									duci raptim vidit, equitatum omnem et Cretensium auxiliares in
									stationem hostium, quae pro castris erat,

emittit. illi ubi hostis adesse et a suis se desertos viderunt,
									primo in castra recipere se conati sunt;

deinde, postquam instructa acies tota Achaeorum admovebatur,
									metu, ne cum ipsis castris caperentur, sequi suorum agmen
									aliquantum praegressum insistunt.

extemplo caetrati Achaeorum in castra impetum faciunt et ea diripiunt; ceteri ad persequendos
									hostes ire pergunt. erat iter tale, per quod vix tranquillum ab
									hostili metu agmen expediri posset;

ut vero ad postremos proelium ortum est, clamorque terribilis ab
									tergo paventium ad prima signa est perlatus, pro se quisque
									armis abiectis in circumiectas itineri silvas diffugiunt, 
										 momentoqtu 
										 momentoque 
									 temporis strage armorum saepta via est,

maxime hastis, quae pleraeque adversae cadentes velut vallo
									obiecto iter impediebant.

Philopoemen, utcumque possent, instare et persequi auxiliaribus
									iussis — utique enim equitibus 
										 baud 
										 haud 
									 facilem futuram fugam — , ipse gravius agmen via
									patentiore ad Eurotan amnem deduxit.

ibi castris sub occasum solis positis levem armaturam, quam ad
									persequendum reliquerat hostem, opperiebatur. qui ubi prima
									vigilia venerunt, nuntiantes tyrannum cum paucis ad urbem
									penetrasse, ceteram multitudinem inermem toto sparsam vagari
									saltu, corpora curare eos iubet;

ipse ex cetera copia militum, qui quia priores in castra
									venerant, refecti et cibo sumpto et modica quiete
									erant, delectos nihil praeter gladios secum ferentis extemplo
									educit et duarum portarum itineribus, quae Pharas quaeque
									Barnosthenem ferunt, eos instruxit, qua ex fuga recepturos sese
									hostis credebat.

nec eum opinio fefellit. nam Lacedaemonii, quoad lucis superfuit
									quicquam, 
										 devils 
										 deviis 
									 callibus medio saltu recipiebant se; primo vespere, ut
									lumina in castris hostium conspexere, e regione eorum occultis
									semitis se tenuerunt;

ubi ea sunt praetergressi, iam tutum rati in patentis vias
									descenderunt. ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi
									caesi captique sunt, ut vix quarta pars de toto exercitu
									evaserit.

Philopoemen incluso tyranno in urbem insequentis dies prope
									triginta vastandis agris Laconum absumpsit, debilitatisque ac
									prope fractis tyranni viribus domum rediit, aequantibus eum
									gloria rerum Achaeis imperatori Romano et,

quod ad Laconum bellum attineret, praeferentibus etiam.

dum inter Achaeos et tyrannum bellum erat, legati Romanorum
									circuire sociorum urbes solliciti, ne Aetoli partis alicuius
									animos ad Antiochum avertissent.

minimum operae in Achaeis adeundis consumpserunt, quos, quia
									Nabidi infesti erant, ad cetera quoque satis fidos censebant
									esse.

Athenas primum, inde Chalcidem, inde in Thessaliam iere,
									adlocutique concilio frequenti Thessalos Demetriadem iter
									flexere.

eo Magnetum concilium indictum est. accuratior ibi habenda oratio
									fuit, quod pars principum alienati Romanis totique Antiochi et
									Aetolorum erant, quia,

cum reddi obsidem filium Philippo adlatum esset stipendiumque
									inpositum remitti, inter cetera vana adlatum erat Demetriadem
									quoque ei reddituros Romanos esse.

id ne fieret, Eurylochus, princeps Magnetum, factionisque eius
									quidam omnia novari Aetolorum Antiochique adventu malebant.

adversus eos ita disserendum erat, ne timorem vanum iis demendo
									spes incisa Philippum abalienaret, in quo plus ad 
									omnia momenti quam in Magnetibus esset.

illa 
										 tanturn 
										 tantum 
									 commemorata, cum totam Graeciam beneficio libertatis
									obnoxiam Romanis esse 
										 tur 
										 tum 
									 
										 ear 
										 eam 
									 civitatem praecipue:

ibi enim non praesidium modo Macedonum fuisse, sed regiam
									exaedificatam, ut praesens semper in oculis habendus esset
									dominus;

ceterum nequiquam ea facta, si Aetoli Antiochum in Philippi
									regiam adducerent, et novus et incognitus pro vetere et experto
									habendus rex esset.

Magnetarchen summum magistratum vocant: is 
										 tur 
										 tum 
									 Eurylochus erat, ac potestate ea fretus negavit
									dissimulandum sibi et Magnetibus esse, quae fama vulgata de
									reddenda Demetriade Philippo foret;

id ne fieret, omnia et conanda et audenda Magnetibus esse. et
									inter dicendi contentionem inconsultius evectus proiecit 
										 tur 
										 tum 
									 quoque specie liberam Demetriadem esse,

re vera omnia ad nutum Romanorum fieri. sub hanc vocem fremitus
									variantis multitudinis fuit partim adsensum partim
									indignationem, dicere id ausum eum; Quinctius quidem adeo
									exarsit ira, ut manus ad caelum tendens deos testes ingrati ac
									perfidi animi Magnetum invocaret.

hac voce perterritis omnibus Zeno, ex principibus unus, magnae
									cum ob eleganter actam vitam auctoritatis, 
										 tur 
										 tum 
									 quod semper Romanorum 
										 baud 
										 haud 
									 dubie partis fuerat,

ab Quinctio legatisque aliis 
										 fiens 
										 flens 
									 petit, ne unius amentiam civitati adsignarent; suo 
										 quemqlue 
										 quemque 
									 periculo furere; Magnetas non libertatem modo, sed
									omnia, quae hominibus sancta caraque sint, T. Quinctio et populo
									Romano debere; nihil quemquam ab diis immortalibus precari
									posse,

quod non Magnetes ab illis haberent, et in corpora sua citius per
									furorem saevituros, quam ut Romanam amicitiam violarent.

huius orationem subsecutae multitudinis preces sunt; Eurylochus
									ex concilio itineribus occultis ad portam atque inde protinus in
									Aetoliam profugit.

iam enim, et id magis in dies, Aetoli defectionem nudabant, eoque
									ipso tempore forte Thoas, princeps gentis, quem miserant ad
									Antiochum, redierat inde Menippumque secum
									adduxerat regis legatum.

qui, priusquam concilium iis daretur, impleverant omnium aures
									terrestris navalisque copias commemorando:

ingentem vim peditum equitumque venire, ex India elephantos
									accitos, ante omnia, quo maxime credebant moveri multitudinis
									animos, tantum

advehi auri, ut ipsos emere Romanos posset. apparebat, quid ea
									oratio in concilio motura esset; nam et venisse eos et, quae
									agerent, omnia legatis Romanis deferebantur;

et quamquam prope abscisa spes erat, tamen non ab re esse
									Quinctio visum est sociorum aliquos legatos interesse ei
									concilio, qui admonerent Romanae societatis Aetolos, qui vocem
									liberam mittere adversus regis legatum auderent.

Athenienses maxime in 
										 ear 
										 eam 
									 rem idonei visi sunt et propter civitatis dignitatem
									et vetustam societatem cum Aetolis. ab iis Quinctius petit, ut
									legatos ad Panaetolicum concilium mitterent.

Thoas primus in eo concilio renuntiavit legationem. Menippus post
									eum intromissus optimum fuisse omnibus, qui Graeciam Asiamque
									incolerent, ait, integris rebus Philippi potuisse intervenire
									Antiochum:

sua quemque habiturum fuisse, neque omnia sub nutum dicionemque
									Romanam perventura.

“nunc quoque” inquit, “si modo vos quae inchoastis consilia constanter perducitis ad
									exitum, poterit diis iuvantibus et Aetolis sociis Antiochus
									quamvis inclinatas Graeciae res restituere in pristinam
									dignitatem.

ea autem in libertate posita est, quae suis stat viribus, non ex alieno arbitrio
									pendet.”

Athenienses, quibus primis post regiam legationem dicendi quae
									vellent potestas facta est, mentione omni regis praetermissa
									Romanae societatis Aetolos meritorumque in universam Graeciam
									T.

Quincti admonuerunt: ne temere 
										 earn 
										 eam 
									 nimia celeritate consiliorum everterent; consilia
									calida et audacia prima specie laeta, tractatu dura, eventu
									tristia esse. legatos Romanos, et in iis T. Quinctium, 
										 baud 
										 haud 
									 procul inde abesse;

dum integra omnia essent, verbis potius de iis,
									quae ambigerentur, disceptarent quam Asiam Europamque ad
									funestum armarent bellum.

multitudo avida novandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos
									quidem in concilium Romanos censebant; principum maxime seniores
									auctoritate obtinuerunt ut daretur iis concilium.

hoc decretum Athenienses cum rettulissent, eundum in Aetoliam
									Quinctio visum est:

aut enim moturum aliquid, aut omnis homines testes fore penes
									Aetolos culpam belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria
									sumpturos arma.

postquam ventum est eo, Quinctius in concilio orsus a principio
									societatis Aetolorum cum Romanis, et quotiens ab iis fides mota
									foederis esset, pauca de iure civitatium,

de quibus ambigeretur, disseruit: si quid tamen aequi se habere
									arbitrarentur, quanto esse satius Romam mittere legatos,

seu disceptare seu rogare senatum mallent, quam populum Romanum
									cum Antiocho lanistis Aetolis non sine magno motu generis humani
									et pernicie Graeciae dimicare? nec ullos prius cladem eius belli
									sensuros, quam qui movissent.

haec nequiquam velut vaticinatus Romanus. Thoas deinde ceterique
									factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi pervicerunt,

ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum
									fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Graeciam
									disceptandumque inter Aetolos et Romanos.

huic tam superbo decreto addidit propriam contumeliam Damocritus
									praetor eorum: nam cum id ipsum decretum posceret eum Quinctius,
									non veritus maiestatem viri aliud in praesentia,

quod magis instaret, praevertendum sibi esse dixit; decretum
									responsumque in Italia brevi castris super ripam Tiberis positis
									daturum:

tantus furor illo tempore gentem Aetolorum, tantus magistratus
									eorum cepit.

Quinctius legatique Corinthum redierunt. inde, ut quaeque de
									Antiocho ** nihil per se ipsi moti et sedentes expectare 
										 adventure 
										 adventum 
									 viderentur regis,

concilium quidem universae gentis post dimissos 
										 fRomanos 
										 Romanos 
									 non habuerunt, per apocletos autem — ita vocant
									sanctius consilium; ex delectis constat viris — id agitabant,
									quonam modo in Graecia res novarentur.

inter omnis constabat in civitatibus principes et optimum quemque
									Romanae societatis esse et praesenti statu gaudere, multitudinem
									et quorum res non ex sententia ipsorum essent omnia novare
									velle.

Aetoli consilium cum rei, tum spei quoque
									non audacis modo sed etiam impudentis ceperunt, Demetriadem
									Chalcidem Lacedaemonem occupandi.

singuli in singulas principes missi sunt, Thoas Chalcidem,
									Alexamenus Lacedaemonem, Diocles Demetriadem.

hunc exul Eurylochus, de cuius fuga causaque fugae ante dictum
									est, quia reditus in patriam nulla alia erat spes, adiuvit.

litteris Eurylochi admoniti propinqui amicique et qui eiusdem
									factionis erant liberos et coniugem eius cum sordida veste,
									tenentes velamenta supplicum, in contionem frequentem acciverunt
									singulos universosque obtestantes, ne insontem indemnatum
									consenescere in exilio sinerent.

et simplices homines misericordia et improbos seditiososque
									immiscendi res tumultu Aetolico spes movit. ita pro se quisque revocari iubebant.

his praeparatis Diocles cum omni equitatu — et erat tum
									praefectus equitum — specie reducentis exulem hospitem
									profectus, die ac nocte ingens iter emensus, cum milia sex ab
									urbe abesset, prima luce tribus electis turmis, cetera
									multitudine equitum subsequi iussa, praecessit.

postquam portae appropinquabat, desilire omnes ex equis iussit et
									loris ducere equos itineris maxime modo solutis ordinibus, ut
									comitatus magis praefecti videretur quam praesidium.

ibi una ex turmis ad portam relicta, ne excludi subsequens
									equitatus posset, media urbe ac per forum 
										 mann 
										 manu 
									 Eurylochum tenens multis occurrentibus
									gratulantibusque domum deduxit.

mox equitum plena urbs erat, et loca opportuna occupabantur; 
										 tur 
										 tum 
									 in domos missi, qui principes
									adversae factionis interficerent. ita Demetrias Aetolorum facta
									est.

Lacedaemone non urbi vis adferenda, sed tyrannus dolo capiendus
									erat,

quem spoliatum maritimis oppidis ab Romanis, tunc intra moenia
									etiam Lacedaemonis ab Achaeis compulsum qui occupasset occidere,
									eum totius gratiam rei apud Lacedaemonios laturum.

causam mittendi ad eum habuerunt, quod fatigabat precibus, ut
									auxilia sibi, cum illis auctoribus rebellasset, mitterentur.

mille pedites Alexameno dati sunt et triginta delecti ex
									iuventute equites. iis a praetore Damocrito in consilio arcano
									gentis,

de quo ante dictum est, denuntiatur, ne se ad bellum Achaicum alut rem ullam, quam sua quisque
									opinione praecipere posset, crederent missos esse; quidquid
									Alexamenum res monuisset subiti consilii capere, ad id, quamvis 
										 inopinatilm 
										 inopinatum 
									 temerarium audax, oboedienter exequendum parati
									essent, ac pro eo acciperent, tamquam ad id unum agendum missos
									ab domo se scirent.

cum his ita praeparatis Alexamenus ad tyrannum venit, quem
									adveniens extemplo spei implevit:

antiochum iam transisse in Europam, mox in Graecia fore, terras
									maria armis viris completurum; non cum Philippo rem esse
									credituros Romanos; numerum iniri peditum equitumque ac navium
									non posse; elephantorum aciem conspectu ipso debellaturam.

Aetolos toto suo exercitu paratos esse venire Lacedaemonem, cum
									res poscat, sed frequentis armatos ostendere advenienti regi
									voluisse.

Nabidi quoque et ipsi faciendum esse, ut quas haberet
									copias non sineret sub tectis marcescere otio, sed educeret et
									in armis decurrere cogeret, simul animos acueret et corpora
									exerceret;

consuetudine leviorem laborem fore, et comitate ac benignitate
									ducis etiam non iniucundum fieri posse. educi inde frequenter
									ante urbem in campum ad Eurotan amnem coepere.

satellites tyranni in media fere acie consistebant; tyrannus cum
									tribus summum equitibus, inter quos plerumque
									Alexamenus erat, ante signa vectabatur, cornua extrema
									invisens;

in dextro cornu Aetoli erant, et qui ante auxiliares tyranni
									fuerant, et qui venerant mille cum Alexameno.

fecerat sibi morem Alexamenus nunc cum tyranno inter paucos
									ordines circumeundi monendique eum,

quae in rem esse videbantur, nunc in dextrum cornu ad suos
									adequitandi, mox inde velut imperato, quod res poposcisset,
									recipiendi se ad tyrannum.

sed quem diem patrando facinori statuerat, eo paulisper cum
									tyranno vectatus cum ad suos concessisset,

tum equitibus ab domo secum missis “agenda” inquit “res est, iuvenes, audendaque, quam me
									duce impigre exequi iussi estis;

parate animos dextras, ne quis in eo, quod me viderit facientem, cesset; qui cunctatus
									fuerit et suum consilium meo interponet, sciat sibi reditum ad
									penates non esse.”

horror cunctos cepit, et meminerant, cum quibus mandatis
									exissent. tyrannus ab laevo cornu veniebat; ponere hastas
									equites Alexamenus iubet et se intueri; colligit et ipse animum
									confusum tantae cogitatione rei. postquam appropinquabat,
									impetum facit et transfixo equo tyrannum deturbat;

iacentem equites confodiunt; multis frustra in loricam ictibus
									datis tandem in nudum corpus vulnera pervenerunt, et priusquam a
									media acie succurreretur, exspiravit.

Alexamenus cum omnibus Aetolis citato gradu ad regiam occupandam
									pergit.

corporis custodes,

cum in oculis res gereretur, pavor primo cepit; deinde, postquam
									abire Aetolorum agmen videre, concurrunt ad relictum tyranni
									corpus, et spectatorum turba ex custodibus vitae mortisque
									ultoribus facta est.

nee 
										 nec 
									 movisset se quisquam, si extemplo positis armis vocata
									in contionem multitudo fuisset et oratio habita tempori
									conveniens, frequentes inde retenti in armis Aetoli sine iniuria
									cuiusquam;

sed, ut oportuit in consilio fraude coepto, omnia in maturandam
									perniciem 
										 eorim, 
										 eorum, 
									 qui fecerant, sunt acta.

dux regia inclusus diem ac noctem in scrutandis
									thesauris tyranni absumpsit; Aetoli velut capta urbe, quam
									liberasse videri volebant, in praedam versi.

simul indignitas rei, simul contemptus animos Lacedaemoniis ad
									coeundum fecit. alii dicere exturbandos Aetolos et libertatem,
									cum restitui videretur interceptam, repetendam; alii, ut caput
									agendae rei esset, regii generis aliquem in speciem
									adsumendum.

Laconicus eius stirpis erat puer admodum, eductus cum liberis
									tyranni; eum in equum imponunt et armis arreptis Aetolos vagos
									per urbem caedunt.

tur 
										 tum 
									 regiam invadunt; ibi Alexamenum cum paucis 
										 resistenter 
										 resistentem 
									 obtruncant. Aetoli circa Chalcioecon — Minervae aereum
									est templum — congregati caeduntur;

pauci armis abiectis pars Tegeam pars Megalen polin perfugiunt;
									ibi comprensi a magistratibus sub corona venierunt.

Philopoemen audita caede tyranni profectus Lacedaemonem cum omnia
									turbata metu invenisset,

evocatis principibus et oratione habita, qualis habenda Alexameno
									fuerat,

societati Achaeorum Lacedaemonios adiunxit, eo etiam facilius,
									quod ad idem forte tempus A. Atilius cum quattuor et viginti
									quinqueremibus ad Gytheum accessit.

iisdem diebus circa Chalcidem Thoas per Euthymidam principem,
									pulsum opibus eorum, qui Romanae societatis erant, post T.
									Quinctii legatorumque 
										 adventurn, 
										 adventum,

et Herodorum, Cianum mercatorem, sed potentem Chalcide propter
									divitias, praeparatis ad proditionem iis, qui Euthymidae
									factionis erant, nequaquam eandem fortunam, qua Demetrias per
									Eurylochum occupata erat, habuit.

Euthymidas ab Athenis — eum domicilio delegerat locum — Thebas
									primum, hinc Salganea processit, Herodorus ad Thronium.

inde haud procul in Maliaco sinu duo milia peditum Thoas et
									ducentos equites, onerarias leves ad triginta habebat. eas cum
									sexcentis peditibus Herodorus traicere in insulam Atalanten
									iussus,

ut inde, cum pedestris copias appropinquare iam Aulidi atque
									Euripo sensisset, Chalcidem traiceret;

ipse ceteras copias nocturnis 
										 maxinme 
										 maxime 
									 itineribus, quanta poterat celeritate, Chalcidem
									ducebat.

Micythio et Xenoclides, penes quos tum summa rerum pulso
									Euthymida Chalcide erat, seu ipsi per se suspicati seu indicata
									re, primo pavidi nihil usquam spei nisi in fuga ponebant;

deinde postquam resedit terror et prodi et deseri non patriam
									modo sed etiam Romanorum societatem cernebant, consilio tali
									animum adiecerunt.

sacrum anniversarium eo forte tempore Eretriae Amarynthidis
									Dianae erat, quod non popularium modo sed Carystiorum etiam
									coetu celebratur.

eo miserunt, qui orarent Eretrienses Carystiosque, ut et suarum
									fortunarum in eadem insula geniti misererentur et Romanam
									societatem respicerent; ne sinerent Aetolorum Chalcidem fieri;
									Euboeam habituros,

si Chalcidem habuissent; 
										 gaves 
										 graves 
									 fuisse Macedonas dominos; multo minus tolerabilis
									futuros Aetolos. Romanorum maxime respectus civitates movit,

et virtutem nuper in bello et in victoria iustitiam
									benignitatemque expertas. itaque quod roboris in iuventute erat
									utraque civitas armavit misitque.

iis tuenda moenia Chalcidis oppidani cum tradidissent, ipsi
									omnibus copiis transgressi Euripum ad Salganea posuerunt
									castra.

inde 
										 eaduceator 
										 caduceator 
									 primum, deinde legati ad Aetolos missi percunctatum,
									quo suo dicto factove socii atque amici ad se oppugnandos
									venirent.

respondit Thoas, dux Aetolorum, non ad oppugnandos, sed ad
									liberandos ab Romanis venire sese;

splendidiore nunc eos catena, sed multo graviore vinctos esse,
									quam cum praesidium Macedonum in arce habuissent. se vero negare
									Chalcidenses aut servire ulli aut praesidio cuiusquam egere.

ita digressi ex colloquio legati ad suos; Thoas et Aetoli,

ut qui spem omnem in eo, ut improviso opprimerent, habuissent, ad
									iustum bellum oppugnationemque urbis mari ac terra munitae
									haudquaquam pares, domum rediere.

Euthymidas postquam castra popularium ad Salganea esse
									profectosque Aetolos audivit,

et ipse a Thebis Athenas rediit; et Herodorus cum per aliquot
									dies intentus ab Atalante signum nequiquam expectasset, missa
									speculatoria nave, ut, quid morae esset, sciret, postquam rem
									omissam ab sociis vidit, Thronium, unde venerat, repetit.

Quinctius quoque his auditis, ab Corintho veniens navibus, in
									Chalcidico Euripo Eumeni regi occurrit.

placuit quingentos milites praesidii causa relinqui Chalcide ab
									Eumene rege, ipsum Athenas ire.

Quinctius, quo profectus erat, Demetriadem contendit, ratus
									Chalcidem liberatam momenti aliquid apud Magnetas ad repetendam
									societatem Romanam facturam,

et, ut praesidii aliquid esset suae partis hominibus, Eunomo
									praetori Thessalorum scripsit, ut armaret iuventutem, et Villium
									ad Demetriadem praemisit ad temptandos animos, non aliter, nisi
									pars aliqua inclinaret ad respectum pristinae societatis, rem
									adgressurus.

Villius quinqueremi nave ad ostium portus est invectus. eo
									multitudo omnis Magnetum cum se effudisset, quaesivit Villius,
									utrum ad amicos an ad hostis venisse se mallent.

respondit Magnetarches Eurylochus ad amicos venisse eum; sed
									abstineret portu et sineret Magnetas in concordia et libertate
									esse nec per colloquii speciem multitudinem sollicitaret.

altercatio inde, non sermo fuit, cum Romanus ut ingratos
									increparet Magnetas imminentisque praediceret clades, multitudo
									obstreperet nunc senatum nunc Quinctium accusando. ita irrito
									incepto Villius ad Quinctium sese recepit.

at Quinctius nuntio ad praetorem misso, ut reduceret domum
									copias, ipse navibus Corinthum rediit.

abstulere me velut de spatio Graeciae res immixtae Romanis, non
									quia ipsas operae pretium esset perscribere, sed quia causae cum
									Antiocho fuerunt belli.

consulibus designatis — inde namque deverteram — L. Quinctius et
									Cn. Domitius consules in provincias profecti sunt, Quinctius in
									Ligures, Domitius adversus Boios.

Boi quieverunt, atque etiam senatus eorum cum liberis et
									praefecti cum equitatu — summa omnium mille et quingenti —
									consuli dediderunt se.

ab altero consule ager Ligurum late est vastatus castellaque
									aliquot capta, unde non praeda modo omnis generis cum captivis
									parta, sed recepti quoque aliquot cives sociique, qui in hostium
									potestate fuerant. —

eodem hoc anno Vibonem colonia deducta est ex senatus consulto
									plebique scito.

tria milia et septingenti pedites ierunt, trecenti equites;
									triumviri deduxerunt eos Q. Naevius M. Minucius M. Furius
									Crassipes; quina dena iugera agri data in singulos pedites sunt,
									duplex equiti. Bruttiorum proxime fuerat ager;

Bruttii ceperant de Graecis. — Romae per idem tempus duo maximi
									fuerunt terrores, diutinus alter, sed segnior: terra dies
									duodequadraginta movit; per totidem dies feriae in sollicitudine
									ac metu fuere; in triduum eius rei causa supplicatio
									habita est;

ille non pavor vanus, sed vera multorum clades fuit: incendio a
									foro Bovario orto diem noctemque aedificia in Tiberim versa
									arsere, tabernaeque omnes cum magni pretii mercibus
									conflagraverunt.

iam fere in exitu annus erat, et in dies magis et fama de bello
									Antiochi et cura patribus crescebat;

itaque de provinciis designatorum magistratuum, quo intentiores
									essent omnes, agitari coeptum est.

decrevere, ut consulibus Italia et quo senatus censuisset — 
										 ear 
										 iam 
									 esse bellum adversus Antiochum regem omnes sciebant —
									provinciae essent.

cuius ea sors esset, quattuor milia peditum civium Romanorum et
									trecenti equites, sex milia socium Latini nominis cum
									quadringentis equitibus sunt decreta.

eorum dilectum habere L. Quinctius consul iussus, ne quid
									moraretur, quo minus consul novus, quo senatus censuisset,
									extemplo proficisci posset.

item de provinciis praetorum decretum est, prima ut sors duae,
									urbanaque et inter civis ac peregrinos iurisdictio esset,
									secunda Bruttii, tertia classis, ut navigaret quo
									senatus censuisset, quarta Sicilia, quinta Sardinia, sexta
									Hispania ulterior.

imperatum praeterea L. Quinctio consuli est, ut duas legiones
									civium Romanorum novas conscriberet et socium ac Latini nominis
									viginti milia peditum et octingentos equites. eum exercitum
									praetori, cui Bruttii provincia evenisset, decreverunt.

aedes duae 
										 lovis 
										 Iovis 
									 eo anno in Capitolio dedicatae sunt; voverat L. Furius
									Purpurio praetor Gallico bello unam, alteram consul; dedicavit
									Q. Marcius Ralla duumvir. —

iudicia in faeneratores eo anno multa severe sunt facta
									accusantibus privatos aedilibus curulibus M. Tuccio et P. 
										 lunio 
										 Innio 
									 Bruto.

de multa damnatorum quadrigae inauratae in Capitolio positae, et
									in cella Iovis supra fastigium aediculae duodecim clupea
									inaurata, et iidem porticum extra portam Trigeminam inter
									lignarios fecerunt.

intentis in apparatum novi belli Romanis ne ab Antiocho quidem
									cessabatur.

tres eum civitates tenebant, Zmyrna et Alexandria Troas et
									Lampsacus, quas neque vi expugnare ad eam diem poterat neque
									condicionibus in amicitiam perlicere, neque ab tergo relinquere
									traiciens ipse in Europam volebat.

tenuit eum et de Hannibale deliberatio. et primo naves apertae,
									quas cum eo missurus in Africam fuerat,

moratae sunt; deinde, an omnino mittendus esset, consultatio mota
									est, maxime a Thoante Aetolo, qui omnibus in Graecia tumultu
									completis Demetriadem adferebat in potestate esse et,

quibus mendaciis de rege, multiplicando verbis copias eius,
									erexerat multorum in Graecia animos, isdem et regis spem
									inflabat: omnium votis eum accersi, concursum ad littora
									futurum, unde classem regiam prospexissent.

hie 
										 hic 
									 idem ausus de Hannibale est movere sententiam prope
									iam certam regis. nam neque dimittendam partem navium a classe
									regia censebat,

neque, si mittendae naves forent, minus quemquam ei classi quam
									Hannibalem praeficiendum:

exulem illum et Poenum esse, cui mille in dies 
										 inova 
										 nova 
									 consilia vel fortuna sua vel ingenium possit
									facere,

et ipsam 
										 earn 
										 eam 
									 gloriam belli, qua velut dote Hannibal concilietur,
									nimiam in praefecto regio esse. regem conspici, regem unum
									ducem, unum imperatorem videri debere.

si classem, si exercitum amittat Hannibal, idem damni fore, ac si
									per alium ducem amittantur;

si quid prospere eveniat, Hannibalis 
										 ear, 
										 eam, 
									 non Antiochi gloriam fore; si vero universo bello
									vincendi Romanos fortuna detur, quam spem esse sub rege victurum
									Hannibalem, uni subiectum,

qui patriam prope non tulerit? non ita se a iuventa eum gessisse,
									spe animoque complexum orbis terrarum imperium, ut in senectute
									dominum laturus videatur.

nihil opus esse regi duce Hannibale; comite et consiliario eodem
									ad bellum uti posse.

modiculm 
										 modicum 
									 fructum ex ingenio tali neque gravem neque inutilem
									fore; si summa petantur, et dantem et accipientem
									praegravatura.

nulla ingenia tam prona ad invidiam sunt quam eorum, qui genus ac
									fortunam suam animis non aequant, quia virtutem et bonum alienum
									oderunt. extemplo consilium mittendi Hannibalis, quod unum in
									principio belli utiliter cogitatum erat, abiectum est.

Demetriadis maxime defectione ab Romanis ad Aetolos elatus non
									ultra differre profectionem in Graeciam constituit.

priusquam solveret naves, Ilium a 
										 maria 
										 mari 
									 escendit, ut Minervae sacrificaret. inde ad classem
									regressus proficiscitur quadraginta tectis navibus, apertis
									sexaginta, et ducentae onerariae cum omnis generis commeatu
									bellicoque alio apparatu sequebantur.

Imbrum primo insulam tenuit; inde Sciathum traiecit; ubi
									collectis in alto quae dissipatae erant navibus ad Pteleum
									primum continentis venit.

ibi Eurylochus ei Magnetarches principesque Magnetum ab
									Demetriade occurrerunt, quorum frequentia laetus die postero in
									portum urbis navibus est invectus; copias 
										 baud 
										 haud 
									 procul inde exposuit.

decem milia peditum fuere et quingenti equites, sex
									elephanti, vix ad Graeciam nudam occupandam satis copiarum,
									nedum ad sustinendum Romanum bellum.

Aetoli, postquam Demetriadem venisse Antiochum adlatum est,
									concilio indicto decretum, quo accerserent eum, fecerunt.

iam profectus ab Demetriade rex, quia ita decreturos sciebat,
									Phalara in sinum Maliacum processerat.

inde decreto accepto Lamiam venit, exceptus ingenti favore
									multitudinis cum 
										 plausiblus 
										 plausibus 
									 clamoribusque et quibus aliis laetitia effusa vulgi
									significatur.

in concilium ut ventum est, aegre a Phaenea praetore
									principibusque aliis introductus facto silentio dicere orsus
									rex.

prima eius oratio fuit excusantis, quod tanto minoribus spe atque
									opinione omnium copiis venisset.

id suae impensae erga eos voluntatis maximum debere indicium
									esse, quod nec paratus satis ulla re et tempore ad navigandum
									immaturo vocantibus legatis eorum haud gravate obsecutus esset
									credidissetque, cum se vidissent Aetoli, omnia vel in se uno
									posita praesidia existimaturos esse.

ceterum eorum quoque se, quorum expectatio destituta in
									praesentia videatur, spem abunde expleturum:

nam simul primum anni tempus navigabile praebuisset mare, omnem
									se Graeciam armis viris equis, omnem oram maritimam classibus
									completurum,

nec impensae nec labori nec periculo parsurum, donec depulso
									cervicibus eorum imperio Romano liberam vere Graeciam atque in
									ea principes Aetolos fecisset.

cum exercitibus commeatus quoque omnis generis ex Asia venturos;
									in praesentia curae esse Aetolis debere, ut copia frumenti suis
									et annona tolerabilis rerum aliarum suppeditetur.

in hanc sententiam rex cum magno omnium adsensu locutus
									discessit.

post discessum regis inter duos principes Aetolorum, Phaeneam et
									Thoantem, contentio fuit.

Phaeneas reconciliatore pacis et disceptatore de iis, quae in
									controversia cum populo Romano essent, utendum potius Antiocho
									censebat quam duce belli:

adventum eius et maiestatem ad verecundiam faciendam Romanis vim
									maiorem habituram quam arma;

multa homines, ne bellare necesse sit, voluntate remittere, quae
									bello et armis cogi non possint. Thoas negare paci studere
									Phaeneam, sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et
									impetus relanguescat regis et Romani tempus ad comparandum
									habeant:

nihil enim aequi ab Romanis impetrari posse totiens 
										 legadionibus 
										 legationibus 
									 missis Romam, totiens cum ipso Quinctio disceptando
									satis expertum esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi
									imploraturos fuisse.

quo celerius spe omnium oblato non esse elanguescendum, sed
									orandum potius regem, ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse
									vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestris navalisque
									accersat.

armatum regem aliquid impetraturum; inermem non pro Aetolis modo,
									sed ne pro se quidem ipso momenti ullius futurum apud
									Romanos.

haec vicit sententia, imperatoremque regem appellandum censuerunt
									et triginta principes, cum quibus, si qua vellet, consultaret,
									delegerunt.

ita dimisso concilio multitudo omnis in suas civitates dilapsa
									est;

rex postero die cum apocletis eorum, unde bellum ordiretur,
									consultabat. optimum visum est Chalcidem, frustra ab Aetolis
									nuper temptatam, primum adgredi; et celeritate magis in 
										 ear 
										 eam 
									 rem quam magno conatu et apparatu opus esse.

itaque cum mille peditibus rex, qui ab Demetriade secuti erant,
									profectus per Phocidem est, et alio itinere principes Aetoli
									iuniorum paucis evocatis ad Chaeroniam occurrerunt et decem
									constratis navibus secuti sunt.

rex ad Salganea castris positis navibus ipse cum principibus
									Aetolorum Euripum traiecit, et, cum haud procul portu egressus
									esset, magistratus quoque Chalcidensium et principes ante portam
									processerunt. pauci utrimque ad colloquium congressi sunt.

Aetoli magno opere suadere, ut salva Romanorum amicitia regem
									quoque adsumerent socium atque 
										 aamicum: 
										 amicum:

neque enim eum inferendi belli, sed liberandae Graeciae causa in
									Europam traiecisse, et liberandae re, non verbis et simulatione,
									quod fecissent Romani;

nihil autem utilius Graeciae civitatibus esse quam utramque
									complecti amicitiam; ita enim ab utriusque iniuria tutas
									alterius semper praesidio et fiducia fore.

nam si non recepissent regem, viderent, quid patiendum iis
									extemplo foret, cum Romanorum procul auxilium, hostis Antiochus,
									cui resistere suis viribus non possent, ante portas esset.

ad haec Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit, ad quos
									liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam
									traiecisset:

nullam enim civitatem se in Graecia nosse, quae aut praesidium
									habeat, aut stipendium Romanis pendat, aut foedere iniquo
									adligata quas nolit leges patiatur:

itaque Chalcidenses neque vindice libertatis ullo egere, cum
									liberi sint, neque praesidio, cum pacem eiusdem populi Romani
									beneficio et libertatem habeant.

amicitiam regis non aspernari, nec ipsorum Aetolorum. id primum
									eos pro amicis facturos, si insula excedant atque abeant:

nam ipsis certum esse non modo non recipere moenibus, sed ne
									societatem quidem ullam pacisci nisi ex auctoritate
									Romanorum.

haec renuntiata regi ad naves, ubi restiterat, cum essent, in
									praesentia — neque enim iis venerat copiis, ut vi agere quicquam
									posset — reverti Demetriadem placuit.

ibi, quoniam primum vanum inceptum evasisset, consultare cum
									Aetolis rex, quid deinde fieret. placuit Boeotos Achaeos Amynandrum regem Athamanum
									temptare.

Boeotorum gentem aversam ab Romanis iam inde a 
										 Brachyllae 
										 Brachylli 
									 morte, et 
										 cuae 
										 quae 
									 secuta 
										 ear 
										 eam 
									 fuerant, censebant;

Achaeorum Philopoemenem principem aemulatione gloriae in bello
									Laconum infestum invisumque esse Quinctio credebant.

Amynander uxorem Apamam, filiam Alexandri 
										 cniusdam 
										 cuiusdam 
									 Megalopolitani, habebat, qui se oriundum a magno
									Alexandro ferens filiis duobus Philippum atque 
										 Alexandnnn 
										 Alexandrum 
									 et filiae Apamam nomina inposuerat;

quam regiis iunctam nuptiis maior ex fratribus Philippus secutus
									in Athamaniam fuerat.

hunc forte ingenio vanum Aetoli et Antiochus inpulerant in spem
									Macedoniae regni, quod is vere regum stirpis esset, si
									Amynandrum Athamanesque Antiocho coniunxisset.

et ea vanitas promissorum non apud Philippum modo sed etiam apud
									Amynandrum valuit.

in Achaia legatis Antiochi Aetolorumque coram T. Quinctio Aegii
									datum est concilium.

Antiochi legatus prior quam Aetoli est auditus.

is, ut plerique, quos opes regiae alunt, vaniloquus maria
									terrasque inani sonitu verborum complevit: equitum innumerabilem
									vim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos
									cataphractos vocant, partim sagittis ex equo utentis et, a quo
									nihil satis tecti sit, averso refugientis equo certius
									figentes.

his equestribus copiis quamquam vel totius Europae exercitus in
									unum coacti obrui possent, adiciebat multiplicis copias
									peditum,

et nominibus quoque gentium vix fando auditis terrebat, Dahas
									Medos Elymaeosque et Cadusios appellans.

navalium vero copiarum, quas nulli portus capere in Graecia
									possent, dextrum cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios et
									ex Pamphylia Sidetas tenere, quas gentes nullae umquam nec arte
									nec virtute navali aequassent.

iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum
									esse: scire ipsos abundasse auro semper regna Asiae. itaque non
									cum Philippo nec Hannibale rem futuram Romanis, principe altero
									unius civitatis, altero Macedoniae tantum regni finibus incluso,
									sed cum magno Asiae totius partisque Europae rege.

eum tamen, quamquam ab ultimis orientis terminis ad liberandam
									Graeciam veniat, nihil postulare ab Achaeis, in quo fides eorum
									adversus Romanos,

priores socios atque amicos, laedatur: non enim ut secum adversus
									eos arma capiant, sed ut neutri parti sese coniungant petere.
									pacem utrique parti, quod medios deceat amicos,
									optent; bello se non interponant.

idem ferme et Aetolorum legatus Archidamus petit, ut, quae
									facillima et tutissima esset, quietem praestarent,
									spectatoresque belli fortunarum alienarum eventum sine ullo
									discrimine rerum suarum opperirentur.

provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc
									communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quinctii,

ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo
									virtute Aetolorum partam sed etiam 
										 salutemr, 
										 salutem, 
									 ipsumque et exercitum sua opera servatos.

quo enim illum 
										 nimquam 
										 umquam 
									 imperatoris functum officio esse? auspicantem
									immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie
									vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.

ad ea Quinctius, coram quibus magis, quam apud quos verba
									faceret, dicere Archidamum rationem habuisse:

Achaeos enim probe scire Aetolorum omnem ferociam in verbis, non
									in factis esse, et in conciliis magis contionibusque quam in
									acie apparere:

itaque parvi Achaeorum existimationem, quibus notos esse se
									scirent, fecisse; legatis regis et per eos absenti regi eum se
									iactasse.

quod si quis antea ignorasset, quae res Antiochum et Aetolos
									coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere, mentiendo
									in vicem iactandoque vires, quas non haberent, inflasse vana spe
									atque inflatos esse,

“dum hi ab se victum Philippum, sua virtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis,
									narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse
									secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et
									consternit maria classibus suis.

est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, et
									hominis boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali
									tempore comiter accepti cum miraremur, unde illi eo tempore anni
									tam varia et multa venatio,

homo non quam isti sunt gloriosus renidens condimentis ait varietatem illam et speciem
									ferinae carnis ex mansueto sue factam.” hoc dici apte in copias
									regis, quae paulo ante iactatae sint, posse:

varia enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum,
									Dahas et Medos et Cadusios et Elymaeos, Suros 
										 omlis 
										 omnis 
									 esse, 
										 baud 
										 haud 
									 paulo mancipiorum melius propter servilia ingenia quam
									militum genus.

“et utinam subicere vestris oculis, Achaei, possem concursationem regis magni ab
									Demetriade nunc Lamiam in concilium Aetolorum nunc
									Chalcidem;

videretis vix duarum male plenarum legiuncularum instar in
									castris regis; videretis regem nunc mendicantem prope frumentum
									ab Aetolis,

quod militi admetiatur. nunc mutuas pecunias faenore in
									stipendium quaerentem, nunc ad portas Chalcidis stantem et mox,
									inde exclusum, nihil aliud quam Aulide atque Euripo spectatis in
									Aetoliam redeuntem. male crediderunt et Antiochus Aetolis et
									Aetoli regiae vanitati:

quo minus vos decipi debetis, sed expertae 
										 lpotius 
										 potius 
									 spectataeque Romanorum fidei credere.

nam quod optimum esse dicunt, non interponi vos bello, nihil immo tam alienum rebus
									vestris est; quippe sine gratia sine dignitate praemium victoris
									eritis.”

nec absurde adversus utrosque respondisse visus est, et facile
									erat orationem apud faventis aequis auribus accipi.

nulla enim nec disceptatio nec dubitatio fuit, quin omnes eosdem
									genti Achaeorum hostes et amicos, quos populus Romanus
									censuisset, iudicarent, bellumque et Antiocho et Aetolis
									nuntiari iuberent.

auxilia etiam, quo censuit Quinctius, quingentorum militum
									Chalcidem, quingentorum Piraeum extemplo miserunt.

erat enim 
										 baud 
										 haud 
									 procul seditione Athenis res trahentibus ad Antiochum
									quibusdam spe largitionum venalem pretio multitudinem, 
										 done 
										 donec 
									 ab iis, qui Romanae partis erant, Quinctius est
									accitus, et accusante Leonte quodam Apollodorus auctor
									defectionis damnatus atque in exilium est eiectus.

et ab Achaeis quidem cum tristi responso legatio ad regem rediit;
									Boeoti nihil certi responderunt: cum Antiochus in Boeotiam
									venisset, tum, quid sibi faciundum esset, se deliberaturos esse.

Antiochus cum ad Chalcidis praesidium et Achaeos et Eumenem regem
									misisse audisset, maturandum ratus, ut et praevenirent sui et
									venientis, si possent, exciperent,

Menippum cum tribus ferme milibus militum et omni classe
									Polyxenidan mittit, ipse paucos post dies sex milia suorum
									militum et ex ea copia, quae Lamiae repente colligi potuit, non
									ita multos Aetolos ducit.

Achaei 
										 quinge.nti 
										 quingenti 
									 et ab Eumene rege modicum
									auxilium missum duce Xenoclide Chalcidensi nondum obsessis
									itineribus tuto transgressi Euripum Chalcidem pervenerunt;

Romani milites, quingenti ferme et ipsi, cum iam Menippus castra
									ante Salganea ad Hermaeum, qua transitus ex Boeotia in Euboeam
									insulam est,

haberet, venerunt. Micythio erat cum iis, legatus ab Chalcide ad
									Quinctium ad id ipsum praesidium petendum missus.

qui, postquam ab hostibus obsessas fauces vidit, omisso ad
									Aulidem itinere Delium convertit, ut inde in Euboeam
									transmissurus.

templum est Apollinis Delium, imminens mari; quinque milia
									passuum ab Tanagra abest; minus quattuor milium inde in proxima
									Euboeae est 
										 maria 
										 mari 
									 traiectus.

ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto, quo sunt
									templa, quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello
									aut ita commisso, ut strictos gladios aut sanguinem usquam
									factum audissent,

cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique
									versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros
									lignatum pabulatumque dilapsa esset,

repente Menippus 
										 palates 
										 palatos 
									 passim adgressus † eos cecidit, ad 
										 (quinquaginta 
										 quinquaginta 
									 vivos cepit; perpauci effugerunt, in quibus Micythio
									parva oneraria nave exceptus.

ea res Quinctio Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad
									ius inferendi Antiocho belli adiecisse aliquantum videbatur.

Antiochus admoto ad Aulidem exercitu, cum rursus oratores partim
									ex suis partim Aetolos Chalcidem misisset, qui eadem illa, quae
									nuper, cum minis gravioribus agerent, nequiquam contra
									Micythione et Xenoclide tendentibus facile tenuit,
									ut portae sibi aperirentur.

qui Romanae partis erant sub adventum regis urbe excesserunt.
									Achaeorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo
									castellum Romani milites pauci 
										 custodial 
										 custodiae 
									 causa loci communiebant.

Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi oppugnare est
									adortus. priores Achaei et Eumenis milites pacti, ut sine fraude
									liceret abire, praesidio excesserunt;

pertinacius Romani Euripum tuebantur. hi quoque tamen, cum terra
									marique obsiderentur et iam machinas tormentaque adportari
									viderent, non tulere obsidionem.

cum id, quod caput erat Euboeae, teneret rex, ne ceterae quidem
									insulae eius urbes imperium abnuerunt; magnoque principio sibi
									orsus bellum videbatur, quod tanta insula et tot opportunae
									urbes in suam dicionem venissent.

P. Cornelium Cn. filium Scipionem et M’. Acilium Glabrionem
									consules inito magistratu patres,

priusquam de provinciis agerent, res divinas facere maioribus
									hostiis iusserunt in omnibus fanis, in quibus lectisternium
									maiorem partem anni fieri solet, precarique, quod senatus de
									novo bello in animo haberet, ut ea res senatui populoque Romano
									bene atque feliciter eveniret.

ea omnia sacrificia laeta fuerunt, primisque hostiis perlitatum
									est, et ita haruspices responderunt, eo bello terminos populi
									Romani propagari, victoriam ac triumphum ostendi.

haec cum renuntiata essent, solutis religione animis patres
									rogationem ad populum ferri iusserunt,

vellent iuberentne cum Antiocho rege, quique eius sectam secuti
									essent, bellum iniri; si ea perlata rogatio esset, tum, si ita
									videretur consulibus,

rem integram ad senatum referrent. P. Cornelius 
										 ear 
										 eam 
									 rogationem pertulit; tum senatus
									decrevit, ut consules Italiam et Graeciam provincias
									sortirentur; cui Graecia evenisset, ut praeter eum numerum
									militum, quem L. Quinctius consul in 
										 ear 
										 eam 
									 provinciam ex auctoritate senatus scripsisset
									imperassetve,

ut eum exercitum acciperet, quem M. Baebius praetor anno priore
									ex senatus consulto in Macedoniam traiecisset;

et extra Italiam permissum, ut, si res postulasset, auxilia ab
									sociis ne supra quinque milium numerum acciperet. L. Quinctium
									superioris anni consulem legari ad id bellum placuit.

alter consul, cui Italia provincia evenisset, cum Bois iussus
									bellum gerere utro exercitu mallet ex duobus, quos superiores
									consules habuissent, alterum ut mitteret Romam, eaeque urbanae
									legiones essent paratae quo senatus censuisset.

his ita in senatu, incerto ad id, quae
										 cuiusque provincia foret, decretis, 
										 tur 
										 tum 
									 demum sortiri consules placuit. Acilio Graecia,
									Cornelio Italia evenit.

certa deinde sorte senatus consultum factum est, quod populus
									Romanus eo tempore duellum iussisset esse cum rege Antiocho,
									quique sub imperio eius essent, ut eius rei causa supplicationem
									imperarent consules, utique M’. Acilius consul ludos magnos Iovi
									voveret et dona ad omnia pulvinaria.

id votum in haec verba praeeunte P. Licinio pontifice maximo
									consul nuncupavit: “si duellum, quod cum rege Antiocho sumi
									populus iussit, id ex sententia senatus populique Romani
									confectum erit,

tur 
										 tum 
									 tibi, Iuppiter, populus Romanus ludos magnos dies
									decem continuos faciet, donaque ad omnia pulvinaria dabuntur de
									pecunia, quantam senatus decreverit.

quisquis magistratus eos ludos quando ubique faxit, hi ludi recte
									facti donaque data recte sunto.” supplicatio inde ab duobus
									consulibus edicta per biduum fuit.

consulibus sortitis provincias extemplo et praetores sortiti
									sunt. M. Iunio Bruto iurisdictio utraque evenit, A. Cornelio
									Mammulae Bruttii, M. Aemilio Lepido Sicilia, L.
									Oppio Salinatori Sardinia, C. 
										 Liuio 
										 Livio 
									 Salinatori classis, L. Aemilio Paulo Hispania
									ulterior. his ita exercitus decreti:

A. Cornelio 
										 noui 
										 novi 
									 milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a
									L. Quinctio consule, dati sunt, iussusque tueri omnem oram circa
									Tarentum Brundisiumque.

L. Aemilio Paulo in ulteriorem Hispaniam, praeter eum exercitum,
									quem a M. 
										 Fuluio 
										 Fulvio 
									 proconsule accepturus esset, decretum est, ut 
										 nouorum 
										 novorum 
									 militum tria milia duceret et trecentos equites, ita
									ut in iis duae partes socium Latini nominis, tertia 
										 ciuium 
										 civium 
									 Romanorum esset.

idem supplementi ad C. Flaminium, cui imperium prorogabatur, in
									Hispaniam citeriorem est missum.

M. Aemilius Lepidus ab L. 
										 Ualerio, 
										 Valerio, 
									 cui successurus esset, simul 
										 prouinciam 
										 provinciam 
									 exercitumque accipere iussus;

L. 
										 Ualerium, 
										 Valerium, 
									 si ita 
										 uideretur, 
										 videretur, 
									 pro praetore in 
										 prouincia 
										 provincia 
									 retinere et 
										 prouinciam 
										 provinciam 
									 ita 
										 diuidere, 
										 dividere, 
									 ut una ab Agrigento ad Pachynum esset, altera a
									Pachyno Tyndareum; eam maritimam oram L. 
										 Ualerius 
										 Valerius 
									 
										 uiginti 
										 viginti 
									 
										 nauibus 
										 navibus 
									 longis custodiret.

eidem praetori mandatum, ut duas decumas frumenti exigeret; id ad
									mare comportandum 
										 deuehendumque 
										 devehendumque 
									 in Graeciam curaret.

idem L. Oppio de alteris decumis exigendis in Sardinia imperatum;
									ceterum non in Graeciam sed Romam id frumentum portari
									placere.

C. 
										 Liuius 
										 Livius 
									 praetor, cui classis 
										 euenerat, 
										 evenerat, 
									 triginta 
										 nauibus 
										 navibus 
									 paratis traicere in Graeciam primo quoque tempore
									iussus, et ab Atilio 
										 naues 
										 naves 
									 accipere.

ueteres 
										 veteres 
									 
										 naues 
										 naves 
									 , quae in 
										 naualibus 
										 navalibus 
									 erant, ut reficeret et armaret, M. Iunio praetori
									negotium datum est, et in eam classem socios 
										 nauales 
										 navales 
									 libertinos legeret.

legati terni in Africam ad Carthaginienses et in Numidiam ad
									frumentum rogandum, quod in Graeciam portaretur, missi, pro quo
									pretium 
										 solueret 
										 solveret 
									 populus Romanus.

adeoque in apparatum curamque eius belli 
										 ciuitas 
										 civitas 
									 intenta fuit,

ut P. Cornelius consul ediceret, qui senatores essent quibusque
									in senatu sententiam dicere liceret, quique minores magistratus
									essent, ne quis eorum longius ab urbe Roma abiret, quam unde eo
									die redire posset, 
										 neue 
										 neve 
									 uno tempore quinque senatores ab urbe Roma
									abessent.

in comparanda impigre classe C. 
										 Liuium 
										 Livium 
									 praetorem contentio orta cum colonis maritimis
									paulisper tenuit.

nam cum cogerentur in classem, tribunos plebi appellarunt; ab iis
									ad senatum reiecti sunt. senatus ita, ut ad unum omnes
									consentirent, 
										 decreuit 
										 decrevit 
									 
										 uacationem 
										 vacationem 
									 rei 
										 naualis 
										 navalis 
									 eis colonis non esse.

Ostia et Fregenae et Castrum 
										 Nouum 
										 Novum 
									 et Pyrgi et Antium et Tarracina et Minturnae et
									Sinuessa fuerunt, quae cum praetore de 
										 uacatione 
										 vacatione 
									 certarunt.

consul deinde M’. Acilius ex senatus consulto ad collegium
									fetialium rettulit, ipsine utique regi Antiocho indiceretur
									bellum, an satis esset ad praesidium aliquod eius nuntiari;

et num Aetolis quoque separatim indici iuberent bellum, et num
									prius societas et amicitia eis renuntianda esset quam bellum
									indicendum.

fetiales responderunt, iam ante sese, cum de Philippo
									consulerentur, 
										 decreuisse 
										 decrevisse 
									 nihil referre, ipsi coram an ad praesidium
									nuntiaretur;

amicitiam renuntiatam 
										 uideri, 
										 videri, 
									 cum legatis totiens repetentibus res nec reddi nec
									satisfieri aequum censuissent;

Aetolos ultro sibi bellum indixisse, cum Demetriadem, sociorum
									urbem,

per 
										 uim 
										 vim 
									 occupassent, Chalcidem terra marique oppugnatum
									issent, regem Antiochum in Europam ad bellum populo Romano
									inferendum traduxissent.

omnibus iam satis comparatis M’. Acilius consul edixit, ut quos
									L. Quinctius milites conscripsisset et quos sociis nominique
									Latino imperasset, quos secum in 
										 prouinciam 
										 provinciam 
									 ire oporteret, et tribuni militum legionis primae et
									tertiae, ut ii omnes Brundisium idibus Mais 
										 conuenirent. 
										 convenirent.

ipse a. d. quintum nonas Maias paludatus urbe egressus est. per
									eosdem dies et praetores in 
										 prouincias 
										 provincias 
									 profecti sunt.

sub idem tempus legati ab duobus regibus, Philippo et Ptolomaeo,
										 Aegypti rege, Romam uenerunt, Philippo pollicente
									ad bellum auxilia et pecuniam et frumentum;

ab Ptolomaeo etiam mille pondo auri, viginti milia pondo argenti
									adlata. nihil eius 
										 accepturn; 
										 acceptum;

gratiae regibus actae; et cum uterque se cum omnibus copiis in
									Aetoliam venturum belloque interfuturum polliceretur, Ptolomaeo
									id remissum;

Philippi legatis responsum gratum eum senatui populoque Romano
									facturum, si M’. Acilio consuli non defuisset.

item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati venerunt.
									Carthaginienses tritici modium * milia, hordei quingenta ad
									exercitum, dimidium eius Romam apportaturos polliciti;

id ut ab se munus Romani acciperent,

petere sese, et classem suorum suo sumptu
									comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos
									annos deberent, praesens omne daturos;

Masinissae legati quingenta milia modium tritici, trecenta hordei
									ad exercitum in Graeciam, Romam trecenta milia modium tritici,
									ducenta quinquaginta hordei, equites quingentos, elephantos
									viginti regem ad M’. Acilium consulem missurum.

de frumento utrisque responsum, ita usurum eo populum Romanum, si
									pretium acciperent; de classe Carthaginiensibus remissum,
									praeterquam si quid navium ex foedere deberent; de pecunia item
									responsum, nullam ante diem accepturos.

cum haec Romae agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per
									hibernorum tempus, partim ipse sollicitabat civitatium animos
									mittendis legatis, partim ultro ad eum veniebant, sicut Epirotae
									communi gentis consensu et Elei e Peloponneso venerunt.

Elei auxilium adversus Achaeos petebant, quos post bellum non ex
									sua sententia indictum Antiocho primum civitati suae arma
									illaturos credebant.

mille iis pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi.
									Epirotarum legatio erat minime in partem ullam liberi aut
									simplicis animi; apud regem gratiam initam volebant cum eo, ut
									caverent, ne quid offenderent Romanos.

petebant enim, ne se temere in causam deduceret, expositos
									adversus Italiam pro omni Graecia et primos
									impetus Romanorum excepturos;

sed si ipse posset terrestribus navalibusque copiis praesidere
									Epiro, cupide eum omnis Epirotas et urbibus et portibus suis
									accepturos; si id non posset, deprecari, ne se nudos atque
									inermes Romano bello obiceret.

hac legatione id agi apparebat, ut sive, quod magis credebant,
									abstinuisset Epiro, integra sibi omnia apud exercitus Romanos
									essent, conciliata satis apud regem gratia,

quod accepturi fuissent venientem, sive venisset, sic quoque spes
									veniae ab Romanis foret, quod non expectato longinquo ab se
									auxilio praesentis viribus succubuissent.

huic tam perplexae legationi quia non satis in promptu erat, quid
									responderet, legatos se missurum ad eos dixit, qui de iis, quae
									ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.

in Boeotiam ipse profectus est, causas in speciem irae adversus
									Romanos eas, quas ante dixi, habentem, Brachyllae necem et
									bellum a Quinctio Coroneae propter Romanorum militum caedes
									illatum,

re vera per multa iam saecula publice privatimque labante egregia
									quondam disciplina gentis et multorum eo statu, qui diuturnus
									esse sine mutatione rerum non posset.

obviam effusis undique Boeotiae principibus Thebas venit. ibi in
									concilio gentis, quamquam et ad Delium impetu in praesidium
									Romanum facto et ad Chalcidem commiserat nec parvis nec dubiis
									principiis bellum, tamen eandem orationem est exorsus,

qua in colloquio primo ad Chalcidem quaque per legatos in
									concilio Achaeorum usus erat, ut amicitiam secum institui, non
									bellum indici Romanis postularet. neminem, quid ageretur,
									fallebat;

decretum tamen sub leni verborum praetextu pro rege adversus
									Romanos factum est.

hac quoque gente adiuncta Chalcidem regressus, praemissis inde
									litteris, ut Demetriadem convenirent principes Aetolorum, cum
									quibus de summa rerum deliberaret, navibus eo ad diem indictum
									concilio venit.

et Amynander, accitus ad consultandum ex Athamania, 
									et Hannibal Poenus, iam diu non adhibitus, interfuit ei
									consilio.

consultatum de Thessalorum gente est, quorum omnibus, qui
									aderant, voluntas temptanda videbatur.

in eo modo diversae sententiae erant, quod alii extemplo agendum,
									alii ex hieme, quae tum ferme media erat, differendum in veris
									principium, et alii legatos tantummodo mittendos,

alii cum omnibus copiis eundum censebant terrendosque metu, si
									cunctarentur.

cum circa hanc fere consultationem disceptatio omnis verteretur,
									Hannibal nominatim interrogatus sententiam in universi belli
									cogitationem regem atque eos, qui aderant, tali oratione
									avertit.

“si, ex quo traiecimus in Graeciam, adhibitus essem in consilium,
									cum de Euboea deque Achaeis et de Boeotia agebatur, eandem
									sententiam dixissem, quam hodie, cum de Thessalis agitur,
									dicam.

ante omnia Philippum et Macedonas in societatem belli quacumque
									ratione censeo deducendos esse.

nam quod ad Euboeam Boeotosque et Thessalos attinet, cui dubium
									est, quin, ut quibus nullae suae vires sint, praesentibus
									adulando semper, quem metum in consilio habeant, eodem ad
									impetrandam veniam utantur,

simul ac Romanum exercitum in Graecia viderint, ad consuetum
									imperium se avertant, nec iis noxiae futurum sit, quod, cum
									Romani procul abessent, vim tuam praesentis exercitusque tui
									experiri noluerint?

quanto igitur prius potiusque est Philippum nobis coniungere quam
									hos? cui, si semel in causam descenderit, nihil integri futurum
									sit, quique eas vires adferat, quae non accessio tantum ad
									Romanum esse bellum, sed per se ipsae nuper sustinere potuerint
									Romanos.

hoc ego adiuncto — absit verbo invidia — qui dubitare de eventu
									possim, cum, quibus adversus Philippum valuerint Romani, iis
									nunc fore videam, ut ipsi oppugnentur?

Aetoli, qui Philippum, quod inter omnes constat, vicerunt, cum
									Philippo adversus Romanos pugnabunt;

Amynander atque Athamanum gens, quorum secundum 
										 Aetdlos 
										 Aetolos 
									 plurima fuit opera in eo bello, nobiscum
									stabunt;

Philippus tum te quieto totam molem sustinebat belli; nunc duo
									maximi reges Asiae Europaeque viribus adversus unum populum, ut
									meam utramque fortunam taceam, patrum certe aetate ne uni quidem
									Epirotarum regi parem — qui quid tandem erat vobiscum
									comparatus? — geretis bellum.

quae igitur res mihi fiduciam praebet coniungi nobis Philippum
									posse? una, communis utilitas, quae societatis maximum vinculum
									est; altera,

auctores vos Aetoli. vester enim legatus hic Thoas inter cetera,
									quae ad exciendum in Graeciam Antiochum dicere est solitus, ante
									omnia hoc semper adfirmavit, fremere Philippum et aegre pati sub
									specie pacis leges servitutis sibi impositas.

ille quidem ferae bestiae vinctae aut clausae et refringere
									claustra cupienti regis iram verbis aequabat. cuius si talis
									animus est, solvamus nos eius vincula et claustra refringamus,
									ut erumpere diu coercitam iram in hostes communes possit.

quod si nihil eum legatio nostra moverit, at nos, quoniam nobis
									eum adiungere non 
										 possums, 
										 possumus, 
									 ne hostibus nostris ille adiungi possit, caveamus.

Seleucus filius tuus Lysimachiae est; qui si eo exercitu, quem
									secum habet, per Thraciam proxima Macedoniae coeperit
									depopulari, facile ab auxilio ferendo Romanis Philippum ad sua
									potissimum tuenda avertet.

de Philippo meam sententiam habes; de ratione universi belli quid
									sentirem, iam ab initio non ignorasti. quod si 
										 tur 
										 tum 
									 auditus forem, non in Euboea Chalcidem captam et
									castellum Euripi expugnatum Romani, sed Etruriam Ligurumque et
									Galliae Cisalpinae oram bello ardere, et, qui maximus iis terror
									est, Hannibalem in Italia esse audirent.

nunc quoque accersas censeo omnis navalis terrestrisque copias;
									sequantur classem onerariae cum commeatibus; nam hic sicut ad
									belli munera pauci sumus, sic nimis multi pro inopia 
										 commeatuum. 
										 commeatum.

cum omnis tuas contraxeris vires, divisa classe partem Corcyrae
									in statione habebis,

ne transitus Romanis liber ac tutus pateat, partem ad litus
									Italiae, quod Sardiniam Africamque spectat, traicies; ipse cum
									omnibus terrestribus copiis in Bullinum agrum procedes;

inde Graeciae praesidebis, et speciem Romanis traiecturum te
									praebens et, si res poposcerit, traiecturus. haec suadeo, qui ut
									non omnis peritissimus sim belli, cum Romanis certe bellare
									bonis malisque meis didici.

in quae consilium dedi, in eadem nec infidelem nec segnem operam
									polliceor. dii approbent 
										 ear 
										 eam 
									 sententiam, quae tibi optima visa fuerit.”

haec ferme Hannibalis oratio fuit; quam laudarunt magis in
									praesentia, qui aderant, quam rebus ipsis exsecuti sunt; nihil
									enim eorum factum est, nisi quod ad classem copiasque
									accersendas ex Asia Polyxenidam misit.

legati Larisam ad concilium Thessalorum sunt missi, et Aetolis
									Amynandroque dies ad conveniendum exercitui Pheras est dictus;
									eodem et rex cum suis copiis confestim venit.

ubi dum opperitur Amynandrum atque Aetolos, Philippum
									Megalopolitanum cum duobus milibus hominum ad legenda ossa
									Macedonum circa Cynoscephalas, ubi debellatum erat cum
									Philippo,

misit, sive ab ipso, quaerente sibi commendationem ad Macedonum
									gentem et invidiam regi, quod insepultos milites reliquisset,
									monitus, sive ab insita regibus vanitate ad consilium specie
									amplum,

re inane animo adiecto. tumulus est in unum ossibus, quae passim
									strata erant, coacervatis factus, qui nullam gratiam ad
									Macedonas, odium ingens ad Philippum movit.

itaque qui ad id tempus fortunam esset habiturus in consilio, is
									extemplo ad M. Baebium propraetorem misit, Antiochum in
									Thessaliam impetum fecisse; si videretur ei, moveret ex
									hibernis; se obviam processurum, ut, quid agendum esset,
									consultarent.

Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi coniunxerant ei se
									Aetoli et Amynander, legati ab Larisa venerunt quaerentes, quod
									ob factum dictumve Thessalorum bello lacesseret eos,

simul orantes, ut remoto exercitu per legatos, si
									quid ei videretur, secum disceptaret.

eodem tempore quingentos armatos duce Hippolocho Pheras in
									praesidium miserunt; ii exclusi aditu, iam omnia itinera
									obsidentibus regiis,

Scotusam se receperunt. legatis Larisaeorum rex clementer
									respondit, non belli faciendi, sed tuendae et stabiliendae
									libertatis Thessalorum causa se Thessaliam intrasse.

similia his, qui cum Pheraeis ageret, missus; cui nullo dato
									responso Pheraei ipsi legatum ad regem principem civitatis
									Pausaniam miserunt.

qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro
									Chalcidensibus in colloquio ad Euripi fretum dicta erant,

quaedam etiam ferocius egisset, rex etiam atque etiam deliberare
									eos iussos, ne id consilii caperent, cuius, dum in futurum nimis
									cauti et providi essent,

extemplo paeniteret, dimisit. haec renuntiata Pheras legatio cum
									esset, ne paulum quidem dubitarunt, quin pro fide erga Romanos,
									quidquid fors belli tulisset, paterentur.

itaque et hi summa ope parabant se ad urbem defendendam, et rex
									ab omni parte simul oppugnare moenia est adgressus et, ut qui
									satis intellegeret —

neque enim dubium erat — in eventu eius urbis positum esse, quam
									primam adgressus esset, aut sperni deinde ab universa gente
									Thessalorum aut timeri se, omnem undique terrorem obsessis
									iniecit.

primum impetum oppugnationis satis constanter sustinuerunt; dein
									cum multi propugnantes caderent aut vulnerarentur, labare animi
									coeperunt.

revocati deinde castigationibus principum ad perseverandum in
									proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam
									copiis in interiorem partem urbis concesserunt, cui brevior
									orbis munitionis circumiectus erat; postremo victi malis, cum
									timerent, ne vi captis nulla apud victorem venia esset,
									dediderunt sese.

nihil deinde moratus rex quattuor milia armatorum, dum recens
									terror esset, Scotusam misit. nec ibi mora deditionis est facta
									cernentibus Pheraeorum recens exemplum,

qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti tandem
									fecissent; cum ipsa urbe Hippolochus Larisaeorumque deditum est
									praesidium.

dimissi ab rege inviolati omnes, quod 
										 ear 
										 eam 
									 rem magni momenti futuram rex ad conciliandos
									Larisaeorum animos credebat.

intra decimum diem, quam Pheras venerat, his perfectis Crannonem
									profectus cum toto exercitu primo adventu cepit.

inde Cierium et Metropolim et iis circumiecta castella recepit;
									omniaque iam regionis eius praeter Atracem et Gyrtonem in
									potestate erant.

tunc adgredi Larisam constituit ratus vel terrore ceterarum
									expugnatarum vel beneficio praesidii dimissi vel exemplo tot
									civitatium dedentium sese non ultra in pertinacia mansuros.

elephantis agi ante signa terroris causa iussis quadrato agmine
									ad urbem incessit, ut incerti fluctuarentur animi magnae partis 
										 Larisaeorum 
										 Larisacorum 
									 inter metum praesentem hostium et verecundiam
									absentium sociorum.

per eosdem dies Amynander cum Athamanum iuventute occupat
									Pellinaeum, et Menippus cum tribus milibus peditum Aetolorum et
									ducentis equitibus in Perrhaebiam profectus Malloeam et Cyretias
									vi cepit et depopulatus est agrum
									Tripolitanum.

his raptim peractis Larisam ad regem redeunt; consultanti,
									quidnam agendum de Larisa esset,

supervenerunt. ibi in diversum sententiae tendebant aliis vim
									adhibendam et non differendum censentibus, quin operibus ac
									machinis simul undique moenia adgrederetur urbis sitae in plano,
									aperto et campestri undique aditu,

aliis nunc vires urbis nequaquam Pheris conferendae memorantibus,
									nunc hiemem et tempus anni nulli bellicae rei, minime obsidioni
									atque oppugnationi urbium aptum.

incerto regi inter spem metumque legati a Pharsalo, qui ad
									dedendam urbem suam forte venerant, animos auxerunt.

M. Baebius interim cum Philippo in Dassaretiis congressus Ap.
									Claudium ex communi consilio ad praesidium Larisae misit, qui
									per Macedoniam magnis itineribus in iugum montium,
									quod super Gonnos est, pervenit.

oppidum Gonni viginti milia ab Larisa abest, in ipsis faucibus
									saltus, quae Tempe appellantur, situm. ibi castra metatus latius
									quam pro copiis et plures quam quot satis in usum erant ignes
									cum accendisset, speciem, quam quaesierat, hosti fecit omnem ibi
									Romanum exercitum cum rege Philippo esse.

itaque hiemem instare apud suos causatus rex unum tantum moratus
									diem ab Larisa recessit et Demetriadem rediit, Aetolique et
									Athamanes in suos receperunt se fines.

Appius etsi, cuius rei causa missus erat, solutam cernebat
									obsidionem, tamen Larisam ad confirmandos in reliquum sociorum
									animos descendit;

duplexque laetitia erat, quod et hostes excesserant finibus, et
									intra moenia praesidium Romanum cernebant.

rex Chalcidem a Demetriade, amore captus virginis Chalcidensis,
									Cleoptolemi filiae, cum patrem primo allegando, deinde coram
									ipse rogando fatigasset,

invitum se gravioris fortunae condicioni illigantem, tandem
									impetrata re tamquam in media pace nuptias celebrat et relicum
									hiemis, oblitus, quantas simul duas res suscepisset, bellum
									Romanum et Graeciam liberandam, omissa omnium rerum cura, in
									conviviis et vinum sequentibus voluptatibus ac deinde ex
									fatigatione magis quam satietate earum in somno traduxit.

eadem omnis praefectos regios, qui ubique, ad Boeotiam maxime,
									praepositi hibernis erant, cepit luxuria;

in eandem et milites effusi sunt, nec quisquam eorum aut arma
									induit aut stationem aut vigilias servavit aut quicquam, quod
									militaris operis aut muneris esset, fecit.

itaque principio veris, cum per Phocidem Chaeroneam, quo
									convenire omnem undique exercitum iusserat, venisset, facile
									animadvertit nihilo severiore disciplina milites quam ducem
									hibernasse.

Alexandrum inde Acarnana et Menippum Macedonem Stratum Aetoliae
									copias ducere iussit; ipse Delphis sacrificio Apollini facto
									Naupactum processit.

consilio principum Aetoliae habito via, quae
									praeter 
										 Calydonern 
										 Calydonem 
									 et Lysimachiam fert ad Stratum, suis, qui per Maliacum
									sinum veniebant, occurrit.

ibi Mnasilochus princeps Acarnanum, multis emptus donis, non ipse
									solum gentem regi conciliabat, sed Clytum etiam praetorem, penes
									quem 
										 tur 
										 tum 
									 summa potestas erat, in suam sententiam adduxerat.

is cum Leucadios, quod Acarnaniae caput est, non facile ad
									defectionem posse cerneret impelli propter metum Romanae
									classis, quae cum Atilio quaeque circa Cephallaniam erat, arte
									eos est adgressus.

nam cum in concilio dixisset tuenda mediterranea Acarnaniae esse
									et omnibus, qui arma ferrent, exeundum ad Medionem et Thyrreum,
									ne ab Antiocho aut Aetolis occuparentur,

fuere qui dicerent nihil attinere omnis tumultuose concitari,
									satis esse quingentorum hominum praesidium. 
										 ear 
										 eam 
									 iuventutem nactus, trecentis Medione, ducentis Thyrrei
									in praesidio positis, id agebat, ut pro obsidibus futuri
									venirent in potestatem regis.

per eosdem dies legati regis Medionem venerunt; quibus auditis
									cum in contione, quidnam respondendum regi esset,
									consultaretur,

et alii manendum in Romana societate, alii non aspernandam
									amicitiam regis censerent, media visa est Clyti sententia eoque
									accepta,

ut ad regem mitterent legatos peterentque ab eo, ut Medionios
									super tanta re consultare in concilio Acarnanum pateretur.

in 
										 earn 
										 eam 
									 legationem Mnasilochus et qui eius factionis erant de
									industria coniecti, clam missis, qui regem admovere copias
									iuberent, ipsi terebant tempus.

itaque vixdum iis egressis legatis Antiochus in
									finibus et mox ad portas erat, et trepidantibus, qui expertes
									proditionis fuerant, tumultuoseque iuventutem ad arma vocantibus
									ab Clyto et Mnasilocho in urbem est inductus;

et aliis sua voluntate adfluentibus metu coacti etiam, qui
									dissentiebant, ad regem convenerunt. quos placida oratione
									territos cum permulsisset, ad spem vulgatae clementiae aliquot
									populi Acarnaniae defecerunt.

Thyrreum a Medione profectus est Mnasilocho eodem
									et legatis praemissis. ceterum detecta Medione fraus cautiores,
									non timidiores Thyrreensis fecit;

dato enim 
										 baud 
										 haud 
									 perplexo responso, nullam se novam societatem nisi ex
									auctoritate imperatorum Romanorum accepturos, portisque clausis
									armatos in muris disposuerunt.

et peropportune ad confirmandos Acarnanum animos Cn. Octavius
									missus a Quinctio, cum praesidium et paucas naves ab A.
									Postumio, qui ab Atilio legato Cephallaniae praepositus
									fuerat,

accepisset, Leucadem venit implevitque spei socios M’. Acilium
									consulem iam cum legionibus mare traiecisse et in Thessalia
									castra Romana esse.

hunc rumorem quia similem veri tempus anni maturum iam ad
									navigandum faciebat, rex praesidio Medione imposito et in
									quibusdam aliis Acarnaniae oppidis Thyrreo abscessit et per
									Aetoliae ac Phocidis urbis Chalcidem rediit.

sub idem tempus M. Baebius et Philippus rex, iam ante per hiemem
									in Dassaretiis congressi, cum Ap. Claudium, ut obsidione Larisam
									eximeret, in Thessaliam misissent,

quia id tempus rebus gerendis immaturum erat, in hiberna
									regressi, principio veris coniunctis copiis in Thessaliam
									descenderunt.

in Acarnania tum Antiochus erat. advenientes Philippus Malloeam
									Perrhaebiae, Baebius Phacium est adgressus;

quo primo prope impetu capto Phaestum eadem celeritate capit.
									inde Atracem cum se recepisset, Cyretias hinc et Eritium
									occupat, praesidiisque per recepta oppida dispositis Philippo
									rursus obsidenti Malloeam se coniungit.

sub adventum Romani exercitus seu ad metum virium seu ad spem
									veniae cum dedidissent sese, ad ea recipienda oppida, quae
									Athamanes occupaverant, uno agmine ierunt.

erant autem haec: Aeginium Ericinium Gomphi Silana Tricca
									Meliboea Phaloria.

inde Pellinaeum, ubi Philippus Megalopolitanus cum quingentis
									peditibus et equitibus quadraginta in praesidio erat,
									circumsidunt et, priusquam oppugnarent, mittunt ad
									Philippum qui monerent, ne vim ultimam experiri vellet.

quibus ille satis ferociter respondit vel Romanis vel Thessalis
									se crediturum fuisse, in Philippi se potestatem commissurum non
									esse.

postquam apparuit vi agendum, quia videbatur et Limnaeum eodem
									tempore oppugnari posse, regem ad Limnaeum ire placuit, Baebius
									restitit ad Pellinaeum oppugnandum.

per eos forte dies M’. Acilius consul cum viginti milibus
									peditum, duobus milibus equitum, quindecim elephantis mari
									traiecto pedestris copias Larisam ducere tribunos militum
									iussit; ipse cum equitatu Limnaeum ad Philippum venit.

adventu consulis deditio sine cunctatione est facta, traditumque
									praesidium regium et cum iis Athamanes.

ab Limnaeo Pellinaeum consul proficiscitur. ibi primi Athamanes
									tradiderunt sese, deinde et Philippus Megalopolitanus;

cui decedenti praesidio cum obvius forte fuisset Philippus rex,
									ad ludibrium regem eum consalutari iussit, ipse congressus
									fratrem 
										 baud 
										 haud 
									 sane decoro maiestati suae ioco appellavit.

deductus inde ad consulem custodiri iussus est et 
										 baud 
										 haud 
									 ita multo post in vinculis Romam missus. cetera 
										 multitude 
										 multitudo 
									 Athamanum aut militum Antiochi regis, quae in
									praesidiis deditorum per eos dies oppidorum fuerat, Philippo
									tradita regi est; fuere autem ad quattuor milia hominum.

consul Larisam est profectus, ibi de summa belli consultaturus.
									in itinere ab Cierio et Metropoli legati tradentes urbes suas
									occurrerunt.

Philippus Athamanum praecipue captivis indulgenter habitis, ut
									per eos conciliaret gentem, nactus spem Athamaniae potiendae
									exercitum eo 
										 duxlt 
										 duxit 
									 praemissis in civitates captivis.

et illi magnam auctoritatem apud populares habuerunt, clementiam
									erga se regis munificentiamque commemorantes,

et Amynander, cuius praesentis maiestas aliquos in fide
									continuisset, veritus, ne traderetur Philippo iam pridem hosti
									et Romanis merito tunc propter defectionem 
									infensis, cum coniuge ac liberis regno excessit Ambraciamque se
									contulit; ita Athamania omnis in ius dicionemque Philippi
									concessit.

consul ad reficienda maxime iumenta, quae et navigatione et
									postea itineribus fatigata erant, paucos Larisae moratus dies,
									velut renovato modica quiete exercitu Crannonem est
									progressus.

venienti Pharsalus et Scotusa et Pherae quaeque in eis praesidia
									Antiochi erant deduntur. ex iis interrogatis, qui manere secum
									vellent, mille volentis Philippo tradit, ceteros inermes
									Demetriadem remittit.

Proernam inde recepit et quae circa eam castella erant. ducere 
										 tur 
										 tum 
									 porro in sinum Maliacum coepit. appropinquanti
									faucibus, super quas siti Thaumaci sunt, deserta urbe iuventus
									omnis armata silvas et itinera insedit et in agmen Romanum ex
									superioribus locis incursavit.

consul primo misit, qui ex propinquo colloquentes deterrerent eos
									a tali furore; postquam perseverare in incepto vidit, tribuno
									cum duorum signorum militibus circummisso interclusit ad urbem
									iter armatis, vacuamque 
										 earn 
										 eam 
									 cepit.

tum clamore ab tergo captae urbis audito refugientium undique ex
									silvis insidiatorum caedes facta est.

ab Thaumacis altero die consul ad Spercheum amnem pervenit, inde
									Hypataeorum agros vastavit.

cum haec agebantur, Chalcide erat Antiochus, iam 
										 tur 
										 tum 
									 cernens nihil se ex Graecia praeter amoena Chalcide
									hiberna et infames nuptias petisse.

tunc Aetolorum vana promissa incusare et Thoantem, Hannibalem
									vero non ut prudentem tantum virum sed prope vatem omnium, quae 
										 tur 
										 tum 
									 evenirent, admirari. ne tamen temere coepta segnitia
									insuper everteret,

nuntios in Aetoliam misit, ut omni contracta iuventute
									convenirent Lamiam; et ipse eo decem milia fere peditum ex iis,
									qui postea venerant ex Asia, expleta et equites quingentos
									duxit.

quo cum aliquanto pauciores quam umquam antea convenissent, et
									principes tantummodo cum paucis clientibus essent, atque ii
									dicerent omnia sedulo ab se facta, ut quam
									plurimos ex civitatibus suis evocarent;

nec auctoritate nec gratia nec imperio adversus detractantes
									militiam valuisse, destitutus undique et ab suis, qui morabantur
									in Asia, et ab sociis, qui ea, in quorum spem vocaverant, non
									praestabant, intra saltum Thermopylarum sese recepit.

id iugum, sicut Appennini dorso Italia dividitur, ita mediam
									Graeciam dirimit.

ante saltum Thermopylarum in septentrionem versa Epirus et
									Perrhaebia et Magnesia et Thessalia est et Phthiotae Achaei et
									sinus Maliacus;

intra fauces ad meridiem vergunt Aetoliae pars maior et Acarnania
									et cum Locride Phocis et Boeotia adiunctaque insula Euboea et
									excurrente in altum velut promunturio Attica terra et sita ab
									tergo Peloponnesus.

hoc iugum ab Leucate et mari ad occidentem verso per Aetoliam ad
									alterum mare orienti obiectum tendens ea aspreta rupesque
									interiectas habet, ut non modo exercitus sed ne expediti quidem
									facile ullas ad transitum calles inveniant.

extremos ad orientem montis Oetam vocant, quorum quod altissimum
									est Callidromon appellatur, in cuius valle ad Maliacum sinum
									vergente iter est non latius quam sexaginta passus.

haec una militaris via est, qua traduci exercitus, si non
									prohibeantur, possint.

ideo Pylae et ab aliis, quia calidae aquae in ipsis faucibus
									sunt, Thermopylae locus appellatur, nobilis Lacedaemoniorum
									adversus Persas morte magis memorabili quam pugna.

haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius
									castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum
									duplici vallo fossaque et muro etiam,

qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum
									permunisset omnia,

satis fidens numquam ea vim Romanum exercitum facturum, Aetolos
									ex quattuor milibus — tot enim convenerant — partim ad Heracleam
									praesidio obtinendam, quae ante ipsas fauces posita est,

partim Hypatam mittit, et Heracleam 
										 baud 
										 haud 
									 dubius consulem 
										 oppugnaturuni, 
										 oppugnaturum, 
									 et iam multis nuntiantibus circa Hypatam
									omnia evastari.

consul depopulatus Hypatensem primo deinde Heracleensem agrum,
									inutili utrobique auxilio Aetolorum, in ipsis faucibus prope
									fontes calidarum aquarum adversus regem posuit castra. Aetolorum
									utraeque manus Heracleam sese incluserunt.

Antiochum, cui, priusquam hostem cerneret, satis omnia permunita
									et praesidiis obsaepta videbantur, timor incessit, ne quas per
									imminentia iuga calles inveniret ad transitum Romanus;

nam et Lacedaemonios quondam ita a Persis circuitos fama erat, et
									nuper Philippum ab iisdem Romanis;

itaque nuntium 
										 Heracleat 
										 Heracleam 
									 ad Aetolos mittit, ut hanc saltem sibi operam eo bello
									praestarent, ut vertices circa montium occuparent obsiderentque,
									ne qua transire Romani possent.

hoc nuntio audito dissensio inter Aetolos orta est. pars imperio
									parendum regis atque eundum censebant,

pars subsistendum Heracleae ad utramque fortunam, ut, sive victus
									ab consule rex esset, in expedito haberent integras copias ad
									opem propinquis ferendam civitatibus suis, sive vinceret, ut 
										 dissipates 
										 dissipatos 
									 in fugam Romanos persequerentur.

utraque pars non mansit modo in sententia sua, sed etiam exsecuta
									est consilium: duo milia Heracleae substiterunt; duo trifariam
									divisa Callidromum et Rhoduntiam et Tichiunta — haec nomina
									cacuminibus sunt — occupavere.

consul postquam insessa superiora loca ab Aetolis vidit, M.
									Porcium Catonem et L. Valerium Flaccum consularis legatos cum
									binis milibus delectorum peditum ad castella Aetolorum, Flaccum
									in Rhoduntiam et Tichiunta, Catonem in Callidromum mittit.

ipse, priusquam ad hostem copias admoveret, vocatos in contionem
									milites paucis est adlocutus. “ 
										 eplerosque 
										 plerosque 
									 omnium ordinum, milites, inter vos esse video, qui in
									hac eadem provincia T. Quincti ductu auspicioque
									militaveritis.

Macedonico bello inexsuperabilior saltus ad amnem Aoum fuit quam
									hic;

quippe portae sunt hae, et unus inter duo maria
									clausis omnibus velut naturalis transitus est; munitiones et
									locis opportunioribus tunc fuerunt et validiores impositae;
									exercitus hostium ille et numero maior et militum genere
									aliquanto melior;

quippe illic Macedones Thracesque et Illyrii erant, ferocissimae
									omnes gentes, hic Syri et Asiatici Graeci sunt, vilissima genera
									hominum et servituti nata;

rex ille bellicosissimus et exercitatus iam inde ab iuventa
									finitimis Thracum atque Illyriorum et circa omnium accolarum
									bellis, hic, ut aliam omnem vitam sileam,

is est, qui cum ad inferendum populo Romano bellum ex Asia in
									Europam transisset, nihil memorabilius toto tempore hibernorum
									gesserit, quam quod amoris causa ex domo privata et obscuri
									etiam inter popularis generis uxorem duxit, et novus
									maritus,

velut saginatus nuptialibus cenis, ad pugnam processit. summa
									virium speique eius in Aetolis fuit, gente vanissima et
									ingratissima, ut vos prius experti estis, nunc Antiochus
									experitur.

nam nec venerunt frequentes, nec contineri in castris potuerunt,
									et in seditione ipsi inter sese sunt, et, cum Hypatam tuendam
									Heracleamque depoposcissent, neutram tutati refugerunt in iuga
									montium, pars Heracleae incluserunt sese.

rex ipse confessus nusquam aequo campo non modo congredi se ad
									pugnam audere, sed ne castra quidem in aperto ponere, relicta
									omni ante se regione ea, quam se nobis ac Philippo ademisse
									gloriabatur, condidit se intra rupes, ne ante fauces quidem
									saltus,

ut quondam Lacedaemonios fama est, sed intra penitus retractis
									castris; quod quantum interest ad timorem ostendendum, an muris
									urbis alicuius obsidendum sese incluserit?

sed neque Antiochum tuebuntur angustiae, nec Aetolos vertices
									illi, quos ceperunt. satis undique provisum atque praecautum
									est, ne quid adversus vos in pugna praeter hostis esset.

illud proponere animo vestro debetis, non vos pro Graeciae
									libertate tantum dimicare, quamquam is quoque egregius titulus
									esset, liberatam a Philippo ante nunc ab Aetolis
									et ab Antiocho liberare, neque ea tantum in praemium vestrum
									cessura,

quae nunc in regiis castris sunt, sed illum quoque omnem
									apparatum, qui in dies ab Epheso expectatur, praedae futurum,
									Asiam deinde Syriamque et omnia usque ad ortum solis ditissima
									regna Romano imperio aperturos.

quid deinde aberit, quin ab Gadibus ad mare rubrum Oceano finis
									terminemus, qui orbem terrarum amplexu finit, et omne humanum
									genus secundum deos nomen Romanum veneretur?

in haec tanta praemia dignos parate animos, ut crastino die bene
									iuvantibus diis acie decernamus.”

ab hac contione dimissi milites, priusquam corpora curarent, arma
									telaque parent. luce prima signo pugnae proposito instruit aciem
									consul,

arta fronte, ad naturam et angustias loci. rex, postquam signa
									hostium conspexit, et ipse copias educit. levis armaturae partem
									ante vallum in primo locavit, tum Macedonum robur, quos
									sarisophorus appellabant, velut firmamentum circa ipsas
									munitiones constituit.

his ab sinistro cornu iaculatorum sagittariorumque et funditorum
									manum sub ipsis radicibus montis posuit, ut ex altiore loco nuda
									latera hostium incesserent.

ab dextro Macedonibus ad ipsum munimentorum finem, qua loca usque
									ad mare invia palustri limo et voraginibus claudunt, elephantos
									cum adsueto praesidio posuit, post eos equites, tum modico
									intervallo relicto ceteras copias in secunda acie.

Macedones pro vallo locati primo facile sustinebant Romanos,
									temptantis ab omni parte aditus, multum adiuvantibus, qui ex
									loco superiore fundis velut nimbum glandis et sagittas simul ac
									iacula ingerebant;

deinde, ut maior nec iam toleranda vis hostium inferebat se,
									pulsi loco intra munimenta subductis ordinibus concesserunt;
									inde ex vallo prope alterum vallum hastis prae se obiectis
									fecerunt.

et ita modica altitudo valli erat, ut et locum superiorem suis ad
									pugnandum praeberet, et propter longitudinem
									hastarum subiectum haberet hostem.

multi temere subeuntes vallum transfixi sunt; et aut incepto
									irrito recessissent aut plures cecidissent, ni M. Porcius ab
									iugo Callidromi deiectis inde Aetolis et magna ex parte caesis —
									incautos enim et plerosque sopitos oppresserat — super
									imminentem castris collem apparuisset.

Flacco non eadem fortuna ad Tichiunta et Rhoduntiam, nequiquam
									subire ad ea castella conato, fuerat.

Macedones quique alii in castris regiis erant primo, dum procul
									nihil aliud quam turba et agmen apparebat, Aetolos credere visa
									procul pugna subsidio venire;

ceterum, ut primum signaque et arma ex propinquo cognita errorem
									aperuerunt, tantus repente pavor omnis cepit, ut abiectis armis
									fugerent.

et munimenta sequentis impedierunt, et angustiae vallis, per quam
									sequendi erant, et maxime omnium quod elephanti novissimi
									agminis erant, quos pedes aegre praeterire, eques nullo poterat
									modo timentibus equis tumultumque inter se maiorem quam in
									proelio edentibus;

aliquantum temporis et direptio castrorum tenuit;

Scarpheam tamen eo die consecuti sunt hostem. multis in ipso
									itinere caesis captisque, non equis virisque tantum, sed etiam
									elephantis, quos capere non potuerant, interfectis, in castra
									reverterunt;

quae temptata eo die inter ipsum pugnae tempus ab Aetolis,
									Heracleam obtinentibus praesidio, sine ullo haud parum audacis
									incepti effectu fuerant.

consul noctis insequentis tertia vigilia praemisso equitatu ad
									persequendum hostem, signa legionum luce prima movit.

aliquantum viae praeceperat rex, ut qui non ante quam Elatiae ab
									effuso constiterit cursu; ubi primum reliquiis pugnaeque et
									fugae collectis, cum perexigua manu semiermium militum Chalcidem
									se recepit.

Romanus equitatus ipsum quidem regem Elatiae adsecutus non est;
									magnam partem agminis aut lassitudine subsistentes aut errore,
									ut qui sine ducibus per ignota itinera fugerent, dissipatos
									oppresserunt;

nec praeter quingentos, qui circa regem fuerunt, ex
									toto exercitu quisquam effugit, etiam ex decem milibus
									militum,

quos Polybio auctore traiecisse secum regem in Graeciam
									scripsimus, exiguus numerus; quid, si Antiati Valerio credamus
									sexaginta milia militum fuisse in regio exercitu scribenti,
									quadraginta inde milia cecidisse, supra quinque milia capta cum
									signis 
										 militaiibus 
										 militaribus 
									 ducentis triginta? Romanorum centum 
										 auinquaginta 
										 quinquaginta 
									 in ipso certamine pugnae, ab incursu Aetolorum se
									tuentes non plus quinquaginta interfecti sunt.

consule per Phocidem et Boeotiam exercitum ducente consciae
									defectionis civitates cum velamentis ante portas stabant metu,
									ne hostiliter diriperentur.

ceterum per omnes dies 
										 baud 
										 haud 
									 secus quam in pacato agro sine
									vexatione ullius rei agmen processit, donec in agrum Coroneum
									ventum est.

ibi statua regis Antiochi posita in templo Minervae Itoniae iram
									accendit, permissumque militi est, ut circumiectum templo agrum
									popularetur; dein cogitatio animum subit, cum communi decreto
									Boeotorum posita esset statua, indignum esse in unum Coronensem
									agrum saevire.

revocato extemplo milite finis populandi factus; castigati tantum
									verbis Boeoti ob ingratum in tantis tamque recentibus beneficiis
									animum erga Romanos.

inter ipsum pugnae tempus decem naves regiae cum praefecto
									Isidoro ad Thronium in sinu Maliaco stabant. eo gravis
									vulneribus Alexander Acarnan, nuntius adversae pugnae, cum
									perfugisset, trepidae inde recenti terrore naves Cenaeum Euboeae
									petierunt.

ibi mortuus sepultusque Alexander. tres, quae ex Asia profectae
									eundem portum tenuerant, naves audita exercitus clade Ephesum
									redierunt. Isidorus ab Cenaeo Demetriadem, si forte eo deferret
									fuga regem, traiecit. —

per eosdem dies A. Atilius praefectus Romanae classis magnos
									regios commeatus iam fretum, quod ad Andrum insulam est,
									praetervectos excepit;

alias mersit, alias cepit naves; quae novissimi 
									agminis erant cursum in Asiam verterunt. Atilius Piraeum, unde
									profectus erat, cum agmine captivarum navium revectus magnam vim
									frumenti et Atheniensibus et aliis eiusdem regionis sociis
									divisit.

Antiochus sub adventum consulis a Chalcide profectus Tenum primo
									tenuit, inde Ephesum transmisit.

consuli Chalcidem venienti portae patuerunt, cum appropinquante
									eo Aristoteles praefectus regis urbe excessisset.

et ceterae urbes in Euboea sine certamine traditae; post
									paucosque dies omnibus perpacatis sine ullius noxa urbis
									exercitus Thermopylas reductus, multo modestia post victoriam
									quam ipsa victoria laudabilior.

inde consul M. Catonem, per quem quae gesta essent senatus
									populusque Romanus 
										 baud 
										 haud 
									 dubio auctore sciret, Romam misit.

is a Creusa — Thespiensium emporium est, in intimo sinu
									Corinthiaco retractum — Patras Achaiae petit; a Patris Corcyram
									usque Aetoliae atque Acarnaniae littora legit, atque ita ad
									Hydruntum Italiae traicit.

quinto die inde pedestri itinere Romam ingenti cursu pervenit.
									ante lucem ingressus urbem a porta ad praetorem M. Iunium iter
									intendit.

is prima luce in senatum vocavit; quo L. Cornelius Scipio,
									aliquot diebus ante a consule dimissus, cum adveniens audisset
									praegressum Catonem in senatu esse, supervenit exponenti, quae
									gesta essent.

duo inde legati iussu senatus in contionem sunt producti, atque
									ibi eadem, quae in — senatu, de rebus in Aetolia gestis
									exposuerunt.

supplicatio in triduum decreta est et ut quadraginta hostiis
									maioribus praetor, quibus diis ei videretur,

sacrificaret. — 
										 Per 
										 per 
									 eosdem dies et M. Fulvius Nobilior, qui biennio ante
									praetor in Hispaniam erat profectus, ovans urbem est
									ingressus;

argenti bigati prae se tulit centum triginta milia et extra
									numeratum duodecim milia pondo argenti, auri pondo centum
									viginti septem.

Acilius consul ab Thermopylis Heracleam ad Aetolos
									praemisit, ut tunc saltem, experti regiam vanitatem,
									resipiscerent traditaque Heraclea cogitarent de petenda ab
									senatu seu furoris sui seu 
										 enoris 
										 erroris 
									 venia.

et ceteras Graeciae civitates defecisse eo bello ab optime
									meritis Romanis; sed quia post fugam regis,

cuius fiducia officio decessissent, non addidissent pertinaciam
									culpae, in fidem receptas esse; Aetolos quoque, quamquam non
									secuti sint regem, sed accersierint, et duces belli, non socii
									fuerint, si paenitere possint,

posse et incolumis esse. ad ea cum pacati nihil responderetur,
									appareretque armis rem gerendam et rege superato bellum
									Aetolicum integrum restare, castra ab Thermopylis ad Heracleam
									movit, eoque ipso die, ut situm nosceret urbis, ab omni parte
									equo moenia est circumvectus.

sita est Heraclea in radicibus Oetae montis, ipsa in campo, arcem
									imminentem loco alto et undique praecipiti habet.

contemplatus omnia, quae noscenda erant, quattuor simul locis
									aggredi urbem constituit.

a flumine Asopo, qua et gymnasium est, L. Valerium operibus atque
									oppugnationi praeposuit; partem extra muros, qua frequentius
									prope quam in urbe habitabatur, Ti. Sempronio Longo oppugnandam
									dedit;

e regione sinus Maliaci, quae aditum haud facilem pars habebat,
									M. Baebium, ab altero amniculo, quem Melana vocant, adversus
									Dianae templum Ap.

Claudium opposuit. horum magno certamine intra paucos dies turres
									arietesque et alius omnis apparatus oppugnandarum urbium
									perficitur.

et cum ager Heracleensis paluster omnis frequensque proceris
									arboribus benigne ad omne genus operum materiam
									suppeditabat,

tur, 
										 tum, 
									 quia refugerant intra moenia Aetoli, deserta, quae in
									vestibulo urbis erant, tecta in varios usus non tigna modo et
									tabulas sed laterem quoque et caementa et saxa variae
									magnitudinis praebebant.

et Romani quidem operibus magis quam armis urbem oppugnabant,
									Aetoli contra armis se tuebantur.

nam cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet, exceptos declinabant ictus, sed armati frequentes
										 erumpebat , quidam aggeribus
									inicerent, ferebant.

fornices quoque in muro erant apti ad excurrendum, et ipsi, cum
									pro dirutis reficerent muros, crebriores eos, ut pluribus
									erumperetur in hostem locis, faciebant.

hoc primis diebus, dum integrae vires erant, et frequentes et
									inpigre fecerunt; in dies deinde pauciores et segnius.

etenim cum multis urgerentur rebus, nulla eos res aeque ac
									vigiliae conficiebant, Romanis in magna copia 
										 miiitum 
										 militum 
									 succedentibus aliis in stationem aliorum, Aetolos
									propter paucitatem eosdem dies noctesque adsiduo labore
									urente.

per quattuor et viginti dies, ita ut nullum tempus vacuum
									dimicatione esset, adversus quattuor e partibus simul
									oppugnantem hostem nocturnus diurno continuatus labor est.

cum fatigatos iam Aetolos sciret consul et ex spatio temporis et
									quod ita transfugae adfirmabant, tale consilium 
										 nit. 
										 init.

media 
										 note 
										 nocte 
									 receptui signum dedit et ab oppugnatione simul milites
									omnes deductos usque ad tertiam 
										 diei 
										 dici 
									 horam quietos in castris tenuit;

inde coepta oppugnatio ad mediam rursus noctem perducta est,
									intermissa deinde usque ad tertiam 
										 diei 
										 dici 
									 horam.

fatigationem rati esse causam Aetoli non continuandae
									oppugnationis, quae et ipsos adfecerat, ubi Romanis datum
									receptui signum esset, velut ipsi quoque revocati pro se quisque
									ex stationibus decedebant, nec ante tertiam 
										 diei 
										 dici 
									 horam armati in muris apparebant.

consul cum nocte media intermisisset oppugnationem, quarta
									vigilia rursus ab tribus partibus summa vi adgressus,

ab una Ti. Sempronium tenere intentos milites signumque expectare
									iussit, ad ea in nocturno tumultu, unde clamor exaudiretur,

haud dubie ratus hostis concursuros. Aetoli pars sopiti adfecta
									labore ac vigiliis corpora ex somno moliebantur, pars vigilantes
									adhuc ad strepitum pugnantium in tenebris currunt.

hostes partim per ruinas iacentis muri transcendere conantur,
									partim scalis ascensus temptant, adversus quos
									undique ad opem ferendam concurrunt 
										 Aetolii. 
										 Aetoli.

pars una, 
										 m 
										 in 
									 qua aedificia extra urbem erant, neque defenditur
									neque oppugnatur; sed qui oppugnarent, intenti signum
									expectabant;

defensor nemo aderat. iam diluescebat, cum signum consul dedit;
									et sine ullo certamine partim per semirutos, partim 
										 scails 
										 scalis 
									 integros muros transcendere. 
										 simui 
										 simul 
									 clamor, index capti oppidi, est exauditus; undique
									Aetoli desertis stationibus in arcem fugiunt.

oppidum victores permissu consulis diripiunt, non tam ab ira nec
									ab odio, quam ut miles, coercitus in tot receptis ex potestate
									hostium urbibus, aliquo tandem loco fructum victoriae
									sentiret.

revocatos inde a medio ferme die milites cum in duas divisisset
									partes, unam radicibus montium circumduci ad 
										 runem 
										 rupem 
									 iussit quae, fastigio altitudinis par, media valle
									velut abrupta ab arce erat;

sed adeo prope geminata cacumina eorum montium sunt, ut ex
									vertice altero 
										 conci 
										 conici 
									 tela in arcem possint; cum dimidia parte militum
									consul ab urbe escensurus in arcem signum ab iis, qui ab tergo
									in rupem evasuri erant, expectabat.

non tulere qui in arce erant Aetoli primum eorum, qui rupem
									ceperant, clamorem, deinde impetum ab urbe Romanorum et fractis
									iam animis et nulla ibi praeparata re ad obsidionem diutius
									tolerandam,

utpote congregatis feminis puerisque et imbelli alia turba in
									arcem, quae vix capere, nedum tueri multitudinem tantam posset.
									itaque ad primum impetum abiectis armis dediderunt sese.

traditus inter ceteros princeps Aetolorum Damocritus est, qui
									principio belli decretum Aetolorum, quo accersendum Antiochum
									censuerant, T. Quinctio poscenti responderat, in Italia daturum,
									cum castra ibi Aetoli posuissent. ob eam ferociam maius
									victoribus 
										 gandium 
										 gaudium 
									 traditus fuit.

eodem tempore, quo Romani Heracleam, Philippus Lamiam ex
									composito oppugnabat, circa Thermopylas cum 
										 console 
										 consule 
									 redeunte ex Boeotia, ut victoriam ipsi
									populoque Romano gratularetur excusaretque, quod morbo impeditus
									bello non interfuisset,

congressus. inde diversi ad duas simul oppugnandas urbes
									profecti.

intersunt septem ferme milia passuum; et quia Lamia cum posita
									est in tumulo, 
										 tur 
										 tum 
									 regionem maxime Oetae spectat, oppido quam breve
									intervallum videtur, et omnia in conspectu sunt.

cum enixe, velut proposito certamine, Romani Macedonesque diem ac
									noctem aut in operibus aut in proeliis essent, hoc maior
									difficultas Macedonibus erat, quod Romani aggere et vineis et
									omnibus supra 
										 terrain 
										 terram 
									 operibus, subter Macedones cuniculis oppugnabant, et
									in asperis locis silex paene inpenetrabilis ferro
									occurrebat.

et cum parum procederet inceptum, per colloquia principum
									oppidanos temptabat rex, ut urbem dederent,

haud dubius, quin, si prius Heraclea capta foret, Romanis se
									potius quam sibi dedituri essent, suamque gratiam consul in
									obsidione liberanda facturus esset.

nec eum opinio est frustrata; confestim enim ab Heraclea capta
									nuntius venit, ut oppugnatione absisteret: aequius esse Romanos
									milites, qui acie dimicassent cum Aetolis, praemia victoriae
									habere.

ita recessum ab Lamia est, et propinquae clade urbis ipsi, ne
									quid simile paterentur, effugerunt.

paucis priusquam Heraclea caperetur diebus Aetoli concilio
									Hypatam coacto legatos ad Antiochum miserunt,

inter quos et Thoas idem, qui et antea, missus est. mandata
									erant, ut ab rege peterent, primum ut ipse coactis rursus
									terrestribus navalibusque copiis in Graeciam traiceret,

deinde, si qua ipsum teneret res, ut pecuniam et auxilia
									mitteret; id cum ad dignitatem eius fidemque pertinere, non
									prodi socios, tum etiam ad incolumitatem regni, ne sineret
									Romanos vacuos omni cura,

cum Aetolorum gentem sustulissent, omnibus copiis in Asiam
									traicere.

vera erant, quae dicebantur; eo magis regem moverunt. itaque in
									praesentia pecuniam, quae ad usus belli necessaria 
									erat, legatis dedit;

auxilia terrestria navaliaque adfirmavit missurum. Thoantem unum
									ex legatis retinuit, et ipsum haud invitum morantem, ut exactor
									praesens promissorum adesset.

ceterum Heraclea capta fregit tandem animos Aetolorum,

et paucos post dies, quam ad bellum renovandum acciendumque regem
									in Asiam miserant legatos, abiectis belli consiliis pacis
									petendae oratores ad consulem miserunt.

quos dicere exorsos consul interfatus, cum alia sibi praevertenda
									esse dixisset, redire Hypatam eos datis dierum decem indutiis et
									L. Valerio Flacco cum iis misso iussit eique, quae secum acturi
									fuissent, exponere, et si qua vellent alia.

Hypatam ut est ventum, principes Aetolorum apud Flaccum concilium
									habuerunt consultantes, quonam agendum modo apud consulem
									foret.

parantibus iis antiqua iura foederum ordiri meritaque in populum
									Romanum absistere iis Flaccus iussit,

quae ipsi violassent ac rupissent; confessionem iis culpae magis
									profuturam et totam in preces 
										 oraticnem 
										 orationem 
									 versam; nec enim in causa ipsorum, sed in populi
									Romani clementia spem salutis positam esse;

et se suppliciter agentibus iis adfuturum et apud consulem et
									Romae in senatu; eo quoque enim mittendos fore legatos.

haec una via omnibus ad salutem visa est, ut in fidem se
									permitterent Romanorum; ita enim et illis violandi supplices
									verecundiam se imposituros, et ipsos nihilo minus suae
									potestatis fore, si quid melius fortuna ostendisset.

postquam ad consulem ventum est, Phaeneas legationis princeps
									longam orationem et varie ad mitigandam iram victoris compositam
									ita ad extremum finivit, ut diceret Aetolos se suaque 
										 omnnia 
										 omnia 
									 fidei populi Romani permittere.

id consul ubi audivit, “etiam atque etiam videte” inquit,
									“Aetoli, ut ita permittatis.” 
										 tur 
										 tum 
									 decretum Phaeneas, in quo id diserte scriptum erat,
									ostendit.

“quando ergo” inquit “ita permittitis, postulo, ut mihi
									Dicaearchum civem vestrum et Menestam Epirotam” —
									Naupactum is cum praesidio ingressus ad defectionem compulerat —
									“et Amynandrum cum principibus Athamanum, quorum consilio ab
									nobis defecistis, sine mora dedatis.”

prope dicentem interfatus Romanum “non in servitutem” inquit,
									“sed in fidem tuam nos tradidimus, et certum habeo te
									imprudentia labi, qui nobis imperes,

quae moris Graecorum non sint.” ad ea consul “nec hercule” inquit
									“magnopere nunc curo, quid Aetoli satis ex more Graecorum factum
									esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos
									modo decreto suo, ante armis victos;

itaque, ni propere fit, quod impero, vinciri vos iam iubebo.”
									adferri catenas et circumsistere lictores iussit. tum fracta
									Phaeneae ferocia Aetolisque aliis est, et tandem cuius
									condicionis essent senserunt,

et Phaeneas se quidem et qui adsint Aetolorum scire facienda
									esse, quae imperentur, dixit, sed ad decernenda ea concilio
									Aetolorum opus esse; ad id petere ut decem dierum indutias
									daret.

petente Flacco pro Aetolis indutiae datae, et Hypatam reditum
									est. ubi cum in consilio delectorum, quos apocletos vocant,
									Phaeneas, et quae imperarentur et quae ipsis prope
									accidissent,

exposuisset, ingemuerunt quidem principes condicioni suae,
									parendum tamen victori censebant et ex omnibus oppidis
									convocandos Aetolos ad concilium.

postquam vero coacta omnis multitudo eadem illa audivit, adeo
									saevitia imperii 
										 aLque 
										 atque 
									 indignitate animi exasperati sunt, ut, si in pace
									fuissent, illo impetu irae concitari potuerint ad bellum.

ad iram accedebat et difficultas eorum, quae imperarentur —
									quonam modo enim utique regem Amynandrum se tradere posse?

— et spes forte oblata, quod Nicander eo ipso tempore ab rege
									Antiocho veniens implevit expectatione vana multitudinem, terra
									marique ingens parari bellum.

duodecumo is die, quam conscenderat navem, in Aetoliam perfecta
									legatione rediens Phalara in sinu Maliaco tenuit.

inde Lamiam pecuniam cum devexisset, ipse cum
									expeditis prima vespera inter Macedonum Romanaque castra medio
									agro, dum Hypatam notis callibus petit, in stationem incidit
									Macedonum deductusque ad regem est nondum convivio dimisso.

quod 
										 nbi 
										 ubi 
									 nuntiatum est, velut hospitis, non hostis adventu
									motus Philippus accumbere eum epularique iussit,

atque inde dimissis aliis, solum retentum, ipsum quidem de se
									timere quicquam vetuit,

Aetolorum prava consilia atque in ipsorum caput semper recidentia
									accusavit, qui primum Romanos, deinde Antiochum in Graeciam
									adduxissent.

sed praeteritorum, quae magis reprehendi 
										 (quam 
										 quam 
									 corrigi possint, oblitum se non facturum, ut insultet
									adversis rebus eorum;

Aetolos quoque finire tandem adversus se odia debere, et
									Nicandrum privatim eius diei, quo servatus a se foret,
									meminisse.

ita datis, qui in tutum eum prosequerentur, Hypatam Nicander
									consultantibus de pace Romana supervenit.

M’. Acilius vendita aut concessa militi circa Heracleam praeda,
									postquam nec Hypatae pacata consilia esse, et Naupactum
									concurrisse Aetolos, ut inde totum impetum belli
									sustinerent,

audivit, praemisso Ap. Claudio cum quattuor milibus militum ad
									occupanda iuga, qua difficiles transitus montium erant,

ipse Oetam escendit Herculique sacrificium fecit in eo loco, quem
									Pyram, quod ibi mortale corpus eius dei sit crematum, appellant.
									inde toto exercitu profectus reliquum iter satis expedito agmine
									fecit;

ut ad Coracem ventum est — mons est altissimus inter Callipolim
									et Naupactum — , ibi et iumenta multa ex agmine praecipitata cum
									ipsis oneribus sunt et homines vexati;

et facile apparebat, quam cum inerti hoste res esset, qui tam
									impeditum saltum nullo praesidio, ut clauderet transitum,
									insedisset.

tum quoque vexato exercitu ad Naupactum descendit, et uno
									castello adversus arcem posito ceteras partes urbis divisis
									copiis pro situ moenium circumsedit. nec minus 
										 opens 
										 operis 
									 laborisque ea oppugnatio quam Heracleae habuit.

eodem tempore et Messene in Peloponneso ab Achaeis, quod concilii
									eorum recusaret esse,

oppugnari coepta est. duae civitates, Messene et Elis, extra
									concilium Achaicum erant; cum Aetolis sentiebant.

Elei tamen post fugatum ex Graecia Antiochum legatis Achaeorum
									lenius responderant: dimisso praesidio regio cogitaturos se,
									quid sibi faciendum esset;

Messenii sine responso dimissis legatis moverant bellum,

trepidique rerum suarum, cum iam ager effuso exercitu passim
									ureretur castraque prope urbem poni viderent, legatos Chalcidem
									ad T. Quinctium, auctorem libertatis, miserunt, qui nuntiarent
									Messenios Romanis, non Achaeis et aperire portas et dedere urbem
									paratos esse.

auditis legatis extemplo profectus Quinctius a Megalopoli ad
									Diophanen praetorem Achaeorum misit, qui extemplo reducere eum a
									Messene exercitum et venire ad se iuberet.

dicto paruit Diophanes et soluta obsidione expeditus ipse
									praegressus agmen circa Andaniam, parvum oppidum inter
									Megalopolim Messenenque positum, Quinctio occurrit;

et cum causas oppugnationis exponeret, castigatum leniter, quod
									tantam rem sine auctoritate sua conatus esset, dimittere
									exercitum iussit nec pacem omnium bono partam turbare.

Messeniis imperavit, ut exules reducerent et Achaeorum concilii
									essent; si qua haberent, de quibus aut recusare aut in posterum
									caveri sibi vellent, Corinthum ad se venirent;

Diophanen concilium Achaeorum extemplo sibi praebere iussit. ibi
									de Zacyntho intercepta per fraudem insula questus postulavit, ut
									restitueretur Romanis.

Philippi Macedonum regis Zacynthus fuerat; 
										 ear 
										 eam 
									 mercedem Amynandro dederat, ut per Athamaniam ducere
									exercitum in 
										 superiorein 
										 superiorem 
									 partem Aetoliae liceret, qua expeditione fractis
									animis Aetolos compulit ad petendam pacem.

Amynander Philippum Megalopolitanum insulae praefecit; postea per bellum, quo se Antiocho adversus Romanos
									coniunxit, Philippo ad munera belli revocato Hieroclen
									Agrigentinum successorem misit.

is post fugam ab Thermopylis Antiochi Amynandrumque a Philippo
									Athamania pulsum missis ultro ad Diophanen praetorem Achaeorum
									nuntiis pecunia pactus insulam Achaeis tradidit.

id praemium belli suum esse aequum censebant Romani: non enim M’.
									Acilium consulem legionesque Romanas Diophani et Achaeis ad
									Thermopylas pugnasse.

Diophanes adversus haec purgare interdum sese gentemque, interdum
									de iure facti disserere.

quidam Achaeorum et initio 
										 ear 
										 eam 
									 se rem aspernatos testabantur et tunc pertinaciam
									increpitabant praetoris;

auctoribusque iis decretum est, ut T. Quinctio ea res
									permitteretur. erat Quinctius sicut adversantibus asper, ita, si
									cederes, idem placabilis. omissa contentione vocis vultusque “si
									utilem” inquit, “possessionem eius insulae censerem Achaeis
									esse, auctor essem senatui populoque Romano, ut 
										 ear 
										 eam 
									 vos habere sinerent;

ceterum sicut testudinem, ubi collecta in suum tegumen est, tutam
									ad omnis ictus video esse, ubi exserit partis aliquas,
									quodcumque nudavit, obnoxium atque infirmum habere, haud
									dissimiliter vos,

Achaei, clausos undique mari, quae intra Peloponnesi sunt
									terminos, ea et iungere vobis et iuncta tueri facile,

simul aviditate plura amplectendi hinc excedatis, nuda vobis
									omnia, quae extra sint, et exposita ad omnes ictus esse.”

adsentienti omni concilio nec Diophane ultra tendere auso
									Zacynthus Romanis traditur.

per idem tempus Philippus rex 
										 proticiscentem 
										 proficiscentem 
									 consulem ad Naupactum percunctatus, si se interim,
									quae defecissent ab societate Romana, urbes recipere vellet,

permittente eo ad Demetriadem copias admovit haud ignarus, quanta
									ibi 
										 tur 
										 tum 
									 turbatio esset.

destituti enim ab omni spe, cum desertos se ab Antiocho, spem
									nullam in Aetolis esse cernerent, dies noctesque
									aut Philippi hostis adventum aut infestiorem etiam, quo iustius
									irati erant, Romanorum expectabant.

turba erat ibi incondita regiorum, qui primo pauci in praesidio
									relicti, postea plures, plerique inermes, ex proelio adverso
									fuga delati, nec virium nec animi satis ad obsidionem tolerandam
									habebant;

itaque praemissis a Philippo, qui spem impetrabilis veniae
									ostendebant, responderunt patere portas regi.

ad 
										 primumn 
										 primum 
									 eius ingressum principum quidam urbe excesserunt,
									Eurylochus mortem sibi conscivit. Antiochi milites — sic enim
									pacti erant — per Macedoniam Thraeciamque prosequentibus
									Macedonibus, ne quis eos violaret, Lysimachiam deducti sunt.

erant et paucae naves Demetriade, quibus praeerat Isidorus; eae
									quoque cum praefecto suo dimissae sunt. inde Dolopiam et
									Aperantiam et Perrhaebiae quasdam civitates recipit.

dum haec a Philippo geruntur, T. Quinctius recepta Zacyntho ab
									Achaico concilio Naupactum traiecit, quae iam per duos menses —

et iam prope excidium erat — oppugnabatur, et si capta vi foret,
									omne nomen ibi Aetolorum ad internecionem videbatur
									venturum.

ceterum quamquam merito iratus erat Aetolis, quod solos
									obtrectasse gloriae suae, cum liberaret Graeciam, meminerat, et
									nihil auctoritate sua motos esse, cum, quae tum maxime
									accidebant, casura praemonens a furioso incepto eos
									deterreret,

tamen sui maxime operis esse credens nullam gentem liberatae ab
									se Graeciae funditus everti, obambulare muris, ut facile
									nosceretur ab Aetolis, coepit.

confestim a primis stationibus cognitus est, vulgatumque per
									omnes ordines, Quinctium esse. itaque concursu facto undique in
									muros manus pro se quisque tendentes consonante clamore
									nominatim 
										 QLinctium 
										 Quinctium 
									 orare, ut opem ferret ac servaret.

et tum quidem, quamquam moveretur his vocibus, manu tamen abnuit
									quicquam opis in se esse; ceterum postquam ad consulem venit, “ 
										 futrum 
										 utrum 
									 fefellit” inquit “te,

M’. Acili, quid agatur, an, cum satis pervideas,
									nihil id magnopere ad summam rem 
										 periinere 
										 pertinere 
									 censes?”

erexerat expectatione consulem; et “quin expromis” inquit, “quid
									rei sit?” 
										 tur 
										 tum 
									 Quinctius “ecquid vides te devicto Antiocho in duabus
									urbibus oppugnandis tempus terere,

cum iam prope annus circumactus sit imperii tui, Philippum autem,
									qui non aciem, non signa hostium vidit, non solum urbes sed tot
									iam gentes, Athamaniam Perrhaebiam Aperantiam Dolopiam, sibi
									adiunxisse, et victoriae tuae praemium te militesque tuos nondum
									duas urbes, Philippum tot gentes Graeciae habere?

atqui non tantum interest nostra Aetolorum opes ac vires minui,
									quantum non supra modum Philippum crescere.”

adsentiebatur his consul; sed pudor, si irrito incepto abscederet
									obsidione, occurrebat. tota inde Quinctio res permissa est.

is rursus ad 
										 ear 
										 eam 
									 partem muri, qua paulo ante vociferati Aetoli fuerant,
									rediit. ibi cum impensius orarent, ut misereretur gentis
									Aetolorum,

exire aliquos ad se iussit. Phaeneas ipse principesque alii
									extemplo egressi sunt. quibus provolutis ad pedes “fortuna”
									inquit “vestra facit, ut et irae meae et orationi temperem.

evenerunt quae praedixi eventura, et ne hoc quidem reliqui vobis
									est, ut indignis accidisse ea videantur; ego tamen sorte quadam
									nutriendae Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere
									absistam.

mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti 
										 terporis 
										 temporis 
									 petant, ut mittere legatos Romam possitis, per quos
									senatui de vobis permittatis; ego apud consulem deprecator
									defensorque vobis adero.”

ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul
									legationem; indutiisque in diem certam datis, qua legatio
									renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est et exercitus in
									Phocidem missus.

consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium Aegium traiecit. ibi
									de Eleis et de exulibus Lacedaemoniorum restituendis actum est;
									neutra perfecta res, quia suae gratiae reservari exulum causam Achaei, Elei
									per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico contribui
									concilio.

Epirotarum legati ad consulem venerunt, quos non sincera fide in
									amicitia fuisse satis constabat; militem tamen nullum Antiocho
									dederant; pecunia iuvisse eum insimulabantur; legatos ad regem
									ne ipsi quidem misisse infitiabantur.

iis petentibus, ut in amicitia pristina esse liceret, respondit
									consul se, utrum hostium an pacatorum eos numero haberet, nondum
									scire;

senatum eius rei iudicem fore; integram se causam eorum Romam
									reicere; indutias ad id dierum nonaginta dare.

Epirotae Romam missi senatum adierunt. iis magis, quae non
									fecissent hostilia, referentibus quam purgantibus ea, de quibus
									arguebantur, responsum datum est, quo veniam impetrasse, non
									causam probasse videri possent.

et Philippi regis legati sub idem tempus in senatum introducti,
									gratulantes de victoria. iis petentibus, ut sibi sacrificare in
									Capitolio donumque ex auro liceret ponere in aede Iovis optimi
									maximi, permissum ab senatu.

centum pondo coronam auream posuerunt. non responsum solum
									benigne regis legatis est, sed filius quoque Philippi Demetrius,
									qui obses Romae erat, ad patrem reducendus legatis datus
									est.

bellum, quod cum Antiocho rege in Graecia gestum est a M’. Acilio
									consule, hunc finem habuit.

alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam provinciam sortitus,
									priusquam ad bellum, quod cum Bois gerendum erat,
									proficisceretur, postulavit ab senatu, ut pecunia sibi
									decerneretur ad ludos, quos praetor in Hispania inter ipsum
									discrimen pugnae vovisset.

novum atque iniquum postulare est visus; censuerunt ergo, quos
									ludos inconsulto senatu ex sua unius sententia vovisset, eos vel
									de manubiis, si quam pecuniam ad id reservasset, vel sua ipse
									impensa faceret. eos ludos per dies decem P. Cornelius
									fecit.

per idem fere tempus aedes Matris Magnae Idaeae 
									dedicata est, quam deam is P. Cornelius advectam ex Asia P. Cornelio Scipione, cui postea Africano fuit
									cognomen, P. Licinio consulibus in Palatium a mari
									detulerat.

locaverant aedem faciendam ex senatus consulto M. Livius C.
									Claudius censores M. Cornelio P. Sempronio consulibus; tredecim
									annis postquam locata erat, dedicavit 
										 ear 
										 eam 
									 M. Iunius Brutus, ludique ob dedicationem eius facti,
									quos primos scenicos fuisse Antias Valerius est auctor,
									Megalesia appellatos.

item 
										 luventatis 
										 Iuventatis 
									 aedem in circo maximo C. Licinius Lucullus duumvir
									dedicavit.

voverat eam sexdecim annis ante M. Livius consul, quo die
									Hasdrubalem exercitumque eius cecidit; idem censor 
										 earn 
										 eam 
									 faciendam locavit M.

Cornelio P. Sempronio consulibus. huius quoque dedicandae causa
									ludi facti, et eo omnia cum maiore religione facta, quod novum
									cum Antiocho instabat bellum.

principio eius anni, quo haec iam profecto ad bellum M’. Acilio,
									manente adhuc Romae P.

Cornelio consule agebantur, boves duos domitos in Carinis per
									scalas pervenisse in tegulas aedificii proditum memoriae est.
									eos vivos comburi cineremque eorum deici in Tiberim haruspices
									iusserunt.

Tarracinae et Amiterni nuntiatum est aliquotiens lapidibus
									pluvisse, Menturnis aedem Iovis et tabernas circa forum de caelo
									tactas esse, Volturni in ostio fluminis duas naves fulmine ictas
									conflagrasse.

eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto
									decemviri cum adissent, renuntiaverunt, ieiunium instituendum
									Cereri esse, et id quinto quoque anno servandum;

et ut novemdiale sacrum fieret et unum diem supplicatio esset;
									coronati supplicarent; et consul P.

Cornelius, quibus diis quibusque hostiis edidissent decemviri,
									sacrificaret. placatis diis nunc votis rite solvendis nunc
									prodigiis expiandis, in provinciam proficiscitur consul, atque
									inde Cn. Domitium proconsulem dimisso exercitu Romam decedere
									iussit; ipse in agrum Boiorum legiones induxit.

sub idem fere tempus Ligures lege sacrata coacto exercitu nocte
									improviso castra Q. Minucii proconsulis adgressi sunt.

Minucius usque ad lucem intra vallum militem instructum tenuit
									intentus,

ne qua transcenderet hostis munimenta. prima luce duabus simul
									portis eruptionem fecit. nec primo impetu, quod speraverat,
									Ligures pulsi sunt; duas amplius horas dubium certamen
									sustinuere;

postremo, cum alia atque alia agmina erumperent, et integri
									fessis succederent ad pugnam, tandem Ligures, inter cetera etiam
									vigiliis confecti, terga dederunt. caesa supra quattuor milia
									hostium; ex Romanis sociisque minus trecenti perierunt.

duobus fere post mensibus P. Cornelius consul cum Boiorum
									exercitu signis collatis egregie pugnavit.

duodetriginta milia hostium occisa Antias Valerius scribit, capta
									tria milia et quadringentos, signa militaria centum viginti
									quattuor, equos mille ducentos triginta, carpenta ducenta
									quadraginta septem; ex victoribus mille quadringentos octoginta
									quattuor cecidisse.

ubi ut in numero scriptori parum fidei sit, quia in augendo eo
									non alius intemperantior est, magnam tamen victoriam fuisse
									apparet, quod et castra capta sunt et Boi post 
										 ear 
										 eam 
									 pugnam extemplo dediderunt sese, et quod supplicatio
									eius victoriae causa decreta ab senatu victimaeque maiores
									caesae.

per eosdem dies M. Fulvius Nobilior ex ulteriore Hispania ovans
									urbem est ingressus.

argenti transtulit duodecim milia pondo, bigati argenti centum
									triginta, auri centum viginti septem pondo.

P. Cornelius consul obsidibus a Boiorum gente acceptis agri parte
									fere dimidia eos multavit, quo, si vellet, populus Romanus
									colonias mittere posset.

inde Romam ut ad triumphum haud dubium decedens exercitum
									dimisit, et adesse Romae ad diem triumphi 
										 inssit; 
										 iussit;

ipse postero die, quam venit, senatu in aedem Bellonae vocato cum
									de rebus ab se gestis disseruisset, postulavit, ut
									sibi triumphanti liceret urbem invehi.

P. Sempronius Blaesus tribunus plebis non negandum Scipioni, sed
									differendum honorem triumphi censebat: bella Ligurum Gallicis
									semper iuncta fuisse; eas inter se gentes mutua ex propinquo
									ferre auxilia.

si P. Scipio devictis acie Bois aut ipse cum victore exercitu in
									agrum Ligurum transisset, aut partem copiarum Q. Minucio
									misisset, qui iam tertium ibi annum dubio detineretur bello,
									debellari cum Liguribus potuisse;

nune 
										 nunc 
									 ad triumphum frequentandum deductos esse milites, qui
									egregiam navare operam rei publicae potuissent, possent etiam,
									si senatus, quod festinatione triumphi praetermissum esset, id
									restituere differendo triumpho vellet.

iuberent consulem cum legionibus redire in provinciam, dare
									operam, ut Ligures subigantur. nisi illi cogantur in ius
									iudiciumque populi Romani, ne Boios quidem quieturos; aut pacem
									aut bellum utrobique habenda.

devictis Liguribus, paucos post menses proconsulem P. Cornelium
									multorum exemplo, qui in magistratu non triumphaverunt,
									triumphaturum esse.

ad ea consul neque se Ligures provinciam sortitum esse ait, neque
									cum Liguribus bellum gessisse, neque triumphum de iis
									postulare;

Q. Minucium confidere brevi subactis iis meritum triumphum
									postulaturum atque impetraturum esse;

se de Gallis Bois postulare triumphum, quos acie vicerit, castris
									exuerit, quorum gentem biduo post pugnam totam acceperit in
									deditionem, a quibus obsides abduxerit, pacis futurae
									pignus.

verum enimvero illud multo maius esse, quod tantum numerum
									Gallorum occiderit in acie, 
										 quoi 
										 quot 
									 cum milibus certe Boiorum nemo ante se imperator
									pugnaverit.

plus partem dimidiam ex quinquaginta milibus hominum caesam,
									multa milia capta; senes puerosque Bois superesse.

itaque id quemquam mirari posse, cur victor exercitus, cum hostem
									in provincia neminem reliquisset, Romam venerit ad celebrandum
									consulis triumphum?

quorum militum si et in alia provincia opera uti
									senatus velit, utro tandem modo promptiores ad aliud periculum
									novumque laborem ituros credat, si persoluta eis sine
									detractatione prioris periculi laborisque merces sit, an si spem
									pro re ferentis dimittant, iam semel in prima spe deceptos?

nam quod ad se attineat, sibi gloriae in omnem vitam illo die
									satis quaesitum esse, quo se virum optimum iudicatum ad
									accipiendam matrem Idaeam misisset senatus.

hoc titulo, etsi nec consulatus nec triumphus addatur, satis
									honestam honoratamque P. Scipionis Nasicae imaginem fore.

universus senatus non ipse modo ad decernendum triumphum
									consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua compulit ad
									remittendam intercessionem.

P. Cornelius consul triumphavit de Bois. in eo triumpho Gallicis
									carpentis arma signaque et spolia omnis generis travexit et vasa
									aenea Gallica et cum captivis nobilibus equorum quoque captorum
									gregem traduxit.

aureos torques transtulit mille quadringentos septuaginta unum,
									ad hoc auri pondo ducenta quadraginta septem, argenti infecti
									factique in Gallicis vasis, non infabre suo more factis, duo
									milia trecenta quadraginta pondo,

bigatorum nummorum ducenta triginta quattuor. militibus, qui
									currum secuti sunt, centenos vicenos quinos asses divisit,
									duplex centurioni, triplex equiti.

postero die contione advocata de rebus ab se gestis et de iniuria
									tribuni bello alieno se illigantis, ut suae victoriae fructu se
									fraudaret, cum disseruisset, milites exauctoratos dimisit.

dum haec in Italia geruntur, Antiochus Ephesi securus admodum de
									bello Romano erat tamquam non transituris in Asiam Romanis; quam
									securitatem ei magna pars amicorum aut per errorem aut
									adsentando faciebat.

Hannibal unus, cuius eo tempore vel maxima apud regem auctoritas
									erat, magis mirari se aiebat, quod non iam in Asia essent
									Romani,

quam venturos dubitare; propius esse ex Graecia in 
									Asiam quam ex Italia in Graeciam traicere, et multo maiorem
									causam Antiochum quam Aetolos esse; neque 
										 fenim 
										 enim 
									 mari minus quam terra pollere Romana arma.

iam pridem classem circa Maleam esse; audire sese nuper novas
									naves novumque imperatorem rei gerendae causa ex Italia
									venisse;

itaque desineret Antiochus pacem sibi ipse spe vana facere. in
									Asia et de ipsa Asia brevi terra marique dimicandum ei cum
									Romanis esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum
									adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum.

unus vera et providere et fideliter praedicere visus. itaque ipse
									rex navibus, quae paratae instructaeque erant, Chersonesum
									petit, ut ea loca, si forte terra venirent Romani, praesidiis
									firmaret;

ceteram classem Polyxenidam parare et deducere iussit;
									speculatorias naves ad omnia exploranda circa insulas dimisit.

C. Livius praefectus Romanae classis, cum quinquaginta navibus
									tectis profectus ab Roma Neapolim, quo ab sociis eius orae
									convenire iusserat apertas naves,

quae ex foedere debebantur, Siciliam inde petit fretoque Messanam
									praetervectus, cum sex Punicas naves ad auxilium missas
									accepisset et ab Reginis Locrisque et eiusdem iuris sociis
									debitas exegisset naves, lustrata classe ad Lacinium, altum
									petit.

Corcyram, quam primam Graeciae civitatium adiit, cum venisset,
									percunctatus de statu belli — necdum enim omnia in Graecia
									perpacata erant — et ubi classis Romana esset,

postquam audivit circa Thermopylarum saltum in statione consulem
									ac regem esse, classem Piraei stare, maturandum ratus omnium
									rerum causa, pergit protinus navigare Peloponnesum.

Samen Zacynthumque, quia partis Aetolorum maluerant esse,
									protinus depopulatus Maleam petit, et prospera navigatione usus
									paucis diebus Piraeum ad veterem classem pervenit.

ad Scyllaeum Eumenes rex cum tribus navibus occurrit, cum Aeginae
									diu incertus consilii fuisset, utrum ad tuendum rediret regnum — audiebat enim Antiochum Ephesi navales
									terrestrisque parare copias — , an nusquam abscederet ab
									Romanis, ex quorum fortuna sua penderet.

a Piraeo A. Atilius traditis successori quinque et viginti
									navibus tectis Romam est profectus.

Livius una et octoginta constratis navibus, multis praeterea
									minoribus, quae aut apertae rostratae aut sine rostris
									speculatoriae erant, Delum traiecit.

eo fere tempore consul Acilius Naupactum oppugnabat. Livium Deli
									per aliquot dies — et est ventosissima regio inter Cycladas
									fretis alias maioribus, alias minoribus divisas — adversi venti
									tenuerunt.

Polyxenidas certior per dispositas speculatorias naves factus
									Deli stare Romanam classem, nuntios ad regem misit.

qui omissis, quae in Hellesponto agebat, cum rostratis navibus,
									quantum accelerare poterat, Ephesum redit et consilium 
										 extetplo 
										 extemplo 
									 habuit, faciendumne periculum navalis certaminis
									foret.

Polyxenidas negabat cessandum et utique prius confligendum quam
									classis Eumenis et Rhodiae naves coniungerentur Romanis;

ita numero non ferme impares futuros se, ceteris omnibus
									superiores, et celeritate navium et varietate auxiliorum.

nam Romanas naves cum ipsas inscite factas immobiles esse, tum
									etiam, ut quae in terram hostium veniant, oneratas commeatu
									venire;

suas autem, ut pacata omnia circa se relinquentis, nihil praeter
									militem atque arma habituras. multum etiam adiuturam notitiam
									maris terrarumque et ventorum, quae omnia ignaros turbatura
									hostis essent.

movit omnis auctor consilii, qui et re consilium exsecuturus
									erat. biduum in apparatu morati tertio die centum navibus,
									quarum septuaginta tectae, ceterae apertae, minoris omnes formae
									erant, profecti Phocaeam petierunt.

inde, cum audisset appropinquare iam Romanam classem, rex, quia
									non interfuturus navali certamini erat, Magnesiam, quae ad
									Sipylum est, concessit ad terrestris copias comparandas;

classis ad Cissuntem portum Erythraeorum, tamquam
									ibi aptius expectatura hostem, contendit.

Romani, ubi primum aquilones — ii namque per aliquot dies
									tenuerant — ceciderunt, ab Delo Phanas, portum Chiorum in
									Aegaeum mare versum,

petunt; inde ad urbem circumegere naves, commeatuque sumpto
									Phocaeam traiciunt. Eumenes Elaeam ad suam classem profectus,
									paucis post inde diebus cum quattuor et viginti navibus tectis,
									apertis pluribus paulo Phocaeam ad Romanos parantis
									instruentisque se ad navale certamen rediit.

inde centum quinque tectis navibus, apertis ferme quinquaginta
									profecti, primo aquilonibus transversis cum urgerentur in
									terram, cogebantur tenui agmine prope in ordinem singulae naves
									ire; deinde, ut lenita paulum vis venti est, ad Corycum portum,
									qui super Cissuntem est, conati sunt traicere.

Polyxenidas, ut appropinquare hostis adlatum est, occasione
									pugnandi laetus sinistrum ipse cornu in altum extendit, 
										 doxtrum 
										 dextrum 
									 cornu praefectos navium ad terram explicare iubet, et
									aequa fronte ad pugnam procedebat.

quod ubi vidit Romanus, vela contrahit malosque inclinat et simul
									armamenta componens opperitur insequentis navis.

iam ferme triginta in fronte erant, quibus ut aequaret laevum
									cornu, dolonibus erectis altum petere intendit, iussis qui
									sequebantur adversus dextrum cornu prope terram proras
									derigere.

Eumenes agmen cogebat; ceterum, ut demendis armamentis tumultuari
									primum coeptum est, et ipse, quanta maxime celeritate
									potest,

concitat naves. iam omnibus in conspectu erant. duae Punicae
									naves antecedebant Romanam classem, quibus obviae tres fuerunt
									regiae naves;

et, ut in numero impari, duae regiae unam circumsistunt, et
									primum ab utroque latere remos detergunt, deinde transcendunt
									armati et deiectis caesisque propugnatoribus navem capiunt;

una, quae pari Marte concurrerat, postquam captam alteram navem
									vidit, priusquam ab tribus simul circumveniretur, retro ad
									classem refugit.

Livius indignatione accensus praetoria nave in
									hostes tendit. adversus quam eadem spe duae, quae Punicam unam
									navem circumvenerant, cum inferrentur, demittere remos in aquam
									ab utroque latere remiges stabiliendae navis causa iussit, et in
									advenientis hostium naves ferreas manus inicere et,

ubi pugnam pedestri similem fecissent, meminisse Romanae virtutis
									nec pro viris ducere regia mancipia. 
										 baud 
										 haud 
									 paulo facilius quam ante duae unam, tunc una duas
									naves expugnavit cepitque.

et iam classes quoque undique concurrerant, et passim permixtis
									navibus pugnabatur.

Eumenes, qui extremus commisso certamine advenerat, ut
									animadvertit laevum cornu hostium ab Livio turbatum, dextrum
									ipse, ubi aequa pugna erat, invadit.

neque ita multo post primum ab laevo cornu fuga coepit.
									Polyxenidas enim ut virtute militum haud dubie se superari
									vidit, sublatis 
										 doionibus 
										 dolonibus 
									 effuse fugere intendit; mox idem et qui prope 
										 terrain 
										 terram 
									 cum Eumene contraxerant certamen fecerunt.

Romani et Eumenes, quoad sufficere remiges potuerunt et in spe
									erant extremi agminis vexandi, satis pertinaciter secuti
									sunt.

postquam celeritate 
										 uavium, 
										 navium, 
									 utpote levium, suas commeatu onustas eludi frustra
									tendentis viderunt, tandem abstiterunt tredecim captis navibus
									cum milite ac remige,

decem demersis. Romanae classis una Punica navis, in primo
									certamine ab duabus circumventa, periit. Polyxenidas non prius
									quam in portu Ephesi fugae finem fecit.

Romani eo die, unde egressa regia classis erat, manserunt;
									postero die hostem persequi intenderunt. medio fere in cursu
									obviae fuere iis quinque et viginti tectae Rhodiae naves cum
									Pausistrato praefecto classis.

his adiunctis Ephesum hostem persecuti ante ostium portus acie
									instructa steterunt. postquam confessionem victis satis
									expresserunt, Rhodii et Eumenes domos dimissi;

Romani Chium petentes, Phoenicuntem primum portum Erythraeae
									terrae praetervecti, nocte ancoris iactis, postero die in
									insulam ad ipsam urbem traiecerunt. ubi paucos
									dies remige maxime reficiendo morati Phocaeam tramittunt.

ibi relictis ad praesidium urbis quattuor quinqueremibus ad Canas
									classis venit; et, cum iam hiems appeteret, fossa valloque
									circumdatis naves subductae.

exitu anni comitia Romae habita, quibus creati sunt consules L.
									Cornelius Scipio et C. Laelius Africanum intuentibus cunctis —
									ad finiendum cum Antiocho bellum. postero die praetores creati
									M. Tuccius L. Aurunculeius Cn. Fulvius L. Aemilius P. Iunius C.
									Atinius Labeo.

L. Cornelio Scipione C. Laelio consulibus nulla prius secundum
									religiones acta in senatu res est quam de Aetolis. et legati
									eorum institerunt, quia brevem indutiarum diem habebant, et ab
									T. Quinctio, qui tum Romam ex Graecia redierat, adiuti sunt.

Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus quam in causa spei
									esset, suppliciter egerunt, veteribus benefactis nova pensantes maleficia.

ceterum et praesentes interrogationibus undique senatorum,
									confessionem magis noxae quam responsa exprimentium, fatigati
									sunt, et excedere curia iussi magnum certamen praebuerunt.

plus ira quam misericordia in causa eorum valebat, quia non ut
									hostibus modo, sed tamquam indomitae et insociabili genti
									suscensebant.

per aliquot dies cum certatum esset, postremo neque dari neque
									negari pacem placuit; duae condiciones iis latae sunt: vel
									senatui liberum arbitrium de se permitterent, vel mille talentum
									darent eosdemque amicos atque inimicos haberent.

exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbitrium senatui
									permitterent, nihil certi responsum est. ita infecta pace
									dimissi urbe eodem die, Italia intra quindecim dies excedere
									iussi.

tum de consulum provinciis coeptum agi est. ambo Graeciam
									cupiebant. multum Laelius in senatu poterat. is, cum senatus aut
									sortiri aut comparare inter se provincias consules iussisset,
									elegantius facturos dixit, si iudicio patrum quam si sorti eam
									rem permisissent.

Scipio 
										 response 
										 responso 
									 ad hoc dato cogitaturum, quid sibi faciendum esset,
									cum fratre uno locutus iussusque ab eo permittere audacter
									senatui, renuntiat collegae facturum se, quod is censeret.

cum res aut nova aut vetustate exemplorum memoriae iam exoletae
									relata expectatione certaminis senatum erexisset, P. Scipio
									Africanus dixit, si L. Scipioni fratri suo provinciam Graeciam
									decrevissent, se ei legatum iturum.

haec vox magno adsensu audita sustulit certamen; experiri
									libebat, utrum plus regi Antiocho in Hannibale victo an in
									victore Africano consuli legionibusque Romanis auxilii foret; ac
									prope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam 
										 decreverult. 
										 decreverunt.

praetores inde provincias sortiti sunt, L. Aurunculeius urbanam,
									Cn. Fulvius peregrinam, L. Aemilius Regillus classem, P. Iunius
									Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius
									Siciliam.

consuli deinde, cui Graecia provincia decreta erat,
									ad eum exercitum, quem a M’. Acilio — duae autem legiones erant
									— accepturus esset, in supplementum addita peditum civium
									Romanorum tria milia,

equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites
									ducenti; et adiectum, ut, cum in provinciam venisset, si e re
									publica videretur esse, exercitum in Asiam traiceret.

alteri consuli totus novus exercitus decretus, duae legiones
									Romanae et socium Latini nominis quindecim milia peditum,
									equites sexcenti.

exercitum ex Liguribus Q. Minucius — iam enim confectam
									provinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem
									venisse — traducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere
									iussus ex agro, quo victos bello multaverat, Boios
									deducenti.

duae urbanae legiones, quae priore anno conscriptae erant, M.
									Tuccio praetori datae et socium ac Latini nominis peditum
									quindecim milia et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque
									obtinendos.

A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum exercitu
									obtinuerat, imperatum, si ita consuli videretur, ut legiones in
									Aetoliam traiectas M’. Acilio traderet, si is manere ibi
									vellet;

si Acilius redire Romam mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu
									in Aetolia remaneret. C. Atinium Labeonem provinciam Siciliam
									exercitumque a M. Aemilio accipere placuit et in supplementum
									scribere ex ipsa provincia, si vellet, 
										 peditur 
										 peditum 
									 duo milia et centum equites.

P. Iunius Brutus in Tuscos exercitum novum, legionem unam Romanam
									et decem milia socium ac Latini nominis scribere et
									quadringentos equites;

L. Aemilius, cui maritima provincia erat, viginti naves longas et
									socios navalis a M. Iunio praetore superioris anni accipere
									iussus et scribere ipse mille navalis socios, duo milia
									peditum; cum iis navibus militibusque in Asiam proficisci et
									classem a C. Livio accipere.

duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum
									imperium est et idem exercitus decreti.

Siciliae Sardiniaeque binae aeque ac proximo anno decumae frumenti
									imperatae; Siculum omne frumentum in Aetoliam ad exercitum
									portari iussum, ex Sardinia pars Romam pars in Aetoliam, eodem
									quo Siculum.

priusquam consules in provincias proficiscerentur, prodigia per
									pontifices procurari placuit.

Romae 
										 lunonis 
										 Iunonis 
									 Lucinae templum de caelo tactum erat ita, ut fastigium
									valvaeque deformarentur; Puteolis pluribus locis murus et porta
									fulmine icta et duo homines exanimati;

Nursiae sereno satis constabat nimbum ortum; ibi quoque duos
									liberos homines exanimatos; terra apud se pluvisse Tusculani
									nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse.

ea procurata, Latinaeque instauratae, quod Laurentibus carnis,
									quae dari debet,

data non fuerat. supplicatio quoque earum religionum causa fuit
									quibus diis decemviri ex libris ut fieret ediderunt.

decem ingenui, decem virgines, patrimi omnes matrimique, ad id
									sacrificium adhibiti, et decemviri nocte lactentibus rem divinam
									fecerunt.

P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur,
									fornicem in Capitolio adversus viam, qua in Capitolium
									escenditur, cum signis septem auratis et equis duobus et
									marmorea duo labra ante fornicem posuit.

per eosdem dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter
									quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus
									missis a M’. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt.
									cohortes inde ad exercitum redire L. Cornelius consul
									iussit.

— 
										 Legati 
										 legati 
									 ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti gratulantes,
									quod M’. Acilius consul Antiochum regem Graecia expulisset,
									venerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent:

omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse;
									reges Aegypti ad ea,

quae censuisset senatus, paratos fore. gratiae regibus actae;
									legatis munera dari iussa in singulos quaternum 
										 plilium 
										 milium 
									 aeris.

L. Cornelius consul peractis, quae Romae agenda
									erant, pro contione edixit, ut milites, quos ipse in
									supplementum scripsisset, quique in Bruttiis cum A. Cornelio
									propraetore essent, ut hi omnes idibus Quinctilibus Brundisium
									convenirent.

item tres legatos nominavit, Sex. Digitium L. Apustium C.
									Fabricium Luscinum, qui ex ora maritima undique navis Brundisium
									contraherent; et omnibus iam paratis paludatus ab urbe est
									profectus.

ad quinque milia voluntariorum, Romani sociique, qui emerita
									stipendia sub imperatore P. Africano habebant, praesto fuere
									exeunti consuli et nomina dederunt.

per eos dies, quibus est profectus ad bellum consul, ludis
									Apollinaribus, a. d. quintum idus Quinctiles caelo sereno
									interdiu obscurata lux est, cum luna sub orbem solis
									subisset.

et L. Aemilius Regillus, cui navalis provincia evenerat, eodem
									tempore profectus est. L. Aurunculeio negotium ab senatu datum
									est, ut triginta quinqueremes, viginti triremes faceret, quia
									fama erat Antiochum post proelium navale maiorem classem
									aliquanto reparare.

Aetoli, postquam legati ab Roma rettulerunt nullam spem pacis
									esse, quamquam omnis ora — maritima eorum, quae in Peloponnesum
									versa est, depopulata ab Achaeis erat,

periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent
									iter, Coracem occupaverunt montem; neque enim dubitabant ad
									oppugnationem Naupacti eos principio veris redituros esse.

Acilio, quia id expectari sciebat, satius visum est inopinatam
									adgredi rem et Lamiam oppugnare;

nam et a Philippo prope ad excidium adductos esse, et tunc eo
									ipso, quod nihil tale timerent, opprimi incautos posse.

profectus ab Elatia primum in hostium terra circa Spercheum amnem
									posuit castra; inde nocte motis signis prima luce corona moenia
									est adgressus.

magnus pavor ac tumultus, ut in re improvisa, fuit. constantius
									tamen, quam quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum
									viri propugnarent, feminae tela omnis generis
									saxaque in muros gererent, iam multifariam scalis appositis
									urbem eo die defenderunt.

Acilius signo receptui dato suos in castra medio ferme die
									reduxit; et tunc cibo et quiete refectis corporibus, priusquam
									praetorium dimitteret, denuntiavit, ut ante lucem armati
									paratique essent;

nisi expugnata urbe se eos in castra non reducturum. eodem
									tempore, quo pridie, pluribus locis adgressus, cum oppidanos iam
									vires, iam tela, iam ante omnia animus deficeret, intra paucas
									horas urbem cepit.

ibi partim divendita partim divisa praeda, consilium habitum,
									quid deinde faceret. nemini ad Naupactum iri placuit occupato ad
									Coracem ab Aetolis saltu. ne tamen segnia aestiva essent et
									Aetoli non impetratam pacem ab senatu nihilo minus per suam
									cunctationem haberent, oppugnare Acilius Amphissam statuit. ab
									Heraclea per Oetam exercitus eo deductus.

cum ad moenia castra posuisset, non corona, sicut Lamiam, sed
									operibus oppugnare urbem est adortus. pluribus simul locis aries
									admovebatur, et cum quaterentur muri, nihil adversus tale
									machinationis genus parare aut comminisci oppidani
									conabantur;

omnis spes in armis et audacia erat; eruptionibus crebris et
									stationes hostium et eos ipsos, qui circa opera et machinas
									erant, turbabant.

multis tamen locis decussus murus erat, cum adlatum est
									successorem Apolloniae exposito exercitu per Epirum ac
									Thessaliam venire.

cum tredecim milibus peditum et quingentis equitibus consul
									veniebat. iam in sinum Maliacum venerat; et praemissis Hypatam,
									qui tradere urbem iuberent, postquam nihil responsum est nisi ex
									communi Aetolorum decreto facturos, ne teneret se oppugnatio
									Hypatae nondum Amphissa recepta, praemisso fratre Africano
									Amphissam ducit.

sub adventum eorum oppidani relicta urbe — iam enim magna ex
									parte moenibus nudata erat — in arcem, quam inexpugnabilem
									habent, omnes armati atque inermes concessere.

consul sex milia fere passuum inde posuit castra. eo legati
									Athenienses primum ad P. Scipionem praegressum agmen, sicut ante
									dictum est, deinde ad consulem venerunt, deprecantes pro
									Aetolis.

clementius responsum ab Africano tulerunt, qui causam relinquendi
									honeste Aetolici belli quaerens Asiam et regem Antiochum
									spectabat, iusseratque Athenienses non Romanis solum, ut pacem
									bello praeferrent, sed etiam Aetolis persuadere.

celeriter auctoribus Atheniensibus frequens ab Hypata legatio
									Aetolorum venit, et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem
									priorem adierunt, auxit, commemorantis multas gentes populosque
									in Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam venisse; in
									omnibus se maiora clementiae benignitatisque quam virtutis
									bellicae monumenta reliquisse.

perfecta videbatur res, cum aditus consul idem illud responsum
									rettulit, quo fugati ab senatu erant. eo tamquam novo cum icti
									Aetoli essent — nihil enim nec legatione Atheniensium nec
									placido Africani responso profectum videbant — , referre ad suos
									dixerunt velle.

reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur; nam neque,
									unde mille talentum daretur erat, et permisso libero arbitrio ne
									in corpora sua saeviretur, metuebant.

redire itaque eosdem legatos ad consulem et Africanum iusserunt
									et petere, ut, si dare vere pacem, non tantum ostendere,
									frustrantes spem miserorum, vellent, aut ex summa pecuniae
									demerent aut permissionem extra civium corpora fieri
									iuberent.

nihil impetratum ut mutaret consul; et ea quoque irrita legatio
									dimissa est.

secuti et Athenienses sunt; et princeps legationis eorum
									Echedemus fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantis inutili
									lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor indutias
									sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent:

dilationem nihil ad praesentia mala, quippe quae ultima essent,
									adiecturam; levari per multos casus tempore interposito
									praesentis clades posse.

auctore Echedemo idem missi; prius P. Scipione convento, per eum
									indutias temporis eius, quod petebant, ab consule
									impetraverunt.

et soluta obsidione Amphissae M’. Acilius tradito consuli
									exercitu provincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam
									repetit, ut per Macedoniam Thraeciamque duceret in Asiam.

tum Africanus fratri: “iter, quod insistis, L. Scipio,

ego quoque approbo; sed totum id vertitur in voluntate Philippi,
									qui si imperio nostro fidus est, et iter et commeatus et omnia,
									quae in longo itinere exercitus alunt iuvantque, nobis
									suppeditabit;

si is destituit, nihil per Thraeciam satis tutum habebis; itaque
									prius regis animum explorari placet. optime explorabitur, si
									nihil ex praeparato agentem opprimet qui inittetur.”

Ti. Sempronius Gracchis, longe 
										 tur 
										 tum 
									 acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos
									prope incredibili celeritate ab Amphissa — inde enim est
									dimissus — die tertio Pellam pervenit.

in convivio rex erat et in multum vini processerat; ea ipsa
									remissio animi suspicionem dempsit novare eum quicquam
									velle.

et 
										 tur 
										 tum 
									 quidem comiter acceptus hospes, postero die 
										 commeatts 
										 commeatus 
									 exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus
									factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit.

haec 
										 referees 
										 referens 
									 eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit
									consuli.

inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad praeparata omnia
									in Macedoniam pervenit. venientis regio . apparatu et accepit et
									prosecutus est rex. multa in eo et dexteritas et humanitas visa,
									quae commendabilia apud Africanum erant, virum sicut ad cetera
									egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non
									aversum.

inde non per Macedoniam modo sed etiam Thraeciam prosequente et
									praeparante omnia 
										 Phiiippo 
										 Philippo 
									 ad Hellespontum perventum est.

Antiochus post navalem ad Corycum pugnam cum totam hiemem liberam
									in apparatus terrestris maritimosque habuisset,
									classi maxume reparandae, ne tota maris possessione pelleretur,
									intentus fuerat.

succurrebat superatum se, cum classis afuisset Rhodiorum; quodsi
									ea quoque — nec commissuros Rhodios, ut iterum morarentur —
									certamini adesset, magno sibi navium numero opus fore, ut
									viribus et magnitudine classem hostium aequaret.

itaque et Hannibalem in Syriam miserat ad Phoenicum accersendas
									naves, et Polyxenidam, quo minus prospere res gesta erat, eo
									enixius et eas, quae erant, reficere et alias parare naves
									iussit.

ipse in Phrygia hibernavit undique auxilia accersens. etiam in
									Gallograeciam miserat; bellicosiores ea tempestate erant,
									Gallicos adhuc, nondum exoleta stirpe gentis, servantes
									animos.

filium Seleucum in Aeolide reliquerat cum exercitu ad maritimas
									continendas urbes, quas illinc a Pergamo Eumenes, hinc a Phocaea
									Erythrisque Romani sollicitabant.

classis Romana, sicut ante dictum est, ad Canas hibernabat; eo
									media ferme hieme rex Eumenes cum duobus milibus peditum,
									equitibus quingentis venit.

is cum magnam praedam agi posse dixisset ex agro hostium, qui
									circa Thyatiram esset, hortando perpulit Livium, ut quinque
									milia militum secum mitteret. missi ingentem praedam intra
									paucos dies averterunt.

inter haec Phocaeae seditio orta quibusdam ad Antiochum
									multitudinis animos avocantibus.

gravia hiberna navium erant, grave tributum, quod togae
									quingentae imperatae erant cum quingentis tunicis,

gravis etiam inopia frumenti, propter quam naves quoque et
									praesidium Romanum excessit. tum vero liberata metu factio erat,
									quae plebem in contionibus ad Antiochum trahebat;

senatus et optimates in Romana societate perstandum censebant;
									defectionis auctores plus apud multitudinem valuerunt.

Rhodii, quo magis cessatum priore aestate erat, eo maturius
									aequinoctio verno eundem Pausistratum classis praefectum cum sex
									et triginta navibus miserunt.

iam Livius a Canis cum triginta navibus suis et septem quadriremibus, quas secum
									Eumenes rex adduxerat, Hellespontum petebat, ut ad transitum
									exercitus, quem terra venturum opinabatur, praepararet, quae
									opus essent.

in portum, quem vocant Achaeorum, classes primum advertit; inde
									Ilium escendit, sacrificioque Minervae facto legationes
									finitimas ab Elaeunte et Dardano et Rhoeteo, tradentis in fidem
									civitatis suas,

benigne audivit. inde ad Hellesponti fauces navigat et decem
									navibus in statione contra Abydum relictis cetera classe in
									Europam ad Sestum oppugnandam traiecit.

iam subeuntibus armatis muros fanatici Galli primum cum sollemni
									habitu ante portam occurrunt; iussu se matris deum famulos deae
									venire memorant ad precandum Romanum, ut parceret moenibus
									urbique.

nemo eorum violatus est. mox universus 
										 senatis 
										 senatus 
									 cum magistratibus ad dedendam urbem processit.

inde Abydum traiecta classis. ubi cum temptatis per colloquia
									animis nihil pacati responderetur, ad oppugnationem sese
									expediebant.

dum haec in Hellesponto geruntur, Polyxenidas regius praefectus —
									erat autem exul Rhodius — cum audisset profectam ab domo
									popularium suorum classem,

et Pausistratum praefectum superbe quaedam et contemptim in se
									contionantem dixisse, praecipuo certamine animi adversus eum
									sumpto nihil aliud dies noctesque agitabat animo, quam ut verba
									magnifica eius rebus confutaret.

mittit ad eum hominem et illi notum, qui diceret et se
									Pausistrato patriaeque suae magno usui, si liceat, fore, et a
									Pausistrato se restitui in patriam posse.

cum, quonam modo ea fieri possent, mirabundus Pausistratus
									percunctaretur, fidem petenti dedit agendae communiter rei aut
									tegendae silentio.

tur 
										 tum 
									 internuntius: regiam classem aut totam aut maiorem eius partem Polyxenidam traditurum ei;
									pretium tanti meriti nullum aliud pacisci quam reditum in
									patriam.

magnitudo rei nec ut crederet nec ut aspernaretur 
									dicta effecit. Panhormum Samiae terrae petit, ibique ad
									explorandam rem, quae oblata erat, substitit.

ultro citroque nuntii cursare, nec fides ante Pausistrato facta
									est, quam coram nuntio eius Polyxenidas sua manu scripsit se ea,
									quae pollicitus esset,

facturum signoque suo impressas tabellas misit. eo vero pignore
									velut auctoratum sibi proditorem ratus est: neque enim eum, qui
									sub rege viveret, commissurum fuisse, ut adversus semet ipsum
									indicia manu sua testata daret.

inde ratio simulatae proditionis composita. omnium se rerum
									apparatum omissurum Polyxenidas dicere; non remigem, non socios
									navalis ad classem frequentis habiturum;

subducturum per simulationem reficiendi quasdam naves, alias in
									propinquos portus dimissurum; paucas ante portum Ephesi in salo
									habiturum, quas, si exire res cogeret, obiecturus certamini
									foret.

quam neglegentiam Polyxenidam in classe sua habiturum
									Pausistratus audivit, 
										 earn 
										 eam 
									 ipse extemplo habuit, partem navium ad commeatus
									accersendos Halicarnassum, partem Samum ad urbem misit, ipse ad Panhormum mansit, ut paratus
									esset,

cum signum adgrediendi a proditore accepisset. Polyxenidas augere
									simulando errorem; subducit quasdam naves, alias velut
									subducturus esset, navalia reficit; remiges ex hibernis non
									Ephesum accersit, sed Magnesiam occulte cogit.

forte quidam Antiochi miles, cum Samum rei privatae causa
									venisset, pro speculatore deprehensus deducitur Panhormum ad
									praefectum.

is percunctanti, quid Ephesi ageretur, incertum metu an erga suos
									haud sincera fide, omnia aperit:

classem instructam paratamque in portu stare; remigium omne
									Magnesiam ad Sipylum missum; perpaucas naves
									subductas esse et navalia detegi; numquam intentius rem navalem
									administratam esse. haec ne pro veris audirentur, animus errore
									et spe vana praeoccupatus fecit.

Polyxenidas satis omnibus comparatis, nocte remige a Magnesia
									accersito, deductisque raptim, quae subductae
									erant, navibus, cum diem non tam apparatu absumpsisset, quam
									quod conspici proficiscentem classem nolebat,

post solis occasum profectus septuaginta navibus tectis vento
									adverso ante lucem Pygela portum tenuit. ibi cum interdiu ob
									eandem causam quiesset, nocte in proxima Samiae terrae
									traiecit.

hinc Nicandro quodam archipirata quinque navibus tectis Palinurum
									iusso petere, atque inde armatos, qua proximum per agros iter
									esset, Panhormum ad tergum hostium ducere, ipse interim classe
									divisa, ut ex utraque parte fauces portus teneret,

Panhormum petit. Pausistratus primo ut in re necopinata turbatus
									parumper, deinde vetus miles celeriter collecto animo terra
									melius arceri quam mari hostes posse ratus,

armatos duobus agminibus ad promunturia, quae cornibus obiectis
									ab alto portum faciunt, ducit, inde facile telis ancipitibus
									hostem summoturus. id inceptum eius Nicander a terra visus cum
									turbasset, repente mutato consilio naves conscendere omnis
									iubet.

tur 
										 tum 
									 vero ingens pariter militum nautarumque trepidatio
									orta, et velut fuga in naves fieri, cum se mari terraque simul
									cernerent circumventos.

Pausistratus unam viam salutis esse ratus, si vim facere per
									fauces portus atque erumpere in mare apertum posset, postquam
									conscendisse suos vidit, 
										 seqlui 
										 sequi 
									 ceteris iussis princeps ipse concitata nave remis ad
									ostium portus tendit.

superantem iam fauces navem eius Polyxenidas tribus
									quinqueremibus circumsistit. navis rostris icta supprimitur;
									telis obruuntur propugnatores, inter quos et Pausistratus
									impigre pugnans interficitur.

navium reliquarum ante portum aliae, aliae in portu deprensae,
									quaedam a Nicandro, dum moliuntur a terra, captae;

quinque tantum Rhodiae naves cum duabus Cois effugerunt terrore
									flammae micantis via sibi inter confertas naves facta; contis
									enim binis a prora prominentibus trullis ferreis 
										 multllm 
										 multum 
									 conceptum ignem prae se portabant.

Erythraeae triremes cum haud procul a Samo Rhodiis
									navibus, quibus ut essent praesidio veniebant, obviae
									fugientibus fuissent, in Hellespontum ad Romanos cursum
									averterunt.

sub idem tempus Seleucus proditam Phocaeam porta una per custodes
									aperta recepit; et Cyme aliaeque eiusdem orae urbes ad eum metu
									defecerunt.

dum haec in Aeolide geruntur, Abydus cum per aliquot dies
									obsidionem tolerasset praesidio regio tutante moenia,

iam omnibus fessis Philota quoque praefecto praesidii permittente
									magistratus eorum cum Livio de condicionibus tradendae urbis
									agebant. rem distinebat, quod, utrum armati an inermes
									emitterentur regii, parum conveniebat.

haec agentibus cum intervenisset nuntius Rhodiorum cladis, emissa
									de manibus res est;

metuens enim Livius, ne successu tantae rei inflatus Polyxenidas
									classem, quae ad Canas erat, opprimeret, Abydi obsidione
									custodiaque Hellesponti extemplo relicta naves, quae subductae
									Canis erant,

deduxit; et Eumenes Elaeam venit. Livius omni classe, cui
									adiunxerat duas triremes Mitylenaeas, Phocaeam petit. quam cum
									teneri valido regio praesidio audisset, nec procul Seleuci
									castra esse, depopulatus maritimam oram,

et praeda maxime hominum raptim in naves imposita tantum moratus,
									dum Eumenes cum classe adsequeretur, Samum petere intendit.

Rhodiis primo audita clades simul pavorem simul luctum ingentem
									fecit; nam praeter navium militumque iacturam, quod floris, quod
									roboris in iuventute fuerat,

amiserant, multis nobilibus secutis inter cetera auctoritatem
									Pausistrati, quae inter suos merito maxima erat; deinde, quod
									fraude capti, quod a cive potissimum suo forent, in iram luctus
									vertit.

decem extemplo naves, et diebus post paucis decem alias praefecto
									omnium Eudamo miserunt, quem aliis virtutibus bellicis
									haudquaquam Pausistrato parem, cautiorem, quo minus animi erat,
									ducem futurum credebant.

Romani et Eumenes rex in Erythraeam primum classem 
									applicuerunt. ibi noctem unam morati postero die Corycum
										 Pelorum promunturium tenuerunt.

inde cum in proxima Samiae vellent traicere, non expectato solis
									ortu, ex quo statum caeli notare gubernatores possent, in
									incertam tempestatem miserunt.

medio in cursu, aquilone in septentrionem verso, exasperato
									fluctibus mari iactari coeperunt.

Polyxenidas Samum petituros ratus hostis, ut se Rhodiae classi
									coniungerent, ab Epheso profectus primo ad Myonnesum stetit;
									inde ad Macrin, quam vocant, insulam traiecit, ut
									praetervehentis classis si quas aberrantis ex agmine naves
									posset aut postremum agmen opportune adoriretur.

postquam sparsam tempestate classem vidit, occasionem primo
									adgrediendi ratus, paulo post increbrescente vento et maiores
									iam volvente fluctus,

quia pervenire se ad eos videbat non posse,

ad Aethaliam insulam traiecit, ut inde postero die Samum ex alto
									petentis navis adgrederetur. Romani, pars exigua, primis
									tenebris portum desertum Samiae tenuerunt, classis cetera nocte
									tota in alto iactata in eundem portum decurrit.

ibi ex agrestibus cognito hostium naves ad Aethaliam stare,
									consilium habitum, utrum extemplo decernerent, an Rhodiam
									expectarent classem. dilata re — ita enim placuit — Corycum,

unde venerant, traiecerunt. Polyxenidas quoque, cum frustra
									stetisset, Ephesum rediit. tum Romanae naves vacuo ab hostibus
									mari Samum traiecerunt.

eodem et Rhodia classis post dies paucos venit. quam ut
									expectatam esse appareret, profecti extemplo sunt Ephesum, ut
									aut decernerent navali certamine, aut, si detractaret hostis
									pugnam, quod plurimum intererat ad animos civitatium, timoris
									confessionem exprimerent.

contra fauces portus instructa in frontem navium acie stetere.
									postquam nemo adversus ibat, classe divisa pars in salo ad
									ostium portus in ancoris stetit, pars in 
										 terrain 
										 terram 
									 milites exposuit.

in eos iam ingentem praedam late depopulato agro
									agentis Andronicus Macedo, qui in praesidio Ephesi
									erat, iam moenibus appropinquantis eruptionem fecit, exutosque
									magna parte praedae ad mare ac naves redegit.

postero die insidiis medio ferme viae positis ad eliciendum extra
									moenia Macedonem Romani ad urbem agmine iere; inde, cum ea ipsa
									suspicio, ne quis exiret, deterruisset,

redierunt ad naves; et terra marique fugientibus certamen
									hostibus Samum, unde venerat, classis repetit. inde duas
									sociorum ex Italia, duas Rhodias triremes cum praefecto Epicrate
									Rhodio ad fretum Cephallaniae tuendum praetor misit.

infestum id latrocinio Lacedaemonius Hybristas cum iuventute
									Cephallanum faciebat, clausumque iam mare commeatibus Italicis
									erat.

Piraei L. Aemilio Regillo succedenti ad navale imperium Epicrates
									occurrit;

qui audita clade Rhodiorum, cum ipse duas tantum quinqueremes
									haberet, Epicratem cum quattuor navibus in Asiam secum reduxit;
									prosecutae etiam apertae Atheniensium naves sunt.

Aegaeo mari traiecit Chium. eodem
									Timasicrates Rhodius cum duabus quadriremibus ab Samo nocte
									intempesta venit, deductusque ad Aemilium praesidii causa se
									missum ait, quod eam oram maris infestam onerariis regiae naves
									excursionibus crebris ab Hellesponto atque Abydo facerent.
									traicienti Aemilio a Chio Samum duae Rhodiae quadriremes, missae
									obviam ab Livio, et rex Eumenes cum duabus quinqueremibus
									occurrit.

Samum postquam ventum est, accepta ab Livio classe et sacrificio,
									ut adsolet, rite facto Aemilius consilium advocavit. ibi C.
									Livius — is enim est primus rogatus sententiam — neminem
									fidelius posse dare consilium dixit quam eum, qui id alteri
									suaderet, quod ipse, si in eodem loco esset,

facturus fuerit: se in animo habuisse tota classe Ephesum petere
									et onerarias ducere multa saburra gravatas,

atque eas in faucibus portus supprimere;

et eo minoris molimenti ea claustra esse, quod in fluminis modum
									longum et angustum et vadosum ostium portus sit.
									ita adempturum se 
										 mans 
										 maris 
									 usum hostibus fuisse inutilemque classem facturum.

nulli ea placere sententia. Eumenes rex quaesivit, quid tandem?
									ubi demersis navibus frenassent claustra maris, utrum libera sua
									classe abscessuri inde forent ad opem ferendam sociis
									terroremque hostibus praebendum, an nihilo minus tota classe
									portum obsessuri?

sive enim abscedant, cui dubium esse, quin hostes extracturi
									demersas moles sint et minore molimento aperturi portum, quam
									obstruatur? sin autem manendum ibi nihilo minus sit, quid
									attinere claudi portum?

quin contra illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentis,
									omnia Asia praebente quieta aestiva acturos; Romanos aperto in
									mari fluctibus tempestatibusque obiectos, omnium inopes, in
									adsidua statione 
										 futures, 
										 futuros, 
									 ipsos magis adligatos impeditosque,

ne quid eorum, quae agenda sint, possint agere, quam ut hostis
									clausos habeant.

Eudamus praefectus Rhodiae classis magis eam sibi displicere
									sententiam ostendit, quam ipse,

quid censeret faciendum, dixit. Epicrates Rhodius omissa in
									praesentia Epheso mittendam navium partem in Lyciam censuit, et
									Patara, caput gentis, in societatem adiungenda.

in duas magnas res id usui fore, et Rhodios pacatis contra
									insulam suam terris totis viribus incumbere in unius belli, quod
									adversus Antiochum sit,

curam posse, et eam classem, quae in Cilicia compararetur,
									intercludi, ne Polyxenidae coniungatur.

haec maxime movit sententia; placuit tamen Regillum classe tota
									evehi ad portum Ephesi ad inferendum hostibus terrorem.

C. Livius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor
									quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est
									missus, Rhodum prius iussus adire et omnia 
										 cutm 
										 cum 
									 iis communicare consilia.

civitates, quas praetervectus est, Miletus Myndus Halicarnassus
									Cnidus Cous, imperata enixe fecerunt.

Rhodum ut ventum est, simul et, ad quam rem missus 
									esset, is exposuit et consuluit eos. approbantibus cunctis et ad 
										 ear, 
										 eam, 
									 quam habebat, classem, adsumptis tribus quadriremibus,
									navigat Patara.

primo secundus ventus ad ipsam urbem ferebat eos, sperabantque
									subito terrore aliquid moturos; postquam circumagente se vento
									fluctibus dubiis volvi coeptum est mare, pervicerunt quidem
									remis, ut tenerent 
										 terrain; 
										 terram;

sed neque circa urbem tuta statio erat, nec ante ostium portus in
									salo stare poterant aspero mari et nocte imminente.

praetervecti moenia portum Phoenicunta, minus duum milium spatio
									inde distantem, petiere, navibus a maritima vi tutum;

sed altae insuper inminebant rupes, quas celeriter oppidani
									adsumptis regiis militibus, quos in praesidio habebant,
									ceperunt.

adversus quos Livius, quamquam erant iniqua ac difficilia ad
									exitus loca, Issaeos auxiliares et Zmyrnaeorum expeditos iuvenes
									misit.

hi, dum missilibus primo et adversus paucos levibus excursionibus
									lacessebatur magis quam conserebatur pugna, sustinuerunt
									certamen;

postquam plures ex urbe adfluebant, et iam omnis multitudo
									effundebatur, timor incessit Livium, ne et auxiliares
									circumvenirentur et navibus etiam ab terra periculum esset.

ita non milites 
										 solur 
										 solum 
									 sed etiam navalis socios, remigum turbam, quibus
									quisque poterat telis, armatos in proelium eduxit.

tur 
										 tum 
									 quoque anceps pugna fuit, neque milites solum aliquot,
									sed L Apustius tumultuario proelio cecidit; postremo tamen fusi
									fugatique sunt Lycii atque in urbem compulsi, et Romani cum haud
									incruenta victoria ad naves redierunt.

inde in Telmessicum profecti sinum, qui latere uno Cariam altero
									Lyciam contingit, omisso consilio Patara
									amplius temptandi Rhodii domum dimissi sunt,

Livius praetervectus Asiam in Graeciam transmisit, ut conventis
									Scipionibus, qui 
										 tur 
										 tum 
									 circa Thessaliam erant, in Italiam traiceret.

Aemilius postquam omissas in Lycia res et Livium profectum in
									Italiam cognovit, cum ipse ab Epheso tempestate
									repulsus irrito incepto Samum revertisset,

turpe ratus temptata frustra Patara esse, proficisci eo tota
									classe et summa vi adgredi urbem statuit.

Miletum et ceteram oram sociorum praetervecti in Bargylietico
									sinu escensionem ad 
										 lasum 
										 Iasum 
									 fecerunt. urbem regium tenebat praesidium; agrum circa
									Romani hostiliter depopulati sunt.

missis deinde, qui per colloquia principum et magistratuum
									temptarent animos, postquam nihil in potestate sua responderunt
									esse, ad urbem oppugnandam ducit.

erant Iasensium exules cum Romanis; ii frequentes Rhodios orare
									institerunt, ne urbem et vicinam sibi et cognatam innoxiam
									perire sinerent; sibi exilii nullam aliam causam esse quam fidem
									erga Romanos;

eadem vi regiorum, qua ipsi pulsi sint, teneri eos, qui in urbe
									maneant; omnium Iasensium unam mentem esse, ut servitutem regiam
									effugerent.

Rhodii moti precibus Eumene etiam rege adsumpto simul suas
									necessitudines commemorando, simul obsessae regio praesidio
									urbis casum miserando pervicerunt, ut oppugnatione
									abstineretur.

profecti inde pacatis ceteris cum oram Asiae legerent,

Loryma — portus adversus Rhodum est — pervenerunt. ibi in
									principiis sermo primo inter tribunos militum secretus oritur,
									deinde ad aures ipsius Aemilii pervenit, abduci classem ab
									Epheso, ab suo bello, ut ab tergo liber relictus hostis in tot
									propinquas sociorum urbes omnia impune conari posset.

movere ea Aemilium; vocatosque Rhodios cum percontatus esset,
										 utrum num Pataris universa classis in portu stare
									posset, cum respondissent non posse, causam nactus omittendae
									rei Samum naves reduxit.

per idem tempus Seleucus Antiochi filius,

cum per omne hibernorum tempus exercitum in Aeolide continuisset
									partim sociis ferendo opem, partim, quos in societatem perlicere
									non poterat, depopulandis, transire in fines regni Eumenis, dum
									is procul ab domo cum Romanis et Rhodiis Lyciae maritima
									oppugnaret, statuit.

ad Elaeam primo infestis signis accessit; deinde omissa
									oppugnatione urbis agros hostiliter depopulatus ad caput
									arcemque regni Pergamum ducit oppugnandam.

Attalus primo stationibus ante urbem positis et excursionibus
									equitum levisque armaturae magis lacessebat quam sustinebat
									hostem;

postremo cum per levia certamina expertus nulla parte virium se
									parem esse intra moenia se recepisset, obsideri urbs coepta
									est.

eodem ferme tempore et Antiochus ab Apamea profectus Sardibus
									primum, deinde haud procul Seleuci castris ad caput Caici amnis
									stativa habuit cum magno exercitu mixto variis ex gentibus.

plurimum terroris in Gallorum mercede conductis quattuor milibus
									erat. hos paucis * admixtis ad pervastandum passim Pergamenum
									agrum milites misit.

quae postquam Samum nuntiata sunt, primo Eumenes avocatus
									domestico bello cum classe Elaeam petit; inde, cum praesto
									fuissent equites peditumque expediti, praesidio eorum tutus,
									priusquam hostes sentirent aut moverentur, Pergamum
									contendit.

ibi rursus levia per excursiones proelia fieri coepta Eumene
									summae rei discrimen 
										 baud 
										 haud 
									 dubie detractante. paucos post dies Romana Rhodiaque
									classis, ut regi opem ferrent, Elaeam ab Samo venerunt.

quos ubi exposuisse copias Elaeae et tot classes in unum
									convenisse portum Antiocho adlatum est, et sub idem tempus
									audivit consulem cum exercitu iam in Macedonia esse pararique,
									quae ad transitum Hellesponti opus essent,

tempus venisse ratus, priusquam terra marique simul urgeretur,
									agendi de pace esse , tumulum quendam adversus Elaeam
									castris cepit;

ibi peditum omnibus copiis relictis cum equitatu — erant autem
									sex milia equitum — in campos sub ipsa Elaeae moenia descendit
									misso caduceatore ad Aemilium, velle se de pace agere.

Aemilius Eumene a Pergamo accito adhibitis et Rhodiis consilium
									habuit. Rhodii 
										 baud 
										 haud 
									 aspernari pacem; Eumenes nec honestum dicere 
										 ease 
										 esse 
									 eo tempore de pace agi, nec exitum rei
									imponi posse:

“qui enim” inquit “aut honeste, inclusi moenibus et obsessi,
									velut leges pacis accipiemus? aut cui rata ista pax erit, quam
									sine consule, non ex auctoritate senatus, non iussu populi
									Romani pepigerimus?

quaero enim pace per te facta rediturusne extemplo in Italiam
									sis, classem exercitumque deducturus, an expectaturus, quid de
									ea re consuli placeat, quid senatus censeat aut populus
									iubeat?

restat ergo, ut maneas in Asia, et rursus in hiberna copiae
									reductae omisso bello exhauriant commeatibus praebendis socios,
									deinde,

si ita visum iis sit, penes quos potestas fuerit, instauremus
									novum de integro bellum, quod possumus, si ex hoc impetu rerum
									nihil prolatando remittitur,

ante hiemem diis volentibus perfecisse.” haec sententia vicit,
									responsumque Antiocho est ante consulis adventum de pace agi non
									posse.

Antiochus pace nequiquam temptata, evastatis Elaeensium primum,
									deinde Pergamenorum agris, relicto ibi Seleuco filio,
									Adramytteum hostiliter itinere facto petit agrum opulentum, quem
									vocant Thebes campum, carmine Homeri nobilitatum;

neque alio ullo loco Asiae maior regiis militibus parta est
									praeda. eodem Adramytteum, ut urbi praesidio essent, navibus
									circumvecti Aemilius et Eumenes venerunt.

per eosdem forte dies Elaeam ex Achaia mille pedites cum centum
									equitibus, Diophane omnibus iis copiis praeposito, accesserunt,
									quos egressos navibus obviam missi ab Attalo nocte Pergamum
									deduxerunt.

veterani omnes et periti belli erant, et ipse dux Philopoemenis,
									summi tum 
										 bmnium 
										 omnium 
									 Graecorum imperatoris, discipulus. qui biduum simul ad
									quietem hominum equorumque et ad visendas hostium stationes,
									quibus locis temporibusque accederent reciperentque sese,
									sumpserunt.

ad radices fere collis, in quo posita urbs est, regii
									succedebant; ita libera ab tergo populatio erat. nullo ab urbe,
									ne in stationes quidem qui 
									procul iacularetur,

excurrente, postquam semel, compulsi metu, se moenibus
									incluserunt, contemptus eorum et inde neglegentia apud regios
									oritur. non stratos,

non infrenatos magna pars habebant equos; paucis ad arma et
									ordines relictis dilapsi ceteri sparserant se toto passim campo,
									pars in iuvenales lusus lasciviamque versi, pars vescentes sub
									umbra, quidam somno etiam strati.

haec Diophanes ex alta urbe Pergamo contemplatus arma suos capere
									et ad portam praesto esse iubet; ipse Attalum adit et in animo
									sibi esse dixit hostium stationem temptare.

aegre id permittente Attalo, quippe qui centum equitibus adversus
									sescentos, mille peditibus cum quattuor milibus pugnaturum
									cerneret, porta egressus haud procul statione hostium,
									occasionem opperiens, consedit.

et qui Pergami erant amentiam magis quam audaciam credere esse,
									et hostes paulisper in eos versi, ut nihil moveri viderunt, nec
									ipsi quicquam ex solita neglegentia, insuper etiam eludentes
									paucitatem, mutarunt.

Diophanes quietos aliquamdiu suos, velut ad spectaculum modo
									eductos, continuit;

postquam dilapsos ab ordinibus hostes vidit, peditibus, quantum
									accelerare possent, sequi iussis ipse princeps inter equites cum
									turma sua, quam potuit effusissimis habenis, clamore ab omni
									simul pedite atque equite sublato stationem hostium 
										 improvise 
										 improviso 
									 invadit.

non homines solum sed equi etiam territi, cum vincula
									abrupissent, trepidationem et tumultum inter suos fecerunt.

pauci stabant impavidi equi; eos ipsos non sternere, non
									infrenare aut escendere facile poterant multo maiorem quam pro
									numero equitum terrorem Achaeis inferentibus.

pedites vero ordinati et praeparati sparsos per neglegentiam et
									semisomnos prope adorti sunt.

caedes passim fugaque per campos facta est. Diophanes secutus
									effusos, quoad tutum fuit, magno decore genti Achaeorum parto —
									spectaverant enim e moenibus Pergami non viri modo sed feminae
									etiam — in praesidium urbis redit.

postero die regiae magis compositae et ordinatae stationes
									quingentis passibus longius ab urbe posuerunt castra, et Achaei
									eodem ferme tempore atque in eundem locum processerunt.

per multas horas intenti utrimque velut iam futurum impetum
									expectavere; postquam haud procul occasu solis redeundi in
									castra tempus erat, regii signis collatis abire agmine ad iter
									magis quam ad pugnam composito coepere.

quievit Diophanes, dum in conspectu erant; deinde eodem, quo
									pridie, impetu in postremum agmen incurrit, tantumque rursus
									pavoris ac tumultus incussit, ut, cum terga caederentur, nemo
									pugnandi causa restiterit; trepidantesque et vix ordinem agminis
									servantes in castra compulsi sunt.

haec Achaeorum audacia Seleucum ex agro Pergameno movere castra
									coegit. Antiochus postquam Romanos ad tuendum Adramytteum
									venisse audivit, ea quidem urbe abstinuit;

depopulatus agros Peraeam inde, coloniam Mitylenaeorum,
									expugnavit. Cotton et Corylenus et Aphrodisias et 
										 Prinne 
										 Priene 
									 primo impetu captae sunt. inde per Thyatiram Sardis
									rediit.

Seleucus in ora maritima permanens aliis terrori erat, aliis
									praesidio. classis Romana cum Eumene Rhodiisque Mitylenen
									primo,

inde retro, unde profecta erat, Elaeam redit. inde Phocaeam
									petentes ad insulam, quam Bacchium vocant — imminet urbi
									Phocaeensium — , appulerunt et, quibus ante abstinuerant templis
									signisque — egregie autem exornata insula erat — , cum
									hostiliter diripuissent, ad ipsam urbem transmiserunt.

ear 
										 eam 
									 divisis inter se partibus cum oppugnarent et videretur
									sine operibus,

armis scalisque capi posse, missum ab Antiocho praesidium trium
									milium armatorum cum intrasset urbem, extemplo oppugnatione
									omissa classis ad insulam se recepit nihil aliud quam depopulato
									circa urbem hostium agro.

inde placuit Eumenen domum dimitti et praeparare consuli atque
										 exercitui, quae ad transitum Hellesponti opus
									essent, Romanam Rhodiamque classem redire Samum atque ibi in
									statione esse, ne Polyxenidas ab Epheso moveret. rex Elaeam,
									Romani ac Rhodii Samum redierunt.

ibi 
										 Ml. 
										 M. 
									 Aemilius frater praetoris decessit. Rhodii celebratis
									exsequiis adversus classem, quam fama erat ex Syria venire,
									tredecim suis navibus et una Coa quinqueremi, altera Cnidia
									Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt.

biduo ante, quam Eudamus cum classe ab Samo veniret, tredecim ab
									Rhodo naves cum Pamphilida praefecto adversus eandem Syriacam
									classem missae adsumptis quattuor navibus, quae Cariae praesidio
									erant, oppugnantibus regiis Daedala et quaedam alia Peraeae
									castella obsidione exemerunt. Eudamum confestim exire
									placuit.

additae huic quoque sunt ad 
										 earn 
										 eam 
									 classem, quam habebat, sex apertae naves.

profectus cum, quantum accelerare poterat, maturasset, ad portum,
									quem Megisten vocant, praegressos consequitur. inde uno agmine
									Phaselidem cum venissent, optimum visum est ibi hostem
									opperiri.

in confinio Lyciae et Pamphyliae Phaselis est; prominet penitus
									in altum conspiciturque prima terrarum Rhodum a Cilicia
									petentibus et procul navium praebet prospectum. eo maxime, ut in
									obvio classi hostium essent, electus locus est;

ceterum, quod non providerunt, et loco gravi et tempore anni —
									medium enim aestatis erat — , ad hoc insolito odore ingruere
									morbi vulgo, maxime in remiges, coeperunt.

cuius pestilentiae metu profecti cum praeterveherentur Pamphylium
									sinum, ad Eurymedontem amnem appulsa classe audiunt ab Aspendiis
									ad Sidam hostis esse.

tardius navigaverant regii adverso tempore 
										 etesiaruni, 
										 etesiarum, 
									 quod velut statum favoniis ventis est. Rhodiorum duae
									et triginta quadriremes et quattuor triremes fuere;

regia classis septem et triginta maioris formae navium erat; in
									quibus tres hepteres, quattuor hexeres habebat. praeter has
									decem triremes erant. et hi adesse hostis ex
									specula quadam cognoverunt.

utraque classis postero die luce prima, tamquam eo die pugnatura,
									e portu movit; et postquam superavere Rhodii promunturium, quod
									ab Sida prominet in altum, extemplo et conspecti ab hostibus
									sunt et ipsi eos viderunt.

ab regiis sinistro cornu, quod ab alto obiectum erat, Hannibal,
									dextro Apollonius, purpuratorum unus, praeerat; et iam in
									frontem derectas habebant naves.

Rhodii longo agmine veniebant; prima praetoria navis Eudami erat;
									cogebat agmen Chariclitus; Pamphilidas mediae classi
									praeerat.

Eudamus postquam hostium aciem instructam et paratam ad
									concurrendum vidit, et ipse in altum evehitur, et deinceps quae
									sequebantur servantes ordinem in frontem derigere iubet.

ea res primo tumultum praebuit; nam nec sic in altum evectus
									erat, ut ordo omnium navium ad terram explicari posset, et
									festinans ipse praepropere cum quinque solis navibus Hannibali
									occurrit; ceteri quia in frontem derigere iussi erant,

non sequebantur. 
										 extreme 
										 extremo 
									 agmini loci nihil ad 
										 terrain 
										 terram 
									 relicti erat; trepidantibusque iis inter se iam in
									dextro cornu adversus Hannibalem pugnabatur.

sed momento temporis et navium virtus et usus maritimae rei
									terrorem omnem Rhodiis dempsit.

nam et in altum celeriter evectae naves locum post se quaeque
									venienti ad terram dedere, et si qua concurrerat rostro cum
									hostium nave, aut proram lacerabat, aut remos detergebat, aut
									libero inter ordines discursu praetervecta in puppim impetum
									dabat.

maxime exterruit hepteris regia a multo minore Rhodia nave uno
									ictu demersa;

itaque iam 
										 baud 
										 haud 
									 dubie dextrum cornu hostium in fugam inclinabat.
									Eudamum in alto multitudine navium maxime Hannibal, ceteris
									omnibus longe praestantem, urgebat, et circumvenisset, ni signo
									sublato ex praetoria nave, quo dispersam classem in unum colligi
									mos erat, omnes quae in dextro cornu vicerant naves ad opem
									ferendam suis concurrissent.

tur 
										 tum 
									 et Hannibal quaeque circa eum naves erant capessunt
									fugam; nec insequi Rhodii ex magna parte aegris et ob id
									celerius fessis remigibus potuerunt.

cum in alto, ubi substiterant, cibo reficerent vires,
									contemplatus Eudamus hostis claudas mutilatasque naves apertis
									navibus remulco trahentis, viginti paulo amplius integras
									abscedentis, e turri praetoriae navis silentio facto “exsurgite”
									inquit “et egregium spectaculum capessite oculis.”

consurrexere omnes, contemplatique trepidationem fugamque hostium
										 ac prope una voce omnes, ut sequerentur,
									exclamaverunt.

ipsius Eudami multis ictibus vulnerata navis erat; Pamphilidam et
									Chariclitum insequi, quoad putarent tutum,

iussit. aliquamdiu secuti sunt; postquam terrae appropinquabat
									Hannibal, veriti, ne includerentur vento in hostium ora, ad
									Eudamum revecti hepterem captam, quae primo concursu icta erat,
									aegre Phaselidem pertraxerunt.

inde Rhodum non tam victoria laeti, quam alius alium accusantes,
									quod, cum potuisset, non omnis submersa aut capta classis
									hostium foret, redierunt.

Hannibal, ictus uno proelio adverso, ne 
										 tur 
										 tum 
									 quidem praetervehi Lyciam audebat, cum coniungi veteri
									regiae classi quam primum cuperet;

et ne id ei facere liberum esset, Rhodii Chariclitum cum viginti
									navibus rostratis ad Patara et Megisten portum miserunt.

Eudamum cum septem navibus maximis ex ea classe, cui praefuerat,
									Samum redire ad Romanos iusserunt, ut, quantum consilio, quantum
									auctoritate valeret, compelleret Romanos ad Patara expugnanda.

magnam Romanis laetitiam prius victoriae nuntius, deinde adventus
									attulit Rhodiorum;

et apparebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, vacuos eos tuta
									eius regionis maria praestaturos. sed profectio Antiochi ab
									Sardibus metusque inde, ne opprimerentur
									maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis
									prohibuerunt;

Pamphilidam cum quattuor navibus tectis ad 
										 earn 
										 eam 
									 classem, quae circa Patara erat, miserunt.

Antiochus non civitatium modo, quae circa se erant, contrahebat
									praesidia, sed ad Prusiam Bithyniae regem legatos miserat
									litterasque, quibus transitum in Asiam Romanorum increpabat:

venire eos ad omnia regna tollenda, ut 
										 nullutn 
										 nullum 
									 usquam orbis terrarum nisi Romanum imperium
									esset;

Philippum, Nabim expugnatos; se tertium peti; ut quisque proximus
									ab oppresso sit, per omnis velut continens incendium
									pervasurum;

ab se gradum in Bithyniam fore, quando Eumenes in voluntariam
									servitutem concessisset.

his motum Prusiam litterae Scipionis consulis, sed magis fratris
									eius Africani, ab suspicione tali averterunt, qui praeter
									consuetudinem perpetuam populi Romani augendi omni honore regum
									sociorum maiestatem, domesticis ipse exemplis Prusiam ad
									promerendam amicitiam suam compulit:

regulos se acceptos in fidem in Hispania reges reliquisse;
									Masinissam non in patrio modo locasse regno, sed in Syphacis, a
									quo ante expulsus fuisset, regnum imposuisse;

et esse eum non Africae modo regum longe opulentissimum, sed toto
									in orbe terrarum cuivis regum vel maiestate vel viribus
									parem.

Philippum et Nabim, hostis et bello superatos ab T. Quinctio,
									tamen in regno relictos.

Philippo quidem anno priore etiam stipendium remissum et filium
									obsidem redditum; et quasdam civitates extra Macedoniam
									patientibus Romanis imperatoribus recepisse eum. in eadem
									dignitate et Nabim futurum fuisse, nisi eum suus primum furor,
									deinde fraus Aetolorum absumpsisset.

maxime confirmatus est animus regis, postquam ad eum C. Livius,
									qui praetor ante classi praefuerat, legatus ab Roma venit et
									edocuit,

quanto et spes victoriae certior Romanis quam Antiocho et
									amicitia sanctior firmiorque apud Romanos futura esset.

Antiochus postquam a spe societatis Prusiae decidit, Ephesum ab
									Sardibus est profectus ad classem, quae per
									aliquot menses instructa ac parata fuerat,

visendam, magis quia terrestribus copiis exercitum Romanum et
									duos Scipiones imperatores videbat sustineri non posse, quam
									quod res navalis ipsa per se aut temptata sibi umquam feliciter
									aut tunc magnae et certae fiduciae esset.

erat tamen momentum in praesentia spei, quod et magnam partem
									Rhodiae classis circa Patara esse et Eumenen regem cum omnibus
									navibus suis consuli obviam in Hellespontum profectum
									audierat;

aliquid etiam inflabat animos classis Rhodia ad Samum per
									occasionem fraude praeparatam absumpta.

his fretus, Polyxenida cum classe ad temptandam omni modo
									certaminis fortunam misso, ipse copias ad Notium ducit. id
									oppidum Colophonium, mari imminens, abest a vetere Colophone duo
									ferme milia passuum.

et ipsam urbem suae potestatis esse volebat, adeo propinquam
									Epheso, ut nihil terra marive ageret, quod non subiectum oculis
									Colophoniorum ac per eos notum extemplo Romanis esset,

et hos audita obsidione non dubitabat ad opem sociae urbi
									ferendam classem ab Samo moturos; eam occasionem Polyxenidae ad
									rem gerendam fore.

igitur operibus oppugnare urbem adgressus, ad mare partibus
									duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas et aggerem
									muro iniunxit et testudinibus arietes admovit.

quibus territi malis Colophonii oratores Samum ad L. Aemilium,
									fidem praetoris populique Romani implorantes, miserunt.

Aemilium et Sami segnis diu mora offendebat, nihil minus
									opinantem quam Polyxenidam, bis nequiquam ab se provocatum,
									potestatem pugnae facturum esse,

et turpe existimabat Eumenis classem adiuvare consulem ad
									traiciendas in Asiam legiones, se 
										 Colophouis 
										 Colophonis 
									 obsessae auxilio, incertam finem habituro,
									alligari.

Eudamus Rhodius, qui et tenuerat eum Sami cupientem proficisci in
									Hellespontum,

cunctique instare et dicere : quanto satius esse vel
									socios obsidione eximere vel victam iam semel
									classem iterum vincere et totam maris possessionem hosti eripere, quam desertis sociis,
									tradita Antiocho Asia terra marique in Hellespontum, ubi satis
									esset Eumenis classis, ab sua parte belli discedere.

profecti ab Samo ad petendos commeatus consumptis iam omnibus
									Chium parabant traicere; id erat horreum Romanis, eoque omnes ex
									Italia missae onerariae derigebant cursum.

circumvecti ab urbe ad aversa insulae — obiecta aquiloni ad Chium
									et Erythras sunt — cum pararent traicere, litteris certior fit
									praetor frumenti vim magnam Chium ex Italia venisse, vinum
									portantes naves tempestatibus retentas esse;

simul adlatum est Teios regiae classi commeatus benigne
									praebuisse, quinque milia vasorum vini esse pollicitos. Teum ex
									medio cursu classem repente avertit, aut volentibus iis usurus
									commeatu parato hostibus, aut ipsos pro hostibus habiturus.

cum derexissent ad terram proras, quindecim ferme eis naves circa
									Myonnesum apparuerunt, quas primo ex classe regia praetor esse
									ratus institit sequi;

apparuit deinde piraticos celoces et lembos esse. Chiorum
									maritimam oram depopulati cum omnis generis praeda revertentes
									postquam videre ex alto classem, in fugam verterunt. et
									celeritate superabant levioribus et ad id fabrefactis navigiis,
									et propiores terrae erant;

itaque priusquam appropinquaret classis, Myonnesum perfugerunt,
									unde se e portu ratus abstracturum naves,

ignarus loci sequebatur praetor. Myonnesus promunturium inter
									Teum Samumque est. ipse collis est in modum metae in acutum
									cacumen a fundo satis lato fastigatus; a continenti artae
									semitae aditum habet, a mari exesae 
										 fiuctibus 
										 fluctibus 
									 rupes claudunt, ita ut quibusdam locis superpendentia
									saxa plus in altum,

quam quae in statione sunt naves, promineant. circa ea
									appropinquare non ausae naves, ne sub ictu superstantium rupibus
									piratarum essent, diem trivere.

tandem sub noctem vano incepto cum abstitissent, Teum postero die accessere, et in portu, qui ab tergo urbis est —
									Geraesticum ipsi appellant — , navibus constitutis praetor ad
									depopulandum circa urbem agrum emisit milites.

Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et
									velamentis ad Romanum miserunt.

quibus purgantibus civitatem omnis facti dictique hostilis
									adversus Romanos, et iuvisse eos commeatu classem hostium
									arguit, et quantum vini Polyxenidae promisissent; quae si eadem
									Romanae classi darent, revocaturum se a populatione militem;

si minus, pro hostibus eos habiturum. hoc tam triste responsum
									cum rettulissent legati, vocatur in contionem a magistratibus
									populus, ut, quid agerent, consultarent.

eo forte die Polyxenidas cum regia classe a Colophone profectus
									postquam movisse a Samo Romanos audivit et ad Myonnesum piratas
									persecutos Teiorum agrum depopulari, naves in Geraestico portu
									stare, ipse adversus Myonnesum in insula —

Macrin nautici vocant — ancoras portu occulto iecit.

inde ex propinquo explorans, quid hostes agerent, primo in magna
									spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem ad Samum circumsessis ad
									exitum faucibus portus expugnasset, sic et Romanam expugnaturum.
									nec est dissimilis natura loci:

promunturiis coeuntibus inter se ita clauditur portus, ut vix
									duae simul inde naves possint exire.

inde nocte occupare fauces Polyxenidas in animo
									habebat, et denis navibus ad promunturia stantibus, quae ab
									utroque cornu in latera exeuntium navium pugnarent, ex cetera
									classe, sicut ad Panhormum fecerat, armatis in littora expositis
									terra marique simul hostis opprimere.

quod non vanum ei consilium fuisset, ni, cum Teii facturos se
									imperata promisissent, ad accipiendos commeatus aptius visum
									esset Romanis in eum portum, qui ante urbem est, classem
									transire.

dicitur et Eudamus Rhodius vitium alterius portus ostendisse, cum
									forte duae naves in arto ostio implicitos remos fregissent;

et inter alia id quoque movit praetorem, ut
									traduceret classem, quod ab terra periculum erat, haud procul
									inde Antiocho stativa habente.

traducta classe ad urbem ignaris omnibus egressi milites
									nautaeque sunt ad commeatus et vinum maxime dividendum in
									naves,

cum medio forte diei agrestis quidam ad praetorem adductus
									nuntiat alterum iam diem classem stare ad insulam Macrin, et
									paulo ante visas quasdam moveri tamquam ad profectionem
									naves.

re subita perculsus praetor tubicines canere iubet, ut, si qui
									per agros palati essent, redirent;

tribunos in urbem mittit ad cogendos milites nautasque in naves.
									haud secus quam in repentino incendio aut capta urbe trepidatur,
									aliis in urbem currentibus ad suos revocandos, aliis ex urbe
									naves cursu repetentibus, incertisque clamoribus, quibus ipsis
									tubae obstreperent, turbatis imperiis tandem concursum ad naves
									est.

vix suas quisque noscere aut adire prae tumultu poterat;
									trepidatumque cum periculo et in mari et in terra foret, ni
									partibus divisis Aemilius cum praetoria nave primus e portu in
									altum evectus, excipiens insequentis, suo quamque ordine in
									frontem instruxisset,

Eudamus Rhodiaque classis substitissent ad 
										 terrain, 
										 terram, 
									 ut et sine trepidatione conscenderent et,

ut quaeque parata esset, exiret navis. ita et explicuere ordinem
									primae in conspectu praetoris, et coactum agmen ab Rhodiis est,
									instructaque acies, velut cernerent regios, in altum processit.
									inter Myonnesum et Corycum promunturium erant, cum hostem
									conspexere.

et regia classis, binis in ordinem navibus longo agmine veniens,
									et ipsa aciem adversam explicuit laevo tantum evecta cornu, ut
									amplecti et circuire dextrum cornu Romanorum posset.

quod ubi Eudamus, qui cogebat agmen, vidit, non posse aequare
									ordinem Romanos et tantum non iam circuiri ab dextro cornu, 
										 colicitat 
										 concitat 
									 naves — et erant Rhodiae longe omnium celerrimae tota
									classe — , aequatoque cornu praetoriae navi, in qua Polyxenidas
									erat, suam obiecit.

iam totis classibus simul ab omni parte pugna conserta erat. ab
									Romanis octoginta naves pugnabant,

ex quibus Rhodiae duae et viginti erant; hostium classis
									undenonaginta navium fuit; maximae formae naves tres hexeres
									habebat, duas hepteres. robore navium et virtute militum Romani
									longe praestabant, Rhodiae naves agilitate et arte gubernatorum
									et scientia remigum;

maximo tamen terrori hostibus fuere, quae ignes prae se
									portabant, et quod unum iis ad Panhormum circumventis saluti
									fuerat, id 
										 tur 
										 tum 
									 maximum momentum ad victoriam fuit.

nam metu ignis adversi regiae naves, ne prorae concurrerent, cum
									declinassent, neque ipsae ferire rostro hostem poterant,

et obliquas se ipsae ad ictus praebebant, et si qua concurrerat,
									obruebatur infuso igni, magisque ad incendium quam ad proelium
									trepidabant.

plurimum tamen, quae solet, militum virtus in bello valuit.
									mediam namque aciem hostium Romani cum 
										 rupisselt, 
										 rupissent, 
									 circumvecti ab tergo pugnantibus adversus Rhodios
									regiis sese obiecere; momentoque temporis et media acies
									Antiochi et laevo cornu circumventae naves mergebantur.

dextera pars integra sociorum magis clade quam suo periculo
									terrebantur; ceterum, postquam alias circumventas, praetoriam
									navem Polyxenidae relictis sociis vela dantem videre, sublatis
									raptim dolonibus — et erat secundus petentibus Ephesum ventus —
									capessunt fugam quadraginta duabus navibus in ea pugna amissis,
									quarum decem tres captae in potestatem hostium venerunt,

ceterae incensae aut demersae.

Romanorum duae naves fractae sunt, vulneratae aliquot; Rhodia una
									capta memorabili casu. nam cum rostro percussisset Sidoniam
									navem, ancora, ictu ipso excussa e nave sua, unco dente, velut
									ferrea manu iniecta, adligavit alterius proram;

inde tumultu iniecto cum divellere se ab hoste cupientes
									inhiberent Rhodii, tractum ancorale et 
										 implicitun 
										 implicitum 
									 remis latus alterum detersit; debilitatam ea ipsa,
									quae icta cohaeserat, navis cepit. hoc maxime modo
									ad Myonnesum navali proelio pugnatum est.

quo territus Antiochus, quia possessione maris pulsus longinqua
									tueri diffidebat se posse, praesidium ab Lysimachia, ne
									opprimeretur ibi ab Romanis, deduci pravo, ut res ipsa postea
									docuit, consilio iussit.

non enim tueri solum Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile
									erat, sed obsidionem etiam tota hieme tolerare et obsidentis
									quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo tempus et interim
									spem pacis per occasionem temptare.

nec Lysimachiam tantum hostibus tradidit post adversam navalem
									pugnam, sed etiam Colophonis obsidione abscessit et Sardis
									recepit se;

atque inde in Cappadociam ad Ariarathen, qui auxilia accerserent,
									et quocumque alio poterat, ad copias contrahendas, in unum iam
									consilium, ut acie dimicaret, intentus misit.

Regillus Aemilius post victoriam navalem profectus Ephesum,
									derectis ante portum navibus, cum confessionem ultimam concessi
									maris hosti expressisset, Chium, quo ante navale proelium cursum
									ab Samo intenderat, navigat.

ibi naves in proelio quassatas cum refecisset, L. Aemilium
									Scaurum cum triginta navibus Hellespontum ad exercitum
									traiciendum misit, Rhodios parte praedae et spoliis navalibus
									decoratos domum redire iubet.

Rhodii impigre praevertere ad traiciendas copias consulis
										 iere ; atque eo quoque functi officio, tum demum
									Rhodum rediere. classis Romana ab Chio Phocaeam traiecit.

in sinu maris intimo posita haec urbs est, oblonga forma; duum
									milium et quingentorum passuum spatium murus amplectitur, coit
									deinde ex utraque parte in artiorem velut cuneum;

Lamptera ipsi appellant. mille et ducentos passus ibi latitudo
									patet; inde lingua in altum mille passuum excurrens medium fere
									sinum velut nota distinguit; ubi cohaeret faucibus angustis,
									duos in utramque regionem versos portus tutissimos habet.

qui in meridiem vergit, Naustathmon ab re appellant, quia
									ingentem vim navium capit; alter prope ipsum Lamptera est.

hos portus tutissimos cum occupasset Romana classis, priusquam
									aut scalis aut operibus moenia adgrederetur, mittendos censuit
									praetor, qui principum magistratuumque animos temptarent.
									postquam obstinatos vidit, duobus simul locis oppugnare est
									adortus.

altera pars infrequens aedificiis erat; templa deum aliquantum
									tenebant loci; ea prius ariete admoto quatere muros turresque
									coepit;

dein cum eo 
										 multitude 
										 multitudo 
									 occurreret ad defendendum,

altera quoque parte admotus aries; et iam utrimque sternebantur
									muri. ad quorum casum cum impetum Romani milites per ipsam
									stragem ruinarum facerent,

alii scalis etiam ascensum in muros temptarent, adeo obstinate
									restitere oppidani, ut facile appareret plus in armis et virtute
									quam in moenibus auxilii esse.

coactus ergo periculo militum praetor receptui cani iussit, ne
									obiceret incautos furentibus desperatione ac rabie.

dirempto proelio, ne tum quidem ad quietem versi, sed undique
									omnes ad munienda et obmolienda,

quae ruinis strata erant, concurrerunt. huic operi intentis
									supervenit Q. Antonius a praetore missus, qui castigata
									pertinacia eorum maiorem curam Romanis quam illis ostenderet
									esse, ne in perniciem urbis pugnaretur;

si absistere furore vellent, potestatem iis dari eadem
									condicione, qua prius C. Livii in fidem venissent, se
									tradendi.

haec cum audissent, quinque dierum spatio ad deliberandum sumpto,
									temptata interim spe auxilii ab Antiocho, postquam legati missi
									ad regem nihil in eo praesidii esse retulerant, tum portas
									aperuerunt, pacti, ne quid hostile paterentur.

cum signa in urbem inferrentur et pronuntiasset praetor parci se
									deditis velle, clamor undique est sublatus, indignum facinus
									esse, Phocaeensis, numquam fidos socios, semper infestos hostis,
									impune eludere.

ab hac voce velut 
										 siguo 
										 signo 
									 a praetore dato ad diripiendam urbem
									passim discurrunt. Aemilius primo resistere et revocare dicendo
									captas, non deditas diripi urbes, et in iis tamen imperatoris,
									non militum arbitrium esse.

postquam ira et avaritia imperio potentiora erant, praeconibus
									per urbem missis liberos omnes in forum ad se convenire iubet,
									ne violarentur; et in omnibus, quae ipsius potestatis fuerunt,
									fides constitit praetoris:

urbem agrosque et suas leges iis restituit; et, quia hiems iam
									appetebat, Phocaeae portus ad hibernandum classi delegit.

per idem fere tempus consuli, transgresso Aeniorum Maronitarumque
									finis, nuntiatur victam regiam classem ad Myonnesum relictamque
									a praesidio Lysimachiam esse.

id multo quam de navali victoria laetius fuit, utique postquam eo
									venerunt, refertaque urbs omnium rerum commeatibus velut in
									adventum exercitus praeparatis eos excepit, ubi inopiam ultimam
									laboremque in obsidenda urbe proposuerant sibi.

paucos dies stativa habuere, impedimenta aegrique ut
									consequerentur, qui passim per omnia Thraciae castella, fessi
									morbis ac longitudine viae,

relicti erant. receptis omnibus ingressi rursus iter per
									Chersonesum Hellespontum perveniunt. ubi omnibus cura regis
									Eumenis ad traiciendum praeparatis velut in pacata littora nullo
									prohibente, aliis alio delatis navibus, sine tumultu
									traiecere.

ea vero res Romanis auxit animos, 
										 concesium 
										 concessum 
									 sibi transitum cernentibus in Asiam, quam rem magni
									certaminis futuram crediderant.

stativa deinde ad Hellespontum aliquamdiu habuerunt, quia dies
									forte, quibus ancilia moventur, religiosi ad iter
									inciderant.

idem dies P. Scipionem propiore etiam religione, quia salius
									erat, diiunxerant ab exercitu; causaque et is ipse morae erat,
									dum consequeretur.

per eos forte dies legatus ab Antiocho in castra venerat
									Byzantius Heraclides, de pace adferens mandata;

quam impetrabilem fore magnam ei spem attulit mora
									et cunctatio Romanorum, quos, simul Asiam attigissent, effuso
									agmine ad castra regia ituros crediderat.

statuit tamen non prius consulem adire quam P. Scipionem, et ita
									mandatum ab rege erat. in eo maximam spem habebat, praeterquam
									quod et magnitudo animi et satietas gloriae placabilem eum
									maxime faciebat,

notumque erat gentibus, qui victor ille in Hispania, qui deinde
									in Africa fuisset, etiam quod filius eius captus in potestate
									regis erat.

is ubi et quando et quo casu captus sit, sicut pleraque alia,
									parum inter auctores constat. alii principio belli, a Chalcide
									Oreum petentem, circumventum ab regiis navibus tradunt;

alii, postquam transitum in Asiam est, cum turma Fregellana
									missum exploratum ad regia castra, effuso obviam equitatu cum
									reciperet sese, in eo tumultu delapsum ex equo cum duobus
									equitibus oppressum, ita ad regem deductum esse.

illud satis constat, si pax cum populo Romano maneret
									hospitiumque privatim regi cum Scipionibus esset, neque
									liberalius neque benignius haberi colique adolescentem, quam
									cultus est, potuisse.

ob haec cum adventum P. Scipionis legatus expectasset, ubi is
									venit, consulem adit petitque, ut mandata audiret.

Advocato frequenti consilio legati verba sunt audita.

is, multis ante legationibus ultro citroque nequiquam de pace
									missis, 
										 earn 
										 eam 
									 ipsam fiduciam impetrandi sibi esse dixit, quod
									priores legati nihil impetrassent: Zmyrnam enim et Lampsacum et
									Alexandriam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis
									disceptationibus esse;

quarum Lysimachia iam cessisse regem, ne quid habere eum in
									Europa dicerent; eas quae in Asia sint civitates tradere paratum
									esse, et si quas alias Romani, quod suarum partium fuerint,
									vindicare ab imperio regio velint;

impensae quoque in bellum factae partem dimidiam regem
									praestaturum populo Romano.

hae condiciones erant pacis; reliqua oratio fuit, ut memores
									rerum humanarum et suae fortunae moderarentur et
									alienam ne urgerent. finirent Europa imperium, id quoque
									immensum esse;

et parari singula acquirendo facilius potuisse quam universa
									teneri posse;

quod si Asiae quoque partem aliquam abstrahere velint, dummodo
									non dubiis regionibus finiant, vinci suam temperantiam Romana
									cupiditate pacis et concordiae causa regem passurum. ea, quae
									legato magna ad pacem impetrandam videbantur,

parva Romanis visa: nam et impensam, quae in bellum facta
									esset,

omnem praestare regem aequum censebant, cuius culpa bellum
									excitatum esset, et non Ionia modo atque Aeolide deduci debere
									regia praesidia,

sed sicut Graecia omnis liberata esset, ita, quae in Asia sint,
									omnes liberari urbes; id aliter fieri non posse, quam ut cis
									Taurum montem possessione Asiae Antiochus cedat.

legatus postquam nihil aequi in consilio impetrare se censebat,
									privatim — sic enim imperatum erat — P. Scipionis temptare
									animum est conatus.

omnium primum filium ei sine pretio redditurum regem dixit;
									deinde ignarus et animi Scipionis et moris Romani, auri pondus
									ingens est pollicitus, et nomine tantum
									regio excepto societatem omnis regni, si per eum pacem
									impetrasset.

ad ea Scipio: “quod Romanos omnis, quod me, ad quem missus es,
									ignoras,

minus miror, cum te fortunam eius, a quo venis, ignorare cernam.
									Lysimachia tenenda erat, ne Chersonesum intraremus, aut ad
									Hellespontum obsistendum,

ne in Asiam traiceremus, si pacem tamquam ab sollicitis de belli
									eventu petituri eratis; concesso vero in Asiam transitu et non
									solum frenis, sed etiam iugo accepto quae disceptatio ex aequo,
									cum imperium patiendum sit, relicta est?

ego ex munificentia regia maximum donum filium habebo; aliis,
									deos precor, ne umquam fortuna egeat mea; animus certe non
									egebit.

pro tanto in me munere gratum me in se esse sentiet, si privatam
									gratiam pro privato beneficio desiderabit; publice
									nec habebo quicquam ab illo nec dabo.

quod in praesentia dare possim, fidele consilium est. abi, nuntia
									meis verbis, bello absistat, pacis condicionem nullam
									recuset.”

nihil ea moverunt regem, tutam fore belli aleam ratum, quando
									perinde ac victo iam sibi leges dicerentur. omissa igitur in
									praesentia mentione pacis totam curam in belli apparatum
									intendit.

consul omnibus praeparatis ad proposita exsequenda cum ex
									stativis movisset, Dardanum primum, deinde Rhoeteum utraque
									civitate obviam effusa venit.

inde Ilium processit, castrisque in campo, qui est subiectus
									moenibus, positis in urbem arcemque cum escendisset,

sacrificavit Minervae praesidi arcis et Iliensibus in omni rerum
									verborumque honore ab se oriundos Romanos praeferentibus et
									Romanis laetis origine sua. inde profecti sextis castris ad
									caput Caici amnis pervenerunt.

eo et Eumenes rex, primo conatus ab Hellesponto reducere classem
									in hiberna Elaeam, adversis deinde ventis cum aliquot diebus
									superare Lecton promunturium non potuisset, in terram egressus,
									ne deesset principiis rerum, qua proximum fuit, in castra Romana
									cum parva manu contendit.

ex castris Pergamum remissus ad commeatus expediendos, tradito
									frumento quibus iusserat consul, in eadem stativa rediit. inde
									plurium dierum praeparatis cibariis consilium erat ire ad
									hostem, priusquam hiems opprimeret.

regia castra circa Thyatiram erant. ubi cum audisset Antiochus P.
									Scipionem aegrum Elaeam delatum, legatos, qui filium ad eum
									reducerent, misit.

non animo solum patrio gratum munus, sed corpori quoque salubre
									gaudium fuit;

satiatusque tandem complexu filii “renuntiate” inquit “gratias
									regi me agere, referre aliam gratiam nunc non posse, quam ut
									suadeam, ne ante in aciem descendat, quam in castra me redisse
									audierit.”

quamquam sexaginta milia peditum, plus duodecim
									milia equitum animos interdum ad spem certaminis faciebant,
									motus tamen Antiochus tanti auctoritate viri, in quo ad incertos
									belli eventus omnis fortunae posuerat subsidia, recepit se et
									transgressus Phrygium amnem circa Magnesiam,

quae ad Sipylum est, posuit castra; et ne, si extrahere tempus
									vellet, munimenta Romani temptarent, fossam sex cubita altam,
									duodecim latam cum duxisset,

extra duplex vallum fossae circumdedit, interiore labro murum cum
									turribus crebris obiecit, unde facile arceri transitu fossae
									hostis posset.

consul circa Thyatiram esse regem ratus, continuis itineribus
									quinto die ad Hyrcanum campum descendit.

inde cum profectum audisset, secutus vestigia citra Phrygium
									amnem, quattuor milia ab hoste posuit castra.

eo mille ferme equites — maxima pars Gallograeci erant, et Dahae
									quidam aliarumque gentium sagittarii equites intermixti —
									tumultuose amni traiecto in stationes impetum fecerunt.

primo turbaverunt incompositos; dein, cum longius certamen fieret
										 et Romanorum ex propinquis castris
									facili subsidio cresceret numerus, regii fessi iam et pluris non
									sustinentes recipere se conati circa ripam amnis, priusquam
									flumen ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti
									sunt.

biduum deinde silentium fuit neutris transgredientibus amnem;
									tertio post die Romani simul omnes transgressi sunt et duo milia
									fere et quingentos passus ab hoste posuerunt castra.

metantibus et muniendo occupatis tria milia delecta equitum
									peditumque regiorum magno terrore ac tumultu advenere;

aliquanto pauciores in statione erant; hi tamen per se, nullo a
									munimento castrorum milite avocato, et primo aequum proelium
									sustinuerunt, et crescente certamine pepulerunt hostis centum ex
									iis occisis, centum ferme captis.

per quadriduum insequens instructae utrimque acies pro vallo
									stetere;

quinto die Romani processere in medium campi; Antiochus nihil promovit signa, ita ut extremi minus mille
									pedes a vallo abessent.

consul postquam detractari certamen vidit, postero die in
									consilium advocavit, quid sibi faciendum esset, si Antiochus
									pugnandi copiam non faceret?

instare hiemem; aut sub pellibus habendos milites fore, aut, si
									concedere in hiberna vellet, differendum esse in aestatem
									bellum.

nullum umquam hostem Romani aeque contempserunt. conclamatum
									undique est, duceret extemplo et uteretur ardore militum,

qui, tamquam non pugnandum cum tot milibus hostium, sed par
									numerus pecorum trucidandus esset, per fossas, per vallum castra
									invadere parati erant,

si in proelium hostis non exiret. Cn. Domitius ad explorandum
									iter, et qua parte adiri hostium vallum posset, missus, postquam
									omnia certa rettulit, postero die propius admoveri castra
									placuit; tertio signa in medium campi prolata et instrui acies
									coepta est.

nec Antiochus ultra tergiversandum ratus, ne et suorum animos
									minueret detractando certamen et hostium spem augeret, et ipse
									copias eduxit, tantum progressus a castris, ut dimicaturum
									appareret.

Romana acies unius prope formae fuit et hominum et armorum
									genere. duae legiones Romanae, duae socium ac Latini nominis
									erant; quina milia et quadringenos singulae habebant.

Romani mediam aciem, cornua Latini tenuerunt; hastatorum prima
									signa, dein principum erant, triarii postremos claudebant.

extra hanc velut iustam aciem a parte dextra consul Achaeorum
									caetratis immixtos auxiliares Eumenis, tria milia ferme peditum,
									aequata fronte instruxit; ultra eos equitum minus tria milia
									opposuit, ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis Romanus
									equitatus erat;

extremos Trallis et Cretensis — quingentorum utrique numerum
									explebant — statuit.

laevum cornu non egere videbatur obiectis talibus auxiliis, quia
									flumen ab ea parte ripaeque deruptae 
									claudebant;

quattuor tamen inde turmae equitum oppositae. haec summa copiarum
									erat Romanis, et duo milia mixtorum Macedonum Thracumque, qui
									voluntate secuti erant; hi praesidio castris relicti sunt.

XVI elephantos post 
										 triaiios 
										 triarios 
									 in subsidio locaverunt; nam praeterquam quod
									multitudinem regiorum elephantorum — erant autem quattuor et
									quinquaginta — sustinere non videbantur posse, ne pari quidem
									numero Indicis Africi resistunt, sive quia magnitudine — longe
									enim illi praestant — sive robore animorum vincuntur.

regia acies varia magis multis gentibus, dissimilitudine armorum
									auxiliorumque erat. decem et sex milia peditum more Macedonum
									armati fuere, qui phalangitae appellabantur. haec media acies
									fuit,

in fronte in decem partes divisa; partes eas interpositis binis
									elephantis distinguebat; a fronte introrsus in duos et triginta
									ordines armatorum acies patebat.

hoc et roboris in regiis copiis erat, et perinde cum alia specie 
										 tur 
										 tum 
									 eminentibus tantum inter armatos elephantis magnum
									terrorem praebebat.

ingentes ipsi erant; addebant speciem frontalia et cristae et
									tergo impositae turres turribusque superstantes praeter rectorem
									quaterni armati.

ad latus dextrum phalangitarum mille et quingentos Gallograecorum
									pedites opposuit. his tria milia equitum loricatorum —
									cataphractos ipsi appellant — adiunxit. addita his ala mille
									ferme equitum;

agema eam vocabant; Medi erant, lecti viri, et eiusdem regionis
									mixti multarum gentium equites.

continens his grex sedecim elephantorum est oppositus in
									subsidiis. ab eadem parte,

paulum producto cornu, regia cohors erat; argyraspides a genere
									armorum appellabantur; Dahae deinde, equites sagittarii, mille
									et ducenti; 
										 tur 
										 tum 
									 levis armatura, trium milium, pari ferme numero, pars
									Cretenses, pars Tralles; duo milia et quingenti Mysi sagittarii
									his adiuncti erant.

extremum cornu claudebant quattuor milia, mixti
									Cyrtii funditores et Elymaei sagittarii.

ab laevo cornu phalangitis adiuncti erant Gallograeci pedites
									mille et quingenti et similiter his armati duo milia Cappadocum
									— ab Ariarathe missi erant regi — ;

inde auxiliares mixti omnium generum, duo milia septingenti, et
									tria milia cataphractorum equitum et mille alii equites, regia
									ala levioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili
									habitu; Syri plerique erant Phrygibus et Lydis immixti.

ante hunc equitatum falcatae quadrigae et cameli, quos appellant
									dromadas. his insidebant Arabes sagittarii, gladios tenuis
									habentes longos quaterna cubita, ut ex tanta altitudine
									contingere hostem possent.

inde alia multitudo, par ei, quae in dextro cornu erat: primi
									Tarentini, deinde Gallograecorum equitum duo milia et quingenti,
									inde Neocretes mille et eodem armatu Cares et Cilices mille et
									quingenti et totidem Tralles et quattuor milia caetratorum:

Pisidae erant et Pamphylii et Lycii; tum Cyrtiorum et Elymaeorum
									paria in dextro cornu locatis auxilia, et sedecim elephanti
									modico intervallo distantes.

rex ipse in dextro cornu erat; Seleucum filium et Antipatrum
									fratris filium in laevo praeposuit; media acies tribus permissa,
									Minnioni et Zeuxidi et Philippo, magistro elephantorum.

nebula matutina, crescente die levata in nubes, caliginem dedit;
									umor inde ab austro velut * perfudit omnia;

quae nihil admodum Romanis, eadem perincommoda regiis erant; nam
									et obscuritas lucis in acie modica Romanis non adimebat in omnis
									partes conspectum, et umor toto fere gravi armatu nihil gladios
									aut pila hebetabat;

regii tam lata acie ne ex medio quidem cornua sua conspicere
									poterant, nedum extremi inter se conspicerentur, et umor arcus
									fundasque et iaculorum amenta emollierat.

falcatae quoque quadrigae, quibus se perturbaturum hostium aciem
									Antiochus crediderat, in suos terrorem verterunt.

armatae autem in hunc maxime modum erant: cuspides circa temonem ab iugo decem cubita exstantis velut
									cornua habebant,

quibus, quidquid obvium daretur, transfigerent, et in extremis
									iugis binae circa eminebant falces, altera aequata iugo, altera
									inferior in terram devexa, illa ut, quidquid ab latere
									obiceretur, abscideret, haec ut prolapsos subeuntisque
									contingeret; item ab axibus rotarum utrimque binae eodem modo
									diversae deligabantur falces.

sic armatas quadrigas, quia, si in extremo aut in medio locatae
									forent, per suos agendae erant, in prima acie, ut ante dictum
									est,

locaverat rex. quod ubi Eumenes vidit, haud ignarus, quam anceps
									esset pugnae et auxilii genus, si quis pavorem magis equis
									iniceret, quam iusta adoriretur pugna, Cretenses sagittarios
									funditoresque et iaculatores cum aliquot
										turmis equitum non confertos, sed quam maxime possent
									dispersos excurrere iubet et ex omnibus simul partibus tela
									ingerere.

haec velut procella partim vulneribus missilium undique
									coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos,
									ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur;

quorum impetus et levis armatura et expediti funditores et velox
									Cretensis momento declinabant; et eques insequendo tumultum ac
									pavorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat
									clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto.

ita medio inter duas acies campo exiguntur quadrigae; amotoque
									inani ludibrio, tum demum ad iustum proelium signo utrimque dato
									concursum est.

ceterum vana illa res verae mox cladis causa fuit. auxilia enim
									subsidiaria, quae proxima locata erant, pavore et consternatione
									quadrigarum territa et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque
									ad cataphractos equites.

ad quos cum dissipatis subsidiis pervenisset equitatus Romanus,
									ne primum quidem impetum sustinuerunt;

pars eorum fusi sunt, alii propter gravitatem tegumentorum
									armorumque oppressi sunt . totum deinde laevum cornu
									inclinavit, et turbatis auxiliaribus, qui inter
									equitem et quos appellant phalangitas erant,

usque ad mediam aciem terror pervenit. ibi simul perturbati
									ordines et impeditus intercursu suorum usus praelongarum
									hastarum — sarisas Macedones vocant — intulere signa Romanae
									legiones et pila in perturbatos coniecere.

ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant,
									adsuetum iam ab Africis bellis et vitare impetum beluae et ex
									transverso aut pilis incessere aut, si propius subire posset,
									gladio nervos incidere.

iam media acies fere omnis a fronte prostrata erat, et subsidia
									circumita ab tergo caedebantur, cum in parte alia fugam suorum
									et prope iam ad ipsa castra clamorem paventium accepere.

namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla
									subsidia cerneret praeter quattuor turmas equitum, et eas, dum
									applicant se suis, ripam nudantis, impetum in eam partem cum
									auxiliis et cataphracto equitatu fecit;

nec a fronte tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam
									ab latere urgebat, donec fugati equites primum, dein proximi
									peditum effuso cursu ad castra compulsi sunt.

praeerat castris M. Aemilius tribunus militum, M. Lepidi filius,
									qui post paucos annos pontifex maximus factus est.

is qua fugam cernebat suorum, cum praesidio omni occurrit et
									stare primo, deinde redire in pugnam iubebat pavorem et turpem
									fugam increpans;

minae exinde erant, in perniciem suam caecos ruere, ni dicto
									parerent; postremo dat suis signum, ut primos fugientium
									caedant, turbam insequentium ferro et vulneribus in hostem
									redigant.

hic maior timor minorem vicit; ancipiti coacti metu primo
									constiterunt; deinde et ipsi rediere in pugnam, et Aemilius cum
									suo praesidio — erant autem duo milia virorum fortium — effuse
									sequenti regi acriter obstitit,

et Attalus, Eumenis frater, ab dextro cornu, quo laevum hostium
									primo impetu fugatum fuerat, ut ab sinistro fugam suorum et
									tumultum circa castra vidit, in tempore cum ducentis equitibus advenit.

Antiochus postquam et eos, quorum terga modo viderat, repetentis
									pugnam et aliam et a castris et ex acie adfluentem turbam
									conspexit, in fugam vertit equum.

ita utroque cornu victores Romani per acervos corporum, quos in
									media maxime acie cumulaverant, ubi et robur fortissimorum
									virorum et arma gravitate fugam impedierant, pergunt ad castra
									diripienda.

equites primi omnium Eumenis, deinde et alius equitatus toto
									passim campo sequuntur hostem et postremos, ut quosque adepti
									sunt, caedunt.

ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis
									elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis
									ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu
									beluarum obtererentur.

in castris quoque ingens et maior prope quam in acie caedes est
									edita; nam et primorum fuga in castra maxime inclinavit, et
									huius fiducia multitudinis, qui in praesidio erant,

pertinacius pro vallo pugnarunt. retenti in portis valloque, quae
									se impetu ipso capturos crediderant, Romani, postquam tandem
									perruperunt, ab ira graviorem ediderunt caedem.

ad quinquaginta milia peditum caesa eo die dicuntur, equitum tria
									milia; mille et quadringenti capti et quindecim cum rectoribus
									elephanti.

Romanorum aliquot vulnerati sunt; ceciderunt non plus trecenti
									pedites, quattuor et viginti equites et de Eumenis exercitu
									quinque et viginti.

et illo quidem die victores direptis hostium castris cum magna
									praeda in sua reverterunt; postero die spoliabant caesorum
									corpora et captivos contrahebant.

legati ab Thyatira et Magnesia ab Sipylo ad dedendas urbes
									venerunt.

Antiochus cum paucis fugiens, in ipso itinere pluribus
									congregantibus se, modica manu armatorum media ferme nocte
									Sardis concessit.

inde, cum audisset Seleucum filium et quosdam amicorum Apameam
									progressos, et ipse quarta vigilia cum coniuge ac filia petit
									Apameam.

Xenoni tradita custodia urbis, Timone Lydiae
									praeposito; quibus spretis consensu oppidanorum et militum, qui
									in arce erant, legati ad consulem missi sunt.

sub idem fere tempus et ab Trallibus et a Magnesia, quae super
									Maeandrum est, et ab Epheso ad dedendas urbes venerunt.

reliquerat Ephesum Polyxenidas audita pugna, et classi usque ad
									Patara Lyciae pervectus, metu stationis Rhodiarum navium, quae
									ad Megisten erant, in terram egressus cum paucis itinere
									pedestri Syriam petit.

Asiae civitates in fidem consulis dicionemque populi Romani sese
									tradebant. Sardibus iam consul erat; eo et P. Scipio ab Elaea,
									cum primum pati laborem viae potuit, venit.

sub idem fere tempus caduceator ab Antiocho per P. Scipionem a
									consule petit impetravitque, ut oratores mittere liceret
									regi.

paucos post dies Zeuxis, qui praefectus Lydiae fuerat, et
									Antipater, fratris filius,

venerunt. prius Eumene convento, quem propter vetera certamina
									aversum maxime a pace credebant esse, et placatiore eo et sua et
									regis spe invento, 
										 tur 
										 tum 
									 P.

Scipionem et per eum consulem adierunt; praebitoque iis
									petentibus frequenti consilio ad mandata edenda, “non tam, quid
									ipsi dicamus, habentes venimus” inquit
									Zeuxis, “quam ut a vobis quaeramus, Romani, quo piaculo expiare
									errorem regis, pacem veniamque impetrare a victoribus
									possimus.

maximo semper animo victis regibus populisque ignovistis; quanto
									id maiore et placatiore animo decet vos facere in hac
									victoria,

quae vos dominos orbis terrarum fecit? positis iam adversus omnes
									mortales certaminibus 
										 baud 
										 haud 
									 secus quam deos consulere et parcere vos generi humano
									oportet.”

iam antequam legati venirent, decretum erat, quid
									responderetur.

respondere Africanum placuit. is in hunc modum locutus fertur:
									“Romani ex iis, quae in deum immortalium potestate erant, ea
									habemus, quae dii dederunt;

animos, qui nostrae mentis sunt, eosdem in omni fortuna gessimus
									gerimusque, neque eos secundae res extulerunt nec
									adversae minuerunt. eius rei, ut alios omittam, Hannibalem
									vestrum vobis testem darem, nisi vos ipsos dare possem.

postquam traiecimus Hellespontum, priusquam castra regia,
									priusquam acie. videremus, cum communis Mars et incertus belli
									eventus esset, de pace vobis agentibus quas pares paribus
									ferebamus condiciones, easdem nunc victores victis ferimus:

Europa abstinete; Asia omni, quae cis Taurum montem est,
									decedite. pro impensis deinde in bellum factis quindecim milia
									talentum Euboicorum dabitis, quingenta praesentia, duo milia et
									quingenta, cum senatus populusque Romanus pacem comprobaverint;
										 milia deinde talentum per duodecim
									annos.

Eumeni quoque reddi quadringenta talenta et quod frumenti
									reliquum ex eo, quod 
										 pa.tri 
										 patri 
									 debitum est, placet.

haec cum pepigerimus, facturos vos ut pro certo habeamus, erit
									quidem aliquod pignus, si obsides viginti nostro arbitratu
									dabitis; sed numquam satis liquebit nobis ibi pacem esse populo
									Romano,

ubi Hannibal erit; eum ante omnia deposcimus. Thoantem quoque
									Aetolum, concitorem Aetolici belli, qui et illorum fiducia vos
									et vestra illos in nos armavit,

dedetis et cum eo Mnasilochum Acarnana et Chalcidensis Philonem
									et Eubulidam. in deteriore sua fortuna pacem faciet rex, quia
									serius facit, quam facere potuit. si nunc moratus fuerit, sciat
									regum maiestatem difficilius ab summo fastigio ad medium detrahi
									quam a mediis ad ima praecipitari.”

cum iis mandatis ab rege missi erant legati, ut omnem pacis
									condicionem acciperent; itaque Romam mitti legatos placuit.
									consul in hiberna exercitum Magnesiam ad Maeandrum et Trallis
									Ephesumque divisit.

Ephesum ad consulem paucos post dies obsides ab rege adducti
									sunt, et legati, qui Romam irent, venerunt.

Eumenes quoque eodem tempore profectus est Romam, quo legati
									regis. secutae eos sunt legationes omnium Asiae populorum.

dum haec 
										 in 
										 ad 
									 Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi
									spe proconsules de provinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex
									Liguribus,

M’. Acilius ex Aetolia. auditis utriusque rebus gestis Minucio
									negatus triumphus, Acilio magno consensu decretus; isque
									triumphans de rege Antiocho et Aetolis urbem est invectus.

praelata 
										 in 
										 ad 
									 eo triumpho sunt signa militaria ducenta triginta, et
									argenti infecti tria milia pondo, signati tetrachmum Atticum
									centum decem tria milia, cistophori ducenta undequinquaginta,
									vasa argentea caelata multa magnique ponderis;

tulit et suppellectilem regiam argenteam ac vestem magnificam,
									coronas aureas, dona sociarum civitatium, quadraginta quinque,
									spolia omnis generis. captivos nobiles, Aetolos et regios duces,
									sex et triginta duxit.

Damocritus, Aetolorum dux, paucos ante dies, cum e carcere noctu
									effugisset, 
										 in 
										 ad 
									 ripa Tiberis 
										 consecutive 
										 consecutis 
									 custodibus, priusquam comprehenderetur, gladio se
									transfixit.

milites tantum, qui sequerentur currum, defuerunt; alioqui
									magnificus et spectaculo et fama rerum triumphus fuit.

huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hispania tristis,
									adversa pugna 
										 in 
										 ad 
									 Bastetanis ductu L. Aemilii proconsulis apud oppidum
									Lyconem cum Lusitanis sex milia de Romano exercitu
									cecidisse,

ceteros paventis intra vallum compulsos aegre castra defendisse
									et 
										 in 
										 ad 
									 modum fugientium magnis itineribus 
										 in 
										 ad 
									 agrum pacatum reductos.

haec ex Hispania nuntiata. ex Gallia legatos Placentinorum et
									Cremonensium L.

Aurunculeius 
										 praetor 
										 praeter 
									 
										 in 
										 ad 
									 senatum introduxit. iis querentibus inopiam colonorum,
									aliis belli casibus, aliis morbo absumptis, quosdam taedio
									accolarum Gallorum reliquisse colonias, decrevit senatus, uti C.
									Laelius consul, si ei videretur, sex milia familiarum
									conscriberet, quae 
										 in 
										 ad 
									 eas colonias dividerentur, et ut L. Aurunculeius 
										 praetor 
										 praeter 
									 
										 triuiviros 
										 triumviros 
									 crearet ad eos colonos deducendos.

creati M. Atilius Serranus L. Valerius P. F. Flaccus L. Valerius C. F. Tappo.

haud ita multo post, cum iam consularium comitiorum appeteret
									tempus,

C. Laelius consul ex Gallia Romam rediit. is non solum ex facto
									absente se senatus consulto in supplementum Cremonae et
									Placentiae colonos scripsit, sed, ut novae coloniae duae in
									agrum, qui Boiorum fuisset, deducerentur, et rettulit et auctore
									eo patres censuerunt.

eodem tempore litterae L. Aemilii praetoris adlatae de navali
									pugna ad Myonnesum facta, et L. Scipionem consulem in Asiam
									exercitum traiecisse.

victoriae navalis ergo in diem unum supplicatio decreta est, in
									alterum diem, quod exercitus Romanus 
										 tam 
										 tum 
									 primum in Asia posuisset castra, ut ea res prospera et
									laeta eveniret.

vicenis maioribus hostiis in singulas supplicationes sacrificare
									consul est iussus.

inde consularia comitia magna contentione habita. M. Aemilius
									Lepidus petebat adversa omnium fama, quod provinciam Siciliam
									petendi causa non consulto senatu, ut sibi id facere liceret,
									reliquisset.

petebant cum eo M. Fulvius Nobilior Cn. Manlius Vulso M. Valerius Messalla. Fulvius
									consul unus creatur, cum ceteri centurias non explessent, isque
									postero die Cn. Manlium Lepido deiecto — nam Messalla iacuit —
									collegam dixit.

praetores exinde facti duo Q. Fabii, Labeo et Pictor — Pictor
									flamen Quirinalis eo anno inauguratus fuerat — , M. Sempronius
									Tuditanus Sp. Postumius Albinus L. Plautius Hypsaeus L. Baebius
									Dives.

M. Fulvio Nobiliore et Cn. Manlio Vulsone consulibus Valerius
									Antias auctor est rumorem celebrem Romae fuisse et paene pro
									certo habitum,

recipiendi Scipionis adulescentis causa consulem L.

Scipionem et cum eo P. Africanum in colloquium evocatos regis et
									ipsos comprehensos esse, et ducibus captis confestim ad castra
									Romana exercitum ductum, eaque expugnata et deletas omnis copias
									Romanorum esse.

ob haec Aetolos sustulisse animos et abnuisse imperata facere,
									principesque eorum in 
										 Macedoniarn 
										 Macedoniam 
									 et in Dardanos et in Thraeciam ad conducenda mercede
									auxilia profectos.

haec qui nuntiarent 
										 Romar, 
										 Romam, 
									 A. Terentium Varronem et M. Claudium Lepidum ab A.
									Cornelio propraetore ex Aetolia missos esse.

subtexit deinde fabulae huic legatos Aetolos in senatu inter
									cetera hoc quoque interrogatos esse, unde audissent imperatores
									Romanos in Asia captos ab Antiocho rege et exercitum deletum
									esse;

Aetolos respondisse ab suis legatis se, qui cum consule fuerint,
									certiores factos. rumoris huius quia neminem alium auctorem
									habeo, neque adfirmata res mea opinione sit nec pro vana
									praetermissa.

Aetoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et
									fortuna hortaretur, ut confitendo seu culpae seu errori veniam
									supplices peterent,

orsi a beneficiis in populum Romanum et prope exprobrantes
									virtutem suam in Philippo bello et offenderunt aures insolentia
									sermonis et eo,

vetera et oblitterata repetendo, rem adduxerunt, ut haud paulo
									plurium maleficiorum gentis quam beneficiorum memoria subiret
									animos patrum, et quibus misericordia opus erat,

iram et odium irritarent. interrogati ab uno senatore,
									permitterentne arbitrium de se populo Romano, deinde ab altero,
									habiturine eosdem quos populus 
										 Romaanus 
										 Romanus 
									 socios et hostis essent, nihil ad ea respondentes
									egredi templo iussi sunt.

conclamatum deinde prope ab universo senatu est totos adhuc
									Antiochi Aetolos esse et ex unica ea spe pendere animos eorum;
									itaque bellum cum haud dubiis hostibus gerendum perdomandosque
									feroces animos esse.

illa etiam res accendit, quod eo ipso tempore, quo pacem ab
									Romanis petebant, Dolopiae atque Athamaniae bellum
									inferebant.

senatus consultum in M’. Acilii sententiam, qui Antiochum
									Aetolosque devicerat, factum est, ut Aetoli eo die iuberentur
									proficisci ab urbe et intra quintum decimum diem
									Italia excedere.

A. Terentius Varro ad custodiendum iter eorum missus,
									denuntiatumque, si qua deinde legatio ex Aetolis, nisi permissu
									imperatoris, qui 
										 ear 
										 eam 
									 provinciam obtineret, et cum legato Romano venisset
									Romam, pro hostibus omnis futuros. ita dimissi Aetoli.

de provinciis deinde consules rettulerunt; sortiri eos Aetoliam
									et Asiam placuit;

qui Asiam sortitus esset,

exercitus ei, quem L. Scipio haberet, est decretus et in eum
									supplementum quattuor milia peditum Romanorum, ducenti equites,
									et sociorum ac Latini nominis octo milia peditum, quadringenti
									equites;

his copiis ut bellum cum Antiocho gereret. alteri consuli
									exercitus, qui erat in Aetolia, est decretus, et ut in
									supplementum scriberet permissum civium sociorumque eundem
									numerum, quem collega.

naves quoque idem consul, quae priore anno paratae erant, ornare
									iussus ac ducere secum; nec cum Aetolis solum 
										 bellun 
										 bellum 
									 gerere, sed etiam in Cephallaniam insulam 
										 tyaicere. 
										 traicere.

mandatum eidem, ut, si per commodum rei publicae facere posset,
									ut ad comitia Romam veniret;

nam, praeterquam quod magistratus annui subrogandi essent,
									censores quoque placere creari. si qua res eum teneret, senatum
									certiorem faceret se ad comitiorum tempus occurrere non
									posse.

Aetolia M. Fulvio, Asia Cn. Manlio sorte evenit. praetores deinde
									sortiti sunt, Sp. Postumius Albinus urbanam et inter peregrinos,
									M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius Pictor, flamen
									Quirinalis, Sardiniam, Q. Fabius Labeo classem, L. Plautius
									Hypsaeus Hispaniam citeriorem,

L. Baebius Dives Hispaniam 
										 ulterioremn. 
										 ulteriorem. 
									 Siciliae legio una et classis, quae in ea provincia
									erat, decreta, et ut duas decumas frumenti novus praetor
									imperaret Siculis; earum alteram in Asiam, alteram in Aetoliam
									mitteret.

idem ab Sardis exigi atque ad eosdem exercitus id frumentum, ad
									quos Siculum, deportari iussum.

L. Baebio supplementum in Hispaniam datum mille 
									Romani pedites, equites quinquaginta, et sex milia peditum
									Latini nominis, ducenti equites;

Plautio Hypsaeo in Hispaniam citeriorem mille Romani dati sunt
									pedites, duo milia socium Latini nominis et ducenti equites; cum
									his supplementis ut singulas legiones duae Hispaniae
									haberent.

prioris anni magistratibus, C. Laelio cum suo exercitu prorogatum
									in annum imperium est; prorogatum et P. Iunio propraetori in
									Etruria cum eo exercitu, qui in provincia esset, et M. Tuccio
									propraetori in Bruttiis et Apulia.

priusquam in provincias praetores irent, certamen inter P.
									Licinium pontificem maximum fuit et Q. Fabium Pictorem flaminem
									Quirinalem, quale patrum memoria inter L. Metellum et Postumium
									Albinum fuerat.

consulem illum cum C. Lutatio collega in Siciliam ad classem
									proficiscentem ad sacra retinuerat Metellus, pontifex
									maximus;

praetorem hunc ne in Sardiniam proficisceretur, P. Licinius
									tenuit. et in senatu et ad populum magnis contentionibus
									certatum,

et imperia inhibita ultro citroque, et pignera capta, et multae
									dictae, et tribuni appellati, et provocatum ad populum est.

religio ad postremum vicit; ut dicto audiens esset flamen
									pontifici iussus; et multa iussu populi ei remissa.

ira provinciae ereptae praetorem magistratu abdicare se conantem
									patres auctoritate sua deterruerunt et, ut ius inter peregrinos
									diceret, decreverunt.

dilectibus 
										 deiude 
										 deinde 
									 intra paucos dies — neque enim multi milites legendi
									erant — perfectis consules praetoresque in provincias
									proficiscuntur.

fama dein de rebus in Asia gestis temere vulgata sine auctore, et
									post dies paucos nuntii certi litteraeque imperatoris Romam
									adlatae,

quae non tantum gaudium ab recenti metu attulerunt — desierant
									enim victum in Aetolia regem metuere —
									quam a vetere fama, quod ineuntibus id bellum gravis hostis et
									suis viribus, et quod Hannibalem rectorem militiae 
										 baberet, 
										 haberet, 
									 visus fuerat.

nihil tamen aut de consule mittendo in Asiam mutandum aut
									minuendas eius copias censuerunt metu, ne cum Gallis foret
									bellandum.

haud multo post M. Aurelius Cotta legatus L. Scipionis cum
									Antiochi regis legatis et Eumenes rex Rhodiique Romam
									venerunt.

Cotta in senatu primum, deinde in contione iussu patrum, quae
									acta in Asia essent, exposuit. supplicatio inde in triduum
									decreta est, et quadraginta maiores hostiae immolari iussae.

tur 
										 tum 
									 omnium primum Eumeni senatus datus est. is cum
									breviter et egisset gratias patribus, quod obsidione se ac
									fratrem exemissent regnumque ab iniuriis Antiochi vindicassent,
									et gratulatus esset,

quod terra marique res prospere gessissent, quodque regem
									Antiochum fusum fugatumque et exutum castris prius Europa, post
									et Asia, quae cis Taurum montem est,

expulissent, sua deinde merita malle eos ex imperatoribus suis
									legatisque quam se commemorante cognoscere dixit.

haec approbantibus cunctis iubentibusque dicere ipsum, omissa in
									id verecundia, quid sibi ab senatu populoque Romano tribui
									aequum censeret; propensius cumulatiusque, si quo possit, prout
									eius merita sint,

senatum facturum, ad ea rex, si ab aliis sibi praemiorum optio
									deferretur, libenter, data modo facultate consulendi senatum
									Romanum, consilio amplissimi ordinis usurum fuisse, ne quid aut
									immoderate cupisse aut petisse parum modeste videri posset;

verum enimvero cum ipsi daturi sint, multo magis munificentiam
									eorum in se fratresque suos ipsorum arbitrii debere esse.

nihil hac oratione eius patres conscripti deterriti sunt, quo
									minus dicere ipsum iuberent, et, cum aliquamdiu hinc indulgentia
									hinc modestia inter permittentis in vicem non magis mutua quam
									inexplicabili facilitate certatum esset, Eumenes ex templo
									excessit.

senatus in eadem perstare sententia, ut absurdum esse diceret
									ignorare regem, quid sperans aut petens venerit; quae
									accommodata regno suo sint, ipsum optime scire;
									Asiam longe melius quam senatum nosse; revocandum igitur et
									cogendum, quae vellet quaeque sentiret, expromere.

reductus a praetore in templum rex et dicere iussus
									“perseverassem” inquit “tacere, patres conscripti, nisi
									Rhodiorum legationem mox vocaturos vos scirem, et illis auditis
									mihi necessitatem fore dicendi.

quae quidem eo difficilior oratio erit, quod ea postulata eorum
									futura sunt, ut non solum nihil, quod contra me sit, sed ne quod
									ad ipsos quidem proprie pertineat, petere videantur.

agent enim causam civitatium Graecarum, et liberari eas dicent
									debere. quo impetrato, cui dubium est, quin et a nobis aversuri
									sint non eas modo civitates, quae liberabuntur, sed etiam
									veteres stipendiarias nostras,

ipsi autem tanto obligatos beneficio verbo socios, re vera
									subiectos imperio et obnoxios habituri sint?

et, si dis placet, cum has tantas opes affectabunt, dissimulabunt
									ulla parte id ad se pertinere; vos modo id decere et convenient
									esse ante factis dicent.

haec vos ne decipiat oratio, providendum vobis erit, neve non
									solum inaequaliter alios nimium deprimatis ex sociis vestris,
									alios praeter modum extollatis, sed etiam ne, qui adversus vos
									arma tulerint,

in meliore statu sint, quam socii et amici vestri. quod ad me
									attinet, in aliis rebus cessisse intra finem iuris mei cuilibet
									videri malim, quam nimis pertinaciter in obtinendo eo
									tetendisse; in certamine autem amicitiae vestrae, benevolentiae
									erga vos, honoris, qui ab vobis habebitur, minime aequo animo
									vinci possum. hanc ego maximam hereditatem a patre accepi, qui
									primus omnium Asiam Graeciamque incolentium in amicitiam venit
									vestram eamque perpetua

et constanti fide ad extremum vitae finem perduxit;

nec animum dumtaxat vobis fidelem ac bonum praestitit, sed
									omnibus interfuit bellis, quae in Graecia gessistis,
									terrestribus navalibus, omni genere commeatuum, ita ut nemo
									sociorum vestrorum ulla parte aequari posset, vos adiuvit;

postremo, cum Boeotos ad societatem vestram hortaretur, in ipsa
									contione intermortuus 
										 baud 
										 haud 
									 multo post exspiravit.

huius ego vestigia ingressus voluntati quidem et studio in
									colendis vobis adicere — etenim inexsuperabilia haec erant —
									nihil potui;

rebus ipsis meritisque et impensis officiorum ut superare possem,
									fortuna tempora Antiochus et bellum in Asia gestum praebuerunt
									materiam.

rex Asiae et partis Europae Antiochus filiam suam in matrimonium
									mihi dabat; restituebat extemplo civitates, quae defecerant a
									nobis; spem magnam in posterum amplificandi regni faciebat,

si secum bellum adversus vos gessissem. non gloriabor eo, quod
									nihil in vos deliquerim; illa potius, quae vetustissima domus
									nostrae vobiscum amicitia digna sunt, referam.

pedestribus navalibusque copiis, ut nemo sociorum vestrorum me
									aequiperare posset, imperatores vestros adiuvi; commeatus terra
									marique suppeditavi; navalibus proeliis, quae multis locis facta
									sunt, omnibus adfui; nec labori meo nec periculo usquam
									peperci.

quod miserrimum est in bello, obsidionem passus sum, Pergami
									inclusus cum discrimine ultimo simul vitae regnique.

liberatus deinde obsidione, cum alia parte Antiochus alia
									Seleucus circa arcem regni mei castra haberent, relictis meis
									rebus tota classe ad Hellespontum L. Scipioni consuli vestro
									occurri, ut eum in traiciendo exercitu adiuvarem.

posteaquam in Asiam exercitus vester est transgressus, numquam a
									consule abscessi; nemo miles Romanus magis adsiduus in castris
									fuit vestris quam ego fratresque mei; nulla expeditio, nullum
									equestre proelium sine me factum est;

in acie ibi steti, eam partem sum tutatus, in qua me consul esse
									voluit. non sum hoc dicturus, patres conscripti: quis hoc bello
									meritis erga vos mecum comparari potest?

ego nulli omnium neque populorum neque regum, quos in magno
									honore habetis, non ausim me comparare.

Masinissa hostis vobis ante quam socius fuit, nec 
									incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expulsus,
									amissis omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit
									vestra;

tamen eum, quia in Africa adversus Syphacem et Carthaginiensis
									fideliter atque impigre vobiscum stetit, non in patrium solum
									regnum restituistis, sed adiecta opulentissima parte Syphacis
									regni praepotentem inter Africae reges fecistis.

quo tandem igitur nos praemio atque honore digni apud vos sumus,
									qui numquam hostes, semper socii fuimus?

pater, ego, fratres mei non in Asia tantum, sed etiam procul ab
									domo in Peloponneso in Boeotia in Aetolia, Philippi Antiochi
									Aetolico bello, terra marique pro vobis arma tulimus.

quid ergo postulas? dicat aliquis. ego, patres conscripti,
									quoniam dicere utique volentibus vobis parendum est, si vos ea
									mente ultra Tauri iuga emostis Antiochum, ut ipsi teneretis eas
									terras, nullos accolas nec finitimos habere quam vos malo,

nec ulla re alia tutius stabiliusque regnum meum futurum
									spero;

sed si vobis decedere inde atque deducere exercitus in animo est,
									neminem digniorem esse ex sociis vestris, qui bello a vobis
									parta possideat quam me dicere ausim.

at enim magnificum est liberare civitates servas. ita opinor, si
									nihil hostile adversus vos fecerunt; sin autem Antiochi partis
									fuerunt, quanto est vestra prudentia et aequitate dignius sociis
									bene meritis quam hostibus vos consulere?”

grata oratio regis patribus fuit, et facile apparebat munifice
									omnia et propenso animo facturos.

interposita Smyrnaeorum brevis legatio est, quia non aderat
									quidam Rhodiorum. collaudatis egregie Smyrnaeis, quod omnia
									ultima pati quam se regi tradere maluissent, introducti Rhodii
									sunt.

quorum princeps legationis expositis initiis amicitiae cum populo
									Romano meritisque Rhodiorum Philippi prius, deinde Antiochi
									bello “nihil” inquit “nobis tota nostra actione,

patres conscripti, neque difficilius neque molestius est,

quam quod cum Eumene nobis disceptatio est, cum quo uno maxime
									regum et privatim singulis et, quod magis nos movet, publicum
									civitati nostrae hospitium est.

ceterum non animi nostri, patres conscripti, nos, sed rerum
									natura, quae potentissima est, disiungit, ut nos liberi etiam
									aliorum libertatis causam agamus, reges serva omnia et subiecta
									imperio suo esse velint.

utcumque tamen res sese habet, magis verecundia nostra adversus
									regem nobis obstat, quam ipsa disceptatio aut nobis impedita est
									aut vobis perplexam deliberationem praebitura videtur.

nam si aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in
									bello, de cuius praemiis agitur, honos haberi nullus posset,
									nisi liberas civitates in servitutem traderetis ei, esset
									deliberatio anceps,

ne aut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut decederetis
									instituto vestro gloriamque Philippi bello partam nunc servitute
									tot civitatium deformaretis;

sed ab hac necessitate aut gratiae in amicum minuendae aut
									gloriae vestrae egregie vos fortuna vindicat. est enim deum
									benignitate non gloriosa magis quam dives victoria vestra, quae
									vos facile isto velut aere alieno exsolvat.

nam et Lycaonia et Phrygia utraque et Pisidia omnis et
									Chersonesus, quaeque circumiacent Europae, in vestra sunt
									potestate,

quarum 
										 lma 
										 una 
									 quaelibet regi adiecta multiplicare regnum Eumenis
									potest, omnes vero datae maximis eum regibus aequare.

licet ergo vobis et praemiis belli ditare socios et non decedere
									instituto vestro et meminisse, quem titulum praetenderitis prius
									adversus Philippum, nunc adversus Antiochum belli,

quid feceritis Philippo victo, quid nunc a vobis, non magis quia
									fecistis, quam quia id vos facere decet,

desideretur atque expectetur. alia enim 
										 allis 
										 aliis 
									 et honesta et probabilis est causa armorum; illi
									agrum, hi vicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris ut
									possideant; vos nec cupistis haec antequam haberetis, nec 
										 nune, 
										 nunc, 
									 cum orbis 
										 terrarium 
										 terrarum 
									 in dicione vestra sit, cupere
									potestis.

pro dignitate et gloria apud omne humanum genus, quod vestrum
									nomen imperiumque iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur,
									pugnastis. quae parare et quaerere arduum fuit, nescio an tueri
									difficilius sit.

gentis vetustissimae nobilissimaeque vel fama rerum gestarum vel
									omni commendatione humanitatis doctrinarumque tuendam ab
									servitio regio libertatem suscepistis; hoc patrocinium receptae
									in fidem et clientelam vestram universae gentis perpetuum vos
									praestare decet.

non, quae in solo modo antiquo sunt, Graecae magis
									urbes sunt quam coloniae earum, illinc quondam profectae in
									Asiam; nec terra mutata mutavit genus aut mores.

certare pio certamine cuiuslibet bonae artis ac virtutis ausi
									sumus cum parentibus quaeque civitas et conditoribus 
										 sins. 
										 suis.

adistis Graeciae, adistis Asiae urbes plerique; nisi quod longius
									a vobis absumus, nulla vincimur alia re.

Massiliensis, quos, si natura insita velut ingenio terrae vinci
									posset, iam pridem efferassent tot indomitae circumfusae gentes,
									in eo honore, in ea merito dignitate audimus apud vos esse, ac
									si medium umbilicum Graeciae incolerent.

non enim sonum modo linguae vestitumque et habitum, sed ante
									omnia mores et leges et ingenium sincerum integrumque a
									contagione accolarum servarunt.

terminus est nunc 
										 imperil 
										 imperii 
									 
										 vestrl 
										 vestri 
									 mons Taurus; quidquid intra eum cardinem est, nihil
									longinquum vobis debet videri; quo arma vestra pervenerunt,
									eodem ius hinc profectum perveniat.

barbari, quibus pro legibus semper dominorum imperia fuerunt, quo
									gaudent, reges habeant; Graeci suam fortunam, vestros animos
									gerunt.

domesticis quondam viribus etiam imperium amplectebantur; nunc
									imperium, ubi est, ibi ut sit perpetuum, optant; libertatem
									vestris tueri armis satis habent, quoniam suis non possunt.

.at 
										 at 
									 enim quaedam 
										 civitatee 
										 civitates 
									 cum Antiocho senserunt. et aliae prius cum Philippo,
									et cum Pyrrho Tarentini; ne alios populos enumerem,

Carthago libera cum suis legibus est. huic vestro exemplo quantum
									debeatis, videte, patres conscripti; inducetis in animum negare
									Eumenis cupiditati, quod iustissimae irae vestrae negastis.

Rhodii et in hoc et in omnibus bellis,
									quae in illa ora gessistis, quam forti fidelique vos opera
									adiuverimus, vestro iudicio relinquimus. nunc in pace consilium
									id adferimus, quod si comprobaritis, magnificentius vos victoria
									usos esse quam vicisse omnes existimaturi sint.” apta
									magnitudini Romanae oratio visa est.

post Rhodios Antiochi legati vocati sunt. ii vulgato petentium
									veniam more errorem fassi regis obtestati sunt patres
									conscriptos,

ut suae potius clementiae quam regis culpae, qui satis superque
									poenarum dedisset, memores consulerent; postremo pacem datam a
									L. Scipione imperatore, quibus legibus dedisset, confirmarent
									auctoritate sua.

et senatus eam pacem servandam censuit, et paucos post dies
									populus iussit. foedus in Capitolio cum Antipatro principe
									legationis et eodem fratris filio regis Antiochi est ictum.

auditae deinde et aliae legationes ex Asia sunt. quibus omnibus
									datum responsum decem legatos more maiorum senatum missurum ad
									res Asiae disceptandas componendasque;

summam tamen hanc fore, ut cis Taurum montem, quae intra regni
									Antiochi fines fuissent, Eumeni attribuerentur praeter Lyciam
									Cariamque usque ad Maeandrum amnem; ea ut civitatis Rhodiorum
									essent;

ceterae civitates Asiae, quae Attali stipendiariae fuissent,
									eaedem vectigal Eumeni penderent; quae vectigales Antiochi
									fuissent, eae liberae atque immunes essent.

decem legatos hos decreverunt: Q. Minucium Rufum L. Furium
									Purpurionem Q. Minucium Thermum Ap. Claudium Neronem Cn.
									Cornelium Merulam M. 
										 lunium 
										 Iunium 
									 Brutum L. Aurunculeium L. Aemilium Paulum P. Cornelium
									Lentulum P. Aelium Tuberonem.

his, quae praesentis disceptationis essent, libera
									mandata; de summa rerum senatus constituit.

Lycaoniam omnem et Phrygiam utramque et Mysiam, quam 
											 Prusia 
											 silvas, 
										 rex ademerat, restittit regi et Milyas et
									Lydiam Ioniamque extra ea oppida, quae libera fuissent, quo die
									cum rege Antiocho pugnatum est,

et nominatim Magnesiam ad Sipylum, et Cariam, quae Hydrela
									appellatur, agrumque Hydrelitanum ad Phrygiam vergentem, et
									castella vicosque ad Maeandrum amnem et oppida,

nisi quae libera ante bellum fuissent, Telmessum item nominatim
									et castra Telmessium, praeter agrum, qui Ptolemaei Telmessii
									fuisset. haec omnia, quae supra sunt scripta, regi Eumeni iussa
									dari.

Rhodiis Lycia data extra eundem Telmessum et castra Telmessium et
									agrum, qui Ptolemaei Telmessii fuisset; hic et ab Eumene et
									Rhodiis exceptus.

ea quoque 
										 iis 
										 his 
									 pars Cariae data, quae propior Rhodum insulam trans
									Maeandrum amnem est, oppida, vici, castella, agri, qui ad
									Pisidiam vergunt, nisi quae eorum oppida in libertate fuissent
									pridie, quam cum Antiocho rege in Asia pugnatum est.

pro his cum gratias egissent Rhodii, de Solis urbe, quae in
									Cilicia est, egerunt: Argis et illos, sicut sese, oriundos esse;
									ab ea germanitate fraternam sibi cum 
										 iis 
										 his 
									 caritatem esse; petere hoc extraordinarium munus, ut
									eam civitatem ex servitute regia eximerent.

vocati sunt legati regis Antiochi, actumque cum 
										 iis 
										 his 
									 est nec quicquam impetratum testante foedera
									Antipatro, adversus quae ab Rhodiis non Solos, sed Ciliciam peti
									et iuga Tauri transcendi.

revocatis in senatum Rhodiis, cum quanto opere tenderet legatus
									regius, exposuissent, adiecerunt, si utique 
										 ear 
										 eam 
									 rem ad civitatis suae dignitatem pertinere censerent
									Rhodii, senatum omni modo expugnaturum pertinaciam
									legatorum.

tum vero impensius quam ante Rhodii gratias egerunt, cessurosque
									sese potius arrogantiae Antipatri, quam causam turbandae pacis
									praebituros dixerunt. ita nihil de Solis mutatum est.

per eos dies, quibus haec gesta sunt, legati Massiliensium
									nuntiarunt L. Baebium praetorem in provinciam Hispaniam
									proficiscentem ab Liguribus circumventum,

magna parte comitum caesa vulneratur ipsum cum paucis sine
									lictoribus Massiliam perfugisse et intra triduum exspirasse.

senatus ea re audita decrevit, uti P. Iunius Brutus, qui
									propraetor in Etruria esset, provincia exercituque traditis uni,
									cui videretur, ex legatis, ipse in ulteriorem Hispaniam
									proficisceretur, eaque ei provincia esset.

hoc senatus consultum litteraeque a Sp. Postumio praetore in
									Etruriam missae sunt, profectusque in Hispaniam est P. 
										 Tunius 
										 Iunius 
									 propraetor.

in qua provincia prius aliquanto, quam successor veniret, L.
									Aemilius Paulus, qui postea regem Persea magna gloria vicit, cum
									priore anno haud prospere rem gessisset, tumultuario exercitu
									collecto signis collatis cum Lusitanis pugnavit.

fusi fugatique hostes; caesa decem octo milia armatorum; duo
									milia trecenti capti et castra expugnata. huius victoriae fama
									tranquilliores in Hispania res fecit.

eodem anno ante diem tertium Kal. 
										 lanuarias 
										 Ianuarias 
									 Bononiam Latinam coloniam ex senatus consulto L.
									Valerius Flaccus M. Atilius Serranus L. Valerius Tappo triumviri
									deduxerunt.

tria milia hominum sunt deducta; equitibus septuagena iugera,
									ceteris colonis quinquagena sunt data. ager captus de Gallis
									Bois fuerat; Galli Tuscos expulerant.

eodem anno censuram multi et clari viri petierunt. quae res,
									tamquam in se parum magni certaminis causam haberet, aliam
									contentionem multo maiorem excitavit.

petebant T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. F. Scipio L.
									Valerius Flaccus M. Porcius Cato M. Claudius Marcellus M’.
									Acilius 
										 (labrio, 
										 Glabrio, 
									 qui Antiochum ad Thermopylas Aetolosque devicerat.

in hunc maxime, quod multa congiaria distribuerat, quibus magnam
									partem hominum obligarat, favor populi se inclinabat.

id cum aegre paterentur tot nobiles, novum sibi
									hominem tantum praeferri, P. Sempronius Gracchus et C.
									Sempronius Rutilus, tribuni plebis, ei diem dixerunt, quod pecuniae
									regiae praedaeque aliquantum captae in Antiochi castris neque in
									triumpho tulisset, neque in aerarium rettulisset.

varia testimonia legatorum tribunorumque militum erant. M. Cato
									ante alios testis conspiciebatur; cuius auctoritatem perpetuo
									tenore vitae partam toga candida elevabat.

is testis, quae vasa aurea atque argentea castris captis inter
									aliam praedam regiam vidisset, ea se in triumpho negabat
									vidisse.

postremo in huius maxime invidiam desistere se petitione Glabrio
									dixit, quando, quod taciti indignarentur nobiles homines, id
									aeque novus competitor intestabili periurio incesseret.

centum milium multa irrogata erat; bis de ea certatum est;
									tertio, cum de petitione destitisset reus, nec populus de multa
									suffragium ferre voluit, et tribuni eo negotio destiterunt.

censores T. Quinctius Flamininus M. Claudius Marcellus creati.

per eos dies L. Aemilio Regillo, qui classe praefectum Antiochi
									regis devicerat, extra urbem in aede Apollinis cum senatus datus
									esset, auditis rebus gestis eius, quantis cum classibus hostium
									dimicasset, quot inde naves demersisset aut cepisset, magno
									consensu patrum triumphus navalis est decretus.

triumphavit Kal. Februariis. in eo triumpho undequinquaginta
									coronae aureae translatae sunt, pecunia nequaquam
										 tanta pro specie regii triumphi, tetrachma Attica
									triginta quattuor milia ducenta, cistophori centum triginta duo
									milia trecenti.

supplicationes deinde fuerunt ex senatus consulto, quod L.
									Aemilius in Hispania prospere rem publicam gessisset.

Hand 
										 haud 
									 ita multo post L. Scipio ad urbem venit; qui ne
									cognomini fratris cederet, Asiaticum se appellari voluit.

et in senatu et in contione de rebus ab se gestis disseruit.
									erant qui fama id maius bellum quam difficultate
									rei fuisse interpretarentur: uno memorabili proelio debellatum,
									gloriamque eius victoriae praefloratam ad Thermopylas esse.

ceterum vere aestimanti Aetolicum magis ad Thermopylas bellum
									quam regium fuit; quota enim parte virium suarum ibi dimicavit
									Antiochus? in Asia totius Asiae steterunt vires ab ultimis
									Orientis finibus omnium gentium contractis auxiliis.

merito ergo et diis immortalibus, quantus maximus poterat,
									habitus est honos, quod ingentem victoriam facilem etiam
									fecissent, et imperatori triumphus est
									decretus.

triumphavit mense intercalario pridie Kal. Martias. qui triumphus
									spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit,
									recordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque non
									magis comparandus, quam si imperatorem imperatori aut Antiochum
									ducem Hannibali conferres.

tulit in triumpho signa militaria ducenta viginti quattuor,
									oppidorum simulacra centum triginta quattuor, eburneos dentes
									mille ducentos triginta unum, aureas coronas ducentas triginta
									quattuor,

argenti pondo 
										 centurn 
										 centum 
									 triginta septem milia quadringenta viginti, tetrachmum
									Atticorum ducenta viginti quattuor milia, 
										 cistophon 
										 cistophori 
									 trecenta viginti unum milia septuaginta, nummos aureos
									Philippeos centum quadraginta milia,

vasorum argenteorum — omnia caelata erant — mille pondo et
									quadringenta viginti tria, aureorum mille pondo viginti tria. et
									duces regii, praefecti, purpurati duo et triginta ante currum
									ducti.

militibus quini viceni denarii dati, duplex centurioni, triplex
									equiti. et stipendium militare et frumentum duplex post
									triumphum datum; iam proelio in Asia
									facto duplex dederat. triumphavit anno fere post, quam consulatu
									abiit.

eodem fere tempore et Cn. Manlius consul in Asiam et Q. Fabius
									Labeo praetor ad classem venit.

ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia. mare pacatum
									erat devicto Antiocho, cogitantique Fabio, cui rei
									potissimum insisteret, ne otiosam provinciam habuisse videri
									posset, optimum visum est in Cretam insulam traicere.

Cydoniatae bellum adversus Gortynios Gnosiosque gerebant, et
									captivorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in
									servitute esse per totam insulam dicebatur.

classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit,
									nuntios circa civitates misit, ut armis absisterent captivosque
									in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et
									legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretensis
									pariter Romanosque pertinentibus ageret.

nihil magnopere ea Cretenses moverunt; captivos praeter Gortynios
									nulli reddiderunt. Valerius Antias quattuor milia
									captivorum,

quia belli minas timuerint, ex tota insula reddita scripsit;
									eamque causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, triumphi
									navalis impetrandi ab senatu fuisse.

a Creta Ephesum Fabius redit; inde tribus navibus in Thraciae
									oram missis ab Aeno et Maronia praesidia Antiochi deduci iussit,
									ut in libertate eae civitates essent.

dum in Asia bellum geritur, ne in Aetolia quidem res quietae
									fuerant, principio a gente Athamanum orto.

Athamania ea tempestate pulso Amynandro sub praefectis Philippi
									regio tenebatur praesidio, qui superbo atque immodico imperio
									desiderium Amynandri fecerant.

exulanti tum Amynandro in Aetolia litteris suorum, indicantium
									statum Athamaniae, spes recuperandi regni facta est.

remissique ab eo nuntiant principibus Argitheam — id enim caput
									Athamaniae erat — , si popularium animos satis perspectos
									haberet, impetrato ab Aetolis auxilio in Athamaniam se venturum. non diffidere sibi filcile
									con venturum cum delectis, quod consilium est gentis, et
									Nicandro praetore.

quos ubi ad omnia paratos esse vidit, certiores suos inde facit,
									quo die cum exercitu Athamaniam ingressurus esset.

quattuor primo fuerunt coniurati adversus 
										 Macedonumr 
										 Macedonum 
									 praesidium. hi senos sibi adiutores ad rem gerendam
									adsumpserunt; dein paucitate parum freti, quae celandae rei quam
									agendae aptior erat, parem priori numerum adiecerunt.

ita duo et quinquaginta facti quadrifariam se diviserunt; pars
									una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiae
									pecuniae esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta
									Argitheam.

ita inter omnis convenit, ut primo quieti, velut ad privatam rem
									agendam venissent, in foro obversarentur; die certa multitudinem
									omnem convocarent ad praesidia Macedonum arcibus expellenda.

ubi ea dies advenit, et Amynander cum mille Aetolis in finibus
									erat, ex composito quattuor simul locis praesidia Macedonum
									expulsa, litteraeque in alias urbes passim dimissae, ut
									vindicarent sese ab impotenti dominatione Philippi et
									restituerent in patrium ac legitimum regnum.

undique Macedones expelluntur. Theium oppidum
									litteris a Xenone praefecto praesidii interceptis et arce ab
									regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit;

deinde id quoque traditum Amynandro est, et omnis Athamania in
									potestate erat praeter Athenaeum castellum, finibus Macedoniae
									subiectum.

Philippus audita defectione Athamaniae cum sex milibus armatorum
									profectus ingenti celeritate Gomphos pervenit.

ibi relicta maiore parte exercitus — neque enim ad tanta itinera
									sufficerent — cum duobus milibus Athenaeum, quod unum a
									praesidio suo retentum fuerat, pervenit.

inde proximis temptatis cum facile animadvertisset cetera
									hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in
									Athamaniam redit.

Xenonem inde cum 
										 mile 
										 mille 
									 peditibus praemissum Aethopiam occupare iubet,
									opportune Argitheae imminentem;

quem ubi teneri ab suis locum vidit, ipse circa templum Iovis
									Acraei posuit castra. ibi unum diem foeda tempestate retentus,
									postero die ducere ad Argitheam intendit.

euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentis viae
									discurrentes. ad quorum conspectum constitere prima signa,
									totoque agmine pavor et trepidatio erat,

et pro se quisque, quidnam futurum esset, cogitare, si in valles
									subiectas rupibus agmen foret demissum.

haec tumultuatio regem cupientem, si se sequerentur, raptim
									evadere angustias, revocare primos et eadem, qua venerat, via
									referre coegit signa. Athamanes primo ex intervallo quieti
									sequebantur;

postquam Aetoli se coniunxerunt, hos, ut ab tergo agmini
									instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt,

quidam per notas calles breviore via praegressi transitus
									insedere; tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae
									magis effusae quam itineris ordinati modo multis armis virisque
									relictis flumen traiecerint.

hic finis sequendi fuit. inde tuto Macedones 
										 Gomnphos 
										 Gomphos 
									 et a Gomphis in Macedoniam redierunt.

Athamanes Aetolique Aethopiam ad Xenonem ac mille
									Macedonas opprimendos undique concurrerunt.

Macedones parum loco freti ab Aethopia in altiorem deruptioremque
									undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu invento
									expulere eos 
										 Athainanes, 
										 Athamanes,

dispersosque et per invia atque ignotas rupes iter fugae non
									expedientis partim ceperunt partim interfecerunt. multi pavore
									in derupta praecipitati; perpauci cum Xenone ad regem evaserunt.
									postea per indutias sepeliendi caesos potestas facta est.

Amynander 
										 recuperate 
										 recuperato 
									 regno legatos et Romam ad senatum et ad Scipiones in
									Asiam, Ephesi post magnum cum Antiocho proelium morantes,
									misit.

pacem petebat excusabatque sese, quod per Aetolos recuperasset
									paternum regnum; Philippum incusabat.

Aetoli ex Athamania in Amphilochos profecti sunt et maioris
									partis voluntate in ius dicionemque totam redegerunt gentem.

Amphilochia recepta — nam fuerat quondam Aetolorum — eadem spe in
									Aperantiam transcenderunt; ea quoque magna ex parte sine
									certamine in deditionem venit. Dolopes numquam Aetolorum
									fuerant, Philippi erant.

hi primo ad arma concurrerunt; ceterum postquam Amphilochos cum
									Aetolis esse fugamque ex Athamania Philippi et caedem praesidii
									eius accepere, et ipsi a Philippo ad Aetolos deficiunt.

quibus circumiectis gentibus iam undique se a Macedonibus tutos
									credentibus esse Aetolis fama adfertur Antiochum in Asia victum
									ab Romanis; nec ita multo post legati ab Roma rediere sine spe
									pacis Fulviumque consulem nuntiantes cum exercitu iam
									traiecisse.

his territi, prius ab Rhodo et Athenis legationibus excitis, ut
									per auctoritatem earum civitatium suae preces nuper repudiatae
									faciliorem aditum ad senatum haberent, principes gentis ad
									temptandam spem ultimam Romam miserunt,

nihil, ne bellum haberent, priusquam paene in conspectu hostis
									erat, praemeditati.

iam M. Fulvius Apolloniam exercitu traiecto cum Epirotarum
									principibus consultabat, unde bellum inciperet. Epirotis
									Ambraciam placebat adgredi, quae tum contribuerat se
									Aetolis:

sive ad tuendam 
										 ear 
										 eam 
									 venirent Aetoli, apertos circa campos ad dimicandum
									esse; sive detractarent certamen, oppugnationem fore haud
									difficilem;

nam et copiam in propinquo materiae ad aggeres excitandos et
									cetera opera esse, et Arethontem, navigabilem amnem, opportunum
									ad comportanda, quae usui sint, praeter ipsa moenia fluere, et
									aestatem aptam rei gerendae adesse. his persuaserunt, ut per
									Epirum duceret.

consuli ad Ambraciam advenienti magni operis oppugnatio visa
									est.

Ambracia tumulo aspero subiecta est; Perranthem incolae vocant.
									urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx,
									quae imposita tumulo est, 
										 oriented 
										 orientem 
									 spectat.

amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine
									propinquae urbis Ambracium appellatum.

praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo
									saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia
									passuum.

Fulvius bina a campo castra, modico inter se distantia
									intervallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit;

ea omnia vallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis
									ab urbe neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset. ad
									famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri
									praetoris convenerant Aetoli.

inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem venire in
									animo fuerat; dein, postquam urbem iam magna ex parte operibus
									saeptam viderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra
									posita esse, dividere copias placuit.

cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus per nondum
									commissa inter se munimenta urbem intravit.

Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte adgredi
									consilium fuerat 
										 baud 
										 haud 
									 facili ab Romanis auxilio,

quia flumen intererat; dein, periculosum inceptum ratus, ne qua sentirent Romani et regressus inde in tuto
									non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam Acarnaniam
									iter 
										 couvertit. 
										 convertit.

consul iam munimentis, quibus saepienda urbs erat, iam operibus,
									quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis
									moenia est adgressus.

tria paribus intervallis, faciliore aditu a campo, adversus
									Pyrrheum, quod vocant, admovit, unum e regione Aesculapii, unum
									adversus arcem.

arietibus muros quatiebat; asseribus falcatis detergebat pinnas.
									oppidanos primo et ad speciem et ad ictus moenium cum terribili
									sonitu editos pavor ac trepidatio cepit;

deinde, ut praeter spem stare muros viderunt, collectis rursus
									animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum
									stipitesve robustos incutiebant; falces ancoris ferreis iniectis
									in interiorem partem muri trahentes asserem praefringebant;

ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias operum et diurnis
									in stationes ultro terrorem inferebant.

in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a
									populatione Acarnaniae Stratum redierant. inde Nicander praetor
									spem nactus solvendae incepto forti obsidionis, Nicodamum
									quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit.

noctem certam tempusque etiam noctis constituit, quo et illi ab
									urbe opera hostium, quae adversus Pyrrheum erant, adgrederentur,
									et ipse ad castra Romana terrorem faceret, posse ratus ancipiti
									tumultu et nocte augente pavorem memorabilem rem geri.

et Nicodamus intempesta nocte, cum alias custodias fefellisset,
									per alias impetu constanti perrupisset, superato brachio in
									urbem penetrat, animique aliquantum ad omnia audenda et spei
									obsessis adiecit et, simul constituta nox venit,

ex composito repente opera est adgressus. id inceptum conatu quam
									effectu gravius fuit, quia nulla ab exteriore parte vis admota
									est,

seu metu deterrito praetore Aetolorum, seu quia potius visum est
									Amphilochis nuper receptis ferre opem, quos Perseus, 
										 Phihppi 
										 Philippi 
									 filius, missus ad Dolopiam Amphilochosque
									recipiendos, summa vi oppugnabat.

tribus locis, sicut ante dictum est, ad Pyrrheum opera Romana
									erant, quae omnia simul, sed nec apparatu nec vi simili, Aetoli
									adgressi sunt:

alii cum ardentibus facibus, alii stuppam picemque et malleolos
									ferentes, tota collucente flammis acie, advenere.

multos primo impetu custodes oppresserunt; dein, postquam clamor
									tumultusque in castra est perlatus datumque a consule signum,
									arma capiunt et omnibus portis ad opem ferendam effunduntur.

uno in loco ferro ignique gesta res; ab duobus irrito
									incepto, cum temptassent magis quam inissent certamen, Aetoli
									abscesserunt; atrox pugna in unum inclinaverat locum.

ibi diversis partibus duo duces Eupolemus et Nicodamus pugnantis
									hortabantur et prope certa fovebant spe iam 
										 Iicandrum 
										 Nicandrum 
									 ex composito adfore et terga hostium invasurum.

haec res aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum,

postquam nullum ex 
										 composite 
										 composito 
									 signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium
									cernebant, destituti segnius instare; postremo re omissa iam vix
									tuto receptu fugientes in urbem compelluntur, parte 
										 opernm 
										 operum 
									 incensa et pluribus aliquanto, quam ab ipsis
									ceciderant, interfectis. 
										 (uodsi 
										 quodsi 
									 ex composito acta res fuisset, 
										 hand 
										 haud 
									 dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna
									caede hostium potuisse.

Ambracienses quique intus erant Aetoli non ab 
										 eills 
										 eius 
									 solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque
									tempus velut proditi ab suis segniores ad pericula erant.

iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed
									dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant.

Perseus ubi adesse Aetolos audivit, omissa obsidione urbis, quam
									oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque
									in Macedoniam redit.

et Aetolos inde avocavit populatio maritumae orae. 
										 Pleura.tus, 
										 Pleuratus, 
									 
										 llyriorum 
										 Illyriorum 
									 rex, cum sexaginta lembis 
										 Corinthiun 
										 Corinthium 
									 sinum invectus adiunctis 
										 Achaeorunm 
										 Achaeorum 
									 quae Patris erant navibus marituma
									Aetoliae vastabat.

adversus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis
									circumegerat per litorum amfractus, brevioribus semitis
									occurrebant.

et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros
									aliquantum urbis nudaverant, nec tamen penetrare in urbem
									poterant;

nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et
									armati ruinis superstantes instar munimenti erant.

itaque cum aperta vi parum procederet consuli res, cuniculum
									occultum vineis ante contecto loco agere instituit; et
									aliquamdiu, cum dies noctesque in opere essent, non solum sub
									terra fodientes sed egerentes etiam humum fefellere hostem.

cumulus repente terrae eminens index operis oppidanis fuit,
									pavidique, ne iam subrutis muris facta in urbem via esset,
									fossam intra murum e regione eius operis, quod vineis contectum
									erat, ducere instituunt.

cuiUs 
										 cuius 
									 ubi ad tantam altitudinem, quantae esse solum infimum
									cuniculi poterat, pervenerunt, silentio facto pluribus locis
									aure admota sonitum fodientium captabant.

quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam nec fuit
									magni 
										 opens; 
										 operis: 
									 momento enim ad inane suspenso 
										 fulturis 
										 furculis 
									 ab hostibus muro pervenerunt.

ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter,
									primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde
									celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt
									pugnam; segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum,
									ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim
									obiectis.

nova etiam haud magni operis adversus eos, qui in cuniculo erant,
									excogitata res. dolium a fundo pertusum, qua fistula modica
									inseri posset, et ferream fistulam operculumque dolii ferreum,
									et ipsum pluribus locis perforatum, fecerunt. hoc tenui pluma
									completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt.

per operculi foramina praelongae hastae, quas sarisas vocant, ad
									summovendos hostes eminebant. scintillam levem ignis inditam plumae folle fabrili ad caput fistulae imposito
									flando accenderunt.

inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore
									ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare
									quisquam intus poterat.

cum in hoc statu ad Ambraciam res esset, legati ab Aetolis
									Phaeneas et Damoteles cum liberis mandatis decreto gentis ad
									consulem venerunt. nam praetor eorum, cum alia parte Ambraciam
									oppugnari cerneret,

alia infestam oram navibus hostium esse, alia Amphilochos
									Dolopiamque a Macedonibus vastari, nec Aetolos ad tria simul
									diversa bella occursantis sufficere, convocato concilio Aetoliae
									principes, quid agendum esset, consuluit.

omnium eo sententiae decurrererunt, ut pax, si posset, aequis, si
									minus, tolerandis condicionibus peteretur; Antiochi fiducia
									bellum susceptum;

Antiocho terra marique superato et prope extra orbem terrae ultra
									iuga Tauri exacto quam spem esse sustinendi belli?

Phaeneas et Damoteles quod e re Aetolorum, ut in tali casu,
									fideque sua esse censerent, agerent; quod enim sibi consilium
									aut cuius rei electionem a fortuna relictam?

cum his mandatis legati missi orare consulem, ut parceret urbi,
									misereretur gentis quondam sociae, nolle dicere iniuriis,

miseriis certe coactae insanire; non plus mali meritos Aetolos
									Antiochi bello, quam boni ante, cum adversus Philippum bellatum
									sit, fecisse; nec tum large gratiam relatam sibi, nec nunc
									immodice poenam iniungi debere. ad ea consul respondit magis
									saepe quam vere umquam Aetolos pacem petere. imitarentur
									Antiochum in petenda pace, quem in bellum traxissent;

non paucis urbibus eum, de quarum libertate certatum sit, sed
									omni Asia cis Taurum montem, opimo regno,

excessisse. Aetolos nisi inermes de pace agentes non auditurum
									se;

arma illis prius equosque omnis tradendos esse, deinde mille
									talentum argenti populo Romano dandum, cuius summae dimidium
									praesens numeretur, si pacem habere vellent. ad ea adiecturum
										 etiam in foedus esse, ut eosdem quos populus
									Romanus amicos atque hostis habeant.

adversus quae legati, et quia gravia erant, et quia suorum animos
									indomitos ac mutabiles noverant, nullo reddito responso domum
									regressi sunt, ut etiam atque etiam, quid agendum esset, re
									integra praetorem et principes consulerent.

clamore et iurgio excepti, quam diu rem traherent, qualemcumque
									pacem referre iussi, cum redirent Ambraciam, Acarnanum insidiis
									prope viam positis, cum quibus bellum erat, circumventi Thyrreum
									custodiendi deducuntur.

haec mora iniecta est paci, cum iam Atheniensium Rhodiorumque
									legati, qui ad deprecandum pro iis venerant, apud consulem
									essent.

Amynander quoque Athamanum rex fide accepta venerat in castra
									Romana, magis pro Ambracia urbe, ubi maiorem partem temporis
									exulaverat, quam pro Aetolis sollicitus.

per hos certior factus consul de casu legatorum adduci eos a
									Thyrreo iussit; quorum post adventum agi coeptum est de
									pace.

Amynander, quod sui maxime operis erat, impigre agebat, ut
									Ambracienses compelleret ad deditionem.

ad id cum per colloquia principum
									succedens murum parum proficeret, postremo consulis permissu
									ingressus urbem partim consilio partim precibus evicit, ut
									permitterent se Romanis.

et Aetolos C. Valerius, Laevini filius, qui cum ea gente primum
									amicitiam pepigerat, consulis frater matre eadem genitus,
									egregie adiuvit.

Ambracienses prius pacti, ut Aetolorum auxiliares sine fraude
									emitterent, aperuerunt portas. dein Aetolis
										condiciones pacis dictae: quingenta Euboica ut darent
									talenta, ex quibus ducenta praesentia, trecenta per annos sex
									pensionibus aequis; captivos perfugasque redderent Romanis;

urbem ne quam formulae sui iuris facerent, quae post id tempus,
									quo T. Quinctius traiecisset in Graeciam, aut vi capta ab
									Romanis esset aut voluntate in amicitiam venisset; Cephallania
									insula ut extra ius foederis esset.

haec quamquam spe ipsorum aliquanto leviora erant,
									petentibus Aetolis, ut ad concilium referrent, permissum
									est.

parva disceptatio de urbibus tenuit, quae cum sui iuris aliquando
									fuissent, avelli velut a corpore suo aegre patiebantur; ad unum
									omnes tamen accipi pacem iusserunt.

Ambracienses coronam auream consuli centum et quinquaginta pondo
									dederunt. signa aenea marmoreaque et tabulae pictae, quibus
									ornatior Ambracia, quia regia ibi Pyrrhi fuerat, quam ceterae
									regionis eius urbes erant, sublata omnia avectaque;

nihil praeterea tactum violatumve.

profectus ab Ambracia consul in mediterranea Aetoliae ad Argos
									Amphilochium — viginti duo milia ab Ambracia abest — castra
									posuit.

eo tandem legati Aetoli mirante consule, quod morarentur,
									venerunt. inde, postquam approbasse pacem concilium Aetolorum
									accepit, iussis proficisci Romam ad senatum permissoque, ut et
									Rhodii et Athenienses deprecatores irent, dato, qui simul cum
									iis proficisceretur,

C. Valerio fratre ipse in Cephallaniam traiecit. praeoccupatas
									auris animosque principum Romae criminibus Philippi invenerunt,
									qui per legatos, per litteras Dolopas Amphilochosque et
									Athamaniam erepta sibi querens, praesidiaque sua, postremo
									filium etiam Persea ex Amphilochis pulsum, averterat senatum ab
									audiendis precibus eorum.

Rhodii tamen et Athenienses cum silentio auditi sunt. Atheniensis
									legatus Leon Hicesiae filius eloquentia etiam dicitur
									movisse;

qui vulgata similitudine, 
										 maria 
										 mari 
									 tranquillo, quod ventis concitaretur, aequiperando
									multitudinem 
										 Aetolbrum, 
										 Aetolorum, 
									 usus, cum in fide Romanae societatis mansissent,
									insita gentis tranquillitate quiesse eos aiebat;

postquam flare ab Asia Thoas et Dicaearchus, ab Europa Menestas
									et Damocritus coepissent, 
										 tur 
										 tum 
									 illam tempestatem coortam, quae ad Antiochum eos
									sicuti in scopulum intulisset.

diu iactati Aetoli tandem, ut condiciones pacis convenirent,
									effecerunt. fuerunt autem hae:

“imperium maiestatemque populi Romani gens Aetolorum
									conservato sine dolo malo; ne quem exercitum, qui adversus
									socios amicosque eorum ducetur, per fines suos transire sinito,
									neve ulla ope iuvato;

hostis eosdem habeto quos populus Romanus, armaque in eos ferto,
									bellumque pariter gerito;

perfugas fugitivos captivos reddito Romanis sociisque,
									praeterquam si qui capti, cum domos redissent, iterum capti
									sunt, aut si qui eo tempore ex iis capti sunt, qui 
										 tur 
										 tum 
									 hostes erant Romanis, cum intra praesidia Romana
									Aetoli essent;

aliorum qui comparebunt intra dies centum Corcyraeorum
									magistratibus sine dolo malo tradantur; qui non comparebunt,
									quando quisque eorum primum inventus erit, reddatur;

obsides quadraginta arbitratu consulis Romanis dato ne minores
									duodecim annorum neu maiores quadraginta,

obses ne esto praetor, praefectus equitum, scriba publicus, neu
									quis, qui ante obses fuit apud Romanos; Cephallania extra pacis
									leges esto.”

de pecuniae summa, quam penderent, pensionibusque eius nihil ex
									eo, quod cum consule convenerat, mutatum; pro argento si aurum
									dare mallent, darent, convenit, dum pro argenteis decem aureus
									unus valeret.

“quae urbes, qui agri, qui homines Aetolorum iuris aliquando
									fuerunt, qui eorum T. Quinctio Cn. Domitio consulibus postve eos
									consules aut armis subacti aut voluntate in dicionem populi
									Romani venerunt, ne quem eorum Aetoli recepisse velint; Oeniadae
									cum urbe agrisque Acarnanum sunto.” his legibus foedus ictum cum
									Aetolis est.

eadem non aestate solum, sed etiam iisdem prope diebus, quibus
									haec a M. Fulvio consule in Aetolia gesta sunt, consul alter Cn.
									Manlius in Gallograecia bellum gessit, quod nunc ordiri
									pergam.

vere primo Ephesum consul venit, acceptisque copiis ab L.
									Scipione et exercitu lustrato contionem apud milites habuit,

qua collaudata virtute eorum, quod cum Antiocho uno proelio
									debellassent, adhortatus eos ad novum
									cum Gallis suscipiendum bellum, qui et auxiliis 
									iuvissent Antiochum,

et adeo indomita haberent ingenia, ut nequiquam Antiochus emotus
									ultra iuga Tauri montis esset, nisi frangerentur opes Gallorum,
									de se quoque pauca, nec falsa nec immodica, adiecit.

laeti milites cum frequenti adsensu consulem audiverunt, partem
									virium Antiochi fuisse Gallos credentes;

rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis
									fore. Eumenen 
										 baud 
										 haud 
									 in tempore abesse — Romae 
										 tur 
										 tum 
									 erat — credere consul, gnarum locorum hominumque, et
									cuius interesset frangi Gallorum opes.

Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo, hortatusque ad
									capessendum secum bellum pollicentem suam suorumque operam domum
									ad comparandum dimittit.

paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit 
										 Attalns 
										 Attalus 
									 cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenaeo
									fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis
									custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat.

consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum
									progressus castra posuit, quia vado superari amnis non
									poterat

et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum. transgressi
									Maeandrum ad Hieran Comen pervenerunt.

fanum ibi augustum Apollinis et oraculum; sortes versibus 
										 baud 
										 haud 
									 inconditis dare vates dicuntur.

hine 
										 hinc 
									 alteris castris ad Harpasum flumen ventum est, quo
									legati ab Alabandis venerunt,

ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut
									armis cogeret iura antiqua pati. eodem et Athenaeus, Eumenis et
									Attali frater, cum Cretense Leuso et Corrago Macedone venit;
									mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum
									adduxerunt.

consul tribuno militum misso cum modica manu castellum vi cepit,
									captum Alabandensibus reddit. ipse nihil via degressus ad
									Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra.

huius amnis fontes Celaenis oriuntur. Celaenae urbs caput quondam
									Phrygiae fuit; migratum inde 
										 baud 
										 haud 
									 procul veteribus Celaenis, novaeque urbi
									Apameae nomen inditum ab Apama sorore Seleuci regis.

et Marsyas amnis, haud procul a Maeandri fontibus oriens, in
									Maeandrum cadit, famaque ita tenet, Celaenis Marsyan cum
									Apolline tibiarum cantu certasse.

Maeander ex arce summa Celaenarum ortus, media urbe decurrens,
									per Caras primum, deinde 
										 Tonas 
										 Ionas 
									 in sinum maris editur, qui inter Prienen et Miletum
									est.

ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex
									foedere icto cum Scipione ad frumentum exercitui dandum
									venit.

parva disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano
									tantum militi pactum Antiochum ut daretur 
										 frumentur 
										 frumentum 
									 Seleucus dicebat.

discussa ea quoque est constantia consulis, qui misso tribuno
									edixit, ne Romani milites acciperent, priusquam Attali auxilia
									accepissent.

inde ad Gordiutichos quod vocant processum est. ex eo loco ad
									Tabas tertiis castris perventum. in finibus Pisidarum posita
									urbs est, in ea parte, quae vergit ad Pamphylium mare. integris
									viribus regionis eius feroces ad bellandum habebat viros.

tur 
										 tum 
									 quoque equites in agmen Romanum eruptione facta 
										 baud 
										 haud 
									 modice primo impetu turbavere; deinde. ut apparuit nec
									numero se nec virtute pares esse, in urbem compulsi veniam
									erroris petebant, dedere urbem parati.

quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum
									tritici imperata; ita in deditionem accepti.

tertio inde die ad Casum amnem perventum; inde profecti Erizam
									urbem primo impetu ceperunt.

ad Thabusion castellum imminens flumini Indo ventum est, cui
									fecerat nomen Indus ab elephanto deiectus.

haud procul a Cibyra aberant, nec legatio ulla a Moagete, tyranno
									civitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno,
									veniebat.

ad temptandum eius animum C. Helvium cum quattuor milibus peditum
									et quingentis equitibus consul praemittit huic agmini iam finis
									ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum
									imperata facere;

orabant, ut pacatus finis iniret cohiberetque a
									populatione agri militem, et in corona aurea quindecim talenta
									adferebant.

Helvius integros a populatione agros servaturum pollicitus ire ad
									consulem legatos iussit.

quibus eadem referentibus consul “neque Romani” inquit “bonae
									voluntatis ullum signum erga nos tyranni habemus, et ipsum talem
									esse inter omnes constat,

ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogitandum sit.”
									perturbati hac voce legati nihil aliud petere, quam ut coronam
									acciperet veniendique ad eum tyranno potestatem et copiam
									loquendi ac purgandi se faceret.

permissu consulis postero die in castra tyrannus venit, vestitus
									comitatusque vix ad privati modice locupletis habitum, et oratio
									fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque suae
									dicionis egestatem querentis.

erant autem sub eo praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae
									appellatur. ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et viginti
									talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur.

“enimvero” inquit consul “ferri iam 
										 luditicatio 
										 ludificatio 
									 ista 
										 nen 
										 non 
									 potest. parum est non erubuisse absentem, cum per
									legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas
									impudentia.

quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? quingenta
									ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris,
									obsidionem in urbe expecta.”

hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci
									simulatione inopiae.

et paulatim illiberali adiectione nunc per cavillationem, nunc
									precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus.
									adiecta decem milia medimnum frumenti. haec 
										 Omnia 
										 omnia 
									 intra sex dies exacta.

A Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque
									Caularem amnem posuit castra.

postero die et praeter Caralitin paludem agmen ductum;
									ad Madamprum manserunt. inde progredientibus ab Lago, proxima
									urbe, metu incolae fugerunt;

vacuum 
										 homilibus 
										 hominibus 
									 et refertum rerum omnium copia oppidum
									diripuerunt. inde ad Lysis fluminis fontes,

postero die ad Cobulatum amnem progressi. Termessenses eo tempore
									Isiondensium arcem urbe capta oppugnabant. inclusi, cum alia
									spes auxilii nulla esset,

legatos ad consulem orantes opem miserunt: cum coniugibus ac
									liberis in arce inclusos se mortem in dies, aut ferro aut fame
									patiendam, expectare. volenti consuli causa in Pamphyliam
									devertendi oblata est.

adveniens obsidione Isiondensis exemit; Termesso pacem dedit
									quinquaginta talentis argenti acceptis; item Aspendiis
									ceterisque Pamphyliae populis.

ex Pamphylia rediens ad fluvium Taurum primo die, postero ad
									Xylinen quam vocant Comen posuit castra. profectus inde
									continentibus itineribus ad Cormasa urbem pervenit.

Darsa proxima urbs erat; eam metu incolarum desertam, plenam
									omnium rerum copia invenit. progredienti praeter paludes legati
									ab Lysinoe dedentes civitatem venerunt.

inde in agrum Sagalassenum, uberem fertilemque omni genere
									frugum, ventum est. colunt Pisidae, longe optimi bello regionis
									eius. cum ea res animos fecit, 
										 tur 
										 tum 
									 agri fecunditas et multitudo hominum et situs inter
									paucas munitae urbis.

consul, quia nulla legatio ad finem praesto fuerat, praedatum in
									agros misit. 
										 tur 
										 tum 
									 demum fracta pertinacia est, ut ferri agique res suas
									viderunt;

legatis missis pacti quinquaginta talentis et viginti milibus
									medimnum tritici, viginti hordei, pacem impetraverunt.

progressus inde ad Rhotrinos fontes ad vicum, quem Acoridos Comen
									vocant, posuit castra. eo Seleucus ab Apamea postero die
									venit.

aegros inde et inutilia impedimenta cum Apameam dimisisset,
									ducibus itinerum ab Seleuco acceptis profectus eo die in
									Metropolitanum campum, postero die Dynias Phrygiae
									processit.

inde Synnada venit, metu omnibus circa oppidis desertis. quorum
									praeda iam grave agmen trahens vix quinque milium die toto
									itinere perfecto ad Beudos, quod vetus appellant, pervenit.

ad Anabura inde, et altero die ad Alandri fontes,
									tertio ad Abbassium posuit castra. ibi plures dies stativa
									habuit, quia perventum erat ad Tolostobogiorum fines.

Galli, magna hominum vis, seu inopia agri seu praedae spe, nullam
									gentem, per quas ituri essent,

parem armis rati, Brenno duce 
										 il 
										 in 
									 Dardanos pervenerunt. ibi seditio orta est; ad viginti
									milia hominum cum Lonorio ac Lutario regulis secessione facta a
									Brenno in Thraeciam iter avertunt.

ubi cum resistentibus pugnando, pacem petentibus stipendium
									imponendo Byzantium cum pervenissent, aliquamdiu oram
									Propontidis, vectigalis habendo 
										 regions 
										 regionis 
									 eius urbes,

obtinuerunt. cupido inde eos in Asiam transeundi, audientis ex
									propinquo, quanta ubertas eius terrae esset, cepit; et
									Lysimachia fraude capta Chersonesoque omni armis possessa ad
									Hellespontum descenderunt.

ibi vero exiguo divisam freto cernentibus Asiam multo magis animi
									ad transeundum accensi; nuntiosque ad Antipatrum praefectum eius
									orae de transitu mittebant. quae res cum lentius spe ipsorum
									traheretur,

alia rursus nova inter regulos seditio orta est. Lonorius retro,
									unde venerat, cum maiore parte hominum repetit Byzantium;
									Lutarius Macedonibus per speciem legationis ab Antipatro ad
									speculandum missis duas tectas naves et tris lembos adimit. iis
									alios atque alios dies noctesque travehendo intra paucos dies
									omnis copias traicit.

haud ita multo post Lonorius adiuvante Nicomede Bithyniae rege a
									Byzantio transmisit.

coeunt deinde in unum rursus Galli et auxilia Nicomedi dant
									adversus Ziboetam, tenentem partem Bithyniae, gerenti
									bellum.

atque eorum maxime opera devictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis
									in dicionem Nicomedis concessit. profecti ex Bithynia in Asiam
									processerunt. non plus ex viginti milibus hominum quam decem
									armata erant.

tamen tantum terroris omnibus quae cis Taurum incolunt gentibus
									iniecerunt, ut quas adissent quasque non adissent, pariter
									ultimae propinquis, imperio parerent.

postremo cum tres essent gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages,
									in tris partis, qua cuique populorum suorum vectigalis Asia
									esset,

diviserunt. Trocmis Hellesponti ora data; Tolostobogii Aeolida
									atque 
										 loniam, 
										 Ioniam, 
									 Tectosages mediterranea Asiae sortiti sunt. et
									stipendium tota cis Taurum Asia exigebant,

sedem autem ipsi sibi circa Halyn flumen cepere. tantusque terror
									eorum nominis erat, multitudine etiam magna subole aucta, ut
									Syriae quoque ad postremum reges stipendium dare non
									abnuerent.

primus Asiam incolentium abnuit Attalus, pater regis Eumenis;
									audacique incepto praeter opinionem omnium adfuit fortuna, et
									signis collatis superior fuit. non tamen ita infregit animos
									eorum, ut absisterent imperio;

eaedem opes usque ad bellum Antiochi cum Romanis manserunt. 
										 tur 
										 tum 
									 quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia
									procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non perventurum.

cum hoc hoste, tam terribili omnibus regionis eius, quia bellum
									gerendum erat, pro contione milites in hunc maxime modum
									adlocutus est consul:

“non me praeterit, milites, omnium quae Asiam colunt gentium
									Gallos fama belli praestare.

inter mitissimum genus hominum ferox natio pervagata bello prope
									orbem terrarum sedem cepit. procera corpora, promissae et
									rutilatae comae, vasta scuta, praelongi gladii;

ad hoc cantus ineuntium proelium et ululatus et tripudia,

et quatientium scuta in patrium quendam modum horrendus armorum
									crepitus, omnia de industria composita ad terrorem. sed haec,
									quibus insolita atque insueta sunt, Graeci et Phryges et Cares
									timeant; Romanis Gallici tumultus adsueti, etiam vanitates notae
									sunt.

semel primo congressu ad Aliam eos olim fugerunt maiores nostri;
									ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum
									consternatos caedunt fugantque, et plures prope de Gallis
									triumphi 
										 quani 
										 quam 
									 de toto orbe terrarum acti sunt. iam usu hoc cognitum
										 est:

si primum impetum, quem fervido ingenio et caeca ira effundunt,
									sustinueris, fluunt sudore et lassitudine membra, labant arma;
									mollia corpora, molles, ubi ira consedit, animos sol pulvis
									sitis, ut ferrum non admoveas, prosternunt.

non legionibus legiones eorum solum experti sumus, sed vir unus
									cum viro congrediendo T. Manlius, M. Valerius, quantum Gallicam
									rabiem vinceret Romana virtus, docuerunt.

iam M. Manlius unus agmine scandentis in Capitolium detrusit
									Gallos. et illis maioribus nostris cum haud dubiis Gallis, in
									sua terra genitis, res erat; hi iam degeneres sunt, mixti, et
									Gallograeci vere,

quod appellantur; sicut in frugibus pecudibusque non tantum
									semina ad servandam indolem valent, quantum terrae proprietas
									caelique, sub quo aluntur, mutat.

Macedones, qui Alexandriam in Aegypto, qui Seleuciam ac
									Babyloniam, quique alias sparsas per orbem terrarum colonias
									habent, in Syros Parthos Aegyptios degenerarunt;

Massilia, inter Gallos sita, traxit aliquantum ab accolis
									animorum; Tarentinis quid ex Spartana dura illa et horrida
									disciplina mansit?

est generosius, in sua quidquid sede
									gignitur; insitum alienae terrae in id, quo alitur, natura
									vertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicis oneratos
									armis,

sicut in acie Antiochi cecidistis, victos victores, caedetis.
									magis vereor, ne parum inde gloriae, quam ne nimium belli
									sit.

Attalus eos rex saepe fudit fugavitque. nolite existimare beluas
									tantum recens captas feritatem illam silvestrem primo servare,
									dein, cum diu 
										 fnanibus 
										 manibus 
									 humanis aluntur, mitescere, in hominum feritate
									mulcenda non eandem naturam esse.

eosdemne hos creditis esse, qui patres eorum avique fuerunt?
									extorres inopia agrorum profecti domo per asperrimam Illyrici
									oram, Paeoniam inde et Thraeciam pugnando cum ferocissimis
									gentibus emensi, has terras ceperunt.

duratos eos tot malis exasperatosque accepit terra, quae copia
									omnium rerum saginaret. uberrimo agro, mitissimo
									caelo, clementibus accolarum ingeniis omnis illa, cum qua
									venerant, mansuefacta est feritas.

vobis mehercule, Martiis viris, cavenda ac fugienda quam primum
									amoenitas est Asiae: tantum hae peregrinae voluptates ad
									extinguendum vigorem animorum possunt; tantum contagio
									disciplinae morisque accolarum valet.

hoc tamen feliciter evenit, quod sicut vim adversus vos
									nequaquam, ita famam apud Graecos parem illi antiquae
									obtinent,

cum qua venerunt, bellique gloriam victores eandem inter socios
									habebitis, quam si servantis anticum specimen animorum Gallos
									vicissetis.”

contione dimissa missisque ad Eposognatum legatis, qui unus ex
									regulis et in Eumenis manserat amicitia et negaverat Antiocho
									adversus Romanos auxilia, castra movit. primo die ad Alandrum
									flumen, postero ad vicum quem vocant Tyscon ventum.

eo legati Oroandensium cum venissent amicitiam petentes, ducenta
									talenta his sunt imperata, precantibusque,

ut domum renuntiarent, potestas facta. ducere inde exercitum
									consul ad Pliten intendit; deinde ad Alyattos castra posita. eo
									missi ad Eposognatum redierunt, et legati reguli orantes, ne
									Tectosagis bellum inferret; ipsum in 
										 ear 
										 eam 
									 gentem iturum Eposognatum persuasurumque, ut imperata
									faciant.

data venia regulo, duci inde exercitus per Axylon quam vocant 
										 terrain 
										 terram 
									 coeptus. ab re nomen habet: non ligni modo quicquam,
									sed ne spinas quidem aut ullum aliud alimentum fert ignis; fimo
									bubulo pro lignis utuntur.

ad Cuballum, Gallograeciae castellum, castra habentibus Romanis
									apparuere cum magno tumultu hostium equites, nec turbarunt
									tantum Romanas stationes repente invecti, sed quosdam etiam
									occiderunt.

qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente
									omnibus portis equitatus Romanus fudit fugavitque Gallos et
									aliquot fugientis occidit.

inde consul, ut qui iam ad hostis perventum cerneret, explorato
									deinde et cum cura coacto agmine procedebat. et 
										 contineutibus 
										 continentibus 
									 itineribus cum ad Sangarium flumen venisset,

pontem, quia vado nusquam transitus erat, facere instituit.
									Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur ad
									Bithyniam Tymbri fluvio; inde maior iam geminatis aquis per
									Bithyniam fertur et in Propontidem sese effundit, non tamen tam
									magnitudine memorabilis, quam quod piscium accolis ingentem vim
									praebet.

transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli
									Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis,
									vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et
									victoriam dare imperiumque eius regionis.

accipere se omen cum dixisset consul, castra eo ipso loco
									posuit.

postero die ad Gordium pervenit. id 
										 baud 
										 haud 
									 magnum quidem oppidum est, sed plus quam mediterraneum
									celebre et frequens emporium.

tria maria pari ferme distantia intervallo habet, ad
									Hellespontum, ad Sinopen, et alterius orae litora, qua Cilices
									maritimi colunt; multarum magnarumque praeterea gentium finis
									contingit, quarum commercium in eum maxime locum mutui usus
									contraxere.

id 
										 tur 
										 tum 
									 desertum fuga incolarum oppidum, refertum idem copia
									rerum omnium invenerunt.

ibi stativa habentibus legati ab Eposognato venerunt nuntiantes
									profectum eum ad regulos Gallorum nihil aequi impetrasse;

ex campestribus vicis agrisque frequentes demigrare et cum
									coniugibus ac liberis, quae ferre atque agere possint, prae se
									agentis portantisque Olympum montem petere, ut inde armis
									locorumque situ sese tueantur.

certiora postea Oroandensium legati attulerunt, Tolostobogiorum
									civitatem Olympum montem cepisse; diversos Tectosagos alium
									montem, Magaba qui dicatur, petisse;

Trocmos coniugibus ac liberis apud Tectosagos depositis armatorum
									agmine Tolostobogiis statuisse auxilium ferre. erant autem tunc
									trium populorum reguli Ortiago et Combolomarus et Gaulotus.

iis haec maxime ratio belli sumendi fuerat, quod
									cum montes editissimos regionis eius tenerent, convectis
									omnibus, quae ad usum quamvis longi temporis sufficerent, taedio
									se fatigaturos hostem censebant:

nam neque ausuros per tam ardua atque iniqua loca subire eos, et,
									si conarentur, vel parva manu prohiberi aut deturbari posse, nec
									quietos in radicibus montium gelidorum sedentes frigus aut
									inopiam laturos.

et cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia
									munimenta verticibus iis, quos insederant, circumiecere.

minima apparatus missilium telorum cura fuit, quod saxa adfatim
									praebituram asperitatem ipsam locorum credebant.

consul quia non comminus pugnam sed procul locis oppugnandis
									futuram praeceperat animo, ingentem vim pilorum, velitarium
									hastarum, sagittarum glandisque et modicorum, qui funda mitti
									possent,

lapidum paraverat, instructusque missilium apparatu ad Olympum
									montem ducit et a quinque ferme milibus castra locat.

postero die cum quadringentis equitibus et Attalo progressum eum
									ad naturam montis situmque Gallicorum castrorum visendum equites
									hostium, duplex numerus, effusi e castris, in fugam
									averterunt;

occisi quoque pauci fugientium, vulnerati plures. tertio die cum
									omnibus ad loca exploranda profectus, quia nemo hostium extra
									munimenta processit, tuto circumvectus montem, animadvertit
									meridiana regione terrenos et placide acclives ad quendam finem
									colles esse,

a septentrione arduas et rectas prope rupes, atque omnibus ferme
									aliis inviis itinera tria esse, unum medio monte, qua terrena
									erant, duo difficilia ab hiberno solis ortu et ab aestivo
									occasu. haec contemplatus eo die sub ipsis radicibus posuit
									castra;

postero sacrificio facto, cum primis hostiis litasset, trifariam
									exercitum divisum ducere ad hostem pergit.

ipse cum maxima parte copiarum, qua aequissimum aditum praebebat
									mons, ascendit; L. Manlium fratrem ab hiberno 
									ortu, quoad loca patiantur et tuto possit, subire iubet;

si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum
									iniquitate locorum neque inexsuperabilibus vim adferre, sed
									obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi;

C. Helvium cum tertia parte circuire sensim per infima montis,
									deinde ab occasu aestivo erigere agmen. et Attali auxilia
									trifariam aequo numero divisit, secum esse ipsum iuvenem
									iussit.

equitatum cum elephantis in proxima tumulis planitie reliquit;
									edictum praefectis, ut intenti, quid ubique geratur,
									animadvertant opemque ferre, quo postulet res, possint.

Galli et ab duobus lateribus satis fidentes invia
									esse, ab ea parte, quae in meridiem vergeret, ut armis
									clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum
									imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum
									mittunt,

eo se rati veluti castello iter impedituros. quod ubi Romani
									viderunt, expediunt sese ad pugnam. ante signa modico intervallo
									velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et
									Tralli et Thraeces;

signa peditum, ut per arduum, leni gradu ducuntur,

ita prae se habentium scuta, ut missilia tantum vitarent, pede
									collato non viderentur pugnaturi. missilibus ex intervallo loci
									proelium commissum est, primo par, Gallos loco 
										 adiuvarfte, 
										 adiuvante, 
									 Romanos varietate et copia telorum; procedente
									certamine nihil iam aequi erat. scuta longa ceterum ad 
										 amplitddinem 
										 amplitudinem 
									 corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant
									Gallos.

nec tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum manum
									hostis non consereret, nullus usus erat.

saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique
									temere trepidanti ad manum venisset, et 
									ut insueti, nec arte nec viribus adiuvantes ictum,
									utebantur.

sagittis glande iaculis incauti et ab omni parte
									configebantur nec, quid agerent, ira et pavore occaecatis animis
									cernebant, et erant deprensi genere pugnae, in quod minime apti
									sunt.

nam quemadmodum comminus, ubi in vicem pati et
									inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex
									occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec, quo ruant
									caeco impetu, habent, velut ferae transfixae in suos temere
									incurrunt.

detegebat vulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et
									candida corpora, ut quae numquam nisi in pugna nudentur; ita et
									plus sanguinis ex multa carne fundebatur, et foediores patebant
									plagae, et candor corporum magis sanguine atro maculabatur.

sed non tam patentibus plagis moventur; interdum insecta cute,
									ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare
									putant;

iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui
									vulnere in speciem urit, et scrutantis, qua evellant, telum non
									sequitur, 
										 tur 
										 tum 
									 in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi
									pestis prosternunt corpora humi, sicut 
										 tur 
										 tum 
									 passim procumbebant;

alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus
									venerant, gladiis a velitibus trucidabantur.

hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus
									eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi pede
									collato pugnandum est, translatis in laevam hastis stringit
									gladium.

pauci iam 
										 supereraut 
										 supererant 
									 Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se
									viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt
									pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia
									imbellis turba permixta esset.

Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.

sub idem tempus L. Manlius et C. Helvius, cum, quoad viam colles
									obliqui dederunt, escendissent, postquam ad invia ventum est,
									flexere iter in partem montis,

quae una habebat iter, et sequi consulis agmen modico uterque
									intervallo velut ex composito coeperunt, quod primo optimum
									factu fuisset, in id necessitate ipsa compulsi;

subsidia enim in talibus iniquitatibus locorum maximo saepe usui
									fuerunt, ut primis forte deturbatis secundi et tegant pulsos et
									integri 
										 punam 
										 pugnam 
									 excipiant.

consul, postquam ad tumulos ab levi armatura captos prima signa
									legionum pervenerunt, respirare et conquiescere paulisper
									militem iubet; simul strata per tumulos corpora Gallorum
									ostentat,

et, cum levis armatura proelium tale ediderit, quid ab
									legionibus, quid ab iustis armis, quid ab animis fortissimorum
									militum expectari? castra illis capienda esse, in quae compulsus
									ab levi armatura hostis trepidet.

praecedere tamen iubet levem armaturam, quae, cum staret agmen,
									colligendis per tumulos telis, ut missilia sufficerent, 
										 baud 
										 haud 
									 segne id ipsum tempus consumpserat.

iam castris appropinquabant; et Galli, ne parum se munimenta sua
									tegerent, armati pro vallo constiterant. obruti deinde omni
									genere telorum, cum, quo plures atque densiores erant, eo minus
									vani quicquam intercideret teli, intra vallum momento temporis
									compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum
									relictis.

in multitudinem compulsam in castra vis ingens missilium telorum
									coniciebatur, et vulnerari multos clamor permixtus mulierum
									atque puerorum ploratibus significabat.

in eos, qui portas stationibus suis clauserant, legionum
									antesignani pila coniecerunt. iis vero non vulnerabantur, sed
									transverberatis scutis plerique inter se conserti haerebant; nec
									diutius impetum Romanorum sustinuerunt.

patentibus iam portis, priusquam irrumperent victores, fuga e
									castris Gallorum in omnis partes facta est. ruunt caeci per
									vias, per invia; nulla praecipitia saxa, nullae rupes
									obstant;

nihil praeter hostem metuunt; itaque plerique, praecipites per
									vastam altitudinem prolapsi, contusi aut
									debilitati exanimantur. consul captis castris direptione
									praedaque abstinet militem; sequi pro se quemque et instare et
									perculsis pavorem addere iubet.

supervenit et alterum cum L. Manlio agmen; nec eos castra intrare
									sinit; protinus ad persequendos hostis mittit, et ipse paulo
									post tradita captivorum custodia tribunis militum sequitur, debellatum ratus, si in illo pavore quam plurimi
									caesi forent aut capti.

egresso consule C. Helvius cum tertio agmine advenit, nec
									continere suos ab direptione castrorum valuit, praedaque eorum,
									iniquissima sorte, qui pugnae non interfuerant, facta est.
									equites diu ignari et pugnae et victoriae suorum steterunt;

deinde et ipsi, quantum equis subire poterant, sparsos fuga
									Gallos circa radices montis consectati cecidere aut cepere.

numerus interfectorum haud facile iniri potuit, quia late per
									omnis amfractus montium fugaque et caedes fuit,

et magna pars rupibus inviis in profundae altitudinis convalles
									delapsa est, pars in silvis vepribusque occisa.

Claudius, qui bis pugnatum in Olympo monte scribit, ad
									quadraginta milia hominum auctor est caesa, Valerius Antias, qui
									magis immodicus in numero augendo esse solet, non plus decem
									milia.

numerus captivorum 
										 baud 
										 haud 
									 dubie milia quadraginta explevit, quia omnis generis
									aetatisque 
										 turham 
										 turbam 
									 secum traxerant demigrantium magis quam in bellum
									euntium modo.

consul armis hostium in uno concrematis cumulo ceteram
									praedam conferre omnis iussit, et aut vendidit, quod eius in
									publicum redigendum erat, aut cum cura, ut quam aequissima
									esset, per milites divisit.

laudati quoque pro contione omnes sunt, donatique pro merito
									quisque, ante omnis Attalus summo ceterorum adsensu; nam
									singularis eius iuvenis cum virtus et industria in omnibus
									laboribus periculisque tum modestia etiam fuerat.

supererat bellum integrum cum Tectosagis. ad eos profectus consul
									tertiis castris Ancyram, nobilem in illis locis urbem, pervenit,
									unde hostes paulo plus decem milia aberant.

ubi cum stativa essent, facinus memorabile a captiva factum est.
									Orgiagontis reguli uxor forma eximia custodiebatur inter plures
									captivos; cui custodiae centurio praeerat et libidinis et
									avaritiae militaris.

is primo animum temptavit; quem cum abhorrentem a voluntario
									videret stupro, corpori, quod servum fortuna erat,
									vim fecit.

deinde ad leniendam indignitatem iniuriae spem reditus ad suos
									mulieri facit, et ne 
										 ear 
										 eam 
									 
										 quideni, 
										 quidem, 
									 ut amans, gratuitam. certo auri pondere pactus, ne
									quem suorum conscium haberet, ipsi permittit, ut, quem
									vellet,

unum ex captivis nuntium ad suos mitteret locum prope flumen
									constituit, quo duo ne plus necessarii captivae cum auro
									venirent nocte insequenti ad 
										 ear 
										 eam 
									 accipiendam.

forte ipsius mulieris servus inter captivos eiusdem custodiae
									erat. hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio
									educit.

nocte insequenti et duo necessarii mulieris ad constitutum locum
									et centurio cum captiva venit.

ubi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici — tanti
									enim pepigerat — expleret, mulier lingua sua, stringerent ferrum
									et centurionem pensantem aurum occiderent, imperavit.

iugulati praecisum caput ipsa involutum veste ferens ad virum
									Orgiagontem, qui ab Olympo domum refugerat, pervenit; 
										 queem 
										 quem 
									 priusquam complecteretur,

caput centurionis ante pedes eius abiecit, mirantique, cuiusnam
									id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam muliebre esset,
									et iniuriam corporis et ultionem violatae per vim pudicitiae
									confessa viro est,

aliaque, ut traditur, sanctitate et gravitate vitae huius
									matronalis facinoris decus ad ultimum conservavit.

Ancyram in stativa oratores Tectosagum ad consulem venerunt
									petentes, ne ante ab Ancyra castra moveret, quam
									collocutus cum suis regibus esset:

nullas condiciones pacis iis non bello fore potiores. tempus in
									posterum diem constituitur locusque, qui medius maxime inter
									castra Gallorum et Ancyram est visus.

quo cum consul ad tempus cum praesidio quingentorum equitum
									venisset nec ullo Gallorum ibi viso regressus in castra esset,
									oratores idem redeunt,

excusantes religione obiecta venire reges non posse; principes
									gentis, per quos aeque res transigi posset,
									venturos.

consul se quoque Attalum missurum dixit. ad hoc colloquium
									utrimque ventum est. trecentos equites Attalus praesidii causa
									cum adduxisset,

iactatae sunt pacis condiciones; finis rei quia absentibus
									ducibus imponi non poterat, convenit, uti consul regesque eo
									loco postero die congrederentur.

frustratio Gallorum eo spectabat, primum ut tererent tempus,
									donec res suas, quibus periclitari nolebant, cum coniugibus et
									liberis trans Halyn flumen traicerent, deinde quod ipsi consuli,
									parum cauto adversus colloquii fraudem, insidiabantur.

mille ad 
										 earn 
										 eam 
									 rem ex omni numero audaciae expertae delegerunt
									equites; et successisset fraudi, ni pro iure gentium, cuius
									violandi consilium initum erat, stetisset fortuna.

pabulatores lignatoresque Romani in 
										 ear 
										 eam 
									 partem, in qua colloquium futurum erat, ducti sunt,
									tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et
									ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum;

suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum equitum
									posuerunt.

consul, adfirmante Attalo venturos reges et transigi rem posse,
									profectus e castris, cum eodem quo antea praesidio equitum
									quinque milia fere processisset nec multum a constituto loco
									abesset, repente concitatis equis cum impetu hostili videt
									Gallos venientis.

constituit agmen, et expedire tela animosque equitibus iussis
									primo constanter initium pugnae excepit nec cessit; dein, cum
									praegravaret multitudo, cedere sensim nihil confusis turmarum
									ordinibus coepit;

postremo, cum iam plus in mora periculi quam in ordinibus
									conservandis praesidii esset, omnes passim in fugam effusi sunt. 
										 tur 
										 tum 
									 vero instare dissipatis Galli et caedere; magnaque
									pars oppressa foret, ni statio pabulatorum, sescenti equites
									occurrissent.

ii procul clamore pavido suorum audito cum tela equosque
									expedissent, integri profligatam pugnam acceperunt.

itaque versa extemplo fortuna est, versus a victis in victores
									terror. et primo impetu fusi Galli sunt, et ex
									agris concurrebant pabulatores, et undique obvius hostis Gallis
									erat, ut ne fugam quidem tutam aut facilem haberent, quia
									recentibus equis Romani fessos sequebantur.

pauci ergo effugerunt; captus est nemo; maior multo pars per
									fidem violati colloquii poenas morte luerunt. Romani ardentibus
									ira animis postero die omnibus copiis ad hostem perveniunt.

biduum natura montis per se ipsum exploranda, ne quid ignoti
									esset, absumpsit consul; tertio die, cum auspicio operam
									dedisset, deinde immolasset, in quattuor partes divisas copias
									educit, duas, ut medio monte duceret,

duas ab lateribus, ut adversus cornua Gallorum erigeret.

hostium quod roboris erat, Tectosagi et Trocmi, mediam tenebant
									aciem, milia hominum quinquaginta; equitatum, quia equorum
									nullus erat inter inaequales rupes usus, ad pedes deductum,
									decem milia hominum, ab dextro locaverunt cornu;

Ariarathis Cappadoces et Morzi auxiliares in laevo quattuor ferme
									milium numerum explebant. consul, sicut in Olympo monte, prima
									in acie locata levi armatura, telorum omnis generis ut aeque
									magna vis ad manum esset, curavit.

ubi appropinquarunt, omnia eadem utrimque, quae fuerant in priore
									proelio, erant praeter animos et victoribus ab re secunda auctos
									et hostibus fractos ,

quia, etsi non ipsi victi erant, suae gentis hominum cladem pro
									sua ducebant. itaque a paribus initiis coepta res eundem exitum
									habuit.

velut nubes levium telorum coniecta obruit aciem Gallorum. nec
									aut procurrere quisquam ab ordinibus suis, ne nudarent undique
									corpus ad ictus, audebant, et stantes,

quo densiores erant, hoc plura, velut destinatum petentibus,
									vulnera accipiebant. consul iam per se turbatis si legionum
									signa ostendisset, versuros 
										 extenplo 
										 extemplo 
									 in fugam omnis ratus receptis inter ordines velitibus
									et alia turba auxiliorum aciem promovit.

Galli et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhaerentia
									corporibus gerentes tela fessique et stando et 
									vulneribus ne primum quidem impetum et 
										 clamored 
										 clamorem 
									 Romanorum tulerunt.

fuga ad castra inclinavit; sed pauci intra munimenta sese
									recepere; pars maior dextra laevaque praelati, qua quemque
									impetus tulit,

fugerunt. victores usque ad castra secuti ceciderunt terga;
									deinde in castris cupiditate praedae haeserunt,

nec sequebatur quisquam. in cornibus Galli diutius steterunt,
									quia serius ad eos perventum est; ceterum ne primum quidem
									coniectum telorum tulerunt.

consul quia ingressos in castra ab direptione abstrahere non
									poterat, eos, qui in cornibus fuerant, protinus ad sequendos
									hostis misit.

per aliquantum spatium secuti non plus tamen octo milia hominum
									in fuga — nam pugna nulla fuit — ceciderunt; reliqui flumen
									Halyn traiecerunt.

Romanorum pars magna ea nocte in castris hostium mansit; ceteros
									in sua castra consul reduxit. postero die captivos praedamque
									recensuit, quae tanta fuit, quantam avidissima rapiendi gens,
									cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset,
									coacervare potuit.

Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna
									pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace
									ad consulem miserunt.

eos Manlius Ephesum venire iussit; ipse — iam enim medium autumni
									erat — locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere
									properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.

dum haec in Asia geruntur, in ceteris provinciis tranquillae res
									fuerunt. censores Romae T. Quinctius Flamininus et M. Claudius
									Marcellus senatum legerunt;

princeps in senatu tertium lectus P. Scipio Africanus; quattuor
									soli praeteriti sunt, nemo curuli usus honore. et in equitatu
									recensendo mitis admodum censura fuit.

substructionem super 
										 Aequiaelium 
										 Aequimelium 
									 in Capitolio et viam silice sternendam a porta Capena
									ad Martis locaverunt.

Campani, ubi censerentur, senatum consuluerunt; decretum, uti
									Romae censerentur. aquae ingentes eo anno fuerunt;
									Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundavit.

ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter
									consul M. Fulvius perdomitis Aetolis cum traiecisset in
									Cephallaniam, circa civitates insulae misit percontatum, utrum
									se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent.

metus ad omnes valuit, ne deditionem recusarent. obsides inde
									imperatos pro viribus inopes populi * * vicenos autem Cranii et
									Palenses et Samaei dederunt.

insperata pax Cephallaniae adfulserat, cum repente una civitas,
									incertum quam ob causam, Samaei desciverunt.

quia 
										 opportune 
										 opportuno 
									 loco urbs posita esset, timuisse se aiebant, ne
									demigrare cogerentur ab Romanis. ceterum ipsine sibi eum
									finxerint metum et timore vano quietum excitaverint malum,

an iactata sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, nihil
									comperti est, nisi quod datis iam obsidibus repente portas
									clauserunt et ne suorum quidem precibus — miserat enim sub muros
									consul ad temptandam misericordiam parentium populariumque —
									desistere ab incepto voluerunt.

oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta
									urbs est.

apparatum omnem tormentorum machinarumque travectum ab Ambraciae
									oppugnatione habebat, et opera quae facienda erant, inpigre
									milites perfecerunt. duobus igitur locis admoti arietes
									quatiebant muros.

nec ab Samaeis quicquam, quo aut opera aut hostis arceri posset,
									praetermissum est.

duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interiorem semper
									iuxta validum pro diruto novum obstruentes murum, altera,
									eruptionibus subitis nunc in opera hostium, nunc in stationes;
									et plerumque his proeliis superiores erant.

una ad coercendos inventa, 
										 baud 
										 haud 
									 magna memoratu, res est.

centum funditores ab Aegio et Patris et Dymis acciti. a pueris ii
									more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenae immixtis
									strata litora sunt, funda mare 
										 apertur 
										 apertum 
									 incessentes exercebantur.

itaque longius certiusque et validiore ictu quam Baliaris
									funditor eo telo usi sunt.

et est non simplicis habenae, ut Baliarica aliarumque gentium
									funda, sed triplex scutale, crebris suturis duratum, ne fluxa
									habena volutetur in iactu glans, sed librata cum sederit, velut
									nervo missa excutiatur.

coronas modici circuli magno ex intervallo loci adsueti traicere
									non capita solum hostium vulnerabant, sed quem locum
									destinassent oris.

hae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neve tam audacter
									erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achaeos, ut parumper
									abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantis quiete
									spectarent.

quattuor menses obsidionem Same sustinuit. cum ex paucis cotidie
									aliqui eorum caderent aut vulnerarentur, et qui supererant fessi
									et corporibus et animis essent,

Romani nocte per arcem, quam † Cyneatidem vocant — nam urbs in
									mare devexa in occidentem vergit — , muro superato in forum
									pervenerunt.

Samaei postquam captam partem urbis ab hostibus senserunt, cum
									coniugibus ac liberis in maiorem refugerunt arcem. inde postero
									die dediti direpta urbe sub corona omnes venierunt.

consul compositis rebus Cephallaniae, praesidio Samae imposito,
									in Peloponnesum iam diu accersentibus Aegiensibus maxime ac
									Lacedaemoniis traiecit.

Aegium a principio Achaici concilii semper conventus gentis
									indicti sunt, seu dignitati urbis id seu loci opportunitati
									datum est.

hunc morem Philopoemen eo primum anno labefactare conatus legem
									parabat ferre, ut in omnibus civitatibus, quae Achaici concilii
									essent, in vicem conventus agerentur.

et sub adventum 
										 consuls 
										 consulis 
									 damiurgis civitatium, qui summus est magistratus,
									Aegium evocantibus Philopoemen — praetor 
										 tur 
										 tum 
									 erat — Argos conventum edixit.

quo cum appareret omnes ferme conventuros, consul quoque,
									quamquam Aegiensium favebat causae, Argos venit;
									ubi cum disceptatio fuisset, et rem inclinatam cerneret, incepto
									destitit.

Lacedaemonii deinde eum in sua certamina averterunt. sollicitam 
										 ear 
										 eam 
									 civitatem exules maxime habebant, quorum magna pars in
									maritimis Laconicae orae castellis, quae omnis adempta erat,
									habitabant.

id aegre patientes Lacedaemonii, ut aliqua liberum ad mare
									haberent aditum, si quando Romam aliove quo mitterent legatos,
									simul ut emporium et receptaculum peregrinis mercibus ad
									necessarios usus esset, nocte adorti vicum maritimum nomine Lan 
										 improvise 
										 improviso 
									 occupaverunt.

vicani quique ibi exules habitabant primo inopinata re territi
									sunt; deinde sub lucem congregati levi certamine expulerunt
									Lacedaemonios.

terror tamen omnem maritimam oram pervasit, legatosque communiter
									et castella omnia vicique et exules, quibus ibi domicilia erant,
									ad Achaeos miserunt.

Philopoemen praetor, iam inde ab initio exulum causae
										 et amicus, et auctor semper Achaeis minuendi opes
									et auctoritatem Lacedaemoniorum,

concilium querentibus dedit, decretumque referente eo factum est,
									cum in fidem Achaeorum tutelamque T. Quinctius et Romani
									Laconicae orae castella et vicos tradidissent, et, cum abstinere
									iis ex foedere Lacedaemonii deberent, Las vicus oppugnatus
									esset, caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque
									essent, nisi dederentur Achaeis, violatum videri foedus.

ad exposcendos eos legati extemplo Lacedaemonem missi sunt. id
									imperium adeo superbum et indignum Lacedaemoniis visum est, ut,
									si antiqua civitatis fortuna esset, 
										 baud 
										 haud 
									 dubie arma extemplo capturi fuerint.

maxime autem consternavit eos metus, si semel primis 
										 imperils 
										 imperiis 
									 oboediendo iugum accepissent, ne, id quod iam diu
									moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet.

furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua
									consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat,
									interfectis decreverunt renuntiandam societatem Achaeis
									legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui
									consuli M. Fulvio quique Romanis Lacedaemonem dederent
									orarentque eum,

ut veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem in fidem
									dicionemque populi Romani accipiendam.

id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium civitatium, quae
									eius concilii erant, consensu bellum Lacedaemoniis indictum est.
									ne extemplo gereretur,

hiems impediit; incursionibus tamen parvis, latrocinii magis quam
									belli modo, non terra tantum sed etiam navibus a 
										 maria 
										 mari 
									 fines eorum vastati.

hic tumultus consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin
									concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti.

magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit, cui consul,
									cum alia satis ambitiose partem utramque fovendo incerta
									respondisset, una denuntiatione, ut bello abstinerent, donec
									Romam ad senatum legatos misissent, finem imposuit.

utrimque legatio missa Romam est. exules quoque Lacedaemoniorum
									suam causam legationemque Achaeis iniunxerunt.

Diophanet et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis
									Achaeorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica, tum quoque
									minime inter se convenientis orationes habuerunt.

Diophanes senatui disceptationem omnium rerum permittebat: eos
									optime controversias inter Achaeos ac Lacedaemonios finituros
									esse;

Lycortas ex praeceptis Philopoemenis postulabat, ut Achaeis ex
									foedere ac legibus suis, quae decressent, agere liceret,
									libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores.

essent, praestarent. magnae auctoritatis apud Romanos 
										 tur 
										 tum 
									 gens Achaeorum erat; novari tamen nihil de
									Lacedaemoniis placebat. ceterum responsum ita 
										 perplexur 
										 perplexum 
									 fuit, ut et Achaei sibi de Lacedaemone permissum
									acciperent,

et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpretarentur. hac
									potestate immodice Achaei ac superbe usi sunt. Philopoemeni
									continuatur magistratus.

qui veris initio exercitu indicto castra in finibus
									Lacedaemoniorum posuit,

legatos deinde misit ad deposcendos auctores
									defectionis, et civitatem in pace futuram, si id fecisset,
									pollicentis,

et illos nihil indicta causa passuros. silentium prae metu
									ceterorum fuit; quos nominatim depoposcerat, ipsi se ituros
									professi sunt, fide accepta a legatis vim abfuturam, donec
									causam dixissent.

ierunt etiam alii illustres viri, et advocati privatis, et quia
									pertinere causam 
										 eorunm 
										 eorum 
									 ad rem publicam censebant.

numquam alias exules Lacedaemoniorum Achaei secum adduxerant in
									finis, quia nihil aeque alienaturum animos civitatis
									videbatur;

tunc exercitus totius prope antesignani exules erant. hi
									venientibus Lacedaemoniis ad portam castrorum agmine facto
									occurrerunt; et primo lacessere iurgiis, deinde, altercatione
									orta, cum accenderentur irae, ferocissimi exulum impetum in
									Lacedaemonios fecerunt.

cum illi deos et 
										 fider 
										 fidem 
									 legatorum testarentur, et legati et praetor summovere
									turbam et protegere Lacedaemonios vinclaque iam quosdam
									inicientis arcere.

crescebat tumultu concitato turba; et Achaei ad spectaculum primo
									concurrebant;

deinde vociferantibus exulibus, quae passi forent, et orantibus
									opem adfirmantibusque simul numquam talem occasionem habituros,
									si 
										 ear 
										 eam 
									 praetermisissent; foedus, quod in Capitolio, quod
									Olympiae, quod in arce Athenis sacratum fuisset, irritum per
									illos esse;

priusquam alio de integro foedere obligarentur, noxios puniendos
									esse, accensa his vocibus multitudo ad vocem unius, qui, ut
									ferirent, inclamavit, saxa coniecit. atque ita decem septem,
									quibus vincula per tumultum iniecta erant, interfecti sunt.

sexaginta tres postero die comprehensi, a quibus praetor vim
									arcuerat, non quia salvos vellet, sed quia perire causa indicta
									nolebat, obiecti multitudini iratae, cum aversis auribus pauca
									locuti essent, damnati omnes et traditi sunt ad supplicium.

hoc metu iniecto Lacedaemoniis imperatum prlimum, uti muros
									diruerent; deinde, ut omnes externi auxiliares, qui mercede apud
									tyrannos militassent, terra Laconica
									excederent;

tur 
										 tum 
									 uti quae servitia tyranni liberassent — ea magna
									multitudo erat — ante diem certam abirent; qui ibi mansissent,
									eos prendendi abducendi vendendi Achaeis ius esset;

Lycurgi leges moresque abrogarent, Achaeorum adsuescerent legibus
									institutisque: ita unius eos corporis fore et de omnibus rebus
									facilius consensuros.

nihil oboedientius fecerunt, quam ut muros diruerent, nec aegrius
									passi sunt quam exules reduci.

decretum Tegeae in concilio communi Achaeorum de restituendis iis
									factum est;

et mentione illata externos auxiliares dimissos ac Lacedaemoniis
									adscriptos — ita enim vocabant qui ab tyrannis liberati erant —
									urbe excessisse et in agros dilapsos,
									priusquam dimitteretur exercitus, ire praetorem cum expeditis et
									comprehendere id genus hominum et vendere iure praedae
									placuit.

multi comprehensi venierunt. porticus ex ea pecunia Megalopoli
									permissu Achaeorum refecta est, quam Lacedaemonii diruerant.

et ager Belbinates, 
										 quei 
										 quem 
									 iniuria tyranni Lacedaemoniorum possederant,
									restitutus eidem civitati ex decreto vetere Achaeorum, quod
									factum erat Philippo Amyntae filio regnante.

per haec velut enervata civitas Lacedaemoniorum diu Achaeis
									obnoxia fuit; nulla tamen res tanto erat damno quam disciplina
									Lycurgi, cui per octingentos annos adsuerant, sublata.

A concilio, ubi ad consulem inter Achaeos Lacedaemoniosque
									disceptatum est, M. Fulvius, quia iam in exitu annus erat,
									comitiorum causa profectus Romam creavit consules M. Valerium
									Messalam et C. Livium Salinatorem, cum M. Aemilium Lepidum
									inimicum eo quoque anno petentem deiecisset.

praetores inde creati Q. Marcius Philippus M. Claudius Marcellus
									C. Stertinius C. Atinius P. Claudius Pulcher L. Manlius
									Acidinus.

comitiis perfectis consulem M. Fulvium in provinciam et ad
									exercitum redire placuit, eique et collegae Cn. Manlio imperium
									in annum prorogatum est.

eo anno in aede Herculis signum dei ipsius ex decemvirorum
									responso, et seiuges in Capitolio aurati a P. Cornelio positi;
									consulem dedisse inscriptum est.

et duodecim clipea aurata ab aedilibus curulibus P. Claudio
									Pulchro et Ser. Sulpicio Galba sunt posita ex pecunia, qua
									frumentarios ob annonam compressam damnarunt;

et aedilis plebi Q. Fulvius Flaccus duo signa aurata uno reo
									damnato — nam separatim accusaverant — posuit; collega eius A.
									Caecilius neminem condemnavit. ludi Romani ter, plebei
									quinquiens toti instaurati.

M. Valerius Messala inde et C. Livius Salinator consulatum idibus
									Martiis cum inissent, de re publica deque provinciis et
									exercitibus senatum consuluerunt.

de Aetolia et Asia nihil mutatum est; consulibus alteri Pisae cum
									Liguribus, alteri Gallia provincia decreta est.

comparare inter se aut sortiri iussi et novos exercitus, binas
									legiones, scribere, et ut sociis Latini nominis quina dena milia
									peditum imperarent et mille et ducentos equites.

Messalae Ligures, Salinatori obtigit Gallia. praetores inde
									sortiti sunt: M. Claudio urbana, P. Claudio peregrina
									iurisdictio evenit; Q. Marcius Siciliam, C. Stertinius
									Sardiniam, L. Manlius Hispaniam citeriorem, C. Atinius
									ulteriorem est sortitus.

de exercitibus ita placuit: ex Gallia legiones, quae sub C.
									Laelio fuerant, ad M. Tuccium propraetorem in Bruttios
									traduci,

et, qui in Sicilia esset, dimitti exercitum, et classem, quae ibi
									esset,

Romam reduceret M. Sempronius propraetor. Hispaniis singulae
									legiones, quae tum in iis provinciis erant, decretae, et ut
									terna milia peditum, ducenos equites ambo praetores in
									supplementum sociis imperarent secumque transportarent.

priusquam in provincias novi magistratus proficiscerentur,
									supplicatio triduum pro collegio decemvirorum imperata fuit in
									omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam
									tenebrae obortae fuerant. et novemdiale
									sacrificium indictum est, quod in Aventino lapidibus pluvisset.

Campani, cum eos ex senatus consulto, quod priore anno factum
									erat, censores Romae censeri coegissent — nam antea incertum
									fuerat, ubi censerentur — , petierunt, ut sibi cives Romanas
									ducere uxores liceret,

et, si qui prius duxissent, ut habere eas, et nati ante 
										 earn 
										 eam 
									 diem uti iusti sibi liberi heredesque essent.

utraque res impetrata. de Formianis Fundanisque municipibus et
									Arpinatibus C. Valerius Tappo tribunus plebis promulgavit, ut
									iis suffragii latio — nam antea sine suffragio habuerant
									civitatem — esset.

huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate
									senatus ferretur, cum intercederent, edocti, populi esse, non
									senatus ius suffragium, quibus velit,

impertire, destiterunt incepto rogatio perlata est, ut in Aemilia
									tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent; atque
									in his tribubus tum 
										 primuni 
										 primum 
									 ex Valerio plebiscito censi sunt.

M. Claudius Marcellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum
									condidit. censa sunt civium capita CCLVIII CCCXVIII. lustro
									perfecto consules in provincias profecti sunt.

hieme ea, qua haec Romae gesta sunt, ad Cn. Manlium consulem 
										 prinlum, 
										 primum, 
									 dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes
									undique ex omnibus civitatibus 
										 gentiblisque, 
										 gentibusque, 
									 
										 (juae 
										 quae 
									 cis Taurum montem incolunt, conveniebant.

et ut clarior nobiliorque victoria Romanis de rege Antiocho fuit
									quam de Gallis, ita laetior sociis erat de Gallis quam de
									Antiocho.

tolerabilior regia servitus fuerat quam feritas immanium
									barbarorum incertusque in dies terror, quo velut tempestas eos
									populantis inferret.

itaque, ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis domitis
									data esset, non gratulatum 
										 miodo 
										 modo 
									 venerant, sed coronas etiam aureas pro suis quaeque
									facultatibus attulerant.

et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges
									dicerentur, et ab Ariarathe rege 
										 C;lppadocum 
										 Cappadocum 
									 venerunt ad veniam petendam luendamque
									pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum iuvisset.

huic sescenta talenta argenti sunt imperata; Gallis responsum,
									cum Eumenes rex venisset, 
										 tur 
										 tum 
									 daturum iis leges. civitatium legationes cum benignis
									responsis, laetiores etiam quam venerant, dimissae.

Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum
									L. Scipione foedere iussi advehere;

eo se cum exercitu venturum. principio deinde veris lustrato
									exercitu profectus die octavo Apameam venit. ibi triduum
									stativis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in
									Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios convehere iusserat,
									pervenit.

duo milia et quingenta talenta argenti
									accepta Apameam deportantur; frumentum exercitui dividitur. inde
									ad Pergam ducit, quae una in iis locis regio tenebatur
									praesidio.

appropinquanti praefectus praesidii obvius fuit, triginta dierum
									tempus petens, ut regem Antiochum de urbe tradenda
									consuleret.

dato tempore ad 
										 earn 
										 eam 
									 diem praesidio decessum est. a Perga L. Manlio fratre
									cum quattuor milibus militum Oroanda ad reliquum pecuniae ex eo,
									quod pepigerant, exigendum misso, ipse, quia Eumenem regem et
									decem legatos ab Roma Ephesum venisse audierat, iussis sequi
									Antiochi legatis Apameam exercitum reduxit.

ibi ex decem legatorum sententia foedus in haec verba fere cum
									Antiocho conscriptum est:

“amicitia regi Antiocho cum populo Romano his legibus et
									condicionibus esto: ne quem exercitum, qui cum populo Romano
									sociisve bellum gesturus erit, rex per fines regni sui eorumve,
									qui sub dicione eius erunt, transire sinito, neu commeatu neu
									qua alia ope iuvato;

idem Romani sociique Antiocho et iis, qui sub imperio eius erunt,
									praestent. belli gerendi ius Antiocho ne esto cum iis, qui
									insulas colunt, neve in Europam transeundi.

excedito urbibus agris vicis castellis cis Taurum montem 
										 usquc 
										 usque 
									 ad Halyn amnem, et a valle Tauri usque
									ad iuga, qua in Lycaoniam vergit.

ne qua praeter arma efferto ex iis
									oppidis agris castellisque, quibus excedat; si qua extulit, quo
									quaeque oportebit, recte restituito.

ne militem neu quem alium ex regno Eumenis recipito. si qui earum
									urbium cives, quae regno abscedunt, cum rege Antiocho intraque
									fines regni eius sunt, Apameam omnes ante diem certam
									redeunto;

qui ex regno Antiochi apud Romanos sociosque sunt, iis ius
									abeundi manendique esto; servos seu fugitivos seu bello captos,
									seu quis liber captus aut transfuga erit, reddito Romanis
									sociisque.

elephantos tradito omnis neque alios parato. tradito et naves
									longas armamentaque earum, neu plures quam decem naves tectas neve plures quam * naves actuarias, quarum nulla plus quam
									triginta remis agatur, habeto, neve monerem ex belli
									causa,

quod ipse illaturus erit. ne navigato citra Calycadnum neu
									Sarpedonium promunturia, extra quam si qua navis pecuniam in stipendium aut legatos aut obsides
									portabit.

milites mercede conducendi ex iis gentibus, quae sub dicione
									populi Romani sunt, Antiocho regi ius ne esto, ne voluntarios
									quidem recipiendi.

Rhodiorum sociorumve quae aedes aedificiaque intra fines regni
									Antiochi sunt, quo iure ante bellum fuerunt, eo Rhodiorum
									sociorumve sunto;

si quae pecuniae debentur, earum exactio esto; si quid ablatum
									est, id conquirendi cognoscendi repetendique item ius esto. si
									quas urbes, quas tradi oportet, ii tenent, quibus Antiochus
									dedit, et ex iis praesidia deducito,

utique recte tradantur, curato. argenti probi talenta Attica
									duodecim milia dato intra duodecim annos pensionibus aequis —
									talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendat — et
									tritici quingenta quadraginta milia modium.

Eumeni regi talenta trecenta quinquaginta intra quinquennium
									dato, et pro frumento, quod aestimatione fit, talenta centum
									viginti septem.

obsides Romanis viginti dato et triennio mutato, ne
									minores octonum denum annorum neu maiores quinum
									quadragenum.

si qui sociorum populi Romani ultro bellum inferent Antiocho, vim
									vi arcendi ius esto, dum ne quam urbem aut belli iure teneat aut
									in amicitiam accipiat.

controversias inter se iure ac iudicio disceptanto, aut, si
									utrisque placebit, bello.”

de Hannibale Poeno et Aetolo Thoante et Mnasilocho
									Acarnane et Chalcidensibus Eubulida et Philone dedendis in hoc
									quoque foedere adscriptum est, et ut, si quid postea addi demi
									mutarive placuisset, ut id salvo foedere fieret.

consul in hoc foedus iuravit; ab rege qui exigerent iusiurandum,
									profecti Q. Minucius Thermus et L. Manlius, qui 
										 tur 
										 tum 
									 forte ab Oroandis rediit.

et Q. Fabio Labeoni, qui classi praeerat, scripsit, ut Patara
									extemplo proficisceretur, quaeque ibi naves regiae essent,
									concideret cremaretque.

profectus ab Epheso quinquaginta tectas naves aut concidit aut
									incendit. Telmessum eadem expeditione territis subito adventu
									classis oppidanis recipit.

ex Lycia protinus, iussis ab Epheso sequi qui ibi relicti erant,
									per insulas in Graeciam traiecit. Athenis paucos moratus dies,
									dum Piraeum ab Epheso naves venirent, totam inde classem in
									Italiam reduxit.

Cn. Manlius cum inter cetera, quae accipienda ab Antiocho erant,
									elephantos quoque accepisset donoque Eumeni omnis dedisset,
									causas deinde civitatium, multis inter novas res turbatis,
									cognovit.

et Ariarathes rex parte dimidia pecuniae imperatae beneficio
									Eumenis, cui desponderat per eos dies filiam,

remissa in amicitiam est acceptus. civitatium autem cognitis
									causis decem legati aliam aliarum fecerunt condicionem. quae
									stipendiariae regi Antiocho fuerant et cum populo Romano
									senserant, iis immunitatem dederunt;

quae partium Antiochi fuerant aut stipendiariae Attali regis, eas
									omnes vectigal pendere Eumeni iusserunt. nominatim praeterea
									Colophoniis, qui in Notio habitant, et Cymaeis et
									Mylasenis immunitatem concesserunt;

Clazomeniis super immunitatem et Drymussam insulam dono dederunt,
									et Milesiis quem sacrum appellant agrum restituerunt,

et Iliensibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt, non tam ob
									recentia ulla merita quam originum memoria.

eadem et Dardanum liberandi causa fuit. Chios quoque et Zmyrnaeos
									et Erythraeos pro singulari fide, quam eo bello praestiterunt,
									et agro donarunt et in omni praecipuo honore habuerunt.

Phocaeensibus et ager, quem ante bellum habuerant, redditus, et
									ut legibus antiquis uterentur permissum.

Rhodiis adfirmata, quae data priore decreto erant; Lycia et Caria
									datae usque ad Maeandrum amnem praeter Telmessum.

regi Eumeni Chersonesum in Europa et Lysimachiam, castella,
									vicos, agrum, quibus finibus tenuerat Antiochus, adiecerunt;

in Asia Phrygiam utramque — alteram ad Hellespontum, maiorem
									alteram vocant — et Mysiam, quam Prusia rex ademerat,

ei restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam et nominatim
									urbes Tralles atque Ephesum et Telmessum.

de Pamphylia disceptatum inter Eumenem et Antiochi legatos cum
									esset, quia pars eius citra pars ultra Taurum est, integra res ad senatum reicitur.

his foederibus decretisque datis Manlius cum decem legatis
									omnique exercitu ad Hellespontum profectus, evocatis eo regulis
									Gallorum, leges, quibus pacem cum Eumene servarent,

dixit, denuntiavit, ut morem vagandi cum armis finirent
									agrorumque suorum terminis se continerent.

contractis deinde ex omni ora navibus et Eumenis etiam classe per
									Athenaeum fratrem regis ab Elaea adducta copias omnes in Europam
									traiecit.

inde per Chersonesum modicis itineribus grave praeda omnis
									generis agmen trahens Lysimachiae stativa habuit, ut quam maxime
									recentibus et integris iumentis Thraeciam, per quam iter vulgo
									horrebant, ingrederetur.

quo profectus est ab Lysimachia die, ad amnem
									Melana quem vocant, inde postero die Cypsela pervenit.

a Cypselis via decem milium fere silvestris angusta confragosa
									excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas partes
									divisus exercitus, et praecedere una iussa, altera magno
									intervallo cogere agmen, media impedimenta interposuit; plaustra
									cum pecunia publica erant pretiosaque alia praeda.

ita cum per saltum iret, Thraecum decem haud amplius milia ex
									quattuor populis, Astii et Caeni et Maduateni et Coreli, ad
									ipsas angustias viam circumsederunt.

opinio erat non sine Philippi Macedonum regis fraude id factum;
									eum scisse non alia quam per Thraeciam redituros Romanos, et
									quantam pecuniam secum portarent.

in primo agmine imperator erat, sollicitus propter iniquitatem
									locorum. Thraeces nihil se moverunt, donec armati
									transirent;

postquam primos superasse angustias viderunt, postremos nondum
									appropinquantis, impedimenta et sarcinas invadunt, caesisque
									custodibus partim ea, quae in plaustris erant, diripere, partim
									sub oneribus iumenta abstrahere.

unde postquam clamor primum ad eos, qui iam ingressi saltum
									sequebantur, deinde etiam ad primum agmen est perlatus, utrimque
									in medium concurritur, et inordinatum pluribus simul locis
									proelium conseritur.

Thraecas praeda ipsa impeditos oneribus et plerosque, ut ad
									rapiendum vacuas manus haberent, inermes ad caedem praebet;
									Romanos iniquitas locorum barbaris per calles notas
									obcursantibus et latentibus interdum per cavas valles
									prodebat.

ipsa etiam onera plaustraque, ut fors tulit, his aut illis
									incommode obiecta pugnantibus impedimento sunt.

alibi praedo, alibi praedae vindex cadit. prout locus iniquus
									aequusve his aut illis, prout animus pugnantium est, prout
									numerus — alii enim pluribus, quam ipsi erant, alii paucioribus
									occurrerant — , varia fortuna pugnae est;

multi utrimque cadunt. iam nox appetebat, cum proelio excedunt
									Thraeces, non fuga vulnerum aut mortis, sed quia
									satis praedae habebant.

Romanorum primum agmen extra saltum circa templum Bendidium
									castra loco aperto posuit; pars altera ad custodiam
									impedimentorum medio in saltu,

duplici circumdato vallo, mansit. postero die prius explorato
									saltu, quam moverent, primis se coniungunt.

in eo proelio cum et impedimentorum et calonum pars et milites
									aliquot, cum passim toto prope saltu pugnaretur, cecidissent,
									plurimum Q. Minucii Thermi morte damni est acceptum, fortis ac
									strenui viri.

eo die ad Hebrum flumen perventum est. inde Aeniorum finis
									praeter Apollinis, Zerynthium quem vocant incolae, templum
									superant.

aliae angustiae circa Tempyra excipiunt — hoc loco nomen est — ,
									nec minus confragosae quam priores; sed, quia nihil silvestre
									circa est, ne latebras quidem ad insidiandum praebent.

huc ad eandem spem praedae Thrausi, gens et ipsa Thraecum,
									convenere; sed, quia nudae valles, procul ut conspicerentur
									angustias obsidentes, efficiebant, minus terroris tumultusque
									fuit apud Romanos; quippe etsi iniquo loco, proelio tamen iusto,
									acie aperta, signis collatis dimicandum erat.

conferti subeunt et cum clamore impetu facto primum expulere loco
									hostis, deinde avertere; fuga inde caedesque suis ipsos
									impedientibus angustiis fieri coepta est.

Romani victores ad vicum Maronitarum — Salen appellant —
									posuerunt castra. postero die patenti itinere Priaticus campus
									eos excepit, triduumque ibi frumentum accipientes manserunt,
									partem ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partem ex
									navibus suis,

quae cum omnis generis commeatu sequebantur. ab stativis diei via
									Apolloniam fuit.

hinc per Abderitarum agrum Neapolim perventum est. hoc omne per
									Graecorum colonias pacatum iter fuit; reliquum inde per medios
									Thraecas dies noctesque, etsi non infestum, tamen suspectum,
									donec in Macedoniam pervenerunt.

mitiores Thraecas idem exercitus, cum a Scipione
									eadem via duceretur, habuerat, nullam ob aliam causam, quam quod
									praedae minus, quod peteretur, fuerat;

quamquam tunc quoque Claudius auctor est ad quindecim milia
									Thraecum praecedenti ad exploranda loca agmen Muttini Numidae
									occurrisse.

quadringentos equites fuisse Numidas, paucos elephantos; Muttinis
									filium per medios hostes cum centum quinquaginta delectis
									equitibus perrupisse; eundem mox, cum iam Muttines in medio
									elephantis locatis,

in cornua equitibus dispositis manum cum hoste conseruisset,
									terrorem ab tergo praebuisse, atque inde turbatos equestri velut
									procella hostis ad peditum agmen non accessisse.

Cn. Manlius per Macedoniam in Thessaliam exercitum traduxit. inde
									per Epirum Apolloniam cum pervenisset, nondum adeo hiberno
									contempto mari, ut traicere auderet, Apolloniae hibernavit.

exitu prope anni M. Valerius consul ex Liguribus ad magistratus
									subrogandos Romam venit nulla memorabili in provincia gesta re,
									ut ea probabilis morae causa esset, quod solito serius ad
									comitia venisset.

comitia consulibus rogandis fuerunt a. d.

XII. Kal. Martias; creati M. Aemilius Lepidus C. Flaminius.
									postero die praetores facti Ap. Claudius Pulcher Ser.

Sulpicius Galba Q. Terentius Culleo L. Terentius Massaliota Q.
									Fulvius Flaccus M. Furius Crassipes.

comitiis perfectis, quas provincias praetoribus esse placeret,
									retulit ad senatum consul. decreverunt duas Romae iuris dicendi
									causa, duas extra Italiam, Siciliam ac Sardiniam, duas in
									Italia, Tarentum et Galliam;

et extemplo, priusquam inirent magistratum, sortiri iussi. Ser.
									Sulpicius urbanam, Q. Terentius peregrinam est sortitus, L.
									Terentius Siciliam, Q. Fulvius Sardiniam, Ap. Claudius Tarentum,
									M. Furius Galliam.

eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius, quod legatos
									Carthaginienses pulsasse dicebantur, iussu M.
									Claudii praetoris urbani per fetiales traditi sunt legatis et
									Carthaginem avecti.

in Liguribus magni belli et gliscentis in dies magis fama erat.
									itaque consulibus novis, quo die de provinciis et de re publica
									retulerunt, senatus utrisque Ligures provinciam decrevit.

huic senatus consulto Lepidus consul intercedebat, indignum esse
									praedicans consules ambos in valles Ligurum includi,

M. Fulvium et Cn. Manlium biennium iam, alterum in Europa,
									alterum in Asia, velut pro Philippo atque Antiocho substitutos
									regnare. si exercitus in his terris esse placeat, consules iis
									potius quam privatos praeesse oportere.

vagari eos cum belli terrore per nationes, quibus bellum indictum
									non sit, pacem pretio venditantis. si eas provincias exercitibus
									obtinere opus esset, sicut M’. Acilio L. Scipio consul, L.
									Scipioni M. Fulvius et Cn. Manlius successissent consules,

ita Fulvio Manlioque C. Livium et M. Valerium consules debuisse
									succedere. nunc certe, perfecto Aetolico bello, recepta ab
									Antiocho Asia, devictis Gallis, aut consules ad exercitus
									consulares mitti aut reportari legiones inde reddique tandem rei
									publicae debere.

senatus his auditis in sententia perseveravit, ut consulibus
									ambobus Ligures provincia esset; Manlium Fulviumque decedere de
									provinciis et exercitus inde deducere ac redire Romam placuit.

inimicitiae inter M. Fulvium et M. Aemilium consulem erant, et
									super cetera Aemilius serius biennio se consulem factum M.
									Fulvii opera ducebat.

itaque ad invidiam ei faciundam legatos Ambraciensis in senatum
									subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent
									imperataque prioribus consulibus fecissent et eadem oboedienter
									praestare M. Fulvio parati essent,

bellum illatum questi, agros primum depopulatos, terrorem
									direptionis et caedis urbi iniectum, ut eo metu claudere
									cogerentur portas;

obsessos deinde et oppugnatos se, et omnia exempla 
									belli edita in se caedibus incendiis ruinis direptione urbis,
									coniuges liberos in servitium abstractos, bona adempta,

et, quod se ante omnia moveat, templa tota urbe spoliata
									ornamentis; simulacra deum, deos immo ipsos, convulsos ex
									sedibus suis ablatos esse; parietes postesque nudatos, quos
									adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus
									superesse —

: haec querentis interrogando criminose ex composito consul ad
									plura velut non sua sponte dicenda eliciebat.

motis 
										 patlibus 
										 patribus 
									 alter consul C. Flaminius M. Fulvii causam excepit,
									qui veterem viam et obsoletam ingressos Ambracienses dixit;

sic M. Marcellum ab Syracusanis, sic Q. Fulvium a Campanis
									accusatos. quin eadem opera T. Quinctium a Philippo rege, M’.
									Acilium et L. Scipionem ab Antiocho, Cn. Manlium a Gallis, ipsum
									M. Fulvium ab Aetolis et Cephallaniae populis accusari
									paterentur?

“Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata
									et cetera facta, 
										 qIlae 
										 quae 
									 captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fulvio
									aut ipsum M. Fulvium censetis,

patres conscripti, qui ob has res gestas triumphum a vobis
									postulaturus sit, Ambraciam captam signaque, quae ablata
									criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et
									fixurus in postibus suis?

nihil est, quod se ab Aetolis separent; eadem Ambraciensium et
									Aetolorum causa est.

itaque collega meus vel in alia causa inimicitias exerceat, vel,
									si in hac utique mavult, retineat Ambraciensis suos in adventum
									M. Fulvii;

ego nec de Ambraciensibus nec de Aetolis decerni quicquam absente
									M. Fulvio patiar.”

cum 
										 Cum 
									 Aemilius callidam malitiam inimici velut notam omnibus
									insimularet et 
										 tenipus 
										 tempus 
									 eum morando extracturum diceret, ne consule inimico
									Romam veniret, certamine consulum biduum absumptum est;

nec praesente Flaminio decerni quicquam videbatur posse.

captata occasio est, 
										 cum 
										 Cum 
									 aeger forte 
										 Flamniiiis 
										 Flaminius 
									 abesset, et referente 
										 Aelnilio 
										 Aemilio 
									 senatus consultum 
										 factumi 
										 factum 
									 est,

ut Ambraciensibus suae res omnes redderentur; in
									libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quae
									vellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac
									socii nominis Latini essent;

signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris
									sublata esse, de iis, 
										 cum 
										 Cum 
									 M. Fulvius Romam revertisset, placere ad collegium
									pontificum referri, et quod ii censuissent, fieri.

neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam
									adiecit senatus consultum, Ambraciam vi captam esse non videri.

supplicatio inde ex decemvirorum decreto pro valetudine populi
									per triduum fuit, quia gravis pestilentia urbem atque agros
									vastabat.

Latinae inde fuerunt. quibus religionibus liberati consules et
									dilectu perfecto — novis enim uterque maluit uti militibus — in
									provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt.

post consulum profectionem Cn. Manlius proconsul Romam venit; cui 
										 cum 
										 Cum 
									 ab Ser. Sulpicio praetore senatus ad aedem Bellonae
									datus esset,

et ipse commemoratis rebus ab se gestis postulasset, ut ob eas
									diis immortalibus honos haberetur sibique triumphanti urbem
									invehi liceret,

contradixerunt pars maior decem legatorum, qui 
										 cum 
										 Cum 
									 eo fuerant, et ante alios L. Furius Purpurio et L.
									Aemilius Paulus.

legatos sese Cn. Manlio datos pacis cum Antiocho faciendae causa
									foederisque legum, quae cum L. Scipione inchoatae fuissent,
									perficiendarum.

Cn. Manlium summa ope tetendisse, ut 
										 earn 
										 eam 
									 pacem turbaret, et Antiochum, si sui potestatem
									fecisset, insidiis exciperet; sed illum cognita fraude consulis,
									cum saepe colloquiis petitis captatus esset, non congressum modo
									sed conspectum etiam eius vitasse.

cupientem transire Taurum aegre omnium legatorum precibus, ne
									carminibus Sibyllae praedictam superantibus terminos fatalis
									cladem experiri vellet, retentum admosse tamen exercitum et
									prope in ipsis iugis ad divortia aquarum
									castra 
										 poBuisse. 
										 posuisse.

cum ibi nullam belli causam inveniret quiescentibus regiis,
									circumegisse exercitum ad Gallograecos;

cui nationi non ex senatus auctoritate, non populi iussu bellum
									illatum. quod quem umquam de sua sententia facere ausum?

Antiochi Philippi Hannibalis et Poenorum recentissima bella esse;
									de omnibus his consultum senatum, populum iussisse, per legatos
									ante res repetitas, postremo, qui bellum indicerent, missos.

“quid eorum, Cn. Manli, factum est, ut istud publicum populi
									Romani bellum et non tuum privatum latrocinium ducamus?

at eo ipso contentus fuisti, recto itinere exercitum duxisti ad
									eos, quos tibi hostis desumpseras;

an per omnes amfractus viarum, cum ad bivia consisteres, ut, quo
									flexisset agmen Attalus, Eumenis frater, eo consul mercennarius
									cum exercitu Romano sequereris, Pisidiae Lycaoniaeque et
									Phrygiae recessus omnis atque angulos peragrasti, stipem ab
									tyrannis castellanisque deviis colligens? quid enim tibi cum
									Oroandis? quid cum aliis aeque innoxiis populis?”

“ 
										 Bellum 
										 bellum 
									 autem ipsum, cuius nomine triumphum petis, quo modo
									gessisti? loco aequo, tempore tuo pugnasti?

tu vero recte, ut diis immortalibus honos habeatur, postulas,
									primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure
									bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt; deinde quod
									beluas, non hostis nobis obiecerunt.

nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallograecorum; multo
									ante et corpora et animi mixti ac vitiati sunt.

an, si illi Galli essent, cum quibus milliens vario eventu in
									Italia pugnatum est, quantum in imperatore vestro fuit, nuntius
									illinc redisset?

bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquo subiit, in valle
									inferiore pedibus paene hostium aciem subiecit. ut non tela ex
									superiore loco mitterent, sed corpora sua nuda inicerent,
									obruere nos potuerunt.

quid igitur incidit? magna fortuna populi Romani est, magnum et
									terribile nomen. recenti ruina Hannibalis Philippi
									Antiochi prope attoniti erant. tantae corporum moles fundis
									sagittisque in fugam consternatae sunt; gladius in acie
									cruentatus non est Gallico bello;

velut avium examina ad 
										 crepiturn 
										 crepitum 
									 primum missilium avolavere.

at hercule iidem nos — monente fortuna, quid, si hostem
									habuissemus, casurum fuisset — cum redeuntes in latrunculos
									Thracas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis
									sumus.

Q. Minucius Thermus, in quo 
										 baud 
										 haud 
									 paulo plus damni factum est, quam si Cn. Manlius,
									cuius temeritate ea clades inciderat, perisset, cum multis viris
									fortibus cecidit;

exercitlls 
										 exercitus 
									 spolia regis Antiochi referens trifariam dissipatus,
									alibi primum, alibi postremum agmen, alibi impedimenta, inter
									vepres in latebris ferarum noctem unam delituit.

pro his triumphus petitur? si nihil in Thracia cladis
									ignominiaeque foret acceptum, de quibus hostibus triumphum
									peteres? de iis, ut opinor, quos tibi hostes senatus aut populus
									Romanus dedisset.

sic huic L. Scipioni, sic illi M’. Acilio de rege Antiocho, sic
									paulo ante T. Quinctio de rege Philippo, sic P. Africano de
									Hannibale et Poenis et Syphace triumphus datus.

et minima illa, cum iam senatus censuisset bellum, quaesita tamen
									sunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibus nuntiaretur,
									an satis esset ad praesidium aliquod nuntiari.

vultis ergo haec omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura,
									nullos esse fetiales? fiat, pace deum dixerim, iactura
									religionis; oblivio deorum capiat pectora vestra; 
										 nium 
										 num 
									 senatum quoque de bello consuli non placet?

non ad populum ferri, velint iubeantne cum Gallis bellum
									geri?

modo certe consules Graeciam atque Asiam volebant; tamen 
										 perseverantil)us 
										 perseverantibus 
									 vobis Ligures provinciam decernere dicto audientes
									fuerunt.

merito ergo a vobis prospere bello gesto 
										 triumphumn 
										 triumphum 
								 petent, quibus auctoribus gesserunt.”

talis oratio Furii et Aemilii fuit. Manlium in hunc maxime modum
									respondisse accepi: “tribuni plebis antea solebant
									triumphum postulantibus adversari, patres conscripti;

quibus ego gratiam habeo, quod seu mihi seu magnitudini rerum
									gestarum hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent
									honorem meum, sed referre etiam, si opus 
										 eseet, 
										 esset, 
									 viderentur parati esse;

ex decem legatis, si diis placet, quod consilium dispensandae
									cohonestandaeque victoriae imperatoribus maiores dederunt
									nostri, adversarios habeo.

L. Furius et L. Aemilius currum triumphalem me conscendere
									prohibent, coronam insignem capiti detrahunt, quos ego, si
									tribuni triumphare me prohiberent,

testes citaturus fui rerum a me gestarum. nullius equidem invideo
									honori, patres conscripti; vos tribunos plebei nuper, viros
									fortes ac strenuos, impedientes Q. Fabii Labeonis triumphum
									auctoritate vestra deterruistis;

triumphavit, quem non bellum iniustum gessisse, sed hostem omnino
									non vidisse inimici iactabant; ego, qui cum centum milibus
									ferocissimorum hostium signis collatis totiens pugnavi, qui plus
									quadraginta milia hominum cepi aut occidi, qui bina castra eorum
									expugnavi, qui citra iuga Tauri omnia pacatiora, quam terra
									Italia est, reliqui, non triumpho modo fraudor,

sed causam apud vos, patres conscripti, accusantibus meis ipse
									legatis dico.

duplex eorum, ut animadvertistis, patres conscripti, accusatio
									fuit: nam nec gerendum mihi fuisse bellum cum Gallis, et gestum
									temere 
										 atqcue 
										 atque 
									 imprudenter dixerunt. “non erant Galli hostes, sed tu
									eos pacatos imperata facientes violasti.”

non sum postulaturus a vobis, patres conscripti, ut, quae
									communiter de immanitate gentis Gallorum, de infestissimo odio
									in nomen Romanum scitis, ea de illis quoque, qui Asiam incolunt,
									existimetis Gallis;

remota universae gentis infamia atque invidia per se ipsos
									aestimate. utinam rex Eumenes, utinam Asiae omnes civitates
									adessent, et illos potius querentes quam me accusantem
									audiretis.

mittite, agedum, legatos circa omnes Asiae urbes et quaerite,
									utra graviori servitute, Antiocho ultra Tauri iuga
									emoto an Gallis subactis, liberati sint.

quotiens agri eorum vastati sint, quotiens praedae abactae,
									referant, cum vix redimendi captivos copia esset, et mactatas
									humanas hostias immolatosque liberos suos audirent.

stipendium scitote pependisse socios vestros Gallis et nunc,
									liberatos per vos regio imperio, fuisse pensuros, si a me foret
									cessatum.

quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli
									dominarentur, et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga,
									Gallorum imperio, non vestro adiecissetis.

at enim sunt quidem ista vera; sed etiam
									Delphos quondam, commune humani generis oraculum, umbilicum
									orbis terrarum, Galli spoliaverunt, nec ideo populus Romanus his
									bellum indixit aut intulit.

equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in
									iure ac dicione vestra Graecia atque Asia erat, ad curandum
									animadvertendumque,

quid in his terris fieret, et hoc, quo finem imperii Romani
									Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem
									civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro
									multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis
									donatis adimitis, curae vestrae censetis esse, ut pacem terra
									marique habeant.

an, nisi praesidia deduxisset Antiochus, quae quieta in suis
									arcibus erant, non putaretis liberatam Asiam; si Gallorum
									exercitus effusi vagarentur, rata dona vestra, quae dedistis,
									regi Eumeni, rata libertas civitatibus esset?

sed quid ego haec ita argumentor, tamquam non acceperim, sed
									fecerim hostes Gallos?

te, L. Scipio, appello, cuius ego mihi, succedens in vicem 
										 imperil 
										 imperii 
									 tui, virtutem felicitatemque pariter non frustra ab
									diis immortalibus precatus sum, te, P. Scipio, qui legati ius,
									collegae maiestatem et apud fratrem consulem et apud exercitum
									habuisti, sciatisne in exercitu Antiochi Gallorum legiones
									fuisse,

videritis in acie eos, in cornu utroque — id enim roboris esse
									videbatur — locatos, pugnaveritis ut cum hostibus
									iustis, cecideritis, spolia eorum 
										 retnleritis. 
										 retuleritis.

atqui cum Antiocho, non cum Gallis bellum et senatus decreverat
									et populus iusserat. sed simul, ut opinor, cum his decreverant
									iusserantque, qui intra praesidia eius fuissent;

ex quibus praeter Antiochum, cum quo pacem pepigerat Scipio, et
									cum quo nominatim foedus ut fieret mandaveratis, omnes hostes
									erant, qui pro Antiocho arma adversus nos tulerunt.

in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli l quidam et
									tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate 
										 imperil 
										 imperii 
									 vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et
									Gallorum animos, si possent mitigari a feritate insita,

temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, 
										 tur 
										 tum 
								 demum vi atque armis coercendos ratus sum.”

“ 
										 Nunc, 
										 nunc, 
									 quoniam suscepti belli purgatum est crimen, gesti
									reddenda est ratio. in quo confiderem equidem causae meae, etiam
									si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi
									in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero eventu,

pravo consilio rem gesserunt; sed ego in ea civitate, quae ideo
									omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius
									calumniae subicit ea, quae dii comprobaverunt, et in sollemnibus
									verbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit,

“quod bene ac feliciter rem publicam administrarit,” si nollem,
									si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, si pro felicitate mea exercitusque
									mei,

quod tantam nationem sine ulla militum iactura devicimus,
									postularem, ut diis immortalibus honos haberetur et ipse
									triumphans in Capitolium ascenderem, unde votis rite nuncupatis
									profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?

iniquo enim loco dimicavi. dic igitur, quo aequiore potuerim
									dimicare. cum hostes montem cepissent, loco se munito tenerent,
									nempe eundum ad hostes erat, si vincere vellem.

quid? si urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent? nempe oppugnandi erant. quid? ad Thermopylas
									aequone loco M’. Acilius cum rege Antiocho pugnavit?

quid? Philippum non eodem modo super Aoum amnem iuga tenentem
									montium T. Quinctius deiecit? equidem adhuc, qualem aut sibi
									fingant aut vobis videri velint hostem fuisse, non invenio.

si degenerem et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi vel
									iniquo loco subeuntibus fuit? si timendum et feritate animorum
									et robore corporum, huicine tantae victoriae triumphum
									negatis?

caeca invidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit
									quam detractare virtutes, corrumpere honores ac praemia
									earum.

mihi quaeso ita ignoscatis, patres 
										 couscripti, 
										 conscripti, 
									 si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me,
									sed necessaria criminum defensio fecit.

an etiam per Thraciam saltus patentes, qui angusti erant, et
									plana ex arduis et culta ex silvestribus facere potui et
									praestare, necubi notis sibi latebris delitescerent latrones
									Thraces,

ne quid sarcinarum raperetur, ne quod iumentum ex tanto agmine
									abstraheretur, ne quis vulneraretur, ne ex vulnere vir fortis ac
									strenuus Q. Minucius moreretur?

in hoc casu, quo infeliciter incidit, ut talem civem amitteremus,
									haerent;

quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae
									simul acies primi et novissimi agminis haerentem ad impedimenta
									nostra exercitum barbarorum circumvenerunt, quod multa milia illo ipso die,

plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi
									tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus
									exercitus sit, non credunt?

si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non vidissem, tamen
										 proconsul triumphum in Thracia duobus proeliis
									merueram. sed iam dictum satis est;

quin pro eo, quod pluribus verbis vos quam vellem fatigavi,
									veniam a vobis petitam impetratamque velim, patres conscripti.”

plus crimina eo die quam defensio valuisset, ni altercationem in
									serum perduxissent. dimittitur senatus in ea
									opinione, ut negaturus triumphum fuisse videretur.

postero die et cognati amicique Cn. Manlii summis opibus adnisi
									sunt, et auctoritas seniorum valuit,

negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui
									devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset,
									sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret. hic
									pudor malignitatem vicit, triumphumque frequentes decreverunt.

oppressit deinde mentionem memoriamque omnem contentionis huius
									maius et cum maiore et clariore viro certamen ortum.

P. Scipioni Africano, ut Valerius Antias auctor est, duo Q.
									Petillii diem dixerunt. id, prout cuiusque ingenium erat,
									interpretabantur.

alii non tribunos plebis, sed universam civitatem,

quae id pati posset, incusabant: duas maximas orbis terrarum
									urbes ingratas uno prope tempore in principes inventas, Romam
									ingratiorem, si quidem victa Carthago victum Hannibalem in
									exilium expulisset,

Roma victrix victorem Africanum expellat. alii, neminem unum
									civem tantum eminere debere, ut legibus interrogari non possit;
									nihil tam aequandae libertatis esse quam potentissimum quemque
									posse dicere causam.

quid autem tuto cuiquam, nedum summam rem publicam, permitti, si
									ratio non sit reddenda? qui ius aequum pati non possit, in eum
									vim haud iniustam esse.

haec agitata sermonibus, donec dies causae dicendae venit. nec
									alius antea quisquam nec ille ipse Scipio consul censorve maiore
									omnis generis hominum frequentia quam reus illo die in forum est
									deductus.

iussus dicere causam sine ulla criminum mentione orationem adeo
									magnificam de rebus ab se gestis est exorsus, ut satis constaret
									neminem umquam neque melius neque verius laudatum esse.

dicebantur enim ab eo eodem animo
									ingenioque, quo gesta erant, et aurium fastidium aberat, quia
									pro periculo, non in gloriam referebantur.

tribuni vetera luxuriae crimina Syracusanorum hibernorum et
									Locris Pleminianum tumultum cum ad fidem
									praesentium 
										 criminun 
										 criminum 
									 retulissent, suspicionibus magis quam argumentis
									pecuniae captae reum accusarunt:

filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus
									Scipionem, tamquam in eius unius manu pax Romana bellumque
									esset, ab Antiocho cultum;

dictatorem eum consuli, non legatum in provincia fuisse; nec ad
									aliam rem eo profectum, quam ut, id quod Hispaniae Galliae
									Siciliae Africae iam pridem persuasum esset, hoc Graeciae
									Asiaeque et omnibus ad orientem versis regibus gentibusque
									appareret,

unum hominem caput columenque imperii Romani esse, sub umbra
									Scipionis civitatem dominam orbis terrarum latere, nutum eius
									pro decretis patrum, pro populi iussis esse. infamia intactum
									invidia, qua possunt, urgent.

orationibus in noctem perductis prodicta dies est.

ubi ea venit, tribuni in Rostris prima luce consederunt; citatus
									reus magno agmine amicorum clientiumque per mediam contionem ad
									Rostra subiit silentioque facto

“hoc” inquit “die, tribuni plebis vosque, Quirites, cum Hannibale
									et Carthaginiensibus signis collatis in Africa bene ac feliciter
									pugnavi.

itaque, cum hodie litibus et iurgiis supersederi aequum sit, ego
									hinc extemplo in Capitolium ad Iovem optimum maximum Iunonemque
									et Minervam ceterosque deos, qui Capitolio atque arci
									praesident,

salutandos ibo, hisque gratias agam, quod mihi et hoc ipso die et
									saepe alias egregie gerendae rei publicae mentem facultatemque
									dederunt.

vestrum quoque quibus commodum est, Quirites, ite mecum, et orate
									deos, ut mei similes principes habeatis,

ita, si ab annis septemdecim ad senectutem semper vos aetatem
									meam honoribus vestris anteistis,

ego vestros honores rebus gerendis praecessi.” ab Rostris in
									Capitolium ascendit. simul se universa contio avertit et secuta
									Scipionem est, adeo ut postremo scribae viatoresque tribunos
									relinquerent, nec cum iis praeter servilem comitatum et
									praeconem,

qui reum ex Rostris citabat, quisquam esset. Scipio non in
									Capitolio modo, sed per totam urbem omnia templa deum cum populo
									Romano circumiit.

celebratior is prope dies favore hominum et aestimatione vera
									magnitudinis eius fuit, quam quo triumphans de Syphace rege et
									Carthaginiensibus urbem est invectus.

hic speciosus ultimus dies P. Scipioni illuxit. post quem cum
									invidiam et certamina cum tribunis prospiceret, die longiore
									prodicta in Literninum concessit certo consilio, ne ad causam
									dicendam adesset.

maior animus et natura erat ac maiori fortunae adsuetus, quam ut
									reus esse sciret et summittere se in humilitatem causam
									dicentium.

ubi dies venit citarique absens est coeptus, L. Scipio morbum
									causae esse, cur abesset, excusabat.

quam excusationem cum tribuni, qui diem dixerant, non acciperent,
									et ab eadem superbia non venire ad causam dicendam arguerent,
									qua iudicium et tribunos plebis et contionem reliquisset,

et, quibus ius sententiae de se dicendae et libertatem ademisset,
									his comitatus, velut captos trahens, triumphum de populo Romano
									egisset secessionemque eo die in Capitolium a tribunis plebis
									fecisset: — “habetis ergo temeritatis illius mercedem;

quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti
									estis,

et tantum animorum in dies nobis decrescit, ut, ad quem ante
									annos septemdecim exercitum et classem habentem tribunos plebis
									aedilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et
									Romam reducerent, ad eum privatum ex villa sua extrahendum ad
									causam dicendam mittere non audeamus” — ;

tribuni plebis appellati ab L. Scipione ita decreverunt: si morbi
									causa excusaretur, sibi placere accipi 
										 ear 
										 eam 
									 causam diemque a collegis prodici.

tribunus plebis eo tempore Ti. Sempronius Gracchus erat, cui
									inimicitiae cum P. Scipione intercedebant. is, cum vetuisset
									nomen suum decreto collegarum adscribi, tristioremque omnes sententiam expectarent, ita decrevit:

cum L. Scipio excusasset morbum esse causae fratri, satis id sibi
									videri; se P. Scipionem, priusquam Romam redisset, accusari non
									passurum; tum quoque, si se appellet, auxilio ei futurum, ne
									causam dicat:

ad id fastigium rebus gestis, honoribus populi Romani P.
									Scipionem deorum hominumque consensu pervenisse, ut sub Rostris
									reum stare et praebere aures adolescentium conviciis populo
									Romano magis deforme quam ipsi sit.

adiecit decreto indignationem: “sub pedibus vestris stabit,
									tribuni, domitor ille Africae Scipio?

ideo quattuor nobilissimos duces Poenorum in Hispania, quattuor
									exercitus fudit fugavitque; ideo Syphacem cepit, Hannibalem
									devicit, Carthaginem vectigalem nobis fecit, Antiochum —

recipit enim fratrem consortem huius gloriae L. Scipio — ultra
									iuga Tauri emovit, ut duobus Petilliis succumberet?

vos de P. Africano palmam pet i f eretis? nullisne meritis suis, nullis
									nostris honoribus umquam in arcem tutam et velut sanctam clari
									viri pervenient, ubi, si non venerabilis, inviolata saltem
									senectus eorum considat?”

movit et decretum et adiecta oratio non ceteros modo, sed ipsos
									etiam accusatores, et deliberaturos se, quid iuris sui et
									officii esset, dixerunt.

senatus deinde concilio plebis dimisso haberi est coeptus. ibi
									gratiae ingentes ab universo ordine, praecipue a consularibus
									senioribusque, Ti. Graccho actae sunt, quod rem publicam
									privatis simultatibus potiorem habuisset,

et Petillii vexati sunt probris, quod splendere aliena invidia
									voluissent et spolia ex Africani triumpho peterent.

silentium deinde de Africano fuit. vitam Literni egit sine
									desiderio urbis; morientem rure eo ipso loco sepeliri se
									iussisse ferunt monumentumque ibi aedificari, ne funus sibi in
									ingrata patria fieret.

vir memorabilis, bellicis tamen quam pacis artibus memorabilior.
										 nobiior prima pars vitae quam
									postrema fuit, quia in iuventa bella adsidue gesta, cum senecta res quoque defloruere, nec praebita est
									materia ingenio.

quid ad primum consulatum secundus, etiam si censuram adicias?
									quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis et filii
									casu deformata et post reditum necessitate aut subeundi iudicii
									aut simul cum patria deserendi?

Punici tamen belli perpetrati, quo nullum neque maius neque
									periculosius Romani gessere, unus praecipuam gloriam tulit.

morte Africani crevere inimicorum animi,

quorum princeps fuit M. Porcius Cato, qui vivo quoque eo
									adlatrare magnitudinem eius solitus erat. hoc auctore
									existimantur Petillii et vivo Africano rem ingressi et mortuo
									rogationem promulgasse.

fuit autem rogatio talis: “velitis iubeatis, Quirites, quae
									pecunia capta ablata coacta ab rege Antiocho est quique sub
									imperio eius fuerunt, quod eius in publicum relatum non est, uti
									de ea re Ser.

Sulpicius praetor urbanus ad senatum referat, quem eam rem velit
									senatus quaerere de iis, qui praetores nunc sunt.”

huic rogationi primo Q. et L. Mummii intercedebant, senatum
									quaerere de pecunia non relata in publicum, ita ut antea semper
									factum esset, aequum censebant.

Petillii nobilitatem et regnum in senatu Scipionum accusabant. L.
									Furius Purpureo consularis, qui in decem legatis in Asia
									fuerat,

latius rogandum censebat, non quae ab Antiocho modo pecuniae
									captae forent, sed quae ab aliis regibus gentibusque, Cn.

Manlium inimicum incessens. et L. Scipio, quem magis pro se quam
									adversus legem dicturum apparebat, dissuasor processit. is morte
									P. Africani fratris, viri omnium fortissimi clarissimique, eam
									exortam rogationem est conquestus;

parum enim fuisse non laudari pro Rostris P. Africanum post
									mortem, nisi etiam accusaretur;

et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse, populum
									Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius
									fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio invidiae,
									mactetur.

M. Cato suasit rogationem — exstat oratio eius de pecunia regis
									Antiochi — et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne
									adversarentur rogationi.

remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti rogassent
									iusserunt.

Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quaerere
									vellent, Q.

Terentium Culleonem patres iusserunt. ad hunc praetorem, adeo
									amicum Corneliae familiae, ut, qui Romae mortuum elatumque P.
									Scipionem — est enim ea quoque fama — tradunt, pilleatum, sicut
									in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae
									prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus
									dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus
									receptus esset,

aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea
									factione, quae adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum
									ad quaestionem exercendam — ;

ceterum ad hunc nimis aequum aut iniquum praetorem reus extemplo
									factus L. Scipio. simul et delata et recepta nomina legatorum
									eius,

A. et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quaestoris
									et, ut omnia contacta societate peculatus viderentur, scribae
									quoque duo et accensus. L. Hostilius et scribae et accensus,
									priusquam de Scipione iudicium fieret, absoluti sunt, Scipio et
									A. Hostilius legatus et C. Furius damnati:

quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex milia pondo
									auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse,

quam in aerarium retulerit, A. Hostilium octoginta pondo auri,
									argenti quadringenta tria, Furium quaestorem auri pondo centum
									triginta, argenti ducenta.

has ego summas auri et argenti relatas apud Antiatem inveni. in
									L. Scipione malim equidem librarii mendum quam mendacium
									scriptoris esse in summa auri atque argenti;

similius enim veri est argenti quam auri maius pondus fuisse, et
									potius quadragiens quam ducentiens quadragiens litem
									aestimatam,

ea magis, quod tantae summae rationem etiam ab ipso
									P. Scipione requisitam esse in senatu tradunt,

librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre iussisset,

inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem,
									quod, cum bis milliens in aerarium intulisset, quadragiens ratio
									ab se posceretur.

ab eadem fiducia animi, cum quaestores pecuniam ex aerario contra
									legem promere non auderent, poposcisse clavis et se aperturum
									aerarium dixisse, qui, ut clauderetur, effecisset.

multa alia in Scipionis exitu maxime vitae dieque dicta, morte,
									funere, sepulcro, in diversum trahunt, ut, cui famae, quibus
									scriptis adsentiar, non habeam.

non de accusatore convenit: alii M. Naevium, alii Petillios diem
									dixisse scribunt, non de tempore, quo dicta dies sit, non de
									anno, quo mortuus sit,

non ubi mortuus aut elatus sit; alii Romae, alii Literni et
									mortuum et sepultum. utrobique monumenta ostenduntur et statuae;
									nam et Literni monumentum monumentoque statua superimposita
									fuit,

quam tempestate deiectam nuper vidimus ipsi, et Romae extra
									portam Capenam in Scipionum monumento tres statuae sunt, quarum
									duae P. et L. Scipionum dicuntur esse,

tertia poetae Q. Ennii. nec inter scriptores rerum discrepat
									solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt quae feruntur,
									P. Scipionis et Ti. Gracchi abhorrent inter se.

index orationis P. Scipionis nomen M. Naevii tribuni plebis
									habet, ipsa oratio sine nomine est accusatoris; modo nebulonem,
									modo nugatorem appellat.

ne Gracchi quidem oratio aut Petilliorum accusatorum Africani aut
									diei dictae Africano ullam mentionem habet.

alia tota serenda fabula est Gracchi orationi conveniens, et illi
									auctores sequendi sunt, qui, cum L. Scipio et accusatus et
									damnatus sit pecuniae captae ab rege legatum in Etruria fuisse
									Africanum tradunt;

qua post famam de casu fratris adlatam relicta legatione
									cucurrisse eum Romam et, cum a porta recta ad forum se
									contulisset, quod in vincula duci fratrem dictum
									erat, reppulisse a corpore eius viatorem, et 
										 tribdis 
										 tribunis 
									 retinentibus magis pie quam civiliter vim fecisse.

haec enim ipsa Ti. Gracchus queritur dissolutam esse a privato
									tribuniciam potestatem, et ad postremum, cum auxilium L.
									Scipioni pollicetur, adicit tolerabilioris exempli esse a
									tribuno plebis potius quam a privato victam videri et
									tribuniciam potestatem et rem publicam esse.

sed ita hanc unam impotentem eius iniuriam invidia onerat, ut
									increpando quod degenerarit tantum a se ipse, cumulatas ei
									veteres laudes moderationis et temperantiae pro reprehensione
									praesenti reddat;

castigatum enim quondam ab eo populum ait, quod eum perpetuum
									consulem et dictatorem vellet facere; prohibuisse statuas sibi
									in comitio, in Rostris, in curia, in Capitolio, in cella Iovis
									poni;

prohibuisse, ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu e
									templo Iovis optimi maximi exiret,

haec vel in laudatione posita ingentem magnitudinem animi
									moderantis ad civilem habitum honoribus significarent, quae
									exprobrando inimicus fatetur.

huic Graccho minorem ex duabus fiiis — nam maior P. Cornelio
									Nasicae haud dubie a patre collocata erat — nuptam fuisse
									convenit.

illud parum constat, utrum post mortem patris et desponsa sit et
									nupserit, an verae illae opiniones sint, Gracchum, cum L. Scipio
									in vincula duceretur, nec quisquam collegarum auxilio esset,

iurasse sibi inimicitias cum Scipionibus, quae fuissent, manere,
									nec se gratiae quaerendae causa quicquam facere, sed, in quem
									carcerem reges et imperatores hostium ducentem vidisset P.
									Africanum, in eum se fratrem eius duci non passurum.

senatum eo die forte in Capitolio cenantem consurrexisse et
									petisse, ut inter epulas Graccho filiam Africanus
									desponderet.

quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite factis cum se
									domum recepisset, Scipionem Aemiliae uxori dixisse filiam se
									minorem despondisse.

cum illa, muliebriter indignabunda nihil de communi filia secum consultatum, adiecisset non, si Ti. Graccho
									daret,

expertem consilii debuisse matrem esse, laetum Scipionem tam
									concordi iudicio ei ipsi desponsam respondisse. haec de tanto
									viro quam et opinionibus et monumentis litterarum variarent,
									proponenda erant.

iudiciis a Q. Terentio praetore perfectis,

Hostilius et Furius damnati praedes eodem die quaestoribus
									urbanis dederunt; Scipio cum contenderet omnem quam accepisset
									pecuniam in aerario esse, nec se quicquam publici habere, in
									vincula duci est coeptus.

P. Scipio Nasica tribunos appellavit orationemque habuit plenam
									veris decoribus non communiter modo Corneliae gentis, sed
									proprie familiae suae.

parentes suos et P. Africani ac L. Scipionis, qui in carcerem
									duceretur, fuisse Cn. et P. Scipiones, clarissimos viros.

eos, cum per aliquot annos in terra Hispania adversus multos
									Poenorum Hispanorumque et duces et exercitus nominis Romani
									famam auxissent non bello solum,

sed quod Romanae temperantiae fideique specimen illis gentibus
									dedissent, ad extremum ambo pro republica mortem occubuisse.

cum illorum gloriam tueri posteris satis esset, P. Africanum
									tantum paternas superiecisse laudes, ut fidem fecerit non
									sanguine humano sed stirpe divina satum se esse.

L. Scipionem, de quo agatur, ut, quae in Hispania, quae in
									Africa, cum legatus fratris esset, gessisset, praetereantur,
									consulem et ab senatu dignum habitum, cui extra sortem Asia
									provincia et bellum cum Antiocho rege decerneretur, et a fratre,
									cui post duos consulatus censuramque et triumphum legatus in
									Asiam iret.

ibi ne magnitudo et splendor legati laudibus consulis officeret,
									forte ita incidisse, ut, quo die ad Magnesiam signis collatis L.
									Scipio Antiochum devicisset, aeger P. Scipio Elaeae dierum
									aliquot via abesset.

non fuisse minorem eum exercitum quam Hannibalis, cum quo in
									Africa esset pugnatum; Hannibalem eundem fuisse inter multos
									alios regios duces, qui imperator Punici belli
									fuerit. et bellum quidem ita 
										 gestumr 
										 gestum 
									 esse, ut ne fortunam quidem quisquam criminari
									possit;

in pace crimen quaeri; 
										 earn 
										 eam 
									 dici venisse. hic decem legatos simul argui, quorum ex
									consilio data pax esset;

quamquam exstitissent ex decem legatis, qui Cn. 
										 Manlum 
										 Manlium 
									 accusarent, tamen non modo ad criminis fidem, sed ne
									ad moram quidem triumphi 
										 ear 
										 eam 
									 accusationem valuisse.

at hercule in Scipione leges ipsas pacis, ut nimium accommodatas
									Antiocho, suspectas esse; integrum enim ei regnum relictum;
									omnia possidere eum victum, quae ante bellum eius fuerint;

auri et argenti cum vim magnam habuisset, nihil in publicum
									relatum, omne in privatum versum;

an praeter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho L.
									Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum
									conferatur, latum?

nam quid de finibus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europae
									tenuisse Antiochum.

ea quanta regio orbis terrarum sit, a Tauro monte in Aegaeum
									usque prominens mare, quot non urbes modo sed gentes
									amplectatur,

omnes scire. hanc regionem dierum plus triginta iter in longitudinem, decem inter duo
									maria in latitudinem patentem usque ad Tauri montis iuga
									Antiocho ademptam,

expulso in ultimum angulum orbis terrarum. quid, si gratuita pax
									esset, plus adimi ei potuisse? Philippo victo Macedoniam, Nabidi
									Lacedaemonem relictam, nec Quinctio crimen quaesitum; non enim
									habuisse eum Africanum fratrem; cuius cum gloria prodesse L. Scipioni debuisset, invidiam
									nocuisse.

tantum auri argentique iudicatum esse in domum L. Scipionis
									illatum, quantum venditis omnibus bonis redigi non posset. ubi
									ergo esse regium aurum,

ubi tot hereditates acceptas? in domo, quam sumptus non
									exhauserint, exstare debuisse novae fortunae cumulum. at enim,
									quod ex bonis redigi non possit, ex corpore et tergo per 
										 vexationen 
										 vexationem 
									 et contumelias L. Scipionis petituros inimicos,

ut in carcere inter fures nocturnos et latrones vir
									clarissimus includatur et in robore et tenebris exspiret, deinde
									nudus ante carcerem proiciatur.

non id Corneliae magis familiae quam urbi Romanae fore
									erubescendum.

adversus ea Terentius praetor rogationem Petilliam et senatus
									consultum et iudicium de L. Scipione factum recitavit;

se, ni referatur pecunia in publicum, quae iudicata sit, nihil
									habere quod faciat, nisi ut prendi damnatum et in vincula duci
									iubeat.

tribuni cum in consilium secessissent, paulo post C. Fannius ex
									sua collegarumque aliorum, praeter Gracchum, sententia
									pronuntiavit praetori non intercedere tribunos, quo minus sua
									potestate utatur.

Ti. Gracchus ita decrevit, quo minus ex bonis L. Scipionis quod
									iudicatum sit redigatur, se non intercedere praetori;

L. Scipionem, qui regem opulentissimum orbis terrarum
									devicerit,

imperium populi Romani propagaverit in ultimos terrarum fines,
									regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiae urbes devinxerit populi
									Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos
									carcere incluserit, non passurum inter hostes populi Romani in
									carcere et vinculis esse, mittique eum se iubere.

tanto adsensu auditum est decretum, adeo dimissum Scipionem laeti
									homines viderunt, ut vix in eadem civitate videretur factum
									iudicium.

in bona deinde L. Scipionis possessum publice quaestores praetor
									misit. neque in iis non modo vestigium ullum comparuit pecuniae
									regiae, sed nequaquam tantum redactum est, quantae summae
									damnatus fuerat.

collata ea pecunia a cognatis amicisque et clientibus est L.
									Scipioni, ut, si acciperet 
										 ear, 
										 eam, 
									 locupletior aliquanto esset, quam ante calamitatem
									fuerat.

nihil accepit; quae necessaria ad cultum erant, redempta ei a
									proximis cognatis sunt; verteratque Scipionum invidia in
									praetorem et consilium eius et accusatores.

dum haec, si modo hoc anno acta sunt, Romae aguntur, consules
									ambo in Liguribus gerebant bellum.

is hostis velut natus ad continendam inter magnorum intervalla
									bellorum Romanis militarem disciplinam erat; nec alia provincia
									militem magis ad virtutem acuebat. nam Asia

et amoenitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et
									mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores
									exercitus faciebat.

praecipue sub imperio Cn. Manlii solute ac neglegenter habiti
									sunt. itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior
									hostis magna clade eos castigavit.

in Liguribus omnia erant, quae militem excitarent, loca montana
									et aspera, quae et ipsis capere labor erat et ex praeoccupatis
									deicere hostem;

itinera ardua, angusta, infesta insidiis; hostis levis et velox
									et repentinus, qui nullum usquam tempus, nullum locum quietum
									aut securum esse sineret; oppugnatio necessaria munitorum
									castellorum, laboriosa simul periculosaque; inops regio, quae
									parsimonia astringeret milites, praedae haud 
										 multur 
										 multum 
									 praeberet.

itaque non lixa sequebatur, non iumentorum longus ordo agmen
									extendebat. nihil praeter arma et viros omnem spem in armis
									habentes erat.

nec deerat umquam cum iis vel materia belli vel causa, quia
									propter domesticam inopiam vicinos agros incursabant. nec tamen
									in discrimen summae rerum pugnabatur.

C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum
									pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit
									et arma ademit.

ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis
									vicis in montem Auginum profugerunt.

confestim secutus est consul. ceterum effusi rursus, et pars
									maxima inermes, per invia et rupes deruptas praecipitantes
									fugerunt, qua sequi hostis non posset. ita trans Appenninum
									abierunt. qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati
									sunt.

inde trans Appenninum ductae legiones. ibi montis quem ceperant
									altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt.
									tum conquisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta.
									translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum,

qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursaverant, ut coli non possent.

his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis. et quia a
									bello quieta ut esset provincia effecerat, ne in otio militem
									haberet, viam a Bononia perduxit Arretium.

M. Aemilius alter consul agros Ligurum vicosque, qui in campis
									aut vallibus erant, ipsis montes duos Ballistam Suismontiumque
									tenentibus, deussit depopulatusque est.

deinde eos, qui in montibus erant, adortus primo levibus proeliis
									fatigavit, postremo coactos in aciem descendere iusto proelio
									devicit, in quo et aedem Dianae vovit.

subactis cis Appenninum omnibus, 
										 turn 
										 tum 
									 transmontanos adortus — in his et Friniates Ligures
									erant, quos non adierat C. Flaminius — omnes Aemilius subegit
									armaque ademit et de montibus in campos multitudinem
									deduxit.

pacatis Liguribus exercitum in agrum Gallicum duxit, viamque a
									Placentia, ut Flaminiae committeret, Ariminum perduxit.

proelio ultimo, quo cum Liguribus signis collatis conflixit,
									aedem Iunoni reginae vovit. haec in Liguribus eo anno gesta.

in Gallia M. Furius praetor insontibus Cenomanis, in pace speciem
									belli quaerens, ademerat arma.

id Cenomani conquesti Romae apud senatum reiectique ad consulem
									Aemilium, cui ut cognosceret statueretque senatus permiserat,
									magno certamine cum praetore habito obtinuerunt causam.

arma reddere Cenomanis, decedere provincia praetor iussus. 
										 legatis 
										 Legatis 
									 deinde sociorum Latini nominis,

qui toto undique ex Latio frequentes convenerant, senatus datus
									est. his querentibus magnam multitudinem civium suorum Romam
									commigrasse et ibi censos esse,

Q. Terentio Culleoni praetori negotium datum est, ut eos
									conquireret, et 
										 quern 
										 quem 
									 C. Claudio M. Livio censoribus postve eos censores
									ipsum parentemve eius apud se censum esse probassent socii, ut
									redire eo cogeret, ubi censi essent.

hac conquisitione duodecim milia Latinorum domos redierunt, iam 
										 tur 
										 tum 
									 multitudine alienigenarum urbem onerante.

priusquam consules redirent Romam, M. Fulvius proconsul ex
									Aetolia redit;

isque ad aedem Apollinis in senatu cum de rebus in Aetolia
									Cephallaniaque ab se gestis disseruisset, petit a patribus, ut,
										 si aequum censerent, ob rem publicam
									bene ac feliciter gestam et diis immortalibus honorem haberi
									iuberent et sibi triumphum decernerent.

M. Aburius tribunus plebis, si quid de ea re ante M. Aemilii
									consulis adventure decerneretur, intercessurum se ostendit:

eum contra dicere velle, proficiscentemque in provinciam ita sibi
									mandasse, ut ea disceptatio integra in adventum suum servaretur.
									Fulvium temporis iacturam facere: senatum etiam praesente
									consule quod vellet decreturum.

turn Fulvius: si aut simultas M. Aemilii
									secum ignota hominibus esset, aut quam is eas inimicitias
									impotenti ac prope regia ira exerceret,

tamen non fuisse ferendum absentem consulem et deorum immortalium
									honori obstare et meritum debitumque triumphum morari,

imperatorem rebus egregie gestis victoremque exercitum cum praeda
									et captivis ante portas stare, donec consuli ob hoc ipsum
									moranti redire Romam libitum esset.

verum enimvero cum sint notissimae sibi cum consule inimicitiae,
									quid ab eo quemquam posse aequi exspectare, qui per
									infrequentiam furtim senatus consultum factum ad aerarium
									detulerit,

Ambraciam non videri vi captam, quae aggere ac vineis oppugnata
									sit, ubi incensis operibus alia de integro facta sint, ubi circa
									muros supra subterque terram per dies quindecim pugnatum,

ubi a prima luce, cum iam transcendisset muros miles, usque ad
									noctem diu anceps proelium tenuerit, ubi plus tria milia hostium
									sint caesa.

iam de deorum immortalium templis spoliatis in capta urbe qualem
									calumniam ad pontifices attulerit?

nisi Syracusarum ceterarumque captarum civitatium ornamentis
									urbem exornari fas fuerit, in Ambracia una capta non valuerit
									belli ius.

se et patres conscriptos orare et ab tribuno petere, ne se
									superbissimo inimico ludibrio esse sinant.

undique omnes alii deprecari tribunum, alii castigare. Ti.
									Gracchi collegae plurimum oratio movit.

ne suas quidem simultates pro magistratu exercere boni exempli
									esse: 
										 a]ienarum 
										 alienarum 
									 vero simultatum tribunum plebis cognitorem fieri turpe
									et indignum collegii eius potestate et sacratis legibus
									esse.

suo quemque iudicio et homines odisse aut diligere et res probare
									aut improbare debere, non pendere ex alterius vultu ac nutu nec
									alieni momentis animi circumagi, adstipularique irato consuli
									tribunum plebei; et quid privatim M. Aemilius mandaverit,

meminisse, tribunatum sibi a populo Romano mandatum oblivisci, et
									mandatum pro auxilio ac libertate privatorum, non pro consulari
									regno.

ne hoc quidem cernere eum, fore ut memoriae ac posteritati
									mandetur 
										 einsdem 
										 eiusdem 
									 collegii alterum e duobus tribunis plebis suas
									inimicitias remisisse rei publicae, alterum alienas et mandatas
									exercuisse.

his victus castigationibus tribunus cum templo excessisset,
									referente Ser. Sulpicio praetore triumphus M. Fulvio est
									decretus.

is cum gratias patribus conscriptis egisset, adiecit ludos magnos
									se Iovi optimo maximo eo die quo Ambraciam cepisset vovisse; in
									eam rem sibi centum pondo auri a civitatibus 
										 collatur;ZZZ 
										 conlatum;

petere ut ex ea pecunia, quam in triumpho latam in aerario
									positurus esset, id aurum secerni iuberent. senatus pontificum
									collegium consuli iussit,

num omne id aurum in ludos consumi 
										 necess 
										 necesse 
									 esset.

cum pontifices negassent ad religionem pertinere, quanta impensa
									in ludos fieret, senatus Fulvio quantum impenderet permisit, dum
									ne summam octoginta milium excederet.

triumphare mense Ianuario statuerat: sed cum audisset consulem M.
									Aemilium, litteris M. Aburii tribuni plebis acceptis de remissa
									intercessione,

ipsum ad impediendum triumphum Romam venientem aegrum in via
									substitisse, ne plus in triumpho certaminum quam in bello
									haberet, praetulit triumphi diem.

triumphavit ante diem decimum Kal. Ianuarias de Aetolis et de Cephallania.

aureae coronae centum duodecim pondo ante currum latae sunt;
									argenti pondo milia octoginta tria, auri pondo ducenta
									quadraginta tria, tetrachma Attica centum octodecim milia,

Philippei nummi duodecim milia trecenti viginti duo, signa aenea
									septingenta octoginta quinque, signa marmorea ducenta triginta,
									arma tela cetera spolia hostium, magnus numerus,

ad hoc catapultae, ballistae, tormenta omnis generis; duces aut
									Aetoli et Cephallanes aut regii ab Antiocho ibi relicti ad
									viginti septem.

multos eo die, priusquam in urbem inveheretur, in circo Flaminio
									tribunos praefectos equites centuriones, Romanos sociosque,
									donis militaribus donavit. militibus ex praeda vicenos quinos
									denarios divisit, duplex centurioni, triplex equiti.

iam consularium comitiorum appetebat tempus; quibus quia M.
									Aemilius, cuius sortis ea cura erat, occurrere non potuit, C.
									Flaminius Romam venit. ab eo creati consules Sp. Postumius
									Albinus Q. Marcius Philippus.

praetores inde facti T. Maenius P. Cornelius Sulla C. Calpurnius
									Piso M. Licinius Lucullus C. Aurelius Scaurus L. Quinctius
									Crispinus. extremo anni,

magistratibus iam creatis, ante diem tertium nonas Martias Cn.
									Manlius Vulso de Gallis qui Asiam incolunt triumphavit.

serius ei triumphandi causa fuit, ne Q. Terentio Culleone
									praetore causam lege Petillia diceret, et incendio alieni
									iudicii, quo L. Scipio damnatus erat,

conflagraret, eo infensioribus in se quam in illum iudicibus,
									quod disciplinam militarem severe ab eo conservatam successorem
									ipsum omni genere licentiae corrupisse fama attulerat.

neque ea sola infamiae erant, quae in provincia procul ab oculis
									facta narrabantur, sed ea etiam magis, quae in militibus eius
									quotidie aspiciebantur.

luxuriae enim peregrinae origo ab exercitu Asiatico invecta in
									urbem est. ii primum lectos aeratos, vestem stragulam pretiosam,
									plagulas et alia textilia, et quae tum magnificae 
									supellectilis habebantur, monopodia et abacos Romam
									advexerunt.

tunc psaltriae sambucistriaeque et convivalia alia ludorum
									oblectamenta addita epulis; epulae quoque ipsae et cura et
									sumptu maiore apparari coeptae. tum coquus,

vilissimum antiquis mancipium et aestimatione et usu, in pretio
									esse, et quod ministerium fuerat, ars haberi coepta. vix tamen
									illa quae 
										 turn 
										 tum 
									 conspiciebantur, semina erant futurae luxuriae.

in triumpho tulit Cn. Manlius coronas aureas ducenta duodecim
										 pondo , argenti pondo ducenta viginti milia, auri
									pondo duo milia centum tria, tetrachmum Atticum centum viginti
									septem milia, cistophori ducenta quinquaginta, Philippeorum
									aureorum nummorum sedecim milia trecentos viginti;

et arma spoliaque multa Gallica carpentis travecta, duces hostium
									duo et quinquaginta ducti ante currum. militibus quadragenos
									binos denarios divisit, duplex centurioni, triplex in equites,
									et stipendium duplex in pedites dedit;

multi omnium ordinum donati militaribus donis currum secuti sunt.
									carminaque a militibus ea in imperatorem dicta, ut facile
									appareret in ducem indulgentem ambitiosumque ea dici, 
										 triumphurn 
										 triumphum 
									 esse militari magis favore quam populari celebrem.

sed ad populi quoque gratiam conciliandam amici Manlii
									valuerunt;

quibus adnitentibus senatus consultum factum est, ut ex pecunia
									quae in triumpho translata esset, stipendium collatum a populo
									in publicum, quod eius solutum antea non esset, solveretur.
									vicenos quinos et semisses in milia aeris quaestores urbani cum
									fide et cura solverunt.

Per 
										 per 
									 idem tempus tribuni militum duo ex duabus Hispaniis
									cum litteris C. Atinii et L. Manlii, qui eas provincias
									obtinebant, venerunt.

ex iis litteris 
										 cogniturn 
										 cognitum 
									 est Celtiberos Lusitanosque in armis esse et sociorum
									agros populari. de ea re consultationem integram senatus ad
									novos magistratus reiecit. Ludis Romanis eo anno,

quos P. Cornelius Cethegus A. Postumius Albinus faciebant, malus
									in circo instabilis in signum Pollentiae procidit
									atque id deiecit. ea religione moti patres

et diem unum adiciendum ludorum censuerunt, et signa duo pro uno
									reponenda et novum auratum faciendum.

et plebeii ludi ab aedilibus C. Sempronio Blaeso et M. Furio
									Lusco diem unum instaurati sunt.

insequens annus Sp. Postumium Albinum et Q. Marcium Philippum
									consules ab exercitu bellorumque et provinciarum cura ad
									intestinae coniurationis vindictam avertit.

praetores provincias sortiti sunt T. Maenius urbanam, M. Licinius
									Lucullus inter cives et peregrinos, C. Aurelius Scaurus
									Sardiniam, P. Cornelius Sulla Siciliam, L. Quinctius Crispinus
									Hispaniam citeriorem, C. Calpurnius Piso Hispaniam
									ulteriorem.

consulibus ambobus quaestio de clandestinis coniurationibus
									decreta est. Graecus ignobilis in Etruriam primum venit nulla
									cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis
									eruditissima omnium gens invexit, sacrificulus et vates;

nec is qui aperta religione, propalam et quaestum et disciplinam
									profitendo, animos errore imbueret, sed occultorum et
									nocturnorum antistes sacrorum.

initia erant, quae primo paucis tradita sunt, deinde vulgari
									coepta sunt per viros mulieresque. additae voluptates religioni
									vini et epularum, quo plurium animi illicerentur.

cum vinum animos incendissset, et nox et
									mixti feminis mares, aetatis tenerae maioribus, discrimen omne
									pudoris exstinxissent, corruptelae primum omnis generis fieri
									coeptae, cum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis
									esset, paratam voluptatem haberet.

nec unum genus noxae, stupra promiscua ingenuorum feminarumque
									erant, sed falsi testes, falsa signa testamentaque et indicia ex
									eadem officina exibant:

venena indidem intestinaeque caedes, ita ut ne corpora quidem
									interdum ad sepulturam exstarent. multa dolo, pleraque per vim
									audebantur. occulebat vim quod prae ululatibus tympanorumque et
									cymbalorum strepitu nulla vox quiritantium inter
									stupra et caedes exaudiri poterat.

huius mali labes ex Etruria Romam veluti contagione morbi
									penetravit. primo urbis 
										 magnitude 
										 magnitudo 
									 capacior patientiorque talium malorum ea celavit:

tandem indicium hoc maxime modo ad Postumium 
										 consuler 
										 consulem 
									 pervenit. P. Aebutius, cuius pater publico equo
									stipendia fecerat, pupillus relictus, mortuis deinde tutoribus
									sub tutela Duroniae matris et vitrici T. Sempronii Rutili
									educatus fuerat.

et mater dedita viro erat, et vitricus, quia tutelam ita
									gesserat, ut rationem reddere non posset, aut tolli pupillum aut
									obnoxium sibi vinculo aliquo fieri cupiebat. via una corruptelae
									Bacchanalia erant.

mater adulescentem appellat: se pro aegro eo vovisse, ubi primum
									convaluisset, Bacchis eum se initiaturam; damnatam voti
									benignitate deum exsolvere id velle. decem dierum castimonia
									opus esse: decimo die cenatum, deinde pure lautum in sacrarium
									deducturam.

scortum nobile libertina Hispala Faecenia, non digna quaestu, cui
									ancillula adsuerat, etiam postquam manumissa erat, eodem se
									genere tuebatur.

huic consuetudo iuxta vicinitatem cum Aebutio fuit, minime
									adulescentis aut rei aut famae damnosa: ultro enim amatus
									appetitusque erat, et maligne omnia praebentibus suis
									meretriculae munificentia sustinebatur.

quin eo processerat consuetudine capta, ut post patroni mortem,
									quia in nullius manu erat, tutore ab tribunis et praetore
									petito, cum testamentum faceret, unum Aebutium institueret
									heredem.

haec amoris pignora cum essent, 
										 nee 
										 nec 
									 quicquam secretum alter ab altero haberent, per iocum
									adulescens vetat 
										 ear 
										 eam 
									 mirari, si per aliquot noctes secubuisset:

religionis se causa, ut voto pro valetudine sua facto liberetur, Bacchis initiari velle.
									id ubi mulier audivit, perturbata “dii meliora!” inquit: mori et
									sibi et illi satius esse quam id faceret; et in caput eorum
									detestari minas periculaque, qui id suasissent.

admiratus cum verba 
										 tur 
										 tum 
									 perturbationem tantam adulescens parcere
									exsecrationibus iubet: matrem id sibi adsentiente vitrico
									imperasse. “vitricus ergo” inquit “tuus —

matrem enim insimulare forsitan fas non sit — pudicitiam famam spem vitamque tuam
									perditum ire hoc facto properat.”

eo magis mirabundo quaerentique, quid rei esset, pacem veniamque
									precata deorum dearumque, si coacta caritate eius silenda
									enuntiasset, 
										 ancilliam 
										 ancillam 
									 se ait dominae comitem id sacrarium intrasse, liberam
									numquam eo accessisse.

scire corruptelarum omnis generis 
										 ear 
										 eam 
									 officinam esse; et iam biennio constare neminem
									initiatum ibi maiorem annis viginti.

ut quisque introductus sit, velut victimam tradi sacerdotibus.
									eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque
									symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox
									quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit.

orare inde atque obsecrare, ut 
										 ear 
										 eam 
									 rem quocumque modo discuteret nec se eo praecipitaret,
									ubi omnia infanda patienda primum, 
										 deitlde 
										 deinde 
									 facienda essent.

neque ante dimisit eum, quam fidem dedit adulescens ab his sacris
									se temperaturum.

postquam domum venit, et mater mentionem intulit, quid eo die,
									quid deinceps ceteris, quae ad sacra pertinerent, faciendum
									esset, negat eorum se quicquam facturum, nec initiari sibi in
									animo esse.

aderat sermoni vitricus. confestim mulier exclamat Hispalae
									concubitu calere eum decem noctes non posse; illius excetrae
									delenimentis et venenis imbutum nec parentis nec vitrici nec
									deorum verecundiam habere. iurgantes hinc mater, hinc vitricus
									cum quattuor eum servis domo exegerunt.

adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque ei, cur
									esset a matre eiectus, narravit, deinde ex auctoritate eius
									postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem
									detulit.

consul post diem tertium redire ad se iussum dimisit; ipse
									Sulpiciam gravem feminam, socrum suam, percunctatus est, ecquam
									anum Aebutiam ex Aventino nosset.

cum ea nosse probam et antiqui moris feminam
									respondisset, opus esse sibi ea conventa dixit: mitteret nuntium
									ad eam, ut veniret.

Aebutia accita ad Sulpiciam venit, et consul paulo post, velut
									forte intervenisset, sermonem de Aebutio fratris eius filio
									infert.

lacrimae mulieri obortae, et miserari casum adulescentis coepit,
									qui spoliatus fortunis, a quibus minime oporteret, apud se tunc
									esset, eiectus a matre, quod probus adulescens — dii propitii
									essent — obscenis, ut fama esset, sacris initiari nollet.

satis exploratum de Aebutio ratus consul non vanum auctorem esse,
									Aebutia dimissa socrum rogat, ut Hispalam indidem ex Aventino
									libertinam, non ignotam viciniae, arcesseret ad sese: eam quoque
									esse quae percunctari vellet.

ad cuius nuntium perturbata Hispala, quod ad tam nobilem et
									gravem feminam ignara causae arcesseretur, postquam lictores in
									vestibulo turbamque consularem et consulem ipsum conspexit,
									prope exanimata est.

in interiorem partem aedium abductam socru adhibita consul, si
									vera dicere inducere in animum posset, negat perturbari debere;
									fidem vel a Sulpicia, tali femina, vel ab se acciperet;

expromeret sibi, quae in luco Stimulae Bacchanalibus in sacro
									nocturno solerent fieri.

hoc ubi audivit, tantus pavor tremorque omnium membrorum mulierem
									cepit, ut diu hiscere non posset.

tandem confirmata puellam admodum se ancillam initiatam cum
									domina ait: aliquot annis, ex quo manumissa sit, nihil quid ibi
									fiat scire. iam id ipsum consul laudare,

quod initiatam se non infitiaretur: sed et cetera eadem fide
									expromeret.

neganti ultra quicquam scire, non eandem dicere, si coarguatur ab
									alio, ac per se fatenti veniam aut gratiam fore; eum sibi omnia
									exposuisse, qui ab illa audisset.

mulier haud dubie, id quod erat, Aebutium indicem arcani rata
									esse, ad pedes Sulpiciae procidit, et 
										 earn 
										 eam 
									 primo orare coepit,

ne mulieris libertinae cum amatore sermonem in rem
									non seriam modo sed capitalem etiam verti vellet: se terrendi
									eius causa, non quod sciret quicquam, ea locutam esse.

hic Postumius accensus ira 
										 turn 
										 tum 
									 quoque ait 
										 ear 
										 eam 
									 cum Aebutio se amatore cavillari credere, non in domo
									gravissimae feminae et cum consule loqui. et Sulpicia attollere
									paventem, simul illam adhortari, simul iram generi lenire.

tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebutii, qui optime
									de ipso meritae talem gratiam rettulisset,

magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret,
									maiorem multo dixit hominum esse qui se indicem manibus suis
									discerpturi essent.

itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam
									aliquo ablegarent, ubi reliquum vitae degere tuto posset.

bono animo esse iubere 
										 earn 
										 eam 
									 consul, et sibi curae fore dicere, ut Romae tuto
									habitaret.

turn 
										 tum 
									 Hispala originem sacrorum expromit. primo sacrarium id
									feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti solitum. tres in
									anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur;
									sacerdotes in vice matronas creari solitas.

Pacullam Anniam Campanam sacerdotem omnia, tamquam deum monitu,
									immutasse: nam et viros 
										 ear 
										 eam 
									 primam filios suos initiasse, Minium et Herennium
									Cerrinios; et nocturnum sacrum ex diurno, et pro tribus in anno
									diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse.

ex quo in promiscuo sacra sint et permixti viri feminis, et
									noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii
									praetermissum. plura virorum inter sese quam feminarum esse
									stupra.

si qui minus patientes dedecoris sint et pigriores ad facinus,
									pro victimis immolari. nihil nefas ducere, hanc summam inter eos
									religionem esse.

viros, velut mente capta, cum iactatione fanatica corporis
									vaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum
									ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam
									faces, quia vivum sulpur cum calce insit, integra flamma
									efferre.

raptos a diis homines dici, quos machinae illigatos
									ex conspectu in abditos specus abripiant:

eos esse, qui aut coniurare aut sociari facinoribus aut stuprum
									pati noluerint. multitudinem ingentem, alterum iam prope populum
									esse; in his nobiles quosdam viros feminasque. biennio proximo
									institutum esse, ne quis maior viginti annis initiaretur:
									captari aetates et erroris et stupri patientes.

peracto indicio advoluta rursus genibus preces easdem, ut se
									ablegaret, repetivit.

consul rogat socrum, ut aliquam partem aedium vacuam faceret, quo
									Hispala immigraret. cenaculum super aedes datum est, scalis
									ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes verso.

res omnes 
										 Faeceniae 
										 Feceniae 
									 extemplo translatae et familia arcessita, et Aebutius
									migrare ad consulis clientem iussus. ita cum indices ambo in
									potestate essent, rem ad senatum Postumius defert, omnibus
									ordine expositis, quae delata primo, quae deinde ab se inquisita
									forent. patres pavor ingens cepit,

cum publico nomine, ne quid eae coniurationes coetusque nocturni
									fraudis occultae aut periculi importarent, 
										 turn 
										 tum 
									 privatim suorum cuiusque vicem, ne quis adfinis ei
									noxae esset.

censuit autem senatus gratias consuli agendas, quod eam rem et
									cum singulari cura et sine ullo tumultu investigasset.

quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra
									ordinem consulibus mandant; indicibus Aebutio ac 
										 Faeceniae 
										 Feceniae 
									 ne fraudi ea res sit curare et alios indices praemiis
									invitare iubent;

sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminae essent, non Romae
									modo sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum
									potestate essent; edici praeterea in urbe Roma et per totam
									Italiam edicta mitti,

ne quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut convenisse
									sacrorum causa velit, neu quid talis rei divinae fecisse. ante
									omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniuraverintve,
									quo stuprum flagitiumve inferretur. haec senatus decrevit.

consules aedilibus curulibus imperarunt, ut
									sacerdotes eius sacri omnes conquirerent, comprehensosque libero
									conclavi ad quaestionem servarent; aediles plebis viderent, ne
									qua sacra in operto fierent.

triumviris capitalibus mandatum est, ut vigilias disponerent per
									urbem servarentque, ne qui nocturni coetus fierent, utque ab
									incendiis caveretur; adiutores triumviris quinqueviri 
										 uls 
										 uti 
									 cis Tiberim suae quisque regionis aedificiis
									praeessent.

ad haec officia dimissis magistratibus consules in rostra
									escenderunt, et contione advocata cum sollemne carmen
									precationis, quod praefari, priusquam populum adloquantur,
									magistratus solent, peregisset consul, ita coepit.

“nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta sed etiam
									necessaria haec sollemnis deorum comprecatio fuit, quae vos
									admoneret hos esse deos, quos colere venerari precarique maiores
									vestri instituissent,

non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes
									velut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem
									agerent.

equidem nec quid taceam nec quatenus proloquar invenio. si
									aliquid ignorabitis, ne locum neglegentiae dem, si omnia
									nudavero, ne nimium terroris offundam vobis, vereor. quidquid
									dixero,

minus quam pro atrocitate et magnitudine rei dictum scitote esse:
									ut ad cavendum satis sit, dabitur opera a nobis.

Bacchanalia tota iam pridem Italia et nunc per urbem etiam multis
									locis esse, non fama solum accepisse vos sed crepitibus etiam
									ululatibusque nocturnis, qui personant tota urbe, certum habeo,
									ceterum quae ea res sit, ignorare:

alios deorum aliquem cultum, alios 
										 concesssum 
										 concessum 
									 ludum et lasciviam credere esse, et qualecumque sit,
									ad paucos pertinere.

quod ad multitudinem eorum attinet, si dixero multa milia hominum
									esse, ilico necesse est exterreamini, nisi adiunxero qui
									qualesque sint.

primum igitur mulierum magna pars est, et is fons mali huiusce
									fuit; deinde simillimi feminis mares, stuprati et
									constupratores, fanatici, vigiliis, vino, strepitibus clamoribusque nocturnis attoniti.

nullas adhuc vires coniuratio, ceterum incrementum ingens virium
									habet, quod in dies plures fiunt.

maiores vestri ne vos quidem, nisi cum aut vexillo in arce posito
									comitiorum causa exercitus eductus esset, aut plebi concilium
									tribuni edixissent, aut aliquis ex magistratibus ad contionem
									vocasset, forte temere coire voluerunt; et ubicumque multitudo
									esset, ibi et legitimum rectorem multitudinis censebant esse
									debere.

quales primum nocturnos coetus, deinde promiscuos mulierum ac
									virorum esse creditis?

si quibus aetatibus initientur mares sciatis, non misereat vos
									eorum solum, sed etiam pudeat. hoc sacramento initiatos iuvenes
									milites faciendos censetis, Quirites? his ex obsceno sacrario
									eductis arma committenda?

hi cooperti stupris suis alienisque pro pudicitia coniugum ac
									liberorum vestrorum ferro decernent?

minus tamen esset, si flagitiis tantum effeminati forent —
									ipsorum id magna ex parte dedecus erat — , a facinoribus manus,
									mentem a fraudibus abstinuissent:

numquam tantum malum in re publica fuit, nec ad plures nec ad
									plura pertinens. quidquid his annis libidine, quidquid fraude,
									quidquid scelere peccatum est, ex illo uno sacrario scitote
									ortum esse.

necdum omnia, in quae coniurarunt, edita facinora habent. adhuc
									privatis noxiis, quia nondum ad rem publicam opprimendam satis
									virium est, coniuratio sese impia tenet. crescit et serpit
									quotidie malum. iam maius est, quam ut capere id privata fortuna
									possit:

ad summam rem publicam spectat. nisi praecavetis, Quirites, iam
									huic diurnae, legitime ab consule vocatae, par nocturna contio
									esse poterit. nunc illi vos singuli universos contionantes
									timent: iam ubi vos dilapsi domos et in rura vestra eritis, illi
									coierint, consultabunt de sua salute simul ac vestra pernicie:
									tum singulis vobis universi timendi erunt.

optare igitur unusquisque vestrum debet, ut bona mens suis
									omnibus fuerit. si quem libido, si furor in 
										 ilium 
										 illum 
									 gurgitem abripuit, illorum eum, cum
									quibus in omne flagitium et facinus coniuravit, non suum iudicet
									esse.

ne quis etiam errore labatur vestrum, Quirites, non sum securus.
									nihil enim in speciem fallacius est quam prava religio. ubi
									deorum numen praetenditur sceleribus,

subit animum timor, ne fraudibus humanis vindicandis divini iuris
									aliquid immixtum violemus. hac vos religione innumerabilia
									decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique
									responsa liberant.

quotiens hoc patrum avorumque aetate negotium est magistratibus
									datum, uti sacra externa fieri vetarent, sacrificulos vatesque
									foro circo urbe prohiberent, vaticinos libros conquirerent
									comburerentque, omnem disciplinam sacrificandi praeterquam more
									Romano abolerent.

iudicabant enim prudentissimi viri omnis divini humanique iuris
									nihil aeque dissolvendae religionis esse, quam ubi non patrio
									sed externo ritu sacrificaretur.

haec vobis praedicenda ratus sum, ne qua superstitio agitaret
									animos vestros, cum demolientes nos Bacchanalia discutientesque
									nefarios coetus cerneretis.

omnia diis propitiis volentibusque ea faciemus; qui
									quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne
									ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec
									patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et
									opprimerentur, voluerunt.

senatus quaestionem extra ordinem de ea re mihi collegaeque meo
									mandavit. nos, quae ipsis nobis agenda sunt, impigre exsequemur;
									vigiliarum nocturnarum curam per urbem minoribus magistratibus
									mandavimus.

vos quoque aequum est, quae vestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod
									imperabitur, impigre praestare, et dare operam, ne quid fraude
									noxiorum periculi aut tumultus oriatur.”

recitari deinde senatus consulta iusserunt, indicique praemium
									proposuerunt, si quis quem ad se deduxisset nomenve absentis
									detulisset.

qui nominatus profugisset, diem certam se finituros, ad quam nisi
									citatus respondisset, absens damnaretur. si quis eorum, qui tum extra terram Italiam essent, nominaretur,
									ei 
										 lasiorem 
										 laxiorem 
									 diem daturos, si venire ad causam dicendam pellet.

edixerunt deinde, ne quis quid fugae causa 
										 rendidisse 
										 vendidisse 
									 neve emisse vellet; ne quis reciperet, celaret, ope
									ulla iuvaret fugientes. 
										 Contione 
										 contione 
									 dimissa terror magnus urbe tota fuit,

nec 
										 noenibus 
										 moenibus 
									 se tantum urbis aut finibus Romanis continuit, sed
									passim per totam Italiam, litteris hospitum de senatus consulto
									et contione et edicto consulum acceptis, trepidari coeptum
									est.

multi ea nocte, quae diem insecuta est, quo in contione res palam
									facta est, custodiis circa portas positis fugientes a triumviris
									comprehensi et reducti sunt: multorum delata nomina. quidam ex
									iis viri feminaeque mortem sibi consciverunt.

coniurasse supra septem milia virorum ac mulierum dicebantur.
									capita autem coniurationis constabat esse M. et C. Atinios de
									plebe Romana et Faliscum L. 
										 Opicernium 
										 Opiternium 
									 et Minium Cerrinium Campanum:

ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes
									conditoresque eius sacri esse. data opera, ut primo quoque
									tempore comprehenderentur. adducti ad consules fassique de se
									nullam moram indicio fecerunt.

ceterum tanta fuga ex urbe facta erat, ut, quia multis actiones
									et res peribant, cogerentur praetores T. Maenius et M. Licinius
									per senatum res in diem tricesimum differre, done quaestiones a
									consulibus perficerentur.

eadem solitudo, quia Romae non respondebant nec inveniebantur,
									quorum nomina delata erant, coegit consules circa fora
									proficisci ibique quaerere et iudicia exercere.

qui tantum initiati erant et ex carmine sacro, praeeunte verba
									sacerdote, precationes fecerant, in quibus nefanda
									coniuratio in omne facinus ac libidinem continebatur, nec earum
									rerum ullam, in quas iureiurando. obligati erant, in se aut
									alios admiserant, eos in vinculis relinquebant:

qui stupris aut caedibus violati erant, qui falsis testimoniis,
									signis adulterinis, subiectione testamentorum,
									fraudibus aliis contaminati, eos capitali poena adficiebant.

plures necati quam in vincula coniecti sunt. magna vis in utraque
									causa virorum mulierumque fuit.

mulieres damnatas cognatis, aut in quorum manu essent, tradebant,
									ut ipsi in privato animadverterent in eas: si nemo erat idoneus
									supplicii exactor, in publico animadvertebatur.

datum deinde consulibus negotium est, ut omnia Bacchanalia Romae
									primum, deinde per totam Italiam diruerent, extra quam si qua
									ibi vetusta ara aut signum consecratum esset.

in reliquum deinde senatus consulto cautum est, ne qua
									Bacchanalia Romae neve in Italia essent. si quis tale sacrum
									sollemne et necessarium duceret, nec sine religione et piaculo
									se id omittere posse, apud praetorem urbanum profiteretur, q
									praetor senatum consuleret.

si ei permissum esset, cum in senatu centum non minus essent, ita
									id sacrum faceret, dum ne plus quinque sacrificio interessent,
									neu qua pecunia communis neu quis magister sacrorum aut sacerdos
									esset.

aliud deinde huic coniunctum referente Q. Marcio consule senatus
									consultum factum est, ut de iis, quos pro indicibus consules
									habuissent, integra res ad senatum referretur, cum Sp. Postumius
									quaestionibus perfectis Romam redisset.

Minium Cerrinium Campanum Ardeam in vincula mittendum censuerunt,
									magistratibusque Ardeatium praedicendum, ut intentiore eum
									custodia adservarent, non solum ne effugeret, sed ne mortis
									consciscendae locum haberet. Sp. Postumius aliquanto post Romam
									venit:

eo referente de P. Aebutii et Hispalae 
										 Faeceniae 
										 Feceniae 
									 praemio, quod eorum opera indicata Bacchanalia
									essent,

senatus consultum factum est, uti singulis his centena milia
									aeris quaestores urbani ex aerario darent; utique consul cum
									tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore
									ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus
									militaret neve censor ei invito equum publicum 
										 adsiguaret; 
										 adsignaret;

utique 
										 Faeceniae 
										 Feceniae 
									 Hispalae datio, deminutio, gentis
									enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei vir testamento
									dedisset; utique ei ingenuo nubere liceret, neu quid ei qui 
										 ear 
										 eam 
									 duxisset ob id fraudi ignominiaeve esset;

utique consules praetoresque, qui nunc essent quive postea futuri
									essent, curarent, ne quid ei mulieri iniuriae fieret, utique
									tuto esset. id senatum velle et aequum censere, ut ita
									fieret.

ea omnia lata ad plebem factaque sunt ex senatus consulto;
										 et de ceterorum indicum impunitate praemiisque
									consulibus permissum est.

et iam Q. Marcius quaestionibus suae regionis perfectis in
									Ligures provinciam proficisci parabat, tribus milibus peditum
									Romanorum, centum quinquaginta equitibus, et quinque milibus
									Latini nominis peditum, ducentis equitibus in supplementum
									acceptis. eadem provincia,

idem numerus peditum equitumque et collegae decretus erat.
									exercitus acceperunt, quos priore anno C. Flaminius et M.
									Aemilius consules habuerant.

duas praeterea legiones novas ex senatus consulto scribere iussi
									sunt, et viginti milia peditum sociis et nomini Latino
									imperarunt et equites octingentos, et tria milia peditum
									Romanorum, ducentos equites.

totum hunc exercitum praeter legiones in supplementum
									Hispaniensis exercitus duci placebat. itaque consules, dum ipsi
									quaestionibus impediebantur, T. Maenium dilectui habendo
									praefecerunt.

perfectis quaestionibus prior Q. Marcius in Ligures Apuanos est
									profectus.

dum penitus in abditos saltus, quae latebrae receptaculaque illis
									semper fuerant, persequitur, in praeoccupatis angustiis loco
									iniquo est circumventus. quattuor milia militum amissa,

et legionis secundae signa tria, undecim vexilla socium Latini
									nominis in potestatem hostium venerunt, et arma multa, quae quia
									impedimento fugientibus per silvestres semitas erant, passim
									iactabantur.

prius sequendi Ligures finem quam fugae Romani fecerunt.

consul ubi primum ex hostium agro evasit, ne, quantum deminutae
									copiae forent, appareret, in locis pacatis
									exercitum dimisit. non tamen 
										 obliterare 
										 oblitterare 
									 famam rei male gestae potuit:

nam saltus, unde eum Ligures fugaverant, Marcius est
									appellatus.

sub hunc nuntium ex Ligustinis 
										 vulgatun 
										 vulgatum 
									 litterae ex Hispania mixtam gaudio tristitiam
									adferentes recitatae sunt.

C. Atinius, qui biennio ante praetor in 
										 earn 
										 eam 
									 provinciam profectus erat, cum Lusitanis in agro
									Hastensi signis collatis pugnavit: ad sex milia hostium sunt
									caesa, ceteri fusi et fugati castrisque exuti.

ad oppidum deinde Hastam oppugnandum legiones ducit: id quoque 
										 baud 
										 haud 
									 multo maiore certamine cepit quam castra; sed dum
									incautius subit muros, ictus ex vulnere post dies paucos
									moritur.

litteris de morte propraetoris recitatis senatus censuit
									mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpurnium praetorem
									consequeretur, nuntiaretque senatum aequum censere, ne sine
									imperio provincia esset, maturare eum proficisci. quarto die qui
									missus erat Lunam venit:

paucis ante diebus Calpurnius profectus erat.

et in citeriore Hispania L. Manlius Acidinus, qui eodem tempore,
									quo C. Atinius in provinciam ierat, cum Celtiberis acie
									conflixit.

incerta victoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra inde
									nocte proxima moverunt, Romanis et suos sepeliendi et spolia
									legendi ex hostibus potestas facta est.

paucos post dies 
										 naiore 
										 maiore 
									 coacto exercitu Celtiberi ad Calagurrim oppidum ultro
									lacessiverunt proelio Romanos.

nihil traditur, 
										 (luae 
										 quae 
									 causa numero aucto infirmiores eos fecerit. superati
									proelio sunt: ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta,
									et castris Romanus potitur.

et nisi successor adventu suo inhibuisset impetum victoris,
									subacti Celtiberi forent. novi praetores ambo in hiberna
									exercitus deduxerunt.

per eos dies, quibus haec ex Hispania nuntiata sunt, ludi Taurii
									per biduum facti religionis causa. decem deinde dies magno apparatu ludos M. Fulvius,
										 quos voverat Aetolico bello, fecit.

multi artifices ex 
										 (iraecia 
										 Graecia 
									 venerunt honoris eius causa. athletarum quoque
									certamen 
										 tur 
										 tum 
									 primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum
									et pantherarum, et prope huius saeculi copia ac varietate
									ludicrum celebratum est. novemdiale deinde sacrum tenuit,

quod in Piceno per triduum lapidibus pluerat, ignesque caelestes
									multifariam orti adussisse complurium levi adflatu vestimenta
									maxime dicebantur.

addita et unum diem supplicatio est ex decreto pontificum, quod
									aedis Opis in Capitolio de caelo tacta erat.

hostiis maioribus consules procurarunt urbemque lustraverunt. sub
									idem tempus et ex Umbria nuntiatum est semimarem duodecim ferme
									annos natum inventum. id 
										 prodigiunl 
										 prodigium 
									 abominantes arceri Romano agro necarique quam primum
									iusserunt.

eodem anno Galli Transalpini transgressi in Venetiam sine
									populatione aut bello 
										 baud 
										 haud 
									 procul inde, ubi nunc Aquileia est, locum oppido
									condendo ceperunt.

legatis Romanis de ea re trans Alpes missis responsum est neque
									profectos ex auctoritate gentis eos, nec quid in Italia facerent
									sese scire. L. Scipio ludos eo tempore,

quos bello Antiochi vovisse sese dicebat, ex collata ad id
									pecunia ab regibus civitatibusque per dies decem fecit.

legatum eum post damnationem et bona vendita missum in Asiani ad
									dirimenda inter Antiochum et Eumenem reges certamina Valerius
									Antias est auctor:

turn 
										 tum 
									 collatas ei pecunias congregatosque per Asiam
									artifices, et quorum ludorum post bellum, in quo 
										 votes 
										 votos 
									 diceret, mentionem non fecisset, de iis post
									legationem demum in senatu actum.

cum iam in exitu annus esset, Q. Marcius absens magistratu
									abiturus erat, Sp. Postumius quaestionibus cum summa fide
									curaque perfectis comitia habuit.

creati consules sunt Ap. Claudius Pulcher M. Sempronius
									Tuditanus. postero die praetores facti P. Cornelius
									Cethegus A. Postumius Albinus C. Afranius Stellio C. Atilius
									Serranus L. Postumius Tempsanus M. Claudius Marcellinus.

extremo anni, quia Sp. Postumius consul renuntiaverat peragrantem
									se propter quaestiones utrumque litus Italiae desertas colonias
									Sipontum supero, Buxentum infero 
										 maria 
										 mari 
									 invenisse,

triumviri ad colonos eo scribendos ex senatus consulto ab T.
									Maenio praetore urbano creati sunt L. Scribonius Libo M. Tuccius
									Cn. Baebius Tamphilus. cum Perseo rege

et Macedonibus bellum quod imminebat, non unde plerique
									opinantur, nec ab ipso Perseo causas cepit: inchoata initia a
									Philippo sunt; et is ipse, si diutius vixisset, id bellum
									gessisset.

una eum res, cum victo leges imponerentur, maxime angebat, quod
									qui Macedonum ab se defecerant in bello, in eos ius saeviendi
									ademptum ei ab senatu erat,

cum, quia rem integram Quinctius in condicionibus pacis
									distulerat, non desperasset impetrari posse.

Antiocho rege deinde bello superato ad Thermopylas, divisis
									partibus, cum per eosdem dies consul Acilius Heracleam,

Philippus Lamiam oppugnasset, capta Heraclea quia iussus
									abscedere a moenibus Lamiae erat Romanisque oppidum deditum est,
									aegre eam rem tulerat. permulsit iram eius consul,

quod ad Naupactum ipse festinans, quo se ex fuga Aetoli
									contulerant, Philippo permisit, ut Athamaniae et Amynandro
									bellum inferret et urbes quas Thessalis Aetoli ademerant, regno
									adiceret.

haud magno certamine et Amynandrum Athamania expulerat et urbes
									receperat aliquot.

demetriadem quoque, urbem validam et ad omnia opportunam, et
									Magnetum gentem suae dicionis fecit.

inde et in Thracia quasdam urbes, novae atque insuetae libertatis
									vitio seditionibus principum turbatas, partibus, quae domestico
									certamine vincerentur, adiungendo sese cepit.

his sedata in praesentia regis ira in Romanos est. numquam tamen
									remisit animum a colligendis in pace viribus, quibus, quandoque
									data fortuna esset, ad bellum uteretur.

vectigalia regni non fructibus tantum agrorum portoriisque
									maritimis auxit, sed metalla etiam et vetera intermissa recoluit
									et nova multis locis instituit.

ut vero antiquam multitudinem hominum, quae belli cladibus amissa
									erat, restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis
									omnibus procreare atque educare liberos,

sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat,
									quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes
									intentus fuerat.

rediere deinde causae, quae de integro iram moverent in
									Romanos.

Thessalorum et Perrhaeborum querellae de urbibus suis ab eo
									possessis, et legatorum Eumenis regis de Thraciis oppidis per
									vim occupatis traductaque in Macedoniam multitudine, ita auditae
									erant, ut eas non neglegi satis appareret. maxime moverat
									senatum,

quod iam Aeni et Maroneae adfectari possessionem audierant; minus
									Thessalos curabant.

Athamanes quoque venerant legati, non partis amissae, non finium
									iacturam querentes, sed totam Athamaniam sub ius iudiciumque
									regis venisse; et Maronitarum exsules venerant,

pulsi, quia libertatis causam defendissent ab regio praesidio: ii
									non Maroneam modo sed etiam Aenum in potestate narrabant esse
									Philippi.

venerant et a Philippo legati ad purganda ea, qui nihil nisi
									permissu Romanorum imperatorum factum adfirmabant:

civitates Thessalorum et Perrhaeborum et Magnetum et cum
									Amynandro Athamanum gentem in eadem causa qua Aetolos
									fuisse;

Antiocho rege pulso occupatum oppugnandis Aetolicis urbibus
									consulem ad recipiendas eas civitates Philippum misisse;

armis subactos parere. senatus, ne quid absente rege statueret,
									legatos ad eas controversias disceptandas misit Q. Caecilium
									Metellum M. Baebium Tamphilum Ti. Sempronium.

quorum sub adventum ad Thessalica Tempe omnibus iis civitatibus,
									quibus cum rege disceptatio erat, concilium indictum est.

ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhaebique
									et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda
									crimina tamquam reus consedissent,

pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et
									gratia cum Philippo aut 
										 odic 
										 odio 
									 acerbius leniusve egerunt.

in controversiam autem veniebant Philippopolis Tricca Phaloria et
									Eurymenae et cetera circa eas oppida,

utrum, Thessalorum iuris cum essent, vi
									ademptae possessaeque ab Aetolis forent — nam Philippum Aetolis
									ademisse eas constabat — , an Aetolica antiquitus ea oppida
									fuissent:

ita enim Acilium regi concessisse, si Aetolorum fuissent, et si
									voluntate, non si vi atque armis coacti cum Aetolis essent.

eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum Magnetumque oppidis
									fuit: omnium enim iura possidendo per occasiones Aetoli
									miscuerant.

ad haec, quae disceptationis erant, querellae Thessalorum
									adiectae, quod ea oppida, si iam redderentur sibi, spoliata ac
									deserta redditurus esset:

nam praeter belli casibus amissos quingentos principes iuventutis
									in Macedoniam abduxisse, et opera eorum in servilibus abuti
									ministeriis; et quae reddiderit coactus Thessalis, inutilia ut
									redderet curasse.

Thebas 
										 Pthias 
										 Phthias 
									 unum maritimum emporium fuisse quondam Thessalis
									quaestuosum et frugiferum: ibi navibus onerariis comparatis
									regem, quae praeter Thebas Demetriadem cursum derigerent.
									negotiationem maritimam omnem eo avertisse.

iam ne a legatis quidem, qui iure gentium sancti sint. violandis
									abstinere: insidias positas euntibus ad T. Quinctium.

itaque ergo in tantum metum omnes Thessalos coniectos, ut non in
									civitatibus suis, non in communibus gentis conciliis quisquam
									hiscere audeat. procul enim abesse libertatis auctores Romanos:
									lateri adhaerere gravem dominum, prohibentem uti beneficiis
									populi Romani. quid autem, si vox libera non sit. liberum
									esse?

nunc se fiducia et praesidio legatorum ingemiscere magis quam
									loqui. nisi provideant aliquid Romani, quo et
									Graecis Macedoniam accolentibus metus et audacia Philippo
									minuatur, nequiquam et 
										 ilium 
										 illum 
									 victum et se liberatos esse.

ut equum tenacem, non parentem frenis asperioribus castigandum
									esse. haec acerbe postremi,

cum priores leniter permulsissent iram eius petentes,

ut ignosceret pro libertate loquentibus, et ut deposita domini
									acerbitate adsuesceret socium atque amicum sese praestare, et
									imitaretur populum Romanum, qui caritate quam metu adiungere
									sibi socios mallet.

Thessalis auditis Perrhaebi Gonnocondylum, quod Philippus
									Olympiadem appellaverat, Perrhaebiae fuisse, et ut sibi
									restitueretur, agebant; et de Malloea et Ericinio eadem
									postulatio erat.

Athamanes libertatem repetebant et castella Athenaeum et
									Poetneum.

Philippus, ut accusatoris potius quam rei speciem haberet, et
									ipse a querellis orsus Menelaidem in Dolopia, quae regni sui
									fuisset, Thessalos vi atque armis expugnasse questus est; item
									Petram in Pieria ab iisdem Thessalis Perrhaebisque captam.

Xynias quidem, 
										 baud 
										 haud 
									 dubie Aetolicum oppidum, sibi contribuisse eos; et
									Paracheloida, quae sub Athamania esset, nullo iure Thessalorum
									formulae factam.

nam quae sibi crimina obiciantur de 
										 insidii.s 
										 insidiis 
									 legatorum et maritimis portubus frequentatis aut
									desertis,

alterum ridiculum esse, se reddere rationem, quos portus
									mercatores aut nautici petant, alterum mores respuere suos.

tot annos esse, per quos numquam cessaverint legati nunc ad
									imperatores Romanos nunc Romam ad senatum crimina de se deferre:
									quem umquam verbo violatum esse?

semel euntibus ad Quinctium insidias dici factas: sed quid iis
									accident, non adici. quaerentium quod falso obiciant, cum veri
									nihil habeant, ea crimina esse.

insolenter et immodice abuti Thessalos indulgentia populi Romani,
									velut ex diutina siti 
										 nimls 
										 nimis 
									 avide meram haurientes libertatem:

ita servorum modo praeter spem repente manumissorum licentiam
									vocis et linguae experiri et iactare sese
									insectatione et conviciis dominorum.

elatus deinde ira adiecit nondum omnium dierum solem occidisse id
									minaciter dictum non Thessali modo in sese, sed etiam Romani
									acceperunt.

et cum fremitus post 
										 earn 
										 eam 
									 vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde
									Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant,
									civitatium causam esse.

consulem Acilium et Romanos sibi dedisse eas, cum hostium
									essent.

si suum munus qui dedissent adimere velint scire cedendum esse:
									sed meliori et fideliori amico in gratiam levium et inutilium
									sociorum iniuriam eos facturos.

nec enim ullius rei minus diuturnam esse gratiam quam libertatis,
									praesertim apud eos, qui male utendo eam corrupturi sint.

causa cognita pronuntiarunt legati placere deduci praesidia
									Macedonum ex iis urbibus, et antiquis Macedoniae terminis regnum
									finiri. de iniuriis, quas ultro citroque illatas querantur, quo
									modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris
									exsequendi constituendam esse.

inde graviter offenso rege Thessalonicen ad cognoscendum de
									Thraciae urbibus proficiscuntur.

ibi legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam velint
									Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere, quam ut admoneant,
									re, non verbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi
									ab alio patiantur.

sin autem minor cura sit civitatium in Thracia positarum, multo
									verius esse, quae sub Antiocho fuerint, praemia belli Eumenem
									quam Philippum habere,

vel pro patris Attali meritis bello, quod adversus Philippum
									ipsum gesserit populus Romanus, vel suis, quod Antiochi bello
									terra marique laboribus periculisque omnibus interfuerit.

habere eum praeterea decem legatorum in eam rem praeiudicium, qui
									cum Chersonesum Lysimachiamque dederint, Maroneam quoque atque
									Aenum profecto dedisse, quae ipsa propinquitate regionis velut
									appendices maioris muneris essent.

nam Philippum quidem quo aut merito in populum Romanum aut iure imperil, cum tam procul a finibus Macedoniae
									absint, civitatibus his praesidia imposuisse? vocari Maronitas
									iuberent: ab iis certiora omnia de statu civitatium earum
									scituros.

Legati 
										 legati 
									 Maronitarum vocati non uno tantum loco urbis
									praesidium regium esse, sicut in aliis civitatibus, dixerunt,
									sed pluribus simul, et plenam Macedonum Maroneam esse.

itaque dominari adsentatores regios: his solis loqui et in senatu
									et in contionibus licere; eos omnes honores et capere ipsos et
									dare aliis.

optimum quemque, quibus libertatis, quibus legum cura sit, aut
									exsulare pulsos patria aut inhonoratos et deterioribus obnoxios
									silere.

de iure etiam finium pauca adiecerunt: Q. Fabium Labeonem, cum in
									regione ea fuisset, derexisse finem Philippo veterem viam
									regiam, quae ad Thraciae Paroreian subeat, nusquam ad mare
									declinantem: Philippum novam postea deflexisse viam, qua
									Maronitarum urbes agrosque amplectatur.

ad ea Philippus longe aliam, quam adversus Thessalos Perrhaebosque nuper, ingressus
									disserendi viam “non cum Maronitis” inquit “mihi aut cum Eumene
									disceptatio est, sed iam vobiscum, Romani, a quibus nihil aequi
									me impetrare iam diu animadverto.

civitates Macedonum, quae a me inter indutias defecerant, reddi
									mihi aequum censebam, non quia magna accessio ea regni futura
									esset — sunt enim et parva oppida et in finibus extremis posita
									— sed quia multum ad reliquos Macedonas continendos exemplum
									pertinebat.

negatum est mihi. bello Aetolico Lamiam oppugnare iussus a
									consule M’. Acilio cum diu fatigatus ibi operibus proeliisque
									essem, transcendentem me iam muros a capta prope urbe revocavit
									consul et abducere copias inde coegit.

ad huius solacium iniuriae permissum est, ut Thessaliae
									Perrhaebiaeque et Athamanum reciperem quaedam castella magis
									quam urbes. ea quoque ipsa vos mihi, Q. Caecili, 
										 lt;ucos 
										 paucos 
									 ante dies ademistis.

pro non dubio paulo sante, si diis placet, legati Eumenis
									sumebant, quae Antiochi fuerunt, Eumenem aequius esse quam me
									habere. id ego longe aliter iudico esse. Eumenes enim non, nisi
									vicissent Romani, sed nisi bellum gessissent, manere in regno
									suo non potuit. itaque ille vestrum meritum habet, non vos
									illius.

mei autem regni tantum aberat ut ulla pars in discrimine fuerit,
									ut tria milia talentum et quinquaginta tectas naves et omnes
									Graeciae civitates, quas antea tenuissem, pollicentem ultro
									Antiochum in mercedem societatis sim 
										 aspernatlus; 
										 aspernatus;

hostemque ei me esse prius etiam quam M’. Acilius exercitum in
									Graeciam traiceret praetuli. et cum eo consule belli partem,
									quamcumque mihi delegavit, gessi,

et insequenti consuli L. Scipioni, cum terra statuisset ducere
									exercitum ad Hellespontum, non iter tantum per regnum nostrum
									dedi, sed vias etiam munivi, pontes feci, commeatus praebui;

nec per Macedoniam tantum, sed per Thraciam etiam, ubi inter
									cetera pax quoque praestanda a barbaris erat.

pro hoc studio meo erga vos, ne dicam merito, utrum adicere vos,
									Romani, aliquid et amplificare et augere regnum meum
									munificentia vestra oportebat, an, quae haberem aut meo iure aut
									beneficio vestro eripere, id quod nunc facitis?

Macedonum civitates, quas regni mei fuisse fatemini, non
									restituuntur. Eumenes, tamquam ad Antiochum spoliandum me venit,
									et si diis placet, decem legatorum decretum calumniae
									impudentissimae praetendit, quo maxime et refelli et coargui
									potest.

disertissime enim planissimeque in eo scriptum est Chersonesum et
									Lysimachiam Eumeni dari. ubi tandem Aenus et Maronea et Thraciae
									civitates adscriptae sunt? quod ab illis ne postulare quidem est
									ausus, id apud vos, tamquam ab illis impetraverit, obtinebit?
									quo in numero me apud vos esse velitis, refert. si tamquam
									inimicum et hostem insectari propositum est, pergite ut
									coepistis facere:

sin aliquis respectus est mei ut socii atque amici regis, deprecor, ne me
									tanta iniuria dignum iudicetis.”

movit aliquantum oratio regis legatos. itaque medio responso rem
									suspenderunt: si decem legatorum decreto Eumeni datae civitates
									eae essent, nihil se mutare;

si Philippus bello cepisset eas, praemium victoriae iure belli
									habiturum; si neutrum eorum foret, cognitionem placere senatui
									reservari et, ut omnia in integro manerent, praesidia, quae in
									iis urbibus sint, deduci.

hae causae maxime animum Philippi alienaverunt ab Romanis, ut non
									a Perseo filio eius novis causis motum, sed ob has a patre
									bellum relictum filio videri possit.

Romae nulla Macedonici belli suspicio erat. L. Manlius proconsul
									ex Hispania redierat; cui postulanti ab senatu in aede Bellonae
									triumphum rerum gestarum magnitudo impetrabilem faciebat;

exemplum obstabat, quod ita comparatum more maiorum erat, ne
									quis, qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi
									perdomitam pacatamque provinciam tradidisset successori. medius
									tamen honos Manlio habitus, ut ovans urbem iniret.

tulit coronas aureas quinquaginta duas,

auri praeterea pondo centum triginta duo, argenti sedecim milia
									trecenta, et pronuntiavit in senatu decem milia pondo argenti et
									octoginta auri Q. Fabium quaestorem advehere: id quoque se in
									aerarium delaturum. Magnus motus servilis eo anno in Apulia
									fuit.

Tarentum provinciam L. Postumius praetor habebat.

is de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque
									publica infesta habuerant, quaestionem severe exercuit. ad
									septem milia hominum condemnavit: multi inde fugerunt, de multis
									sumptum est supplicium.

consules diu retenti ad urbem dilectibus tandem in provincias
									profecti sunt.

eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius,
									cum primo vere ex hibernis copias eductas in
									Baeturia iunxissent, in Carpetaniam ubi hostium castra erant,
									progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere.

haud procul Dipone et Toleto urbibus inter pabulatores pugna orta
									est, quibus dum utrimque subvenitur a castris, paulatim omnes
									copiae in aciem eductae sunt.

in eo tumultuario certamine et loca sua et genus pugnae pro hoste
									fuere. duo exercitus Romani fusi atque in castra compulsi sunt.
									non institere perculsis hostes. praetores Romani,

ne postero die castra oppugnarentur silentio proximae noctis
									tacito signo exercitum abduxerunt.

luce prima Hispani acie instructa ad vallum accesserunt, vacuaque
									praeter spem castra ingressi, quae relicta inter nocturnam
									trepidationem erant, diripuerunt, regressique in castra sua
									paucos dies quieti stativis manserunt.

Romanorum sociorumque in proelio fugaque ad quinque milia occisa,
									quorum se spoliis hostes armarunt. inde ad Tagum flumen profecti
									sunt.

praetores interim Romani omne id tempus contrahendis ex
									civitatibus sociis Hispanorum auxiliis et reficiendis ab terrore
									adversae pugnae militum animis consumpserunt.

ubi satis placuere vires et iam miles quoque ad delendam priorem
									ignominiam hostem poscebat, duodecim milia passuum ab Tago
									flumine posuerunt castra.

inde tertia vigilia sublatis signis quadrato agmine principio
									lucis ad Tagi ripam pervenerunt. trans fluvium in colle hostium
									castra erant.

extemplo, qua duobus locis vada nudabat amnis, dextra parte
									Calpurnius, laeva Quinctius exercitus traduxerunt quieto hoste,
									dum miratur subitum adventum consultatque, qui tumultum inicere
									trepidantibus in ipso transitu amnis potuisset.

interim Romani, impedimentis quoque omnibus traductis
									contractisque in unum locum, quia iam moveri videbant hostem nec
									spatium erat castra communiendi, aciem instruxerunt.

in medio locatae quinta Calpurnii legio et octava Quinctii: id
									robur totius exercitus erat. campum apertum usque 
									ad hostium castra habebant, liberum a metu insidiarum.

Hispani postquam in citeriore ripa duo Romanorum agmina
									conspexerunt, ut, priusquam se iungere atque instruere possent,
									occuparent eos, castris repente effusi cursu ad pugnam
									tendunt.

atrox in principio pugna fuit, et Hispanis recenti victoria
									ferocibus et insueta ignominia milite Romano accenso.

acerrime media acies, duae fortissimae legiones, dimicabant. quas
									cum aliter moveri loco non posse hostis cerneret, cuneo institit
									pugnare; et usque plures confertioresque medios urgebant.

ibi postquam laborare aciem Calpurnius praetor vidit, T.
									Quinctilium Varum et L. Iuventium Talnam legatos ad singulas
									legiones adhortandas propere mittit;

docere et monere iubet in illis spem omnem vincendi et retinendae
									Hispaniae esse: si illi loco cedant, neminem eius exercitus non
									modo Italiam, sed ne Tagi quidem ulteriorem ripam umquam
									visurum.

ipse cum equitibus duarum legionum paulum circumvectus in cuneum
									hostium, qui mediam urgebat aciem, ab latere incurrit.

Quinctius cum sociis equitibus alterum hostium latus invadit. sed
									longe acrius Calpurniani equites pugnabant, et praetor ante
									alios:

nam et primus hostem percussit, et ita se immiscuit mediis, ut
									vix, utrius partis esset, nosci posset;

et equites praetoris eximia virtute et equitum pedites accensi
									sunt. pudor movit primos centuriones, qui inter tela hostium
									praetorem conspexerunt. itaque urgere signiferos pro se quisque,
									iubere inferre signa et confestim militem sequi.

renovatur ab omnibus clamor: impetus fit velut ex superiore loco. 
										 hand 
										 haud 
									 secus ergo quam torrentis modo fundunt sternuntque
									perculsos, nec sustineri alii super alios inferentes sese
									possunt.

fugientes in castra equites persecuti sunt, et permixti turbae
									hostium intra vallum penetraverunt; ubi ab relictis in praesidio
									castrorum proelium instauratum, coactique sunt Romani equites
									descendere ex equis.

dimicantibus iis legio quinta supervenit; deinde, ut quaeque
									potuerant, copiae adfluebant.

caedlutur 
										 caeduntur 
									 passim Hispani per tota castra; nec plus
									quam quattuor milia hominum effugerunt. inde tria milia fere,
									qui arma retinuerant, montem propinquum ceperunt; mille
									semiermes maxime per agros palati sunt. supra triginta quinque
									milia hostium fuerant,

ex quibus tam exigua pars pugnae superfuit. signa capta centum
									triginta tria.

Romani sociique paulo plus sescenti et provincialium auxiliorum
									centum quinquaginta ferme ceciderunt.

tribuni militum quinque amissi et pauci equites Romani cruentae
									maxime victoriae speciem fecerunt. in castris hostium, quia
									ipsis spatium sua communiendi non fuerat, manserunt.

pro contione postero die laudati donatique a C. Calpurnio equites
									phaleris, pronuntiavitque eorum maxime opera hostes is fusos,
									castra capta et expugnata esse.

Quinctius alter praetor suos equites catellis ac fibulis donavit.
									donati et centuriones ex utriusque exercitu permulti, maxime qui
									mediam aciem tenuerant.

consules dilectibus aliisque, quae Romae agendae erant, peractis
									rebus in Ligures provinciam exercitum duxerunt.

Sempronius a Pisis profectus in 
										 Apulaios 
										 Apuanos 
									 Ligures, vastando agros urendoque vicos et castella
									eorum aperuit saltum usque ad Macram fluvium et Lunae
									portum.

hostes montem, antiquam sedem maiorum suorum, ceperunt; et inde
									superata locorum iniquitate proelio deiecti sunt.

et Ap. Claudius felicitatem virtutemque collegae in Liguribus
									Ingaunis aequavit secundis aliquot proeliis. sex praeterea
									oppida eorum expugnavit; multa milia hominum in iis cepit; belli
									auctores tres et quadraginta securi percussit. 
										 lam 
										 iam 
									 comitiorum appetebat tempus.

prior tamen Claudius quam Sempronius, cui sors comitia habendi
									obtigerat, Romam venit, quia 
										 P 
										 P. 
									 . Claudius frater eius consulatum petebat.

competitores habebat patricios L. Aemilium Q. Fabium Ser.
									Sulpicium Galbam, veteres candidatos, et ab repulsis eo magis
									debitum, quia primo negatus erat, honorem repetentes.

etiam quia plus quam unum ex patriciis creari non
									licebat, artior petitio quattuor petentibus erat.

plebeii quoque gratiosi homines petebant, L. Porcius Q. Terentius
									Culleo Cn. Baebius Tamphilus, et hi repulsis in spem impetrandi
									tandem aliquando honoris dilati.

Claudius ex omnibus unus novus candidatus erat. opinione hominum
									haud dubie destinabantur Q. Fabius Labeo et L. Porcius
									Licinus.

sed Claudius consul sine lictoribus cum fratre toto foro
									volitando,

clamitantibus adversariis et maiore parte senatus, meminisse eum
									debere se prius consulem populi Romani quam fratrem 
										 P 
										 P. 
									 . Claudii esse: quin ille sedens pro tribunali aut
									arbitrum 
										 ant 
										 aut 
									 tacitum spectatorem comitiorum se praeberet? —
									coerceri tamen ab effuso studio nequit.

magnis contentionibus tribunorum quoque plebis, qui 
										 ant 
										 aut 
									 contra consulem 
										 ant 
										 aut 
									 pro studio eius pugnabant, comitia aliquotiens
									turbata, donec pervicit Appius, ut deiecto Fabio fratrem
									traheret.

creatus 
										 P 
										 P. 
									 Claudius Pulcher praeter spem suam et ceterorum. locum
									suum tenuit L. Porcius Licinus, quia moderatis studiis, non vi
									Claudiana inter plebeios certatum est.

praetorum inde comitia sunt habita: C. Decimius Flavus 
										 P 
										 P. 
									 . Sempronius Longus 
										 P 
										 P. 
									 . Cornelius Cethegus Q. Naevius Matho C. Sempronius
									Blaesus A. Terentius Varro praetores facti.

haec eo anno, quo Ap. Claudius M. Sempronius consules fuerunt,
									domi militiaeque gesta.

principio insequentis anni P. Claudius L. Porcius consules, cum
									Q. Caecilius M. Baebius Ti. Sempronius, qui ad disceptandum
									inter Philippum et Eumenem reges Thessalorumque civitates missi
									erant,

legationem renuntiassent, regum quoque eorum civitatiumque
									legatos in senatum introduxerunt.

eadem utrimque iterata, quae dicta apud legatos in Graecia erant.
									aliam deinde novam legationem patres, cuius princeps Ap.
									Claudius fuit, in Graeciam et Macedoniam decreverunt ad
									visendum, redditaene civitates Thessalis et Perrhaebis
									essent.

iisdem mandatum, ut ab Aeno et Maronea praesidia
									deducerentur, maritimaque omnis Thraciae ora a Philippo et
									Macedonibus liberaretur.

Peloponnesum quoque adire iussi, unde prior legatio discesserat
									incertiore statu rerum, 
										 quan 
										 quam 
									 si non venissent: nam super cetera etiam sine 
										 response 
										 responso 
									 dimissi, nec datum petentibus erat Achaeorum
									concilium.

de qua re querente graviter Q. Caecilio et simul Lacedaemoniis
									deplorantibus moenia diruta, abductam plebem in Achaiam et
									venumdatam, ademptas, quibus ad 
										 earn 
										 eam 
									 diem civitas stetisset,

Lycurgi leges, Achaei maxime concilii negati crimen excusabant
									recitando legem, quae nisi belli pacisve causa, et cum legati ab
									senatu cum litteris aut scriptis mandatis venirent, vetaret
									indici concilium.

ea ne postea excusatio esset, ostendit senatus curae iis esse
									debere, ut legatis Romanis semper adeundi concilium gentis
									potestas fieret, quem ad modum et illis, quotiens vellent,
									senatus daretur.

dimissis iis legationibus, Philippus a suis certior factus
									cedendum civitatibus deducendaque praesidia esse, infensus
									omnibus in Maronitas iram effundit. Onomasto,

qui praeerat maritimae orae, mandat, ut partis adversae principes
									interficeret. ille per Casandrum quendam, unum ex regiis iam diu
									habitantem Maroneae, nocte Thracibus intromissis velut in bello
									capta urbe caedem fecit.

idem apud Romanos legatos querentes tam crudeliter adversus
									innoxios Maronitas, tam superbe adversus populum Romanum factum,
									ut, quibus libertatem restituendam senatus censuisset, ii pro
									pro hostibus trucidarentur, abnuebat quicquam eorum ad se aut
									quemquam suorum pertinere;

seditione inter ipsos dimicatum, cur ad se alii, alii ad Eumenem
									civitatem traherent;

id facile scituros esse; percunctarentur ipsos Maronitas — , haud
									dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis caedis, neminem
									hiscere adversus se ausurum.

negare Appius rem evidentem pro dubia quaerendam. si ab se culpam
									removere vellet, Onomastum et Casandrum, per quos
									acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari
									posset. primo adeo perturbavit ea vox regem,

ut non color, non vultus ei constaret; deinde collecto tandem
									animo Casandrum, qui Maroneae fuisset, si utique vellent, se
									missurum dixit:

ad Onomastum quidem quid 
										 ear 
										 eam 
									 rem pertinere, qui non modo Maroneae, sed ne in
									regione quidem propinqua fuisset?

et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem 
										 baud 
										 haud 
									 paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo
									contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat.

Casander quoque, missis qui per Epirum ad mare prosequerentur
									eum, ne qua indicium emanaret. veneno creditur sublatus.

et legati a Philippi colloquio ita digressi sunt, ut prae se
									ferrent nihil eorum sibi placere,

et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius. quia tamen
									immaturae ad id vires erant,

ad moram interponendam Demetrium minorem filium mittere Romam
									simul ad purganda crimina, simul ad deprecandam iram senatus
									statuit, satis credens ipsum etiam iuvenem, quod Romae obses
									specimen indolis regiae dedisset, aliquid momenti facturum.

interim per speciem auxilii Byzantiis ferendi, re ipsa ad
									terrorem regulis Thracum iniciendum profectus, perculsis iis uno
									proelio et Amadoco duce capto in Macedoniam rediit, missis ad
									accolas Histri fluminis barbaros, ut in Italiam irrumperent,
									sollicitandos.

et in Peloponneso adventus legatorum Romanorum, qui ex Macedonia
									in Achaiam ire iussi erant, exspectabatur; adversus quos ut
									praeparata consilia haberent, Lycortas praetor concilium
									indixit.

ibi de Lacedaemoniis actum: ex hostibus eos accusatores factos,
									et periculum esse, ne victi magis timendi forent, quam bellantes
									fuissent. quippe in bello sociis Romanis Achaeos usos:

nunc eosdem Romanos aequiores Lacedaemoniis quam Achaeis esse,
									ubi Areus etiam et Alcibiades, ambo exsules, suo beneficio
									restituti, legationem Romam adversus gentem
									Achaeorum ita de ipsis meritam suscepissent, adeoque infesta
									oratione usi essent, ut pulsi patria, non restituti in 
										 earn 
										 eam 
									 viderentur.

clamor undique ortus, referret nominatim de iis; et cum omnia
									ira, non consilio gererentur, capitis damnati sunt. paucos post
									dies Romani legati venerunt. his Clitore in Arcadia datum est
									concilium.

priusquam agerent quicquam, terror Achaeis iniectus erat et
									cogitatio, quam non ex aequo disceptatio futura esset,

quod Areum et Alcibiadem capitis ab se concilio proximo damnatos
									cum legatis videbant;

nec hiscere quisquam audebat. Appius ea, quae apud senatum questi
									erant Lacedaemonii, displicere senatui ostendit: caedem primum
									ad Compasium factam eorum, qui a Philopoemene ad causam dicendam
									evocati venissent;

deinde cum in homines ita saevitum esset, ne ulla parte
									crudelitas eorum cessaret, muros dirutos urbis nobilissimae
									esse, leges vetustissimas abrogatas, inclutamque per gentes
									disciplinam Lycurgi sublatam.

haec cum Appius dixisset, Lycortas, et quia praetor et quia
									Philopoemenis, auctoris omnium quae Lacedaemone acta fuerant,
									factionis erat, ita respondit.

“difficilior nobis, Ap. Claudi, apud vos oratio est quam Romae
									nuper apud senatum fuit.

tunc enim Lacedaemoniis accusantibus respondendum erat: nunc a
									vobis ipsis accusati sumus, apud quos causa est dicenda.

quam iniquitatem condicionis subimus illa spe, iudicis animo te
									auditurum esse, posita contentione qua paulo ante egisti. ego
									certe, cum ea, quae et hic antea apud Q. Caecilium et postea
									Romae questi sunt Lacedaemonii, a te paulo ante relata sint, non
									tibi sed illis me apud te respondere credam. caedem obicitis
									eorum,

qui a Philopoemene praetore evocati ad causam dicendam interfecti
									sunt. hoc ego crimen non modo a vobis, Rorani, sed ne apud vos
									quidem nobis obiciendum fuisse arbitror. quid ita? quia in
									vestro foedere erat, ut maritimis urbibus abstinerent Lacedaemonii.

quo tempore armis captis urbes, a quibus abstinere iussi erant,
									nocturno impetu occupaverunt, si T. Quinctius, si exercitus
									Romanus, sicut antea, in Peloponneso fuisset, eo nimirum capti
									et oppressi confugissent.

cum vos procul essetis, quo alio nisi ad nos, socios vestros,
									quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedaemonem vobiscum
									simili de causa oppugnantes viderant, confugerent?

pro vobis igitur iustum piumque bellum suscepimus. quod cum alii
									laudent, reprehendere ne Lacedaemonii quidem possint, dii quoque
									ipsi comprobaverint, qui nobis victoriam dederunt, quonam modo
									ea, quae belli iure acta sunt, in disceptationem veniunt? quorum
									tamen maxima pars nihil pertinet ad nos.

nostrum est, quod evocavimus ad causam dicendam eos, qui ad arma
									multitudinem exciverant, qui expugnaverant maritima oppida, qui
									diripuerant, qui caedem principum fecerant. quod vero illi
									venientes in castra interfecti sunt,

vestrum est, Areu et Alcibiade, qui nunc nos, si diis placet,
									accusatis, non nostrum.

exsules Lacedaemoniorum, quo ex numero hi quoque duo fuerunt, et
									tunc nobiscum erant, et quod domicilio sibi delegerant maritima
									oppida, se petitos credentes, in eos, quorum opera patria
									extorres ne in tuto quidem exsilio posse consenescere se
									indignabantur, impetum fecerunt. Lacedaemonii igitur
									Lacedaemonios,

non Achaei interfecerunt; nec iure an iniuria caesi sint, 
										 argulnentari 
										 argumentari 
									 refert.

at enim illa certe vestra sunt, Achaei, quod leges disciplinamque
									vetustissimam Lycurgi sustulistis, quod muros diruistis.

quae utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedaemoniis
									non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi
									disciplinam exstructi sint?

tyranni enim nuper eos arcem et munimentum sibi, non civitati
									paraverunt; et si exsistat hodie ab inferis Lycurgus, gaudeat
									ruinis eorum, et nunc se patriam et Spartam antiquam agnoscere dicat.

non Philopoemenem exspectare nec Achaeos, sed vos ipsi,
									Lacedaemonii, vestris manibus amoliri et diruere omnia vestigia
									tyrannidis debuistis.

vestrae enim illae deformes veluti notae servitutis erant et cum
									sine muris per octingentos prope annos liberi aliquando etiam
									principes Graeciae fuissetis, muris velut compedibus circumdatis
									vincti per centum annos servistis.

quod ad leges ademptas attinet, ego antiquas Lacedaemoniis leges
									tyrannos ademisse arbitror; nos non suas ademisse, quas non
									habebant, sed nostras leges dedisse;

nec male consuluisse civitati, cum concilii nostri 
										 ear 
										 eam 
									 fecerimus et nobis miscuerimus, ut corpus unum et
									concilium totius Peloponnesi esset. tunc,

ut opinor, si aliis ipsi legibus viveremus, alias istis
									iniunxissemus, queri se iniquo 
										 lure 
										 iure 
									 esse et indignari possent.

scio ego, Ap. Claudi, hanc orationem, qua sum adhuc usus, neque
									sociorum apud socios neque liberae gentis esse, sed vere
									servorum disceptantium apud dominos.

nam si non vana illa vox praeconis fuit, qua liberos esse omnium
									primos Achaeos iussistis, si foedus ratum est, si societas et
									amicitia ex aequo observatur, cur ego, quid Capua capta
									feceritis Romani, non quaero, vos rationem reposcitis, quid
									Achaei Lacedaemoniis bello victis fecerimus?

interfecti aliqui sunt, finge, a nobis: quid? vos senatores
									Campanos securi non percussistis?

at muros diruimus: vos non muros tantum sed urbem agrosque
									ademistis. specie, inquis, aequum est foedus:

re apud Achaeos precaria libertas, apud Romanos etiam imperium
									est. sentio, Appi, et, si non oportet, non indignor:

sed oro vos, quantumlibet intersit inter Romanos et Achaeos, modo
									ne in aequo hostes vestri nostrique apud vos sint ac nos socii,
									immo ne meliore iure sint.

nam ut in aequo essent nos fecimus, cum leges iis nostras
									dedimus, cum, ut Achaici concilii essent, effecimus parum est
									victis, quod victoribus satis est; plus postulant hostes quam
									socii habent.

quae iureiurando, quae monumentis litterarum in
									lapide insculptis in aeternam 
										 miemoriam 
										 memoriam 
									 sancta atque sacrata sunt, ea cum periurio nostro
									tollere parant.

veremur quidem vos, Romani, et si ita vultis, etiam timemus: sed
									plus et veremur et timemus deos immortales.”

cum adsensu maximae partis est auditus, et locutum omnes pro
									maiestate magistratus censebant, ut facile appareret molliter
									agendo dignitatem suam tenere Romanos non posse. 
										 tur 
										 tum 
									 Appius suadere se magnopere Achaeis dixit,

ut, dum liceret voluntate sua facere, gratiam inirent, ne mox
									inviti et coacti facerent.

haec vox audita quidem cum omnium gemitu est, sed metum iniecit
									imperata recusandi.

id modo petierunt, ut Romani, quae viderentur, de Lacedaemoniis
									mutarent nec Achaeos religione obstringerent irrita ea, quae
									iureiurando sanxissent, faciendi. damnatio tantum Arei et
									Alcibiadis, quae nuper facta erat, sublata est.

Romae principio eius anni, cum de provinciis consulum et
									praetorum actum est, consulibus Ligures, quia bellum nusquam
									alibi erat, decreti.

praetores C. Decimius Flavus urbanam, P. Cornelius Cethegus inter
									cives et peregrinos sortiti sunt,

C. Sempronius Blaesus Siciliam, Q. Naevius Matho Sardiniam et ut
									idem quaereret de veneficiis, A. Terentius Varro Hispaniam
									citeriorem, P. Sempronius Longus Hispaniam ulteriorem.

de iis duabus provinciis legati per id fere tempus L. Iuventius
									Talna et T. Quinctilius Varus venerunt,

qui, quantum bellum iam profligatum in Hispania esset, senatu
									edocto postularunt simul, ut pro rebus tam prospere gestis diis
									immortalibus haberetur honos et ut praetoribus exercitum
									deportare liceret.

supplicatio in biduum decreta est: de legionibus deportandis, cum
									de consulum praetorumque exercitibus ageretur, rem integram
									referri iusserunt. paucos post dies consulibus in Ligures binae
									legiones,

quas Ap. Claudius et M. Sempronius habuerant, decretae sunt.

de Hispaniensibus exercitibus magna contentio fuit
									inter novos praetores et amicos absentium, Calpurnii
									Quinctiique.

utraque causa tribunos plebis, utraque consulem habebat. hi se
									intercessuros senatus consulto, si deportandos censerent
									exercitus, denuntiabant: illi, si haec intercessio fieret,
									nullam rem aliam se decerni passuros.

victa postremo absentium gratia est et senatus consultum factum,
									ut praetores quattuor milia peditum 
										 Romauorum 
										 Romanorum 
									 scriberent, trecentos equites, et quinque milia
									peditum sociorum Latini nominis, quingentos equites, quos secum
									in Hispaniam portarent.

cum ea quattuor milia in legiones
									discripsissent, quo plus quam quina milia peditum, treceni
									equites in singulis legionibus esset, dimitterent, eos
									primum,

qui emerita stipendia haberent, deinde ut cuiusque fortissima
									opera Calpurnius et Quinctius in proelio usi essent.

hac sedata contentione alia subinde C. Decimii praetoris morte
									exorta est.

Cn. Sicinius et L. Pupius, qui aediles proximo anno fuerant, et
									C. Valerius flamen Dialis et Q. Fulvius Flaccus — is quia
									aedilis curulis designatus erat, sine toga candida, sed maxima
									ex omnibus contentione — petebant;

certamenque ei cum flamine erat. et postquam primo aequare, mox
									superare etiam est visus, pars tribunorum plebis negare rationem
									eius habendam esse,

quod duos simul unus magistratus, praesertim curules, neque
									capere posset nec gerere; pars legibus eum solvi aequum censere,
									ut quem vellet praetorem creandi populo potestas fieret.

L. Porcius consul primo in ea sententia esse, ne nomen eius
									acciperet;

deinde, ut ex auctoritate senatus idem faceret, convocatis
									patribus referre se ad eos dixit, quod nec iure ullo nec exemplo
									tolerabili liberae civitati aedilis curulis designatus praeturam
									peteret; sibi, nisi quid aliud iis videretur, in animo esse e
									lege comitia habere.

patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fulvio ageret, ne
									impedimento esset, quo minus comitia praetoris in 
									locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur.

agenti consuli ex senatus consulto respondit Flaccus iihil, quod
									se indignum esset, facturum. medio 
										 respVonso 
										 responso 
									 spemn ad voluntatem interpretantibus fecerat cessurum
									patrum auctoritati esse.

comitiis acrius 
										 etiai 
										 etiam 
									 quam ante petebat criminando, extorqueri sibi a
									consule et senatu populi Romani beneficium, et invidiam fieri
									geminati honoris, tamquam non appareret, ubi designatus praetor
									esset, extemplo aedilitate se abdicaturum. consul cum

et pertinaciam petentis crescere et 
										 favorein 
										 favorem 
									 populi magis magisque in eum inclinari cerneret,
									dimissis comitiis senatum vocavit. censuerunt frequentes,
									quoniam Flaccum auctoritas patrum 
										 niilh! 
										 nihil 
									 movisset, ad populum cum Flacco agendum.

coutione 
										 contione 
									 advocata cum egisset consul, ne 
										 turn 
										 tum 
									 quidem de sententia motus gratias populo Romano egit,
									quod 
										 tailto 
										 tanto 
									 studio, quotienscumque declarandae voluntatis potestas
									facta esset, praetorem se voluisset facere:

ea sibi studia civium suorum destituere non esse in animo. haec
									vero tam obstinata vox tantum ei favorem accendit, ut haud
									dubius praetor esset, si consul accipere nomen vellet.

ingens certamen tribunis et inter se ipsos et cum consule fuit, 
										 donee 
										 donec 
									 senatus a consule est 
										 habits 
										 habitus 
									 decretumque:

quoniam praetoris subrogandi comitia ne legibus fierent,
									pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impedirent, senatum
									censere satis 
										 praetorumn 
										 praetorum 
									 esse;

P. Cornelius utramque in urbe iurisdictionem haberet, Apollinique
									ludos faceret.

his comitiis prudentia et virtute senatus sublatis, alia maioris
									certaminis, quo et maiore de re et inter plures potentioresque
									viros, sunt exorta.

censuram summa contentione petebant L. Valerius Flaccus P. et L.
									Scipiones Cn. Manlius Vulso L. Furius Purpurio patricii,

plebeii autem M. Porcius Cato M. Fulvius Nobilior Ti. et M.
									Sempronii, Longus et Tuditanus. sed omnes patricios plebeiosque 
										 nobilissimarumu 
										 nobilissimarum 
									 familiarum M. Porcius longe anteibat.

in hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit, ut
									quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus fuisse
									videretur. nulla ars neque privatae neque publicae rei gerendae
									ei defuit; urbanas rusticasque res pariter callebat.

ad summos honores alios scientia iuris, alios eloquentia, alios
									gloria militaris provexit: huic versatile ingenium sic pariter
									ad omnia fuit, ut 
										 nature 
										 natum 
									 ad id unum diceres, quodcumque ageret:

in bello manu fortissimus multisque insignibus clarus pugnis,
									idem postquam ad magnos honores pervenit, summus imperator, idem
									in pace, si ius consuleres, peritissimus, si causa oranda
									esset,

eloquentissimus, nec is tantum, cuius lingua vivo eo viguerit,
									monumentum eloquentiae nullum exstet: vivit immo vigetque
									eloquentia eius sacrata scriptis omnis generis.

orationes et pro se multae et pro aliis et in alios: nam non
									solum accusando sed etiam causam dicendo fatigavit inimicos.
									simultates nimio plures

et exercuerunt eum et ipse exercuit eas; nec facile dixeris,
									utrum magis presserit eum nobilitas, an ille agitaverit
									nobilitatem.

asperi procul dubio animi et linguae acerbae et immodice 
										 iiberae 
										 liberae 
									 fuit, sed invicti a cupiditatibus animi, rigidae
									innocentiae, contemptor gratiae, divitiarum.

in parsimonia, in patientia laboris periculique ferrei prope
									corporis animique, quem ne senectus quidem, quae solvit
									omnia,

fregerit, qui sextum et octogesimum 
										 tInnum 
										 annum 
									 agens causam dixerit, ipse pro se oraverit
									scripseritque, nonagesimo anno Ser. Galbam ad populi adduxerit
									iudicium.

hunc, sicut omni vita, tum petentem premebat nobilitas;
									coierantque praeter 
										 L. 
										 C. 
									 Flaccum, qui collega in consulatu fuerat, 
										 candidate 
										 candidati 
									 omnes ad deiciendum honore,

non solum ut ipsi potius adipiscerentur, nec quia indignabantur
									novum hominem censorem videre, sed etiam quod tristem censuram
									periculosamque multorum famae et ab laeso a plerisque et
									laedendi cupido exspectabant.

etenim 
										 turn 
										 tum 
									 quoque minitabundus petebat, refragari sibi, qui liberam et fortem censuram timerent,
									criminando.

et simul 
										 L. 
										 C. 
									 Valerio suffragabatur: illo uno collega castigare se
									nova flagitia et priscos revocare mores posse. his accensi
									homines, adversa nobilitate, non M. Porcium 
										 mlodo 
										 modo 
									 censorem fecerunt, sed collegam ei 
										 L. 
										 C. 
									 Valerium Flaccum adiecerunt.

secundum comitia censorum consules praetoresque in provincias
									profecti praeter Q. Naevium, quem quattuor non minus menses,
									priusquam in Sardiniam iret, quaestiones veneficii, quarum
									magnam partem extra urbem per municipia conciliabulaque habuit,
									quia ita aptius visum erat, tenuerunt.

si Antiati Valerio credere libet, ad duo milia hominum damnavit.
									et 
										 L. 
										 C. 
									 Postumius praetor, cui Tarentum provincia evenerat,
									magnas pastorum coniurationes vindicavit, et reliquias
									Bacchanalium quaestionis cum cura exsecutus est. multos,

qui aut citati non adfuerant aut vades deseruerant, in ea regione
									Italiae latentes partim noxios iudicavit, partim comprehensos
									Romam ad senatum misit. in carcerem omnes a P. Cornelio coniecti
									sunt.

in Hispania ulteriore fractis proximo bello Lusitanis quietae res
									fuerunt: in citeriore A. Terentius in Suessetanis oppidum
									Corbionem vineis et operibus expugnavit, captivos vendidit:
									quieta deinde hiberna et citerior provincia habuit.

veteres praetores C. Calpurnius Piso et 
										 L 
										 L. 
									 . Quinctius Romam redierunt. utrique magno patrum
									consensu triumphus est decretus.

prior C. Calpurnius de Lusitanis et Celtiberis triumphavit:
									coronas aureas tulit octoginta tres et duodecim milia pondo
									argenti.

paucos post dies 
										 L 
										 L. 
									 . Quinctius Crispinus ex iisdem Lusitanis et Celtiberis
									triumphavit: tantundem auri atque argenti in eo triumpho
									praelatum. 
										 Censores 
										 censores 
									 M. Porcius

et 
										 L 
										 L. 
									 . Valerius metu mixta exspectatione senatum
									legerunt;

septem moverunt senatu, ex quibus unum insignem et nobilitate et
									honoribus, 
										 L 
										 L. 
									 . Quinctium Flamininum consularem. patrum 
										 meinoria 
										 memoria 
									 institutum fertur, ut censores motis senatu adscriberent notas. Catonis et aliae quidem acerbae orationes
									exstant in eos, quos aut senatorio loco movit aut quibus equos
									ademit,

longe gravissima in 
										 L 
										 L. 
									 Quinctium oratlo, qua si accusator ante notam, non
									censor post notam usus esset, retinere 
										 L 
										 L. 
									 . Quinctium in senatu ne frater quidem T. Quinctius, si 
										 turn 
										 tum 
									 censor esset, potuisset.

inter cetera obiecit ei Philippum Poenum, carum ac nobile
									scortum, ab Roma in Galliam provinciam spe ingentium donorum
										perductum.

eum puerum, per lasciviam cum
									cavillaretur, exprobrare consuli per saepe solitum,
									quod sub ipsum spectaculum gladiatorium abductus ab Roma esset,
									ut obsequium amatori venditaret.

forte epulantibus iis, cum iam vino incaluissent, nuntiatum in
									convivio esse nobilem Boium cum liberis transfugam venisse;
									convenire consulem velle, ut ab eo fidem praesens acciperet.

introductum in tabernaculum per interpretem adloqui consulem coepisse. inter cuius
									sermonem Quinctius scorto “vis tu,” inquit “quoniam gladiatorium
									spectaculum reliquisti, iam hunc Gallum morientem videre?”

et cum is vixdum serio adnuisset, ad nutum scorti consulem
									stricto gladio, qui super caput pendebat, loquenti Gallo caput
									primum percussisse, deinde, fugienti fidemque populi Romani
									atque eorum, qui aderant, imploranti latus transfodisse.

Valerius Antias, ut qui nec orationem Catonis legisset et fabulae
									tantum sine auctore editae credidisset, aliud argumentum, simile
									tamen et libidine et crudelitate peragit. Placentiae famosam
									mulierem,

cuius amore deperiret, in convivium arcessitam scribit. ibi
									iactantem sese scorto inter cetera rettulisse, quam acriter
									quaestiones exercuisset, et quam multos capitis damnatos in
									vinculis haberet, quos securi percussurus esset.

tum illam infra eum accubantem negasse umquam vidisse quemquam
									securi ferientem, et pervelle id videre. hic indulgentem
									amatorem unum ex illis miseris attrahi iussum securi
									percussisse.

facinus, sive eo modo, quo censor ohiecit, sive, ut
									Valerius tradit, commissum est, saevum atque atrox: inter pocula
									atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset,
									ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis,
									mactatam humanam 
										 victinam 
										 victimam 
									 esse et cruore mensam respersam!

in extrema oratione Catonis condicio Quinctio fertur, ut si id
									factum negaret ceteraque, quae obiecisset, sponsione 
										 defenlderet 
										 defenderet 
									 sese: sin fateretur, ignominiane sua quemquam
									doliturum censeret, cum ipse vino et venere amens sanguine
									hominis in convivio lusisset?

in equitatu recognoscendo L. Scipioni Asiatico ademptus equus. in
									censibus 
										 quoqute 
										 quoque 
									 accipiendis tristis et aspera in omnes ordines censure
									fuit.

ornamenta et vestem muliebrem et vehicula, quae pluris quam
									quindecim milium aeris essent, deciens tanto
										pltris quam quanti essent in
									censum referre iuratores iussi; item mancipia minora annis
									viginti,

quae post proximum lustrum decem milibus aeris aut pluris eo
									venissent, uti ea quoque deciens tanto pluris quam quanti essent
									aestimarentur, et his rebus omnibus terni in milia aeris
									attribuerentur.

aquam publicam omnem in privatum aedificium aut agrum fluentem
									ademerunt; et quae in loca publica inaedificata immolitave
									privati habebant, intra dies triginta demoliti sunt.

opera deinde facienda ex decreta in eam rem pecunia, lacus
									sternendos lapide, detergendasque, qua opus esset, cloacas, in
									Aventino et in aliis partibus, qua nondum erant, faciendas
									locaverunt.

et separatim Flaccus molem ad Neptunias aquas, ut iter populo
									esset, et viam per Formianum montem,

Cato atria duo, Maenium et Titium, in lautumiis, et quattuor
									tabernas in publicum emit basilicamque ibi fecit, quae Porcia
									appellata est. et vectigalia summis pretiis, ultro tributa
									infimis locaverunt.

quas locationes cum senatus precibus et lacrimis victus
									publicanorum induci et de integro locari iussisset, censores,
									edicto summotis ab hasta qui ludificati priorem
									locationem erant, omnia eadem 
										 paulunmZZZ 
										 paululum 
									 imminutis pretiis locaverunt.

nobilis censura fuit simultatiumque plena, quae M. Porcium, cui
									acerbitas ea adsignabatur, per omnem vitam exercuerunt. eodem
									anno coloniae duae,

Potentia in Picenum Pisaurum in Gallicum agrum, deductae sunt.
									sena iugera in singulos data. diviserunt agrum coloniasque
									deduxerunt iidem tresviri, Q. Fabius Labeo, et M. et Q. Fulvii,
									Flaccus et Nobilior.

consules eius anni nec domi nec militiae memorabile quicquam
									egerunt.

in insequentem annum crearunt consules M. Claudium 
										 AMarcellum 
										 Marcellum 
									 Q. Fabium Labeonem. M. Claudius Q. Fabius idibus
									Martiis, quo die consulatum inierunt, de provinciis suis
									praetorumque rettulerunt.

praetores creati erant C. Valerius flamen Dialis qui et priore
									anno petierat, et Sp. Postumius Albinus et P. Cornelius Sisenna
									L. Pupius L. Iulius Cn. Sicinius.

consulibus Ligures cum iisdem exercitibus, quos P. Claudius et L.
									Porcius habuerant, provincia decreta est.

Hispaniae extra sortem prioris anni praetoribus cum suis
									exercitibus servatae. praetores ita sortiri iussi, uti flamini
									Diali utique altera iuris dicendi Romae provincia esset:

peregrinam est sortitus. Sisennae Cornelio urbana, Sp. Postumio
									Sicilia, L. Pupio Apulia, L. Iulio Gallia, Cn. Sicinio Sardinia
									evenit. L. Iulius maturare est iussus.

Galli Transalpini per saltus ignotae antea viae, ut ante dictum
									est, in Italiam transgressi oppidum in agro, qui nunc est
									Aquileiensis, aedificabant.

id eos ut prohiberet, quod eius sine bello posset, praetori
									mandatum est. si armis prohibendi essent, consules certiores
									faceret: ex his placere alterum adversus Gallos ducere
									legiones.

extremo prioris anni 
											 comitia 
											 comitia 
										 auguris creandi habita erant . augur in demortui Cn. Cornelii Lentuli
									locum creatus erat Sp. Postumius Albinus.

huius principio anni P. Licinius Crassus pontifex maximus mortuus
									est, in cuius locum M. Sempronius Tuditanus 
									pontifex est cooptatus;

pontifex maximus est creatus C. Servilius Geminus. P. Licinii
									funeris causa visceratio data, et gladiatores centum viginti
									pugnaverunt, et ludi funebres per triduum facti, post ludos
									epulum. in quo cum toto foro strata triclinia essent,

tempestas 
										 curm 
										 cum 
									 magnis procellis coorta coegit plerosque tabernacula
									statuere in foro:

eadem paulo post, cum undique disserenasset, sublata;
									defunctosque vulgo ferebant quod inter fatalia vates
									cecinissent, necesse esse tabernacula in foro statui.

hac religione levatis altera iniecta, quod sanguine per biduum
									pluvisset in area Vulcani; et per decemviros supplicatio indicta
									erat eius prodigii expiandi causa. 
										 Priusquam 
										 priusquam 
									 consules in provincias proficiscerentur,

legationes transmarinas in senatum introduxerunt. nec umquam ante
									tantum regionis eius hominum Romae fuerat.

nam ex quo fama per gentes, quae Macedoniam accolunt, vulgata est
									crimina querimoniasque de Philippo non neglegenter ab Romanis
									audiri, multis operae pretium fuisse queri,

pro se quaeque civitates gentesque, singuli etiam privatim —
									gravis enim accola omnibus erat — Romam aut ad spem levandae
									iniuriae aut ad deflendae solacium venerunt.

et ab Eumene rege legatio cum fratre eius Athenaeo venit ad
									querendum simul quod non deducerentur ex Thracia praesidia,
									simul quod in Bithyniam Prusiae bellum adversus Eumenem gerenti
									auxilia missa forent.

respondendum ad omnia iuveni 
										 turn 
										 tum 
									 admodum Demetrio erat. cum 
										 baud 
										 haud 
									 facile esset aut ea, quae obicerentur, aut quae
									adversus ea dicenda erant, memoria complecti —

nec enim multa solum, sed etiam pleraque oppido quam parva erant,
									de controversia finium, de hominibus raptis pecoribusque
									abactis, de iure aut dicto per libidinem aut non dicto, de rebus
									per vim aut gratiam iudicatis —

, nihil horum neque Demetrium docere dilucide nec se satis
									liquido discere ab eo senatus cum cerneret posse, simul et
									tirocinio et perturbatione iuvenis moveretur,
									quaeri iussit ab eo, ecquem de his rebus commentarium a patre
									accepisset.

cum respondisset accepisse se, nihil prius 
										 nee 
										 nec 
									 potius visum est quam regis ipsius de singulis
									responsa accipere. librum extemplo poposcerunt, deinde ut ipse
									recitaret permiserunt.

erant autem de singulis rebus in breve coactae causae, ut alia
									fecisse se secundum decreta legatorum diceret, alia non per se
									stetisse, quo minus faceret, sed per eos ipsos, qui
									accusarent.

interposuerat et querellas de iniquitate decretorum, et quam non
									ex aequo disceptatum apud 
										 Caeciiunm 
										 Caecilium 
									 foret indigneque sibi nec ullo suo merito insultatum
									ab omnibus esset.

has notas irritati eius 
										 alini 
										 animi 
									 collegit senatus: ceterum alia excusanti iuveni, alia
									recipienti futura ita, ut maxime vellet senatus, responderi
									placuit nihil patrem eius neque rectius

nec magis quod ex voluntate senatus esset fecisse, quam quod,
									utcumque ea gesta essent, per Demetrium filium satisfieri
									voluisset Romanis.

multa et dissimulare et oblivisci et pati praeterita senatum
									posse, et credere etiam Demetrio 
											 credendum 
											 credendum 
										 esse .

obsidem enim se animum eius habere, etsi corpus patri reddiderit,
									et scire, quantum salva in patrem pietate possit, amicum eum
									populi Romani esse,

honorisque eius causa missuros in Macedoniam legatos, ut si quid
									minus factum sit quam debuerit, tum quoque sine piaculo rerum
									praetermissarum fiat. velle etiam sentire Philippum integra
									omnia sibi cum populo Romano Demetrii filii beneficio esse.

haec, quae augendae amplitudinis eius causa facta erant, extemplo
									in invidiam, 
										 iox 
										 mox 
									 etiam in perniciem adulescenti verterunt. Lacedaemonii
									deinde introducti sunt.

multae et parvae disceptationes iactabantur: sed quae maxime rem
									continerent, erant, utrum restituerentur, quos Achaei
									damnaverant, necne;

inique an iure occidissent, quos occiderant,
										 vertebatur et utrum manerent in Achaico concilio
									Lacedaemonii, an, ut ante fuerat, secretum eius
									unius in Peloponneso civitatis ius esset.

restitui iudiciaque facta tolli placuit, 
										 Lacedaemonein 
										 Lacedaemonem 
									 manere in Achaico concilio scribique id decretum et
									consignari a Lacedaemoniis et Achaeis. 
										 Legatus 
										 legatus 
									 in Macedoniam Q. Marcius est missus,

iussus idem in Peloponneso sociorum res aspicere. nam ibi quoque
									et ex veteribus discordiis residui motus erant, et Messene
									desciverat a concilio Achaico.

cuius belli et causas et ordinem si expromere velim, immemor sim
									propositi, quo statui non ultra attingere externa, nisi qua
									Romanis cohaererent rebus.

eventus memorabilis est, quod, cum bello superiores essent,
									Achaei, Philopoemen praetor eorum capitur, ad praeoccupandam
									Coronen, quam hostes petebant, in ita 
									valle iniqua cum equitibus paucis oppressus.

ipsum potuisse effugere Thracum Cretensiumque auxilio tradunt:
									sed pudor relinquendi equites, nobilissimos gentis, ab ipso
									nuper lectos, tenuit.

quibus dum locum ad evadendas angustias cogendo ipse agmen
									praebet, sustinens impetus hostium, prolapso equo et suo ipse
									casu et onere equi super eum ruentis 
										 baud 
										 haud 
									 multum afuit, quin exalimaretur,

septuaginta annos iam natus et diutino morbo, ex quo 
										 turn 
										 tum 
									 primum reficiebatur, viribus admodum attenuatis.

iacentem hostes superfusi oppresserunt; cognitumque
										 primum a verecundia memoriaque meritorum haud
									secus quam ducem suum attollunt reficiuntque et ex valle devia
									in viam portant, vix sibimet ipsi prae necopinato gaudio
									credentes;

pars nuntios Messenen praemittunt debellatum esse, Philopoemenem
									captum adduci.

primum adeo incredibilis visa res, ut non pro vano modo sed vix
									pro sano nuntius audiretur. deinde ut super alium alius idem
									omnes adfirmantes veniebant, tandem facta fides;

et priusquam appropinquare urbi satis scirent, ad spectaculum
									omnes simul liberi ac servi, pueri quoque cum feminis,
									effunduntur. itaque clauserat portam turba, dum pro se quisque,
									nisi ipse oculis suis credidisset, vix pro comperta
									tantam rem habiturus videtur.

aegre 
										 sunimoventes 
										 submoventes 
									 obvios intrare portam, qui adducebant Philopoemenem,
									potuerunt. aeque conferta turba iter reliquum clauserat;

et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente,
									quod propinquum viae erat, compleverunt, et, ut eo adduceretur
									in conspectum populi, una voce omnes exposcebant.

magistratus et principes veriti, ne quem motum misericordia
									praesentis tanti viri faceret, cum alios verecundia pristinae
									maiestatis collatae praesenti fortunae, alios recordatio
									ingentium meritorum motura esset, procul in conspectu eum
									statuerunt,

deinde raptim ex oculis hominum abstraxerunt, dicente praetore
									Dinocrate esse, quae pertinentia ad summam belli percunctari eum
									magistratus vellent. inde abducto eo in curiam et senatu vocato
									consultari coeptum.

iam invesperascebat, et non modo cetera, sed ne in proximam
									quidem noctem ubi satis tuto custodiretur, expediebant.

obstupuerant ad magnitudinem pristinae eius fortunae virtutisque,
									et neque ipsi domum recipere custodiendum audebant nec cuiquam
									uni custodiam eius satis credebant.

admonent deinde quidam esse thesaurum publicum sub terra, saxo
									quadrato saeptum. eo vinctus demittitur, et saxum ingens, quo
									operitur, machina superimpositum est.

ita loco potius quam homini cuiquam credendam custodiam rati,
									lucem insequentem exspectaverunt. postero die multitudo quidem
									integra,

memor pristinorum eius in civitatem meritorum, parcendum ac per
									eum remedia quaerenda esse praesentium malorum censebant:

defectionis auctores, quorum in manu res publica erat, in secreto
									consultantes omnes ad necem eius consentiebant. sed utrum
									maturarent an differrent, ambigebatur.

vicit pars avidior poenae, missusque qui venenum ferret. accepto
									poculo nihil aliud locutum ferunt quam quaesisse, si incolumis
									Lycortas — is alter imperator Achaeorum erat — equitesque
									evasissent.

postquam dictum est incolumes esse, “bene habet” inquit et poculo impavide
									exhausto haud ita multo post exspiravit.

non diuturnum mortis eius 
										 vaudium 
										 gaudium 
									 auctoribus crudelitatis fuit. victa namque Messene
									bello exposcentibus Achaeis dedidit noxios, ossaque reddita
									Philopoemenis sunt, et sepultus ab universo Achaico est
									concilio, adeo omnibus humanis congestis honoribus, ut ne
									divinis quidem abstineretur.

ab scriptoribus rerum Graecis Latinisque tantum huic viro
									tribuitur, ut a quibusdam eorum, velut ad insignem notam huius
									anni, memoriae mandatum sit tres claros imperatores eo anno
									decessisse, Philopoemenem, Hannibalem, P. Scipionem:

adeo in aequo eum duarum potentissimarum 
										 gentiunl 
										 gentium 
									 summis imperatoribus posuerunt.

ad Prusiam regem legatus T. Quinctius Flamininus venit, quem
									suspectum Romanis et receptus post fugam Antiochi Hannibal et
									bellum adversus Eumenem motum faciebat.

ibi seu quia a Flaminino inter cetera obiectum Prusiae erat
									hominem omnium, qui viverent, infestissimum populo Romano apud
									eum esse, qui patriae suae primum, deinde fractis eius opibus
									Antiocho regi auctor belli adversus populum Romanum fuisset;

seu quia ipse Prusias, ut gratificaretur praesenti Flaminino
									Romanisque, per se necandi aut tradendi eius in potestatem
									consilium cepit; a primo colloquio Flaminini milites extemplo ad
									domum Hannibalis custodiendam missi sunt.

semper talem exitum vitae suae Hannibal prospexerat animo et
									Romanorum inexpiabile odium in se cernens, et fidei regum nihil
									sane confisus: Prusiae vero levitatem etiam expertus erat;
									Flaminini quoque adventum velut fatalem sibi horruerat.

ad omnia undique infesta ut iter semper aliquod praeparatum fugae
									haberet, septem exitus domo fecerat, et ex iis quosdam occultos,
									ne custodia saepirentur.

sed grave imperium regum nihil inexploratum, quod vestigari
									volunt, efficit. totius circuitum domus ita custodiis complexi
									sunt, ut nemo inde elabi posset.

Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo
									esse, postico, quod devium maxime atque 
										 occultissimli 
										 occultissimi 
									 exitus erat,

fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa
									custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante praeparatum
									ad tales habebat casus, poposcit.

“liberemus” inquit “diuturna cura populum Romanum, quando mortem senis exspectare longum
									censent.

nec magnam nec memorabilem ex inermi proditoque Flamininus
									victoriam feret. mores quidem populi Romani quantum mutaverint,
									vel hic dies argumento erit.

horum patres Pyrrho regi, hosti armato, exercitum in Italia habenti, ut a veneno caveret
									praedixerunt: hi legatum consularem, qui auctor esset Prusiae
									per scelus occidendi hospitis, miserunt.”

exsecratus deinde in caput regnumque Prusiae, et hospitales deos
									violatae ab eo fidei testes invocans, poculum exhausit. hic
									vitae exitus fuit Hannibalis.

Scipionem et Polybius et Rutilius hoc anno mortuum scribunt. ego
									neque his neque Valerio adsentior, his, quod censoribus M.
									Porcio L. Valerio L. Valerium principem
									senatus ipsum 
										 censorern 
										 censorem 
									 lectum invenio, cum superioribus duobus lustris
									Africanus fuisset,

quo vivo, nisi ut ille senatu moveretur, quam notam nemo memoriae
									prodidit, alius princeps in locum eius lectus non esset.

Antiatem auctorem refellit tribunus plebis M. Naevius, adversus
									quem oratio inscripta P. Africani est.

hic Naevius in magistratuum libris est tribunus plebis P. Claudio
									L. Porcio consulibus, sed iniit tribunatum Ap. Claudio M.
									Sempronio consulibus ante diem quartum idus Decembres.

inde tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius L.
									Porcius consulatum inierunt.

ita vixisse in tribunatu Naevii videtur, diesque ei dici ab eo
									potuisse, decessisse autem ante L. Valerii et M. Porcii
									censuram.

trium clarissimorum suae cuiusque gentis virorum non tempore
									magis congruente comparabilis mors videtur esse,
									quam quod nemo eorum satis dignum splendore vitae exitum
									habuit.

iam primum omnes non in patrio solo mortui nec sepulti sunt.
									veneno absumpti Hannibal et Philopoemen; exsul Hannibal,
									proditus ab hospite, captus Philopoemen in carcere et in
									vinculis exspiravit:

Scipio etsi non exsul neque damnatus, die tamen dicta, ad quam
									non adfuerat reus, absens citatus, voluntarium non sibimet ipse
									solum sed etiam funeri suo exsilium indixit.

dum ea in Peloponneso, a quibus devertit oratio, geruntur,
									reditus in Macedoniam Demetrii legatorumque aliter aliorum
									adfecerat animos.

vulgus Macedonum, quos belli ab Romanis imminentis metus
									terruerat, Demetrium ut pacis auctorem cum ingenti favore
									conspiciebant, simul et spe haud dubia regnum ei post mortem
									patris destinabant.

nam etsi minor aetate quam Perseus esset, hunc iusta matre
									familiae, illum paelice ortum esse; 
										 ilium 
										 illum 
									 ut ex vulgato corpore genitum nullam certi patris
									notam habere, hunc insignem Philippi similitudinem prae se
									ferre.

ad hoc Romanos Demetrium in paterno solio locaturos, Persei
									nullam apud eos gratiam esse.

haec vulgo loquebantur. itaque et Persea cura angebat, ne parum
									pro se una aetas valeret, cum aliis omnibus rebus frater
									superior esset;

et Philippus ipse, vix sui arbitrii fore, quem heredem regni
									relinqueret credens, sibi quoque graviorem esse quam vellet
									minorem filium aiebat.

offendebatur interdum concursu Macedonum ad eum, et alteram iam
									se vivo regiam esse indignabatur.

et ipse iuvenis haud dubie inflatior redierat, subnisus erga se
									iudiciis senatus, concessisque sibi, quae patri negata
									essent;

et omnis mentio Romanorum quantam dignitatem ei apud ceteros
									Macedonas, tantam invidiam non apud fratrem modo sed etiam apud
									patrem conciliabat,

utique postquam legati alii Romani venerunt, et
									cogebatur decedere Thracia praesidiaque deducere et alia aut ex
									decreto priorum legatorum aut ex nova constitutione 
									senatus facere.

sed omnia maerens quidem et gemens, eo magis quod filium
									frequentiorem prope cum illis quam secum cernebat, oboedienter
									tamen adversus Romanos faciebat, ne quam movendi extemplo belli
									causam praeberet.

avertendos etiam animos a suspicione talium consiliorum ratus,
									mediam per Thraciam exercitum in Odrysas et Dentheletos et
									Bessos duxit:

Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima
									montium iuga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque
									barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit.

relicto inde ad Philippopolin praesidio, quod haud multo post ab
									Odrysis expulsum est, oppidum in Deuriopo condere instituit —
									Paeoniae ea regio est — , prope Erigonum fluvium,

qui ex Illyrico per Pelagoniam fluens in
									Axium amnem editur, haud procul Stobis, vetere urbe:

novam urbem Perseida, ut is filio maiori haberetur honos,
									appellari iussit.

dum haec in Macedonia geruntur, consules in provincias
									profecti.

Marcellus nuntium praemisit ad L. Porcium proconsulem, ut ad
									novum Gallorum oppidum legiones admoveret.

advenienti consuli Galli sese dediderunt. duodecim milia
									armatorum erant: plerique arma ex agris rapta habebant:

ea aegre patientibus iis adempta, quaeque alia aut populantes
									agros rapuerant aut secum attulerant. de his rebus qui
									quererentur, legatos Romam miserunt.

introducti in senatum a C. Valerio praetore exposuerunt se
									superante in Gallia multitudine inopia coactos agri et egestate
									ad quaerendam sedem Alpes transgressos, quae inculta per
									solitudines viderent, ibi sine ullius iniuria consedisse.

oppidum quoque aedificare coepisse, quod indicium esset 
										 nee 
										 nec 
									 agro nec urbi ulli vim adlaturos venisse. nuper M.
									Claudium ad se nuntium misisse bellum se cum iis, ni dederentur,
									gesturum. se certam,

etsi non speciosam pacem quam incerta belli praeoptantes
									dedidisse se prius in fidem quam in potestatem
									populi Romani.

post paucos dies iussos et urbe et agro decedere sese tacitos
									abire, quo terrarum possent, in animo habuisse. arma deinde
									sibi, et postremo omnia alia, quae ferrent agerentque,
									adempta.

orare se senatum populumque Romanum, ne in se innoxios deditos
									acerbius quam in hostes saevirent.

huic orationi senatus ita responderi iussit, neque illos recte
									fecisse, cum in Italiam venerint oppidumque in alieno agro,
									nullius Romani magistratus, qui ei provinciae praeesset,
									permissu aedificare conati sint;

neque senatui placere deditos spoliari. itaque se cum iis legatos
									ad consulem missuros, qui, si redeant, unde venerint, omnia iis
									sua reddi iubeant, quique protinus eant trans Alpes, et
									denuntient Gallicis populis, multitudinem suam domi
									continent:

Alpes prope inexsuperabilem finem in medio esse: non utique iis
									melius fore quamn qui eas primi pervias
									fecissent.

legati missi L. Furius Purpurio Q. Minucius L. Manlius Acidinus.
									Galli, redditis omnibus, quae sine cuiusquam iniuria habebant,
									Italia excesserunt.

legatis Romanis Transalpini populi benigne responderunt. seniores
									eorum nimiam lenitatem populi Romani castigarunt,

quod eos homines, qui gentis iniussu profecti occupare agrum 
										 imperil 
										 imperii 
									 Romani et in alieno solo aedificare oppidum conati
									sint, impunitos dimiserint: debuisse gravem temeritatis mercedem
									statui.

quod vero etiam sua reddiderint, vereri ne tanta indulgentia
									plures ad talia audenda impellantur.

et exceperunt et prosecuti cum donis legatos sunt. M. Claudius
									consul Gallis ex provincia exactis Histricum bellum moliri
									coepit litteris ad senatum missis, ut sibi in Histriam traducere
									legiones liceret.

id senatui non placuit. illud agitabant,
									uti colonia Aquileia deduceretur, 
										 nee 
										 nec 
									 satis constabat, utrum Latinam an civium Romanorum
									deduci placeret. postremo Latinam potius coloniam deducendam
									patres censuerunt.

triumviri creati sunt P. Scipio Nasica C. Flaminius L. Manlius
									Acidinus. eodem anno Mutina et Parma coloniae
									civium Romanorum sunt deductae.

bina milia hominum in agro, qui proxime Boiorum, ante Tuscorum
									fuerat, octona iugera Parmae, quina Mutinae acceperunt.

deduxerunt triumviri M. Aemilius Lepidus T. Aebutius 
										 Parrus 
										 Carus 
									 L. Quinctius Crispinus.

et Saturnia colonia civium Romanorum in agrum Caletranum est
									deducta. deduxerunt triumviri Q. Fabius Labeo C. Afranius
									Stellio Ti. Sempronius Gracchus. in singulos iugera data
									dena.

eodem anno A. Terentius proconsul haud procul flumine Hibero, in
									agro Ausetano, et proelia secunda cum Celtiberis fecit, et
									oppida, quae ibi communierant, aliquot expugnavit.

ulterior Hispania eo anno in pace fuit, quia et P. Sempronius
									proconsul diutino morbo est implicitus, et nullo lacessente
									peropportune quieverunt Lusitani.

nec in Liguribus memorabile quicquam a Q. Fabio consule gestum.
									ex Histria revocatus M. Marcellus exercitu dimisso Romam
									comitiorum causa rediit.

creavit consules Cn. Baebium Tamphilum et L. Aemilium Paulum. cum
									M. Aemilio Lepido hic aedilis curulis fuerat; a quo consule
									quintus annus erat, cur is ipse Lepidus post duas repulsas
									consul factus esset.

praetores inde facti Q. Fulvius Flaccus M. Valerius Laevinus P.
									Manlius iterum M. Ogulnius Gallus L. Caecilius Denter C.
									Terentius Istra. supplicatio extremo anno fuit prodigiorum
									causa,

quod sanguine per biduum pluvisse in area Concordiae satis
									credebant, nuntiatumque erat 
										 baud 
										 haud 
									 procul Sicilia insulam, quae non ante fuerat, novam
									editam e mari esse.

Hannibalem hoc anno Antias Valerius decessisse est auctor legatis
									ad 
										 ear 
										 eam 
									 rem ad Prusiam missis praeter 
										 T. 
										 T 
									 Quinctium Flamininum, cuius in ea re celebre est
									nomen, L. Scipione Asiatico et P. Scipione Nasica.

principio insequentis anni consules praetoresque sortiti
									provincias sunt. consulibus nulla praeter Ligures, quae
									decerneretur, erat. iurisdictio urbana M. Ogulnio Gallo, inter
									peregrinos M. Valerio evenit; Hispaniarum Q. Fulvio Flacco
									citerior,

P. Manlio ulterior, L. Caecilio Dentri Sicilia, C. Terentio
									Istrae Sardinia.

dilectus habere consules iussi. Q. Fabius ex Liguribus scripserat
									Apuanos ad rebellionem spectare, periculumque esse, ne impetum
									in agrum Pisanum facerent.

et ex Hispaniis citeriorem in armis esse et cum
									Celtiberis bellari sciebant; in ulteriore, quia diu aeger esset
									praetor, luxuria et otio solutam disciplinam militarem esse.

ob ea novos exercitus conscribi placuit, quattuor legiones in
									Ligures, uti singulae quina milia et ducenos pedites, trecenos
									haberent equites, sociorum iisdem Latini nominis quindecim milia
									peditum addita et octingenti equites. hi duo consulares
									exercitus essent.

scribere praeterea iussi septem milia peditum sociorum ac Latini
									nominis et quadringentos equites et mittere ad M. Marcellum in
									Galliam, cui ex consulatu prorogatum imperium erat.

in Hispaniam utramque quae ducerentur, quattuor milia peditum
									civium Romanorum et ducenti equites, et sociorum septem milia
									peditum cum trecentis equitibus scribi iussa.

et Q. Fabio Labeoni cum exercitu, quem habebat, in Liguribus
									prorogatum in annum imperium est.

Ver procellosum eo anno fuit. pridie Parilia, medio ferme die,
									atrox cum vento tempestas coorta multis sacris profanisque locis
									stragem fecit, signa aenea in Capitolio deiecit,

forem ex aede Lunae, quae in Aventino est, raptam tulit et in
									posticis parietibus Cereris templi adfixit, signa alia in circo
									maximo cum columnis quibus superstabant evertit,

fastigia aliquot templorum a culminibus abrupta foede dissipavit.
									itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices
									iusserunt.

simul procuratum est quod tripedem mulum Reate natum nuntiatum
									erat, et a Formiis aedem Apollinis Caietae
									de caelo tactam. ob ea prodigia viginti hostiis maioribus
									sacrificatum est et diem unum supplicatio fuit.

per eos dies ex litteris A. Terentii propraetoris cognitum P.
									Sempronium in ulteriore provincia, cum plus annum aeger fuisset,
									mortuum esse. eo maturius in Hispaniam praetores 
										 inssi 
										 iussi 
									 proficisci.

legationes deinde transmarinae in senatum introductae sunt,
									primae Eumenis et Pharnacis regum et Rhodiorum
									querentium de Sinopensium clade.

Philippi quoque legati et Achaeorum et Lacedaemoniorum sub idem
									tempus venerunt. iis prius Marcio audito, qui ad res Graeciae
									Macedoniaeque visendas missus erat, responsa data sunt.

Asiae regibus ac Rhodiis responsum est legatos ad eas res
									visendas senatum missurum.

de Philippo auxerat curam Marcius: nam ita fecisse eum, quae
									senatui placuissent, fatebatur, ut facile appareret non diutius
									quam necesse esset facturum. neque obscurum erat
									rebellaturum,

omniaque, quae tunc ageret diceretque, eo spectare.

iam primum omnem fere multitudinem civium ex 
										 maritimrs 
										 maritimis 
									 civitatibus cum familiis suis in Emathiam, quae 
										 nune 
										 nunc 
									 dicitur, quondam appellata Paeonia est,

traduxit, Thracibusque et aliis barbaris urbes tradidit
									habitandas, fidiora haec genera hominum fore ratus in Romano
									bello.

ingentem ea res fremitum Macedonia tota fecit, relinquentesque
									penates suos cum coniugibus ac liberis pauci 
										 taciturn 
										 tacitum 
									 dolorem continebant; exsecrationesque in agminibus
									proficiscentium in regem vincente odio metum exaudiebantur.

his ferox animus omnes homines, omnia loca temporaque suspecta
									habebat.

postremo negare propalam coepit satis tutum sibi quicquam esse,
									nisi liberos eorum, quos interfecisset, comprehensos in custodia
									haberet et tempore alium alio tolleret.

earnm crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades
									fecit.

Herodicum principem Thessalorum multis ante annis occiderat;
									generos quoque eius postea interfecit. in viduitate relictae
									filiae singulos filios parvos habentes.

Theoxena et Archo nomina iis erant mulieribus. Theoxena multis
									petentibus aspernata nuptias est:

Archo Poridi cuidam, longe principi gentis Aenianum, nupsit et
									apud eum plures enixa partus, parvis admodum relictis omnibus,
									decessit.

Theoxena, ut in suis manibus liberi sororis educarentur, Poridi
									nupsit; et tamquam omnes ipsa enixa foret, suum sororisque
									filios in eadem habebat cura.

postquam regis 
										 edicturm 
										 edictum 
									 de comprehendendis liberis eorum, qui
									interfecti essent, accepit, ludibrio futuros non regis modo sed
									custodum etiam libidini rata ad rem atrocem animum adiecit

ausaque est dicere se sua manu potius omnes interfecturam quam in
									potestatem Philippi venirent.

Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas
									deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae
									futurum esse.

proficiscuntur ab Thessalonica Aeneam ad statum sacrificium, quod
									Aeneae conditori cum magna caerimonia quotannis faciunt.

ibi die per sollemnes epulas consumpto navem praeparatam a Poride
									sopitis omnibus de tertia vigilia conscendunt 
										 tanlquam 
										 tamquam 
									 redituri in Thessalonicam: sed traicere in
									Euboeam erat propositum.

ceterum in adversum ventum nequiquam eos tendentes prope terram
									lux oppressit, et regii, qui praeerant custodiae portus, lembum
									armatum ad retrahendam 
										 ear 
										 eam 
									 navem miserunt cum gravi edicto, ne reverterentur sine
									ea.

cum iam appropinquabant, Poris quidem ad hortationem remigum
									nautarumque intentus erat; interdum manus ad caelum tendens
									deos, ut ferrent opem, orabat.

ferox interim femina, ad multo ante praecogitatum revoluta facinus, venenum diluit
									ferrumque promit et posito in conspectu poculo strictisque
									gladiis “mors” inquit “una vindicta est.

viae ad mortem hae sunt: qua quemque animus fert, effugite superbiam regiam. agite,
									iuvenes mei, primum, qui maiores estis, capite ferrum aut
									haurite poculum, si segnior mors iuvat.” et hostes aderant et
									auctor mortis instabat.

alii alio leto absumpti semianimes e nave praecipitantur. ipsa
									deinde virum comitem mortis complexa in mare sese deiecit. nave
									vacua dominis regii potiti sunt.

huius atrocitas facinoris novam velut flammam regis invidiae
									adiecit, ut vulgo ipsum liberosque exsecrarentur; quae dirae
									brevi ab omnibus diis exauditae, ut saeviret ipse in suum
									sanguinem, effecerunt.

perseus enim cum in dies magis cerneret favorem et 
									dignitatem Demetrii fratris apud multitudinem Macedonum crescere
									et gratiam apud Romanos, sibi spem nullam regni superesse nisi
									in scelere ratus ad id unum omnes cogitationes intendit.

ceterum cum se ne ad id quidem, quod muliebri cogitabat animo,
									satis per se validum crederet, singulos amicorum patris temptare
									sermonibus perplexis institit.

et primo quidam ex his aspernantium tale quicquam praebuerunt
									speciem, quia plus in Demetrio spei ponebant;

deinde crescente in dies Philippi odio in Romanos, cui Perseus
									indulgeret, Demetrius summa ope adversaretur, prospicientes
									animo exitum incauti a fraude fraterna iuvenis, adiuvandum, quod
									futurum erat, rati fovendamque spem potentioris, Perseo se
									adiungunt.

cetera in suum quaeque tempus agenda differunt: in praesentia
									placet omni ope in Romanos accendi regem impellique ad consilia
									belli, ad quae iam sua sponte animum inclinasset.

simul ut Demetrius in dies suspectior esset, ex composite
									sermones ad res Romanorum trahebant. ibi cum alii mores et
									instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis
									nondum exornatae neque publicis neque privatis locis, alii
									singulos principum eluderent,

iuvenis incautus et amore nominis Romani et certamine adversus
									fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus
									faciebat.

itaque expertem eum pater omnium de rebus Romanis consiliorum
									habebat: totus in Persea versus cum eo cogitationes eius rei
									dies ac noctes agitabat.

redierant forte, quos miserat in Bastarnas ad arcessenda auxilia,
									adduxerantque inde nobiles iuvenes et regii quosdam generis,
									quorum unus sororem suam in matrimonium Philippi filio
									pollicebatur; erexeratque consociatio gentis eius animum
									regis.

tur 
										 tum 
									 Perseus “quid ista prosunt?” inquit. “nequaquam tantum
									in externis auxiliis est praesidii, quantum periculi in fraude domestica.

proditorem nolo dicere, certe speculatorem habemus in siuu,
									cuius, ex quo obses Romae fuit, corpus nobis
									reddiderunt Romani, 
										 animur 
										 animum 
									 ipsi habent.

omnium paene Macedonum in eum ora conversa sunt, nec regem se
									alium habituros aiunt quam quem Romani dedissent.”

his per se aegra mens senis stimulabatur, et animo magis quam
									vultu ea crimina accipiebat.

forte lustrandi exercitus venit tempus, cuius sollemne est tale:
									caput mediae canis praecisae et pars ad dexteram, cum extis
									posterior ad laevam viae ponitur:

inter hanc divisam hostiam copiae armatae traducuntur.
									praeferuntur primo agmini arma insignia omnium ab ultima origine
									Macedoniae regum, deinde rex ipse cum liberis sequitur,

proxima est regia cohors custodesque corporis, postremum agmen
									Macedonum cetera multitudo claudit.

latera regis duo filii iuvenes cingebant, Perseus iam tricesimum
									annum agens, Demetrius quinquennio minor, medio iuventae robore
									ille, hic flore, fortunati patris matura suboles, si mens sana
									fuisset.

mos erat lustrationis sacro peracto decurrere exercitum, et
									divisas bifariam 
											 duas 
											 duas 
										 acies concurrere ad simulacrum pugnae.

regii iuvenes duces ei ludicro certamini dati: ceterum non imago
									fuit pugnae, sed tamquam de regno dimicaretur, ita concurrerunt,
									multaque vulnera rudibus facta, nec praeter ferrum quicquam
									defuit ad iustam belli speciem.

pars ea, quae sub Demetrio erat, longe superior fuit. id aegre
									patiente Perseo laetari prudentes amici eius, eamque rem ipsam
									dicere praebituram causam criminandi iuvenis.

convivium eo die sodalium, qui simul decurrerant, uterque habuit,
									cum vocatus ad cenam ab Demetrio Perseus negasset.

festo die benigna invitatio et hilaritas iuvenalis utrosque in
									vinum traxit. commemoratio ibi certaminis ludicri

et iocosa dicta in adversarios, ita ut ne ipsis quidem ducibus
									abstineretur, iactabantur.

ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum
									incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio
									egressis male 
										 mulcattur. 
										 mulcatur.

huius rei ignarus Demetrius “quin comisatum” inquit “ad fratrem imus et iram eius, si qua
									ex certamine residet, simplicitate et hilaritate nostra
									lenimus?” 
										 ones 
										 omnes 
									 ire se conclamarunt praeter eos,

qui speculatoris ab se pulsati praesentem ultionem metuebant. cum
									eos quoque Demetrius traheret, ferrum veste abdiderunt, quo se
									tutari, si qua vis fieret, possent.

nihil occulti esse in intestina discordia potest. utraque domus
									speculatorum et proditorum plena erat. praecucurrit index ad
									Persea, ferro succinctos nuntians cum Demetrio quattuor
									adulescentes venire.

etsi causa apparebat — nam ab iis pulsatum convivam suum audierat
									— , infamandae rei causa ianuam obserari iubet, et ex parte
									superiore aedium versisque in viam fenestris comisatores,
									tamquam ad caedem suam venientes, aditu ianuae arcet.

Demetrius per vinum, quod excluderetur, paulisper vociferatus in
									convivium redit, totius rei ignarus.

postero die Perseus, cum primum conveniendi potestas patris fuit,
									regiam ingressus perturbato vultu in conspectu patris tacitus
									procul constitit.

cui cum pater “satin salve?” et, quaenam ea maestitia esset, interrogaret eum, “de lucro
									tibi” inquit “vivere me scito. iam non occultis a fratre petimur
									insidiis; nocte cum armatis domum ad 
										 ilnterficiendum 
										 interficiendum 
									 me venit, clausisque foribus parietum praesidio me a
									furore eius sum tutatus.”

cum pavorem mixtum admiratione patri iniecisset, “atqui si aures praebere potes” inquit,
									“manifestanm rem teneas faciam.”

enimvero se 
										 Phiiippus 
										 Philippus 
									 dicere auditurum, vocarique extemplo Demetrium iussit;
									et seniores amicos duos, expertes iuvenalium 
										 Inter 
										 inter 
									 fratres certaminum, infrequentes iam in regia,
									Lysimachum et Onomastum arcessit, quos in consilio haberet.

dum veniunt amici, solus filio procul stante multa secum animo
									volutans inambulavit.

postquam venisse eos nuntiatum est, secessit in partem interiorem
									cum duobus amicis et totidem custodibus corporis; filiis, ut ternos inermes secum introducerent,
									permisit.

ibi cum consedisset, “sedeo” inquit “miserrimus pater iudex inter duos filios,
									accusatorem parricidii et reum aut conficti aut admissi criminis
									labem apud meos inventurus.

iam pridem 
										 quidemr 
										 quidem 
									 hanc procellam imminentem timebam, cum vultus inter
									vos minime fraternos cernerem, cum voces quasdam exaudirem.

sed interdum spes animum subibat deflagrare iras vestras purgari
									suspiciones posse. etiam hostes armis positis foedus icisse, et
									privatas multorum simultates finitas: subituram vobis aliquando
									germanitatis memoriam,

puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum
									denique praeceptorum, quae vereor ne vana surdis auribus
									cecinerim.

quotiens ego audientibus vobis detestatus exempla discordiarum
									fraternarum horrendos eventus eorum rettuli, qui se stirpemque
									suam, domos, regna funditus evertissent.

meliora quoque exempla parte altera posui: sociabilem
									consortionem inter binos Lacedaemoniorum reges, salutarem per
									multa saecula ipsis patriaeque:

eandem civitatem, postquam mos sibi cuique rapiendi tyrannidem
									exortus sit, eversam.

iam hos Eumenem Attalumque fratres, ab tam exiguis rebus, prope
									ut puderet regii nominis, mihi Antiocho, cuilibet regum huius
									aetatis, nulla re magis quam fraterna unanimitate, regnum
									aequasse. ne 
										 Ronmanis 
										 Romanis 
									 quidem exemplis abstinui,

quae aut visa aut audita habebam, T. et L. Quinctiorum, qui
									bellum mecum gesserunt, P. et L. Scipionum, qui Antiochum
									devicerunt, patris patruique eorum, quorum perpetuam vitae
									concordiam mors quoque miscuit.

neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a
									vecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad
									sanitatem flectere.

vivo et spirante me hereditatem meam ambo et spe et cupiditate
									improba crevistis.

eo usque me vivere vultis, donec alterius vestrum superstes 
										 baud 
										 haud 
									 ambiguum regem alterum mea morte faciam. nec fratrem 
										 nee 
										 nec 
									 patrem potestis pati nihil cari, nihil
									sancti est. in omnium vicem regni unius insatiabilis amor
									successit.

agite, conscelerate aures paternas, decernite criminibus, mox
									ferro decreturi, dicite palam quidquid aut veri potestis aut
									libet comminisci:

reseratae aures sunt, quae posthac 
										 seeretis 
										 secretis 
									 alterius ab altero criminibus claudentur.” haec furens
									ira cum dixisset, lacrimae omnibus obortae, et diu maestum
									silentium tenuit.

Tum Perseus “aperienda nimirum nocte ianua l fuit et armati comisatores accipiendi
									praebendumque ferro iugulum, quando non creditur nisi 
										 perpetratilln 
										 perpetratum 
									 facinus, et eadem petitus insidiis audio, quae latro
									atque insidiator.

non nequiquam isti unum Demetrium filium te habere, me subditum
									et paelice genitum appellant.

nam si gradum, si caritatem filii apud te haberem, non in me
									querentem deprehensas insidias, sed in eum, qui fecisset,
									saevires,

nee 
										 nec 
									 adeo vilis tibi vita esset nostra, ut 
										 nee 
										 nec 
									 praeterito periculo meo movereris, neque futuro, si
									insidiantibus sit impune.

itaque si mori tacitum oportet, taceamus, precati tantum deos, ut
									a me coeptum scelus in me finem habeat, 
										 nee 
										 nec 
									 per meum latus tu petaris:

sin autem, quod circumventis in solitudine natura ipsa subicit,
									ut hominum, quos numquam viderint, fidem tamen implorent, mihi
									quoque ferrum in me strictum cernenti vocem mittere licet,

per te patriumque nomen, quod utri nostrum sanctius sit iam
									pridem sentis, ita me audias precor, tamquam si voce et
									comploratione nocturna excitus mihi quiritanti intervenisses,
									Demetrium cum armatis note intempesta in vestibulo meo
									deprehendisses. quod tum vociferarer in re praesenti pavidus,
									hoc nunc postero die queror.

frater, non comisantium in vicem animis 
									iam diu vivimus inter nos. regnare utique vis. huic spei tuae
									obstat aetas mea, obstat gentium ins, obstat vetustus Macedoniae
									mos, obstat vero etiam patris iudicium.

haec transcendere nisi per meum sanguinem non potes. omnia
									moliris et temptas. adhuc seu cura mea seu fortuna
									restitit parricidio tuo.

hesterno die in lustratione et decursu et simulacro ludicro
									pugnae funestun prope proelium fecisti, nec me aliud a morte
									vindicavit, quam quod me ac meos vinci passus sum.

ab hostili proelio, tamquam fraterno lusu, pertrahere me ad cenam
									voluisti. credis me, pater, inter inermes convivas cenaturum
									fuisse, ad quem armati comisatum venerunt? credis nihil a
									gladiis nocte periculi mihi fiturum 
									fuisse, quem rudibus te inspectante prope occiderunt?

quid hoc noctis, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro
									succinctis iuvenibus venis? convivam me tibi committere ausus
									non sum: comisatorem te cum armatis venientem recipiam?

si aperta ianua fuisset, funus meum parares hoc tempore, pater,
									quo querentem audis. nihil ego, tamquam accusator, criminose nec
									dubia argumentis colligendo ago quid enim?

negat venisse se cum multitudine ad ianuam mearm, an ferro
									succinctos secum fuisse? quos nominavero, arcesse. possunt
									quidem omnia audere, qui hoc ausi sunt: non tamen audebunt
									negare.

si deprehensos intra limen meum cum ferro ad te deducerem, 
											 rem 
											 rem 
										 pro manifesto haberes: fatentes pro
									deprehensis habe.

exsecrare nunc cupiditatem regni, et furias fraternas concita.
									sed ne sint caecae, pater, exsecrationes tuae, discerne, dispice
									insidiatorem et petitum insidiis: noxium incesse caput.

qui occisurus fratrem fuit, habeat etiam iratos paternos deos:
									qui periturus fraterno scelere fuit, perfugium in patris
									misericordia et iustitia habeat. quo enim alio confugiam,

cui non sollemne lustrale exercitus tui, non decursus militum,
									non domus, non epulae, non nox ad quietem data naturae beneficio
									mortalibus tuta est?

si iero ad fratrem invitatus, moriendum est; si recepero intra
									ianuam comisatum fratrem, moriendum est:

nec eundo 
										 nee 
										 nec 
									 manendo insidias evito. quo me conferam? nihil praeter
									deos, pater, et te colui. non Romanos habeo, ad quos confugiam:
										 perisse expetunt, quia tuis iniuriis doleo,
									quia tibi ademptas tot urbes, tot gentes, modo Thraciae
									maritimam oram, indignor. nec me nec te incolumi Macedoniam suam
									futuram sperant.

si me scelus fratris, te senectus absumpserit, aut ne ea quidem
									exspectata fuerit, regem regnumque Macedoniae sua futura sciunt.
									si quid extra Macedoniam tibi Romani reliquissent, mihi quoque
									id relictum crederem receptaculum.

at in Macedonibus satis praesidii est. vidisti hesterno die
									impetum militum in me. quid illis defuit nisi ferrum? quod illis
									defuit interdiu, convivae fratris noctu sumpserunt.

quid de magna parte principum loquar, qui in Romanis spem omnem
									dignitatis et fortunae posuerunt et in eo, qui omnia apud
									Romanos potest? neque hercule istum mihi tantum, fratri maiori,
									sed prope est, ut tibi quoque ipsi, regi et patri,
									praeferant.

iste enim est, cuius beneficio poenam tibi senatus remisit, qui
									nunc te ab armis Romanis protegit, qui tuam senectutem obligatam
									et obnoxiam adulescentiae suae esse aequum censet.

pro isto Romani stant, pro isto omnes urbes tuo imperio
									liberatae, pro isto Macedones qui pace Romana gaudent. mihi
									praeter te, pater, quid usquam aut spei aut praesidii est?

quo spectare illas litteras ad te 
										 nune 
										 nunc 
									 missas l T. Quinctii credis, quibus et bene te
									consuluisse rebus tuis ait, quod Demetrium Romam miseris, et
									hortatur, ut iterum et cum pluribus legatis et primoribus eum
									remittas Macedonum?

T. Quinctius nunc est auctor omnium rerum isti et magister. eum
									sibi te abdicate patre in locum tuum substituit. illic ante
									omnia clandestina cocta sunt consilia.

quaeruntur adiutores consiliis, cum te plures et principes
									Macedonum cum isto mittere iubet. qui hine integri et sinceri
									Romam eunt, Philippum regem se habere credentes, imbuti
									illinc

et infecti Romanis delenimentis redeunt Demetrius iis unus omnia
									est, eum iam regem vivo patre appellant. haec si indignor,
									audiendum est statim non ab aliis solum sed etiam a
									te, pater, cupiditatis regni crimen.

ego vero, si in medio ponitur, non agnosco. quem enim suo loco
									moveo, ut ipse in eius locum succedam? unus ante me pater est,
									et ut diu sit, deos rogo.

superstes — et ita sim, si merebor, ut ipse me esse velit —
									hereditatem regni, si pater tradet accipiam.

cupit regnum, et quidem scelerate cupit, qui transcendere
									festinat ordinem aetatis, naturae, moris Macedonum, iuris
									gentium. obstat frater maior, ad quem iure, voluntate etiam
									patris, regnum pertinet. tollatur:

non primus regnum fraterna caede petiero. pater senex et
										 filio solus orbatus de se magis
									timebit, quam ut filii necem ulciscatur. Romani laetabuntur
									probabunt, defendent factum.

hae spes incertae, pater, sed non inanes sunt.

ita enim se res habet: periculum vitae propellere a me potes,
									puniendo eos, qui ad me interficiendum ferrum sumpserunt; si
									facinori eorum successerit, mortem meam idem tu persequi non
									poteris.”

Postquain dicendi finem Perseus fecit, coniecti eorum, qui
									aderant, oculi in Demetrium sunt, velut confestim responsurus
									esset.

deinde diu silentium fuit, cum perfusum fletu appareret omnibus
									loqui non posse. tandem vicit dolorem ipsa necessitas, cum
									dicere iuberent, atque ita orsus est.

“omnia, quae reorum antea fuerant auxilia, pater, praeoccupavit
									accusator. simulatis lacrimis in alterius perniciem veras meas
									lacrimas suspectas tibi fecit.

cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis colloquia
									dies noctesque insidietur, ultro mihi non insidiatoris modo sed
									latronis manifesti et percussoris speciem induit.

periculo suo te exterret, ut innoxio fratri per eundem te maturet
									perniciem. perfugium sibi nusquam gentium esse ait, ut ego ne
									apud te quidem spei quicquam reliqui habeam.

circumventum, solum, inopem invidia gratiae externae, quae obest
									potius quam prodest, onerat. iam illud quam accusatorie, quod
									noctis huius crimen miscuit cum cetera insectatione vitae
									meae,

ut et hoc, quod iam quale sit scies, suspectum alio
									vitae nostrae tenore faceret, et illam vanam criminationem spei
									voluntatis consiliorum meorum nocturno hoc ficto et composito
									argumento fulciret?

simul et illud quaesivit, ut repentina et minime praeparata
									accusatio videretur, quippe ex noctis huius metu et tumultu
									repentino exorta.

oportuit autem, Perseu, si proditor ego patris regnique eram, si
									cum Romanis, si cum aliis inimicis patris inieram consilia, non
									exspectatam fabulam esse noctis huius, sed proditionis me ante
									accusatum:

si illa, separata hac, vana accusatio erat invidiamque tuam
									adversus me magis quam crimen meum indicatura, hodie quoque 
										 earn 
										 eam 
									 aut praetermitti aut in aliud tempus differri,

ut per se quaereretur, utrum ego tibi an tu mihi, novo quidem et
									singulari genere odii, insidias fecisses.

ego tamen, quantum in hac subita perturbatione potero, separabo
									ea, quae tu confudisti, et noctis huius insidias aut tuas aut
									meas detegam.

occidendi sui consilium inisse me videri vult, ut scilicet maiore
									fratre sublato, cuius iure gentium, more Macedonum, tuo etiam,
									ut ait, iudicio regnum est futurum, ego minor in eius, quem
									occidissem, succederem locum. quid ergo illa sibi vult pars
									altera orationis,

qua Romanos a me cultos ait atque eorum fiducia in spem regni me
									venisse?

nam si et in Romanis tantum momenti credebam esse, ut quem
									vellent imponerent Macedoniae regem, et meae tantum apud eos
									gratiae confidebam, quid opus parricidio fuit?

an ut cruentum diadema fraterna caede gererem? ut illis ipsis,
									apud quos aut vera aut certe simulata probitate partam gratiam
									habeo, si quam forte habeo, exsecrabilis et invisus essem?

nisi T. Quinctium credis, cuius nutu et consiliis me nunc arguis
									regi, cum et ipse tali pietate vivat cum fratre, mihi fraternae
									caedis fuisse auctorem.

idem non Romanorum gratiam solum, sed Macedonum iudicia ac paene
									omnium deorum hominumque consensum collegit, per quae omnia se
									mihi parem in certamine non futurum crediderit:

idem, tamquam 
											 in 
											 in 
										 aliis omnibus rebus inferior essem, ad
									sceleris ultimam spem confugisse me insimulat.

vis hanc formulam cognitionis esse, ut, uter timuerit, ne alter
									dignior videretur regno, is consilium opprimendi fratris
									iudicetur cepisse?

exsequamur tamen quocumque modo conficti ordinem criminis.
									pluribus modis se petitum criminatus est, et omnes insidiarum
									vias in unum diem contulit.

volui interdiu eum post lustrationem, cum concurrimus, et quidem,
									si diis placet, lustrationum die occidere; volui, cum ad cenam
									invitavi, veneno scilicet tollere; volui, cum comisatum gladiis
									succincti me secuti sunt, ferro interficere.

tempora quidem qualia sint ad parricidium electa, vides: lusus,
									convivii, comisationis. quid? dies qualis? quo lustratus
									exercitus, quo inter divisam victimam, praelatis omnium, qui
									umquam fuere, Macedoniae regum armis regiis, duo soli tua
									tegentes latera, pater, praevecti sumus, et secutum est
									Macedonum agmen:

hoc ego, etiam si quid antea admisissem piaculo dignum, lustratus
									et expiatus sacro, tum cum maxime in hostiam itineri nostro
									circumdatam intuens, parricidium venena gladios in comisationem
									praeparatos volutabam in animo, ut quibus aliis deinde sacris
									contaminatam omni scelere mentem expiarem?

sed caecus criminandi cupiditate animus, dum omnia suspecta
									efficere vult, aliud alio confundit.

nam si veneno te inter cenam tollere volui, quid minus aptum fuit
									quam pertinaci certamine et concursu iratum te efficere, ut
									merito, sicut fecisti, invitatus ad cenam abnueres?

cum autem iratus negasses, utrum, ut placarem te, danda opera
									fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel venenum
									paraveram,

an ab illo consilio velut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro
									te, et quidem eodem die, per speciem
									comisationis occiderem?

quo deinde modo, si te metu mortis credebam cenam vitasse meam,
									non ab eodem metu comisationem quoque vitaturum existimabam?

non est res, qua erubescam, pater, si die festo inter aequales
									largiore vino sum usus. tu quoque velim inquiras,

qua laetitia, quo lusu apud me celebratum hesternum convivium
									sit, illo etiam — pravo forsitan — gaudio provehente, quod in
									iuvenali armorum certamine pars nostra non inferior fuerat.
									miseria haec et metus crapulam facile excusserunt;

quae si non intervenissent, insidiatores nos sopiti
									iaceremus.

si domum tuam expugnaturus, capta domo dominum interfecturus
									eram, non temperassem vino in unum diem, non milites meos
									abstinuissem?

et ne ego me solus nimia simplicitate tuear, ipse quoque minime malus ac suspicax frater
									“nihil aliud scio,” inquit “nihil arguo, nisi quod cum ferro
									comisatum venerunt.”

si quaeram, unde id ipsum scias, necesse erit te fateri aut
									speculatorum tuorum plenam domum fuisse meam, aut illos ita
									aperte sumpsisse ferrum, ut omnes viderent.

et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose
									argumentari videretur, te quaerere ex iis, quos nominasset,
									iubebat, an ferrum habuissent, ut tamquam in re dubia, cum id
									quaesisses, quod ipsi fatentur, pro convictis haberentur.

quin tu illud quaeri iubes, num tui occidendi causa ferrum
									sumpserint, num me auctore et sciente? hoc enim videri vis, non
									illud quod fatentur et palam est. ei sui se tuendi causa
									sumpsisse dicunt.

recte an perperam fecerint, ipsi sui facti rationem reddent: meam
									causam, quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris. aut
									explica, utrum aperte an clam te aggressuri fuerimus. si aperte,
									cur non omnes ferrum habuimus?

cur nemo praeter eos, qui tuum speculatorem pulsaverunt? si clam,
									quis ordo consilii fuit?

convivio soluto cum comisator ego discessissem, quattuor
									substitissent, ut sopitum te adgrederentur? quomodo fefellissent
									et alieni et mei et maxime suspecti, quia paulo ante in rixa
									fuerant? quomodo autem trucidato te ipsi evasuri fuerunt?
									quattuor gladiis domus tua capi et expugnari
									potuit?

quin tu omissa ista nocturna fabula ad id, quod doles, quod invidia urit, reverteris?
									“cur usquam 
											 regni 
											 regni 
										 tui mentio fit, Demetri?

cur dignior patris fortunae successor quibusdam videris quam ego? cur spem meam, quae, si
									tu non esses, certa erat, dubiam et sollicitam facis?”

haec sentit Perseus, etsi non dicit; haec istum inimicum, haec
									accusatorem faciunt; haec domum, haec regnum tuum criminibus et
									suspicionibus replent.

ego autem, pater, quem ad modum nec nunc sperare regnum nec
									ambigere umquam de eo forsitan debeam, quia minor sum, quia tu
									me maiori cedere vis, sic illud nec debui facere nec debeo, ut
									indignus te patre 
											 indignus 
											 indignus 
										 omnibus videar.

id enim vitiis meis, non cedendi, cui ius fasque est, modestia
									consequar. Romanos obicis mihi, et ea, quae gloriae esse debent,
									in crimen vertis.

ego nec obses Romanis ut traderer nec ut legatus mitterer Romam,
									petii. a te missus ire non recusavi. utroque tempore ita me
									gessi, ne tibi pudori, ne regno tuo, ne genti Macedonum
									essem.

itaque mihi cum Romanis, pater, amicitiae causa tu fuisti. quoad
									tecum illis pax manebit, mecum quoque gratia erit: si bellum
									esse coeperit, qui obses, qui legatus pro patre non inutilis
									fui, idem hostis illis acerrimus ero.

nec hodie ut prosit mihi gratia Romanorum, postulo: ne obsit,
									tantum deprecor. nec in bello coepit nec ad bellum reservatur:
									pacis pignus fui, ad pacem retinendam legatus missus sum: neutra
									res mihi nec gloriae nec crimini sit.

ego si quid impie in te, pater, si quid scelerate in fratrem
									admisi, nullam deprecor poenam: si innocens sum, ne invidia
									conflagrem, cum crimine non possim, deprecor.

non hodie me primum frater accusat, sed hodie primum aperte,
									nullo meo in se merito. si mihi pater suscenseret, te maiorem
									fratrem pro minore deprecari oportebat, te adulescentiae, te
									errori 
										 venitm 
										 veniam 
									 impetrare meo. ubi praesidium esse oportebat, ibi
									exitium est.

e convivio et comisatione prope semisomnus raptus
									sum ad causam parricidii dicendam. sine advocatis, sine patronis
									ipse pro me dicere cogor.

si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam
									orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama
									periclitarer? ignarus, quid arcessitus essem, te iratum et
									iubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi.

ille diu ante praeparata ac meditata in me oratione est usus: ego
									id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum, quid
									ageretur, habui.

rtrum 
										 utrum 
									 momento illo horae accusatorem audirem an defensionem
									meditarer? attonitus repentino atque inopinato malo, vix, quid
									obiceretur, intellegere potui, nedum satis sciam, quo modo me
									tuear.

quid mihi spei esset, nisi patrem iudicem haberem? apud quem
									etiam si caritate a fratre maiore vincor, misericordia certe
									reus vinci non debeo.

ego enim ut me mihi tibique serves, precor; ille ut me in
									securitatem suam occidas, postulat. quid eum, cum regnum ei
									tradideris, facturum credis in me esse, qui iam nunc 
										 sangumem 
										 sanguinem 
									 meum sibi indulgeri aequum censet?”

dicenti haec lacrimae simul 
										 spiritur 
										 spiritum 
									 et vocem intercluserunt.

Philippus summotis iis paulisper collocutus cum amicis
									pronuntiavit, non verbis se 
										 nee 
										 nec 
									 unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum,
									sed inquirendo in utriusque vitam ac 
									mores, et dicta factaque in magnis parvisque rebus
									observando,

ut omnibus appareret noctis proximae crimen facile revictum,
									suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse. haec maxime
									vivo Philippo velut semina iacta sunt Macedonici belli, quod cum
									Perseo gerendum erat. 
										 Consules 
										 consules 
									 ambo in Ligures,

quae tum una consularis provincia erat, proficiscuntur. et quia
									prospere ibi res gesserunt, supplicatio in unum diem decreta
									est.

Ligurum duo milia fere ad extremum finem provinciae Galliae, ubi
									castra Marcellus habebat, venerunt, uti 
									reciperentur, orantes. Marcellus opperiri eodem loco Liguribus
									iussis senatum per litteras consuluit.

senatus rescribere M. Ogulnium praetorem Marcello iussit verius
									fuisse consules, quorum provincia esset, quam se, quid e re
									publica esset, decernere; 
										 turn 
										 tum 
									 quoque non placere nisi per deditionem Ligures recipi,
									et receptis arma adimi atque eos ad consules mitti senatum
									aequum censere. praetores eodem tempore,

P. Manlius in 
										 ulterioreni 
										 ulteriorem 
									 Hispaniam, quam et priore praetura provinciam
									obtinuerat, Q. Fulvius Flaccus in citeriorem pervenit,
									exercitumque ab A. Terentio accepit: nam
									ulterior morte P. Sempronii proconsulis sine imperio fuerat.

Fulvium Flaccum oppidum Hispanum 
										 Vrbicuam 
										 Urbicnam 
									 nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt. dura ibi
									proelia aliquot facta, multi Romani milites et vulnerati et
									interfecti sunt. vicit perseverantia Fulvius, quod nulla vi
									abstrahi ab obsidione potuit: Celtiberi fessi proeliis variis
									abscesserunt.

urbs amoto auxilio eorum intra paucos dies capta et direpta est:
									praedam militibus praetor concessit.

Fulvius hoc oppido capto, Manlius exercitu tantum in unum coacto,
									qui dissipatus fuerat, nulla alia memorabili gesta re, exercitus
									in hiberna deduxerunt.

haec ea aestate in Hispania gesta. Terentius, qui ex ea provincia
									decesserat, ovans urbem iniit. translatum argenti pondo novem
									milia trecenta viginti, auri octoginta pondo et duo, coronae
									aureae 
											 pondo 
											 pondo 
										 sexaginta septem.

eodem anno inter populum Carthaginiensem et regem Masinissam in
									re praesenti disceptatores Romani de agro fuerunt.

ceperat eum ab Carthaginiensibus pater Masinissae Gala; Galam
									Syphax inde expulerat, postea in gratiam soceri Hasdrubalis
									Carthaginiensibus dono dederat;

Carthaginienses eo anno Masinissa expulerat. haud minore
									certamine animorum, quam cum ferro et acie dimicarunt, 
										 reg 
										 res 
									 acta 
										 apuu 
										 apud 
									 Romanos.

Carthaginienses, quod maiorum 
										 suornm 
										 suorum 
									 fuisset, deinde ab Syphace ad se
									pervenisset, repetebant. Masinissa paterni regni agrum se et
									recepisse et habere gentium iure aiebat; et causa et possessione
									superiorem esse;

nihil aliud se in ea disceptatione metuere, quam ne pudor
									Romanorum, dum vereantur, ne quid socio atque amico regi
									adversus communes suos atque illius hostes indulsisse videantur,
									damno sit.

legati possessionis ius non mutarunt, causam integram Romam ad
									senatum reiecerunt. 
										 In 
										 in 
									 Liguribus nihil postea gestum. recesserant primum in
									devios saltus, deinde dimisso exercitu passim in vicos
									castellaque sua dilapsi sunt.

consules quoque dimittere exercitum voluerunt, ac de ea re patres
									consuluerunt. alterum ex iis dimisso exercitu ad magistratus in
									annum creandos venire Romam iusserunt, alterum cum legionibus
									suis Pisis hiemare.

fama erat Gallos Transalpinos iuventutem armare, nec, in quam
									regionem Italiae effusura se 
										 multitude 
										 multitudo 
									 esset, sciebatur. ita inter se consules compararunt,
									ut Cn. Baebius ad comitia iret, quia M. Baebius frater eius
									consulatum petebat.

comitia consulibus rogandis fuere: creati P. Cornelius Lentulus
									M. Baebius Tamphilus.

praetores inde facti duo Q. Fabii, Maximus et Buteo, Ti. Claudius
									Nero Q. Petilius Spurinus M. Pinarius Rusca L. Duronius.

his inito magistratu provinciae ita sorte evenerunt: Ligures
									consulibus, praetoribus Q. Petilio urbana, Q. Fabio Maximo
									peregrina, Q. Fabio Buteoni Gallia, Ti. Claudio Neroni Sicilia,
									M. Pinario Sardinia, L. Duronio Apulia;

et Histri adiecti, quod Tarentini Brundisinique nuntiabant
									maritimos agros infestos transmarinarum navium latrociniis esse.
									eadem Massilienses de Ligurum navibus querebantur.

exercitus inde decreti, quattuor legiones consulibus, quae quina
									milia ducenos Romanos pedites, trecenos haberent equites, et
									quindecim milia socium ac Latini nominis, octingenti
									equites.

in Hispaniis prorogatum veteribus praetoribus 
									imperium est cum exercitibus, quos haberent, et in supplementum 
										 decretl 
										 decreta 
									 tria milia civium Romanorulm ducenti equites, et
									socium Latini nominis sex milia peditum, trecenti equites.

nec rei navalis cura omissa. duumviros in 
										 earn 
										 eam 
									 rem consules creare iussi, per quos naves viginti
									deductae navalibus sociis civibus Romanis, qui servitutem
									servissent, complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent.

inter duumviros ita divisa tuenda denis navibus maritima ora, ut
									promunturium iis Minervae velut cardo in medio esset; alter inde dextram partem usque ad Massiliam,
									laevam alter usque ad Barium tueretur.

prodigia multa foeda et Romae eo anno visa et nuntiata
									peregre.

in area Vulcani et Concordiae sanguine pluvit; et pontifices
									hastas motas nuntiavere, et Lanuvini simulacrum Iunonis Sospitae
									lacrimasse. pestilentia in agris forisque

et conciliabulis et in urbe tanta erat, ut Libitina funeribus vix sufficeret.

his prodigiis cladibusque anxii patres decreverunt, ut et
									consules, quibus diis videretur, hostiis maioribus
									sacrificarent, et decemviri libros adirent.

eorum decreto supplicatio circa omnia pulvinaria Romae in diem
									unum indicta est. iisdem auctoribus et senatus censuit et
									consules edixerunt, ut per totam Italiam triduum supplicatio et
									feriae essent.

pestilentiae tanta vis erat, ut, cum propter defectionem Corsorum
									bellumque ab Iliensibus concitatum in Sardinia octo milia
									peditum ex sociis Latini nominis placuisset scribi et trecentos
									equites, quos M. Pinarius praetor secum in Sardiniam
									traiceret,

tantum hominum demortuum esse, tantum ubique aegrorum 
										 consults 
										 consules 
									 renuntiaverint, ut is numerus effici militum non
									potuerit.

quod deerat militum, sumere a Cn. Baebio proconsule, qui Pisis
									hibernabat, iussus praetor atque inde in Sardiniam traicere. 
										 L. 
										 L 
									 Duronio praetori,

cui provincia Apulia evenerat, adiecta de Bacchanalibus quaestio
									est, cuius residua quaedam velut semina ex prioribus malis iam
									priore 
										 gano 
										 anno 
									 apparuerant;

sed magis inchoatae apud 
										 L. 
										 L 
									 
										 Puplum 
										 Pupium 
									 praetorem quaestiones erant quam ad exitum ullum
									perductae. id persecare novum praetorem, ne serperet iterum
									latius, patres iusserunt.

et legem de ambitu consules ex auctoritate senatus ad populum
									tulerunt.

legationes deinde in senatum introduxerunt, regum primas Eumenis
									et Ariarathis Cappadocis et Pharnacis Pontici. nec ultra
									quicquam eis responsum est quam missuros, qui de controversiis
									eorum cognoscerent statuerentque.

Lacedaemoniorum deinde exsulum et Achaeorum legati introducti
									sunt, et spes data exsulibus est scripturum senatum Achaeis, ut
									restituerentur. Achaei de Messene recepta compositisque ibi
									rebus cum adsensu patrum exposuerunt. et a Philippo rege
									Macedonum duo legati venerunt,

Philocles et Apelles, nulla super re, quae petenda ab senatu
									esset, speculatum magis inquisitumque missi de iis, quorum
									Perseus Demetrium insimulasset sermonum cum Romanis, maxime cum
									T. Quinctio, adversus fratrem de regno habitorum.

hos tamquam medios nec in alterius favorem inclinatos miserat
									rex: erant autem et hi Persei fraudis in fratrem ministri et
									participes. Demetrius omnium praeterquam fraterno scelere,

quod nuper eruperat, ignarus primo neque magnam neque nullam spem
									habebat patrem sibi placari posse; minus deinde in dies patris
									animo fidebat, cum obsideri aures a fratre cerneret.

itaque circumspiciens dicta factaque sua, ne cuius suspiciones
									augeret, maxime ab omni mentione et contagione Romanorum
									abstinebat, ut neque scribi sibi vellet, quia hoc praecipue
									criminum genere exasperari patris animum sentiebat.

Philippus, simul ne otio miles deterior fieret, simul avertendae
									suspicionis causa quicquam a se agitari de Romano bello, Stobos
									Paeoniae exercitu indicto in Maedicam ducere pergit.

cupido eum ceperat in verticem Haemi montis ascendendi, quia
									vulgatae opinioni crediderat Ponticum simul et
									Hadriaticum mare et Histrum amnem et Alpes conspici posse:
									subiecta oculis ea 
										 baud 
										 haud 
									 parvi sibi momenti futura ad cogitationem Romani
									belli.

percunctatus regionis peritos de ascensu Haemi, cum satis inter
									omnes constaret viam exercitui nullam esse, paucis et expeditis
									per difficillimum aditum,

ut sermone familiari minorem filium permulceret, quem statuerat
									non ducere secum, primum quaerit ab eo, cum tanta difficultas
									itineris proponatur, utrum perseverandum sit in incepto an
									abstinendum.

si pergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus rebus
									Antigoni, qui saeva tempestate iactatus, cum in eadem nave secum
									suos omnes habuisset, praecepisse liberis diceretur, ut et ipsi
									meminissent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente
									simul in rebus dubiis periclitari auderet.

memorem ergo se praecepti eius duos simul filios non commissurum
									in aleam eius, qui proponeretur, casus; et quoniam maiorem
									filium secum duceret, minoren ad subsidia spei et custodiam
									regni remissurum in Macedoniam esse.

non fallebat Demetrium ablegari se, ne adesset consilio, cum in
									conspectu locorum consultarent, quae proxime itinera ad mare
									Hadriaticum atque Italiam ducerent, quaeque ratio belli esset
									futura. sed non solum parendum patri tutum ,

sed etiam adsentiendum erat, ne invitum parere suspicionem
									faceret.

ut tamen iter ei tutum in Macedoniam esset, Didas ex praetoribus
									regiis unus, qui Paeoniae praeerat, iussus est prosequi eum cum
									modico praesidio. hunc quoque Perseus,

sicut plerosque patris amicorum, ex quo 
										 baud 
										 haud 
									 cuiquam dubium esse coeperat, ad quem regis animo ita
									inclinato hereditas regni pertineret, inter coniuratos in
									fratris perniciem habuit.

in praesentia dat ei mandata, ut per omne obsequium insinuaret se
									in quam maxime familiarem usum, ut elicere omnia arcana
									specularique abditos eius sensus posset. ita digreditur
									Demetrius cum infestioribus, quam si solus iret, praesidiis.

Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes
									Maedicae atque Haemo 
										 transgrlessus 
										 transgressus 
									 septimis demum castris ad radices montis pervenit. ibi
									unum moratus diem ad deligendos, quos duceret secum, tertio die
									iter est ingressus.

modicus primo labor in imis collibus fuit. quantum in altitudinem
									egrediebantur, magis magisque silvestria et pleraque invia loca
									excipiebant:

pervenere deinde in tam opacum iter, ut prae densitate arborum
									immissorumque aliorum in alios ramorum perspici caelum vix
									posset. ut vero iugis appropinquabant,

quod rarum in altis locis est, adeo omnia contecta nebula erant, ut haud secus quam nocturno
									itinere impedirentur. tertio demum die ad verticem
									perventum.

nihil vulgatae opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo,
									ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diverse inter se
									maria montesque et amnes ex uno loco conspici potuerint.

vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo gravior aetate erat,
									difficultate viae est.

duabus aris ibi Iovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo
									ascenderat, biduo est degressus, frigora nocturna maxime
									metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus erant.

multis per eos dies difficultatibus conflictatus nihilo laetiora
									in castris invenit, ubi summa penuria erat, ut in regione, quam
									ab omni parte solitudines clauderent.

itaque unum tantum moratus diem, quietis eorum causa, quos
									habuerat secum, itinere inde simili fugae in Dentheletos
									transcurrit.

socii erant, sed propter inopiam haud secus quam hostium fines
									Macedones populati sunt:

rapiendo enim passim villas primum, dein quosdam etiam vicos
									evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces
									nequiquam deos sociales nomenque suum implorantes audiret.
									frumento inde sublato in Maedicam regressus,

urbem, quam Petram appellant, oppugnare est adortus.

ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica
									manu circummisit, ut a superioribus locis urbem
									adgrederetur.

oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in
									praesentia dediderunt sese: iidem, postquam exercitus recessit,
									obliti obsidum relicta urbe in loca munita et montes
									refugerunt.

Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis
									militibus et fraude Didae praetoris auctis in 
										 filiurn 
										 filium 
									 suspicionibus in Macedoniam rediit.

missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iuvenis
									incauti et suis haud immerito suscensentis adsentando
									indignandoque et ipse vicem eius captaret in omnia ultro suam
									offerens opera, fide data arcana eius elicuit.

fugam ad Romanos Demetrius meditabatur; cui consilio adiutor deum
									beneficio oblatus videbatur Paeoniae praetor, per cuius
									provinciam spem ceperat elabi tuto posse.

hoc consilium extemplo et 
										 fiatri 
										 fratri 
									 proditur et auctore eo indicatur patri.

litterae primum ad obsidentem Petram adlatae sunt. inde Herodorus
									— princeps hic amicorum Demetrii erat — in custodian est
									coniectus et Demetrius dissimulanter adservari iussus.

haec super cetera tristem adventum in Macedoniam regi fecerunt.
									movebant eum et praesentia crimina: exspectandos tamen, quos ad
									exploranda omnia Romam miserat, censebat.

his anxius curis cum aliquot menses egisset, tandem legati, iam
									ante praemeditati in Macedonia, quae ab Roma renuntiarent,
									venerunt;

qui super cetera scelera falsas etiam litteras, signo adulterino
									T. Quinctii signatas, reddiderunt regi.

deprecatio in litteris erat, si quid adulescens cupiditate regni
									prolapsus secum egisset: nihil eum adversus suorum quemquam
									facturum neque eum se esse, qui ullius impii consilii auctor
									futurus videri possit. hae litterae fidem Persei criminibus
									fecerunt.

itaque Herodorus extemplo diu excruciatus sine indicio rei ullius
									in tormentis moritur.

Demetrium iterum ad patrem accusavit Perseus. fuga per Paeoniam
									praeparata arguebatur et corrupti quidam, ut comites itineris
									essent; maxime falsae litterae T. Quinctii
									urgebant.

nihil tamen palam gravius pronuntiatum de eo est, ut dolo potius
									interficeretur, nec id cura ipsius, sed ne poena eius consilia
									adversus Romanos nudaret.

ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, 
										 Astraeurm 
										 Astraeum 
									 Paeoniae Demetrium mittit cum eodem comite Dida,
									Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos.

digredienti ab se Didae mandata dedisse dicitur de filio
									occidendo. sacrificium ab Dida seu institutum seu simulatum
									est,

ad quod 
										 celebrandurn 
										 celebrandum 
									 invitatus Demetrius ab Astraeo Heracleam venit. in ea
									cena dicitur venenum datum. poculo epoto extemplo sensit,

et mox coortis doloribus, relicto convivio cum in cubiculum
									recepisset sese, crudelitatem patris conquerens, parricidium
									fratris ac Didae scelus incusans torquebatur.

intromissi deinde Thyrsis quidam 
										 Stuberaeus 
										 Stuberraeus 
									 et Beroeaeus Alexander iniectis tapetibus in caput
									faucesque spiritum intercluserunt.

ita innoxius adulescens, cum in eo ne simplici quidem genere
									mortis contenti inimici fuissent, interficitur.

dum haec in Macedonia geruntur, L. Aemilius Paulus, prorogato ex
									consulatu imperio, principio veris in Ligures Ingaunos exercitum introduxit.

ubi primum in hostium finibus castra posuit, legati ad eum per
									speciem pacis petendae speculatum venerunt. neganti Paulo nisi
									cum deditis pacisci se pacem,

non tam id recusabant, quam tempore aiebant opus esse, ut generi
									agresti hominum persuaderetur.

ad hoc decem dierum indutiae cum darentur, petierunt deinde, ne
									trans montes proximos castris pabulatum lignatumque milites
									irent: culta ea loca suorum finium esse. id ubi impetravere,

post eos ipsos montes, unde 
										 avertyrant 
										 averterant 
									 hostem, exercitu omni coacto, repente multitudine
									ingenti castra Romanorum oppugnare simul omnibus portis adgressi
									sunt.

summa vi totum diem oppugnarunt, ita ut ne efferendi quidem signa
									Romanis spatium nec ad explicandam aciem locus esset.

conferti in portis obstando magis quam 
										 pugnaudo 
										 pugnando 
									 castra tutabantur. sub occasum solis cum recessissent
									hostes, duos equites ad Cn. Baebium proconsulem cum litteris
									Pisas mittit, ut obsesso per indutias sibi quam primum subsidio
									veniret.

Baebius exercitum M. Pinario praetori eunti in Sardiniam
									tradiderat: ceterum et senatum litteris certiorem fecit obsideri
									a Liguribus L. Aemilium,

et M. Claudio Marcello, cuius proxima inde provincia erat,
									scripsit, ut, si videretur ei, exercitum e Gallia traduceret in
									Ligures et L. Aemilium liberaret obsidione.

.haec 
										 haec 
									 sera futura auxilia erant. Ligures ad castra postero
									die redeunt. 
										 Aetnilius 
										 Aemilius 
									 cum et venturos scisset et educere in aciem potuisset,
									intra vallum suos tenuit, ut extraheret rem in id tempus, quo
									Baebius cum exercitu venire a Pisis posset.

Romae magnam trepidationem litterae Baebii fecerunt,

eo maiorem, quod paucos post dies Marcellus, tradito exercitu
									Fabio Romam cum venisset, spem ademit eum, qui in Gallia esset,
									exercitum in Ligures posse traduci, quia bellum cum Histris
									esset prohibentibus coloniam Aquileiam deduci:

eo profectum Fabium, neque inde regredi 
										 hello 
										 bello 
									 inchoato posse.

una, et ea ipsa tardior quam tempus postulabat, subsidii spes
									erat, si consules maturassent in provinciam ire. id ut facerent,
									pro se quisque patrum vociferari.

consules nisi confecto dilectu negare se ituros, nec suam
									segnitiem sed vim morbi in causa esse, quo serius
									perficeretur.

non tamen potuerunt sustinere consensum senatus, quin paludati
									exirent et militibus, quos conscriptos haberent, diem edicerent,
									quo Pisas convenirent. permissum, ut, qua irent, protinus
									subitarios milites scriberent ducerentque secum.

et praetoribus Q. Petilio et Q. Fabio imperatum est, ut Petilius
									duas legiones civium Romanorum tumultuarias scriberet et omnes
									minores quinquaginta annis sacramento rogaret, Fabio, ut sociis
									Latini nominis quindecim milia peditum, octingentos equites
									imperaret.

duumviri navales creati C. Matienus et C. Lucretius,
									navesque iis ornatae sunt, Matienoque, cuius ad Gallicum sinum
									provincia erat, imperatum est, ut classem primo quoque tempore
									duceret in Ligurum oram, si quo usui esse L. Aemilio atque
									exercitui eius posset.

aemilius, postquam nihil usquam auxilii ostendebatur, interceptos
									credens equites, non ultra differendum ratus,

quin per se fortunam temptaret, priusquam hostes venirent, qui
									segnius socordiusque oppugnabant, ad quattuor portas exercitum
									instruxit, ut signo dato simul ex omnibus partibus eruptionem
									facerent.

quattuor extraordinariis cohortibus duas adiunxit praeposito M.
									Valerio legato, erumpere praetoria porta iussit.

ad dexteram principalem hastatos legionis primae 
										 illstruxit; 
										 instruxit; 
									 principes ex eadem legione in subsidiis posuit: M.
									Servilius et L. Sulpicius tribuni militum his praepositi.

tertia legio adversus sinistram principalem portam instructa
									est.

id tantum mutatum: principes primi et hastati in subsidiis
									locati; Sex. Iulius Caesar et L. Aurelius Cotta tribuni militum
									huic legioni praepositi sunt.

Q. Fulvius Flaccus legatus cum dextera ala ad quaestoriam portam
									positus; duae cohortes et triarii duarum legionum in praesidio
									castrorum manere iussi.

omnes portas contionabundus ipse imperator circumiit, et,
									quibuscumque irritamentis poterat, iras militum acuebat,

nunc fraudem hostium incusans, qui pace petita, indutiis datis,
									per ipsum indutiarum tempus contra ius gentium ad castra
									oppugnanda venissent:

nunc, quantus pudor esset, edocens ab Liguribus, latronibus
									verius quam hostibus iustis, Romanum exercitum obsideri.

“quo ore quisquam vestrum, si hine alieno praesidio, non vestra
									virtute evaseritis, occurret, non dico eis militibus, qui
									Hannibalem, qui Philippum, qui Antiochum, maximos aetatis
									nostrae reges ducesque,

vicerunt, sed iis, qui hos ipsos Ligures aliquotiens pecorum modo
									fugientes per saltus invios consectati ceciderunt?

quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non
									audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro
									et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et
									latentem vix inveniebamus.”

ad haec consentiens reddebatur militum clamor, nullam militum
									culpam esse, quibus nemo ad erumpendum signum dedisset, daret
									signum:

intellecturum eosdem, qui antea fuerint, et Romanos et Ligures
									esse.

bina cis montes castra Ligurum erant. ex iis primis diebus sole
									orto pariter omnes compositi et instructi procedebant;

turn 
										 tum 
									 nisi exsatiati cibo vinoque arma non capiebant,
									dispersi inordinati exibant, ut quibus prope certum esset hostes
									extra vallum non elaturos signa.

adversus ita incompositos eos venientes clamore pariter omnium,
									qui in castris erant, calonum quoque et lixarum sublato simul
									omnibus portis Romani eruperunt.

Liguribus adeo improvisa res fuit, ut perinde ac si insidiis
									circumventi forent trepidarent. exiguum temporis aliqua forma
									pugnae fuit:

fuga deinde effusa et fugientium passim caedes erat, equitibus
									dato signo, ut conscenderent equos nec effugere quemquam
									sinerent. in castra omnes trepida fuga compulsi sunt, deinde
									ipsis exuti castris.

supra quindecim milia Ligurum eo die occisa, capti duo milia et
									trecenti. triduo post Ligurum Ingaunorum nomen omne obsidibus
									datis in dicionem venit.

gubernatores nautaeque conquisiti, qui in 
									praedatoriis fuissent navibus, atque omnes in custodiam
									coniecti. et a C. Matieno duumviro naves eius generis in
									Ligustina ora triginta duae captae sunt.

haec qui nuntiarent litterasque ad senatum ferrent, L. Aurelius
									Cotta C. Sulpicius Gallus Romam missi, simulque peterent, ut L.
									Aemilio confecta provincia decedere et deducere secum milites
									liceret atque dimittere.

utrumque permissum ab senatu et supplicatio ad omnia pulvinaria
									per triduum decreta, iussique praetores Petilius urbanas
									dimittere legiones, Fabius sociis atque nomini Latino remittere
									dilectum;

et uti praetor urbanus consulibus scriberet senatum aequum
									censere subitarios milites, tumultus causa conscriptos, primo
									quoque tempore dimitti.

colonia Graviscae eo anno deducta est in agrum Etruscum, de
									Tarquiniensibus quondam captum. quina iugera agri data;

tresviri deduxerunt C. Calpurnius Piso P. Claudius Pulcher C.
									Terentius Istra. siccitate et inopia frugum insignis annus fuit.
									sex menses numquam pluvisse memoriae proditum. eodem anno in
									agro L. Petilii scribae sub Ianiculo,

dum cultores agri altius moliuntur terram, duae
									lapideae arcae, octonos ferme pedes longae, quaternos latae,
									inventae sunt, operculis plumbo devinctis.

litteris Latinis Graecisque utraque arca inscripta erat, in
									altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem Romanorum,
									sepultum esse, in altera libros Numae Pompilii inesse.

eas areas cum ex amicorum sententia dominus aperuisset, quae
									titulum sepulti regis habuerat, inanis inventa, sine vestigio
									ullo corporis humani aut ullius rei, per tabem tot annorum
									omnibus absumptis.

in altera duo fasces candelis involuti septenos habuere libros,
									non integros modo sed recentissima specie. septem Latini de iure
									pontificum erant,

septem Graeci de disciplina sapientiae, quae illius aetatis esse
									potuit. adicit Antias Valerius Pythagoricos fuisse,

vulgatae opinioni, qua creditur Pythagorae auditorem fuisse
									Numam, mendacio probabili accommodata fide.

primo ab amicis, qui in re praesenti fuerunt, libri lecti; mox
									pluribus legentibus cum vulgarentur, Q. Petilius praetor urbanus
									studiosus legendi libros eos a L. Petilio sumpsit:

et erat familiaris usus, quod scribam eum quaestor Q. Petilius in
									decuriam legerat.

lectis rerum summis cum animadvertisset pleraque dissolvendarum
									religionum esse, L. Petilio dixit sese libros eos in ignem
									coniecturum esse; priusquam id faceret, se ei permittere, uti,
									si quod seu ius seu auxilium se habere ad eos libros repetendos
									existimaret, experiretur: id 
									integra sua gratia eum facturum.

scriba tribunos plebis adit, ab tribunis ad senatum res est
									reiecta. praetor se iusiurandum dare paratum esse aiebat, libros
									eos legi servarique non oportere.

senatus censuit satis habendum quod praetor iusiurandum
									polliceretur; libros primo quoque tempore in comitio cremandos
									esse; pretium pro libris, quantum Q. Petilio praetori maiorique
									parti tribunorum plebis videretur, domino solvendum esse.

id scriba non accepit. libri in comitio igne a victimariis facto
									in conspectu populi cremati sunt.

magnum bellum ea aestate coortum in Hispania citeriore. ad
									quinque et triginta milia hominum, quantum numquam ferme antea,
									Celtiberi comparaverant.

Q. Fulvius Flaccus eam obtinebat provinciam. is quia armare
									iuventutem Celtiberos audierat, et ipse quanta poterat a sociis
									auxilia contraxerat, sed nequaquam numero militum hostem
									aequabat.

principio veris exercitum in Carpetaniam duxit, et castra locavit
									ad oppidum Aeburam, modico praesidio in urbe posito.

paucis post diebus Celtiberi milia duo fere inde sub colle
									posuerunt castra. quos ubi adesse praetor Romanus sensit, M.
									Fulvium fratrem cum duabus turmis sociorum equitum ad castra
									hostium speculatum misit, quam proxime succedere ad vallum
									iussum, ut viseret, quanta essent;

pugna abstineret, reciperetque sese, si hostium equitatum
									exeuntem vidisset. ita ut praeceptum erat fecit. per dies
									aliquot nihil ultra motum, quam ut hae duae turmae
									ostenderentur, deinde subducerentur, ubi equitatus hostium
									castris procucurrisset. postremo Celtiberi,

simul omnibus copiis peditum equitumque castris egressi, acie
									derecta medio fere spatio inter bina castra constiterunt.

campus erat planus omnis et aptus pugnae. ibi stetere Hispani
									hostes exspectantes. Romanus suos intra vallum continuit. per
									quadriduum continuum et illi eodem loco aciem instructam
									tenuerunt et ab Romanis nihil motum.

inde quievere in castris Celtiberi, quia pugnae
									copia non fiebat: equites tantum in stationem egrediebantur, ut
									parati essent, si quid ab hoste moveretur.

pone castra utrique pabulatum et lignatum ibant, neutri alteros
									impedientes.

praetor Romanus ubi satis tot dierum quiete credidit spem factam
									hosti nihil se priorem moturum, 
										 L. 
										 L 
									 Acilium cum ala sinistra et sex milibus provincialium
									auxiliorum circumire montem iubet, qui ab tergo hostibus
									erat;

inde, ubi clamorem audisset, decurrere ad castra eorum. nocte
									profecti sunt, ne possent conspici.

Flaccus luce prima C. Scribonium praefectum socium ad vallum
									hostium cum equitibus extraordinariis sinistrae alae mittit;

quos ubi et propius accedere et plures, quam soliti erant,
									Celtiberi conspexerunt, omnis equitatus effunditur castris,
									simul et peditibus signum ad exeundum datur.

Scribonius, uti praeceptum erat, ubi primum 
										 fremitulm 
										 fremitum 
									 equestrem audivit, avertit equos et castra
									repetit.

eo effusius sequi hostes. primo equites, mox et peditum acies
									aderat, haud dubia spe castra eo die se expugnaturos.

quingentos passus non plus a vallo aberant. itaque Flaccus ubi
									satis abstractos eos a praesidio castrorum suorum ratus est,
									intra vallum exercitu instructo tribus partibus simul erumpit,
									clamore non tantum ad ardorem pugnae excitandum sublato, sed
									etiam ut, qui in montibus erant, exaudirent.

nec morati sunt, quin decurrerent, sicut imperatum erat, ad
									castra; ubi quinque milium armatorum non amplius relictum erat
									praesidium.

quos cum et paucitas sua et 
										 multitude 
										 multitudo 
									 hostium et improvisa res terruisset, prope sine
									certamine capiuntur castra. captis, quae pars maxime a
									pugnantibus conspici poterat, iniecit Acilius ignem.

postremi Celtiberorum qui in acie erant, primi flammam
									conspexere, deinde per totam aciem vulgatum est castra amissa
									esse et 
										 turn 
										 tum 
									 cum maxime ardere. unde illis terror, inde Romanis
									animus crevit.

iam clamor suorum vincentium accidebat, iam ardentia
									hostium castra apparebant.

Celtiberi parumper incertis animis fluctuati sunt: ceterum
									postquam receptus pulsis nullus erat nec usquam nisi in
									certamine spes, pertinacius de integro capessunt pugnam.

acie media urgebantur acriter a quinta legione: adversus laevum
									cornu, in quo sui generis provincialia auxilia instruxisse
									Romanos cernebant, cum maiore fiducia intulerunt signa.

iam prope erat, ut sinistrum cornu pelleretur Romanis, ni septima
									legio successisset. simul ab oppido Aebura, qui in praesidio
									relicti erant, in medio ardore pugnae advenerunt, et Acilius ab
									tergo erat.

diu in medio caesi Celtiberi: qui supererant in omnes passim
									partes capessunt fugam. equites bipartito in eos emissi magnam
									caedem edidere. ad viginti tria milia hostium eo die occisa,
									capta quattuor milia septingenti cum equis plus quingentis, et
									signa militaria octoginta octo.

magna victoria, non tamen incruenta fuit: Romani milites de
									duabus legionibus paulo plus ducenti, socium Latini nominis
									octingenti triginta, externorum auxiliarium ferme duo milia et
									quadringenti ceciderunt.

praetor in castra victorem exercitum reduxit, Acilius manere in
									captis ab se castris iussus. postero die spolia de hostibus
									lecta, et pro contione donati, quorum virtus insignis
									fuerat.

sauciis deinde in oppidum Aeburam devectis per Carpetaniam ad
									Contrebiam ductae legiones.

ea urbs circumsessa cum a Celtiberis auxilia arcessisset,
									morantibus iis, non quia ipsi cunctati sunt, sed quia profectos
									domo inexplicabiles continuis imbribus viae et inflati amnes
									tenebant, desperato auxilio suorum in deditionem venit.

Flaccus quoque tempestatibus foedis coactus exercitum omnem in
									urbem introduxit.

Celtiberi, qui profecti erant 
											 a 
											 a 
										 domo deditionis ignari, cum tandem
									superatis, ubi primum remiserunt imbres, amnibus Contrebiam
									venissent, postquam nulla castra extra moenia viderunt, aut in
									alteram partem translata rati aut recessisse
									hostes, per neglegentiam effusi ad oppidum accesserunt.

in eos duabus portis Romani eruptionem fecerunt et incompositos
									adorti fuderunt. quae res ad resistendum eos

et ad capessendam pugnam impediit, quod non uno agmine nec ad
									signa frequentes veniebant, eadem magnae parti ad fugam saluti
									fuit:

sparsi enim toto passim campo se diffuderunt, nec usquam
									confertos eos hostis circumvenit. tamen ad duodecim milia sunt
									caesa, capta plus quinque milia hominum, equi quadringenti,
									signa militaria sexaginta duo.

qui palati e fuga domum se recipiebant, alterum agmen venientium
									Celtiberorum deditionem Contrebiae et suam cladem narrando
									averterunt.

extemplo in vicos castellaque sua omnes dilapsi. Flaccus a
									Contrebia profectus per Celtiberiam populabundus ducit legiones
									multa castella expugnando, done maxima pars Celtiberorum in
									deditionem venit.

haec in citeriore Hispania eo anno gesta. in ulteriore Manlius
									praetor secunda aliquot proelia cum Lusitanis fecit.

Aquileia colonia Latina eodem anno in agrum Gallorum est deducta.
									tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones centena,
									centena quadragena equites acceperunt.

tresviri deduxerunt P. Cornelius Scipio Nasica C. Flaminius L.
									Manlius Acidinus.

aedes duae eo anno dedicatae sunt, una Veneris Erycinae ad portam
									Collinam: dedicavit L. Porcius L. f. Licinus duumvir, vota erat
									a consule L. Porcio Ligustino bello, altera in foro holitorio
									Pietatis.

eam aedem dedicavit M’. Acilius Glabrio duumvir; statuamque
									auratam, quae prima omnium in Italia est statuta aurata, patris
									Glabrionis posuit.

is erat, qui ipse 
										 earn 
										 eam 
									 aedem voverat, quo die cum rege Antiocho ad
									Thermopylas depugnasset, locaveratque idem ex senatus consulto. 
										 Per 
										 per 
									 eosdem dies,

quibus aedes hae dedicatae sunt, L. Aemilius Paulus proconsul ex
									Liguribus Ingaunis triumphavit.

transtulit coronas aureas quinque et viginti, nec
									praeterea quicquam auri argentique in eo triumpho latum. captivi
									multi principes Ligurum ante currum ducti. aeris trecenos
									militibus divisit.

auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem perpetuam
									orantes: ita in animum induxisse Ligurum gentem, nulla umquam
									arma nisi imperata a populo Romano sumere.

responsum a Q. Fabio praetore est Liguribus iussu senatus
									orationem 
										 earn 
										 eam 
									 non novam Liguribus esse: mens vero ut nova et
									orationi conveniens esset, ipsorum id plurimum referre.

ad consules irent, et, quae ab iis imperata essent, facerent.
									nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse sincera fide
									in pace Ligures esse.

pax in Liguribus fuit. in Corsica pugnatum cum Corsis: ad duo
									milia eorum M. Pinarius praetor in acie occidit. qua clade
									compulsi obsides dederunt et cerae centum milia pondo. inde in
									Sardiniam exercitus ductus,

et cum Iliensibus, gente ne nunc quidem omni parte pacata,
									secunda proelia facta.

Carthaginiensibus eodem anno centum obsides redditi, pacemque
										 cum iis populus Romanus non ab se tantum sed ab
									rege etiam Masinissa praestitit, qui cum praesidio armato agrum,
									qui in controversia erat, obtinebat.

Otiosam provinciam consules habuerunt. M. Baebius comitiorum
									causa Romam revocatus consules creavit A. Postumium Albinum
									Luscum et 
										 C 
										 C. 
									 Calpurnium Pisonem.

praetores exinde facti Ti. Sempronius Gracchus L. Postumius
									Albinus P. Cornelius Mammula, Ti. Minucius Molliculus A.
									Hostilius Mancinus 
										 C 
										 C. 
									 . Maenius. ii omnes magistratum idibus Martiis
									inierunt. principio eius anni,

quo A. Postumius Albinus et 
										 C 
										 C. 
									 . 
										 Calnurnius 
										 Calpurnius 
									 Piso consules fuerunt, ab A. Postumio consule in
									senatum introducti, qui ex Hispania citeriore venerant a Q. Fulvio Flacco, L. Minucius legatus et
									duo tribuni militum, T. Maenius et L. Terentius Massaliota.

hi cum duo secunda proelia, deditionem Celtiberiae, 
									confectam provinciam nuntiassent, nec stipendio, quod mitti
									soleiet, nec frumento portato ad exercitum in eum annum opus
									esse,

petierunt ab senatu primum, ut ob res prospere gestas diis
									immortalibus honos haberetur,

deinde ut Q. Fulvio decedenti de provincia deportare inde
									exercitum, cuius forti opera et ipse et multi ante eum praetores
									usi essent, liceret. quod fieri, praeterquam quod ita deberet,
									etiam prope necessarium esse:

ita enim obstinatos esse milites, ut non ultra retineri posse in
									provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent, si non
									dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret,
									seditionem exarsuri.

consulibus ambobus provinciam Ligures esse senatus iussit.
									praetores inde sortiti sunt: A. Hostilio urbana, Ti. Minucio
									peregrina obvenit, P. Cornelio Sicilia, 
										 C 
										 C. 
									 . Maenio Sardinia.

Hispanias sortiti L. Postumius ulteriorem, Ti. Sempronius
									citeriorem.

is quia successurus Q. Fulvio erat, ne vetere exercitu provincia spoliaretur, “quaero”
									inquit “de te, L. Minuci, cum confectam 
										 provincial 
										 provinciam 
									 nunties, existimesne Celtiberos perpetuo in fide
									mansuros, ita ut sine exercitu ea provincia obtineri possit.

si neque de fide barbarorum quicquam recipere aut adfirmare nobis
									potes, et habendum illic utique exercitum censes, utrum tandem
									auctor senatui sis supplementum in Hispaniam mittendi, ut ii
									modo,

quibus emerita stipendia sint, milites dimittantur, veteribus
									militibus tirones immisceantur, an deductis de provincia
									veteribus legionibus novas conscribendi et mittendi, cum
									contemptum tirocinium etiam mitiores barbaros excitare ad
									rebellandum possit? dictu quam re facilius est provinciam
									ingenio ferocem,

rebellatricem confecisse. paucae civitates, ut quidem ego audio,
									quas vicina maxime hiberna premebant, in ius dicionemque
									venerunt; ulteriores in armis sunt. quae cum ita sint,

ego iam hinc praedico, patres conscripti, me exercitu eo, qui nunc est, rem publicam
									administraturun: si deducat secum Flaccus legiones, 
									loca pacata me ad hibernacula lecturum neque 
										 novur 
										 novum 
									 militem ferocissimo hosti obiecturum.”

legatus ad ea, quae interrogatus erat, respondit neque se neque
									quemquam alium divinare posse, quid in animo Celtiberi haberent
									aut porro habituri essent. itaque negare non posse,

quin rectius sit etiam ad pacatos barbaros, nondum satis adsuetos
									imperio, exercitum mitti.

novo autem an vetere exercitu opus sit, eius esse dicere, qui
									scire possit, qua fide Celtiberi in pace mansuri sint, simul et
									qui illud exploratum habeat, quieturos milites, si diutius in
									provincia retineantur.

si ex eo, quod aut inter se loquantur aut succlamationibus apud
									contionantem imperatorem significent, quid sentiant,
									coniectandum sit, palam vociferatos esse aut imperatorem in
									provincia retenturos aut cum eo in Italiam venturos esse.

disceptationem inter praetorem legatumque consulum relatio
									interrupit, qui suas ornari provincias, priusquam de praetoris
									exercitu ageretur, aequum censebant.

novus omnis exercitus consulibus est decretus, binae legiones
									Romanae cum suo equitatu, et socium Latini nominis quantus
									semper numerus, quindecim milia peditum, octingenti equites.

cum hoc exercitu Apuanis Liguribus ut bellum inferrent, mandatum
									est. P. Cornelio et M. Baebio prorogatum imperium iussique
									provincias obtinere, donec consules venissent; 
										 tur 
										 tum 
									 imperatum, ut dimisso, quem haberent, exercitu
									reverterentur Romam. de Ti. Sempronii deinde exercitu actum
									est.

novam legionem ei quinque milium et ducentorum peditum cum
									equitibus quadringentis consules scribere iussi, et mille
									praeterea peditum Romanorum, quinquaginta equites,

et sociis nominis Latini imperare septem milia peditum, trecentos
									equites. cum hoc exercitu placuit ire in Hispaniam citeriorem
									Ti. Sempronium.

Q. Fulvio permissum, ut, qui milites ante Sp. Postumium Q.
									Marcium consules cives Romani sociive in Hispaniam transportati
									essent, et praeterea supplemento adducto, quo
									amplius in duabus legionibus quam decem
									milia et quadringenti pedites,

sescenti equites essent, et socium Latini nominis duodecim milia,
									sescenti equites, quorum forti opera duobus adversus Celtiberos
									proeliis usus Q. Fulvius esset, eos, si videretur, secum
									deportaret.

et supplicationes decretae, quod is prospere rem publicam
									gessisset.

et ceteri praetores in provincias missi. Q. Fabio Buteoni
									prorogatum in Gallia imperium est. octo legiones praeter
									exercitum veterem, qui in Liguribus in spe propinqua missionis
									erat, eo anno esse placuit.

et is ipse exercitus aegre explebatur propter pestilentiam, quae
									tertium iam annum urbem Romanam atque Italiam vastabat.

praetor Ti. Minucius et 
										 baud 
										 haud 
									 ita multo post consul C. Calpurnius moritur, multique
									alii omnium ordinum illustres viri postremo prodigii loco ea
									clades haberi coepta est.

C. Servilius pontifex maximus piacula irae deum conquirere
									iussus, decemviri libros inspicere, consul Apollini Aesculapio
									Saluti dona vovere et dare signa inaurata:

quae vovit deditque. decemviri supplicationem in biduum
									valetudinis causa in urbe et per omnia fora conciliabulaque
									edixerunt: maiores duodecim annis omnes coronati et lauream in
									manu tenentes supplicaverunt.

fraudis quoque humanae insinuaverat suspicio animis; et veneficii
									quaestio ex senatus consulto, quod in urbe propiusve urbem decem
									milibus passuum esset commissum, C. Claudio praetori, qui in
									locum Ti. Minucii erat suffectus, ultra decimum lapidem per fora
									conciliabulaque C. Maenio, priusquam in Sardiniam provinciam
									traiceret, decreta. suspecta consulis erat mors maxime.

necatus a Quarta Hostilia uxore dicebatur.

ut quidem filius eius Q. Fulvius Flaccus in locum vitrici consul
									est declaratus, aliquanto magis infamis mors Pisonis coepit
									esse; et testes exsistebant, qui post declaratos consules
									Albinum et Pisonem, quibus comitiis Flaccus tulerat repulsam, et
									exprobratum ei a matre dicerent, quod iam ei tertium negatus consulatus petenti esset, et adiecisse, pararet se ad
									petendum: intra duos menses effecturam, ut consul fieret.

inter multa alia testimonia ad causam pertinentia haec quoque
									vox, nimis vero eventu comprobata, valuit, cur Hostilia
									damnaretur. Veris principio huius,

dum consules novos dilectus Romae tenet, mors deinde alterius et
									creandi comitia consulis in locum eius omnia tardiora
									fecerunt,

interim P. Cornelius et M. Baebius, qui in consulatu nihil
									memorabile gesserant, in Apuanos Ligures exercitum
									induxerunt.

Ligures, qui ante adventum in provinciam consulum non
									exspectassent bellum, improviso oppressi ad duodecim milia
									hominum dediderunt se.

eos consulto per litteras prius senatu deducere ex montibus in
									agros campestres procul ab domo, ne reditus spes esset,
									Cornelius et Baebius statuerunt, nullum alium ante finem rati
									fore Ligustini belli. ager publicus populi Romani erat in
									Samnitibus,

qui Taurasinorum f/terat. eo cum 
									traducere Ligures Apuanos vellent, edixerunt, ut Ligures Apuani de montibus descenderent cum liberis
									coniugibusque, sua omnia secum portarent.

Ligures saepe per legatos deprecati, ne penates, sedem in qua
									geniti essent, sepulcra maiorum cogerentur relinquere, arma
									obsides pollicebantur.

postquam nihil impetrabant neque vires ad bellandum erant, edicto
									paruerunt.

traducti sunt publico sumptu ad quadraginta milia liberorum
									capitum cum feminis puerisque. argenti data centum et
									quinquaginta milia, unde in novas sedes compararent, quae opus
									essent. agro dividendo dandoque iidem,

qui traduxerant, Cornelius et Baebius praepositi. postulantibus
									tamen ipsis quinqueviri ab senatu dati, quorum ex consilio
									agerent.

transacta re cum veterem exercitum Romam deduxissent, triumphus
									ab senatu est decretus.

hi omnium primi nullo bello gesto triumpharunt. tantum hostiae
									ductae ante currum, quia nec quod ferretur neque quod duceretur
									captum neque quod militibus daretur, quicquam in
									triumphis eorum fuerat.

eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus proconsul, quia successor
									in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis
									ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non venerant,
									institit vastare.

qua re irritavit magis quam conterruit animos barbarorum; et clam
									comparatis copiis saltum Manlianum, per quem transiturum
									exercitum Romanum satis sciebant, obsederunt.

in Hispaniam ulteriorem eunti L. Postumio Albino collegae
									Gracchus mandaverat, ut Q. Fulvium certiorem faceret, Tarraconem
									exercitum adduceret:

ibi dimittere veteranos supplementaque distribuere et ordinare
									omnem exercitum sese velle. dies quoque, et ea propinqua, edita
									Flacco est, qua successor esset venturus.

haec nova adlata res, omissis quae agere instituerat, Flaccum
									raptim deducere exercitum ex Celtiberia cum coegisset, barbari
									causae ignari, suam defectionem et clam comparata arma sensisse
									eum et pertimuisse rati, eo ferocius saltum insederunt. ubi eum
									saltum prima luce agmen Romanum intravit,

repente ex duabus partibus simul exorti hostes Romanos
									invaserunt.

quod ubi vidit Flaccus, primos tumultus in agmine per centuriones
									stare omnes,

suo quemque loco, et arma expedire iubendo sedavit, et sarcinis
									iumentisque in unum locum coactis copias omnes partim ipse
									partim per legatos tribunosque militum, ut tempus,

ut locus postulabat, sine ulla trepidatione instruxit, cum bis
									deditis rem esse admonens, scelus et perfidiam illis, non
									virtutem nec animum accessisse, reditum ignobilem in patriam
									clarum ac memorabilem eos sibi fecisse: cruentos ex recenti
									caede hostium gladios et manantia sanguine spolia Romam ad
									triumphum delaturos.

plura dici tempus non patiebatur: invehebant se hostes, et in
									partibus extremis iam pugnabatur. deinde acies concurrerunt.

atrox ubique proelium, sed varia fortuna erat. egregie legiones,
									nec segnius duae alae pugnabant: externa auxilia ab
									simili armatura, meliore aliquantum militum genere urgebantur,
									nec locum tueri poterant.

Celtiberi ubi ordinata acie et signis collatis se non esse pares
									legionibus senserunt,

cuneo impressionem fecerunt, quo tantum valent genere pugnae, ut
									quamcumque 
											 in]ZZZ 
											 parte 
										 partem perculere impetu suo, sustineri
									nequeant. tunc quoque turbatae legiones sunt, prope interrupta
									acies.

quam trepidationem ubi Flaccus conspexit, equo advehitur ad legionarios equites, et “ni
									quid auxilii in vobis est, actum iam de hoc exercitu erit.” cum
									undique acclamassent, quin ederet, quid fieri vellet: non
									segniter imperium exsecuturos;

“duplicate turmas” inquit, “duarum legionum equites, et permittite equos in cuneum
									hostium, quo nostros urgent. id cum maiore vi 
											 equorum 
											 equorum 
										 facietis, si effrenatos in eos equos
									immittitis;

quod saepe Romanos equites cum magna laude fecisse sua memoriae proditum est.”

dicto paruerunt detractisque frenis bis ultro citroque cum magna
									strage hostium, infractis omnibus hastis, transcurrerunt.
									dissipato cuneo,

in quo omnis spes fuerat, Celtiberi trepidare et prope omissa
									pugna locum fugae circumspicere.

et alarii equites postquam Romanorum equitum tam memorabile
									facinus videre, et ipsi virtute eorum accensi sine ullius
									imperio in perturbatos iam hostes equos immittunt.

tunc vero Celtiberi omnes in fugam effunduntur, et imperator
									Romanus aversos hostes contemplatus aedem Fortunae equestri
									Iovique optimo maximo ludos vovit.

caeduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga. decem et
									septem milia hostium caesa eo die tradiintur, vivi capti plus
									tria milia septingenti, cum signis militaribus septuaginta
									septem, equis prope sescentis.

in suis castris eo die victor exercitus mansit. victoria non sine
									iactura militum fuit:

quadringenti septuaginta duo milites Romani, socium ac Latini
									nominis mille decem et novem, cum his tria milia militum
									auxiliariorum perierunt. ita victor exercitus
									renovata priore gloria Tarraconem est perductus.

venienti Fulvio Ti. Sempronius praetor, qui biduo ante venerat,
									obviam processit gratulatusque est, quod rem publicam egregie
									gessisset. cum summa concordia, quos dimitterent quosque
									retinerent milites, composuerunt.

vinde 
										 inde 
									 Fulvius exauctoratis militibus in naves impositis
									Romam est profectus, Sempronius in Celtiberiam legiones
									duxit.

consules ambo in Ligures exercitus induxerunt diversis
									partibus.

Postumius prima et tertia legione Ballistam Letumque montes
									obsedit, et premendo praesidiis angustos saltus eorum commeatus
									interclusit, inopiaque omnium rerum eos perdomuit.

Fulvius secunda et quarta legione adortus a Pisis Apuanos
									Ligures, qui eorum circa Macram fluvium incolebant, in
									deditionem acceptos, ad septem milia hominum, in naves impositos
									praeter oram Etrusci maris Neapolim transmisit.

inde in Samnium traducti, agerque iis inter populares datus
									est.

montanorum Ligurum ab A. Postumio vineae caesae frumentaque
									deusta, done cladibus omnibus belli coacti in deditionem
									venerunt armaque tradiderunt.

navibus inde Postumius ad visendam oram Ingaunorum
									Intemeliorumque Ligurum processit.

priusquam hi consules venirent ad exercitum, qui Pisas indictus
									erat, praeerat A. Postumius.

frater Q. Fulvii M. Fulvius Nobilior — secundae legionis
										 Fulvius tribunus militum is erat — mensibus suis
									dimisit legionem, iureiurando adactis centurionibus aes in
									aerarium ad quaestores esse delaturos.

hoc ubi Placentiam — nam eo forte erat profectus — Aulo nuntiatum
									est, cum equitibus expeditis secutus dimissos, quos eorum potuit
									adsequi, reduxit castigatos Pisas; de ceteris consulem certiorem
									fecit.

eo referente senatus consultum factum est, ut M. Fulvius in
									Hispaniam relegaretur ultra novam Carthaginem; litteraeque ei
									datae sunt a consule ad P. Manlium in Hispaniam 
									ulteriorem deferendae:

milites iussi ad signa redire. ignominiae causa uti semestre
									stipendium in eum annum esset ei legioni, decretum: qui miles ad
									exercitum non redisset, eum ipsum bonaque eius vendere consul
									iussus.

eodem anno L. Duronius, qui praetor anno superiore fuerat, ex Illyrico cum decem navibus
									Brundisium rediit. inde in portu relictis navibus cum venisset
									Romam, inter exponendas res, quas ibi gessisset, 
										 baud 
										 haud 
									 dubie in regem 
										 lllyriorum 
										 Illyriorum 
									 Gentium latrocinii omnis maritimi causam avertit:

ex regno eius omnes naves esse, quae superi maris oram
									depopulatae essent; de his rebus se legatos misisse, nec
									conveniendi regis potestatem factam.

venerant Romam legati a Gentio, qui, quo tempore Romani
									conveniendi regis causa venissent, aegrum forte eum in ultimis
									partibus fuisse regni dicerent:

petere Gentium ab senatu, ne crederent confictis criminibus in
									se, quae inimici detulissent. ad ea Duronius adiecit multis
									civibus Romanis et sociis Latini nominis iniurias factas in
									regno eius, et cives Romanos dici Corcyrae retineri.

eos omnes Romam adduci placuit, C. Claudium praetorem cognoscere,
									neque ante Gentio regi legatisve eius responsum reddi. inter
									multos alios,

quos pestilentia eius anni absumpsit, sacerdotes quoque aliquot
									mortui sunt. L. Valerius Flaccus pontifex mortuus est: in eius
									locum suffectus est Q. Fabius Labeo.

P. Manlius, qui nuper ex ulteriore Hispania redierat, triumvir
									epulo: Q. Fulvius M. f. in locum eius triumvir cooptatus, 
										 turn 
										 tum 
									 praetextatus erat.

de rege sacrificulo sufficiendo in locum Cn. Cornelii Dolabellae
									contentio inter C. Servilium pontificem maximum fuit et L.
									Cornelium Dolabellam duumvirum navalem, quem ut inauguraret
									pontifex magistratu sese abdicare iubebat.

recusantique id facere ob 
										 earn 
										 eam 
									 rem multa duumviro dicta a pontifice, deque ea, cum
									provocasset, 
										 certatuml 
										 certatum 
									 ad populum.

cum plures iam tribus intro vocatae dicto esse audientem
									pontifici duumvirum iuberent, multamque remitti, si magistratu
									se abdicasset, vitium de caelo, quod comitia turbaret,
									intervenit. religio inde fuit pontificibus inaugurandi
									Dolabellae.

P. Cloelium Siculum inaugurarunt, qui secundo loco nominatus
									erat. 
										 exifu 
										 exitu 
									 anni et C. Servilius Geminus pontifex maximus
									decessit: idem decemvir sacrorum fuit. pontifex in locum eius a
									collegio cooptatus est Q. Fulvius Flaccus:

creatus inde pontifex maximus M. Aemilius
									Lepidus, cum multi clari viri petissent; et decemvir sacrorum Q.
									Marcius Philippus in eiusdem locum est cooptatus.

et augur Sp. Postumius Albinus decessit: in locum eius P.
									Scipionem, filium Africani, augures cooptarunt. Cumanis eo anno
									petentibus permissum, ut publice Latine loquerentur et
									praeconibus Latine vendendi ius esset.

Pisanis agrum pollicentibus, quo Latina colonia deduceretur,
									gratiae ab senatu actae; triumviri creati ad 
										 ear 
										 eam 
									 rem Q. Fabius Buteo M. et P. Popilii Laenates.

a C. Maenio praetore, cui provincia Sardinia cum evenisset,
									additum erat, ut quaereret de veneficiis longius ab urbe decem
									milibus passuum,

litterae adlatae, se iam tria milia hominum damnasse, et crescere
									sibi quaestionem indiciis: aut 
										 earn 
										 eam 
									 sibi esse deserendam aut provinciam dimittendam.

Q. Fulvius Flaccus ex Hispania rediit 
										 Rolnam 
										 Romam 
									 cum magna fama gestarum rerum; qui cum extra urbem
									triumphi causa esset, consul est creatus cum L. Manlio
									Acidino,

et post paucos dies cum militibus, quos secum deduxerat,
									triumphans urbem est invectus.

tulit in triumpho coronas aureas centum viginti quattuor:
									praeterea auri pondo triginta unum, argenti
										infecti et signati Oscensis nummum
									centum septuaginta tria milia ducentos.

militibus de praeda quinquagenos denarios dedit, duplex
									centurionibus, triplex equiti, tantundem sociis Latini nominis,
									et stipendium omnibus duplex.

eo anno rogatio primum lata est ab L. Villio tribuno plebis, quot
									annos nati quemque magistratum peterent caperentque. inde
									cognomen familiae inditum, ut Annales appellarentur.

praetores quattuor post multos annos lege Baebia creati, quae
									alternis quaternos iubebat creari. hi facti Cn. Cornelius Scipio
									C. Valerius Laevinus Q. et P. Mucii Q. f. Scaevolae.

Q. Fulvio et L. Manlio consulibus eadem provincia, quae
									superioribus, pari numero copiae peditum equitum, civium
									sociorum decretae.

in 
										 Iispaniis 
										 Hispaniis 
									 duabus Ti. Sempronio et L. Postumio cum iisdem
									exercitibus, quos haberent, prorogatum imperium est;

et in supplementum consules scribere iussi ad tria milia peditum
									Romanorum, trecentos equites, quinque milia sociorum Latini
									nominis et 
										 quadrirngentos 
										 quadringentos 
									 equites.

P. Mucius Scaevola urbanam sortitus provinciam est, et ut idem
									quaereret de veneficiis in urbe et propius urbem decem milia
									passuum, Cn. Cornelius Scipio peregrinam,

Q. Mucius Scaevola Siciliam, C. Valerius Laevinus Sardiniam.

Q. Fulvius consul priusquam ullam rem publicam ageret, liberare
									et se et rem publicam religione votis solvendis dixit velle.

vovisse, quo die postremum cum Celtiberis pugnasset, ludos Iovi
									optimo maximo et aedem equestri Fortunae sese facturum: in 
										 earn 
										 eam 
									 rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis.

ludi decreti, et ut duumviri ad aedem locandam crearentur. de
									pecunia finitum, ne maior ludorum causa consumeretur, quam
									quanta Fulvio Nobiliori post Aetolicum bellum ludos facienti
									decreta esset;

neve quid ad eos ludos arcesseret cogeret acciperet faceret
									adversus id senatus consultum, quod L. Aemilio Cn. Baebio
									consulibus de ludis factum esset.

decreverat id senatus propter effusos sumptus factos in ludos Ti.
									Sempronii aedilis, qui graves non modo Italiae ac sociis Latini
									nominis, sed etiam provinciis externis fuerant.

hiems eo anno nive saeva et omni tempestatum genere fuit:
									arbores, quae obnoxiae frigoribus sunt, deusserat
									cunctas; et eadem aliquanto quam alias longior fuit.

itaque Latinas nox subito coorta et intolerabilis tempestas in
									monte turbavit, 
										 instanrataeque 
										 instaurataeque 
									 sunt ex decreto pontificum.

eadem tempestas et in Capitolio aliquot signa prostravit
									fulminibusque complura loca deformavit, aedem Iovis Tarracinae,
									aedem Albam Capuae portamque Romanam;

muri pinnae aliquot locis decussae erant. haec inter prodigia
									nuntiatum et ab Reate tripedem natum mulum.

ob ea decemviri iussi adire libros edidere, quibus diis et quot
									hostiis sacrificaretur, et fulminibus complura loca
										deformata aedem Iovis ut supplicatio diem unum
									esset.

ludi deinde votivi Q. Fulvii consulis per dies decem magno
									apparatu facti. 
										 Censorum 
										 censorum 
									 inde comitia habita: creati M. Aemilius Lepidus
									pontifex maximus et M. Fulvius Nobilior, qui ex Aetolis
									triumphaverat.

inter hos viros nobiles inimicitiae erant, saepe multis et in
									senatu et ad populum atrocibus celebratae certaminibus.

comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo
									ad aram Martis sellis curulibus consederunt; quo repente
									principes senatorum cum agmine venerunt civitatis, inter quos Q.
									Caecilius Metellus verba fecit.

“non obliti sumus, censores, vos paulo ante ab universo populo
									Romano moribus nostris praepositos esse, et nos a vobis et
									admoneri et regi, non vos a nobis debere.

indicandum tamen est, quid omnes bonos in vobis aut offendat aut
									certe mutatum malint.

singulos cum intuemur, M. Aemili, M. Fulvi, neminem hodie in
									civitate habemus, quem, si revocemur in suffragium, velimus
									vobis praelatum esse. ambo cum simul aspicimus,

non possumus non vereri, ne male
									comparati sitis, nec tantum rei publicae prosit, quod omnibus
									nobis egregie placetis, quam, quod alter alteri displicetis,
									noceat.

inimicitias per annos multos vobis ipsis graves et atroces
									geritis, quae periculum est ne ex hac die nobis et rei publicae
										 quam vobis graviores fiant.

de quibus causis hoc timeamus, multa succurrunt, quae dicerentur,
										 nisi forte implacabiles 
										 tfueritis 
										 fueritis 
									 implicaverint animos vestros. has ut hodie,

ut in isto templo finiatis simultates, quaesumus vos universi, et
									quos coniunxit suffragiis suis populus Romanus, hos etiam
									reconciliatione gratiae coniungi a nobis sinatis;

uno animo, uno consilio legatis senatum, equites recenseatis,
									agatis censum, lustrum condatis;

quod in omnibus fere precationibus nuncupabitis verbis “ut ea res mihi collegaeque meo
									bene et feliciter eveniat,” id ita ut vere, ut ex animo velitis
									evenire, efficiatisque, ut, quod deos precati eritis, id vos
									velle etiam homines credamus.

T. Tatius et Romulus, in cuius urbis medio foro acie hostes
									concurrerant, ibi concordes regnarunt.

non modo simultates, sed bella quoque finiuntur: ex infestis
									hostibus plerumque socii fideles, interdum etiam cives fiunt.
									Albani diruta Alba Romam traducti sunt,

Latini, Sabini in civitatem accepti. vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium
									venit, amicitias immortales, mortales 
									inimicitias debere esse.”

fremitus ortus cum adsensu, deinde universorum voces idem
									petentium confusae in unum orationem interpellarunt.

inde Aemilius questus cum alia, 
										 tur 
										 tum 
									 bis a M. Fulvio se certo consulatu deiectum: Fulvius
									contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum
									sponsionem factam. tamen ambo significare, si alter vellet, se
									in potestate tot principum civitatis futuros.

omnibus instantibus, qui aderant, dexteras fidemque dedere
									remittere 
											 vere 
											 vere 
										 ac finire odium. deinde collaudantibus
									cunctis deducti sunt in Capitolium. et cura super tali re
									principum et facilitas censorum egregie comprobata ab senatu et
									laudata est.

censoribus deinde postulantibus, ut pecuniae summa sibi, qua in
									opera publica uterentur, attribueretur, 
									vectigal annuum decretum est.

eodem anno in Hispania L. Postumius et Ti. Sempronius
									propraetores comparaverunt ita inter se, ut in
									Vaccaeos per Lusitaniam iret Albinus, Celtiberiam inde
									reverteretur; Gracchus, si maius ibi bellum esset, in ultima
									Celtiberiae penetraret.

Mundam urbem primum vi cepit, nocte ex improvise adgressus.
									acceptis deinde obsidibus praesidioque imposito castella
									oppugnare, deinde agros urere, done ad praevalidam
									aliam urbem — Certimam appellant Celtiberi — pervenit.

ubi cum iam opera admoveret, veniunt legati ex oppido, quorum
									sermo antiquae simplicitatis fuit, non dissimulantium
									bellaturos, si vires essent.

petierunt enim, ut sibi in castra Celtiberorum ire liceret ad
									auxilia accienda: si non impetrassent, 
										 tur 
										 tum 
									 separatim 
										 cos 
										 eos 
									 ab illis se consulturos. permittente Graccho ierunt et
									post paucis diebus alios decem legatos secum adduxerunt.

meridianum tempus erat. nihil prius petierunt a praetore, quam ut
									bibere sibi iuberet dari. epotis primis poculis iterum
									poposcerunt, magno risu circumstantium in tam rudibus et moris
									omnis ignaris ingeniis.

tur 
										 tum 
									 maximus natu ex iis “missi sumus” inquit “a gente
									nostra, qui sciscitaremur, qua tandem re fretus arma nobis
									inferres.”

ad hanc percunctationem Gracchus exercitu se egregio fidentem
									venisse respondit; quem si ipsi visere velint, quo certiora ad
									suos referant, potestatem se eis facturum esse.

tribunisque militum imperat, ut ornari omnes copias peditum
									equitumque et decurrere iubeant armatas.

ab hoc spectaculo legati dimissi deterruerunt suos ab auxilio
									circumsessae urbi ferendo. oppidani cum ignes nocte e turribus nequiquam, quod signum
									convenerat, sustulissent, destituti ab unica spe auxilii in
									deditionem venerunt.

nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta
									nobilissimi equites, nec obsidum nomine — nam militare iussi
									sunt — , et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.

inde iam duxit ad Alcen urbem, ubi castra Celtiberorum erant, a
									quibus venerant nuper legati. eos cum per aliquot dies,

armaturam levem immittendo in stationes,
									lacessisset parvis proeliis, in dies maiora certamina serebat,
									ut omnes extra munitiones eliceret. ubi,

quod petebat, satis sensit effectum,
									auxiliorum praefectis imperat, ut contracto certamine, tamquam
									multitudine superarentur, repente tergis datis ad castra effuse
									fugerent: ipse intra vallum ad omnes portas instruxit
									copias.

haud multum temporis intercessit, cum ex composito refugientium
									suorum agmen, post effuse sequentes barbaros conspexit.

instructam ad hoc ipsum intra vallum habebat aciem. itaque tantum
									moratus, ut suos refugere in castra libero introitu sineret,
									clamore sublato simul omnibus portis erupit. non sustinuere
									impetum necopinatum hostes.

qui ad castra oppugnanda venerant, ne sua quidem tueri potuerunt:
									nam extemplo fusi fugati, mox intra vallum paventes compulsi,
									postremo exuuntur castris.

eo die novem milia hostium caesa; capti vivi trecenti viginti,
									equi centum duodecim, signa militaria triginta septem. de
									exercitu Romano centum novem ceciderunt.

ab hoc proelio Gracchus duxit ad depopulandam Celtiberiam
									legiones. et cum ferret passim cuncta atque ageret, populique
									alii voluntate alii metu iugum acciperent, centum tria oppida
									intra paucos dies in deditionem accepit, praeda potitus ingenti
									est. convertit inde agmen retro,

unde venerat, ad Alcen, atque 
										 ear 
										 eam 
									 urbem oppugnare institit.

oppidani primum impetum hostium sustinuerunt; deinde cum iam non
									armis modo sed etiam operibus oppugnarentur, diffisi praesidio
									urbis in arcem universi concesserunt: postremo

et inde praemissis oratoribus in dicionem se suaque omnia Romanis
									permiserunt. magna inde praeda facta est. multi captivi nobiles
									in potestatem venerunt, inter quos et Thurri filii duo et
									filia.

regulus 
										 hie 
										 hic 
									 earum gentium erat, longe potentissimus omnium
									Hispanorum. audita suorum clade, missis qui fidem venienti in
									castra ad Gracchum peterent, venit. et primum quaesivit ab eo,
									liceretne sibi ac suis vivere.

cum praetor victurum respondisset, quaesivit
									iterum, si cum Romanis militare liceret.

id quoque Graccho permittente, “sequar” inquit “vos adversus veteres socios meos, quoniam
									illos 
										 tad 
										 ad 
									 me propiunt suspicere.” secutus est inde Romanos,
									fortique ac fideli opera multis locis rem Romanam adiuvit.

Ergavica inde, nobilis et potens civitas, aliorum circa populorum
									cladibus territa portas aperuit Romanis.

earn 
										 eam 
									 deditionem oppidorum 
										 baud 
										 haud 
									 cum fide factam quidam auctores sunt: e qua regione
									abduxisset legiones, extemplo inde rebellatum, magnoque eum
									postea proelio ad montem Chaunum cum Celtiberis a prima luce ad
									sextam horam diei signis collatis pugnasse, multos utrimque
									cecidisse;

nec aliud magnopere, cur vicisse crederes, fecisse Romanos, nisi
									quod postero die lacessierint proelio manentes intra vallum:

spolia per totum diem legisse; tertio die proelio maiore iterum
									pugnatum, et 
										 tur 
										 tum 
									 demum haud dubie victos Celtiberos castraque eorum
									capta et direpta esse.

viginti duo milia hostium eo die esse caesa, plus trecentos
									captos, parem fere equorum numerum, et signa militaria
									septuaginta duo. inde debellatum, veramque pacem, non fluxa, ut
									ante, fide Celtiberos fecisse.

eadem aestate et L. Postumium in Hispania ulteriore bis cum 
										 vaccaeis 
										 Vaccaeis 
									 egregie pugnasse scribunt:

ad triginta et quinque milia hostium occidisse et castra
									expugnasse. propius vero est serius in provinciam pervenisse,
									quam ut ea aestate potuerit res gerere.

censores fideli concordia senatum legerunt. princeps lectus est
									ipse censor M. Aemilius Lepidus pontifex maximus:

tres eiecti de senatu; retinuit quosdam Lepidus a collega
									praeteritos. opera ex pecunia attributa divisaque inter se haec 
											 confecerunt. 
											 confecerunt: 
										 Lepidus molem ad Tarracinam, ingratum opus,
									quod praedia habebat ibi privatamque publicae rei impensam
									inseruerat;

theatrum et 
										 proscaeninmZZZ 
										 proscenium 
									 ad Apollinis, aedem Iovis in Capitolio,
									columnasque circa poliendas albo locavit; et ab his columnis,
									quae incommode opposita videbantur, signa amovit clipeaque de
									columnis et signa militaria adfixa omnis generis dempsit.

M. Fulvius plura et maioris locavit usus: 
										 portur 
										 portum 
									 et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post
									aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores
									locaverunt imponendos;

basilicam post argentarias novas et forum piscatorium circumdatis
									tabernis quas vendidit in privatum;

et 
											 et 
										 forum et porticum extra portam Trigeminam,
									et aliam post navalia et ad fanum Herculis et post Spei ad
									Tiberim et ad aedem Apollinis
									medici.

habuere et in promiscuo praeterea pecuniam: ex ea communiter
									locarunt aquam adducendam fornicesque faciendos. impedimento
									operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci non est
									passus.

portoria quoque et vectigalia iidem multa instituerunt. complura
									sacella publicaque loca, occupata a privatis, publica sacraque
									ut essent paterentque populo curarunt.

mutarunt suffragia, regionatimque generibus hominum causisque et
									quaestibus tribus discripserunt

et alter ex censoribus M. Aemilius petiit ab senatu, ut sibi
									dedicationis causa templorum reginae
									Iunonis et Dianae, quae bello Ligustino annis octo ante
									vovisset, pecunia ad ludos decerneretur.

viginti milia aeris decreverunt. dedicavit eas aedes,

utramque in circo Flaminio, ludosque scaenicos triduum post
									dedicationem templi Iunonis, biduum post Dianae, et singulos
									dies fecit in circo. idem dedicavit aedem 
										 Larium 
										 Larum 
									 permarinum in Campo.

voverat 
										 earn 
										 eam 
									 annis undecim ante L. Aemilius Regillus navali proelio
									adversus praefectos regis Antiochi. supra valvas templi tabula
									cum titulo hoc fixa est:

“duello magno dirimendo, regibus subigendis, 
										 tcaput 
										 caput 
									 patrandae pacis haec pugna exeunti L. Aemilio M.
									Aemilii filio auspicio imperio felicitate
									ductuque eius inter Ephesumn Samum Chiumque,

inspectante eopse Antiocho, exercitu omni, equitatu elephantisque, classis
									regis Antiochi antehac invicta fusa contusa fugataque est.
									ibique eo die naves longae cum omnibus sociis captae quadraginta
									duae. ea pugna pugnata rex Antiochus regnumque eius rei ergo aedem Laribus permarinis
									vovit.”

eodem exemplo tabula in aede Iovis in Capitolio supra valvas fixa
									est.

biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus
									in Ligures, per invios montes Ballistae saltus cum exercitu
									transgressus, signis collatis cum hoste pugnavit;

neque tantum acie vicit, sed castra quoque eodem die cepit. tria
									milia ducenti hostium caesi sunt, 
									omnisque ea regio Ligurum in deditionem venit.

consul deditos in campestres agros deduxit, praesidiaque montibus 
										 imposnit.ZZZ 
										 inposuit. 
									 celeriter et Roma consul ad hostes et ex provincia litterae Romam
									venerunt: supplicationes ob eas res gestas in triduum decretae
									sunt;

praetores quadraginta hostiis maioribus per supplicationes rem
									divinam fecerunt. ab altero consule L. Manlio nihil memoria
									dignum in Liguribus est gestum.

Galli Transalpini, tria milia hominum, in Italiam transgressi,
									neminem bello lacessentes agrum a consulibus et senatu petebant,
									ut pacati sub imperio populi Romani essent.

eos senatus excedere Italia iussit, et consulem Q. Fulvium
									quaerere et animadvertere in eos, qui principes et auctores
									transcendendi Alpes fuissent.

eodem anno Philippus rex Macedonum, senio et maerore consumptus
									post mortem filii, decessit. Demetriade hibernabat,

cum desiderio anxius filii, tum paenitentia crudelitatis
									suae.

stimulabat animum et alter filius 
										 hand 
										 haud 
									 dubie et sua et aliorum opinione rex, conversique in
									eum omnium oculi, et destituta senectus aliis exspectantibus
									suam mortem, aliis ne exspectantibus quidem.

quo magis angebatur, et cum eo Antigonus Echecratis filius, nomen
									patrui Antigoni ferens, qui tutor Philippi fuerat, regiae vir
									maiestatis, nobili etiam pugna adversus Cleomenem
									Lacedaemonium clarus.

tutorem eum Graeci, ut cognomine a ceteris regibus distinguerent,
									appellarunt.

huius fratris filius Antigonus ex honoratis Philippi amicis unus
									incorruptus permanserat, eique ea fides nequaquam amicum Persea
									inimicissimum fecerat.

is prospiciens animo, quanto cum periculo suo hereditas regni
									ventura esset ad Persea, ut primum labare animum regis et
									ingemiscere interdum filii desiderio sensit,

nunc praebendo aures, nunc lacessendo etiam mentionem rei temere
									actae, saepe querenti querens et ipse aderat. et cum multa, ut adsolet, 
										 yeritasZZZ 
										 solet 
									 praeberet vestigia sui, omni ope adiuvabat, quo
									maturius omnia emanarent. suspecti ut ministri facinoris Apelles
									maxime

et Philocles erant, qui Romam legati fuerant litterasque
									exitiales Demetrio sub nomine Flaminini attulerant.

falsas esse et a scriba vitiatas signumque adulterinum vulgo in
									regia fremebant.

ceterum cum suspecta magis quam manifesta esset res, forte Xychus
									obvius fit Antigono, comprehensusque ab eo in regiam est
									perductus. relicto eo custodibus Antigonus ad Philippum
									processit.

“multis” inquit “sermonibus intellexisse videor magno te aestimaturum, si scire vera
									omnia posses de filiis tuis, uter ab utro petitus fraude et
									insidiis esset.

homo unus omnium, qui nodum huius erroris exsolvere possit, in potestate tua est Xychus.
									forte oblatum perductumque in regiam vocari iube.”

regi adductus primo ita negare inconstanter, ut parvo metu admoto
									paratum indicem esse appareret. conspectum tortoris verberumque
									non sustinuit, ordinemque omnem facinoris legatorum
									ministeriique sui exposuit.

extemplo missi, qui legatos comprehenderent, Philoclem, qui
									praesens erat, oppresserunt: Apelles missus ad Chaeream quendam
									persequendum indicio Xychi audito in Italiam traiecit.

de Philocle nihil certi vulgatum est: alii primo audaciter
									negantem, postquam in conspectum adductus sit Xychus, non ultra tetendisse, alii tormenta etiam
									infitiantem perpessum adfirmant.

Philippo redintegratus est luctus geminatusque; et infelicitatem
									suam in liberis graviorem, quod alter superesset, censebat.

Perseus certior factus omnia detecta esse, potentior quidem erat,
									quam ut fugam necessariam duceret: tantum ut procul abesset,

curabat, interim velut ab incendio flagrantis irae, dum Philippus
									viveret, se defensurus. is spe potiundi
									ad poenam corporis eius amissa, quod reliquum erat, id studere,
									ne super impunitatem etiam praemio sceleris frueretur.

Antigonum igitur appellat, cui et palam facti parricidii gratia
									obnoxius erat, et nequaquam pudendum aut paenitendum eum regem
									Macedonibus propter recentem patrui Antigoni gloriam fore
									censebat.

“quando in 
										 ear 
										 eam 
									 fortunam veni,” inquit “Antigone, ut orbitas mihi,
									quam alii detestantur parentes, optabilis esse debeat, regnum,
									quod a patruo tuo forti, non solum fideli, tutela eius
									custoditum et auctum etiam accepi, id tibi tradere in animo
									est.

te unum habeo, quem dignum regno iudicem. si neminem haberem,
									perire et exstingui id mallem quam Perseo scelestae fraudis
									praemium esse.

Demetrium excitatum ab inferis restitutumque credam mihi, si te, qui morti innocentis,
									qui meo infelici errori unus illacrimasti, in locum 
										 elus 
										 eius 
									 substitutum relinquam.”

ab hoc sermone omni genere honoris producere eum non destitit.
									cum in Thracia Perseus abesset, circumire Macedoniae urbes
									principibusque Antigonum commendare; et si vita longior
									suppetisset, 
										 baud 
										 haud 
									 dubium fuit, quin eum in possessione regni relicturus
									fuerit.

ab Demetriade profectus Thessalonicae plurimum temporis moratus
									fuerat. inde cum Amphipolim venisset, gravi morbo est
									implicitus.

sed animo tamen aegrum magis fuisse quam corpore constat;
									curisque et vlgiliis, cum identidem species et umbrae insontis
									interempti filii agitarent, exstinctum esse cum diris
									exsecrationibus alterius.

tamen 
									admoveri potuisset Antigonus, si aut affuisset aut statim palam facta esset
									mors regis.

medicus Calligenes, qui curationi praeerat, non exspectata morte
									regis, a primis desperationis notis nuntios per dispositos equos, ita ut convenerat, misit ad
									Perseum, et mortem regis in adventum eius omnes, qui extra
									regiam erant, celavit.

oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum
									scelere partum invasit. peropportuna mors Philippi fuit ad
									dilationem

et ad vires bello subtrahendas. nam post paucis diebus gens
									Bastarnarum, diu sollicitata, ab suis sedibus magna peditum
									equitumque manu Histrum traiecit.

inde praegressi, qui nuntiarent regi, Antigonus et Cotto: Cotto nobilis erat Bastarna, Antigonus e
									regiis unus, saepe cum ipso Cottone legatus ad concitandos
									Bastarnas missus. 
										 baud 
										 haud 
									 procul Amphipoli fama, inde 
									certi nuntii occurrerunt mortuum esse 
										 regeml.ZZZ 
										 regem; 
									 quae res omnem ordinem consilii turbavit.

compositum autem sic fuerat, transitum per Thraciam tutum et
									commeatus Bastarnis ut Philippus praestaret. id ut facere
									posset, regionum principes donis coluerat, fide sua obligata
									pacato agmine transituros Bastarnas.

Dardanorum gentem delere propositum erat inque eorum agro sedes
									dare Bastarnis.

duplex inde erat commodum futurum, si et Dardani, gens semper
									infestissima Macedoniae temporibusque iniquis regum imminens,
									tolleretur, et Bastarnae relictis in Dardania coniugibus
									liberisque ad populandam Italiam possent mitti.

per Scordiscos iter esse ad mare Hadriaticum Italiamque; alia via
									traduci exercitum non posse. facile Bastarnis Scordiscos iter
									daturos: nec enim aut lingua aut moribus aequales 
									abhorrere; et ipsos adiuncturos se, cum ad praedam
									opulentissimae gentis ire vidissent.

inde in omnem eventum consilia accommodabantur: sive caesi ab
									Romanis forent Bastarnae, Dardanos tamen sublatos praedamque ex
									reliquiis Bastarnarum et possessionem liberam Dardaniae solacio
									fore;

sive prospere rem gessissent, Romanis aversis in Bastarnarum bellum recuperaturum se in
									Graecia, quae amisisset. haec Philippi consilia fuerant.

primum ingressi sunt pacato agmine. digressu deinde Cottonis et Antigoni et 
										 baud 
										 haud 
									 multo post fama mortis Philippi neque Thraces
									commercio faciles erant, neque Bastarnae
									empto contenti esse poterant aut in agmine contineri, ne
									decederent via.

inde iniuriae ultro citroque fieri, quarum in dies incremento
									bellum exarsit. postremo Thraces cum vim ac multitudinem
									sustinere hostium non possent, relictis campestribus vicis in
									montem ingentis altitudinis — Donucam vocant — concesserunt.

quo cum subire Bastarnae vellent, quali
									tempestate Gallos spoliantes Delphos fama est peremptos esse,
									talis 
										 turn 
										 tum 
									 Bastarnas nequiquam ad iuga montium appropinquantes
									oppressit.

neque enim imbre tantum effuso, dein creberrima grandine obruti
									sunt cum ingenti fragore caeli tonitribusque et fulguribus
									praestringentibus aciem oculorum,

sed fulmina etiam sic undique micabant, ut peti viderentur
									corpora, nec solum milites sed etiam principes icti
									caderent.

itaque cum praecipiti fuga per rupes praealtas improvidi
									sternerentur ruerentque, instabant quidem perculsis Thraces, sed
									ipsi deos auctores fugae esse caelumque in se ruere aiebant.

dissipati procella cum tamquam ex naufragio plerique semermes in
									castra, unde profecti erant, redissent, consultari, quid
									agerent, coeptum. inde orta dissensio, aliis redeundum aliis
									penetrandum in Dardaniam censentibus:

triginta ferme 
										 nmilia 
										 milia 
									 hominum Clondico duce, quo 
									profecti erant, pervenerunt, cetera 
										 multitude 
										 multitudo 
									 retro, qua venerat, Apolloniam Mesembriamque
									repetit.

Perseus potitus regno interfici Antigonum iussit; et dum firmaret
									res, legatos Romam ad amicitiam paternam renovandam petendumque,
									ut rex ab senatu appellaretur, misit. haec eo anno in Macedonia
									gesta.

alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus triumphavit; quem
									triumphum magis gratiae quam rerum gestarum
									magnitudini datum constabat.

armorum hostilium magnam vim transtulit, nullam pecuniam admodum.
									divisit tamen in singulos milites trecenos aeris, duplex
									centurionibus, triplex equiti.

nihil in eo triumpho magis insigne fuit, quam quod forte evenit,
									ut eodem die triumpharet, quo priore anno ex praetura
									triumphaverat.

secundum triumphum comitia edixit, quibus creati consules sunt M.
									Iunius Brutus A. Manlius Vulso.

praetorum inde tribus creatis comitia tempestas diremit. postero
									die reliqui tres facti, ante diem quartum idus Martias, M.
									Titinius Curvus Ti. Claudius Nero T. Fonteius Capito.

ludi Romani instaurati ab aedilibus curulibus Cn. Servilio
									Caepione Ap. Claudio Centone propter prodigia, quae evenerant.
									terra movit;

in fanis publicis, ubi lectisternium erat, deorum capita, quae in
									lectis erant, averterunt se, lanxque cum integumentis,

quae Iovi apposita fuit, decidit de mensa. oleas quoque
									praegustasse mures in prodigium versum est. ad ea expianda nihil
									ultra, quam ut ludi instaurarentur, actum est.

a patre in pace habitam armasse eoque
									iuventuti praedandi cupidae pergratus esse dicebatur. consilium
									de Histrico bello cum haberet consul, alii gerendum extemplo,
									antequam contrahere copias hostes possent, alii consulendum
									prius senatum censebant. vicit sententia, quae diem non
									proferebat.

profectus ab Aquileia consul castra ad lacum Timavi posuit;
									imminet mari is lacus. eodem decem navibus C. Furius duumvir
									navalis venit.

adversus Illyriorum classem creati duumviri navales erant, qui
									tuendae viginti navibus maris superi orae Anconam
									velut cardinem haberent; inde L. Cornelius dextra litora usque
									ad Tarentum, C. Furius laeva usque ad Aquileiam tueretur.

eae naves ad proximum portum in Histriae fines cum onerariis et
									magno commeatu missae, secutusque cum legionibus consul quinque
									ferme milia a mari posuit castra.

in portu emporium brevi perfrequens factum, omniaque hinc in
									castra supportabantur. et, quo id tutius fieret, stationes ab
									omnibus castrorum partibus circumdatae sunt:

in Histriam versum praesidium stativum, repentina cohors
									Placentina opposita; inter mare et castra et, ut idem
									aquatoribus ad fluvium esset praesidium, M. Aebutius tribunus
									militum secundae legionis duos manipulos militum ducere iussus
									est;

T. et C. Aelii tribuni militum legionem tertiam, quae pabulatores
									et lignatores tueretur, via, quae Aquileiam fert, duxerant.

ab eadem regione mille ferme passuum castra erant Gallorum:
									Catmelus regulus praeerat tribus haud amplius milibus
									armatorum.

Histri, ut primum ad lacum Timavi castra Romana sunt mota, ipsi
									post collem occulto loco consederunt, et inde obliquis
									itineribus agmen sequebantur, in omnem occasionem intenti;

nec quicquam eos, quae terra marique agerentur, fallebat.

postquam stationes invalidas esse pro castris, forum turba inermi
									frequens inter castra et mare mercantium sine ullo terrestri aut
									maritimo munimento viderunt, duo simul praesidia, Placentinae
									cohortis et manipulorum secundae legionis, adgrediuntur.

nebula matutina texerat inceptum; qua dilabente ad primum teporem
									solis perlucens iam aliquid, incerta tamen, ut solet, lux
									speciem omnium multiplicem intuenti reddens, tum quoque
									frustrata Romanos, multo maiorem iis, quam erat, hostium aciem
									ostendit.

qua territi utriusque stationis milites ingenti tumultu cum in
									castra confugissent, haud paulo ibi plus, quam quod secum ipsi
									attulerant, terroris fecerunt.

nam neque dicere, quid fugissent, nec percunctantibus reddere responsum poterant; et clamor in portis, ut ubi
									nulla esset statio, quae sustineret impetum, audiebatur; et
									concursatio in obscuro incidentium aliorum in alios incertum
									fecerat, an hostis intra vallum esset.

una vox audiebatur ad mare vocantium; id forte temere ab uno
									exclamatum totis passim personabat castris.

itaque primo, velut iussi id facere, pauci, armati alii, maior pars inermes, ad mare
									decurrunt, dein plures, postremo prope omnes, et ipse consul,
									cum frustra revocare fugientes conatus nec imperio nec
									auctoritate nec precibus ad extremum valuisset.

unus remansit M. Licinius Strabo, tribunus militum secundae
									legionis, cum tribus signis ab legione sua relictus. hunc in
									vacua castra impetu facto Histri, cum alius armatus iis nemo
									obviam isset, in praetorio instruentem atque adhortantem suos
									oppresserunt.

proelium atrocius quam pro paucitate resistentium fuit, nec ante
									finitum est, quam tribunus militum quique circa eum constiterant
									interfecti sunt.

praetorio deiecto direptisque, quae ibi
									fuerunt, ad quaestorium, forum quintanamque hostes
									pervenerunt.

ibi cum omnium rerum paratam expositamque copiam et stratos
									lectos in quaestorio invenissent, regulus accubans epulari
									coepit.

mox idem ceteri omnes, armorum hostiumque obliti, faciunt; et, ut
									quibus insuetus liberalior victus esset, avidius vino ciboque
									corpora onerant.

nequaquam eadem est tum rei forma apud Romanos; terra mari
									trepidatur; nautici tabernacula detendunt commeatumque in litore
									expositum in naves rapiunt;

milites in scaphas et mare territi ruunt; nautae metu, ne
									compleantur navigia, alii turbae obsistunt, alii ab litore naves
									in altum expellunt.

inde certamen, mox etiam pugna cum vulneribus et caede in vicem
									militum nautarumque oritur, donec iussu consulis procul a terra
									classis submota est. secernere inde inermes ab armatis
									coepit.

vix mille ducenti ex tanta multitudine, qui arma haberent,
									perpauci equites, qui equos secum eduxissent,
									inventi sunt; cetera deformis turba velut lixarum calonumque,
									praeda fere futura, si belli hostes meminissent.

tunc demum nuntius missus ad tertiam
									legionem revocandam et Gallorum praesidium; et simul ex omnibus
									locis ad castra recipienda demendamque ignominiam rediri coeptum
									est.

tribuni militum tertiae legionis pabulum lignaque proicere
									iubent, centurionibus imperant, ut graviores aetate milites
									binos in ea iumenta, ex quibus onera deiecta erant, imponant;
									equites ut singulos e iuvenibus pedites secum in equos
									tollant:

egregiam gloriam legionis fore, si castra metu secundanorum
									amissa sua virtute recipiant. et recipi facile esse, si in
									praeda occupati barbari subito opprimantur;

sicut ceperint, posse capi. summa militum alacritate adhortatio
									audita est. ferunt citati signa, nec signiferos armati morantur.
									priores tamen consul copiaeque, quae a mari reducebantur, ad
									vallum accesserunt.

L. Atius, tribunus primus secundae legionis, non hortabatur modo
									milites, sed docebat etiam, si victores Histri, quibus armis
									cepissent castra, iisdem capta retinere in animo haberent,
									primum exutum castris hostem ad mare persecuturos fuisse, deinde
									stationes certe pro vallo habituros:

vino somnoque veri simile esse mersos iacere.

sub haec A. Baeculonium, signiferum suum, notae fortitudinis
									virum, inferre signum iussit. ille, si unum se
									sequerentur, quo celerius fieret, facturum dixit;

conisusque cum trans vallum signum traiecisset, primus omnium
									portam intravit.

et parte alia T. et C. Aelii, tribuni militum tertiae legionis,
									cum equitatu adveniunt. confestim et quos binos oneraria in
									iumenta imposuerant secuti, et consul cum toto agmine.

at Histrorum pauci, qui modice vino usi erant, memores fuerant
									fugae, aliis somno mors continuata est; integraque sua omnia
									Romani, praeterquam quod vini cibique absumptum erat,
									receperunt.

aegri quoque milites, qui in castris relicti fuerant, postquam
									intra vallum suos senserunt, armis arreptis caedem ingentem fecerunt.

ante omnes insignis opera fuit C. Popili equitis; Sabello
									cognomen erat. is pede saucio relictus longe plurimos hostium
									occidit.

ad octo milia Histrorum sunt caesa, captus nemo, quia ira et
									indignatio immemores praedae fecit. rex tamen Histrorum
									temulentus ex convivio, raptim a suis in equum impositus,
									fugit.

ex victoribus ducenti triginta septem milites perierunt, plures
									in matutina fuga quam in recipiendis castris.

forte ita evenit, ut Cn. et L. Gavillii Novelli, Aquileienses,
									cum commeatu venientes, ignari prope in capta castra ab Histris
									inciderent.

ii cum Aquileiam relictis impedimentis refugissent, omnia terrore
									ac tumultu non Aquileiae modo, sed Romae quoque post paucos dies
									inpleverunt;

quo non capta tantum castra ab hostibus nec fuga, quae vera
									erant, sed perditas res deletumque exercitum omnem allatum
									est.

itaque, quod in tumultu fieri solet, dilectus extra ordinem non
									in urbe tantum, sed tota Italia indicti. duae legiones civium
									Romanorum conscriptae, et decem milia peditum cum equitibus
									quingentis sociis nominis Latini imperata.

M. Iunius consul transire in Galliam et ab civitatibus provinciae
									eius, quantum quaeque posset, militum exigere iussus.

simul decretum, ut Ti. Claudius praetor militibus legionis
									quartae et socium Latini nominis quinque milibus, equitibus
									ducentis quinquaginta, Pisas ut convenirent, ediceret, eamque
									provinciam, dum consul inde abesset, tutaretur;

M. Titinius praetor legionem primam, parem numerum sociorum
									peditum equitumque, Ariminum convenire iuberet.

Nero paludatus Pisas in provinciam est profectus; Titinius C.
									Cassio tribuno militum Ariminum, qui praeesset legioni, misso
									dilectum Romae habuit.

M. Iunius consul ex Liguribus in provinciam Galliam transgressus,
									auxiliis protinus per civitates Galliae militibusque coloniis
									imperatis, Aquileiam pervenit.

ibi certior factus exercitum incolumem esse, scriptis litteris
									Romam, ne tumultuarentur, ipse remissis auxiliis, quae Gallis
									imperaverat, ad collegam est profectus.

Romae magna ex necopinato laetitia fuit: dilectus omissus est,
									exauctorati, qui sacramento dixerant, et exercitus, qui Arimini
									pestilentia adfectus erat, domum dimissus.

Histri magnis copiis cum castra haud procul consulis castris
									haberent, postquam alterum consulem cum exercitu novo advenisse
									audierunt, passim in civitates dilapsi sunt. consules Aquileiam
									in hiberna legiones reduxerunt.

sedato tandem Histrico tumultu senatus consultum factum est, ut
									consules inter se compararent, uter eorum ad comitia habenda
									Romam rediret.

cum absentem Manlium tribuni plebis A. 
									Licinius Nerva et C. Papirius Turdus in contionibus lacerarent
									rogationemque promulgarent, ne Manlius post idus Martias —
									prorogatae namque consulibus iam in annum provinciae erant —
									imperium retineret, ut causam extemplo dicere,

cum abisset magistratu, posset, huic rogationi Q. Aelius collega
									intercessit magnisque contentionibus obtinuit, ne
									perferretur.

per eos dies Ti. Sempronius Gracchus et L. Postumius Albinus ex
									Hispania Romam cum revertissent, senatus iis a M. Titinio
									praetore datus in aede Bellonae ad disserendas res, quas
									gessissent, postulandosque honores meritos et ut diis immortalibus haberetur honos.

eodem tempore et in Sardinia magnum tumultum esse litteris T.
									Aebuti praetoris cognitum est, quas filius eius ad senatum
									attulerat.

Ilienses adiunctis Balarorum auxiliis pacatam provinciam
									invaserant, nec eis invalido exercitu et magna parte pestilentia
									absumpto resisti poterat.

eadem et Sardorum legati nuntiabant orantes, ut urbibus saltem —
									iam enim agros deploratos esse — opem senatus ferret. haec
									legatio totumque, quod ad Sardiniam pertinebat, ad novos
									magistratus reiectum est.

aeque miserabilis legatio Lyciorum, qui crudelitatem Rhodiorum,
									quibus ab L. Cornelio Scipione attributi erant, querebantur:

fuisse se sub dicione Antiochi; eam regiam servitutem conlatam cum praesenti statu
									praeclaram libertatem visam. non publice tantum se premi
									imperio, sed singulos iustum pati servitium.

iustos coniuges liberosque vexari; in corpus, in
									tergum saeviri; famam, quod indignum sit, maculari
									dehonestarique; et palam res odiosas fieri iuris etiam usurpandi
									causa, ne pro dubio habeant, nihil inter se et argento parata
									mancipia interesse.

motus his senatus litteras Lyciis ad Rhodios dedit, nec Lycios
									Rhodiis nec ullos alii cuiquam, qui nati liberi sint, in
									servitutem dari placere;

Lycios ita sub Rhodiorum simul imperio et tutela esse, ut in
									dicione populi Romani civitates sociae sint.

triumphi deinde ex Hispania duo continui acti.

prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eorum, postero
									die L. Postumius de Lusitanis aliisque eiusdem regionis Hispanis
									triumphavit. quadraginta milia pondo argenti Ti. 
									Gracchus transtulit, viginti milia Albinus.

militibus denarios quinos vicenos, duplex centurioni, triplex
									equiti ambo diviserunt; sociis tantumdem quantum Romanis.

per eosdem forte dies M. Iunius consul ex Histria comitiorum
									causa Romam venit.

eum cum in senatu fatigassent interrogationibus tribuni plebis
									Papirius et Licinius de iis, quae in Histria essent acta, in
									contionem quoque produxerunt.

ad quae cum consul se dies non plus undecim in ea provincia
									fuisse responderet, quae se absente acta essent, se quoque, ut
									illos, fama comperta habere,

exsequebantur deinde quaerentes, quid ita non potius A. Manlius
									Romam venisset, ut rationem redderet populo Romano, cur ex
									Gallia provincia, quam sortitus esset, in Histriam
									transisset?

quando id bellum senatus decrevisset, quando id bellum 
									populus Romanus iussisset? at hercule privato quidem consilio
									bellum susceptum esse, sed gestum prudenter fortiterque.

immo, utrum susceptum sit nequius an inconsultius gestum, dici
									non posse. stationes duas necopinantes ab Histris 
									oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod equitum in
									castris fuerit caesum ; ceteros inermes
									fusosque, ante omnes consulem ipsum, ad mare ac naves
									fugisse.

privatum rationem redditurum earum rerum esse, quoniam consul
									noluisset.

comitia deinde habita. consules creati C. Claudius Pulcher Ti.
									Sempronius Gracchus. et postero die praetores facti P. Aelius
									Tubero iterum C. Quinctius Flamininus C. Numisius L. Mummius Cn.
									Cornelius Scipio C. Valerius Laevinus.

Tuberoni urbana iurisdictio, Quinctio peregrina evenit, Numisio
									Sicilia, Mummio Sardinia; sed ea propter belli magnitudinem
									provincia consularis facta. Gracchus eam sortitur, Histriam
										Claudius.

Scipio et Laevinus Galliam in duas divisam provincias sortiti
									sunt.

idibus Martiis, quo die Sempronius Claudiusque consulatum
									inierunt, mentio tantum de provinciis Sardinia Histriaque et
									utriusque hostibus fuit, qui in his provinciis bellum
									concivissent.

postero die legati Sardorum, qui ad novos magistratus dilati
									erant, et L. Minucius Thermus, qui
									legatus Manli consulis in Histria fuerat, in senatum venit. ab
									his edoctus est senatus, quantum belli eae provinciae
									haberent.

moverunt senatum et legationes socium nominis Latini, quae et
									censores et priores consules fatigaverant, tandem in senatum
									introductae.

summa querellarum erat, cives suos Romae censos plerosque Romam
									commigrasse; quod si permittatur, perpaucis lustris futurum, ut
									deserta oppida, deserti agri nullum militem dare possint.

Fregellas quoque milia quattuor familiarum transisse ab se
									Samnites Paelignique querebantur, neque eo minus aut hos aut
									illos in dilectu militum dare.

genera autem fraudis duo mutandae viritim civitatis inducta
									erant. lex sociis ac nominis Latini, qui stirpem ex
									sese domi relinquerent, dabat, ut cives Romani fierent. ea lege
									male utendo alii sociis, alii populo Romano iniuriam
									faciebant.

nam et ne stirpem domi relinquerent, liberos suos
									quibuslibet Romanis in eam condicionem, ut manu mitterentur,
									mancipio dabant, libertinique cives essent; et quibus stirps
									deesset, quam relinquerent, ut cives Romani 
									fiebant.

postea his quoque imaginibus iuris spretis, promiscue sine lege,
									sine stirpe in civitatem Romanam per migrationem et censum
									transibant.

haec ne postea fierent, petebant legati, et ut redire in
									civitates iuberent socios; deinde ut lege caverent, ne quis quem
									civitatis mutandae causa suum faceret neve alienaret; et si quis
									ita civis Romanus factus esset, civis ne
										esset. haec impetrata ab senatu.

provinciae deinde, quae in bello erant, Sardinia atque Histria
										 consulibus decretae.

in Sardiniam duae legiones scribi iussae, quina milia in singulas
									et duceni pedites, treceni equites, et duodecim milia peditum
									sociorum ac Latini nominis et sescenti equites et decem
									quinqueremes naves, si deducere ex navalibus vellet.

tantumdem peditum equitumque in Histriam, quantum in Sardiniam,
									decretum. et legionem unam cum equitibus trecentis, et quinque
									milia peditum sociorum et ducentos quinquaginta mittere equites
									in Hispaniam consules ad M. Titinium iussi.

priusquam consules provincias sortirentur, prodigia nuntiata
									sunt:

lapidem in agro Crustumino in lucum Martis de caelo cecidisse;
									puerum trunci corporis in agro Romano natum et quadrupedem
									anguem visum; et Capuae multa in foro aedificia de caelo tacta;
									et Puteolis duas naves fulminis ictu concrematas esse.

inter haec, quae nuntiabantur, lupus etiam Romae interdiu
									agitatus, cum Collina porta intrasset, per Esquilinam magno
									consectantium tumultu evasit.

eorum prodigiorum causa consules maiores hostias immolarunt, et
									diem unum circa omnia pulvinaria supplicatio fuit.

sacrificiis rite perfectis provincias sortiti sunt; Claudio
									Histria, Sempronio Sardinia obvenit.

legem dein de sociis C. Claudius tulit ex 
									senatus consulto et edixit, qui socii ac 
									nominis Latini, ipsi maioresve eorum, M. Claudio T. Quinctio
									censoribus postve ea apud socios nominis Latini censi essent, ut
									omnes in suam quisque civitatem ante kal. Novembres
									redirent.

quaestio, qui ita non redissent, L. Mummio praetori decreta
									est.

ad legem et edictum consulis senatus consultum adiectum est, ut
									dictator, consul, interrex, censor, praetor, qui nunc esset quive postea futurus esset, apud eorum
									quem qui manu mitteretur, in libertatem
									vindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum manu mitteret,
									civitatis mutandae causa manu non mittere; in quo id non
									iuraret, eum manu mittendum non censuerunt.

haec in posterum cauta iussique edicto C. Claudi cons. Claudio decreta est.

dum haec Romae geruntur, M. Iunius et A. Manlius, qui priore anno
									consules fuerant, cum Aquileiae hibernassent, principio veris in
									finis Histrorum exercitum introducerunt;

ubi cum effuse popularentur, dolor magis et indignatio diripi res
									suas cernentis Histros, quam certa spes, satis sibi virium
									adversus duos exercitus esse, 
									excivit.

concursu ex omnibus populis iuventutis facto repentinus et
									tumultuarius exercitus acrius primo impetu quam perseverantius
									pugnavit.

ad quattuor milia eorum in acie caesa; ceteri omisso bello in
									civitates passim diffugerunt. inde legatos primum ad pacem
									petendam in castra Romana, deinde obsides imperatos
									miserunt.

haec cum Romae cognita litteris proconsulum essent, C. Claudius
									consul veritus, ne forte eae res provinciam et exercitum sibi adimerent, non votis nuncupatis, non
									paludatis lictoribus, uno omnium certiore facto collega, nocte
									profectus, praeceps in provinciam abiit; ubi inconsultius quam
									venerat se gessit.

nam cum contione advocata fugam e castris A. Manlio adversis
									auribus militum, quippe qui primi ipsi fugissent, obiectasset
										 et ingessisset probra M. Iunio, quod
									se dedecoris socium collegae fecisset, ad extremum utrumque
									decedere provincia iussit.

ad quod cum illi tum consulis
									imperio dicto audientes futuros esse dicerent, cum is more
									maiorum, secundum vota in Capitolio nuncupata, lictoribus
									paludatis profectus ab urbe esset,

furens ira vocatum, qui pro quaestore Manli erat, catenas
									poposcit, vinctos se Iunium Manliumque minitans Romam
									missurum.

ab eo quoque spretum consulis imperium est; et circumfusus
									exercitus, favens imperatorum causae et consuli infestus, animos
									ad non parendum addebat.

postremo fatigatus consul et contumeliis singulorum et
									multitudinis — nam insuper inridebant — ludibriis, nave eadem,
									qua venerat, Aquileiam redit.

inde collegae scripsit, ut militum novorum ei parti, quae scripta
									in Histriam provinciam esset, ediceret, Aquileiam ut conveniret,
									ne quid se Romae teneret, quo minus votis nuncupatis paludatus
									ab urbe exiret.

haec a collega obsequenter facta, brevisque dies ad conveniendum
									edicta est. Claudius prope consecutus est litteras suas.

contione adveniens de Manlio et Iunio habita, non ultra triduum
									moratus Romae, paludatis lictoribus votisque in Capitolio
									nuncupatis, in provinciam aeque ac prius praecipiti celeritate
									abit.

paucis ante diebus Iunius Manliusque oppidum Nesattium, quo se
									principes Histrorum et regulus ipse Aepulo receperat, summa vi
									oppugnare coeperant.

eo Claudius duabus legionibus novis adductis, vetere exercitu cum
									suis ducibus dimisso, ipse oppidum circumsedit et vineis
									oppugnare intendit,

amnemque praeterfluentem moenia, qui et impedimento oppugnantibus
									erat et aquationem Histris praebebat, multorum dierum opere
									exceptum novo alveo avertit.

ea res barbaros miraculo terruit abscisae aquae: et ne tum quidem
									memores pacis, in caedem coniugum ac liberorum versi, etiam ut
									spectaculo hostibus tam foedum facinus esset, palam in muris
									trucidatos praecipitabant.

inter simul complorationem feminarum puerorumque, simul nefandam
									caedem, milites transgressi murum oppidum intrarunt.

cuius capti tumultum ubi ex pavido clamore fugientium accepit rex, traiecit ferro pectus, ne vivus caperetur;

ceteri capti aut occisi. duo deinde oppida, Mutila et Faveria, vi
									capta et deleta.

praeda, ut in gente inopi, spe maior fuit, et omnis militibus
									concessa est. quinque milia capitum sescenta triginta duo sub
									corona venierunt. auctores belli virgis caesi et securi
									percussi.

Histria tota trium oppidorum excidio et morte regis pacata est;
									omnesque undique populi obsidibus datis in dicionem
									venerunt.

sub Histrici finem belli apud Ligures concilia de bello haberi
									coepta.

Ti. Claudius proconsul, qui praetor priore anno fuerat, cum
									praesidio legionis unius Pisis praeerat.

cuius litteris senatus certior factus, eas ipsas litteras ad C.
									Claudium — nam alter consul iam in Sardiniam traiecerat —

deferendas censet et adicit decretum, quoniam Histria provincia
									confecta esset, si ei videretur, exercitum traduceret in
									Ligures.

simul ex litteris consulis, quas de rebus in Histria gestis
									scripserat, in biduum supplicatio decreta. et ab altero consule Ti. Sempronio in Sardinia prospere
									res gesta.

exercitum in agrum Sardorum Iliensium induxit. Balarorum magna
									auxilia Iliensibus venerant; cum utraque gente signis conlatis
									conflixit. fusi fugatique hostes castrisque exuti, duodecim
									milia armatorum caesa.

postero die arma lecta conici in acervum iussit consul sacrumque
									id Vulcano cremavit. victorem exercitum in hiberna sociarum
									urbium reduxit.

et C. Claudius litteris Ti. Claudi et senatus consulto accepto ex
									Histria legiones in Ligures transduxit.

ad Scultennam flumen in campos progressi castra habebant hostes,
									ibi cum iis acie dimicatum. quindecim milia caesa, plus
									septingenti aut in proelio aut in castris — nam ea quoque
									expugnata sunt — capti, et signa militaria unum et quinquaginta
									capta.

Ligures, reliquiae caedis, in montes refugerunt, passimque
									populanti campestris agros consuli nulla usquam apparuerunt
									arma.

Claudius duarum gentium uno anno victor, duabus,
									quod raro alius, in consulatu pacatis provinciis Romam
									revertit.

prodigia eo anno nuntiata: in Crustumino avem sanqualem, quam
									vocant, sacrum lapidem rostro cecidisse,

bovem in Campania locutam, vaccam aeneam Syracusis ab agresti
									tauro, qui a pecore aberrasset, initam ac semine adspersam.

in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in
									Campania bos alenda publice data, Syracusanumque prodigium
									expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur.

pontufex eo anno mortuus est M. Claudius Marcellus, qui consul
									censorque fuerat. in eius locum suffectus est pontifex filius
									eius M. Marcellus. et Lunam colonia eodem anno duo milia civium
									Romanorum sunt deducta.

triumviri deduxerunt P. Aelius M.
										Aemilius Lepidus Cn. Sicinius; quinquagena et singula
									iugera et semisses agri in singulos dati sunt. de Liguribus
									captus ager erat; Etruscorum ante quam Ligurum fuerat.

C. Claudius consul ad urbem venit; cui, cum in senatu de rebus in
									Histria Liguribusque prospere gestis disseruisset, postulanti triumphus est decretus.

triumphavit in magistratu de duabus simul gentibus. tulit in eo
									triumpho denarium trecenta septem milia et victoriatum octoginta
									quinque milia septingentos duos. militibus in singulos quini
									deni denarii dati, duplex centurioni, triplex equiti.

sociis dimidio minus quam civibus datum. itaque taciti, ut iratos
									esse sentires, secuti sunt currum.

Cum is triumphus de Liguribus agebatur,
									Ligures postquam senserunt non consularem tantum exercitum Romam
									abductum,

sed legionem ab Ti. Claudio Pisis dimissam, soluti metu, clam
									exercitu indicto, per transversos limites superatis montibus in
									campos degressi, agrum Mutinensem populati, repentino impetu
									coloniam ipsam ceperunt.

id ubi Romam allatum est, senatus C. Claudium consulem comitia
									primo quoque tempore habere iussit creatisque in annum
									magistratibus in provinciam redire et coloniam ex
									hostibus eripere.

ita, uti censuit senatus, comitia habita. consules creati Cn.
									Cornelius Scipio Hispallus Q. Petilius Spurinus.

praetores inde facti M. Popilius Laenas P. Licinius Crassus M.
									Cornelius Scipio L. Papirius Maso M. Aburius L. Aquilius
									Gallus.

C. Claudio consuli prorogatum in annum imperium et Gallia
									provincia; et ne Histri idem, quod et Ligures, facerent, socios
									nominis Latini in Histriam mitteret, quos triumphi causa de
									provincia deduxisset.

Cn. Cornelio et Q. Petilio consulibus, quo die magistratum
									inierunt, immolantibus Iovi singulis bubus, uti solet, in ea
									hostia, qua Q. Petilius sacrificavit, in iocinere caput non
									inventum. id cum ad senatum rettulisset, bove perlitare
									iussus.

de provinciis deinde consultus senatus Pisas et Ligures
									provincias consulibus decrevit;

cui Pisae provincia obvenisset, cum magistratuum creandorum
									tempus esset, ad comitia reverti iussit.

additum decreto, ut binas legiones novas scriberent et trecenos
									equites; et dena milia peditum sociis nominique Latino et
									sescenos imperarent equites.

Ti. Claudio prorogatum est imperium in id tempus, quo in
									provinciam consul venisset.

dum de iis rebus in senatu agitur, Cn.
									Cornelius evocatus a viatore, cum templo egressus esset, paulo
									post redit confuso vultu et exposuit patribus conscriptis bovis
									sescenaris, quem immolavisset, iocur diffluxisse.

id se victimario nuntianti parum credentem ipsum aquam effundi ex
									olla, ubi exta coquerentur, iussisse et vidisse ceteram integram
									partem extorum, iecur omne inenarrabili tabe absumptum.

territis eo prodigio patribus et alter. consul curam adiecit, qui
									se, quod caput iocineri defuisset, tribus bubus perlitasse
									negavit.

senatus maioribus hostiis usque ad litationem sacrificari iussit.
									ceteris diis perlitatum ferunt; Saluti Petilium perlitasse
									negant. inde consules praetoresque provincias sortiti.

Pisae Cn. Cornelio, Ligures Q. Petilio
									obvenerunt. praetores L. Papirius Maso urbanam, M.
									Aburius inter peregrinos sortiti sunt. M. Cornelius Scipio
									Maluginensis Hispaniam ulteriorem, L. Aquilius Gallus Siciliam
									habuit.

duo deprecati sunt, ne in provincias irent, M. Popilius in
									Sardiniam: Gracchum eam provinciam pacare; ei T. Aebutium
									praetorem adiutorem ab senatu datum esse.

interrumpi tenorem rerum, in quibus peragendis continuatio ipsa
									efficacissima esset, minime convenire;

inter traditionem imperii novitatemque successoris, quae
									noscendis prius quam agendis rebus inbuenda sit, saepe bene
									gerendae rei occasiones intercidere.

probata Popilii excusatio est. P. Licinius Crassus sacrificiis se
									impediri sollemnibus excusabat, ne in provinciam iret;

ei citerior Hispania obvenerat. ceterum
									aut ire iussus aut iurare pro contione sollemni sacrificio se
									prohiberi. id ubi in P. Licinio ita statutum est, et ab se uti
									iusiurandum acciperent M. Cornelius postulavit, ne in Hispaniam
									ulteriorem iret. praetores ambo in eadem verba iurarunt.

M. Titinius et T. Fonteius proconsules
									manere cum eodem imperii iure in Hispania iussi; et ut in
									supplementum his tria milia civium Romanorum cum equitibus
									ducentis, quinque milia socium Latini nominis et trecenti
									equites mitterentur.

Latinae feriae fuere ante diem tertium nonas Maias, in quibus
									quia in una hostia magistratus Lanuvinus precatus non erat
									populo Romano Quiritium, religioni fuit.

id cum ad senatum relatum esset senatusque ad pontificum
									collegium reiecisset, pontificibus, quia non recte factae
									Latinae essent, instaurari Latinas placuit, Lanuvinos, quorum
									opera instaurandae essent, hostias praebere.

accesserat ad religionem, quod Cn.
									Cornelius consul ex monte Albano rediens concidit et, parte
									membrorum captus, ad Aquas Cumanas profectus ingravescente morbo
									Cumis decessit.

sed inde mortuus Romam adlatus et funere magnifico elatus
									sepultusque est.

pontifex idem fuerat. consul Q. Petilius
									cum primum per auspicia posset, collegae subrogando
									comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in ante diem tertium nonas Sextiles, Latinas in ante diem tertium idus
									Sextiles edixit.

plenis religionum animis prodigia insuper nuntiata: Tusculi facem
									in caelo visam, Gabiis aedem Apollinis et privata aedificia
									conplura, Graviscis murum portamque de caelo tacta. ea patres
									procurari, uti pontifices censuissent, iusserunt.

dum consules primum religiones, deinde alterum alterius mors et
									comitia et Latinarum instauratio inpediunt, interim C. Claudius
									exercitum ad Mutinam, quam Ligures priore anno ceperant,
									admovit.

intra triduum, quam oppugnare coeperat, receptam ex hostibus
									colonis restituit. octo milia ibi Ligurum intra muros caesa;

litteraeque Romam extemplo scriptae, quibus non modo rem
									exponeret, sed etiam gloriaretur sua virtute ac felicitate
									neminem iam cis Alpis esse hostem populi
									Romani, agrique aliquantum captum, qui multis milibus hominum
									dividi viritim posset.

et Ti. Sempronius eodem tempore in Sardinia multis secundis
									proeliis Sardos perdomuit.

quindecim milia hostium sunt caesa, omnes Sardorum populi, qui
									defecerant, in dicionem redacti. stipendiariis veteribus duplex
									vectigal imperatum exactumque; ceteri frumentum contulerunt.

pacata provincia obsidibusque ex tota insula ducentis triginta
									acceptis legati Romam, qui ea nuntiarent, missi, quique ab
									senatu peterent, ut ob eas res ductu auspicioque Ti. Semproni
									prospere gestas diis inmortalibus honos haberetur ipsique
									decedenti de provincia exercitum secum deportare liceret.

senatus in aede Apollinis legatorum verbis auditis supplicationem
									in biduum decrevit, et quadraginta maioribus hostiis consules
									sacrificare iussit, Ti. Sempronium proconsulem exercitumque eo
									anno in provincia manere.

comitia deinde consulis unius subrogandi, quae
										in ante diem tertium nonas Sextiles edicta erant, eo
									ipso die sunt confecta.

Q. Petilius consul collegam, qui extemplo 
									magistratum occiperet, creavit C. Valerium Laevinum. ipse iam
									diu cupidus provinciae, cum opportunae cupiditati eius litterae
									adlatae essent Ligures rebellasse, nonis Sextilibus paludatus
										 . senatus 
									litteris auditis tumultus eius causa legionem tertiam ad C.
									Claudium proconsulem in Galliam proficisci iussit, et duumviros
									navales cum classe Pisas ire, qui Ligurum oram, maritumum quoque
									terrorem admoventes, circumvectarentur.



eodem Pisas et. Q. Petilius consul ad conveniendum exercitui diem edixerat.

et C. Claudius proconsul audita rebellione Ligurum praeter eas
									copias, quas secum Parmae habebat, subitariis collectis
									militibus exercitum ad fines Ligurum admovit.

hostes sub adventum C. Claudi, a quo duce de meminerant nuper ad
									Scultennam flumen victos fugatosque, locorum magis praesidio
									adversus infeliciter expertam vim quam armis se defensuri, duos
									montes Letum et Ballistam ceperunt muroque insuper amplexi
									sunt.

tardius ex agris demigrantes oppressi ad mille et quingenti
									perierunt;

ceteri montibus se tenebant, et ne in metu quidem feritatis
									ingenitae obliti saeviunt in praedam, quae Mutinae parta erat.
									captivos cum foeda laceratione interficiunt; pecora in fanis
									trucidant verius passim quam rite sacrificant.

satiati caede animantium, quae inanima erant parietibus adfigunt,
									vasa omnis generis usui magis quam ornamento in
									speciem facta.

Q. Petilius consul, ne absente se debellaretur, litteras ad C.
									Claudium misit, ut cum exercitu ad se in Galliam veniret: campis
									Macris se eum expectaturum.

litteris acceptis Claudius ex Liguribus castra movit exercitumque
									ad campos Macros consuli tradidit. eodem tempore 
									paucis post diebus C. Valerius consul alter venit.

ibi divisis copiis, prius quam
									digrederentur, communiter ambo exercitus lustraverunt. tum
									sortiti, quia non ab eadem utrumque parte adgredi hostem
									placebat, regiones quas peterent.

Valerium auspicato sortitum constabat, quod in templo fuisset; in
										 Petilio id vitii factum postea augures
									responderunt, quod extra templum sortem in sitellam † in templum
									latam foris ipse oporteret.

profecti inde in diversas regiones. Petilius adversus Ballistae
									et Leti iugum, quod eos montes perpetuo dorso inter se iungit,
									castra habuit.

ibi adhortantem eum pro contione milites, inmemorem ambiguitatis
									verbi, ominatum ferunt se eo die Letum capturum esse.

duabus simul partibus subire in adversos montes coepit. ea pars,
									in qua ipse erat, inpigre succedebat. alteram hostes cum
									propulissent, ut restitueret rem inclinatam, consul equo
									advectus suos quidem a fuga revocavit, ipse, dum incautius ante
									signa obversatur, missili traiectus cecidit.

nec hostes ducem occisum senserunt, et suorum pauci, qui
									viderant, haud neglegenter, ut qui in eo victoriam verti
									scirent, corpus occultavere.

alia multitudo peditum equitumque deturbatis hostibus montis sine
									duce cepere. ad quinque milia Ligurum occisa; ex Romano exercitu
									duo et quinquaginta ceciderunt.

super tam evidentem tristis ominis eventum etiam ex pullario
									auditum est vitium in auspicio fuisse, nec id consulem
									ignorasse.

C. Valerius audita * * * periti religionum iurisque publici,
									quando duo ordinarii consules eius anni, alter morbo, alter
									ferro perisset, suffectum consulem negabant recte comitia habere
									posse.

* * * deduxit.

cis Appenninum Garuli et Lapicini et Hergates, trans Appenninum
									Friniates fuerant, intra Audenam amnem. P. Mucius cum iis, qui
									Lunam Pisasque depopulati erant, bellum gessit, omnibusque in
									dicionem redactis arma ademit.

ob eas res in Gallia Liguribusque gestas duorum consulum ductu
									auspicioque senatus in triduum supplicationes decrevit et
									quadraginta hostiis sacrificari iussit.

et tumultus quidem Gallicus et Ligustinus, qui principio eius anni exortus fuerat, haud magno conatu brevi
									oppressus erat;

belli Macedonici subibat iam cura, miscente Perseo inter Dardanos
									Bastarnasque certamina. et legati, qui missi ad res visendas in
									Macedoniam erant, iam reverterant Romam renuntiaverantque bellum
									in Dardania esse.

simul venerant et ab rege Perseo oratores, qui purgarent nec
									accitos ab eo Bastarnas nec auctore eo quidquam facere.

senatus nec liberavit eius culpae regem neque arguit; moneri eum
									tantum modo iussit, ut etiam atque etiam curaret, ut sanctum
									habere foedus, quod ei cum Romanis esset, videri posset.

Dardani cum Bastarnas non modo non excedere finibus suis, quod
									speraverant, sed graviores fieri in dies cernerent, subnixos
									Thracum accolarum et Scordiscorum auxiliis, audendum aliquid vel
									temere rati, omnes undique armati ad oppidum, quod proximum
									castris Bastarnarum erat, conveniunt.

hiems erat, et id anni tempus elegerant, ut Thraces Scordiscique
									in fines suos abirent. quod ubi ita factum et solos iam esse
									Bastarnas audierunt, bifariam dividunt copias, pars ut recto
									itinere ad lacessendum ex aperto iret, pars devio saltu
									circumducta ab tergo adgrederetur.

ceterum priusquam circumire castra hostium possent, pugnatum est;
									victique Dardani compelluntur in urbem, quae fere duodecim milia
									ab castris Bastarnarum aberat.

victores confestim secuti circumsidunt
									urbem, haud dubie postero die aut metu dedituris se hostibus aut
									vi expugnaturi.

interim Dardanorum altera manus, quae circumducta erat, ignara
									cladis suorum, castra Bastarnarum sine praesidio relicta. * *
									*

Romano more, sella
									eburnea posita, ius dicebat disceptabatque controversias
									minimarum rerum.

adeoque nulli fortunae adhaerebat animus per omnia genera vitae
									errans, uti nec sibi nec aliis, quinam homo esset, satis
									constaret.

non adloqui amicos, vix notis familiariter arridere, munificentia
									inaequali sese aliosque ludificari; quibusdam honoratis magnoque aestimantibus se puerilia, ut escae aut lusus, munera dare, alios nihil
									expectantes ditare.

itaque nescire, quid sibi vellet, quibusdam videri; quidam ludere
									eum simpliciter, quidam haud dubie insanire aiebant.

in duabus tamen magnis honestisque rebus vere regius erat animus,
									in urbium donis et deorum cultu.

Megalopolitanis in Arcadia murum se circumdaturum urbi est
									pollicitus maioremque partem pecuniae dedit; Tegeae theatrum
									magnificum e marmore facere instituit;

Cyzici in prytaneo — id est penetrale
									urbis, ubi publice, quibus is honos datus est, vescuntur — vasa
									aurea mensae unius posuit. Rhodiis, ut 
									nihil unum insigne, ita omnis generis, ut quaeque usus eorum
									postulaverunt, dona dedit.

magnificentiae vero in deos vel Iovis Olympii templum Athenis,
									unum in terris incohatum pro magnitudine dei, potest testis esse;

sed et Delum aris insignibus statuarumque copia exornavit, et
									Antiochiae Iovis Capitolini magnificum templum, non laqueatum
									auro tantum, sed parietibus totis lammina inauratum, et alia
									multa in aliis locis pollicitus, quia perbreve tempus regni eius
									fuit, non perfecit.

spectaculorum quoque omnis generis magnificentia superiores reges
									vicit, reliquorum sui moris et copia Graecorum artificum;

gladiatorum munus, Romanae consuetudinis, primo maiore cum
									terrore hominum, insuetorum ad tale spectaculum, quam voluptate
									dedit;

deinde saepius dando et modo volneribus tenus, modo sine
									missione, etiam et familiare oculis gratumque id
									spectaculum fecit, et armorum studium plerisque iuvenum
									accendit.

itaque qui primo ab Roma magnis pretiis paratos gladiatores
									accersere solitus erat, iam suo Scipio inter peregrinos.

M. Atilio praetori provincia Sardinia obvenerat;

sed cum legione nova, quam consules conscripserant, quinque
									milibus peditum, trecentis equitibus in Corsicam iussus est
									transire. dum is ibi bellum gereret, Cornelio prorogatum
									imperium, uti obtineret Sardiniam.

Cn. Servilio Caepioni in Hispaniam ulteriorem et P. Furio Philo
									in citeriorem tria milia peditum Romanorum, equites centum
									quinquaginta, et socium Latini nominis quinque milia peditum,
									trecenti equites, Sicilia L. Claudio sine supplemento
									decreta.

duas praeterea legiones consules scribere iussi cum iusto numero
									peditum equitumque, et decem milia peditum sociis imperare et
									sescentos equites.

dilectus consulibus eo difficilior erat, quod pestilentia, quae
									priore anno in boves ingruerat, eo verterat in hominum morbos.
									qui inciderant, haud facile septimum diem superabant; qui
									superaverant, longinquo, maxime quartanae, inplicabantur
									morbo.

servitia maxime moriebantur; eorum strages per omnis vias
									insepultorum erat. ne liberorum quidem funeribus Libitina
									sufficiebat. cadavera intacta a canibus ac volturibus tabes
									absumebat;

satisque constabat nec illo nec priore anno in tanta strage boum
									hominumque volturium usquam visum.

sacerdotes publici ea pestilentia mortui sunt Cn. Servilius
									Caepio pontifex, pater praetoris, et Ti. Sempronius Ti. filius
									Longus decemvir sacrorum et P. Aelius Paetus augur et Ti.
									Sempronius Gracchus et C. Mamilius Atellus curio maximus et M. Sempronius Tuditanus pontifex. pontifices suffecti sunt C.
									Sulpicius Galba in locum Tuditani.

augures suffecti sunt in Gracchi locum T. Veturius Gracchus
									Sempronianus, in P. Aeli Q. Aelius Paetus. decemvir sacrorum C.
									Sempronius Longus, curio maximus C. Scribonius Curio
									sufficitur.

cum pestilentiae finis non fieret, senatus decrevit, uti
									decemviri libros Sibyllinos adirent.

ex decreto eorum diem unum supplicatio fuit, et Q. Marcio
									Philippo verba praeeunte populus in foro votum concepit, si
									morbus pestilentiaque ex agro Romano emota esset, biduum ferias
									ac supplicationem se habiturum.

in Veienti agro biceps natus puer, et Sinuessae unimanus, et
									Auximi puella cum dentibus, et arcus interdiu sereno caelo super
									aedem Saturni in foro Romano intentus,

et tres simul soles effulserunt, et faces eadem nocte plures per
									caelum lapsae sunt, et Lanuvini Caeritesque anguem in oppido suo
									iubatum, aureis maculis sparsum, apparuisse adfirmabant, et in
									agro Campano bovem locutum esse satis constabat.

legati nonis Iuniis ex Africa redierunt, qui convento prius
									Masinissa rege Carthaginem ierant; ceterum certius aliquanto,
									quae Carthagine acta essent, ab rege scierant quam ab ipsis
									Carthaginiensibus.

conpertum tamen adfirmaverunt legatos ab rege Perseo venosse,
									iisque noctu senatum in aede Aesculapi datum esse. ab Carthagine
									legatos in Macedoniam missos et rex adfirmaverat et ipsi parum
									constanter negaverant.

in Macedoniam quoque mittendos legatos senatus censuit. tres
									missi sunt, C. Laelius M. Valerius Messalla Sex. Digitius.

Perseus per id tempus, quia quidam Dolopum non parebant et, de
									quibus ambigebatur rebus, disceptationem ab rege ad Romanos
									revocabant, cum exercitu profectus sub ius iudiciumque suum
									totam coegit gentem.

inde per Oetaeos montes transgressus, religionibus quibusdam
									animo obiectis, oraclum aditurus Delphos escendit. cum in media
									repente Graecia apparuisset, magnum non finitimis modo urbibus
									terrorem praebuit, sed in Asiam quoque ad regem Eumenen nuntios
									tumultuosos misit.

triduum non plus Delphis moratus, per Pthiotidem Achaiam
									Thessaliamque sine damno iniuriaque eorum, per quorum fines iter fecit, in regnum rediit.

nec earum tantum civitatium, per quas iturus erat, satis habuit
									animos sibi conciliare; aut legatos aut litteras dimisit,
									petens, ne diutius simultatum, quae cum patre suo fuissent,
									meminissent; nec enim tam atroces fuisse eas, ut non cum ipso
									potuerint ac debuerint finiri;

secum quidem omnia illis integra esse ad 
									instituendam fideliter amicitiam; cum Achaeorum maxime gente
									reconciliandae gratiae viam quaerebat.

haec una ex omni Graecia gens et Atheniensium civitas eo
									processerat irarum, ut finibus interdiceret Macedonibus.

itaque servitiis ex Achaia fugientibus receptaculum Macedonia
									erat, quia, cum finibus suis iis 
									interdixissent, intrare regni terminos ipsi non audebant.

id cum Perseus animadvertisset, conprensis omnibus litterae . ceterum ne similis fuga servorum postea
									fieret, cogitandum et illis esse.

recitatis his litteris per Xenarchum praetorem, qui privatae
									gratiae aditum apud regem quaerebat, et plerisque moderate et
									benigne scriptas esse censentibus litteras, atque iis maxume,
									qui praeter spem recepturi essent amissa mancipia, Callicrates
									ex iis, qui in eo verti salutem gentis crederent, si cum Romanis
									inviolatum foedus servaretur, “parva”

inquit “aut mediocris res, Achaei, quibusdam videtur
									agi:

ego maxumam gravissimamque omnium non agi tantum arbitror, sed
									quodam modo actam esse. nam qui regibus Macedonum Macedonibusque
									ipsis finibus interdixissemus manereque id decretum sciremus ,

quo caveramus, scilicet ne legatos, ne nuntios admitteremus
									regum, per quos aliquorum ex nobis animi sollicitarentur, ii
									contionantem quodam modo absentem audimus regem, et, si dis
									placet, orationem eius probamus.

et cum ferae bestiae cibum ad fraudem suam positum plerumque
									aspernentur et refugiant, nos caeci specie parvi beneficii
									inescamur et servulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram
									ipsorum libertatem subrui et temptari patimur.

quis enim non videt viam regiae societatis quaeri, qua Romanum
									foedus, quo nostra omnia continentur, violetur? nisi hoc dubium
									alicui est, bellandum Romanis cum Perseo esse et, quod vivo
									Philippo expectatum, morte eius interpellatum est, id post
									mortem Philippi futurum.

duos, ut scitis, habuit filios Philippus, Demetrium et Persea.
									genere materno, virtute, ingenio, favore Macedonum longe
									praestitit Demetrius.

sed quia in Romanos odii regnum posuerat praemium, Demetrium nullo alio crimine quam Romanae amicitiae initae
									occidit; Persea, quem belli cum populo
									Romano prius paene quam regni heredem futurum sciebat, regem
									fecit.

itaque quid hic post mortem patris egit aliud quam bellum
									paravit? Bastarnas primum ad terrorem omnium in Dardaniam inmisit; qui si sedem eam tenuissent,
									graviores eos accolas Graecia habuisset, quam Asia Gallos
									habebat.

ea spe depulsus non tamen belli consilia omisit; immo, si vere
									volumus dicere, iam incohavit bellum. Dolopiam armis subegit nec
									provocantis de controversiis ad disceptationem populi Romani
									audivit. inde transgressus Oetam, ut repente in medio umbilico
									Graeciae conspiceretur, Delphos escendit.

haec usurpatio itineris insoliti quo vobis spectare videtur?
									Thessaliam deinde peragravit; quod sine ullius eorum, quos
									oderat, noxa, hoc magis temptationem metuo.

inde litteras ad nos cum muneris specie misit et cogitare iubet,
									quo modo in reliquum hoc munere non egeamus, hoc est, ut
									decretum, quo arcentur Peloponneso Macedones, tollamus, rursus
									legatos regios et hospitia cum principibus et mox Macedonum
									exercitus, ipsum quoque a Delphis —

quantum enim interfluit fretum? — traicientem in Peloponnesum
									videamus, inmisceamur Macedonibus armantibus se adversus
									Romanos.

ego nihil novi censeo decernendum servandaque omnia integra,
									donec ad certum redigatur, vanusne hic timor noster an verus
									fuerit.

si pax inviolata inter Macedonas Romanosque manebit, nobis quoque
									amicitia et commercium sit; nunc de eo cogitare periculosum et inmaturum videtur.”

post hunc Archo, frater Xenarchi praetoris, ita disseruit:
									“difficilem orationem Callicrates et mihi et omnibus, qui
										ab eo dissentimus, fecit:

agendo enim Romanae societatis causam ipse temptarique et
									oppugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque oppugnat,
									effecit, ut, qui ab se dissentiret, adversus Romanos dicere
									videretur.

ac primum omnium, tamquam non hic nobiscum fuisset, sed aut ex
									curia populi Romani veniret aut regum arcanis
									interesset, omnia scit et nuntiat, quae occulte facta sunt.

divinat etiam, quae futura fuerint, si Philippus vixisset, quid
									ita Perseus regni heres sit, quid parent Macedones, quid
									cogitent Romani.

nos autem, qui nec ob quam causam nec quem ad modum perierit
									Demetrius scimus, nec, quid Philippus, si vixisset, facturus
									fuerit, ad haec, quae palam geruntur, consilia nostra
									accommodare oportet.

ac scimus Persea regno accepto regem a populo Romano appellatum;
									audimus legatos Romanos venisse ad regem Persea et eos benigne
									exceptos.

haec omnia pacis equidem signa esse iudico, non belli; nec
									Romanos offendi posse, si ut bellum gerentes eos secuti sumus,
									nunc quoque pacis auctores sequamur. cur quidem nos inexpiabile
									omnium soli bellum adversus regnum Macedonum geramus, non
									video.

opportuni propinquitate ipsa Macedoniae sumus? an infirmissimi
									omnium, tamquam, quos nuper subegit, Dolopes? immo contra ea vel
									viribus nostris, deum benignitate, vel regionis intervallo
									tuti.

sed simus aeque subiecti ac Thessali Aetolique: nihilo plus fidei
									auctoritatisque habemus adversus Romanos, qui semper socii atque
									amici fuimus, quam Aetoli, qui paulo ante hostes fuerunt?

quod Aetolis, quod Thessalis, quod Epirotis, omni denique
									Graeciae cum Macedonibus iuris est, idem et nobis sit. cur
									execrabilis ista nobis solis velut dissertio iuris humani
									est?

fecerit aliquid Philippus, cur adversus eum armatum et bellum
									gerentem hoc decerneremus; quid Perseus, novus rex, omnis
									iniuriae insons, suo beneficio paternas simultates obliterans,
									meruit, cur soli omnium hostes ei simus?

quamquam et illud dicere poteram, tanta priorum Macedoniae regum
									merita erga nos fuisse, ut Philippi unius iniurias, si quae
									forte fuerunt, utique post mortem obliterent .

non venit in mentem, cum exercitu Elatiae esset, triduum nos in
									concilio fuisse consultantis, utrum Romanos an Philippum
									sequeremur?

nihil metus praesens ab Romanis sententias nostras
									inclinarit: fuit certe tamen aliquid, quod tam longam
									deliberationem faceret; idque erat vetusta coniunctio cum
									Macedonibus, vetera et magna in nos regum merita.

valeant et nunc eadem illa, non ut praecipue amici, sed ne
									praecipue inimici simus. ne id, quod non agitur, Callicrates,
									simulaverimus agi. nemo novae societatis aut novi foederis, quo
									nos temere inligemus, conscribendi est auctor;

sed commercium tantum iuris praebendi repetendique sit, ne
									interdictione finium nostrorum nos quoque terminis regni arceamus; ne servis nostris aliquo
									fugere liceat, quid hoc adversus Romana foedera est?

quid rem parvam et apertam magnam et suspectam facimus?

quid vanos tumultus ciemus? quid, ut ipsi locum adsentandi
									Romanis habeamus, suspectos alios et 
									invisos efficimus? si bellum erit, ne Perseus quidem dubitat,
									quin Romanos secuturi simus; in pace, etiam si non finiuntur
									odia, intermittantur.”

cum iidem huic orationi, qui litteris regis adsensi erant,
									adsentirentur, indignatione principum, quod, quam rem ne
									legatione quidem dignam iudicasset Perseus, litteris paucorum
									versuum impetraret, decretum differtur.

legati deinde postea missi ab rege, cum Megalopoli concilium
									esset, dataque opera est ab iis, qui offensionem apud Romanos
									timebant, ne admitterentur.

per haec tempora Aetolorum in semet ipsos versus furor mutuis
									caedibus ad internecionem adducturus videbatur gentem.

fessi deinde et Romam utraque pars miserunt legatos et inter se
									ipsi de reconcilianda concordia agebant; quae novo facinore
									discussa res veteres etiam iras excitavit.

exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in
									patriam promissus esset fidesque data per principem civitatis
									Eupolemum, octoginta inlustres homines, quibus redeuntibus inter
									ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, cum
									salutatione benigna excepti essent dextraeque datae,
									ingredientes portam, fidem datam deosque testis
									nequiquam invocantes interfecti sunt.

inde gravius de integro bellum exarsit.

C. Valerius Laevinus et Ap. Claudius Pulcher et C. Memmius et M.
									Popilius et L. Canuleius missi ab senatu venerant.

apud eos cum Delphis utriusque partis legati magno certamine
									agerent, Proxenus maxime cum causa, tum eloquentia praestare
									visus est; qui paucos post dies ab Orthobula uxore veneno est
									sublatus; damnataque eo crimine in exilium abiit.

idem furor et Cretenses lacerabat. adventu deinde Q. Minuci
									legati, qui cum decem navibus missus ad sedanda eorum certamina
									erat, ad spem pacis venerant. ceterum
									indutiae tantum sex mensum fuerunt;

inde multo gravius bellum exarsit. Lycii quoque per idem tempus
									ab Rhodiis bello vexabantur. sed externorum inter se bella, quo
									quaeque modo gesta sint, persequi non operae est satis superque
									oneris sustinenti res a populo Romano gestas perscribere.

Celtiberi in Hispania, qui bello domiti se Ti. Graccho
									dediderant, pacati manserant M. Titinio praetore obtinente
									provinciam. rebellarunt sub adventum Ap. Claudi orsique bellum
									sunt ab repentina oppugnatione castrorum Romanorum.

prima lux ferme erat, cum vigiles in vallo quique in portarum
									stationibus erant, cum vidissent procul venientem hostem, ad
									arma conclamaverunt.

Ap. Claudius, signo proposito pugnae ac paucis adhortatus
									milites, tribus simul portis eduxit. obsistentibus ad exitum
									Celtiberis primo par utrimque proelium fuit, quia propter
									angustias non omnes in faucibus pugnare poterant Romani;

urguentes deinde alii alios secuti ubi 
									evaserunt extra vallum, ut pandere aciem et exaequari cornibus
									hostium, quibus circumibantur, possent, ita repente inruperunt,
									ut sustinere impetum eorum Celtiberi nequirent.

ante horam secundam pulsi sunt; ad quindecim milia caesa aut capta, signa adempta duo et
									triginta. castra etiam eo die expugnata debellatumque; nam qui
									superfuere proelio, in oppida sua dilapsi sunt. quieti deinde
									paruerunt imperio.

censores eo anno creati Q. Fulvius Flaccus et A. Postumius
									Albinus legerunt senatum; princeps lectus M. Aemilius Lepidus
									pontufex maximus.

de senatu novem eiecerunt; insignes notae fuerunt M. Corneli
									Maluginensis, qui biennio ante praetor in Hispania fuerat, et L.
									Corneli Scipionis praetoris, cuius tum inter civis et peregrinos
									iurisdictio erat, et L. Fulvi, qui frater germanus et, ut
									Valerius Antias tradit, consors etiam censoris erat.

consules votis in Capitolio nuncupatis in provincias profecti
									sunt. ex iis M. Aemilio senatus negotium dedit, ut Patavinorum
									in Venetia seditionem conprimeret, quos certamine factionum ad
									intestinum bellum exarsisse et ipsorum legati attulerant.

legati, qui in Aetoliam ad similis motus conprimendos ierant,
									renuntiarunt coerceri rabiem gentis non posse. Patavinis saluti
									fuit adventus consulis; neque aliud, quod ageret in provincia,
									cum habuisset, Romam redit.

censores vias sternendas silice in urbe, glarea extra urbem
									substruendas marginandasque primi omnium locaverunt, pontesque
									multis locis faciendos; et scaenam aedilibus praetoribusque
									praebendam;

et carceres in circo, et ova ad notas 
									curriculis numerand is dam, et metas trans et caveas ferreas,
									per quas intromitterentur feriis in monte Albano consulibus, et clivom
									Capitolinum silice sternendum curaverunt,

et porticum ab aede Saturni in Capitolium ad senaculum, ac super
									id curiam.

et extra portam Trigeminam emporium lapide straverunt
									stipitibusque saepserunt, et porticum Aemiliam reficiendam
									curarunt, gradibusque ascensum ab Tiberi in emporium
									fecerunt.

et intra eandem portam in Aventinum porticum silice straverunt,
									et † eo publico ab aede Veneris fecerunt.

iidem Calatiae et Auximi muros faciendos locaverunt; venditisque
									ibi publicis locis pecuniam, quae redacta erat, tabernis utrique
									foro circumdandis consumpserunt.

et alter ex iis Fulvius Flaccus — nam Postumius nihil nisi
									senatus Romani populive iussu se locaturum edixit — ipsorum pecunia Iovis aedem
									Pisauri et Fundis et Potentiae etiam aquam adducendam, et
									Pisauri viam silice sternendam,

et Sinuessae magalia addenda * aviariae,
									in his et cloacas et murum
										circumducendum et forum porticibus
									tabernisque claudendum et Ianos tris faciendos.

haec ab uno censore opera locata cum magna gratia colonorum.
									moribus quoque regendis diligens et severa censura fuit. multis
									equi adempti.

exitu prope anni diem unum supplicatio fuit ob res prospere
									gestas in Hispania ductu auspicioque Ap. Claudi proconsulis; et
									maioribus hostiis viginti sacrificatum.

et alterum diem supplicatio ad Cereris, Liberi Liberaeque fuit,
									quod ex Sabinis terrae motus ingens cum multis aedificiorum
									ruinis nuntiatus erat.

cum Ap. Claudius ex Hispania Romam redisset, decrevit senatus, ut
									ovans urbem iniret.

iam consularia comitia adpetebant; quibus magna contentione
									habitis propter multitudinem petentium creati L. Postumius
									Albinus et M. Popilius Laenas.

praetores inde facti N. Fabius Buteo C. Matienus C. Cicereius M.
									Furius Crassupes iterum A. Atilius Serranus iterum C. Cluvius
									Saxula iterum.

comitiis perfectis Ap. Claudius Cento ex Celtiberis ovans cum in
									urbem iniret, decem milia pondo argenti, quinque milia auri in
									aerarium tulit.

flamen Dialis inauguratus est Cn. Cornelius.

eodem anno tabula in aede matris Matutae cum indice hoc posita
									est: “Ti. Semproni Gracchi consulis imperio auspicioque legio
										exercitusque populi Romani Sardiniam subegit. in ea
										provincia hostium caesa aut capta supra octoginta
									milia.

re publica felicissume gesta atque liberatis sociis, vectigalibus restitutis, exercitum salvom
									atque incolumem plenissimum praeda domum reportavit; iterum
									triumphans in urbem Romam redit.

cuius rei ergo hanc tabulam donum Iovi dedit.” Sardiniae insulae
									forma erat, atque in ea simulacra pugnarum picta.

munera gladiatorum eo anno aliquot, parva alia, data; unum ante
									cetera insigne fuit T. Flaminini, quod mortis causa patris sui
									cum visceratione epuloque et ludis scaenicis quadriduum dedit.
									magni tum muneris ea summa fuit, ut per triduum quattuor et
									septuaginta homines pugnarint.

L. Postumius Albinus M. Popilius Laenas consules cum omnium primum de provinciis et exercitibus ad senatum rettulissent,
									Ligures utrique decreti sunt, ut novas ambo, quibus eam
									provinciam obtinerent, legiones —

binae singulis decretae — et socium Latini nominis dena milia
									peditum et sescenos equites, et supplementum Hispaniae tria
									milia peditum Romanorum scriberent et ducentos
									equites.

ad hoc mille et quingenti pedites Romani cum centum equitibus
									scribi iussi, cum quibus praetor, cui Sardinia obtigisset, in
									Corsicam transgressus bellum gereret;

interim M. Atilius, vetus praetor, provinciam obtineret
									Sardiniam.

praetores deinde provincias sortiti sunt, A. Atilius Serranus
									urbanam, C. Cluvius Saxula inter cives et peregrinos, N. Fabius
									Buteo Hispaniam citeriorem, M. Matienus ulteriorem, M. Furius
									Crassipes Siciliam, C. Cicereius Sardiniam.

priusquam in provincias magistratus
									proficiscerentur, senatui placuit, L. Postumium consulem ad
									agrum publicum a privato terminandum in Campaniam ire, cuius
									ingentem modum possidere privatos paulatim proferendo fines
									constabat.

hic iratus Praenestinis, quod, cum eo privatus sacrificii in
									templo Fortunae faciundi causa profectus esset, nihil in se
									honorifice neque publice neque privatim factum a Praenestinis
									esset, priusquam ab Roma proficisceretur, litteras Praeneste
									misit, ut sibi magistratus obviam exiret, locum publice
									pararent, ubi deverteretur, iumentaque, cum exiret inde, praesto
									essent.

ante hunc consulem nemo umquam sociis in ulla re oneri aut
									sumptui fuit.

ideo magistratus mulis tabernaculisque et omni alio instrumento
									militari ornabantur, ne quid tale imperarent sociis.

privata hospitia habebant; ea benigne comiterque colebant,
									domusque eorum Romae hospitibus patebant, apud quos ipsis
									deverti mos esset.

legati, qui repente aliquo mitterentur, singula iumenta per
									oppida, iter qua faciundum erat, imperabant; aliam inpensam
									socii in magistratus Romanos non faciebant.

ira consulis, etiamsi iusta, non tamen in magistratu exercenda,
									et silentium nimis aut modestum aut timidum Praenestinorum ius,
									velut probato exemplo, magistratibus fecit graviorum in dies
									talis generis imperiorum.

principio huius anni legati, qui in Aetoliam et Macedoniam missi
									erant, renuntiarunt, sibi conveniendi regis Persei, cum alii
									abesse eum, alii aegrum esse, falso utrumque,
									fingerent, potestatem non factam.

facile tamen apparuisse sibi, bellum parari, nec ultra ad arma
									ire regem dilaturum. item in Aetolia
									seditionem gliscere in dies, neque discordiarum principes
									auctoritate sua coerceri potuisse.

cum bellum Macedonicum in expectatione esset, priusquam id
									susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus,
									qui editi ex fatalibus libris essent, placuit.

Lanuvi classis magnae species in caelo visa dicebatur, et
									Priverni lana pulla terra enata, et in Veienti apud Rementem
									lapidatum;

Pomptinum omne velut nubibus lucustarum coopertum esse; in
									Gallico agro, qua induceretur aratrum, sub existentibus glaebis
									pisces emersisse. ob haec prodigia libri fatales inspecti,

editumque ab decemviris est, et quibus diis quibusque hostiis
									sacrificaretur, et ut supplicatio prodigiis expiandis fieret,
									alteraque, quae priore anno valetudinis
									populi causa vota esset, ea uti fieret
										feriaeque essent.

itaque sacrificatum est, ut decemviri scriptum ediderant.

eodem anno aedis Iunonis Laciniae detecta. Q. Fulvius Flaccus
									censor aedem Fortunae equestris, quam in Hispania praetor bello
									Celtiberico voverat, faciebat enixo studio, ne ullum Romae
									amplius aut magnificentius templum esset.

magnum ornatum ei templo ratus adiecturum, si tegulae marmoreae
									essent, profectus in Bruttios aedem Iunonis Laciniae ad partem
									dimidiam detegit, id satis fore ratus ad tegendum, quod
									aedificaretur.

naves paratae fuerunt, quae tollerent atque asportarent,
									auctoritate censoria sociis deterritis id sacrilegium
									prohibere.

postquam censor rediit, tegulae expositae de navibus ad templum
									portabantur.

quamquam, unde essent, silebatur, non tamen celari potuit.
									fremitus igitur in curia ortus est; ex omnibus partibus
									postulabatur, ut consules eam rem ad senatum referrent. ut vero
									accersitus in curiam censor venit, multo infestius singuli
									universique praesentem lacerare:

templum augustissimum regionis eius, quod non 
									Pyrrhus, non Hannibal violassent, violare parum habuisse, nisi
									detexisset foede ac prope diruisset.

detractum culmen templo, nudatum tectum patere imbribus
									putrefaciendum. ad id censorem moribus
									regendis creatum? cui sarta tecta exigere sacris publicis et
										loca tuenda more maiorum traditum
									esset,

eum per sociorum urbes diruentem templa nudantemque tecta aedium
									sacrarum vagari ! et quod, si in privatis sociorum aedificiis
									faceret, indignum videri posset, id eum templa deum immortalium demolientem facere,

et obstringere religione populum Romanum, ruinis templorum templa
									aedificantem, tamquam non iidem ubique di immortales sint, sed
									spoliis aliorum alii colendi exornandique ! cum,

priusquam referretur, appareret, quid sentirent patres, relatione
									facta in unam omnes sententiam ierunt, ut eae tegulae
									reportandae in templum locarentur 
									piaculariaque Iunoni fierent.

quae ad religionem pertinebant, cum cura facta; tegulas relictas
									in area templi, quia reponendarum nemo artifex inire rationem
									potuerit, redemptores nuntiarunt.

ex praetoribus, qui in provincias ierant, N. Fabius Massiliae
									moritur, cum in citeriorem Hispaniam iret.

itaque cum id nuntiatum a Massiliensibus
									legatis esset, senatus decrevit, ut P. Furius et Cn. Servilius,
									quibus succedebatur, inter se sortirentur, uter citeriorem
									Hispaniam prorogato imperio obtineret.

sors opportuna fuit, ut P. Furius idem,
									cuius ea provincia fuerat, remaneret. eodem anno, cum agri
									Ligustini et Gallici, quod bello captum erat, aliquantum
									vacaret, senatus consultum factum, ut is ager viritim
									divideretur.

decemviros in eam rem ex senatus consulto
									creavit A. Atilius praetor urbanus M. Aemilium Lepidum C.
									Cassium T. Aebutium Parrum C. Tremellium P. Cornelium Cethegum
									Q. et L. Apuleios M. Caecilium C. Salonium C. Munatium.
									diviserunt dena iugera in singulos, sociis nominis Latini terna.

per idem tempus, quo haec agebantur, legati ex Aetolia Romam
									venerunt de discordiis seditionibusque suis, et Thessali legati
									nuntiantes, quae in Macedonia gererentur.

Perseus bellum iam vivo patre cogitatum in animo volvens omnis
									non gentes modo Graeciae, sed civitates etiam legationibus
									mittendis, pollicendo plura quam praestando, sibi
									conciliabat.

erant autem magnae partis hominum ad favorem eius inclinati
									animi, et aliquanto quam in Eumenem propensiores, cum Eumenis
									beneficiis muneribusque omnes Graeciae civitates et plerique
									principum obligati essent, et ita se in regno suo gereret, ut,
									quae sub dicione eius urbes essent, 
									nullius liberae civitatis fortunam secum mutatam vellent.



contra Persea fama erat post patris mortem uxorem manu sua
									occidisse; Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo
									atque ob id et quaesitum a Philippo ad supplicium,
									exulantem accersitum post patris mortem ingentibus promissis ad
									praemia tantae perpetratae rei clam interfecisse.

intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo
									commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga
									propinquos, tam iusto in civis, tam munifico erga omnes homines
									regi,

seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam
									originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia sua non obiecta esse Romanis
									volebant.

erant autem non Aetoli modo in seditionibus propter ingentem vim
									aeris alieni, sed Thessali etiam; et contagione, velut tabes, in
									Perrhaebiam quoque id pervaserat malum.

cum Thessalos in armis esse nuntiatum esset, Ap. Claudium legatum
									ad eas res aspiciendas conponendasque senatus misit.

qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore
									gravatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus, qui
									onerarant, levasset, iusti crediti solutionem in decem annorum
									pensiones distribuit.

per eundem Appium eodemque modo conpositae in Perrhaebia res. Aetolorum causas M. 
									Marcellus Delphis per idem tempus iisdem 
									hostilibus actas animis, quos intestino gesserant bello,
									cognovit.

cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto
									quidem suo neutram partem aut levare aut onerare voluit;
									communiter ab utrisque petit, abstinerent bello et oblivione
									praeteritorum discordias finirent.

huius reconciliationis inter ipsos fides obsidibus ultro citroque
									datis firmata est. Corinthus, ubi deponerentur obsides,
									convenit.

A Delphis et Aetolico concilio Marcellus in Peloponnesum traiecit
										 Aegium, quo Achaeis edixerat
									conventum.

ubi conlaudata gente, quod constanter vetus decretum de arcendis
									aditu finium regibus Macedonum tenuissent, insigne adversus
									Persea odium Romanorum fecit;

quod ut maturius erumperet, Eumenes rex commentarium ferens
									secum, quod de apparatibus belli omnia inquirens fecerat, Romam
									venit.

per idem tempus quinque legati ad regem missi, qui res in
									Macedonia aspicerent. Alexandriam iidem ad Ptolemaeum renovandae
									amicitiae causa proficisci iussi.

legati erant hi: C. Valerius C. Lutatius Cerco Q. Baebius Sulca
									M. Cornelius Mammula M. Caecilius Denter.

et ab Antiocho rege sub idem tempus
									legati venerunt; quorum princeps Apollonius in senatum
									introductus multis iustisque causis regem excusavit, quod
									stipendium serius quam ad diem praestaret;

id se omne advexisse, ne cuius nisi temporis gratia regi
									fieret.

donum praeterea afferre, vasa aurea quingentum pondo. petere
									regem, ut, quae cum patre suo societas atque amicitia fuisset,
									ea secum renovaretur, imperaretque sibi populus Romanus, quae
									bono fidelique socio regi essent imperanda;

se in nullo usquam cessaturum officio. ea
									merita in se senatus fuisse, cum Romae
									esset, eam comitatem iuventutis, ut pro rege, non pro obside
									omnibus ordinibus fuerit.

legatis benigne responsum, et societatem renovare cum Antiocho,
									quae cum patre eius fuerat, A. Atilius praetor urbanus
									iussus.

quaestores urbani stipendium, vasa aurea censores
									acceperunt, eisque negotium datum est, ut ponerent ea, in quibus
									templis videretur; legato centum milium aeris munus missum et
									aedes liberae hospitio datae sumptusque decretus, donec in
									Italia esset.

legati, qui in Syria fuerant, renuntiaverant, in maximo eum
									honore apud regem esse amicissimumque populo Romano.

in provinciis eo anno haec acta. C.
									Cicereius praetor in Corsica signis conlatis pugnavit; septem
									milia Corsorum caesa, capti amplius mille et septingenti.
									voverat in ea pugna praetor aedem Iunoni Monetae.

pax deinde data petentibus Corsis, et exacta cerae ducenta milia
									pondo. ex Corsica subacta Cicereius in Sardiniam transmisit.

et in Liguribus in agro Statellati pugnatum ad oppidum Carystum.
									eo se magnus exercitus Ligurum contulerat.

primo sub adventum M. Popili consulis moenibus sese continebant;
									deinde, postquam oppidum oppugnaturum Romanum cernebant,
									progressi ante portas aciem struxerunt.

nec consul, ut qui id ipsum oppugnatione comminanda quaesisset,
									moram certamini fecit. pugnatum amplius tris est horas ita, ut
									neutro inclinaret spes.

quod ubi consul vidit nulla parte moveri Ligurum signa, imperat
									equitibus, ut equos conscendant ac tribus simul partibus in
									hostis, quanto maximo possent tumultu, incurrant.

pars magna equitum mediam traiecit aciem et ad terga pugnantium
									pervasit. inde terror iniectus Liguribus;

diversi in omnes partes fugerunt, perpauci retro in oppidum, quia
									inde se maxime obiecerat eques. et pugna tam pervicax multos
									absumpserat Ligurum, et in fuga passim caesi sunt.

decem milia hominum caesa traduntur, amplius septingenti
										 passim capti, signa militaria relata octoginta
									duo.

nec incruenta victoria fuit: amplius tria
									milia militum amissa, cum cedentibus neutris ex parte utraque
									primores caderent.

post hanc pugnam ex diversa fuga in unum collecti Ligures, cum
									maiorem multo partem civium amissam quam superesse
									cernerent — nec enim plus decem milia hominum erant — ,
									dediderunt sese, nihil quidem illi pacti;

speraverant tamen, non atrocius quam
									superiores imperatores consulem in se saeviturum.

at ille arma omnibus ademit, oppidum diruit, ipsos bonaque eorum
									vendidit; litterasque senatui de rebus ab se gestis misit.

quas cum A. Atilius praetor in curia recitasset — nam consul
									alter Postumius agris recognoscendis in Campania occupatus
									aberat —

, atrox res visa senatui, Statellates, qui uni ex Ligurum gente
									non tulissent arma adversus Romanos, tum quoque oppugnatos, non
									ultro inferentis bellum, deditos in fidem populi Romani omni
									ultimae crudelitatis exemplo laceratos ac deletos esse,

tot milia capitum innoxiorum, fidem inplorantia populi Romani, ne
									quis umquam se postea dedere auderet, pessumo exemplo venisse,
									et distractos passim iustis quondam hostibus populi Romani
									pacatos servire.

quas ob res placere senatui, M. Popilium consulem Ligures, pretio
									emptoribus reddito, ipsos restituere in libertatem, bonaque ut
									iis, quod eius reciperari possit, reddantur curare;

arma quoque reddi, eaque omnia primo 
									quoque tempore fieri; nec ante consulem de provincia decedere,
									quam deditos in sedem suam Ligures restituisset. claram
									victoriam vincendo pugnantis, non saeviendo in adflictos
									fieri.

consul, qua ferocia animi usus erat in Liguribus, eandem ad non
									parendum senatui habuit.

legionibus extemplo Pisas in hibernacula missis iratus patribus,
									infestus praetori Romam redit; senatuque extemplo ad aedem
									Bellonae vocato, multis verbis invectus in praetorem, qui,

cum ob rem bello bene gestam uti diis immortalibus honos
									haberetur referre ad senatum debuisset, adversus se pro hostibus
									senatus consultum fecisset, quo victoriam suam ad Ligures
									transferret dedique iis prope consulem praetor iuberet:

itaque multam ei se dicere; a patribus postulare, ut senatus
									consultum in se factum tolli iuberent,

supplicationemque, quam absente se ex litteris de
									bene gesta re publica missis decernere debuerint, praesente se
									honoris deorum primum causa, deinde et sui aliquo tamen respectu
									decernerent.

nihilo lenioribus, quam absens, senatorum aliquot orationibus
									increpitus neutra impetrata re in provinciam redit.

alter consul Postumius consumpta aestate in recognoscendis agris,
									ne visa quidem provincia sua comitiorum causa Romam rediit.

consules C. Popilium Laenatem P. Aelium Ligurem creavit.
									praetores exinde facti C. Licinius Crassus M. Iunius Pennus Sp.
									Lucretius Sp. Cluvius Cn. Sicinius C. Memmius iterum.

eo anno lustrum conditum est; censores erant Q. Fulvius Flaccus A. Postumius Albinus; Postumius
									condidit.

censa sunt civium Romanorum capita ducenta sexaginta novem milia
									et quindecim, minor aliquanto numerus, quia L. Postumius consul
									pro contione edixerat, qui socium Latini nominis ex edicto C.
									Claudi consulis redire in civitates suas debuissent, ne quis
									eorum Romae, et omnes in suis civitatibus censerentur.



concors et e re publica censura fuit. omnes, quos senatu moverunt
									quibusque equos ademerunt, aerarios fecerunt et tribu moverunt;
									neque ab altero notatum alter probavit.

Fulvius aedem Fortunae equestris, quam proconsul in Hispania
									dimicans cum Celtiberorum legionibus voverat, annis sex post,
									quam voverat, dedicavit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum
									diem in circo fecit.

L. Cornelius Lentulus, decemvir sacrorum, eo anno mortuus est. in
									locum eius suffectus A. Postumius Albinus.

lucustarum tantae nubes a mari repente in Apuliam inlatae sunt,
									ut examinibus suis agros late operirent.

ad quam pestem frugum tollendam Cn. Sicinius, praetor designatus,
									cum imperio in Apuliam missus, ingenti
									agmine hominum ad colligendas eas coacto aliquantum temporis
									absumpsit.

principium insequentis anni, quo C. Popilius et P. Aelius fuerunt
									consules, residuas contentiones ex priore anno habuit.

patres referri de Liguribus renovarique senatus consultum
									volebant, et consul Aelius referebat. Popilius et collegam et
									senatum pro fratre deprecabatur, prae se ferens, si quid
									decernerent, intercessurum.

collegam deterruit; patres eo magis, utrique pariter consuli
									infensi, in incepto perstabant. itaque cum de provinciis
									ageretur et Macedonia iam imminente Persei bello peteretur,
									Ligures ambobus consulibus decernunt;

Macedoniam decreturos negant, ni de M.
									Popilio referretur. postulantibus deinde, ut novos exercitus
									scribere aut supplementum veteribus liceret, utrumque negatum
									est.

praetoribus quoque in Hispaniam supplementum petentibus negatum,
									M. Iunio in citeriorem, Sp. Lucretio in
									ulteriorem.

C. Licinius Crassus urbanam iurisdictionem, Cn. Sicinius inter
									peregrinos erat sortitus, C. Memmius Siciliam, Sp. Cluvius
									Sardiniam.

consules ob ea irati senatui, Latinis feriis in primam quamque
									diem indictis, in provinciam abituros esse denuntiarunt, nec
									quicquam rei publicae acturos, praeterquam quod ad provinciarum
									administrationem adtineret.

Attalum, regis Eumenis fratrem, legatum venisse Romam Valerius
									Antias his consulibus scribit ad deferenda de Perseo crimina
									indicandosque apparatus belli. plurium annales, et quibus
									credidisse malis, ipsum Eumenem venisse tradunt.

Eumenes igitur ut Romam venit, exceptus cum tanto honore, quantum
									non meritis tantum eius, sed beneficiis etiam suis, ingentia
									quae in eum congesta erant, existimabant deberi, a praetore in
									senatum est introductus.

causam veniendi sibi Romam fuisse dixit praeter cupiditatem
									videndi deos hominesque, quorum beneficio in ea fortuna esset,
									supra quam ne optare quidem auderet, etiam ut coram moneret
									senatum, ut Persei conatis obviam iret.

orsus inde a Philippi consiliis necem Demetri filii rettulit,
									adversantis Romano bello; Bastarnarum gentem excitam sedibus suis, quorum auxiliis fretus in Italiam
									transiret.

haec secum volutantem in animo, oppressum fato, regnum ei
									reliquisse, quem infestissimum esse sensisset Romanis. itaque
									Persea hereditarium a patre relictum
									bellum et simul cum imperio traditum, iamiam proximum alere ac
									fovere omnibus consiliis.

florere praeterea iuventute, quam stirpem longa pax ediderit,
									florere opibus regni, florere etiam aetate. quae cum corporis
									robore ac viribus vigeat, animum esse inveteratum diutina arte
									atque usu belli.

iam inde a puero patris contubernio Romanis quoque bellis, non
									finitumis tantum adsuetum, missum a patre in expeditiones multas
									variasque.

iam ex quo ipse accepisset regnum, multa, quae non vi, non dolo
									Philippus omnia expertus potuisset moliri, admirando rerum
									successu tenuisse.

accessisse ad vires eam, quae longo tempore multis magnisque
									meritis pareretur, auctoritatem.

nam apud Graeciae atque Asiae civitates vereri maiestatem eius
									omnes. nec pro quibus meritis, pro qua munificentia tantum ei
									tribuatur, cernere nec dicere pro certo posse, utrum felicitate
									id quadam eius accidat, an.

quod ipse vereatur dicere, invidia adversus Romanos favorem illi
									conciliet.

inter ipsos quoque reges ingentem auctoritate esse, Seleuci filiam duxisse eum, non petentem, sed
									petitum ultro; sororem dedisse Prusiae precanti atque oranti;

celebratas esse utrasque nuptias gratulatione donisque innumerabilium legationum, et velut
									auspicibus nobilissumis populis deductas esse.

Boeotorum gentem, captatam Philippo, numquam ad scribendum
									amicitiae foedus adduci potuisse;

tribus nunc locis cum Perseo foedus incisum litteris esse, uno
									Thebis, altero ad Delium, augustissumo et celeberrumo in templo,
									tertio Delphis. in Achaico concilio vero, nisi discussa res per
									paucos Romanum imperium intentantis esset, eo rem prope
									adductam, ut aditus ei in Achaiam daretur.

at hercule suos honores, cuius merita in eam gentem privatim an
									publice sint maiora vix dici possit, partim
									desertos per incultum ac neglegentiam, partim hostiliter
									sublatos esse. iam Aetolos quem ignorare in seditionibus suis
									non ab Romanis, sed a Perseo praesidium petisse?

his eum fultum societatibus atque amicitiis eos domesticos
									apparatus belli habere, ut externis non egeat. triginta milibus
									peditum, quinque milibus equitum in decem annos frumentum
									praeparasse, ut abstinere et suo et hostium agro frumentandi
									causa possit.

iam pecuniam tantam habere, ut decem milibus mercennariorum
									militum praeter Macedonum copias stipendium in totidem annos
									praeparatum habeat, praeter annuum, quod ex metallis regiis
									capiat, vectigal.

arma vel tribus tantis exercitibus in armamentaria congessisse.
									iuventutem, ut iam Macedonia deficiat, velut ex perenni fonte
									unde hauriat, Threciam subiectam esse.

reliquum orationis adhortatio fuit. “non ego haec”
									inquit “incertis iactata rumoribus et cupidius credita,
									quia vera esse de inimico crimina volebam, adfero ad vos, patres
									conscripti, sed conperta et explorata, haud secus quam si
									speculator missus a vobis subiecta oculis referrem;

neque relicto regno meo, quod amplum et egregium vos fecistis,
									mare tantum traiecissem, ut vana ad vos adferendo fidem
									abrogarem mihi;

cernebam nobilissimas Asiae et Graeciae civitates in dies magis
									denudantis iudicia sua, mox, si permitteretur, eo processuras,
									unde receptum ad paenitendum non haberent;

cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis
									occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac
									benivolentia conplectentem;

videbam, quam inpar esset sors, cum ille vobis bellum pararet, vos ei securam pacem
									praestaretis, quamquam mihi quidem non parare, sed gerere paene
									bellum videbatur. Abrupolim, socium atque amicum vestrum, regno
									expulit;

Arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam vobis conperit,
									socium item atque amicum vestrum, interfecit;

euersam et Callicritum Thebanos, principes civitatis, quia
									liberius adversus eum in concilio Boeotorum locuti
									fuerant delaturosque ad vos, quae agerentur, professi erant,
									tollendos curavit;

auxilium Byzantiis adversus foedus tulit; Dolopiae bellum
									intulit; Thessaliam et Doridem cum exercitu pervasit, ut in
									bello intestino deterioris partis auxilio meliorem
									adfligeret;

confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe novarum
									tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optumates
									opprimeret.

haec cum vobis quiescentibus et patientibus fecerit et concessam
									sibi Graeciam esse a vobis videat, pro certo habet neminem sibi,
									antequam in Italiam traiecerit, armatum occursurum.

hoc quam vobis tutum aut honestum sit, vos videritis: ego certe
									mihi turpe esse duxi, prius Persea ad bellum inferendum, quam me
									socium ad praedicendum, ut caveretis, venire in Italiam.

functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque
									exonerata fide mea, quid ultra facere possum, quam uti deos
									deasque precer, ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis
									atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?”

haec oratio movit patres conscriptos. ceterum in praesentia
									nihil, praeterquam fuisse in curia regem, scire quisquam potuit:
									eo silentio clausa curia erat. bello denique perfecto, quaeque
									dicta ab rege quaeque responsa essent, emanavere.

Persei deinde regis legatis post paucos dies senatus datus est.
									ceterum praeoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene
									rege, omnis et defensio et deprecatio legatorum respuebatur;

et exasperavit animos ferocia nimia Harpali, qui princeps
									legationis erat. is velle quidem et laborare dixit regem, ut
									purganti, se nihil hostile dixisse aut fecisse, fides
									habeatur:

ceterum si pervicacius causam belli quaeri videat, forti animo
									defensurum se. Martem communem esse et eventum incertum
									belli.

omnibus civitatibus Graeciae atque Asiae curae erat, quid Persei
									legati, quid Eumenes in senatu egisset; et propter adventum
									eius, quem moturum aliquid rebantur, miserant
									pleraeque civitates alia in speciem praeferentis legatos.

et legatio Rhodiorum † erat hac falsa iturus princeps, haud
									dubius, quin Eumenes civitatis quoque suae crimina Persei criminibus iunxisset.

itaque omni modo per patronos hospitesque disceptandi cum rege
									locum in senatu quaerebat.

quod cum non contigisset, libertate
									intemperanti invectus in regem, quod Lyciorum gentem adversus
									Rhodios concitasset graviorque Asiae esset, quam Antiochus
									fuisset, popularem quidem neque Asiae 
									ingratam populis —

nam eo quoque iam favor Persei venerat — orationem habuit,
									ceterum invisam senatui inutilemque sibi et civitati suae.

Eumeni vero conspiratio adversus eum favorem maiorem apud Romanos fecit. ita omnes ei honores
									habiti donaque quam amplissima data cum sella curuli atque
									eburneo scipione.

legationibus dimissis cum Harpalus, quanta maxima celeritate
									poterat, regressus in Macedoniam nuntiasset regi, nondum quidem
									parantis bellum reliquisse se Romanos,

sed ita infestos, ut facile appareret, non dilaturos, et ipse,
									praeterquam quod et ita credebat futurum, iam etiam volebat, in
									flore virium se credens esse.

Eumeni ante omnis infestus erat; a cuius sanguine ordiens bellum,
									Euandrum Cretensem, ducem auxiliorum, et Macedonas tres adsuetos
									ministeriis talium facinorum ad caedem regis subornat
									litterasque eis dat ad Praxo hospitam, principem auctoritate et
									opibus Delphorum.

satis constabat, Eumenem, ut sacrificaret Apollini, Delphos
									escensurum. praegressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad
									peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia
									circumeuntes, quaerebant.

escendentibus ad templum a Cirrha, priusquam
									perveniretur ad frequentia aedificiis loca, maceria erat ab
									laeva ad semitam paulum extantem a fundamento, qua singuli
									transirent; dextra pars labe terrae in aliquantum altitudinis
									derupta erat.

post maceriam se abdiderunt gradibus adstructis, ut ex ea velut e
									muro tela in praetereuntem conicerent.

primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat,
									deinde extenuabant paulatim angustiae agmen.

ubi ad eum locum ventum est, qua singulis eundum erat, primus
									semitam ingressus Pantaleon, Aetoliae princeps, cum quo
									institutus regi sermo erat.

tum insidiatores exorti saxa duo ingentia devolvunt, quorum
									altero caput ictum est regi, altero umerus;

sopitusque ex semita procidit in declive, multis super prolapsum
									iam saxis congestis. et ceteri quidem, etiam amicorum et
									satellitum turba, postquam cadentem
									videre, diffugiunt; Pantalcon contra inpavidus mansit ad
									protegendum regem.

latrones, cum brevi circumitu maceriae decurrere ad conficiendum
									saucium possent, velut perfecta re in iugum Parnasi refugerunt
									eo cursu, ut, cum unus non facile sequendo per invia atque ardua
									moraretur fugam eorum, ne ex conprenso
									indicium emanaret, occiderint comitem.

ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac servi
									concurrerunt;

tollentes sopitum volnere ac nihil sentientem, vivere tamen ex
									calore et spiritu remanente in praecordiis senserunt: victurum
									exigua ac prope nulla spes erat.

quidam ex satellitibus secuti latronum vestigia, cum usque ad
									iugum Parnasi nequiquam fatigati pervenissent, re infecta
									redierunt,

adgressi facinus Macedones ut non 
									inconsulte ita audacter, coeptum nec consulte et timide
									reliquerunt.

conpotem iam sui regem amici postero die deferunt ad navem; inde
									Corinthum, ab Corintho per Isthmi iugum navibus traductis,
									Aeginam traiciunt.

ibi adeo secreta eius curatio fuit, admittentibus neminem, ut
									fama mortuum in Asiam perferret.

Attalus quoque celerius, quam dignum concordia fraterna erat,
									credidit; nam et cum uxore fratris et praefecto arcis tamquam
									iam haud dubius regni heres est locutus.

quae postea non fefellere Eumenen; et quamquam dissimulare et
									tacite habere et pati statuerat, tamen in primo congressu non
									temperavit, quin uxoris petendae immaturam festinationem fratri obiceret. 
									Romam quoque fama de morte Eumenis perlata est.

sub idem tempus C. Valerius ex Graecia, quo legatus ad visendum
									statum regionis eius speculandaque consilia Persei regis ierat,
									rediit, congruentiaque omnia criminibus ab Eumene adlatis
									referebat.

simul et adduxerat secum Praxo a Delphis, cuius domus
									receptaculum latronum fuerat, et L. Rammium Brundisinum, qui
									talis indicii delator erat.

princeps Brundisi Rammius fuit; hospitioque et duces Romanos
									omnes et legatos, exterarum quoque gentium insignis, praecipue
									regios, accipiebat.

ex eo notitia ei cum absente Perseo fuerat; litterisque spem
									amicitiae interioris magnaeque inde fortunae facientibus ad
									regem profectus brevi perfamiliaris haberi trahique magis, quam
									vellet, in aranos sermones est coeptus.

promissis enim ingentibus praemiis petere institit ab eo rex,
									quoniam duces omnes legatique Romani hospitio eius uti
									adsuessent, quibus eorum ipse scripsisset, ut venenum dandum
									curaret.

cuius scire se conparationem plurimum difficultatis et periculi
									habere; pluribus consciis conparari; eventu praeterea incerto
									esse, ut aut satis efficacia ad rem peragendam aut tuta ad rem
									celandam dentur.

se daturum, quod nec in dando nec datum ullo signo deprendi
									posset.

Rammius veritus, ne, si abnuisset, primus ipse veneni
									experimentum esset, facturum pollicitus proficiscitur; nec
									Brundisium ante redire, quam convento C. Valerio legato, qui
									circa Chalcidem esse dicebatur, voluit.

ad eum primum indicio delato, iussu eius Romam simul venit.
									introductus in curiam, quae acta erant, exposuit.

haec ad ea, quae ab Eumene delata erant, accessere, quo maturius
									hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare
									bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera
									latrociniorum ac veneficiorum cernebant.

belli administratio ad novos consules reiecta est; in praesentia
									tamen Cn. Sicinium praetorem, cuius inter cives et
									peregrinos iurisdictio erat,

scribere milites placuit, qui Brundisium ducti primo quoque
									tempore Apolloniam in Epirum traicerentur ad occupandas
									maritimas urbes, ubi consul, cui provincia Macedonia obvenisset,
									classem appellere tuto et copias per commodum exponere
									posset.

Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili
									curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter
									pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante summa vi parabat bellum.

legati eo ab Roma gratulantes, quod e tanto periculo evasisset,
									venerunt.

cum Macedonicum bellum in annum dilatum esset, ceteris
									praetoribus iam in provincias profectis, M. Iunius et Sp.
									Lucretius, quibus Hispaniae provinciae obvenerant, fatigantes
									saepe idem petendo senatum, tandem pervicerunt, ut supplementum
									sibi ad exercitum daretur: tria milia peditum, centum et
									quinquaginta equites in Romanas legiones scribere, in socialem exercitum quinque milia peditum
									et trecentos equites imperare sociis iussi.

hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus novis portatum est.

eodem anno, quia per recognitionem Postumi consulis magna pars
									agri Campani, quem privati sine discrimine passim possederant,
									recuperata in publicum erat, M. Lucretius tribunus plebis
									promulgavit, ut agrum Campanum censores fruendum locarent, quod
									factum tot annis post captam Capuam non fuerat,

ut in vacuo vagaretur cupiditas privatorum.

cum in expectatione senatus esset bello
									etsi non indicto, tamen iam decreto, qui regum suam, qui Persei
									secuturi amicitiam essent, legati Ariarathis puerum filium regis
									secum adducentes Romam venerunt;

quorum oratio fuit, regem educendum filium Romam misisse, ut iam
									inde a puero adsuesceret moribus Romanis hominibusque.

petere, ut eum non sub hospitum modo privatorum custodia, sed
									publicae etiam curae ac velut tutelae vellent
									esse.

ea legatio grata senatui fuit; decreverunt, ut Cn. Sicinius
									praetor aedis instruendas locaret, ubi filius regis comitesque
									eius habitare possent. et Threcum legatis, Maedis Cepnatisque et
									Astis societatem amicitiamque petentibus et, quod petebant,
									datum est, et munera binum milium aeris
										 summae in singulos missa.

hos utique populos, quod ab tergo Macedoniae Threcia esset,
									adsumptos in societatem gaudebant. sed ut in Asia quoque et
									insulis explorata omnia essent, Ti. Claudium Neronem M. Decimium
									legatos miserunt.

adire eos Cretam et Rhodum iusserunt, simul renovare amicitiam,
									simul speculari, num sollicitati animi sociorum ab rege Perseo
									essent.

in suspensa civitate ad expectationem novi belli, nocturna
									tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico priore posita ob victoriam M. Aemili 
									consulis, cui collega Ser. Fulvius fuit, tota ad imum fulmine
									discussa est. ea res prodigii loco habita ad senatum relata
									est;

patres et ad haruspices referri et
									decemviros adire libros iusserunt.

decemviri lustrandum oppidum, supplicationem obsecrationemque
									habendam, victimis maioribus sacrificandum et in Capitolio Romae
									et in Campania ad Minervae promunturium renuntiarunt; ludos per
									decem dies Iovi optimo maximo primo quoque die faciendos.

ea omnia cum cura facta. haruspices in bonum versurum id
									prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium
									portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea
									rostra, quae tempestas disiecisset.

accesserunt, quae cumularent religiones animis: Saturniae
									nuntiatum erat sanguine per triduum in oppido pluvisse; Calatiae
									asinum tripedem natum, et taurum cum quinque vaccis uno ictu
									fulminis exanimatos;

Auximi terra pluvisse. horum quoque prodigiorum causa res divinae
									factae et supplicatio unum diem feriaeque habitae.

consules ad id tempus in provinciam non exierant, quia neque, uti
									de M. Popilio referrent, senatui obsequebantur, et
									nihil aliud decernere prius statutum patribus erat.

aucta etiam invidia est Popili litteris eius , quibus
									iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se
									scripsit ac sex milia eorum occidisse; propter cuius iniuriam
									belli ceteri quoque Ligurum populi ad arma ierunt.

tum vero non absens modo Popilius, qui deditis contra ius ac fas
									bellum intulisset et pacatos ad
									rebellandum incitasset, sed consules, quod non exirent in
									provinciam, in senatu increpiti.

hoc consensu patrum accensi M. Marcius Sermo et Q. Marcius
									Scilla, tribuni plebis, et consulibus multam se dicturos, nisi
									in provinciam exirent, denuntiarunt, et rogationem, quam de
									Liguribus deditis promulgare in animo haberent, in senatu
									recitarunt.

sanciebatur, ut, qui ex Statellis deditis in libertatem
									restitutus ante kal. Sextiles primas non esset, cuius dolo malo
									is in servitutem venisset, ut iuratus senatus decerneret, qui
									eam rem quaereret animadverteretque. ex auctoritate deinde
									senatus eam rogationem promulgarunt.

priusquam proficiscerentur consules, C. Cicereio, praetori prioris anni, ad aedem Bellonae
									senatus datus est.

is expositis, quas in Corsica res gessisset, postulatoque frustra
									triumpho, in monte Albano, quod iam in morem venerat, ut sine
									publica auctoritate fieret, triumphavit.

rogationem Marciam de Liguribus magno consensu plebes scivit
									iussitque. ex eo plebiscito C. Licinius praetor consuluit
									senatum, quem quaerere ea rogatione vellet. patres ipsum eum
									quaerere iusserunt.

tum demum consules in provinciam profecti sunt exercitumque a M.
									Popilio acceperunt.

neque tamen M. Popilius reverti Romam audebat, ne causam diceret
									adverso senatu, infestiore populo, apud praetorem, qui de
									quaestione in se proposita senatum
									consuluisset.

huic detractationi eius tribuni plebis alterius rogationis
									denuntiatione occurrerunt, ut, si non ante idus Novembres in
									urbem Romam introisset, de absente eo C. Licinius statueret ac
									iudicaret.

hoc tractus vinculo cum redisset, ingenti cum
									invidia in senatum venit.

ibi cum laceratus iurgiis multorum esset, senatus consultum
									factum est, ut, qui Ligurum post Q. Fulvium L. Manlium consules
									hostes non fuissent, ut eos C. Licinius Cn. Sicinius praetores
									in libertatem restituendos curarent, agrumque iis trans Padum
									consul C. Popilius daret.

multa milia hominum hoc senatus consulto restituta in libertatem,
									transductisque Padum ager est adsignatus.

M. Popilius rogatione Marcia bis apud C. Licinium causam dixit;
									tertio praetor, gratia consulis absentis et Popiliae familiae
									precibus victus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die novi
									magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius, qui privatus
									futurus esset.

ita rogatio de Liguribus arte fallaci elusa est.

legati Carthaginienses eo tempore Romae erant et Gulussa, filius
									Masinissae. inter eos magnae contentiones in senatu fuere.

Carthaginienses querebantur, praeter agrum, de quo ante legati ab
									Roma, qui in re praesenti cognoscerent,
									missi essent, amplius septuaginta oppida castellaque agri
									Carthaginiensis biennio proxumo Masinissam vi atque armis
									possedisse:

id illi, cui nihil pensi sit, facile esse. Carthaginienses
									foedere inligatos silere;

prohiberi enim extra fines efferre arma; quamquam sciant in suis
									finibus, si inde Numidas pellerent, se gesturos bellum, illo
									haud ambiguo capite foederis deterreri, quo diserte vetentur cum
									sociis populi Romani bellum gerere.

sed iam ultra superbiam crudelitatemque et avaritiam eius pati
									non posse Carthaginienses. missos esse se, qui orarent senatum, ut trium harum rerum unam ab
									se impetrari sinerent:

ut vel ex aequo inter regem socium
									populumque Carthaginiensem, quid
									cuiusque esset, disceptarent; vel permitterent
									Carthaginiensibus, ut adversus iniusta arma pio iustoque se
									tutarentur bello; vel ad extremum, si gratia plus quam veritas
									apud eos valeret, semel statuerent, quid donatum ex alieno
									Masisnissae vellent.

modestius certe daturos eos, et se 
									scituros, quid dedissent; ipsum nullum praeterquam suae
									libidinis arbitrio finem facturum.

horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a P.
									Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animadverterent in
									se.

tutam servitutem se sub dominis Romanis quam libertatem expositam
									ad iniurias Masinissae malle;

perire denique semel ipsis satius esse, quam sub acerbissimi
									carnificis arbitrio spiritum ducere. sub haec dicta lacrimantes
									procubuerunt stratique humi non sibi magis misericordiam quam
									regi invidiam conciliarunt.

interrogari Gulussam placuit, quid ad ea responderet, aut, si
									prius mallet expromere, super qua re Romam venisset.

Gulussa neque sibi facile esse dixit de iis rebus agere, de
									quibus nihil mandati a patre haberet, neque patri facile fuisse
									mandare, cum Carthaginienses nec, de qua re acturi essent, nec
									omnino ituros se Romam indicaverint.

in aede Aesculapi clandestinum eos per aliquot noctes consilium
									principum habuisse, unde praeterea legatos
									occultis cum mandatis Romam mitti.

eam causam fuisse patri mittendi se Romam, qui deprecaretur
									senatum, ne quid communibus inimicis criminantibus se crederent, quem ob nullam aliam causam
									nisi propter constantem fidem erga populum Romanum odissent.

his utrimque auditis senatus, de postulatis Carthaginiensium
									consultus, responderi ita iussit:

Gulussam placere extemplo in Numidiam proficisci et nuntiare
									patri, ut de iis, de quibus Carthaginienses querantur, legatos
									quam primum ad senatum mittat denuntietque Carthaginiensibus, ut
									ad disceptandum veniant.

se alia, quae possent, Masinissae honoris causa et fecisse et
									facturos esse;

ius gratiae non dare. agrum, qua cuiusque sit, possideri velle,
									nec novos statuere fines, sed veteres observare in animo
									habere.

Carthaginiensibus victis se et urbem et agros concessisse, non ut
									in pace eriperent per iniuriam, quae iure belli non
									ademissent.

ita regulus Carthaginiensesque dimissi. munera ex instituto data utrisque aliaque hospitalia comiter
									conservata.

sub idem tempus Cn. Servilius Caepio Ap. Claudius Cento T. Annius
									Luscus legati ad res repetendas in Macedoniam renuntiandamque
									amicitiam regi missi redierunt;

qui iam sua sponte infestum Persei senatum insuper accenderunt,
									relatis ordine, quae vidissent quaeque audissent: vidisse se per
									omnes urbes Macedonum summa vi parari bellum.

cum ad regem pervenissent, per multos dies conveniendi eius
									potestatem non factam; postremo, cum desperato iam conloquio
									profecti essent, tum demum se ex itinere revocatos et ad eum
									introductos esse.

suae orationis summam fuisse: foedus cum Philippo ictum esse, cum ipso eo post mortem patris
									renovatum, in quo diserte prohiberi eum extra fines arma
									offerre, prohiberi socios populi Romani lacessere bello.

exposita deinde ab se ordine, quae ipsi nuper in senatu Eumenen
									vera omnia et conperta referentem audissent.

Samothracae praeterea per multos dies occultum consilium cum
									legationibus civitatium Asiae regem habuisse.

pro his iniuriis satisfieri senatum aecum censere, reddique sibi
									res sociisque quas contra ius foederis habeat.

regem ad ea primo accensum ira inclementer locutum, avaritiam
									superbiamque Romanis obicientem frementemque, quod alii super
									alios legati venirent speculatum dicta factaque sua, quod se ad
									nutum imperiumque eorum omnia dicere ac facere aecum
									censerent;

postremo multum ac diu vociferatum reverti postero die iussisse:
									scriptum se responsum dare velle.

tum ita sibi scriptum traditum esse: foedus cum patre ictum ad se
									nihil pertinere; id se renovari, non quia probaret, sed quia in
									nova possessione regni patienda omnia essent, passum.

novom foedus si secum facere vellent, convenire prius de
									condicionibus debere; si in animum inducerent, ut ex aequo
									foedus fieret, et se visurum, quid sibi faciundum esset, et
									illos credere e re publica consulturos.

atque ita se proripuisse, et summoveri e regia omnes
									coeptos. tum se amicitiam et societatem renuntiasse. qua voce
									eum accensum restitisse atque voce clara denuntiasse sibi, ut
									triduo regni sui decederent finibus.

ita se profectos; nec sibi aut manentibus aut
										abeuntibus quidquam hospitaliter aut benigne factum.
									Thessali deinde Aetolique legati auditi.

senatui, ut scirent quam primum, quibus ducibus usura res publica
									esset, litteras mitti consulibus placuit, ut, uter eorum posset,
									Romam ad magistratus creandos veniret.

nihil magnopere, quod memorari adtineat, rei publicae eo anno
									consules gesserant. magis e re publica visum erat, conprimi ac
									sedari exasperatos Ligures.

cum Macedonicum bellum expectaretur, Gentium quoque, Illyriorum
									regem, suspectum Issaei legati fecerunt, simul questi fines suos
									eum depopulatum, simul nuntiantes uno animo vivere Macedonum
									atque Illyriorum regem; communi consilio parare Romanis
									bellum;

et specie legatorum Illyrios speculatores Romae esse Perse
									auctore missos, ut, quid ageretur, scirent.

Illyrii vocati in senatum; qui cum legatos se esse missos ab rege
									dicerent ad purganda crimina, si qua de rege Issaei deferrent,
									quaesitum est, quid ita non adissent magistratum, ut ex
									instituto loca, lautia acciperent, sciretur denique venisse eos
									et super qua re venissent?

haesitantibus in responso, ut curia excederent, dictum;

responsum tamquam legatis, qui ut adirent senatum non
									postulassent, dari non placuit; mittendosque ad regem legatos
									censuerunt, qui nuntiarent, quid socii quererentur; senatum
									existumare non aecum eum facere, qui ab sociis suis non
									abstineret iniuriam.

in hanc legationem missi A. Terentius Varro C. Plaetorius C.
									Cicereius. ex Asia, qui circa socios reges missi erant,
									redierunt legati, qui rettulerunt Eumenen Aeginae, Antiochum in Syria, Ptolemaeum Alexandriae
									sese convenisse. omnes sollicitatos legationibus
									Persei, sed egregie in fide permanere
									pollicitosque omnia, quae populus Romanus imperasset,
									praestaturos.

et civitates socias adisse: ceteras satis fidas, Rhodios
									fluctuantis et inbutos Persei consiliis invenisse.

venerant Rhodii legati ad purganda ea, quae volgo iactari de
									civitate sciebant; ceterum senatum iis non prius dari, quam novi consules magistratum inissent,
									placuit.

belli apparatum non differendum censuerunt. C. Licinio praetori
									negotium datur, ut ex veteribus quinqueremibus in navalibus
									Romae subductis, quae possent usui esse, reficeret pararetque
									naves quinquaginta.

si quid ad eum numerum explendum deesset, C. Memmio collegae in
									Siciliam scriberet, ut eas, quae in Sicilia naves essent,
									reficeret atque expediret, ut Brundisium primo quoque tempore
									mitti possent.

socios navales libertini ordinis in viginti et quinque naves ex
									civibus Romanis C. Licinius praetor scribere iussus; in quinque
									et viginti parem numerum Cn. Sicinius sociis imperaret; idem
									praetor peditum octo milia, quadringentos equites ab sociis Latini nominis exigeret.

hunc militem qui Brundisi acciperet atque in Macedoniam mitteret,
									A. Atilius Serranus, qui priore anno praetor fuerat,
									deligitur.

Cn. Sicinius praetor ut exercitum paratum ad traiciendum haberet,
									C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor
									scribit, ut et legionem secundam, quae maxume veterana in
									Liguribus erat, et ex sociis Latini
									nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus
									Februariis Brundisi adesse iuberet.

hac classe et hoc exercitu Cn. Sicinius provinciam Macedoniam
									obtinere, donec successor veniret, iussus, prorogato in annum
									imperio. ea omnia, quae senatus censuit, inpigre facta sunt.

duodequadraginta quinqueremes ex navalibus deductae; qui
									deduceret eas Brundisium, L. Porcius Licinus praepositus;

duodecim ex Sicilia missae. ad frumentum classi exercituique
									coemendum in Apuliam Calabriamque tres legati
									missi, Sex. Digitius T. Iuventius M. Caecilius. ad omnia
									praeparata Cn. Sicinius praetor, paludatus ex urbe profectus,
									Brundisium venit.

exitu prope anni C. Popilius consul Romam redit aliquanto serius,
									quam senatus censuerat, cui primo quoque
									tempore magistratus creari, cum tantum bellum immineret, e re
									publica visum erat.

itaque non secundis auribus patrum auditus est consul, cum in
									aede Bellonae de rebus in Liguribus gestis dissereret.

succlamationes frequentes erant interrogationesque, cur scelere
									fratris oppressos Ligures in libertatem non restituisset.

comitia consularia, in quam edicta erant diem, ante diem
									duodecimum kal.

Martias sunt habita. creati consules P. 
									Licinius Crassus C. Cassius Longinus. postero die praetores
									facti C. Sulpicius Galba L. Furius Philus L. Canuleius Dives C.
									Lucretius Gallus C. Caninius Rebilus L.
									Villius Annalis.

his praetoribus provinciae decretae, duae iure Romae dicendo,
									Hispania et Sicilia et Sardinia, ut uni sors integra esset, quo
									senatus censuisset.

consulibus designatis imperavit senatus, ut, qua die magistratum
									inissent, hostiis maioribus rite mactatis precarentur, ut, quod
									bellum populus Romanus in animo haberet gerere, ut id prosperum
									eveniret.

eodem die decrevit senatus, C. Popilius consul ludos per dies
									decem Iovi optumo maxumo fieri voveret
									donaque circa omnia pulvinaria dari, si 
									res publica decem annos in eodem statu fuisset.

ita ut censuerant, in Capitolio vovit consul, ludos fieri donaque
									dari, quanta ex pecunia decresset senatus, cum centum et
									quinquaginta non minus adessent. praeeunte verba Lepido
									pontifice maxumo id votum susceptum est.

eo anno sacerdotes publici mortui L. Aemilius Papus decemvir
									sacrorum et Q. Fulvius Flaccus pontifex, qui priore anno fuerat
									censor.

hic foeda morte perit. ex duobus filiis eius, qui tum in Illyrico
									militabant, nuntiatum alterum mortuum,
										alterum gravi et periculoso morbo aegrum esse.

obruit animum simul luctus metusque: mane ingressi
									cubiculum servi laqueo dependentem invenere. erat opinio post
									censuram minus conpotem fuisse sui; vulgo Iunonis Laciniae iram
									ob spoliatum templum alienasse mentem ferebant.

suffectus in Aemili locum decemvir M. Valerius Messalla; in Fulvi
									pontifex Cn. Domitius Ahenobarbus, oppido adulescens sacerdos,
									est lectus.

P. Licinio C. Cassio consulibus non urbs tantum Roma nec terra
									Italia, sed omnes reges civitatesque, quae in Europa quaeque in
									Asia erant, converterant animos in curam Macedonici ac Romani
									belli.

Eumenen cum vetus odium stimulabat, tum recens ira, quod scelere
									regis prope ut victuma mactatus Delphis esset.

Prusias, Bithyniae rex, statuerat abstinere armis et eventum expectare; nam neque Romanos
									posse aequom censere, adversus fratrem uxoris se arma ferre, et apud Persea victorem veniam per
									sororem impetrabilem fore.

Ariarathes, Cappadocum rex, praeterquam quod Romanis suo nomine
									auxilia pollicitus erat, ex quo est iunctus Eumeni adfinitate,
									in omnia belli pacisque se consociaverat consilia.

Antiochus inminebat quidem Aegypti regno, et pueritiam regis et
									inertiam tutorum spernens; et ambigendo de Coele Syria causam
									belli se habiturum existumabat gesturumque id nullo impedimento
									occupatis Romanis in Macedonico bello;

quod ad bellum tamen omnia et per suos
									legatos senatui et ipse legatis eorum enixe pollicitus erat.

Ptolemaeus propter aetatem alieni etiam tum arbitrii erat;
									tutores et bellum adversus Antiochum parabant, quo vindicarent
									Coelen Syriam, et Romanis omnia pollicebantur ad Macedonicum
									bellum.

Masinissa et frumento iuvabat Romanos et auxilia cum elephantis
									Misagenenque filium mittere ad bellum parabat. consilia autem in
									omnem fortunam ita disposita habebat:

si penes Romanos victoria esset, sua quoque in eodem statu
									mansura esse, neque ultra quidquam movendum; non enim passuros
									Romanos vim Carthaginiensibus adferri;

si fractae essent opes Romanorum, quae tum
									protegerent Carthaginienses, suam omnem Africam fore.

Gentius, rex Illyriorum, fecerat potius, cur suspectus esset
									Romanis, quam satis statuerat, utram foveret partem, impetuque
									magis quam consilio his aut illis se adiuncturus videbatur.

Cotys Thrax, Odrysarum rex, clam Macedonum partis erat.

haec sententia regibus cum esset de bello, in liberis gentibus
									populisque plebs ubique omnis ferme, ut solet, deterioris erat,
									ad regem Macedonasque inclinata;

principum diversa cerneres studia. pars ita in Romanos effusi
									erant, ut auctoritatem inmodico favore corrumperent,

pauci ex iis iustitia imperii Romani capti, plures ita, si
									praecipuam operam navassent, potentes sese in civitatibus suis
									futuros rati.

pars altera regiae adulationis erat; quosdam aes alienum et desperatio rerum suarum eodem
									manente statu praecipites ad novanda omnia agebat; quosdam
									ventosum ingenium, quia ad Persea magis
									aura popularis ierat.

tertia pars, optuma eadem et prudentissima, si utique optio
									domini potioris daretur, sub Romanis quam sub rege malebat
									esse;

si liberum in ea re arbitrium fortunae esset, neutram partem
									volebant potentiorem altera oppressa fieri, sed inlibatis potius
									viribus utriusque partis pacem ex aequo manere; ita inter
									utrasque optimam condicionem civitatium fore. protegente altera
									semper inopem ab alterius iniuria.

haec sentientes certamina fautorum utriusque partis taciti ex
									tuto spectabant.

consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum
									circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni
									esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas
									acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum
									precationemque de bello factam renuntiarunt.

haruspices ita responderunt: si quid rei novae inciperetur, id
									maturandum esse; victoriam, triumphum, propagationem imperii portendi .

patres, quod bonum faustum felixque populo Romano
									esset, centuriatis comitiis primo quoque 
									die ferre ad populum consules iusserunt, ut, quod Perseus
									Philippi filius, Macedonum rex, adversus foedus cum patre
									Philippo ictum et secum post mortem eius renovatum sociis populi
									Romani arma intulisset, agros vastasset urbesque occupasset,
									quodque belli parandi adversus populum Romanum consilia inisset,
									arma milites classem eius rei causa comparasset, ut, nisi de iis
									rebus satisfecisset, bellum cum eo iniretur.

haec rogatio ad populum lata est.

senatus consultum inde factum est, ut consules inter se
									provincias Italiam et Macedoniam compararent sortirenturve; cui
									Macedonia obvenisset, ut is regem Persea quique eius sectam
									secuti essent, nisi populo Romano satisfecissent, bello
									persequeretur.

legiones quattuor novas scribi placuit, binas singulis
									consulibus. id praecipui provinciae Macedoniae datum, quod, cum
									alterius consulis legionibus quina milia et duceni pedites ex
									vetere instituto darentur in singulas legiones, in Macedoniam
									sena milia peditum scribi iussa, equites treceni aequaliter in
									singulas legiones.

et in sociali exercitu consuli alteri auctus numerus: sedecim
									milia peditum octingentos equites, praeter eos, quos Cn.
									Sicinius duxisset, sescentos equites, in Macedoniam
									traiceret.

Italiae satis visa duodecim milia sociorum peditum, sescenti
									equites. illud quoque praecipuum datum sorti Macedoniae, ut
									centuriones militesque veteres scriberet, quos vellet, consul
									usque ad quinquaginta annos.

in tribunis militum novatum eo anno propter Macedonicum bellum,
									quod consules ex senatus consulto ad populum tulerunt, ne
									tribuni militum eo anno suffragiis crearentur, sed consulum
									praetorumque in iis faciendis iudicium arbitriumque esset.

inter praetores ita partita imperia: praetorem, cuius sors
									fuisset,

ut iret, quo senatus censuisset, Brundisium ad classem ire
									placuit, atque ibi recognoscere socios navales, dimissisque, si
									qui parum idonei essent, supplementum legere ex libertinis et
									dare operam, ut duae partes civium Romanorum,
									tertia sociorum esset.

commeatus classi legionibusque ut ex Sicilia Sardiniaque subveherentur, praetoribus, qui eas provincias sortiti essent,
									mandari placuit, ut alteras decumas Siculis Sardisque
									imperarent, quod frumentum ad exercitum in Macedoniam
									portaretur.

Siciliam C. Caninius Rebilus est sortitus, L. Furius Philus
									Sardiniam, L. Canuleius Hispaniam, C.
									Sulpicius Galba urbanam iurisdictionem, L. Villius Annalis inter
									peregrinos; C. Lucretio Gallo, quo senatus censuisset, sors
									obvenit.

inter consules magis cavillatio quam magna contentio de provincia
									fuit. Cassius sine sorte se Macedoniam optaturum dicebat, nec
									posse collegam salvo iureiurando secum sortiri.

praetorem cum, ne in provinciam iret, in contione iurasse se
									stato loco statisque diebus sacrificia habere, quae absente se
									recte fieri non possent; quae non magis consule quam praetore
									absente recte fieri posse, si senatus non, quid velit in
									consulatu, potius quam, quid in praetura iuraverit P. Licinius,
									animadvertendum esse censeat;

se tamen futurum in senatus potestate.

consulti patres, cui consulatum populus Romanus non negasset, ei ab se provinciam negari, superbum
									rati, sortiri consules iusserunt. P. Licinio Macedonia, C. Cassio Italia obvenit.

legiones inde sortiti sunt: prima et tertia ut in Macedoniam traicerentur, secunda et quarta ut in
									Italia remanerent.

dilectum consules multo intentiore, quam alias, cura habebant.
									Licinius veteres quoque scribebat milites centurionesque; et
									multi voluntate nomina dabant, quia locupletes videbant, qui
									priore Macedonico bello aut adversus Antiochum in Asia stipendia
									fecerant.

cum tribuni militum, qui centuriones , sed
									primum quemque citarent, tres et viginti centuriones, qui primos
									pilos duxerant, citati tribunos plebis appellarunt. duo ex
									collegio, M. Fulvius Nobilior et M. Claudius Marcellus, ad
									consules rem reiciebant:

eorum cognitionem esse debere, quibus dilectus quibusque bellum
									mandatum esset; ceteri cognituros se, de quo
									appellati essent, aiebant, et si iniuria fieret, auxilium
									civibus laturos.

ad subsellia tribunorum res agebatur; eo M. Popilius consularis,
									advocatus centurionum, et centuriones et
									consul venerunt.

consule inde postulante, ut in contione ea res ageretur, populus
									in contionem advocatus. pro centurionibus M. Popilius, qui
									biennio ante consul fuerat, ita verba fecit:

militares homines et stipendia iusta et corpora et aetate et
									adsiduis laboribus confecta habere; nihil recusare tamen, quo
									minus operam rei publicae dent. id tantum deprecari, ne
									inferiores iis ordines, quam quos, cum 
									militassent, habuissent, adtribuerentur.

P. Licinius consul senatus consulta recitari iussit, primum, quo
									bellum senatus Perseo iussisset, deinde, quo veteres centuriones
									quam plurimos ad id bellum scribi censuisset, nec ulli, qui non
									maior annis quinquaginta esset, vacationem militiae esse.

deprecatus est deinde, ne in novo bello,
									tam propinquo Italiae, adversus regem potentissimum, aut
									tribunos militum dilectum habentis inpedirent, aut prohiberent
									consulem, quem cuique ordinem adsignari e re publica esset, eum
									adsignare.

si quid in ea re dubium esset, ad senatum reicerent.

postquam consul, quae voluerat, dixit, Sp. Ligustinus ex eo
									numero, qui tribunos plebis appellaverat, a consule et ab
									tribunis petit, ut sibi paucis ad populum agere liceret.

permissu omnium ita locutus fertur: “Sp. Ligustinus 
									 tribus Crustumina ex Sabinis sum oriundus, Quirites.
									pater mihi iugerum agri reliquit et parvom tugurium, in quo
									natus educatusque sum, hodieque ibi habito.

cum primum in aetatem veni, pater mihi uxorem fratris sui filiam
									dedit, quae secum nihil adtulit praeter libertatem
									pudicitiamque, et cum his fecunditatem, quanta vel in diti domo
									satis esset.

sex filii nobis, duae filiae sunt, utraeque iam nuptae. filii
									quattuor togas viriles habent, duo praetextati sunt.

miles sum factus P. Sulpicio C. Aurelio consulibus. in eo exercitu, qui in Macedoniam est transportatus,
									biennium miles gregarius fui adversus Philippum regem; tertio
									anno virtutis causa mihi T. Quinctius Flamininus decumum ordinem
									hastatum adsignavit.

devicto Philippo Macedonibusque cum in Italiam reportati ac dimissi essemus, continuo miles
									voluntarius cum M. Porcio consule in Hispaniam sum
									profectus.

neminem omnium imperatorum, qui vivant, acriorem virtutis
									spectatorem ac iudicem fuisse sciunt, qui et illum et alios
									duces longa militia experti sunt. hic me imperator dignum
									iudicavit, cui primum hastatum prioris centuriae adsignaret.

tertio iterum voluntarius miles factus sum in eum exercitum, qui
									adversus Aetolos et Antiochum regem est missus. a M’. Acilio
									mihi primus princeps prioris centuriae est adsignatus.

expulso rege Antiocho, subactis Aetolis reportati sumus in
									Italiam; et deinceps bis, quae annua merebant legiones,
									stipendia feci. bis deinde in Hispania militavi, semel Q. Fulvio
									Flacco, iterum Ti. Sempronio Graccho praetore.

a Flacco inter ceteros, quos virtutis causa secum ex provincia ad
									triumphum deducebat, deductus sum; a Ti. Graccho rogatus in
									provinciam ii.

quater intra paucos annos primum pilum duxi; quater et tricies
									virtutis causa donatus ab imperatoribus sum; sex civicas coronas
									accepi. viginti duo stipendia annua in exercitu emerita habeo,
									et maior annis sum quinquaginta.

quodsi mihi nec stipendia omnia emerita essent necdum aetas
									vacationem daret, tamen, cum quattuor milites pro me vobis dare,
									P. Licini, possem, aecum erat me dimitti.

sed haec pro causa mea dicta accipiatis velim; ipse me, quoad
									quisquam, qui exercitus scribit, idoneum militem iudicabit,
									numquam sum excusaturus.

quo ordine me dignum iudicent tribuni militum, ipsorum est
									potestatis; ne quis me virtute in exercitu praestet, dabo
									operam; et semper ita fecisse me et imperatores mei et, qui una
									stipendia fecerunt, testes sunt.

vos quoque aecum est, commilitones, etsi appellatione vostrum usurpatis ius, cum adulescentes nihil adversus
									magistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis, nunc
									quoque in potestate consulum ac senatus esse et omnia honesta
									loca ducere, quibus rem publicam defensuri sitis.”

haec ubi dixit, conlaudatum multis verbis P. Licinius consul ex contione in senatum duxit.

ibi quoque ei ex auctoritate senatus gratiae actae, tribunique
									militares in legione prima primum pilum virtutis causa ei
									adsignarunt. ceteri centuriones remissa appellatione ad dilectum
									oboedienter responderunt.

quo maturius in provincias magistratus proficiscerentur, Latinae
									kalendis Iuniis fuere; eoque sollemni perfecto C. Lucretius
									praetor omnibus, quae ad classem opus erant, praemissis
									Brundisium est profectus.

praeter eos exercitus, quos consules comparabant, C. Sulpicio
									Galbae praetori negotium datum, ut quattuor legiones scriberet
									urbanas, iusto numero peditum equitumque, iisque quattuor
									tribunos militum ex senatu legeret, qui praeessent;

sociis Latini nominis imperaret quindecim milia peditum, mille et
									ducentos equites; is exercitus uti paratus esset, quo senatus
									censuisset.

P. Licinio consuli ad exercitum civilem socialemque petenti
									addita auxilia, Ligurum duo milia, Cretenses sagittarii —
									incertus numerus, quantum rogati auxilia Cretenses
									misissent — , Numidae item equites elephantique.

in eam rem legati ad Masinissam Carthaginiensesque missi L.
									Postumius Albinus Q. Terentius Culleo C. Aburius. in Cretam item
									legatos tres ire placuit, A. Postumium Albinum C. Decimium A.
									Licinium Nervam.

per idem tempus legati ab rege Perseo venerunt. eos in oppidum
									intromitti non placuit, cum iam bellum regi eorum et Macedonibus
									et senatus decresset et populus iussisset.

in aedem Bellonae in senatum introducti ita verba fecerunt:
									mirari Persea regem, quid in Macedoniam exercitus transportati
									essent;

si impetrari a senatu posset, ut ii revocentur, regem de
									iniuriis, si quas sociis factas quererentur, arbitratu senatus
										 satisfacturum esse.

Sp. Carvilius, ad eam ipsam rem ex Graecia remissus ab Cn.
									Sicinio, in senatu erat. is Perrhaebiam expugnatam armis,
									Thessaliae aliquot urbes captas, cetera, quae aut ageret aut
									pararet rex, cum argueret, respondere ad ea legati iussi.

postquam haesitabant, negantes sibi ultra quidquam mandatum esse,
									iussi renuntiare regi, consulem P. Licinium brevi cum exercitu
									futurum in Macedonia esse:

ad eum, si satisfacere in animo esset, mitteret legatos. Romam
									quod praeterea mitteret, non esse; nemini enim eorum per Italiam
									ire liciturum.

ita dimissis P. Licinio consuli mandatum, ut intra undecimum diem
									iuberet eos Italia excedere, et Sp. Carvilium mitteret, qui,
									donec navem conscendissent, custodiret.

haec Romae acta nondum profectis in provinciam consulibus. iam
									Cn. Sicinius, qui, priusquam magistratu abiret, Brundisium ad
									classem et ad exercitum praemissus erat, traiectis in Epirum
									quinque milibus peditum, trecentis equitibus, ad Nymphaeum in
									agro Apolloniati castra habebat.

inde tribunos cum duobus milibus militum ad occupanda
									Dassaretiorum et Illyriorum castella, ipsis accersentibus
									praesidia, ut tutiores a finitimorum impetu Macedonum essent,
									misit.

paucis post diebus Q. Marcius et A.
									Atilius et P. et Ser. Cornelii Lentuli et L. Decimius, legati in
									Graeciam missi, Corcyram peditum mille secum advexerunt; ibi
									inter se et regiones, quas obirent, et milites diviserunt.

L. Decimius missus est ad Gentium regem Illyriorum, quem si
									aliquem respectum amicitiae cum populo
										Romano habere cerneret, retentare aut etiam ad belli
									societatem perlicere iussus.

Lentuli in Cephallaniam missi, ut in Peloponnesum traicerent
									oramque maris in occidentem versi ante hiemem circumirent.

Marcio et Atilio Epirus, Aetolia, Thessalia circumeundae
									adsignantur; inde Boeotiam atque Euboeam adspicere iussi, tum in
									Peloponnesum traicere;

ibi congressuros se cum Lentulis constituunt. priusquam digrederentur a Corcyra, litterae a Perseo adlatae sunt, quibus quaerebat,
									quae causa Romanis aut in Graeciam traiciendi copias aut urbes
									occupandi esset.

cui rescribi non placuit, nuntio ipsius, qui litteras attulerat,
									dici, praesidii causa ipsarum urbium Romanos facere.

Lentuli circumeuntes Peloponnesi oppida, cum sine discrimine
									omnes civitates adhortarentur, ut, quo animo, qua fide
									adiuvissent Romanos Philippi primum, deinde Antiochi bello,
									eodem adversus Persea iuvarent, fremitum in contionibus
									movebant,

Achaeis indignantibus eodem se loco esse, qui omnia a principiis
									Macedonici belli praestitissent Romanis, quo Messenii atque Elii, qui 
									et Macedonis Philippi bello hostes fuissent Romanis et pro Antiocho postea arma
									adversus populum Romanum tulissent ac, nuper in Achaicum
									contributi concilium,

velut praemium belli se victoribus Achaeis tradi quererentur.

Marcius et Atilius ad Gitana, Epiri oppidum, decem milia a mari cum escenderent, concilio
									Epirotarum habito cum magno omnium adsensu auditi sunt; et
									quadringentos iuventutis eorum in Orestas, ut praesidio essent
									liberatis ab Macedonibus, miserunt.

inde in Aetoliam progressi ac paucos ibi morati dies, dum in
									praetoris mortui locum alius sufficeretur, et Lycisco
									praetore facto, quem Romanorum favere rebus satis conpertum
									erat, transierunt in Thessaliam. eo legati Acarnanes et
									Boeotorum exules venerunt.

Acarnanes nuntiare iussi, quae Philippi primum, Antiochi deinde
									bello, decepti pollicitationibus regiis, adversus populum
									Romanum commisissent, ea corrigendi occasionem illis
									oblatam.

si male meriti clementiam populi Romani experti essent, bene
									merendo liberalitatem experirentur. Boeotis exprobratum,
									societatem eos cum Perseo iunxisse.

cum culpam in Ismeniam, principem alterius partis, conferrent et
									quasdam civitates dissentientis in causam deductas, appariturum
									id esse Marcius respondit; singulis enim civitatibus de se ipsis consulendi potestatem facturos.

Thessalorum Larisae fuit concilium. ibi et Thessalis benigna materia gratias agendi Romanis
									pro libertatis munere fuit, et legatis, quod et Philippi prius
									et post Antiochi bello enixe adiuti a gente Thessalorum
									essent.

hac mutua commemoratione meritorum accensi animi multitudinis ad
									omnia decernenda, quae Romani vellent.

secundum hoc concilium legati a Perseo rege venerunt privati
									maxime hospitii fiducia, quod ei paternum cum Marcio erat. ab
									huius necessitudinis commemoratione orsi petierunt legati, in
									conloquium veniendi regi potestatem faceret.

Marcius et se ita a patre suo accepisse dixit, amicitiam
									hospitiumque cum Philippo fuisse, et 
									minime immemorem necessitudinis eius legationem eam
									suscepisse.

conloquium, si satis commode valeret, non fuisse se dilaturum;
									nunc, ubi primum posset, ad Peneum flumen, qua transitus ab
									Homolio Dium esset, praemissis, qui nuntiarent regi,
									venturos.

et tum quidem ab Dio Perseus in interiora regni recepit se, levi
									aura spei obiecta, quod Marcius ipsius causa suscepisse se
									legationem dixisset;

post dies paucos ad constitutum locum venerunt. magnus comitatus
									fuit regius cum amicorum tum satellitum turba stipante. non
									minore agmine legati venerunt et ab Larisa multis prosequentibus
									et legationibus civitatium, quae convenerant Larisam et
									renuntiare domum certa, quae audissent, volebant.

inerat cura insita mortalibus videndi congredientis nobilem regem
									et populi principis terrarum omnium legatos.

ut in conspectu steterunt, dirimente
									amni, paulisper internuntiando cunctatio fuit, utri
									transgrederentur. aliquid illi regiae maiestati, aliquid hi populi Romani nomini, cum praesertim
									Perseus petisset conloquium, existumabant deberi.

ioco etiam Marcius cunctantis movit. “minor” inquit “ad
									maiores et” — quod Philippo ipsi cognomen erat —
									“filius ad patrem transeat.” facile persuasum id regi
									est.

aliud deinde ambigebatur, cum quam multis transiret.
									rex cum omni comitatu transire aecum censebat; legati vel cum
									tribus venire iubebant vel, si tantum agmen traduceret, obsides
									dare, nihil fraudis fore in conloquio.

Hippian et Pantauchum, quos et legatos miserat, principes
									amicorum, obsides dedit. nec tam in pignus fidei obsides
									desiderati erant, quam ut appareret sociis nequaquam ex
									dignitate pari congredi regem cum legatis.

salutatio non tamquam hostium, sed hospitalis ac benigna fuit,
									positisque sedibus consederunt.

cum paulisper silentium fuisset, “expectari nos” inquit
									Marcius “arbitror, ut respondeamus litteris tuis, quas
									Corcyram misisti, in quibus quaeris, quid ita legati cum
									militibus venerimus et praesidia in singulas urbes
									dimittamus.

ad hanc interrogationem tuam et non respondere, vereor, ne
									superbum sit, et vera respondere ne nimis acerbum audienti tibi
									videatur.

sed cum aut verbis castigandus aut armis sit, qui foedus rumpit,
									sicut bellum adversus te alii quam mihi mandatum malim, ita
									orationis acerbitatem adversus hospitem, utcumque est, subibo,
									sicut medici, cum salutis causa tristiora remedia adhibent.

ex quo regnum adeptus es, unam rem te, quae facienda fuerit,
									senatus fecisse censet, quod legatos Romam ad renovandum foedus miseris, quod tamen ipsum tibi non
										fuisse renovandum iudicat potius quam, cum renovatum
									esset, violandum.

Abrupolim, socium atque amicum populi Romani, regno expulisti;
									Arthetauri interfectores, ut caede, ne quid ultra dicam, te laetatum appareret, recepisti, qui
									omnium Illyriorum fidissimum Romanis regulum occiderant;

per Thessaliam et Maliensem agrum cum exercitu contra foedus
									Delphos isti; Byzantiis item contra foedus misisti auxilia; cum
									Boeotis, sociis nostris, secretam tibi ipsi societatem, quam non
									licebat, iureiurando pepigisti;

Thebanos legatos, Euersam et Callicritum, venientis ad nos,
									quaerere malo, quis interfecerit, quam arguere. in Aetolia
									bellum intestinum et caedes principum per quos,
									nisi per tuos, factae videri possunt?

Dolopes a te ipso evastati sunt. Eumenes rex, ab Roma cum in
									regnum rediret, prope ut victuma Delphis in sacrato loco ante
									aras mactatus, quem insimulet, piget referre;

quae hospes Brundisinus occulta facinora indicet, certum habeo et
									scripta tibi omnia ab Roma esse et legatos renuntiasse tuos.

haec ne dicerentur a me, uno modo vitare potuisti, non quaerendo,
									quam ob causam exercitus in Macedoniam traicerentur, aut
									praesidia in sociorum urbes mitteremus. quaerenti tibi superbius
									tacuissemus, quam vera respondimus.

equidem pro paterno nostro hospitio faveo orationi tuae et opto,
									ut aliquid mihi materiae praebeas agendae tuae apud senatum
									causae.”

ad ea rex: “bonam causam, si apud iudices aequos ageretur, apud
										eosdem et accusatores et iudices agam.

eorum autem, quae obiecta sunt mihi, partim ea sunt, quibus
									nescio an gloriari debeam, neque quae fateri erubescam, partim
									quae verbo obiecta verbo negare satis 
									sit.

quid enim, si legibus vestris hodie reus sim, aut index
									Brundisinus aut Eumenes mihi obiciat, ut accusare potius vere
									quam conviciari videantur ? scilicet nec Eumenes, cum tam multis
									gravis publice ac privatim sit, alium quam me inimicum
									habuit;

neque ego potiorem quemquam ad ministeria facinorum quam Rammium,
									quem neque umquam ante videram nec eram postea visurus, invenire
									potui.

et Thebanorum, quos naufragio perisse constat, et Arthetauri
									caedis mihi reddenda ratio est; in qua tamen nihil ultra
									obicitur, quam interfectores eius in regno exulasse meo.

cuius condicionis iniquitatem ita non sum recusaturus, si vos
									quoque accipitis, ut, quicumque exules in Italiam aut Romam se
									contulerunt, his facinorum, propter quae damnati sunt, auctores
									vos fuisse fateamini.

si hoc et vos recusabitis et omnes aliae gentes, ego quoque inter
									ceteros ero. et hercule, quid adtinet cuiquam exilium patere, si
									nusquam exuli futurus locus est? ego tamen
									istos,

ut primum in Macedonia esse admonitus a vobis conperi, requisitos
									abire ex regno iussi et in perpetuum interdixi finibus meis.

et haec quidem mihi tamquam causam dicenti reo obiecta sunt; illa
									tamquam regi et quae de foedere, quod mihi est vobiscum,
									disceptationem habeant.

nam si est in foedere ita scriptum, ut ne si bellum quidem quis
									inferat, tueri me regnumque meum liceat, mihi fatendum est, quod
									me armis adversus Abrupolim, socium populi Romani, defenderim,
									foedus violatum esse.

sin autem hoc et ex foedere licuit et iure gentium ita comparatum
									est, ut arma armis propulsentur, quid tandem me facere decuit,
									cum Abrupolis fines mei regni usque ad Amphipolim pervastasset,
									multa libera capita, magnam vim mancipiorum, multa milia pecorum
									abegisset?

quiescerem et paterer, donec Pellam et in regiam meam armatus
									pervenisset? at enim bello quidem iusto sum persecutus, sed
									vinci non oportuit eum, neque alia, quae victis accidunt, pati;
									quorum casum cum ego subierim, qui sum armis lacessitus, quid
									potest queri sibi accidisse, qui causa belli fuit?

non sum eodem modo defensurus, Romani, quod Dolopas armis
									coercuerim; quia, etsi non merito eorum, iure feci meo, cum mei
									regni, meae dicionis essent, vestro decreto patri adtributi
									meo.

nec, si causa reddenda sit, non vobis nec foederatis, sed iis,
									qui ne in servos quidem saeva atque
									iniusta imperia probant, plus aequo et bono saevisse in eos
									videri possum; quippe Euphranorem, praefectum a me inpositum,
									ita occiderunt, ut mors poenarum eius levissima fuerit.

at cum processissem inde ad visendas Larisam et Antronas et
									Pteleon, qua in propinquo Delphi sunt, 
									sacrificandi causa, ut multo ante debita
									vota persolverem, Delphos escendi.

et his, criminis augendi causa, cum exercitu me isse adicitur;
									scilicet, ut, quod nunc vos facere queror, urbes occuparem,
									arcibus inponerem praesidia.

vocate in concilium Graeciae civitates, per quas iter feci,
									queratur unusquilibet militis mei iniuriam; non
									recusabo, quin simulato sacrificio aliud petisse videar.

Aetolis et Byzantiis praesidia misimus et cum Boeotis amicitiam
									fecimus. haec, qualiacumque sunt, per legatos meos non solum
									indicata sed etiam excusata sunt saepe in senatu vestro, ubi
									aliquos ego disceptatores non tam aequos quam te, Q. Marci, paternum amicum et hospitem,
									habebam.

sed nondum Romam accusator Eumenes venerat, qui calumniando omnia
									detorquendoque suspecta et invisa efficeret et persuadere vobis
									conaretur, non posse Graeciam in libertate esse et vestro munere
									frui, quoad regnum Macedoniae incolume esset.

circumagetur hic orbis; erit mox, qui arguat nequiquam Antiochum
									ultra iuga Tauri emotum; graviorem multo Asiae, quam Antiochus
									fuerit, Eumenen esse; conquiescere socios vestros non posse,
									quoad regia Pergami sit; eam arcem supra capita finitimarum
									civitatium impositam.

ego haec, Q. Marci et A. Atili, quae aut a vobis obiecta aut
									purgata a me sunt, talia esse scio, ut aures, ut animi
									audientium sint, nec tam referre, quid ego aut qua mente
									fecerim, quam, quomodo id vos factum accipiatis.

conscius mihi sum nihil me scientem deliquisse, et, si quid
									fecerim inprudentia lapsus, corrigi me et emendari castigatione
									hac posse.

nihil certe insanabile nec, quod bello et armis persequendum esse
									censeatis, commisi; aut frustra clementiae gravitatisque vestrae
									fama volgata per gentes est, si talibus de causis, quae vix
									querella et expostulatione dignae sunt, arma capitis et regibus
									sociis bella infertis.”

haec dicenti ei cum adsensum esset, Marcius auctor fuit mittendi
									Romam legatos; cum experienda omnia ad ultimum nec
									praetermittendam spem ullam censuisset rex, reliqua consultatio erat, quonam modo tutum iter
									legatis esset.

ad id cum necessaria petitio indutiarum
									videretur cuperetque Marcius neque aliud conloquio petisset,
									gravate et in magnam gratiam petentis
									concessit.

nihil enim satis paratum ad bellum in praesentia habebant Romani,
									non exercitum, non ducem, cum Perseus, ni spes vana pacis
									occaecasset consilia, omnia praeparata atque instructa haberet, et suo maxime tempore atque
									alieno hostibus incipere bellum posset.

ab hoc conloquio, fide indutiarum interposita, legati Romani in
									Boeotiam †

comparati sunt. ibi iam motus coeperat esse discedentibus a
									societate communis concilii Boeotorum quibusdam populis, ex quo
									renuntiatum erat respondisse legatos appariturum, quibus populis
									proprie societatem cum rege iungi displicuisset.

primi a Chaeronia legati, deinde a Thebis in ipso itinere
									occurrerunt, adfirmantes non interfuisse se, quo societas ea
									decreta esset, concilio; quos legati, nullo in praesentia
									responso dato, Chalcidem se sequi iusserunt.

Thebis magna contentio orta erat ex alio certamine. comitiis
									praetoris et Boeotarcharum victa pars
									iniuriam persequens coacta multitudine decrevit, ne Boeotarchae
									urbibus reciperentur.

exules Thespias universi concesserunt; inde — recepti enim sine
									cunctatione erant — Thebas iam mutatis animis revocati decretum
									faciunt, ut duodecim, qui privati coetum et concilium
									habuissent, exilio multarentur.

novus deinde praetor — Ismenias is erat, vir nobilis ac potens —
									capitalis poenae absentis eos decreto damnat. Chalcidem
									fugerant; inde ad Romanos Larisam profecti causam cum Perseo
									societatis in Ismeniam contulerant;

ex ea contentione ortum certamen.
									utriusque tamen partis legati ad Romanos venerunt, et
									exules accusatoresque Ismeniae et Ismenias ipse.

Chalcidem ut ventum est, aliarum civitatium principes, id quod
									maxume gratum erat Romanis, suo quique proprie decreto regiam
									societatem aspernati Romanis se adiungebant; Ismenias gentem
									Boeotorum in fidem Romanorum permitti aecum censebat.

inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, haud multum afuit, quin ab exulibus fautoribusque
									eorum interficeretur.

Thebae quoque ipsae, quod Boeotiae caput est, in magno motu
									erant, aliis ad regem trahentibus civitatem, aliis ad
									Romanos;

et turba Coronaeorum Haliartiorumque convenerat ad defendendum
									decretum regiae societatis. sed constantia principum docentium
									cladibus Philippi Antiochique, quanta esset vis et fortuna
									imperii Romani, victa tandem multitudo et, ut tolleretur regia
									societas, decrevit, et eos, qui auctores paciscendae amicitiae
									fuerant, ad satisfaciendum legatis Chalcidem misit fideique
									legatorum commendari civitatem iussit.

Thebanos Marcius et Atilius laeti audierunt auctoresque et his
										 et separatim singulis fuerunt ad
									renovandam amicitiam mittendi Romam legatos.

ante omnia exules restitui iusserunt et auctores regiae
									societatis decreto suo damnarunt. ita, quod maxume volebant,
									discusso Boeotico concilio in
										Peloponnesum proficiscuntur Ser. Cornelio Chalcidem
									accersito.

Argis praebitum est iis concilium; ubi res 
									aliud a gente Achaeorum petierunt, quam ut mille milites
									darent.

id praesidium ad Chalcidem tuendam, dum Romanus exercitus in
									Graeciam traiceretur, missum est. Marcius et Atilius peractis,
									quae agenda in Graecia erant, principio hiemis Romam
									redierunt.

inde legatio sub idem tempus in Asiam et 
									circum insulas missa.

tres erant legati, Ti. Claudius Sp. Postumius M. Iunius. ii
									circumeuntes hortabantur socios ad suscipiendum adversus Persea
										 pro Romanis bellum; et, quo quaeque
									opulentior civitas erat, eo accuratius agebant, quia minores
									secuturae maiorum auctoritatem erant.

Rhodii maximi ad omnia momenti habebantur, quia non fovere
									tantum, sed adiuvare etiam viribus suis bellum poterant,
									quadraginta navibus auctore Hegesilocho praeparatis;

qui cum in summo magistratu esset — prytanin ipsi vocant — ,
									multis orationibus pervicerat Rhodios, ut omissa, quam saepe
									vanam experti essent, regum fovendorum spe Romanam 
									societatem, unam tum in terris vel viribus vel fide stabilem,
									retinerent.

bellum imminere cum Perseo; desideraturos Romanos eundem navalem
									apparatum, quem nuper Antiochi, quem Philippi ante bello
									vidissent.

trepidaturos tum repente paranda classe, cum mittenda esset, nisi
									reficere naves, nisi instruere navalibus sociis coepissent. id eo magis enixe faciundum esse, ut
									crimina delata ab Eumene fide rerum refellerent.

his incitati quadraginta navium classem instructam ornatamque
									legatis Romanis advenientibus, ut non expectatam adhortationem
									esse appareret, ostenderunt.

et haec legatio magnum ad conciliandos animos civitatium Asiae
									momentum fuit. Decimius unus sine ullo effectu, captarum etiam
									pecuniarum ab regibus Illyriorum suspicione infamis, Romam
									redit.

Perseus, cum ab conloquio Romanorum in Macedoniam recepisset
									sese, legatos Romam de incohatis cum Marcio condicionibus pacis
									misit; et Byzantium et Rhodum et legatis
									ferendas dedit.

in litteris eadem sententia ad omnis erat, conlocutum se cum
									Romanorum legatis; quae audisset quaeque dixisset, ita
									disposita, ut superior fuisse in disceptatione videri
									posset.

apud Rhodios legati adiecerunt confidere pacem futuram;
									auctoribus enim Marcio atque Atilio missos Romam legatos. si
									pergerent Romani contra foedus movere bellum, tum omni gratia,
									omni ope adnitendum fore Rhodiis, ut reconcilient pacem;

si nihil deprecando proficiant, id agendum, ne omnium rerum ius
									ac potestas ad unum populum perveniat. cum ceterorum id
									interesse, tum praecipue Rhodiorum, quo plus inter alias
									civitates dignitate atque opibus excellant; quae serva atque
									obnoxia fore, si nullus alio sit quam ad Romanos respectus.

magis et litterae et verba legatorum benigne sunt audita, quam.
									momentum ad mutandos animos habuerunt; potentior esse partis
									melioris auctoritas coeperat.

responsum ex decreto est optare pacem Rhodios; si bellum esset,
									ne quid ab Rhodiis speraret aut peteret rex, quod
									veterem amicitiam, multis magnisque meritis pace belloque
									partam, diiungeret sibi ac Romanis.

ab Rhodo redeuntes Boeotiae quoque civitates, et 
									Thebas et Coroneam et Haliartum, adierunt, quibus expressum
									invitis existimabatur, ut relicta regia societate Romanis
									adiungerentur.

Thebani nihil moti sunt, quamquam et damnatis principibus et
									restitutis exulibus suscensebant Romanis.

Coronaei et Haliartii, favore quodam insito in reges, legatos in
									Macedoniam miserunt praesidium petentes, quo se adversus
									inpotentem superbiam Thebanorum tueri possint.

cui legationi responsum ab rege est, praesidium se propter
									indutias cum Romanis factas mittere non posse; tamen ita suadere
									ab Thebanorum iniuriis, qua possent, ut se vindicarent, ne
									Romanis praeberent causam in se saeviendi.

Marcius et Atilius Romam cum venissent, legationem in Capitolio
									ita renuntiarunt, ut nulla re magis gloriarentur quam decepto
									per indutias et spem pacis rege.

adeo enim apparatibus belli fuisse instructum, ipsis nulla parata
									re, ut omnia opportuna loca praeoccupari ante ab eo potuerint,
									quam exercitus in Graeciam traiceretur.

spatio autem indutiarum sumpto aecum bellum futurum: illum nihilo paratiorem, Romanos
									omnibus instructiores rebus coepturos bellum. Boeotorum quoque
									se concilium arte distraxisse, ne coniungi amplius ullo consensu
									Macedonibus possent.

haec ut summa ratione acta magna pars senatus adprobabat; veteres
									et moris antiqui memores negabant se in ea legatione Romanas
									agnoscere artes.

non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam
									inprovisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam
									vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse: indicere
									prius quam gerere solitos bella, denuntiare etiam interdum pugnam et locum finire, in quo
									dimicaturi essent.

eadem fide indicatum Pyrrho regi medicum vitae eius insidiantem;
									eadem Faliscis vinctum traditum proditorem
									liberorum;

religionis haec Romanae esse, non versutiarum Punicarum neque
									calliditatis Graecae, apud quos fallere
									hostem quam vi superare gloriosius fuerit.

interdum in praesens tempus plus profici dolo quam virtute; sed
									eius demum animum in perpetuum vinci, cui confessio expressa sit
									se neque arte neque casu, sed collatis comminus viribus iusto ac
									pio esse bello superatum.

haec seniores, quibus nova ac nimis callida
										minus placebat sapientia; vicit tamen ea pars senatus,
									cui potior utilis quam honesti cura erat, ut conprobaretur prior
									legatio Marci, et eodem rursus in Graeciam cum * quinqueremibus
									remitteretur iubereturque cetera, uti e re publica maxime visum
									esset, agere.

A. quoque Atilium miserunt ad occupandam Larisam in Thessaliam
									timentes, ne, si indutiarum dies exisset, Perseus praesidio eo misso caput Thessaliae in
									potestate haberet.

duo milia peditum Atilius ab Cn. Sicinio accersere ad eam rem
									agendam iussus.

et P. Lentulo, qui ex Achaia redierat, trecenti milites Italici
									generis dati, ut Thebis daret operam, ut in potestate Boeotia
									esset.

his praeparatis, quamquam ad bellum consilia erant destinata,
									senatum tamen praeberi legatis placuit.

eadem fere, quae in conloquio ab rege dicta erant, relata ab
									legatis. insidiarum Eumeni factarum crimen et maxima cura et
									minime tamen probabiliter — manifesta enim res erat —
									defensum;

cetera deprecatio erat. sed non eis animis audiebantur, qui aut
									doceri aut flecti possent. denuntiatum, extemplo moenibus urbis
									Romae, Italia intra tricesimum diem excederent.

P. Licinio deinde consuli, cui Macedonia provincia obvenerat,
									denuntiatum, ut exercitui diem primam quamque diceret ad
									conveniendum.

C. Lucretius praetor, cui classis provincia erat, cum quadraginta
									quinqueremibus ab urbe profectus; nam ex refectis navibus alias
									in alium usum retineri ad urbem placuit.

praemissus a praetore est frater M. 
									Lucretius cum quinqueremi una, iussusque ab sociis
									ex foedere acceptis navibus ad Cephallaniam classi
									occurrere.

ab Reginis triremi una sumpta, ab Locris
									duabus, ab Uritibus quattuor, praeter oram Italiae supervectus
									Calabriae extremum promunturium in Ionio mari
									Dyrrhachinorum, traicit.

ibi decem ipsorum Dyrrhachinorum, duodecim Issaeorum,
									quinquaginta quattuor Genti regis lembos nanctus, simulans se
									credere eos in usum Romanorum conparatos esse, omnibus abductis
									die tertio Corcyram, inde protinus in Cephallaniam traicit.

C. Lucretius praetor ab Neapoli profectus, superato freto, die
									quinto in Cephallaniam transmisit.

ibi stetit classis, simul opperiens, ut terrestres copiae
									traicerentur, simul ut onerariae ex agmine suo per altum
									dissipatae consequerentur.

per hos forte dies P. Licinius consul votis in Capitolio
									nuncupatis paludatus ab urbe profectus est.

semper quidem ea res cum magna dignitate ac maiestate agitur;
									praecipue convertit oculos animosque, cum ad magnum nobilemque
									aut virtute aut fortuna hostem euntem consulem prosecuntur.

contrahit enim non officii modo cura, sed etiam studium
									spectaculi, ut videant ducem suum, cuius imperio consilioque
									summam rem publicam tuendam permiserunt.

subit deinde cogitatio animos, qui belli casus, quam incertus
									fortunae eventus communisque Mars belli sit;

adversa secundaque, quae inscitia et temeritate ducum clades
									saepe acciderint, quae contra bona prudentia et virtus
									attulerit.

quem scire mortalium, utrius mentis, utrius fortunae consulem ad
									bellum mittant? triumphantemne mox cum exercitu victore
									scandentem in Capitolium ad eosdem deos, a quibus proficiscatur,
									visuri, an hostibus eam praebituri laetitiam sint ? Persei autem
									regi, adversus quem ibatur, famam et bello clara Macedonum gens
									et Philippus pater, inter multa prospere gesta Romano etiam
									nobilitatus bello, praebebat;

tum ipsius Persei numquam, ex quo regnum accepisset, desitum
									belli expectatione celebrari nomen.

cum his cogitationibus omnium ordinum homines proficiscentem
									consulem prosecuti sunt.

duo consulares tribuni militum cum eo missi, C. Claudius, Q.
									Mucius, et tres inlustres iuvenes, P. Lentulus et duo Manli
									Acidini: alter M. Manli, alter L. Manli filius erat.

cum iis consul Brundisium ad exercitum profectus atque inde cum omnibus copiis transvectus ad
									Nymphaeum in Apolloniatium agro posuit castra.

paucos ante dies Perseus, postquam legati ab Roma regressi
									praeciderant spem pacis, consilium habuit. ibi aliquamdiu diversis sententiis certatum
									est.

erant, quibus vel stipendium pendendum, 
									si iniungeretur, vel agri parte cedendum, si multarent, quidquid
									denique aliud pacis causa patiendum esset, non recusandum
									videretur, nec committendum, ut in aleam tanti casus se
									regnumque daret.

si possessio haud ambigua regni maneret, multa diem tempusque
									adferre posse, quibus non amissa modo reciperare, sed timendus
									ultro iis esse, quos nunc timeret, posset.

ceterum multo maior pars ferocioris sententiae erat. quidquid
									cessisset, cum eo simul regno protinus cedendum esse
									adfirmabant.

neque enim Romanos pecunia aut agro egere, sed hoc scire, cum
									omnia humana, tum maxima quaeque et regna et imperia sub casibus
									multis esse.

Carthaginiensium opes fregisse sese, et cervicibus eorum
									praepotentem finitimum regem inposuisse; Antiochum progeniemque
									eius ultra iuga Tauri emotum;

unum esse Macedoniae regnum, et regione propincum, et quod,
									sicubi populo Romano sua fortuna labet, antiquos animos regibus
									suis videatur posse facere.

dum integrao res sint, statuere apud
									animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus ad
									extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamve quam
									insulam petere ab Romanis, ubi privatus superstes regno suo in
									contemptu atque inopia consenescat, malit, an armatus vindex
									fortunae dignitatisque suae,

aut, ut viro forti dignum
									sit, patiatur, quodcumque casus belli tulerit, aut victor
									liberet orbem terrarum ab imperio Romano.

non esse admirabilius Romanos Graecia pelli, quam Hannibalem
									Italia pulsum esse. neque hercule videre, qui conveniat, fratri
									adfectanti per iniuriam regnum summa vi restitisse, alienigenis
									bene parto eo cedere.

postremo ita de bello et pace quaeri, ut
									inter omnes conveniat, nec turpius quicquam esse quam sine
									certamine cessisse regno nec praeclarius quam pro dignitate ac
									maiestate omnem fortunam expertum esse.

Pellae, in vetere regia Macedonum, hoc consilium erat. “geramus
									ergo” inquit, “dis bene iuvantibus, quando ita videtur,
									bellum;” litterisque circa praefectos dimissis, Citium —
									Macedoniae oppidum est —

copias omnis contrahit. ipse centum hostiis sacrificio regaliter
									Minervae, quam vocant Alcidemon, facto cum purpuratorum et
									satellitum manu profectus Citium est. eo iam omnes Macedonum et externorum auxiliorum convenerant
									copiae.

castra ante urbem ponit omnisque armatos in campo instruxit ; summa omnium quadraginta tria milia armata fuere; quorum pars
									ferme dimidia phalangitae erant;

Hippias Beroeaeus praeerat. delecta deinde et viribus et robore
									aetatis ex omni caetratorum numero duo milia erant: agema hanc ipsi legionem vocabant;
									praefectos habebat Leonnatum et Thrasippum Eulyestas.

ceterorum caetratorum, trium ferme milium hominum, dux erat
									Antiphilus Edessaeus. Paeones et ex Paroria et Parastrymonia —
									sunt autem ea loca subiecta Thraciae — et Agrianes, admixtis
									etiam Threcibus incolis, trium milium ferme et ipsi expleverant
									numerum.

armaverat contraxeratque eos Didas Paeon, qui adulescentem
									Demetrium occiderat.

et armatorum duo milia Gallorum erant; praefectus Asclepiodotus
									ab Heraclea ex Sintis; tria milia Threcum liberorum suum ducem
									habebant. Cretensium par ferme numerus suos duces sequebatur.
									Susum Phalasarnaeum et Syllum Gnosium.

et Leonides Lacedaemonius quingentis ex Graecia,
									mixto generi hominum, praeerat. regii is generis ferebatur,
									exul, damnatus frequenti concilio Achaeorum litteris ad Persea
									deprensis.

Aetolorum et Boeotorum, qui non explebant plus quam quingentorum
									omnes numerum, Lyco Achaeus praefectus erat. ex his mixtis tot
									populorum, tot gentium auxiliis duodecim milia armatorum ferme
									efficiebantur.

equitum ex tota Macedonia contraxerat tria milia. venerat eodem Cotys, Seuthis filius, rex
									gentis Odrysarum, cum mille delectis equitibus, pari ferme
									peditum numero.

ita summa totius exercitus triginta novem milia peditum erant,
									quattuor equitum. satis constabat, secundum eum exercitum, quem
									magnus Alexander in Asiam traiecit, numquam ullius Macedonum
									regis copias tantas fuisse.

sextus et vicesimus annus agebatur, ex quo petenti Philippo data
									pax erat;

per id omne tempus quieta Macedonia et progeniem ediderat, cuius
									magna pars matura militiae esset, et levibus bellis Thracum
									accolarum, quae exercerent magis quam fatigarent, sub adsidua
									tamen militia fuerat.

et diu meditatum Philippo primo, deinde et Persei Romanum bellum,
									omnia ut instructa parataque essent, effecerat.

mota parumper acies, non iusto decursu tamen, ne stetisse tantum
									in armis viderentur; armatosque, sicut erant, ad contionem
									vocavit.

ipse constitit in tribunali, circa se habens filios duos, quorum
									maior Philippus natura frater, adoptione filius, minor, quem
									Alexandrum vocabant, naturalis erat.

cohortatus est milites ad bellum; iniurias populi Romani in
									patrem seque commemoravit:

illum omnibus indignitatibus conpulsum ad rebellandum, inter
									apparatum belli fato oppressum; ad se simul legatos, simul
									milites ad occupandas Graeciae urbes missos.

fallaci dein conloquio per speciem reconciliandae pacis extractam
									hiemem, ut tempus ad conparandum haberent; consulem nunc venire
									cum duabus legionibus Romanis, quae singulae
										sena milia peditum, trecenos equites habeant, et pari ferme numero sociorum peditum
									equitumque.

eo ut accedant regum auxilia, Eumenis et Masinissae, non plus triginta septem milia peditum, duo
									equitum futura.

auditis hostium copiis respicerent suum ipsi exercitum, quantum
									numero, quantum genere militum praestarent tironibus raptim ad
									id bellum conscriptis ipsi, a pueris eruditi artibus militiae,
									tot subacti atque durati bellis.

auxilia Romanis Lydos et Phrygas et Numidas esse, sibi Thracas
									Gallosque, ferocissimas gentium. arma illos habere ea, quae sibi
									quisque paraverit pauper miles, Macedonas prompta ex regio
									apparatu, per tot annos patris sui cura et inpensa facta.

commeatum illis cum procul, tum omnibus sub casibus maritimis
									fore; se et pecuniam et frumentum, praeter reditus metallorum,
									in decem annos seposuisse.

omnia, quae deorum indulgentia, quae regia cura praeparanda
									fuerint, plena cumulataque habere Macedonas;

animos habendos esse, quos habuerint maiores eorum, qui Europa
									omni domita transgressi in Asiam incognitum famae aperuerint
									armis orbem terrarum nec ante vincere desierint, quam Rubro mari
									inclusis, quod vincerent, defuerit.

at hercule nunc non de ultimis Indiae
									oris, sed de ipsius Macedoniae possessione certamen fortunam
									indixisse. cum patre suo gerentis bellum Romanos speciosum
									Graeciae liberandae praetulisse 
									titulum:

nunc propalam Macedoniam in servitutem petere, ne rex vicinus
									imperio sit Romano, ne gens bello nobilis arma habeat. haec enim
									tradenda superbis dominis esse cum rege regnoque, si absistere bello et facere imperata
									velint.

cum per omnem orationem satis frequenti adsensu succlamatum
									esset, tum vero ea vociferatio simul indignantium
									minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem,
									exorta est, ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter se parare;

iam enim dici movere castra ab Nymphaeo Romanos. contione dimissa ad audiendas legationes
									civitatium Macedoniae se contulit.

venerant autem ad pecunias pro facultatibus quaeque suis et
									frumentum pollicendum ad bellum.

omnibus gratiae actae, remissum omnibus; satis regios apparatus
									ad ea dictum sufficere. vehicula tantum imperata, ut tormenta
									telorumque missilium ingentem vim praeparatam bellicumque aliud
									instrumentum veherent.

profectus inde toto exercitu, Eordaeam petens, ad Begorritim,
									quem vocant, lacum positis castris, postero die in Elimeam ad
									Haliacmona fluvium processit.

deinde saltu angusto superatis montibus, quos Cambunios vocant,
									descendit ad Azorum, Pythoum, Dolichen:

Tripolim vocant incolentes. haec tria oppida paulisper cunctati,
									quia obsides Larisaeis dederant, victi tamen praesenti metu in
									deditionem concesserunt.

benigne his appellatis, haud dubius Perrhaebos quoque idem facturos, urbem
									nihil cunctatis, qui incolebant, primo adventu recipit.

Cyretias oppugnare coactus primo etiam die acri
									concursu ad portas armatorum est repulsus; postero die omnibus
									copiis adortus in deditionem omnes ante noctem accepit.

Mylae, proximum oppidum, ita munitum, ut inexsuperabilis
									munimenti spes incolas ferociores faceret, non portas claudere
									regi satis habuerunt, sed probris quoque in ipsum Macedonasque
									procacibus iaculati sunt.

quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos
									desperatione veniae ad tuendos sese acrius accendit.

itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est
										 urbs et defensa. multitudo Macedonum
									ad subeundum in vicem proelium haud difficulter suppetebat;
									oppidanos, diem noctem eosdem tuentis moenia, non vulnera modo,
									sed etiam vigiliae et continens labor conficiebat.

quarto die cum et scalae undique ad muros erigerentur et porta vi
									maiore oppugnaretur, oppidani depulsa vi 
									muris ad portam tuendam concurrunt eruptionemque repentinam in
									hostis faciunt;

quae cum irae magis inconsultae quam verae fiduciae virium esset,
									pauci et fessi ab integris pulsi terga dederunt fugientes que per patentem
									portam hostes acceperunt.

ita capta urbs ac direpta est; libera quoque corpora, quae
									caedibus superfuerunt, venum data. diruto magna ex parte et
									incenso oppido profectus ad Phalannam castra movit, inde postero
									die Gyrtonem pervenit.

quo cum T. Minucium Rufum et Hippiam, Thessalorum praetorem, cum
									praesidio intrasse accepisset, ne temptata quidem oppugnatione
									praetergressus, Elatiam et Gonnum perculsis inopinato adventu
									oppidanis recepit.

utraque oppida in faucibus sunt, qua Tempe adeuntur, magis Gonnus. itaque et firmiore id
									praesidio tutum equitum peditumque, ad hoc fossa triplici ac
									vallo munitum reliquit.

ipse ad Sycurium progressus opperiri ibi hostium adventum
									statuit; simul et frumentari passim exercitum iubet in subiecto
									hostium agro.

namque Sycurium est sub radicibus Ossae montis. is, qua in meridiem vergit, subiectos
									habet Thessaliae campos, ab tergo Macedoniam atque
									Magnesiam.

ad has opportunitates accedit summa salubritas et copia pluribus
									circumiectis fontibus perennium aquarum.

consul Romanus, per eosdem dies Thessaliam cum exercitu petens,
									iter expeditum primo per Epirum habuit;

deinde, postquam in Athamaniam est transgressus, asperi ac prope
									invii soli, cum ingenti difficultate parvis itineribus aegre
									Gomphos pervenit;

cui si vexatis hominibus equisque tironem exercitum ducenti acie
									instructa et loco suo et tempore obstitisset rex, ne Romani
									quidem abnuunt magna sua cum clade fuisse pugnaturos.

postquam Gomphos sine certamine ventum est, praeter gaudium
									periculosi saltus superati, contemptus quoque hostium adeo
										 ignoruntium opportunitates suas accessit.

sacrificio rite perfecto consul et frumento dato militibus paucos
									ad requiem iumentorum hominumque moratus dies, cum audiret
									vagari Macedonas effusos per Thessaliam vastarique sociorum
									agros, satis iam refectum militem ad Larisam ducit.

inde cum tria milia ferme abesset, ad Tripolim — Scaeam vocant
										 — , super Peneum amnem posuit castra.

per idem tempus Eumenes ad Chalcidem navibus accessit cum Attalo
									atque Athenaeo fratribus, Philetaero fratre relicto Pergami ad
									tutelam regni. Chalcide cum Attalo et quattuor milibus peditum,
									mille equitum ad consulem venit;

Chalcide relicta duo milia peditum, quibus Athenaeus praepositus.
									et alia eodem auxilia Romanis ex omnibus undique Graeciae
									populis convenerunt, quorum pleraque — adeo parva erant — in
									oblivionem adducta.

Apolloniatae trecentos equites, centum pedites miserunt.
									Aetolorum alae unius instar erat, quantum ab tota gente equitum
									venerat, et Thessalorum, quorum omnis
									equitatus speratus erat, non plus quam trecenti erant equites in
									castris Romanis.

Achaei iuventutis suae, Cretico maxime armatu, ad mille
									quingentos dederunt.

sub idem tempus et C. Lucretius praetor, qui navibus praeerat ad
									Cephallaniam, M. Lucretio fratre cum classe super Maleum
									Chalcidem iusso petere, ipse triremem conscendit, sinum
									Corinthium petens ad praeoccupandas in Boeotia res.

tardior ei navigatio propter infirmitatem corporis fuit.

M. Lucretius, Chalcidem adveniens, cum a P. Lentulo Haliartum
									oppugnari audisset, nuntium, praetoris verbis qui abscedere eum
									inde iuberet, misit.

Boeotorum iuventute, quae pars cum Romanis stabat, eam rem
									adgressus legatus a moenibus abscessit.

haec soluta obsidio locum alteri novae obsidioni dedit; namque
									extemplo M. Lueretius cum exercitu navali, decem milibus
									armatorum, ad hoc duobus milibus regiorum, qui sub Athenaeo
									erant, Haliartum circumsedit; parantibusque iam oppugnare
									supervenit a Creusa praetor.

ad idem fere tempus et ab sociis naves Chalcidem convenerunt,
									duae Punicae quinqueremes, duae ab Heraclea ex Ponto triremes,
									quattuor Chalcedone, totidem Samo, tum quinque Rhodiae
									quadriremes.

has praetor, quia nusquam erat maritumum bellum, remisit sociis.
									et Q. Marcius Chalcidem navibus venit, Alope Pthiotica capta, Larisa, quae Cremaste
									dicitur, oppugnata.

cum hic status in Boeotia esset, Perseus, cum ad Sycurium, sicut
									ante dictum est, stativa haberet, frumento undique circa ex
									agris convecto,

ad vastandum Pheraeorum agrum misit,
									ratus ad invandas sociorum urbes longius a castris abstractos
									deprehendi Romanos posse.

quos cum eo tumultu nihil motos animadvertisset, praedam quidem praeterquam hominum — pecora
									autem maxume omnis generis fuere — divisit ad epulandum
									militibus .

sub idem deinde tempus consilium et consul et rex habuerunt, unde
									bellum ordirentur.

regiis creverant animi vastatione concessa sibi ab hoste Pheraei
									agri; itaque eundum inde ad castra nec dandum ultra spatium
									cunctandi censebant.

et Romani sentiebant cunctationem suam infamem apud socios esse,
									maxume indigne ferentis non latam Pheraeis opem.

consultantibus, quid agerent — aderant autem Eumenes et Attalus
									in consilio — , trepidus nuntius adfert hostem magno agmine
									adesse. consilio dimisso signum extemplo datur, ut arma
									capiant.

interim placet ex regiis auxiliis centum equites et parem numerum
									iaculatorum peditum exire.

Perseus hora ferme diei quarta, cum paulo
									plus mille passus abesset a castris Romanis, consistere signa
									peditum iussit; praegressus ipse cum equitibus ac levi armatura;
									et Cotys cum eo ducesque aliorum auxiliorum praecesserunt.

minus quingentos passus ab castris aberant, cum in conspectu
									fuere hostium equites; duae alae erant magna ex parte Gallorum —
									Cassignatus praeerat — et levis armaturea centum fere et
									quinquaginta Mysi et Cretenses.

constitit rex, incertus, quantae hostium
										copiae essent. duas inde ex agmine turmas Threcum, duas
									Macedonum cum binis Cretensium cohortibus et Threcum misit.

proelium, cum pares numero essent neque ab hac aut illa parte
									nova auxilia subvenirent, incerta victoria finitum est. Eumenis
										 ferme triginta interfecti, inter quos
									Cassignatus dux Gallorum cecidit. et tunc quidem Perseus ad
									Sycurium copias reduxit;

postero die circa eandem horam in eumdem locum rex copias admovit
									plaustris cum aqua sequentibus; nam duodecim milium passuum via omnis sine aqua et plurimi pulveris
									erat; adfectosque siti, si primo in conspectu dimicassent,
									pugnaturos fuisse apparebat.

cum Romani quiessent, stationibus etiam intra vallum reductis,
									regii quoque in castra redeunt. hoc per aliquot dies fecerunt,
									sperantes fore, ut Romani equites abeuntium novissimum agmen
									adgrederentur;

inde certamine orto, cum longius a castris eos elicuissent,
									facile, ubiubi essent, se, qui equitatu et levi armatura plus
									possent, conversuros aciem.

postquam inceptum non succedebat, castra propius hostem movit rex
									et a quinque milibus passuum communivit.

inde luce prima in eodem, quo solebat, loco peditum acie
									instructa, equitatum omnem levemque armaturam ad castra hostium
									ducit.

visus et plurium et propior solito pulvis trepidationem in
									castris Romanis fecit. et primo vix creditum nuntianti est, quia
									prioribus continuis diebus numquam ante horam quartam hostis
									apparuerat;

tum solis ortus erat. deinde ut plurium clamore et cursu a portis
									dubitatio exempta est, tumultus ingens oboritur. tribuni
									praefectique et centuriones in praetorium, miles ad sua quisque
									tentoria discurrit.

minus quingentos passus a vallo instruxerat Perseus suos circa
									tumulum, quem Callinicum vocant.

laevo cornu Cotys rex praeerat cum omnibus suae gentis; equitum
									ordines levis armatura interposita distinguebat. in dextro cornu
									Macedones erant equites, intermixti turmis eorum Cretenses;

huic armaturae Midon Beroeaeus, equitibus et summae partis eius
									Meno Antigonensis praeerat.

proximi cornibus constiterant regii equites, et, mixtum genus,
									delecta plurium gentium auxilia; Patrocles Antigonensis his et
									Paeoniae praefectus Didas erant praepositi.

medius omnium rex erat; circa eum agema quod vocant,
									equitumque sacrae alae.

ante se statuit funditores iaculatoresque: quadringentorum manus
									utraque numerum explebat; Ionem Thessalonicensem et Artemona
									Dolopem iis praefecit. sic regii constiterant.

consul intra vallum peditum acie instructa et ipse equitatum
									omnem cum levi armatura emisit;

pro vallo instructi sunt. dextro cornu praepositus C. Licinius
									Crassus, consulis frater, cum omni Italico equitatu, velitibus
									intermixtis; sinistro M. Valerius Laevinus sociorum ex Graecis
									populis equites habebat et eiusdem
									gentis levem armaturam;

mediam autem aciem cum delectis equitibus extraordinariis tenebat
									Q. Mucius. ducenti equites Galli ante signa horum instructi et
									de auxiliis Eumenis Cyrtiorum gentis trecenti.

Thessali quadringenti equites parvo intervallo super laevum cornu
									locati. Eumenes rex Attalusque cum omni manu sua ab tergo inter
									postremam aciem ac vallum steterunt.

in hunc modum maxime instructae acies, par ferme utrimque numerus
									equitum ac levis armaturae, concurrunt, a funditoribus
									iaculatoribusque, qui praecesserant, proelio orto.

primi omnium Thraces, haud secus quam diu claustris retentae
									ferae, ita concitati cum ingenti clamore in dextrum cornu,
									Italicos equites, incurrerunt,

ut usu belli et ingenio inpavida gens turbaretur gladiis hastas petere
									pedites nunc succidere crura equis, nunc ilia suffodere.

Perseus, in mediam invectus aciem, Graecos primo impetu avertit;
									quibus fusis cum gravis ab tergo
									instaret hostis, Thessalorum equitatus, qui a
										laevo cornu brevi spatio diiunctus in subsidiis fuerat
									extra concursum, primo spectator certaminis, deinde inclinata re
									maxumo usui fuit.

cedentes enim sensim integris ordinibus, postquam se Eumenis
									auxiliis adiunxerunt, et cum eo tutum inter ordines suos
									receptum sociis fuga dissipatis dabant et, cum minus conferti
									hostes instarent, progredi etiam ausi multos fugientium obvios
									exceperunt.

nec regii, sparsi iam ipsi passim sequendo, cum
									ordinatis et certo incedentibus gradu manus conserere
									audebant.

cum victor equestri proelio rex parvo
									momento si adiuvisset debellatum esse, et opportune adhortanti
									supervenit phalanx, quam sua sponte, ne audaci coepto deessent,
									Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere
									pugnasse equitem acceperunt.

fluctuante rege inter spem metumque tantae rei conandae Cretensis
									Euander, quo ministro Delphis ad insidias Eumenis regis usus
									erat, postquam agmen peditum venientium sub signis vidit,

ad regem accurrit et monere institit, ne elatus felicitate summam
									rerum temere in non necessariam aleam daret;

si contentus bene re gesta quiesset eo die, vel pacis honestae
									condicionem habiturum vel plurimos belli socios, qui fortunam
									sequerentur, si bellare mallet.

in hoc consilium pronior erat animus regis. itaque conlaudato
									Euandro signa referri peditumque agmen redire in castra iubet,
									equitibus receptui canere.

cedidere eo die ab Romanis ducenti equites, duo milia haud minus
									peditum; capti sescenti ferme. ex regiis autem viginti equites,
									quadraginta pedites interfecti.

postquam rediere in castra victores, omnes quidem laeti, ante
									alios Thracum insolens laetitia eminebat; cum cantu enim
									superfixa hastis capita hostium
									portantes redierunt.

apud Romanos non maestitia tantum ex male gesta re, sed pavor
									etiam erat, ne extemplo castra hostis adgrederetur. Eumenes consuli suadere, ut trans Peneum
									transferret castra, ut pro munimento amnem haberet, dum perculsi
									milites animos colligerent.

consul moveri flagitio timoris fatendi; victus tamen ratione,
									silentio noctis transductis copiis, castra in ulteriore ripa
									communivit.

rex postero die ad lacessendos proelio hostes progressus,
									postquam trans amnem in tuto posita castra animadvertit,
									fatebatur quidem peccatum, quod pridie non institisset victis,
									sed aliquanto maiorem culpam esse, quod nocte foret
									cessatum;

nam, ut neminem alium suorum moveret, levi armatura inmissa, trepidantium in transitu fluminis hostium deleri
									magna ex parte copias potuisse.

Romanis quidem praesens pavor demptus erat, in tuto castra
									habentibus; damnum inter cetera praecipue famae movebat.

et in consilio apud consulem pro se quisque in Aetolos
									conferebant causam : ab iis fugae terrorisque principium
									ortum;

secutos pavorem Aetolorum et ceteros socios Graecorum populorum.
									quinque principes Aetolorum, qui primi terga vertentes conspecti
									dicebantur, Romam missi. Thessali pro
									contione laudati, ducesque eorum etiam virtutis causa
									donati.



ad regem spolia caesorum hostium referebantur.

dona ex his aliis arma insignia, aliis equos,
									quibusdam captivos dono dabat. scuta erant supra mille
									quingenta; loricae thoracesque mille amplius summam explebant;
									galearum gladiorumque et missilium omnis generis maior aliquanto
									numerus.

haec per se ampla laetaque multiplicata verbis regis, quae ad
									contionem vocato exercitu habuit.

“praeiudicatum eventum belli habetis. meliorem partem hostium, equitatum Romanum, quo
									invictos se esse gloriabantur, fudistis.

equites enim illis principes iuventutis, equites seminarium
									senatus; inde lectos in patres consules, inde imperatores
									creant: horum spolia paulo divisimus inter vos.

nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae
									nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim
									natantium flumen conpleverunt.

sed facilius nobis sequentibus victos Peneum superare erit, quam
									illis trepidantibus fuit; transgressique extemplo castra
									oppugnabimus, quae hodie cepissemus, ni fugissent;

aut si acie decernere volent, eundem pugnae pedestris eventum expectate, qui equitum in
									certamine fuit.” et qui vicerant,

alacres, spolia caesorum hostium umeris gerentes, decora sua
									audivere, ex eo, quod acciderat, spem futuri praecipientes,

et pedites aliena gloria accensi, praecipue qui Macedonum
									phalangis erant, sibi quoque et navandae regi
									operae et similem gloriam ex hoste pariendi occasionem optabant .

contione dimissa, postero die profectus inde ad Mopselum posuit
									castra. tumulus hic ante Tempe eminet et Larisa medius abest
									Gonnum eunti.

Romani non abscedentes ab ripa Penei
									tulerunt in locum tutiorem castra.

eo Misagenes Numida venit cum mille equitibus, pari peditum
									numero, ad hoc elephantis duobus et viginti.

per eos dies consilium habenti regi de summa rerum, cum iam consedisset ferocia ab re bene gesta,
									ausi sunt quidam amicorum consilium dare, ut secunda fortuna in
									condicionem honestae pacis uteretur potius, quam spe vana
									evectus in casum inrevocabilem se daret.

modum inponere secundis rebus nec nimis credere serenitati
									praesentis fortunae, prudentis hominis et merito felicis
									esse.

mitteret ad consulem, qui foedus in easdem leges renovarent,
									quibus Philippus pater eius pacem ab T. Quinctio victore
									accepisset.

neque finiri bellum magnificentius quam ab tam memorabili pugna
										 posse, neque spem firmiorem pacis
									perpetuae dari, quam quae perculsos adverso proelio Romanos
									molliores factura sit ad paciscendum.

quodsi Romani tum quoque insita pertinacia aequa aspernarentur,
									deos hominesque et moderationis Persei et illorum pervicacis
									superbiae futuros testes.

numquam ab talibus consiliis abhorrebat regis animus. itaque ut plurium adsensu conprobata est
									sententia, legati ad consulem missi;

adhibito frequenti consilio auditi sunt.

pacem petiere, vectigal, quantum Philippus pactus esset, daturum
									Persea Romanis pollicentes; urbibus, agris locisque, quibus
									Philippus cessisset, cessurum quam 
									primum.

haec legati. summotis his cum consultarent, Romana constantia
									vicit in consilio. ita tum mos erat, in adversis rebus voltum secundae fortunae gerere,
									moderari animo in secundis.

responderi placuit, ita pacem dari, si de summa rerum liberum
									senatui permittat rex de se deque universa Macedonia statuendi
									ius.

haec cum renuntiassent legati, miraculo ignaris Romani moris pertinacia esse, et
									plerique vetare amplius mentionem pacis facere;

ultro mox quaesituros, quod oblatum fastidiant. Perseus hanc
									ipsam superbiam — quippe ex fiducia virium esse — timere, et
									summam pecuniae augens, si pretio pacem emere posset, non
									destitit animum consulis temptare.

postquam nihil ex eo, quod primo responderat, mutabat, desperata
									pace ad Sycurium, unde profectus erat, redit, belli casum de
									integro temptaturus.

fama equestris pugnae vulgata per Graeciam nudavit voluntates
									hominum. non enim solum qui partis Macedonum erant, sed plerique
									ingentibus Romanorum obligati beneficiis, quidam vim
									superbiamque experti Persei, laeti eam
									famam accepere,

non ob aliam causam quam pravo studio, quo etiam in certaminibus
									ludicris vulgus utitur, deteriori atque infirmiori favendo.

eodem tempore in Boeotia summa vi Haliartum Lucretius praetor
									oppugnabat; et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi
									praeter Coronaeorum iuniores, qui prima obsidione moenia
									intraverant, neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam
									viribus resistebant.

nam et eruptiones in opera crebro faciebant, et arietem admotum
									nunc saxis ingentibus, nunc libramento
									plumbi gravatum ad terram urguebant, et si qua declinare
									nequiverant ictum, pro diruto muro novum tumultuario opere,
									raptim ex ipsa ruinae strage congestis saxis, extruebant.

cum operibus lentior oppugnatio esset,
									scalas per manipulos dividi praetor iussit, ut corona undique
									moenia adgressurus, eo magis suffecturam ad id multitudinem
									ratus, quod, qua parte palus urbem cingit, nec adtinebat
									oppugnari nec poterat.

ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas muri erat,
										 corruerat, duo milia militum
									delectorum admovit, ut eodem tempore,
									quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu adversus se
									oppidanorum facto, scalis vacua defensoribus moenia
									capi parte aliqua possent.

haud segniter oppidani vim eius arcere parant. nam super stratum
									ruinis locum fascibus aridis sarmentorum iniectis stantes cum
									ardentibus facibus accensuros eam se saepem minabantur, ut,
									incendio intersaepti ab hoste, spatium ad obiciendum interiorem
									murum haberent.

quod inceptum eorum fors inpediit; nam tantus repente effusus est
									imber, ut nec accendi facile pateretur et extingueret
									accensa.

itaque et transitus per distracta fumantia virgulta patuit, et in
									unius loci praesidium omnibus versis moenia quoque pluribus
									simul partibus scalis capiuntur.

in primo tumultu captae urbis seniores inpubesque, quos casus
									obvios obtulit, passim caesi; armati in arcem confugerunt; et
									postero die, cum spei nihil superesset, deditione facta sub
									corona venierunt.

fuerunt autem duo milia ferme et quingenti. ornamenta urbis,
									statuae et tabulae pictae, et quidquid pretiosae praedae fuit,
									ad naves delatum; urbs diruta a fundamentis.

inde Thebas ductus exercitus; quibus sine certamine receptis
									urbem tradidit exulibus et qui Romanorum partis erant; adversae
									factionis hominum fautorumque regis ac Macedonum familias sub
									corona vendidit. his gestis in Boeotia ad mare ac naves
									redit.

cum haec in Boeotia gererentur, Perseus ad Sycurium stativa
									dierum aliquot habuit.

ubi cum audisset raptim Romanos circa ex agris demessum frumentum
									convehere, deinde ante sua quemque tentoria spicas falcibus
									desecantem, quo purius frumentum tereret, ingentis acervos per
									tota castra stramentorum fecisse, ratus incendio opportuna esse,
									faces taedamque et malleolos stuppae inlitos pice parari
									iubet;

atque ita media nocte profectus, ut prima luce adgressus
									falleret.

nequiquam primae stationes oppressae: tumultu ac terrore suo
									ceteros excitaverunt, signumque datum est arma extemplo
									capiendi; simulque in vallo, ad portas miles instructus
									erat.

tum vero pudore coeptae temere et inconsulte oppugnationis
									castrorum Perseus et extemplo circumegit aciem et
									prima impedimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit; ipse
									cum equitatu et levi armatura substitit ad agmen cogendum,
									ratus, id quod accidit, insecuturos ad extrema ab tergo carpenda
									hostis.

breve certamen levis armaturae maxime cum procursatoribus fuit;
									equites peditesque sine tumultu in castra redierunt. demessis
									circa segetibus Romani ad Crannona, intactum agrum, castra
									movent.

ibi cum securi et propter longinquitatem et viae inopis aquarum
									difficultatem, quae inter Sycurium et Crannona est, stativa
									haberent, repente prima luce in 
									imminentibus tumulis equitatus regius cum levi armatura visus
									ingentem tumultum fecit.

pridie per meridiem profecti ab Sycurio erant; peditum agmen sub
									lucem reliquerant in proxuma planitie.

stetit paulisper Perseus in tumulis,
									elici posse ratus ad equestre certamen Romanos; qui postquam
									nihil movebant, equitem mittit, qui pedites referre ad Sycurium
									signa iuberet; ipse mox insecutus.

Romani equites modico intervallo sequentes, sicubi sparsos ac
									dissipatos invadere possent, postquam confertos abire signa
									atque ordines servantes viderunt, et ipsi in castra redeunt.

inde offensus longinquitate itineris rex ad Mopselum castra
									movit; et Romani demessis Crannonis segetibus in Phalannaeum
									agrum transeunt.

ibi cum ex transfuga cognosset rex sine ullo armato praesidio
									passim vagantis per agros Romanos metere, cum mille equitibus, duobus milibus Thracum et Cretensium
									profectus, cum, quantum adcelerare poterat, effuso agmine isset,
									inproviso adgressus est Romanos.

iuncta vehicula, pleraque onusta, mille admodum capiuntur,
									sescenti ferme homines.

praedam custodiendam ducendamque in castra trecentis Cretensium
									dedit;

ipse revocato ab effusa caede equite et reliquis peditum ducit ad
									proximum praesidium, ratus haud magno certamine 
									opprimi posse.

L. Pompeius tribunus militum praeerat, qui perculsos milites
									repentino hostium adventu in propinquum tumulum recepit, loci se
									praesidio, quia numero et viribus impar erat, defensurus.

ibi cum in orbem milites coegisset, ut densatis scutis ab ictu
									sagittarum et iaculorum sese tuerentur, Perseus circumdato
									armatis tumulo alios ascensum undique temptare iubet et comminus
									proelium conserere, alios eminus tela ingerere.

ingens Romanos terror circumstabat; nam neque conferti propellere
									eos, qui in tumulum conitebantur, poterant et, ubi ordines
									procursando solvissent, patebant iaculis sagittisque.

maxime cestrosphendonis vulnerabantur. hoc illo bello novum genus
									teli inventum est. bipalme spiculum hastili semicubitali infixum
									erat, crassitudine digiti;

huic abiegnae breves pinnae tres, velut sagittis solent,
									circumdabantur; funda media duo scutalia inparia habebat; cum
									maiori nisu libratum funditor habena rotaret, excussum velut
									glans emicabat.

cum et hoc et alio omni genere telorum pars vulnerata militum
									esset nec facile iam arma fessi sustinerent, instare rex, ut
									dederent se, fidem dare, praemia interdum polliceri. nec
									cuiusquam ad deditionem flectebatur animus, cum ex insperato iam
									obstinatis mori spes adfulsit.

nam cum ex frumentatoribus refugientes quidam in castra
									nuntiassent consuli circumsideri praesidium, motus periculo tot
									civium — nam octingenti ferme et omnes Romani erant — cum
									equitatu ac levi armatura (accesserant nova auxilia, Numidae
									pedites equitesque et elephanti) castris egreditur et tribunis
									militum imperat, ut legionum signa sequantur.

ipse velitibus ad firmanda levium armorum auxilia adiectis ad
									tumulum praecedit.

consulis latera tegunt Eumenes et Attalus
									et Misagenes, regulus Numidarum.

cum in conspectu prima signa suorum circumsessis fuerunt, Romanis
									quidem ab ultuma desperatione recreatus est animus.

Perseus, cui primum omnium fuerat, ut contentus
									fortuito successu, captis aliquot frumentatoribus occisisque,
									non tereret tempus in obsidione praesidii,

secundum, ea quoque temptata utcumque, cum sciret nihil roboris
									secum esse, dum liceret intacto abire, et ipse hostium adventum
									elatus successu mansit et, qui phalangem arcesserent, propere
									misit;

quae et serius, quam res postulabat, et raptim acta, turbata
									cursu adversus instructos et praeparatos erat adventura. consul
									anteveniens extemplo proelium conseruit.

primo resistere Macedones; deinde, ut nulla re pares erant,
									amissis trecentis peditibus, viginti quattuor primoribus equitum
									ex ala, quam sacram vocant, inter quos Antimachus etiam
									praefectus alae cecidit, abire conantur.

ceterum iter prope ipso proelio tumultuosius fuit. phalanx
									trepido nuntio accita cum raptim duceretur, primo in angustiis
									captivorum agmini oblata vehiculisque frumento onustis
									haesit.

ingens ibi vexatio partis utriusque fuit, nullo expectante, dum utcumque explicaretur agmen, sed
									armatis deicientibus in praeceps
									inpedimenta — neque enim aliter via aperiri poterat — , iumentis,
									cum stimularentur, in turba saevientibus.

vix ab incondito agmine captivorum expedierant sese, cum regio
									agmini perculsisque equitibus occurrunt. ibi vero clamor
									iubentium referre signa ruinae quoque prope similem
									trepidationem fecit, ut, si hostes
									intrare angustias ausi longius insecuti essent, magna clades
									accipi potuerit.

consul recepto ex tumulo praesidio contentus modico successu in
									castra copias reduxit. sunt, qui eo die magno proelio pugnatum
									auctores sint; octo milia hostium caesa, in his Sopatrum et
									Antipatrum, regios duces; vivos captos circiter duo milia
									octingentos, signa militaria capta viginti septem.

nec incruentam victoriam fuisse; supra quattuor milia et
									trecentos de exercitu consulis cecidisse; signa sinistrae alae
									quinque amissa.

hic dies et Romanis refecit animos et Persea perculit, ut dies
									paucos ad Mopselum moratus sepulturae maxume
									militum amissorum cura, praesidio satis valido ad Gonnum
									relicto, in Macedoniam reciperet copias.

Timotheum quendam ex regiis praefectis cum modica manu relinquit
									ad Philam, iussum Magnetas ex propinquo temptare.

cum Pellam venisset, exercitu in hiberna dimisso ipse cum Cotye
									Thessalonicam est profectus.

eo fama adfertur, Autlesbim, regulum Thracum, et Corragum, Eumenis praefectum, in Cotyis fines
									impetum fecisse et regionem, Marenen quam vocant, cepisse.

itaque dimittendum Cotyn ad sua tuenda ratus, magnis
									proficiscentem donis prosequitur. ducenta talenta, semestre
									stipendium, equitatui numerat, cum primo annuum dare
									constituisset.

consul postquam profectum Persea audivit, ad Gonnum castra movet,
									si potiri oppido posset. ante ipsa Tempe in faucibus situm
									Macedoniae claustra tutissima praebet et in Thessaliam
									opportunum Macedonibus decursum.

cum et loco et praesidio valido inexpugnabilis urbs esset,
									abstitit incepto. in Perrhaebiam flexis itineribus Malloea primo
									impetu capta ac direpta, Tripoli aliaque Perrhaebia recepta,
									Larisam redit.

inde Eumene atque Attalo domum remissis, Misageni Numidisque
									hiberna in proxumis Thessaliae urbibus distribuit, et partem
									exercitus ita per totam Thessaliam divisit, ut et hiberna
									commoda omnes haberent et praesidio urbibus essent.

Q. Mucium legatum cum duobus milibus ad obtinendam Ambraciam
									misit. Graecarum civitatium socios omnes praeter Achaeos
									dimisit. cum exercitus parte profectus in Achaiam Pthiotim
									Pteleum desertum fuga oppidanorum diruit a fundamentis, Antronas
									voluntate incolentium recepit.

ad Larisam deinde exercitum admovit. urbs deserta erat; in arcem
									omnis multitudo concesserat; eam oppugnare adgreditur.

primi omnium Macedones, regium praesidium, metu excesserant; a
									quibus relicti oppidani in deditionem extemplo veniunt.
									dubitantem inde, utrum Demetrias prius adgredienda foret, an in
									Boeotia aspiciendae res, Thebani vexantibus eos
									Coronaeis in Boeotiam arcessebant.

et ad horum preces et quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in
									Boeotiam duxit.

eadem aestate, qua in Thessalia haec gesta
										sunt, legatus in Illyricum a
									consule missus opulenta duo oppida oppugnavit.

Ceremiam vi atque armis coegit in deditionem; omniaque iis sua
									concessit, ut opinione clementiae eos, qui Carnuntem, munitam
									urbem, incolebant, adliceret.

postquam nec, ut dederent se, conpellere neque capere obsidendo
									poterat, ne duabus oppugnationibus nequiquam fatigatus miles
									esset, quam prius intactam urbem reliquerat, diripuit.

alter consul C. Cassius nec in Gallia, quam sortitus erat,
									memorabile quicquam gessit et per Illyricum ducere legiones in
									Macedoniam vano incepto est conatus.

ingressum hoc iter consulem senatus ex Aquileiensium legatis
									cognovit, qui querentes coloniam suam novam et
									infirmam necdum satis munitam inter infestas nationes Histrorum
									et Illyriorum esse,

cum peterent, ut senatus curae haberet, quomodo ea colonia
									muniretur, interrogati, vellentne eam rem C. Cassio consuli
									mandari, responderunt Cassium Aquileiam indicto exercitu
									profectum per Illyricum in Macedoniam esse.

ea res primo incredibilis visa, et pro se quisque credere Carnis
									forsitan aut Histris bellum inlatum.

tum Aquileienses: nihil se ultra scire nec audere adfirmare, quam
									triginta dierum frumentum militi datum et duces, qui ex Italia
									itinera in Macedoniam nossent, conquisitos abductosque.

enimvero senatus indignari tantum consulem ausum, ut suam
									provinciam relinqueret, in alienam transiret, exercitum novo periculosoque itinere inter exteras
									gentes duceret, viam tot nationibus in Italiam aperiret.

decernunt frequentes, ut C. Sulpicius praetor tris ex senatu
									nominet legatos, qui eo die proficiscantur ex urbe et, quantum
									adcelerare possint, Cassium consulem, ubicumque sit,
									persequantur;

nuntient, ne bellum cum ulla gente moveat, nisi cum qua senatus
									gerendum censuerit.

legati hi profecti M. Cornelius Cethegus, M. Fulvius, P. Marcius
									Rex. metus de consule atque exercitu distulit eo tempore
									muniendae Aquileiae curam.

Hispaniae deinde utriusque legati aliquot populorum in senatum
									introducti.

ii de magistratuum Romanorum avaritia superbiaque conquesti, nixi
									genibus ab senatu petierunt, ne se socios foedius spoliari
									vexarique quam hostis patiantur.

cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias
									captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat,
									negotium datum est, ut in singulos, a quibus Hispani pecunias
									repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret
									patronosque, quos vellent, sumendi potestatem faceret.

vocatis in curiam legatis recitatum est senatus consultum,
									iussique nominare patronos.

quattuor nominaverunt, M. Porcium Catonem, P. Cornelium Cn. F.
									Scipionem, L. Aemilium L. F. Paulum, C. Sulpicium
									Gallum.

cum M. Titinio primum, qui praetor A. Manlio M. Iunio consulibus
									in citeriore Hispania fuerat, recuperatores sumpserunt. bis
									ampliatus, tertio absolutus est reus.

dissensio inter duarum provinciarum legatos est orta; citerioris
									Hispaniae populi M. Catonem et P. 
									Scipionem, ulterioris L. Paulum et Gallum Sulpicium patronos
									sumpserunt.

ad recuperatores adducti a citerioribus populis P. Furius Philus,
									ab ulterioribus M. Matienus;

ille Sp. Postumio Q. Mucio consulibus triennio ante, hic biennio
									prius L. Postumio M. Popilio consulibus praetor fuerat.

gravissimis criminibus accusati ambo ampliatique; cum dicenda de
									integro causa esset, excusati exilii causa solum vertisse.
									Furius Praeneste, Matienus Tibur exulatum abierunt.

fama erat prohiberi a patronis nobiles ac potentes conpellare;
									auxitque eam suspicionem Canuleius praetor, quod omissa ea re
									dilectum habere instituit, dein repente in provinciam abiit, ne
									plures ab Hispanis vexarentur.

ita praeteritis silentio obliteratis in futurum tamen consultum
									ab senatu Hispanis, quod impetrarunt, ne frumenti aestimationem
									magistratus Romanus haberet neve cogeret vicensumas vendere
									Hispanos, quanti ipse vellet, et ne praefecti in oppida sua ad
									pecunias cogendas imponerentur.

et alia novi generis hominum ex Hispania legatio venit.

ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus, cum quibus
									conubium non esset, natos se memorantes, supra quattuor milia
									hominum, orabant, ut sibi oppidum, in quo habitarent,
									daretur.

senatus decrevit, uti nomina sua apud L. Canuleium profiterentur
									eorumque, si quos manumisissent; eos Carteiam ad Oceanum deduci
									placere;

qui Carteiensium domi manere vellent, potestatem fieri, uti
									numero colonorum essent, agro adsignato. Latinam eam coloniam
									esse libertinorumque appellari.

eodem tempore ex Africa et Gulussa regulus, Masinissae filius,
									legatus patris, et Carthaginienses venerunt.

Gulussa prior in senatum introductus et, quae missa erant ad
									bellum Macedonicum a patre suo, exposuit et, si qua praeterea
									vellent imperare, praestaturum merito populi Romani est
									pollicitus et monuit patres conscriptos, ut a fraude
									Carthaginiensium caverent:

classis eos magnae parandae consilium cepisse, specie pro Romanis
									et adversus Macedonas; ubi ea parata instructaque esset, ipsorum
									fore potestatis, quem hostem aut socium habeant. hanc iniec

* tis tantum extitit * pavorem ingressi castra, ostentantes
									capita, fecerunt, ut, si admotus extemplo exercitus foret, capi
									castra potuerint.

tum quoque fuga ingens facta est; et erant, qui legatos mittendos
									ad pacem precibus petendam censerent; civitatesque conplures eo
									nuntio audito in deditionem venerunt.

quibus purgantibus sese culpamque in duorum amentiam
									conferentibus, qui se ultro ad poenam ipsi obtulissent, cum
									veniam dedisset praetor,

profectus extemplo ad alias civitates omnibus imperata
									facientibus quieto exercitu pacatum agrum, qui paulo ante
									ingenti tumultu arserat, peragravit.

haec lenitas praetoris, qua sine sanguine ferocissimam gentem
									domuerat, eo gratior plebi patribusque fuit, quo crudelius
									avariusque in Graecia bellatum et ab consule Licinio et ab
									Lucretio praetore erat.

Lucretium tribuni plebis absentem contionibus adsiduis
									lacerabant, cum rei publicae causa abesse excusaretur; sed tum
									adeo vicina etiam inexplorata erant, ut is eo tempore in agro
									suo Antiati esset aquamque ex manubiis Antium ex flumine
									Loracinae duceret.

id opus centum triginta milibus aeris locasse dicitur; tabulis
									quoque pictis ex praeda fanum Aesculapi exornavit.

invidiam infamiamque ab Lucretio averterunt in Hortensium,
									successorem eius, Abderitae legati flentes ante curiam
									querentesque oppidum suum ab Hortensio expugnatum ac direptum
									esse:

causam excidii fuisse urbi, quod, cum centum milia denarium et
									tritici quinquaginta milia modium imperaret, spatium petierint, quo de ea re et ad Hostilium consulem et Romam
									mitterent legatos.

vixdum ad consulem se pervenisse et audisse oppidum expugnatum,
									principes securi percussos, sub corona ceteros venisse.

indigna res senatui visa, decreveruntque eadem de Abderitis, quae
										 de Coronaeis decreverant priore
									anno, eademque pro contione edicere Q. Maenium praetorem
									iusserunt.

et legati duo, C. Sempronius Blaesus Sex. Iulius Caesar, ad
									restituendos in libertatem Abderitas missi.

iisdem mandatum, ut et Hostilio consuli et Hortensio praetori
									nuntiarent, senatum Abderitis iniustum bellum inlatum
									conquirique omnes, qui in servitute sint, et restitui in
									libertatem aecum censere.

eodem tempore de C. Cassio, qui consul priore anno fuerat, tum
									tribunus militum in Macedonia cum A. Hostilio erat, querellae ad
									senatum delatae sunt, et legati regis Gallorum Cincibili
									venerunt.

frater eius verba in senatu fecit questus Alpinorum populorum
									agros, sociorum suorum, depopulatum C. Cassium esse et inde
									multa milia hominum in servitutem abripuisse.

sub idem tempus Carnorum Histrorumque et 
									Iapydum legati venerunt: duces sibi ab consule Cassio primum
									imperatos, qui in Macedoniam ducenti exercitum iter
									monstrarent;

pacatum ab se tamquam ad aliud bellum gerendum abisse. inde ex
									medio regressum itinere hostiliter peragrasse fines suos; caedes
									passim rapinasque et incendia facta; nec se ad id locorum scire,
									propter quam causam consuli pro hostibus fuerint.

et regulo Gallorum absenti et his populis responsum est senatum
									ea, quae facta querantur, neque scisse futura, neque, si sint
									facta, probare. sed indicta causa damnari absentem consularem
									virum iniurium esse, cum is rei publicae causa absit;

ubi ex Macedonia redisset C. Cassius, tum, si coram eum arguere
									vellent, cognita re senatum daturum operam, uti satisfiat.

nec responderi tantum iis gentibus, sed legatos mitti, duos ad
									regulum trans Alpis, tres circa eos populos placuit, qui indicarent, quae patrum sententia esset.

munera mitti legatis ex binis milibus aeris censuerunt; fratri
									reguli haec praecipua, torques duo ex quinque pondo auri facti
									et vasa argentea quinque ex viginti pondo et duo equi phalerati
									cum agasonibus et equestria arma ac sagula, et comitibus eorum
									vestimenta, liberis servisque.

haec missa; illa petentibus data, ut denorum equorum iis
									commercium esset educendique ex Italia potestas fieret.

legati cum Gallis missi trans Alpis C. Laelius, M. Aemilius
									Lepidus, ad ceteros populos C. Sicinius, P. Cornelius Blasio, T.
									Memmius.

multarum simul Graeciae Asiaeque civitatium legati Romam
									convenerunt.

primi Athenienses introducti; ii se, quod navium habuerint
									militumque, P. Licinio consuli et C. Lucretio praetori misisse
									exposuerunt;

quibus eos non usos frumenti sibi centum milia imperasse; quod,
									quamquam sterilem terram ararent, ipsosque etiam agrestis
									peregrino frumento alerent, tamen, ne deessent officio,
									confecisse; et alia, quae imperarentur, praestare paratos
									esse.

Milesii nihil, quod praestitissent,
									memorantes, si quid imperare ad bellum senatus vellet, praestare
									se paratos esse polliciti sunt.

Alabandenses templum Urbis Romae se fecisse commemoravere
									ludosque anniversarios ei divae instituisse;

et coronam auream quinquaginta pondo, quam in Capitolio ponerent
									donum Iovi optimo maximo, attulisse et scuta equestria trecenta;
									ea, cui iussissent, tradituros. donum ut in Capitolio ponere et
									sacrificare liceret, petebant.

hoc et Lampsaceni, octoginta pondo
									coronam adferentes,

petebant, commemorantes discessisse se a Perseo, postquam Romanus
									exercitus in Macedoniam venisset, cum sub dicione Persei et ante
									Philippi fuissent.

pro eo et quod imperatoribus Romanis omnia praestitissent, id se
									tantum orare, ut in amicitiam populi Romani reciperentur, et, si
									pax cum Perseo fieret, exciperentur, ne in regiam potestatem
									reciderent.

ceteris legatis comiter responsum; Lampsacenos in
									sociorum formulam referre Q. Maenius praetor iussus. munera
									omnibus in singulos binum milium aeris data. Alabandenses scuta
									reportare ad A. Hostilium consulem in Macedoniam iussi.

et ex Africa legati simul Carthaginiensium et
										Masinissae venerunt: legati Carthaginiensium tritici
									deciens centum milia et hordei quingenta indicantes se ad mare
									devecta habere, ut, quo senatus censuisset, deportarent;

id munus officiumque suum scire minus esse quam pro meritis
									populi Romani et voluntate sua; sed saepe alias bonis in rebus
									utriusque populi se gratorum fideliumque socium muneribus
									functos esse.

item Masinissae legati tritici eandem summam polliciti et mille
									et ducentos equites, duodecim elephantos; et si quid aliud opus
									esset, uti inperaret senatus: aeque propenso animo et, quae ipse
									ultro pollicitus sit, praestaturum esse.

gratiae et Carthaginiensibus et regi actae, rogatique, ut ea.,
									quae pollicerentur, ad Hostilium consulem in Macedoniam
									deportarent. legatis in singulos binum milium aeris munera
									missa.

Cretensium legatis commemorantibus se, quantum sibi imperatum a
									P. Licinio consule esset sagittariorum,

in Macedoniam misisse, cum interrogati non infitiarentur apud
									Persea maiorem numerum sagittariorum suorum quam apud Romanos militare, responsum est,

si Cretenses bene ac naviter destinarent potiorem populi Romani
									quam regis Persei amicitiam habere, senatum quoque Romanum iis
									tamquam certis sociis responsum daturum esse.

interea nuntiarent suis placere senatui dare operam Cretenses,
									ut, quos milites intra praesidia regis Persei haberent, eos
									primo quoque tempore domum revocarent.

Cretensibus cum hoc responso dimissis Chalcidenses vocati, quorum
									legatio ipso introitu movit, quod Micythion, princeps eorum,
									pedibus captus lectica est introlatus;

ultimae necessitatis extemplo visa res, in qua ita adfecto
									excusatio valetudinis aut ne ipsi quidem petenda
									visa foret aut data petenti non esset.

cum sibi nihil vivi relicum praeterquam linguam ad deplorandas
									patriae suae calamitates praefatus esset, exposuit civitatis
									primum suae benefacta et vetera et ea, quae Persei bello
									praestitissent ducibus exercitibusque Romanis;

tum quae primo C. Lucretius in populares suos praetor Romanus
									superbe, avare, crudeliter fecisset; deinde quae tum cum maxime
									L. Hortensius faceret.

quem ad modum omnia sibi, etiam iis, quae patiantur, tristiora,
									patienda esse ducant potius, quam fide decedant, sic, quod ad
									Lucretium Hortensiumque attineret, scire tutius fuisse claudere
									portas quam in urbem eos accipere.

qui exclusissent eos, Emathiam, Amphipolim, Maroneam, Aenum
									incolumes esse. apud se templa omnibus ornamentis spoliata;
									conpilataque sacrilegiis C. Lucretium navibus Antium devexisse;
									libera corpora in servitutem abrepta; fortunas sociorum populi
									Romani direptas esse et cotidie diripi.

nam ex instituto C. Lucreti Hortensium quoque in tectis hieme
									pariter atque aestate navalis socios habere, et domos suas
									plenas turba nautica esse; versari inter se, coniuges liberosque
									suos, quibus nihil neque dicere pensi sit neque facere.

accersere in senatum Lucretium placuit, ut disceptaret coram
									purgaretque sese.

ceterum multo plura praesens audivit, quam in absentem iacta
									erant; et graviores potentioresque accessere accusatores duo
									tribuni plebis, M’. Iuventius Talna et Cn. Aufidius.

ii non in senatu modo eum lacerarunt, sed in contionem etiam
									pertracto multis obiectis probris diem dixerunt.

senatus iussu Chalcidensibus Q. Maenius praetor respondit, quae
									bene meritos sese et ante et in eo bello, quod geratur, de
									populo Romano dicant, ea et scire vera eos referre senatum et
									perinde ac debeant grata esse.

quae facta a C. Lucretio fierique ab L.
									Hortensio praetoribus Romanis querantur, ea neque facta neque
									fieri voluntate senatus quem non posse existimare, qui sciat
									bellum Persei et ante Philippo, patri eius, intulisse
									populum.

Romanum pro libertate Graeciae, non ut ea a
									magistratibus suis socii atque amici paterentur?

litteras se ad L. Hortensium praetorem daturos esse, quae
									Chalcidenses querantur acta, ea senatui non placere; si qui in
									servitutem liberi venissent, ut eos conquirendos primo quoque tempore restituendosque in
									libertatem curaret; sociorum navalium neminem praeter magistros,
									in hospitia deduci aequum censere.

haec Hortensio iussu senatus scripta. munera binum milium aeris
									legatis missa et vehicula Micythioni publice locata, quae eum
									Brundisium commode perveherent.

C. Lucretium, ubi dies, quae dicta erat, venit, tribuni ad
									populum accusarunt multamque deciens centum milium aeris
									dixerunt.

comitiis habitis omnes quinque et triginta tribus eum
									condemnarunt.

in Liguribus eo anno nihil memorabile
									gestum. nam nec hostes moverunt arma, neque consul in agrum
									eorum legiones induxit;

et satis explorata pace eius anni milites duarum legionum
									Romanarum intra dies sexaginta, quam in provinciam venit,
									dimisit.

sociorum nominis Latini exercitu mature in hiberna Lunam et Pisas
									deducto ipse cum equitibus Galliae provinciae pleraque oppida
									adit.

nusquam alibi quam in Macedonia bellum erat. suspectum tamen
									Gentium, Illyriorum regem, habebant.

itaque et octo navis ornatas a Brundisio senatus censuit
									mittendas ad C. Furium legatum Issam, qui cum praesidio duarum
									Isensium navium insulae praeerat — duo milia militum in eas
									naves sunt inposita, quae M. Raecius praetor ex senatus consulto
									in ea parte Italiae, quae obiecta Illyrico est, conscripsit —

, et consul Hostilius Ap. Claudium in Illyricum cum quattuor milibus peditum misit, ut
									accolas Illyrici tutaretur.

qui non contentus iis, quas adduxerat, copiis auxilia ab sociis
									conrogando ad octo milia hominum ex 
									vario genere armavit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum
									Dassaretiorum consedit.

haud procul inde Uscana oppidum finium imperiique Persei erat.
									decem milia civium habebat et modicum custodiae causa Cretensium
									praesidium.

inde nuntii ad Claudium occulti veniebant, si propius copias
									admovisset, paratos fore, qui proderent urbem. et operae pretium
									esse: non se amicosque tantum, sed etiam milites praeda
									expleturum.

spes cupiditati admota ita occaecavit animum, ut nec ex iis, qui venerant, quemquam retineret
									nec obsides, pignus futuros afore fraudem agendae rei, posceret
									nec mitteret exploratum nec fidem acciperet. die tantum statuta
									profectus a Lychnido duodecim milia ab urbe, ad quam tendebat,
									posuit castra.

quarta inde vigilia signa movit mille ferme ad praesidium
									castrorum relictis. inconpositi, longo agmine effusi,
									infrequentes, cum nocturnus error dissiparet, ad urbem
									pervenerunt.

crevit neclegentia, postquam neminem armatum in muris viderunt.
									ceterum, ubi primum sub ictu teli fuerunt, duabus simul portis
									erumpitur; et ad clamorem erumpentium ingens strepitus e muris
									ortus ululantium mulierum cum crepitu undique aeris, et
									incondita multitudo turba inmixta servili variis vocibus
									personabat.

hic tam multiplex undique obiectus terror effecit, ne sustinere
									primam procellam eruptionis Romani possent. itaque fugientes
									plures quam pugnantes interempti sunt; vix duo milia hominum cum
									ipso legato in castra perfugerunt.

quo longius iter in castra erat, eo pluris fessos consectandi
									hostibus copia fuit.

ne moratus quidem in castris Appius, ut suos dissipatos fuga
									colligeret, quae res palatis per agros saluti fuisset, ad
									Lychnidum protinus reliquias cladis reduxit.

haec et alia haud prospere in Macedonia gesta ex Sex. Digitio
									tribuno militum, qui sacrificii causa Romam venerat, sunt
									audita.

propter quae veriti patres, ne qua maior ignominia acciperetur,
									legatos in Macedoniam M. Fulvium Flaccum et M. Caninium Rebilum
									miserunt, qui conperta, quae agerentur, referrent;

et ut A. Atilius consul comitia consulibus rogandis ita ediceret, uti mense Ianuario confici possent, et
									ut primo quoque tempore in urbem rediret.

interim M. Raecio praetori mandatum, ut edicto senatores omnes ex
									tota Italia, nisi qui rei publicae causa abessent, Romam
									revocaret:

qui Romae essent, ne quis ultra mille passuum ab Roma abesset.
									ea, uti senatus censuit, sunt facta.

comitia consularia ante diem quintum kal. Febr. fuere. creati
									consules sunt Q. Marcius Philippus iterum et Cn. Servilius
									Caepio.

post diem tertium praetores sunt facti C. Decimius, M. Claudius
									Marcellus, C. Sulpicius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser.
									Cornelius Lentulus, P. Fonteius Capito.

designatis praetoribus praeter duas urbanas quattuor provinciae
									sunt decretae:

Hispania et Sardinia et Sicilia et classis. legati ex Macedonia
									exacto admodum mense Februario redierunt. hi, quas res ea
									aestate prospere gessisset rex Perseus, referebant, quantusque
									timor socios populi Romani cepisset tot urbibus in potestatem
									regis redactis.

exercitum consulis infrequentem commeatibus vulgo datis per
									ambitionem esse; culpam eius rei consulem in tribunos militum,
									contra illos in consulem conferre.

ignominiam Claudi temeritate acceptam elevare eos patres †
									acceperunt, qui perpaucos Italici generis et magna ex parte tumultuario dilectu conscriptos
									ibi milites amissos referebant.

consules designati ubi primum magistratum inissent, de Macedonia
									referre ad senatum iussi; destinataeque provinciae iis sunt
									Italia et Macedonia.

hoc anno intercalatum est: tertio die post Terminalia kalendae
									intercalariae fuere. sacerdotes intra eum annum mortui sunt L.
									Flamininus pontifices duo decesserunt, L.
									Furius Philus et C. Livius Salinator. in locum Furii T. Manlium
									Torquatum, in Livi M. Servilium pontifices legerunt.

principio insequentis anni cum consules novi Q. Marcius et Cn.
									Servilius de provinciis rettulissent, primo quoque tempore aut
									conparare eos inter se Italiam et Macedoniam aut
									sortiri placuit;

priusquam id sors cerneret, in incertum, ne quid gratia momenti
									faceret, in utramque provinciam, quod res desideraret
									supplementi decerni. —

decernunt in Macedoniam peditum Romanorum
									sex milia, sociorum nominis Latini sex milia, equites Romanos
									ducentos quinquaginta, socios trecentos;

— veteres milites dimitti, ita ut in singulas Romanas legiones
									ne plus sena milia peditum, treceni equites essent.

alteri consuli nullus certus finitus numerus civium Romanorum,
									quem in supplementum legeret. id modo finitum, ut duas legiones
									scriberet, quae quina milia peditum et ducenos haberent, equites
									trecenos.

Latinorum maior quam collegae decretus numerus, peditum decem
									milia et sescenti equites. quattuor praeterea legiones scribi
									iussae, quae, si quo opus esset, educerentur.

tribunos iis, non permissum, ut consules facerent: populus
									creavit. sociis nominis Latini sedecim milia peditum et mille
									equites imperati.

hunc exercitum parari tantum placuit, ut exiret, si quo res
									posceret.

Macedonia maxime curam praebebat. in classem mille socii navales
									cives Romani libertini ordinis, ex Italia quingenti scribi iussi; totidem ut ex Sicilia
									scriberentur; et cui ea provincia evenisset, mandatum, ut eos in
									Macedoniam, ubicumque classis esset, deportandos curaret.

in Hispaniam tria milia peditum Romanorum in supplementum,
									trecenti equites decreti. finitus ibi quoque in legiones militum
									numerus, peditum quina milia duceni et treceni equites.

et sociis imperare praetor, cui Hispania obvenisset, iussus
									quattuor milia peditum et trecentos equites.

non sum nescius ab eadem neclegentia, quia nihil deos portendere
									vulgo nunc credant, neque nuntiari admodum ulla prodigia in
									publicum neque in annales referri.

ceterum et mihi vetustas res scribenti nescio quo pacto anticus
									fit animus, et quaedam religio tenet, quae illi prudentissimi
									viri publice suscipienda censuerint, ea pro indignis habere, quae in meos annales 
									referam.

Anagnia duo prodigia eo anno sunt nuntiata, facem in caelo
									conspectam et bovem feminam locutam; eam 
									publice ali. Menturnis quoque per eos dies caeli ardentis
									species affulserat.

Reate imbri lapidavit. Cumis in arce Apollo triduum ac tris
									noctes lacrimavit. in urbe Romana duo aeditui nuntiarunt, alter
									in aede Fortunae anguem iubatum a conpluribus visum esse, alter
									in aede Primigeniae Fortunae,

quae in Colle est, duo diversa prodigia, palmam in area enatam et
									sanguine interdiu pluvisse.

duo non suscepta prodigia sunt, alterum, quod in privato loco
									factum esset, — palmam enatam in 
									inpluvio suo T. Marcius Figulus nuntiabat — , alterum, quod in
									loco peregrino: Fregellis in domo L. Atrei hasta, quam filio
									militi emerat, interdiu plus duas horas arsisse, ita ut nihil
									eius ambureret ignis, dicebatur.

publicorum prodigiorum causa libri a decemviris aditi:
									quadraginta maioribus hostiis quibus diis consules sacrificarent
									ediderunt, et uti supplicatio fieret cunctique magistratus circa
									omnia pulvinaria victumis maioribus sacrificarent populusque
									coronatus esset.

omnia, uti decemviri praeierunt, facta.

censoribus deinde creandis comitia edicta sunt. petierunt
									censuram principes civitatis, C. Valerius Laevinus, L. Postumius
									Albinus, P. Mucius Scaevola, M. Iunius Brutus, C. Claudius
									Pulcher, Ti. Sempronius Gracchus. hos duos censores creavit
									populus Romanus.

cum dilectus habendi maior quam alias propter Macedonicum bellum
									cura esset, consules plebem apud senatum accusabant, quod
										 et iuniores non responderent.

adversus quos C. Sulpicius et M. Claudius praetores plebis causam
									egerunt: non consulibus, sed ambitiosis consulibus dilectum
									difficilem esse; neminem invitum militem ab iis fieri.

id ut ita esse scirent et patres conscripti, praetores se, quibus
									vis imperii minor et auctoritas esset, dilectum, si ita senatui
									videretur, perfecturos esse.

id praetoribus magna patrum approbatione, 
									non sine suggillatione consulum mandatum est. censores, ut eam rem adiuvarent, ita in contione edixerunt:
									legem censui censendo dicturos esse, ut praeter commune omnium
									civium ius iurandum haec adiurarent:

“tu minor annis sex et quadraginta es tuque ex edicto C.
										Claudi Ti. Semproni censorum ad dilectum prodisti et,
										quotienscumque dilectus erit, quoad hi censores magistratum
										habebunt, si miles factus non eris, in dilectum
										prodibis?”

item, quia fama erat multos ex Macedonicis legionibus incertis
									commeatibus per ambitionem imperatorum ab exercitu abesse,
									edixerunt de militibus P. Aelio C.
										Popilio consulibus postve eos consules in Macedoniam
									scriptis, ut, qui eorum in Italia essent, intra dies triginta,
									censi prius apud sese, in provinciam redirent;

qui in patris aut avi potestate essent, eorum nomina ad se
									ederentur.

missorum quoque causas sese cognituros esse; et quorum ante
									emerita stipendia gratiosa missio sibi visa esset, eos milites
									fieri iussuros.

hoc edicto litterisque censorum per fora et conciliabula dimissis
									tanta multitudo iuniorum Romam convenit, ut gravis urbi turba
									insolita esset.

praeter dilectum eorum, quos in supplementum mitti oportebat,
									quattuor a C. Sulpicio praetore scriptae legiones sunt, intraque
									undecim dies dilectus est perfectus.

consules deinde sortiti provincias sunt. nam praetores propter
									iurisdictionem maturius sortiti erant.

urbana C. Sulpicio, peregrina C. Decimio obtigerat; Hispaniam M.
									Claudius Marcellus, Siciliam Ser. Cornelius Lentulus, Sardiniam
									P. Fonteius Capito, classem C. Marcius Figulus erat sortitus.
									consulum Cn. Servilio Italia, Q. Marcio Macedonia obvenit;
									Latinisque actis Marcius extemplo est profectus.

Caepione deinde referente ad senatum, quas ex novis legionibus
									duas legiones secum in Galliam duceret, decrevere patres, ut C.
									Sulpicius M. Claudius praetores ex iis, quas scripsissent,
									legionibus, quas videretur, consuli darent.

indigne patiens praetorum arbitrio consulem subiectum, dimisso
									senatu ad tribunal praetorum stans postulavit, ex
									senatus consulto destinarent sibi duas legiones. praetores
									consulis in eligendo arbitrium fecerunt.

senatum deinde censores legerunt: M. Aemilius Lepidus princeps ab
									tertiis iam censoribus lectus. septem de senatu eiecti sunt.

in censu accipiendo populi milites ex Macedonico exercitu, qui
									quam multi abessent ab signis census docuit, in provinciam redire cogebant;

causas † stipendiis missorum cognoscebant, et cuius nondum iusta
									missio visa esset, ita iusiurandum adigebant: “ex tui animi
										sententia, tu ex edicto C. Claudi Ti. Semproni censorum in
										provinciam Macedoniam redibis, quod sine dolo malo facere
										poteris?”

in equitibus recensendis tristis admodum eorum atque aspera
									censura fuit:

multis equos ademerunt. in ea re cum equestrem ordinem
									offendissent, flammam invidiae adiecere edicto, quo edixerunt,
									ne quis eorum, qui Q. Fulvio A. Postumio censoribus publica
									vectigalia aut ultro tributa conduxissent, ad hastam suam
									accederet sociusve aut adfinis eius conductionis esset.

saepe id querendo veteres publicani cum impetrare nequissent ab
									senatu, ut modum potestati censoriae inponerent, tandem tribunum
									plebis P. Rutilium, ex rei privatae contentione iratum
									censoribus, patronum causae nancti sunt.

clientem eius libertinum parietem in
									Sacra via adversus aedes publicas demoliri iusserant, quod
									publico inaedificatus esset.

appellati a privato tribuni. cum praeter Rutilium nemo
									intercederet, censores ad pignera capienda miserunt multamque
									pro contione privato dixerunt.

hinc contentione orta cum veteres publicani se ad tribunum
									contulissent, rogatio repente sub unius tribuni nomine
									promulgatur, quae publica vectigalia aut 
									ultro tributa C. Claudius et Ti. Sempronius locassent, ea rata
									locatio ne esset:

ab integro locarentur, et ut omnibus redimendi et conducendi
									promiscue ius esset.

diem ad eius rogationem concilio tribunus plebis
									dixit. qui postquam venit, ut censores
									ad dissuadendum processerunt, Graccho dicente silentium fuit;
										 cum Claudio
									obstreperetur, audientiam facere praeconem iussit.

eo facto avocatam a se contionem tribunus questus et in ordinem
									se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abit.

postero die ingentis tumultus ciere. Ti. Gracchi primum bona
									consecravit, quod in multa pignoribusque eius, qui tribunum
									appellasset, intercessioni non parendo se in ordinem
									coegisset;

C. Claudio diem dixit, quod contionem ab se avocasset; et utrique
									censori perduellionem se iudicare pronuntiavit diemque comitiis
									a C. Sulpicio praetore urbano petit.

non recusantibus censoribus, quominus primo quoque tempore
									iudicium de se populus faceret, in ante diem octavum et septimum
									kal. Octobres comitiis perduellionis dicta dies.

censores extemplo in atrium Libertatis escenderunt et ibi obsignatis tabellis publicis clausoque
									tabulario et dimissis servis publicis negarunt se prius quidquam
									publici negotii gesturos, quam iudicium populi de se factum
									esset.

prior Claudius causam dixit; et cum ex duodecim centuriis equitum
									octo censorem condemnassent multaeque aliae primae classis,
									extemplo principes civitatis in conspectu populi anulis aureis
									positis vestem mutarunt, ut supplices plebem circumirent.

maxime tamen sententiam vertisse dicitur Ti. Gracchus, quod, cum
									clamor undique plebis esset periculum Graccho non esse,
									conceptis verbis iuravit, si collega damnatus esset, non
									expectato de se iudicio comitem exilii eius futurum.

adeo tamen ad extremum spei venit reus, ut octo centuriae ad
									damnationem defuerint. absoluto Claudio tribunus plebis negavit
									se Gracchum morari.

eo anno postulantibus Aquileiensium legatis, ut numerus colonorum
									augeretur, mille et quingentae familiae ex senatus consulto
									scriptae triumvirique, qui eas deducerent, missi sunt T. Annius
									Luscus, P. Decius Subulo, M. Cornelius Cethegus.

eodem anno C. Popilius et Cn. Octavius legati, qui in Graeciam
									missi erant, senatus consultum Thebis primum recitatum per omnes Peloponnesi urbes circumtulerunt, ne quis
									ullam rem in bellum magistratibus Romanis conferret, praeterquam
									quod senatus censuisset.

hoc fiduciam in posterum quoque praebuerat, levatos se
										oneribus que inpensisque, quibus, alia aliis
									inperantibus, exhauriebantur.

Achaico concilio Aegi iis dato benigne locuti auditique, egregia
									spe futuri status fidissima gente relicta, in Aetoliam
									traiecerunt.

ibi nondum quidem seditio erat, sed omnia suspecta criminumque
									inter ipsos plena;

ob quae obsidibus postulatis neque exitu rei inposito in
									Acarnaniam inde profecti legati sunt.

Thyrrei concilium legatis Acarnanes dederunt. ibi quoque inter
									factiones erat certamen: quidam principum postulare, ut
									praesidia in urbes suas inducerentur adversus amentiam eorum,
									qui ad Macedonas gentem trahebant;

pars recusare, ne, quod bello captis et hostibus mos esset, id
									pacatae et sociae civitates ignominiae acciperent.

iusta deprecatio haec visa. Larisam ad Hostilium proconsulem — ab
									eo enim missi erant — legati redierunt.

Octavium retinuit secum, Popilium cum mille ferme militibus in
									hiberna Ambraciam misit.

Perseus principio hiemis egredi Macedoniae finibus non ausus, ne
									qua in regnum vacuum inrumperent Romani, sub tempus brumae, cum
										 inexsuperabilis ab Thessalia montes
									nivis altitudo facit,

occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne
									quid averso se in Romanum bellum periculi ab iis esset, cum a
									Threcia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab
									Romanis praestarent, Dardanos recens domuisset bellum,

solum infestum esse Macedoniae latus, quod ab Illyrico pateret,
									cernens, neque ipsis quietis Illyriis et aditum praebentibus
									Romano, si domuisset proximos Illyriorum, Gentium quoque regem
									iam diu dubium in societatem perlici posse, cum decem milibus
									peditum,

quorum pars phalangitae erant, et duobus milibus levium armorum
									et quingentis equitibus profectus Stuberram venit.

inde frumento conplurium dierum sumpto iussoque
									apparatu oppugnandarum urbium sequi, tertio die ad Uscanam —
									Penestianae terrae ea maxima urbs est — posuit castra, prius
									tamen, quam vim admoveret, missis, qui temptarent nunc
									praefectorum praesidii, nunc oppidanorum animos.

erat autem ibi cum iuventute Illyriorum Romanum praesidium. postquam nihil pacati
									referebant, oppugnare est adortus et corona eam capere conatus
									est.

cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes,
									pars scalas muris, pars ignem portis
									inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores
									urbis,

quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto
									posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore, ut posset
									morari.

ceterum postquam vineas agi turresque excitari vident, victa
									pertinacia est. nam praeterquam quod adversus vim pares non
									erant, ne frumenti quidem aut ullius alterius rei copia intus
									erat, ut in necopinata obsidione.

itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Carvilius
									Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano missi, qui a Perseo
									peterent primo, ut armatos suaque secum ferentis abire sineret,
									dein, si id minus impetrarent, vitae tantum libertatisque fidem
									acciperent.

promissum id benignius est ab rege quam praestitum; exire enim
									sua secum efferentibus iussis primum arma, dein libertatem ademit. his urbe egressis et
									Illyriorum cohors — quingenti erant — et Uscanenses se urbemque
									dediderunt.

Perseus praesidio Uscanae inposito multitudinem omnem deditorum,
									quae prope numero exercitum aequabat, Stuberram abducit.

ibi Romanis — quattuor milia autem hominum erant — praeter
									principes in custodiam civitatum divisis, Uscanensibus
									Illyriisque venditis, in Penestas exercitum reducit ad Oaeneum
									oppidum in potestatem redigendum,

et alioqui opportune situm, et transitus ea est in Labeates, ubi
									Gentius regnabat.

praetereunti frequens castellum, Draudacum nomine, peritorum
									quidam regionis eius nihil Oaeneo capto opus esse
									ait, nisi in potestate et Draudacum sit;

opportunius etiam ad omnia positum esse. admoto exercitu omnes
									extemplo dediderunt sese. ad quam spe
									celeriorem deditionem erectus postquam animadvertit, quantus
									agminis sui terror esset, undecim alia castella eodem metu in
									potestatem redigit.

ad perpauca vi opus fuit, cetera voluntate dedita; et in his
									recepti mille et quingenti dispositi per praesidia milites
									Romani.

magno usui Carvilius Spoletinus erat in conloquiis dicendo nihil
									in ipsos saevitum. deinde Oaeneum perventum est, quod sine iusta
									oppugnatione capi non poterat. et maiore aliquanto, quam cetera,
									iuventute et validum oppidum moenibus erat,

et hinc amnis, Artatus nomine, hinc mons praealtus et aditu
									difficilis cingebat.

haec spem ad resistendum oppidanis dabant. Perseus circumvallato
									oppido aggerem a parte superiore ducere instituit, cuius
									altitudine muros superaret.

quod opus dum perficitur, crebris interim proeliis, quibus per
									excursiones et moenia sua oppidani tutabantur et opera hostium
									inpediebant, magna eorum multitudo variis casibus absumpta est,
									et qui supererant, labore diurno nocturnoque et volneribus inutiles erant.

ubi primum agger iniunctus muro est, et cohors regia, quos
									Nicatoras appellant, transcendit, et scalis multis simul
									partibus inpetus in urbem est factus.

puberes omnes interfecti sunt; coniuges liberosque eorum in
									custodiam dedit;

praedae alia militum cessere. Stuberram inde victor revertens ad
									Gentium legatos Pleuratum Illyrium, exulantem apud se, et Adaeum
									Macedonem a Beroea mittit;

iis mandat, ut exponerent aestatis eius hiemisque acta sua
									adversus Romanos Dardanosque; adicerent recentia in Illyrico
									hibernae expeditionis opera; hortarentur Gentium in amicitiam
									secum et cum Macedonibus iungendam.

hi transgressi iugum Scordi montis, per Illyrici solitudines,
									quas de industria populando Macedones fecerant, ne transitus
									faciles Dardanis in Illyricum aut Macedoniam
									essent, Scodram labore ingenti tandem pervenerunt.

Lissi rex Gentius erat. eo acciti legati, qui mandata exponentes
									benigne auditi sunt; responsum sine effectu tulerunt, voluntatem
									sibi non deesse ad bellandum cum Romanis; ceterum ad conandum
									id, quod velit, pecuniam maxime deesse.

haec Stuberram rettulere regi tum maxime captivos ex Illyrico
									vendenti. extemplo iidem legati, addito Glaucia ex numero
									custodum corporis, remittuntur sine mentione pecuniae, qua una
									barbarus inops inpelli ad bellum non poterat.

Ancyram inde populatus Perseus in Penestas rursus exercitum
									reducit firmatisque Uscanae et circa eam per omnia castella,
									quae receperat, praesidiis in Macedoniam sese recipit.

L. Coelius, legatus Romanus, praeerat Illyrico; qui moveri non
									ausus, cum in iis locis rex esset, post profectionem demum eius
									conatus in Penestis Uscanam recipere, a praesidio, quod ibi
									Macedonum erat, cum multis volneribus repulsus Lychnidum copias
									reduxit.

inde post dies paucos M. Trebellium Fregellanum cum satis valida
									manu in Penestas misit ad obsides ab iis
									urbibus, quae in amicitia cum fide permanserant,
									accipiendos;

procedere etiam in Parthinos — ii quoque obsides dare pepigerant
									— iussit. ab utraque gente sine tumultu exigit. Penestarum
									equites Apolloniam, Parthinorum Dyrrachium, — tum Epidamni magis
									celebre nomen Graecis erat — missi.

Ap. Claudius acceptam in Illyrico ignominiam corrigere cupiens
									Phanotam, Epiri castellum, adortus oppugnare est. auxilia
									Chaonum Thesprotorumque praeter Romanum exercitum, ad sex milia
									hominum, secum adduxit;

neque operae pretium fecit Cleua, qui relictus a Perseo erat, cum
									valido praesidio defendente. et Perseus, Elimeam profectus et
									circa eam exercitu lustrato ad Stratum vocantibus Epirotis
									ducit.

Stratus validissima tum urbs Aetoliae erat; sita est super
									Ambracium sinum prope amnem Inachum. cum decem milibus peditum
									eo profectus est et equitibus trecentis, quos pauciores propter angustias viarum et asperitatem duxit.

tertio die cum pervenisset ad Citium montem, vix transgressus
									propter altitudinem nivis locum quoque castris aegre
									invenit.

profectus inde, magis quia manere non poterat, quam quod tolerabilis aut via aut tempestas esset, cum
									ingenti vexatione praecipue iumentorum altero die ad templum
									Iovis, Nicaeum quem vocant, posuit castra.

ad Aratthum inde flumen itinere ingenti emenso retentus
									altitudine amnis mansit. quo spatio temporis ponte perfecto,
									traductis copiis diei progressus iter obvium Archidamum,
									principem Aetolorum, per quem ei Stratus tradebatur, habuit.

eo die ad finem agri Aetolici castra posita;

inde altero die ad Stratum perventum; ubi prope Inachum amnem
									castris positis, cum expectaret effusos
									omnibus portis Aetolos in fidem suam venturos, clausas portas
									atque ipsa ea nocte, qua venerat, receptum Romanum praesidium
									cum C. Popilio legato invenit.

principes, qui praesentis Archidami auctoritate conpulsi regem
									arcessierant, obviam egresso Archidamo segniores facti locum
									adversae factioni dederant ad Popilium cum mille peditibus ab
									Ambracia accersendum.

in tempore et Dinarchus, praefectus equitum gentis Aetolorum, cum
									sescentis peditibus et equitibus centum venit. satis constabat eum tamquam ad Persea tendentem
									Stratum venisse,

mutato deinde cum fortuna animo Romanis se, adversus quos
									venerat, iunxisse.

nec Popilius securior, quam debebat esse, inter tam mobilia
									ingenia erat. claves portarum custodiamque murorum suae extemplo
									potestatis fecit;

Dinarchum Aetolosque cum iuventute Stratiorum in arcem per
									praesidii speciem amovit.

Perseus ab imminentibus superiori parti urbis tumulis temptatis
									conloquiis, cum obstinatos atque etiam telis procul arcentis
									videret, quinque milia passuum ab urbe trans Petitarum amnem
									posuit castra.

ibi consilio advocato cum Archidamus Epirotarumque transfugae
									retinerent, Macedonum principes non pugnandum cum
									infesto tempore anni censerent, nullis praeparatis
									commeatibus,

cum inopiam prius obsidentes quam obsessi sensuri essent, maxime
									quod hostium haud procul inde hiberna erant, territus in
									Aperantiam castra movit.

Aperanti eum propter Archidami magnam in ea gente gratiam
									auctoritatemque consensu omnium acceperunt; is ipse cum
									octingentorum militum praesidio his est praepositus.

rex cum non minore vexatione iumentorum
									hominumque, quam venerat, in Macedoniam redit; Appium tamen ab
									obsidione Phanotes fama ducentis ad Stratum Persei summovit.

Cleuas cum praesidio inpigrorum iuvenum insecutus sub radicibus
									prope inviis montium ad mille hominum ex agmine inpedito
									occidit, ad ducentos cepit.

Appius superatis angustiis in campo, quem Meleona vocant, stativa
									dierum paucorum habuit. interim Cleuas adsumpto Philostrato, qui
										 DC ex Epirotarum gente habebat, in
									agrum Antigonensem transcendit.

Macedones ad depopulationem profecti; Philostratus cum cohorte
									sua in insidiis loco obscuro consedit. in palatos populatores
									cum erupissent ab Antigonea armati, fugientes eos persequentes
									effusius in vallem insessam ab hostibus praecipitant.

ibi DC occisis, centum ferme captis, et ubique prospere gesta re
									prope stativa Appi castra movent, ne qua vis sociis suis ab
									Romano exercitu inferri possit.

Appius nequiquam in his locis terens tempus, dimissis Chaonum Thesprotorumque et si qui alii Epirotae
									erant praesidiis, cum Italicis militibus in Illyricum regressus,
									per Parthinorum socias urbes in hiberna militibus divisis, ipse
									Romam sacrificii causa redit.

Perseus ex Penestarum gente mille pedites, ducentos equites
									revocatos Cassandream, praesidio ut essent, misit.

ab Gentio eadem adferentes redierunt. nec deinde alios atque
									alios mittendo temptare eum destitit, cum appareret, quantum in
									eo praesidii esset, nec tamen impetrare ab animo posset, ut
									inpensam in rem maximi ad omnia momenti faceret.

principio veris, quod hiemem eam, qua haec gesta sunt, insecutum
									est, ab Roma profectus Q. Marcius Philippus consul cum quinque
									milibus , quod in supplementum legionum
									secum traiecturus erat, Brundisium pervenit.

M. Popilius consularis et alii pari nobilitate adulescentes
									tribuni militum in Macedonicas legiones consulem secuti
									sunt.

per eos dies et C. Marcius Figulus praetor, cui classis provincia
									evenerat, Brundisium venit; et simul ex Italia profecti Corcyram
									altero die, tertio Actium, Acarnaniae portum, tenuerunt.

inde consul ad Ambraciam egressus itinere terrestri petit
									Thessaliam; praetor superato Leucata Corinthium sinum invectus
									et Creusae relictis navibus terra et ipse per mediam Boeotiam — diei unius expedito iter est —

Chalcidem ad classem contendit. castra eo tempore A. Hostilius in
									Thessalia circa Palaepharsalum habebat, sicut nulla re bellica
									memorabili gesta, ita ad † iunctam militarem disciplinam ab
									effusa licentia formato milite et sociis cum fide cultis et ab
									omni genere iniuriae defensis.

audito successoris adventu cum arma viros equos cum cura
									inspexisset, ornato exercitu obviam venienti consuli
									processit.

et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani
									nominis, et in rebus deinde gerendis — proconsul enim ad
									exercitum mansit —



summa concordia fuit. paucis post diebus consul contionem apud
									milites habuit.

orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in
									parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes,
									latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum,
									direptiones sociarum urbium contra foedus; ea omnia quam diis
									quoque invisa essent, sensurum in exitu rerum suarum:

favere enim pietati fideique deos, per quae populus Romanus ad
									tantum fastigii venerit.

vires deinde populi Romani, iam terrarum orbem conplectentis, cum
									viribus Macedoniae, exercitus cum exercitibus conparavit: quanto
									maiores Philippi Antiochique opes non maioribus copiis fractas
									esse?

huius generis adhortatione accensis militum animis consultare de
									summa gerendi belli coepit. eo et C. Marcius praetor a Chalcide
									classe accepta venit.

placuit non ultra morando in Thessalia tempus terere, sed movere
									extemplo castra atque inde pergere in Macedoniam,

et praetorem dare operam, ut eodem tempore classis quoque
									invehatur hostium litoribus.

praetore dimisso consul menstruum frumentum iusso milite secum ferre profectus decumo
									post die, quam exercitum acceperat, castra movit;

et unius diei progressus iter convocatis itinerum ducibus cum
									exponere in consilio iussisset, qua quisque ducturus esset,
									summotis iis, quam potissimum viam 
									peteret, rettulit ad consilium.

aliis per Pythoum placebat via, aliis per Cambunios
									montes, qua priore anno duxerat Hostilius consul, aliis praeter
									Ascuridem paludem.

restabat aliquantum viae communis; itaque in id tempus, quo prope
									divortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei
									differtur.

in Perrhaebiam inde ducit, et inter Azorum et Dolichen stativa
									habuit ad consulendum rursus, quam potissimum capesseret
									viam.

per eosdem dies Perseus cum adpropinquare hostem sciret, quod
									iter petiturus esset, ignarus, omnis saltus insidere praesidiis
									statuit.

in iugum Cambuniorum montium — Volustana ipsi vocant — decem
									milia levis armaturae † iuvenum cum duce Asclepiodoto
									mittit;

ad castellum, quod super Ascuridem paludem erat — Lapathus
									vocatur locus — , Hippias tenere saltum cum duodecim milium
									Macedonum praesidio iussus.

ipse cum reliquis copiis primo circa Dium stativa habuit; deinde
									adeo inops consilii, ut obtorpuisse videretur, cum equitibus
									expeditis litore nunc Heracleum, nunc Philam percurrebat, eodem
									inde cursu Dium repetens.

interim consuli sententia stetit eo saltu ducere, ubi propter
									Ottolobum dux regius castra habebat. 
									praemitti tamen quattuor milia armatorum ad loca opportuna
									praeoccupanda placuit,

quibus praepositi sunt M. Claudius, Q.
									Marcius consulis filius.

confestim et universae copiae sequebantur. ceterum adeo ardua et
									aspera et confragosa fuit via, ut
									praemissi expediti biduo quindecim milium passuum aegre itinere
									confecto castra posuerint. Dierum, quem cepere, locum
									appellant.

inde postero die septem milia progressi, tumulo haud procul
									hostium castris capto, nuntium ad consulem remittunt perventum
									ad hostem esse; loco se tuto et ad omnia opportuno consedisse;
										 ut quantum extendere iter posset,
									consequeretur.

sollicito consuli et propter itineris difficultatem, quod
									ingressus erat, et eorum vicem, quos paucos inter media
									praesidia hostium praemiserat, nuntius ad Ascuridem paludem occurrit.

addita igitur et ipsi fiducia est, coniunctisque copiis castra
									tumulo, qui tenebatur, qua aptissimum ad loci naturam erat, sunt
									adclinata.

non hostium modo castra, quae paulo plus mille passuum aberant,
									sed omnis regio ad Dium et Philam oraque maris late patente ex
									tam alto iugo prospectu oculis subicitur.

quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias
									omnis copias terramque hostilem tam e propinquo
									conspexerunt.

itaque cum alacres, protinus duceret ad castra hostium, consulem
									hortarentur, dies unus fessis labore viae ad quietem datus
									est.

tertio die parte copiarum ad praesidium castrorum relicta consul
									ad hostem ducit.

Hippias nuper ad tuendum saltum ab rege missus erat; qui ex quo
									castra Romana in tumulo conspexit, praeparatis ad certamen
									animis suorum venienti agmini consulis obvius fuit. et Romani
									expediti ad pugnam exierant,

et hostes levis armatura erat, promptissimum genus ad lacessendum
									certamen.

congressi igitur extemplo tela coniecerunt; multa utrimque
									volnera temerario incursu et accepta et inlata; pauci utriusque
									partis ceciderunt.

inritatis in posterum diem animis maioribus copiis atque
									infestius concursum est; decrevissentque de
										summa belli, si loci satis ad explicandam aciem
									fuisset; sed iugum montis in angustum
									dorsum cuneatum vix ternis ordinibus armatorum in fronte
									patuit.

itaque paucis pugnantibus cetera multitudo, praecipue qui gravium
									armorum erant, spectatores pugnae stabant;

levis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab
									lateribus cum levi armatura conserere per iniqua atque aequa
									loca pugnam poterat. pluribus ea die volneratis quam interfectis
									proelium nocte diremptum est.

tertio die egere consilio Romanus imperator; nam neque manere in
									iugo inopi neque regredi sine flagitio atque etiam periculo, si
									cedenti ex superioribus locis instaret 
									hostis, poterat;

nec aliud restabat quam audacter commissum
									pertinaci audacia, quae prudens interdum in exitu est,
									corrigere.

ventum quidem erat eo, ut, si hostem similem antiquis Macedonum
									regibus habuisset consul, magna clades accipi potuerit. sed cum
									ad Dium per litora cum equitibus vagaretur rex et ab duodecim
									milibus prope clamorem et strepitum pugnantium audiret, nec
									auxit copias integros fessis summittendo neque ipse, quod
									plurimum intererat, certamini adfuit,

cum Romanus imperator, maior sexaginta annis et praegravis
									corpore, omnia militaria munera ipse inpigre obiret.

egregie ad ultimum in audaciter commisso perseveravit et Popilio
									relicto in custodia iugi per invia transgressurus praemissis,
										 qui repurgarent iter, Attalum et
									Misagenem cum suae gentis utrumque auxiliaribus praesidio esse
									saltum aperientibus iubet;

ipse equites impedimentaque prae se habens cum legionibus agmen
									cogit.

inenarrabilis labor descendentibus cum ruina iumentorum
									sarcinarumque. progressis vixdum quattuor milia passuum nihil
									optabilius esse quam redire, qua venerant, si possent.

hostilem prope tumultum agmini elephanti praebebant, qui, ubi ad
									invia venerant, deiectis rectoribus cum horrendo stridore
									pavorem ingentem, equis maxime, incutiebant, donec traducendi
									eos ratio inita est.

per proclive sumpto fastigio longi duo validi asseres ex
									inferiore parte in terra defigebantur, distantes inter se paulo
									plus, quam quanta beluae latitudo est;

in eos transverso incumbente tigno asses 
									tricenos longi pedes, ut pons esset, iniungebantur humusque
									insuper iniciebatur.

modico deinde infra intervallo similis alter pons, dein tertius
									et plures ex ordine, qua rupes abscisae erant, fiebant.

solido procedebat elephantus in pontem; cuius priusquam in
									extremum procederet, succisis asseribus
									conlapsus pons usque ad alterius initium
									pontis prolabi eum leniter cogebat.

alii elephanti pedibus insistentes, alii clunibus subsidentes
									prolabebantur. ubi planities altera pontis 
									excepisset eos, rursus simili ruina inferioris pontis
									deferebantur, donec ad aequiorem vallem perventum est.

paulo plus septem milia eo die Romani
									processerunt; minimum pedibus itineris confectum. plerumque
									provolventes se simul cum armis aliisque oneribus cum omni
									genere vexationis processerunt, adeo ut 
									ne dux quidem et auctor itineris infitiaretur parva manu deleri
									omnem exercitum potuisse.

nocte ad modicam planitiem pervenerunt; nec, quam infestus is
									locus esset saeptus undique, circumspiciendi spatium fuit vix
									tandem ex insperato stabilem ad insistendum nanctis locum.

postero quoque die in tam cava valle opperiri Popilium ac
									relictas cum eo copias necesse fuit; quos et ipsos, cum ab nulla
									parte hostis terruisset, locorum asperitas hostiliter
									vexavit.

tertio die coniunctis copiis eunt per saltum, quem incolae
									Callipeucen appellant.

quarto inde die per aeque invia, sed adsuetudine peritius et
									meliore cum spe, quod nec hostis usquam apparebat et mari
									adpropinquabant, degressi in campos inter Heracleum et Libethrum
									posuerunt castra peditum , quorum pars maior tumulos
									tenebat.

ibi pedes tendebat. vallo campi quoque
									partem, ubi eques tenderet, amplectebantur.

lavanti regi dicitur nuntiatum hostis adesse. quo nuntio cum
									pavidus exiluisset e solio, victum se sine proelio clamitans
									proripuit;

et subinde per alia atque alia pavida
									consilia et imperia trepidans duos ex amicis, Pellam alterum,
									ut, quae ad Phacum pecunia deposita erat, in
										mare proiceret, Thessalonicam alterum, ut navalia
										incenderet, misit; Asclepiodotum et Hippiam, quique cum iis
										erant, ex praesidiis revocat omnisque aditus aperit
									bello.

ipse ab Dio auratis statuis omnibus raptis, ne praeda hosti
									essent, incolas eius loci demigrare Pydnam cogit, et, quae
									temeritas consulis videri potuisset, quod eo processisset, unde
									invito hoste regredi nequiret, eam non inconsultam audaciam
									fecit.



duos enim saltus, per quos inde evadere possent, habebant Romani, unum per Tempe in Thessaliam, alterum in
									Macedoniam praeter Dium; quae utraque regiis tenebantur
									praesidiis.

itaque si sua intrepidus defendens primam speciem adpropinquantis
									terroris sustinuisset, neque receptus Romanis per Tempe in
									Thessaliam neque commeatibus pervehendis ea patuisset iter.

sunt enim Tempe saltus, etiamsi non bello fiat infestus, transitu
									difficilis.

nam praeter angustias per quinque milia, qua exiguum iumento
									onusto iter est, rupes utrimque ita abscisae sunt, ut despici
									vix sine vertigine quadam simul oculorum animique possit. terret
									et sonitus et altitudo per mediam vallem fluentis Penei
									amnis.

hic locus tam suapte natura infestus per quattuor distantia loca
									praesidiis regiis fuit insessus.

unum in primo aditu ad Gonnum erat, alterum in Condylo, castello inexpugnabili, tertium circa
									Lapathunta, quem Characa appellant,

quartum viae ipsi, qua et media et angustissima valles est, inpositum quam vel decem armatis tueri
									facile est.

intercluso per Tempe simul aditu commeatibus, simul reditu ipsis,
									montes, per quos descenderant, repetendi erant.

quod, ut furto fefellerant, ita propalam tenentibus superiora
									cacumina hostibus non poterant; et experta difficultas spem
									omnem incidisset.

supererat nihil aliud in temere commisso quam in Macedoniam ad
									Dium per medios evadere hostis; quod, nisi di mentem regi et ipsum ingentis difficultatis
									erat.

nam cum Olympi radices montis paulo plus quam mille passuum ad
									mare relinquant spatium, cuius dimidium loci occupat ostium late
									restagnans Baphri amnis, partem planitiae aut Iovis templum aut
									oppidum tenet,

relicum perexiguum fossa modica valloque claudi poterat, et
									saxorum ad manum silvestrisque materiae tantum erat, ut vel
									murus obici turresque excitari potuerint.

quorum nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore, nudatis
									omnibus praesidiis patefactisque bello ad Pydnam refugit.

consul plurimum et praesidii et spei cernens in
									stultitia et segnitia hostis, remisso nuntio ad Sp. Lucretium
									Larisam, ut castolla relicta ab hoste circa Tempe occuparet,
									praemisso Popilio ad explorandos transitus circa Dium, postquam
									patere omnia in omnis partes animadvertit,

secundis castris pervenit ad Dium metarique sub ipso templo, ne
									quid sacro in loco violaretur, iussit.

ipse urbem ingressus, sicut non magnam, ita exornatam publicis
									locis et multitudine statuarum munitamque egregie, vix satis
									credere in tantis rebus sine causa relictis non aliquem subesse
									dolum.

unum diem ad exploranda circa omnia moratus castra movet;
									satisque credens in Pieria frumenti copiam fore, eo die ad amnem
									nomine Mityn processit.

postero die progressus Agassas urbem tradentibus sese ipsis
									recepit; et ut reliquorum Macedonum animos sibi conciliaret,
									obsidibus contentus sine praesidio relinquere se iis urbem
									inmunesque ac suis legibus victuros est pollicitus.

progressus inde diei iter ad Ascordum flumen posuit castra; et
									quantum procederet longius a Thessalia, eo maiorem rerum omnium
									inopiam sentiens, regressus ad Dium est dubitatione omnibus
									exempta,

quid intercluso ab Thessalia patiendum fuisset, cui procul inde
									abscedere tutum non esset.

Perseus coactis in unum omnibus copiis ducibusque increpare
									praefectos praesidiorum, ante omnes Asclepiodotum atque
									Hippiam;

ab his dicere claustra Macedoniae tradita Romanis esse; cuius
									culpae reus nemo iustius quam ipse fuisset.

consuli postquam ex alto conspecta classis spem fecit cum
									commeatu naves venire — ingens enim caritas annonae ac prope
									inopia erat — , ab invectis iam portum audit onerarias naves
									Magnesiae relictas esse.

incerto inde, quidnam agendum foret — adeo sine ulla ope hostis,
									quae adgravaret, cum ipsa difficultate rerum pugnandum erat —
									, peropportune litterae a Sp. Lucretio adlatae sunt castella
									se,

quae super Tempe essent et circa Philan, tenere omnia frumentique
									in iis et aliarum in usum rerum copiam invenisse.

his magno opere laetus consul ab Dio ad Philan ducit, simul ut
									praesidium eius firmaret, simul ut militi frumentum, cuius tarda
									subvectio erat, divideret.

ea profectio famam haudquaquam secundam habuit. nam alii metu
									recessisse eum ab hoste ferebant, quia manenti in Pieria proelio
									dimicandum foret,

alii ignarum, belli quae in dies fortuna novaret, ut
									opperientibus sese rebus, emisisse de manibus ea, quae mox
									repeti non possent.

simul enim cessit possessione Dii, excitavit hostem, ut tunc
									tandem sentiret recuperanda esse, quae prius culpa amissa
									forent.

audita enim profectione consulis regressus Dium, quae disiecta ac
									vastata ab Romanis erant, reficit, pinnas moenium decussas
									reponit, ab omni parte muros firmat; deinde quinque milia
									passuum ab urbe citra ripam Elpei amnis castra ponit, amnem
									ipsum transitu perdifficilem pro munimento habiturus.

fluit ex valle Olympi montis, aestate exiguus, hibernis idem
									incitatus pluviis et supra rupes ingentis gurgites facit et
									infra prorutam in mare evolvendo terram praealtas voragines
									cavatoque medio alveo ripas utrimque praecipitis.

hoc flumine saeptum iter hostis credens extrahere relicum tempus
									aestatis in animo habebat.

inter haec consul a Phila Popilium cum duobus milibus armatorum
									Heracleum mittit.

abest a Phila quinque milia ferme passuum, media regione inter
									Dium Tempeque in rupe amni inminente positum.

Popilius priusquam armatos muris admoveret, misit, qui
									magistratibus principibusque suaderent, fidem clementiamque
									Romanorum quam vim experiri mallent.

nihil ea consilia moverunt, quia ignes ad Elpeum ex regiis
									castris apparebant. tum terra marique — et classis adpulsa ab
									litore stabat — simul armis, simul operibus machinisque
									oppugnari coepti.

iuvenes etiam quidam Romani ludicro circensi ad usum belli verso
									partem humillimam muri ceperunt.

mos erat tum, nondum hac effusione inducta bestiis omnium gentium
									circum conplendi, varia spectaculorum conquirere
									genera; nam semel quadrigis, semel desultore misso vix unius
									horae tempus utrumque curriculum conplebat.

inter cetera sexageni ferme iuvenes, interdum plures
									apparatioribus ludis, armati inducebantur. horum inductio ex
									parte simulacrum decurrentis exercitus erat, ex parte
									elegantioris exercitus quam militaris artis
									propiorque gladiatorium armorum usum.

cum alios decursu edidissent motus, quadrato agmine facto, scutis
									super capita densatis, stantibus primis, secundis
									summissioribus, tertiis magis et quartis, postremis etiam genu
									nixis, fastigatam, sicut tecta aedificiorum sunt, testudinem
									faciebant.

hinc quinquaginta ferme pedum spatio distantes duo armati
									procurrebant comminatique inter se, ab ima in summam testudinem
									per densata scuta cum evasissent, nunc velut propugnantes per
									oras extremae testudinis, nunc in media inter se concurrentes,
									haud secus quam stabili solo persultabant.

huic testudo similis humillimae parti
									muri admota. cum armati superstantes subissent, propugnatoribus
									muri fastigio altitudinis aequabantur; depulsisque iis in urbem
									duorum signorum milites transcenderunt.

id tantum dissimile fuit, quod et in fronte extremi et ex
									lateribus soli non habebant super capita elata scuta, ne
									nudarent corpora, sed proiecta pugnantium more. ita nec ipsos
									tela ex muro missa subeuntis laeserunt et testudini iniecta
									imbris in modum lubrico fastigio innoxia ad imum labebantur.

et consul capto iam Heracleo castra eo promovit, tamquam Dium
									atque inde summoto rege in Pieriam etiam progressurus.

sed hiberna iam praeparans vias commeatibus subvehundis ex
									Thessalia muniri iubet et eligi horreis opportuna loca tectaque
									aedificari, ubi deversari portantes commeatus possent.

Perseus tandem a pavore eo, quo attonitus
									fuerat, recepto animo malle imperiis suis non obtemperatum esse,
									cum trepidans gazam in mare deici Pellae, Thessalonicae navalia
									iusserat incendi.

Andronicus Thessalonicam missus traxerat tempus, id
									ipsum, quod accidit, paenitentiae relinquens locum.

incautior Nicias Pellae proiciendo pecuniae partem, quae fuerat
										 ad Phacum;

sed in re emendabili visus lapsus esse, quod per urinatores omnis
									ferme extracta est. tantusque pudor regi pavoris eius fuit, ut
									urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et
									Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret.

inter haec C. Marcius cum classe ab Heracleo Thessalonicam
									profectus et agrum pluribus locis expositis per litora armatis
									late vastavit et procurrentes ab urbe secundis aliquot proeliis
									trepidos intra moenia conpulit.

iamque ipsi urbi terribilis erat, cum dispositis omnis generis
									tormentis non vagi modo circa muros, temere adpropinquantes, sed
									etiam qui in navibus erant, saxis tormento emicantibus
									percutiebantur.

revocatis igitur in naves militibus omissaque Thessalonicae
									oppugnatione Aeniam inde petunt. quindecim milia passuum ea urbs
									abest, adversus Pydnam posita, fertilis agro.

pervastatis finibus eius legentes oram Antigoneam perveniunt. ibi
									egressi in terram primo et vastarunt agros passim et aliquantum
									praedae contulerunt ad naves.

dein palatos eos adorti Macedones, mixti pedites equitesque,
									fugientes effuse ad mare persecuti quingentos ferme occiderunt
									et non minus ceperunt.

nec aliud quam ultima necessitas, cum recipere se tuto ad naves
									prohiberentur, animos militum Romanorum simul desperatione alia
									salutis simul indignitate inritavit.

redintegrata in litore pugna est; adiuvere, qui in navibus erant.
									ibi Macedonum ducenti ferme caesi, par numerus captus. ab
									Antigonea classis profecta ad agrum Pallenensem escensionem ad
									populandum fecit.

finium is ager Cassandrensium erat, longe fertilissimus omnis
									orae, quam praetervecti fuerant. ibi Eumenes rex viginti tectis
									navibus ab Elaea profectus obvius fuit et quinque missae a
									Prusia rege tectae naves.

hac virium accessione animus crevit praetori, ut Cassandream
									oppugnaret.

condita est a Cassandro rege in ipsis faucibus,
									quae Pallenensem agrum ceterae Macedoniae iungunt, hinc
									Toronaico, hinc Macedonico saepta mari.

eminet namque in altum lingua, in qua sita est, nec minus quam †
									inaltus magnitudine Atho mons excurrit, obversa in regionem
									Magnesiae duobus inparibus promunturiis, quorum maiori Posideum
									est nomen, minori Canastracum.

divisis partibus oppugnare adorti. Romanus ad Clitas, quas
									vocant, munimenta, cervis etiam obiectis, ut viam intercluderet,
									a Macedonico ad Toronaicum mare perducit. ab altera parte
									euripus est;

inde Eumenes oppugnabat. Romanis in fossa conplenda, quam nuper
									obiecerat Perseus, plurimum erat laboris. ibi quaerenti
									praetori, quia nusquam cumuli apparebant, quo regesta e fossa
									terra foret, monstrati sunt fornices: non ad eandem
									crassitudinem, qua veterem murum, sed simplici laterum ordine
									structos esse.

consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem
									patefacere. fallere autem ita se posse, si muros a parte alia
									scalis adortus tumultu iniecto in custodiam eius loci
									propugnatores urbis avertisset.

erant in praesidio Cassandreae praeter non contemnendam
									iuventutem oppidanorum octingenti Agrianes et duo milia
									penestarum Illyriorum, a Pleurato inde missi, bellicosum
									utrumque genus.

his tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur,
									momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt.
									quod si, qui inrumperent, armati fuissent, extemplo
									cepissent.

hoc ubi perfectum esse opus militibus nuntiatum est, clamorem
									alacres gaudio repente tollunt, alii parte alia in urbem
									inrupturi.

hostis primum admiratio cepit, quidnam sibi repentinus clamor
									vellet.

postquam patere urbem accepere praefecti praesidii Pytho et
									Philippus, pro eo, qui occupasset adgredi, opus factum esse
									rati, cum valida manu Agrianum Illyriorumque erumpunt
									Romanosque, qui alii aliunde coibant convocabanturque, ut signa
									in urbem inferrent, inconpositos atque inordinatos 
									fugant persecunturque ad fossam, in quam conpulsos ruina
									cumulant.

sescenti ferme ibi interfecti, omnesque prope, qui inter murum
									fossamque deprensi erant, volnerantur.

ita suo ipse conatu perculsus praetor segnior ad alia factus
									consilia erat. et ne Eumeni quidem simul a mari simul a terra
									adgredienti quidquam satis procedebat.

placuit igitur utrique custodiis firmatis, ne quod praesidium ex
									Macedonia intromitti posset, quoniam vis aperta non
									processisset, operibus moenia oppugnare.

haec parantibus iis decem regii lembi ab Thessalonica cum
									delectis Gallorum auxiliaribus missi, cum in salo stantes
									hostium naves conspexissent, ipsi obscura nocte, simplici
									ordine, quam poterant proxime litus tenentes, intrarunt
									urbem.

huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos
									regemque coegit. circumvecti promunturium ad Toronen classem
									appulerunt.

eam quoque oppugnare adorti, ubi valida defendi manu
									animadverterunt, inrito incepto Demetriadem petunt. ibi cum
									adpropinquantes repleta moenia armatis vidissent, praetervecti
									ad Iolcon classem appulerunt, inde agro vastato Demetriadem
									quoque adgressuri.

inter haec et consul, ne segnis sederet tantum in agro hostium,
									M. Popilium cum quinque milibus militum ad Meliboeam urbem
									oppugnandam mittit.

sita est in radicibus Ossae montis, qua parte in Thessaliam
									vergit, opportune inminens super Demetriadem.

primus adventus hostium perculit incolas loci; collectis deinde
										 ab necopinato pavore animis
									discurrunt armati ad portas ac moenia, qua suspecti aditus
									erant, spemque extemplo inciderunt capi primo impetu posse.

obsidio igitur parabatur, et opera ad 
									oppugnationem fieri coepta. Perseus cum audisset simul Meliboeam
									a consulis exercitu oppugnari, simul classem Iolci stare, ut inde Demetriadem adgrederetur,
									Euphranorem quendam ex ducibus cum delectis duobus milibus
									Meliboeam mittit.

eidem imperatum, ut, si a Meliboea summovisset 
									Romanos, Demetriadem prius occulto itinere intraret, quam ab
									Iolco ad urbem castra moverent Romani.

et ab oppugnatoribus Meliboeae, cum in superioribus locis repente
									apparuisset, cum trepidatione multa relicta opera sunt ignisque iniectus. ita a Meliboea
									abscessum est.

Euphranor soluta unius urbis obsidione Demetriadem extemplo
									ducit. nocte moenia intrat tantamque fiduciam
										incolentibus fecit, ut non moenia modo, sed agros etiam
									confiderent se a populationibus tueri posse; et eruptiones in
									vagos populatores non sine volneribus hostium factae sunt.

circumvecti tamen moenia sunt praetor et rex, situm urbis
									contemplantes, si qua parte temptare aut opere aut vi
									possent.

fama fuit per Cydantem Cretensem et Antimachum, qui Demetriadi
									praeerat, tractatas inter Eumenen et Persea condiciones
									amicitiae.

ab Demetriade certe abscessum est. Eumenes ad consulem navigat;
										 gratuitusque, quod prospere
									Macedoniam intrasset, Pergamum in regnum abit.

Marcius Figulus praetor parte classis in hiberna Sciathum missa
									cum reliquis navibus Oreum Euboeae petit, eam urbem aptissimam
									ratus, unde exercitibus, qui in Macedonia quique in Thessalia
									erant, mitti commeatus possent.

de Eumene rege longe diversa tradunt. si Valerio Antiati credas,
									nec classe adiutum ab eo praetorem esse, cum saepe eum litteris
									accersisset, tradit, nec cum gratia ab consule profectum in
									Asiam, indignatum, quod, ut iisdem castris tenderet, permissum
									non fuerit;

ne ut equites quidem Gallos, quos secum adduxerat, relinqueret,
									impetrari ab eo potuisse.

Attalum fratrem eius et remansisse apud consulem, et sinceram
									eius fidem aequali tenore egregiamque operam in eo bello
									fuisse.

dum bellum in Macedonia geritur, legati Transalpini ab regulo
									Gallorum — Balanus ipsius traditur nomen; gentis ex qua fuerit,
									non traditur — Romam venerunt pollicentes ad Macedonicum bellum
									auxilia.

gratiae ab senatu actae muneraque missa, torquis aureus duo pondo et paterae aureae quattuor pondo, equus
									phaleratus armaque equestria.

secundum Gallos Pamphylii legati coronam auream ex viginti
									milibus Philippicorum factam in curiam intulerunt, petentibusque
									iis, ut id donum in cella Iovis optimi maximi ponere et
									sacrificare in Capitolio liceret, permissum;

benigneque amicitiam renovare volentibus legatis responsum et
									binum milium aeris singulis missum munus.

tum ab rege Prusia et paulo post ab Rhodiis de eadem re longe aliter disserentes legati
									auditi sunt.

utraque legatio de pace reconcilianda cum rege Perseo egit.
									Prusiae preces magis quam postulatio fuere, profitentis et ad id
									tempus se cum Romanis stetisse et, quoad bellum foret,
									staturum;

ceterum cum ad se a Perseo legati venissent de finiendo cum
									Romanis bello, eis pollicitum deprecatorem apud senatum futurum;
									petere, si possent inducere in animum, ut finiant iras, se
									quoque in gratia reconciliatae pacis ponerent.

haec regii legati. Rhodii superbe commemoratis meritis suis erga populum Romanum et paene victoriae,
									utique de Antiocho rege, maiore parte ad se vindicata,
									adiecerunt:

cum pax inter Macedonas Romanosque esset, sibi amicitiam cum rege
									Perseo coeptam; eam se invitos, nullo eius in se merito, quoniam
									ita Romanis visum sit in societatem se belli trahere,
									interrupisse.

tertium se annum multa eius incommoda belli sentire mari
									intercluso; inopem insulam esse nec, nisi maritimis iuvetur
									commeatibus, colendam.

itaque cum id ultra pati non possent, legatos alios ad Persea in
									Macedoniam misisse, qui ei denuntiarent Rhodiis placere pacem
									eum conponere cum Romanis;

se Romam eadem nuntiatum missos. per quos stetisset, quo minus
									belli finis fieret, adversus eos quid sibi faciendum esset,
									Rhodios consideraturos esse.

ne nunc quidem haec sine indignatione
									legi audirive posse certum habeo; inde existimari potest, qui
									habitus animorum audientibus ea patribus fuerit.

Claudius nihil responsum auctor est, tantum senatus 
									consultum recitatum, quo Caras et Lycios liberos esse iuberet
									populus Romanus litterasque extemplo ad utramque gentem
										 sciret indicatum mitti;

qua audita re principem legationis, cuius magniloquentiam vix
									curia paulo ante ceperat, corruisse.

alii responsum esse tradunt, populum Romanum et principio eius
									belli haud vanis auctoribus conpertum habuisse Rhodios cum
									Perseo rege adversus rem publicam suam occulta consilia
									inisse,

et, si id ante dubium fuisset, legatorum
									paulo ante verba ad certum redegisse, et plerumque ipsam se
									fraudem, etiamsi initio cautior fuerit, detegere.

Rhodios nunc in orbe terrarum arbitria belli pacisque agere;
									Rhodiorum nutu arma sumpturos positurosque Romanos esse. iam non
									deos foederum testis, sed Rhodios habituros.

itane tandem? nisi pareatur iis exercitusque de Macedonia
									deportentur, visuros esse, quid sibi faciendum sit?

quid Rhodii visuri sint, ipsos scire. populum certe Romanum
									devicto Perseo, quod prope diem sperent fore, visurum, ut pro
									meritis cuiusque in eo bello civitatis gratiam dignam
									referat.

munus tamen legatis in singulos binum milium aeris missum est,
									quod ii non acceperunt.

litterae deinde recitatae Q. Marcii
									consulis sunt, quemadmodum saltu superato in Macedoniam
									transisset:

ibi et ex aliis locis commeatus se prospectos in hiemem habere et
									ab Epirotis viginti milia modium tritici, decem hordei
									sumpsisse, ut pro eo frumento pecunia Romae legatis eorum
									curaretur.

vestimenta militibus ab Roma mittenda esse; equis ducentis ferme
									opus esse, maxime Numidicis, nec sibi in
									his locis ullam copiam esse.

senatus consultum, ut ea omnia ex litteris consulis fierent,
									factum est. C. Sulpicius praetor sex milia togarum, triginta
									tunicarum, equos ducentos deportanda in Macedoniam praebendaque
									arbitratu consulis locavit et legatis Epirotarum pecuniam pro
									frumento solvit et Onesimum, Pythonis filium, nobilem Macedonem,
									in senatum introduxit.

is pacis semper auctor regi fuerat monueratque,
									sicut pater eius Philippus institutum usque ad ultimum vitae
									diem servarat cotidie, bis in die foederis icti cum Romanis
									perlegendi, ut eum morem, si non semper, crebro tamen
									usurparet.

postquam deterrere eum a bello nequiit, primo subtrahere sese per
									alias atque alias causas, ne interesset
									iis, quae non probabat, coepit; postremo, cum suspectum se esse
									cerneret et proditionis interdum crimine insimulari, ad Romanos
									transfugit et magno usui consuli
									fuit.

ea introductus in curiam cum memorasset, senatus in formulam
									sociorum eum referri iussit, locum, lautia praeberi, agri
									Tarentini, qui publicus populi Romani esset, ducenta iugera
									dari, et aedes Tarenti emi.

uti ea curaret, C. Decimio praetori mandatum. censum idibus
									Decembribus severius quam ante habuerunt: multis equi adempti,
									inter quos P. Rutilio, qui tribunus plebis eos violenter
									accusarat; tribu quoque is motus et aerarius factus.

ad opera publica facienda cum eis dimidium ex vectigalibus eius
									anni attributum ex senatus consulto a quaestoribus esset,

Ti. Sempronius ex ea pecunia, quae ipsi attributa erat, aedes P.
									Africani pone Veteres ad Vortumni signum lanienasque et tabernas
									coniunctas in publicum emit basilicamque faciendam curavit,

quae postea Sempronia appellata est.

iam in exitu annus erat, et propter Macedonici maxime belli curam
									in sermonibus homines habebant, quos in annum consules ad
									finiendum tandem id bellum crearent.

itaque senatus consultum factum est, ut Cn. Servilius primo
									quoque tempore ad comitia habenda veniret.

senatus consultum Sulpicius praetor ad consulem misit, litterasque allatas a consule 
									post paucos dies recitavit, quibus in 
									ante diem comitia edixit:
										se ante eum diem in urbem venturum. et consul maturavit
									et comitia eo die, qui dictus erat, sunt perfecta.

consules creati L. Aemilius Paulus iterum, quarto decumo anno
									postquam primo consul fuerat, et C. Licinius Crassus.

praetores postero die facti Cn. Baebius Tampilus, L. Anicius Gallus, Cn.
									Octavius, P. Fonteius Balbus, M. Aebutius Helva, C. Papirius
									Carbo.

omnia ut maturius agerentur, belli Macedonici stimulabat
									cura.

itaque designatos extemplo sortiri placuit provincias, ut, cum,
									utri Macedonia consuli cuique praetori classis evenisset,
									sciretur, ii iam inde cogitarent pararentque, quae bello usui
									forent, senatumque consulerent, si qua de re consulto opus esset.

Latinas, ubi magistratum inissent, quod per religiones posset,
									primo quoque tempore fieri placere, ne quid consulem, cui eundum
									in Macedoniam esset, teneret.

his decretis, consulibus Italia et Macedonia, praetoribus praeter
									duas iurisdictiones in urbe classis et Hispania et Sicilia et
									Sardinia provinciae nominatae sunt.

consulum Aemilio Macedonia, Licinio Italia evenit. praetores Cn.
									Baebius urbanam, L. Anicius peregrinam et si quo senatus
									censuisset, Cn. Octavius classem, P. Fonteius Hispaniam, M. Aebutius Siciliam, C. Papirius
									Sardiniam est sortitus.

extemplo apparuit omnibus non segniter id bellum L. Aemilium
									gesturum, praeterquam quod † aliis vir erat, etiam quod dies
									noctesque intentus ea sola, quae ad id bellum pertinerent, animo
									agitabat.

iam omnium primum a senatu petit, ut legatos in Macedoniam
									mitterent ad exercitus visendos classemque et conperta
									referenda, quid aut terrestribus aut navalibus copiis opus
									esset;

praeterea ut explorarent copias regias, quantum possent, qua
									provincia nostra, qua hostium foret; utrum intra saltus castra
									Romani haberent, an iam omnes angustiae exsuperatae, et in aequa
									loca pervenissent;

qui fideles nobis socii, qui dubii suspensaeque ex fortuna fidei,
									qui certi hostes viderentur; quanti praeparati commeatus, et
									unde terrestri itinere, unde navibus subportarentur; quid ea
									aestate terra marique rerum gestum esset: ex his bene cognitis
									certa in futurum consilia capi posse.

senatus Cn. Servilio consuli negotium dedit, ut tris in
									Macedoniam, quos L. Aemilio videretur, legaret.
									legati biduo post profecti Cn. Domitius Ahenobarbus, A. Licinius
									Nerva, L. Baebius.

bis in exitu anni eius lapidatum esse nuntiatum est, semel in Romano agro, semel in Veienti.
									bis novemdiale sacrum factum est.

sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Varus flamen
									Martialis et M. Claudius Marcellus decemvir; in cuius locum Cn.
									Octavius suffectus.

et iam magnificentia crescente notatum est ludis circensibus P.
									Corneli Scipionis Nasicae et P. Lentuli aedilium curulium
									sexaginta tres Africanas et quadraginta ursos et elephantos
									lusisse.

L. Aemilio Paulo C. Licinio consulibus, idibus Martiis, principio
									insequentis anni, cum in expectatione patres fuissent, maxime
									quidnam consul de Macedonia, cuius ea provincia esset, referret,
									nihil se habere Paulus, quod referret, nondum cum legati redissent, dixit.

ceterum Brundisi legatos iam esse, bis ex cursu Dyrrachium
									reiectos.

cognitis mox, quae nosci prius in rem esset, relaturum; id fore
									intra perpaucos dies.

et ne quid profectionem suam teneret, pridie idus Apriles Latinis
									esse constitutam diem. sacrificio rite perfecto et se et Cn.
									Octavium, simul senatus censuisset, exituros esse.

C. Licinio collegae suo fore curae se absente, ut, si qua parari
									mittique ad id bellum opus sit, parentur mittanturque. interea
									legationes exterarum nationum audiri posse.

primi Alexandrini legati ab Ptolemaeo et
										Cleopatra regibus vocati sunt.

sordidati, barba et capillo promisso, cum ramis oleae ingressi
									curiam procubuerunt, et oratio quam habitus fuit
									miserabilior.

Antiochus Syriae rex, qui obses Romae fuerat, per honestam
									speciem maioris Ptolemaei reducendi in regnum, bellum cum minore
									fratre eius, qui tum Alexandriam tenebat,

gerens et ad Pelusium navali proelio superior fuerat et tumultuario opere ponte per Nilum
									facto transgressus cum exercitu obsidione ipsam Alexandream
									terrebat, nec procul abesse, quin poteretur regno opulentissimo,
										 videbatur.

ea legati querentes orabant senatum, ut opem regno regibusque
									amicis impigre ferrent.

ea merita populi Romani in Antiochum, eam apud omnes reges
									gentesque auctoritatem esse, ut, si legatos misissent, qui ei
									nuntiarent non placere senatui sociis regibus bellum fieri,
									extemplo abscessurus a moenibus Alexandreae abducturusque
									exercitum in Syriam esset.

quod si cunctentur facere, brevi extorres regno Ptolemaeum et
									Cleopatram Romam venturos, cum pudore quodam populi Romani, quod
									nullam opem in ultimo discrimine fortunarum tulissent.

moti patres precibus Alexandrinorum extemplo C. Popilium Laenatem
									et C. Decimium et C. Hostilium legatos ad finiendum inter reges
									bellum miserunt.

prius Antiochum, dein Ptolemaeum adire iussi et nuntiare, ni
									absistatur bello, per utrum stetisset, eum non pro amico nec pro
									socio habituros esse.

his intra triduum simul cum legatis Alexandrinis profectis legati
									ex Macedonia quinquatribus ultimis adeo expectati venerunt, ut,
									nisi vesper esset, extemplo senatum vocaturi consules
									fuerint.

postero die senatus fuit legatique auditi sunt. ii nuntiant
									maiore periculo quam emolumento exercitum per invios saltus in
									Macedoniam inductum.

Pieriam, quo processisset, regem tenere; castra castris prope ita
									conlata esse, ut flumine Elpeo interiecto arceantur. neque regem
									pugnandi potestatem facere, nec nostris vim ad cogendum
									esse.

hiemem etiam insuper rebus gerendis intervenisse. in otio militem
									ali, nec plus quam VI dierum frumentum
									habere. Macedonum dici triginta milia armatorum esse.

si Ap. Claudio circa Lychnidum satis validus exercitus foret,
									potuisse eum ancipiti bello distinere regem: nunc et Appium, et
										 quod cum eo praesidii sit, in summo
									periculo esse, nisi propere aut iustus exercitus eo mittatur,
									aut illi inde deducantur.

ad classem se ex castris profectos sociorum navalium partem morbo
									audisse absumptam, partem, maxime qui ex Sicilia fuerint, domos
										 suas abisse, et homines navibus deesse; qui
									sint, neque stipendium accepisse neque vestimenta habere.

Eumenen classemque eius, tamquam vento adlatas naves, sine causa
									et venisse et abisse; nec animum eius regis constare satis
									visum. sicut omnia de Eumene dubia, ita 
									Attali egregie constantem fidem nuntiabant.

legatis auditis tunc de bello referre sese L. Aemilius dixit.

senatus decrevit, ut in octo legiones parem numerum tribunorum
									consules et populus crearent; creari autem neminem eo anno
									placere, nisi qui honorem gessisset.

tum ex omnibus tribunis militum uti L. Aemilius in duas legiones
									in Macedoniam, quos eorum velit, eligat, et ut sollemni
									Latinarum perfecto L. Aemilius consul, Cn. Octavius praetor, cui
									classis obtigisset, in provinciam proficiscantur.

additus est his tertius L. Anicius praetor, cuius inter
									peregrinos iurisdictio erat; eum in provinciam Illyricum circa
									Lychnidum Ap. Claudio succedere placuit.

dilectus cura C. Licinio consuli inposita. is septem milia civium
									Romanorum et equites ducentos scribere iussus et sociis nominis
									Latini septem milia peditum imperare,

quadringentos equites,

et Cn. Servilio Galliam obtinenti provinciam litteras mittere, ut
									sescentos equites conscriberet.

hunc exercitum ad collegam primo quoque tempore mittere in
									Macedoniam iussus; neque in ea provincia plus quam duas legiones
									esse; eas repleri, ut sena milia peditum, trecenos haberent
									equites;

ceteros pedites equitesque in praesidiis
									disponi. qui eorum idonei ad militandum non essent, dimitti.
									decem praeterea milia peditum imperata sociis et octingenti
									equites.

id praesidii additum Anicio praeter duas legiones, quas portare
									in Macedoniam est iussus, quina milia peditum et ducenos
									habentes, trecenos equites. et in classem quinque milia navalium
									socium sunt scripta.

Licinius consul duabus legionibus obtinere provinciam iussus; eo
									addere sociorum decem milia peditum et sescentos equites.

senatus consultis perfectis L. Aemilius consul e curia in
									contionem processit orationemque talem habuit:

“animadvertisse videor, Quirites, maiorem mihi sortito
										Macedoniam provinciam gratulationem factam, quam cum aut
										consul sum renuntiatus, aut quo die magistratum inii, neque
										id ob aliam causam, quam quia bello in Macedonia, quod diu
										trahitur, existimastis dignum maiestate populi Romani exitum
										per me inponi posse.

deos quoque huic favisse sorti spero eosdemque in rebus gerendis
									adfuturos esse.

haec partim ominari, partim sperare possum; illud adfirmare pro
									certo audeo, me omni ope adnisurum esse, ne frustra vos hanc spem de me conceperitis.

quae ad bellum opus sunt et senatus decrevit, et, quoniam
									extemplo proficisci placet neque ego in mora sum, C. Licinius
									collega, vir egregius, aeque enixe parabit ac si ipse id bellum
									gesturus esset.

vos quae scripsero senatui ac vobis, iis modo
										credite et cavete rumores credulitate vestra alatis,
									quorum auctor nemo extabit.

nam nunc quidem, quod vulgo fieri, hoc praecipue bello,
									animadverti, nemo tam famae contemptor est, cuius non debilitari
									animus possit.

in omnibus circulis atque etiam, si dis placet, in conviviis
									sunt, qui exercitus in Macedoniam ducant, ubi castra locanda
									sint sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando aut quo
									saltu intranda Macedonia, ubi horrea ponenda, qua terra, mari
									subvehantur commeatus, quando cum hoste manus conserendae,
									quando quiesse sit melius.

nec, quid faciendum sit, modo statuunt, sed, quidquid aliter,
									quam ipsi censuere, factum est, consulem veluti dicta die
									accusant.

haec magna impedimenta res gerentibus sunt: neque enim omnes tam firmi et constantis animi
									contra adversum rumorem esse possunt, quam Q. Fabius fuit, qui suum imperium minui per
									vanitatem populi maluit, quam secunda fama male rem publicam
									gerere.

non sum is, Quirites, qui non existumem admonendos duces esse:
									immo eum, qui de sua unius sententia omnia gerat, superbum
									iudico magis quam sapientem.

quid ergo est? primum a prudentibus et proprie rei militaris
									peritis et usu doctis monendi imperatores sunt; deinde ab iis,
									qui intersunt gerendis rebus, qui loca,
									qui hostem, qui temporum opportunitatem vident, qui in eodem
									velut navigio participes sunt periculi.

itaque si quis est, qui, quod e re publica sit, suadere se mihi
									in eo bello, quod gesturus sum, confidat, is ne deneget operam
									rei publicae et in Macedoniam mecum veniat. nave, equo,
									tabernaculo, viatico etiam a me iuvabitur;

si quem id facere piget et otium urbanum
									militiae laboribus praeoptat, e terra ne gubernaverit.

sermonum satis ipsa praebet urbs; iis 
									loquacitatem suam contineat: nos castrensibus consiliis
									contentos futuros esse sciat.”

ab hac contione, Latinis, quae pridie kal. Apriles fuerunt, in
									monte sacrificio rite perpetrato protinus inde et consul et
									praetor Cn. Octavius in Macedoniam profecti sunt.

traditum memoriae est maiore quam solita frequentia prosequentium
									consulem celebratum, ac prope certa spe ominatos esse homines,
									finem esse Macedonico bello maturumque reditum cum egregio
									triumpho consulis fore.

dum haec in Italia geruntur, Perseus quod iam inchoatum
									perficere, quia inpensa pecuniae facienda erat, non inducebat in
									animum, ut Gentium Illyriorum regem sibi adiungeret,

hoc, postquam intrasse saltum Romanos et adesse discrimen ultimum
									belli animadvertit, non ultra differendum ratus, cum per Hippiam legatum trecenta argenti
									talenta pactus esset, ita ut obsides ultro citroque darentur,
									Pantauchum misit ex fidissimis amicis ad ea perficienda.

Meteone Labeatidis terrae Pantauchus regi Illyrio occurrit; ibi
									et iusiurandum ab rege et obsides accepit. missus et a Gentio
									est legatus nomine Olympio, qui iusiurandum a Perseo obsidesque
									exigeret.

cum eodem ad pecuniam accipiendam missi sunt; et auctore
									Pantaucho, qui Rhodum legati cum Macedonibus irent, Parmenio et
									Morcus destinantur.

quibus ita mandatum, ut iureiurando obsidibusque et
									pecunia accepta tum demum Rhodum proficiscerentur: duorum simul
									regum nomine incitari Rhodios ad bellum Romanum posse.

adiunctam civitatem, penes quam unam tum rei navalis gloria
									esset, nec terra nec mari spem relicturam Romanis.

venientibus Illyriis Perseus ab Elpco amni ex castris cum omni
									equitatu profectus ad Dium occurrit.

ibi ea, quae convenerant, circumfuso agmine equitum facta, quos
									adesse foederi sanciendo cum Gentio societatis volebat rex,
									aliquantum eam rem ratus animorum iis adiecturam.

et obsides in conspectu omnium dati acceptique; et Pellam ad
									thensauros regios missis, qui pecuniam acciperent, qui Rhodum
									irent cum Illyriis legatis Thessalonicae conscendere iussi.

ibi Metrodorus erat, qui nuper ab Rhodo venerat, auctoribusque
									Dinone et Polyarato, principibus civitatis eius, adfirmabat
									Rhodios paratos ad bellum esse. is princeps iunctae cum Illyriis
									legationis datus est.

eodem tempore et ad Eumenen et ad Antiochum communia mandata,
									quae subicere condicio rerum poterat: natura inimica inter se
									esse liberam civitatem et regem, singulos populum Romanum
									adgredi et, quod indignum sit, regum viribus reges
									oppugnare.



Attalo adiutore patrem suum oppressum; Eumene adiuvante et quadam
									ex parte etiam Philippo, patre suo, Antiochum oppugnatum; in se
									nunc et Eumenen et Prusian armatos esse.

si Macedoniae regnum sublatum foret, proxumam Asiam esse, quam
									iam ex parte sub specie liberandi civitates suam fecerint,
									deinde Syriam.

iam Prusiam Eumeni honore praeferri, iam Antiochum victorem ab
									Aegypto, praemio belli, arceri.

haec cogitantem providere iubebat, ut aut ad pacem secum
									faciendam conpelleret Romanos aut perseverantes in bello iniusto
									communes duceret omnium regum hostes.

ad Antiochum aperta mandata erant; ad Eumenen per speciem
									captivorum redimendorum missus legatus erat; re vera occultiora quaedam agebantur, quae in
									praesentia invisum quidem et suspectum Romanis
									Eumenen falsis gravioribusque criminibus
										onerarunt; proditor enim ac prope hostis habitus,

dum inter se duo reges captantes fraude et avaritia certant.

Cydas erat Cretensis, ex intimis Eumenis. hic prius ad Amphipolim
									cum Chimaro quodam populari suo, militante apud Persea, inde
									postea ad Demetriadem semel cum Menecrate quodam, iterum cum
									Antimacho, regiis ducibus, sub ipsis moenibus urbis conlocutus
									fuerat.

Herophon quoque, qui tum missus est, duabus ad eundem Eumenen iam
									ante legationibus functus erat.

quae conloquia occulta et legationes infames quidem erant, sed,
									quid actum esset quidve inter reges convenisset, ignorabatur.
									res autem ita sese habuit.

Eumenes neque favit victoriae Persei, neque bello eam iuvare in animo habuit, non tam quia paternae
									inter eos inimicitiae erant, quam ipsorum odiis inter se
									accensae:

non ea regum aemulatio, ut aequo animo Persea tantas apisci opes
									tantamque gloriam, quanta Romanis victis eum manebat, Eumenes
									visurus fuerit.

cernebat et Persea iam inde ab initio belli omni modo spem pacis
									temptasse et in dies magis, quo propior admoveretur terror,
									nihil neque agere aliud neque cogitare;

Romanos quoque, quia traheretur diutius spe ipsorum bellum, et
									ipsos duces et senatum, non abhorrere a finiendo tam incommodo
									ac difficili bello.

hac utriusque partis voluntate explorata, quod fieri etiam sua
									sponte taedio validioris, metu infirmioris credebat posse, in eo
									suam operam venditare conciliandae gratia pacis cupiit.

nam modo ne iuvaret bello Romanos terra marique, modo pacis
									patrandae cum Romanis paciscebatur mercedem: ne bello
									interesset, mille talenta, ut pacem
										conciliaret, mille et quingenta.

in utrumque non fidem modo se, sed obsides quoque dare paratum
									esse ostendebat.

Perseus ad rem inchoandam promptissimus erat cogente metu et de
									obsidibus accipiendis sine dilatione agebat, conveneratque, ut
									accepti Cretam mitterentur. ubi ad pecuniae
									mentionem ventum erat, ibi haesitabat;

et utique alteram in tanti nominis regibus turpem ac
									sordidam et danti et magis accipienti mercedem esse aiebat;

in spem Romanae pacis non recusare inpensam, sed eam pecuniam
									perfecta re daturum, interea Samothracae in templo
									depositurum.

ea insula cum ipsius dicionis esset, videre Eumenes nihil
									interesse, ibi an Pellae pecunia esset;
									id agere, ut partem aliquam praesentem ferret.

ita nequiquam inter se captati nihil praeter infamiam
									moverunt.

nec haec tantum Persei per avaritiam est dimissa res, cum pecunia
									soluta aut pacem habere per Eumenen, quae vel parte regni
									redimenda esset, aut deceptus protrahere inimicum mercede
									onustum et hostes merito ei Romanos posset facere;

sed et ante Genti regis parata societas et tum Gallorum effusorum
									per Illyricum ingens oblatum auxilium 
									avaritia dimissum est.

veniebant decem milia equitum, par numerus peditum et ipsorum
									iungentium cursum equis et in vicem prolapsorum equitum vacuos
									capientium ad pugnam equos.

hi pacti erant eques denos praesentes aureos, pedes quinos, mille
									dux eorum.

venientibus his Perseus ab Elpeo ex castris profectus obviam cum
									dimidia copiarum parte denuntiare per vicos urbesque, quae viae
									propinquae sunt, coepit, ut commeatus expedirent, frumenti, vini,
									pecorum ut copia esset.

ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et
									parvom auri, quod inter paucos divideret, multitudinem credens
									trahi spe posse.

ad Almanam urbem pervenit et in ripa fluminis Axi posuit castra.
									circa Desudabam in Maedica exercitus Gallorum consederat,
									mercedem pactam opperiens.

eo mittit Antigonum, ex purpuratis unum, qui iuberet multitudinem
									Gallorum ad Bylazora — Paeoniae is locus est — castra movere,
									principes ad se venire frequentes. septuaginta quinque milia ab
									Axio flumine et castris regis aberant.

haec mandata ad eos cum pertulisset Antigonus adiecissetque, per
									quantam omnium praeparatam cura regis copiam ituri
									forent quibusque muneribus principes advenientes vestis, argenti
									equorumque excepturus rex esset, de his quidem se coram
									cognituros respondent,

illud, quod praesens pepigissent, interrogant, ecquid aurum, quod
									in singulos pedites equitesque dividendum esset, secum
									advexisset.

cum ad id nihil responderetur, Clondicus, regulus eorum, “abi,
									renuntia ergo” inquit “regi, nisi aurum obsidesque
										accepissent, nusquam inde Gallos longius vestigium
										moturos.”

haec relata regi cum essent, advocato consilio cum, quid omnes
									suasuri essent, appareret, ipse pecuniae quam regni melior
									custos institit de perfidia et feritate Gallorum disserere,
									multorum iam ante cladibus experta:

periculosum esse tantam multitudinem in Macedoniam accipere, ne graviores eos socios habeant quam
									hostes Romanos.

quinque milia equitum satis esse, quibus et uti ad bellum
									possent, et quorum multitudinem ipsi non timeant.

apparebat omnibus mercedem timeri nec quicquam aliud; sed cum
									suadere consulenti nemo auderet, remittitur Antigonus, qui
									nuntiaret quinque milium equitum opera tantum uti regem, non
									tenere multitudinem aliam.

quod ubi audivere barbari, ceterorum quidem fremitus fuit
									indignantium se frustra excitos sedibus suis; Clondicus rursus
									interrogat, ecquid ipsis quinque milibus, quod convenisset,
									numeraret?

cum adversus id quoque misceri ambages cerneret, inviolato
									fallaci nuntio, quod vix speraverat ipse posse contingere, retro
									ad Histrum perpopulati Threciam, qua vicina erat viae,
									redierunt.

quae manus, quieto sedente rege ad Elpeum adversus Romanos, per Perrhaebiae saltum in Thessaliam
									traducta non agros tantum nudare populando potuit, ne quos inde
									Romani commeatus expectarent, sed ipsas excindere urbes tenente
									ad Elpeum Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari
									possent.



ipsis quoque Romanis de se cogitandum fuisset, quando neque
									manere amissa Thessalia, unde exercitus alebatur,
									potuissent, neque progredi, cum ex adverso castra Macedonum essent .

hoc amisso auxilio Perseus animos Macedonum, qui ea pependerant
									spe, haud mediocriter debilitavit.

eadem avaritia Gentium regem sibi alienavit. nam cum trecenta
									talenta Pellae missis a Gentio numerasset, signare eos pecuniam
									passus est; inde decem talenta ad
									Pantauchum missa, eaque praesentia dari regi iussit;

reliquam pecuniam signatam Illyriorum signo portantibus suis
									praecipit, parvis itineribus veherent,

dein cum ad finem Macedoniae ventum esset, subsisterent ibi ac
									nuntios ab se opperirentur.

Gentius exigua parte pecuniae accepta cum adsidue a Pantaucho ad lacessendos hostili facto
									Romanos stimularetur, M. Perpennam et L. Petilium legatos, qui
									tum forte ad eum venerant, in custodiam coniecit.

hoc audito Perseus contraxisse eum necessitatem ratus ad
									bellandum utique cum Romanis, ad revocandum, qui pecuniam
									portabat, misit, velut nihil aliud agens, quam ut quanta maxima
									posset praeda ex se victo Romanis reservaretur.

et ab Eumene Herophon ignotis, quae occulte acta erant, redit. de
									captivis actum esse et ipsi evolgaverant et Eumenes consulem
									vitandae suspicionis causa certiorem fecit.

Perseus post reditum ab Eumene Herophontis spe deiectus Antenorem
									et Callippum praefectos classis cum quadraginta lembis —
									adiectae ad hunc numerum quinque pristes erant — Tenedum
									mittit,

ut inde sparsas per Cycladas insulas naves, Macedoniam cum
									frumento petentes, tutarentur.

Cassandreae deductae naves in portus primum, qui sub Atho monte
									sunt, inde Tenedum placido mari cum
									traiecissent, stantis in portu Rhodias apertas naves Eudamumque,
									praefectum earum, inviolatos atque etiam benigne appellatos
									dimiserunt.

cognito deinde in latere altero quinquaginta onerarias suarum
									stantibus in ostio portus Eumenis rostratis, quibus Damius
									praeerat,

inclusas esse, circumvectus propere ac summotis 
									terrore hostium navibus, onerarias datis, qui prosequerentur,
									decem lembis in Macedoniam mittit, ita ut in tutum prosecuti
									redirent Tenedum.

nono post die ad classem iam ad Sigeum stantem redierunt. inde
									Subota — insula est interiecta Elaeae et Chio —

traiciunt. forte postero die, quam Subota classis tenuit, quinque
									et triginta naves, quas hippagogus vocant, ab Elaea profectae
									cum equitibus Gallis equisque Phanas promunturium Chiorum
									petebant, unde transmittere in Macedoniam possent. Attalo ab
									Eumene mittebantur.

has naves per altum ferri cum ex specula signum datum Antenori
									esset, profectus ab Subotis inter Erythrarum promunturium
									Chiumque, qua artissimum fretum est, iis occurrit.

nihil minus credere praefecti Eumenis, quam Macedonum classem in
									illo vagari mari: nunc Romanos esse, nunc Attalum aut remissos
									aliquos ab Attalo ex castris Romanis Pergamum petere.

sed cum iam adpropinquantium forma lemborum haud dubia esset et
									concitatio remorum derectaeque in se prorae hostis adpropinquare
									aperuissent, tunc iniecta trepidatio est.

cum resistendi spes nulla esset inhabilique navium genere et
									Gallis vix quietem ferentibus in mari, pars eorum, qui propiores
									continentis litori erant, in Erythraeam enarunt, pars velis
									datis ad Chium naves eiecere relictisque equis effusa fuga urbem
									petebant.



sed propius urbem lembi accessuque commodiore cum exposuissent
									armatos, partim in via fugientes Gallos adepti Macedones
									ceciderunt, partim ante portam exclusos. clauserant enim Chii
									portas ignari, qui fugerent aut sequerentur.

octingenti ferme Gallorum occisi, ducenti vivi capti; equi pars
									in mari fractis navibus absumpti, parti nervos succiderunt in
									litore Macedones.

viginti eximiae equos formae cum captivis eosdem decem lembos,
									quos ante miserat, Antenor devehere Thessalonicam iussit et
									primo quoque tempore ad classem reverti; Phanis se eos
									expectaturum. triduum ferme classis ad urbem stetit .

Phanas inde progressi sunt et spe celerius
									regressis decem lembis evecti Aegaeo mari Delum traiecerunt.

dum haec geruntur, legati Romani, C. Popilius et C. Decimius et
									C. Hostilius, a Chalcide profecti tribus quinqueremibus Delum
									cum venissent, lembos ibi Macedonum quadraginta et quinque regis
									Eumenis quinqueremis invenerunt.

sanctitas templi insulaeque inviolatos praestabat omnes. itaque
									permixti Romanique et Macedones et Eumenis navales socii
										 et in templo indutias religione loci praebente
									versabantur.

Antenor, Persei praefectus, cum aliquas alto praeferri onerarias
									naves ex speculis significatum foret, parte lemborum ipse
									insequens, parte per Cyclades disposita, praeterquam si quae
									Macedoniam peterent, omnes aut supprimebat aut spoliabat
									naves.

quibus poterat Popilius aut suis aut
									Eumenis navibus succurrebat;

sed evecti nocte binis aut ternis plerumque lembis Macedones
									fallebant.

per id fere tempus legati Macedones Illyriique simul Rhodum
									venerunt, quibus auctoritatem addidit non lemborum modo adventus
									passim per Cycladas atque Aegaeum vagantium mare, sed etiam
									coniunctio ipsa regum Persei Gentique et fama cum magno numero
									peditum equitumque venientium Gallorum.

et iam cum accessissent animi Dinoni ac Polyarato, qui Persei
									partium erant, non benigne modo responsum regibus est, sed palam pronuntiatum bello finem se
									auctoritate sua inposituros esse;

itaque ipsi quoque reges aequos adhiberent animos ad pacem
									accipiendam.

iam veris principium erat novique duces in provincias venerant,
									consul Aemilius in Macedoniam, Octavius Oreum ad classem,
									Anicius in Illyricum, cui bellandum adversus Gentium erat.

Gentius patre Pleurato, rege Illyriorum, et matre Eurydica
									genitus fratres duos, Platorem utroque parente, Caravantium
									matre eadem natum, habuit.

hoc propter ignobilitatem paternam minus suspecto Platorem
									occidit et duos amicos eius, Ettritum et Epicadum,
									impigros viros, quo tutius regnaret.

fama fuit Monuni, Dardanorum principis, filiam Etutam pacto
									fratri eum invidisse, tamquam his nuptiis adiungenti sibi
									Dardanorum gentem; et simillimum id vero fecit ducta ea virgo
									Platore interfecto.

gravis deinde dempto a fratre metu
									popularibus esse coepit; et violentiam insitam ingenio
									intemperantia vini accendebat.

ceterum, sicut ante dictum est, ad Romanum incitatus bellum
									Lissum omnis copias contraxit. quindecim milia armatorum
									fuerunt.

inde fratre in Caviorum gentem vi aut terrore subigendam cum
									mille peditibus et quinquaginta equitibus misso, ipse ad
									Bassaniam urbem quinque milia ab Lisso ducit.

socii erant Romanorum; itaque per praemissos nuntios prius
									temptati obsidionem pati quam dedere sese maluerunt.

Caravantium in Caviis Durnium oppidum advenientem benigne
									accepit; Caravandis, altera urbs, exclusit; et agros eorum cum effuse vastaret, aliquot palati
									milites agrestium concursu interfecti sunt.

iam et Ap. Claudius adsumptis ad eum exercitum, quem habebat,
									Bullinorum et Apolloniatium et Dyrrachinorum auxiliis profectus
									ex hibernis circa Genusum amnem castra habebat, audito foedere
									inter Persea et Gentium et legatorum violatorum iniuria
									accensus, bellum haud dubie adversus eum gesturus.



Anicius praetor eo tempore Apolloniae auditis, quae in Illyrico
									gererentur, praemissisque ad Appium litteris, ut se ad Genusum
									opperiretur, triduo et ipse in castra venit et ad ea, quae
									habebat, auxilia e Parthinorum iuventute
										 adiunctis duobus milibus peditum et
									equitibus ducentis — peditibus Epicadus, equitibus Algalsus
									praeerat — parabat ducere in Illyricum, maxime ut Bassanitas
									solveret obsidione.

tenuit impetum eius fama lemborum vastantium maritimam oram.

octoginta erant lembi, auctore Pantaucho missi a Gentio ad
									Dyrrachinorum et Apolloniatium agros populandos.

tum classis ad to eo tradiderunt se.

deinceps et urbes regionis eius idem faciebant, adiuvante
									inclinationem animorum clementia in 
									omnis et iustitia praetoris Romani.

a Scodram inde ventum est, quod belli caput erat, non eo solum,
									quod Gentius eam sibi ceperat velut regni totius arcem, sed
									etiam quod Labeatium gentis munitissima longe est et difficilis
									aditu.

duo cingunt eam flumina, Clausal a latere urbis, quod in orientem
									patet, praefluens, Barbanna ab regione occidentis, ex Labeatide
									palude oriens.

hi duo amnes confluentes incidunt † Oriundi flumini, quod ortum
									ex monte Scordo, multis et aliis auctum aquis, mari Hadriatico
									infertur.

mons Scordus, longe altissimus regionis eius, ab oriente
									Dardanicam subiectam habet, a meridie Macedoniam, ab occasu
									Illyricum.

quamquam munitum situ naturali oppidum erat gensque id tota
									Illyriorum et rex ipse tuebatur, tamen praetor Romanus, quia
									prima successerant prospere, fortunam totius rei principia
									secuturam esse ratus et repentinum valiturum terrorem, instructo
									exercitu ad moenia succedit.

quod si clausis portis muros portarumque turris dispositi armati
									defendissent, vano cum incepto moenibus pepulissent Romanos:

nunc porta egressi proelium loco aequo maiore animo commiserunt
									quam sustinuerunt.

pulsi enim et fuga conglobati, cum ducenti amplius in ipsis
									faucibus portae cecidissent, tantum intulerunt terrorem, ut
									oratores extemplo ad praetorem mitteret Gentius Teuticum et
									Bellum, principes gentis, per quos indutias peteret, ut
									deliberare de statu rerum suarum posset.

triduo in hoc dato, cum castra Romana quingentos ferme passus ab
									urbe abessent, navem conscendit et flumine Barbanna navigat in
									lacum Labeatum, velut secretum locum petens ad consultandum,

sed, ut apparuit, falsa spe excitus Caravantium fratrem multis
									milibus armatorum coactis ex ea regione,
									in quam missus erat, adventare.

qui postquam evanuit rumor, tertio post die navem eandem secundo
									amni Scodram demisit; praemissisque nuntiis, ut
									sibi appellandi praetoris potestas fieret, copia facta in castra
									venit.

et principium orationis ab accusatione stultitiae orsus suae,
									postremo ad preces lacrimasque effusus, genibus praetoris
									accidens in potestatem sese dedit.

primo bonum animum habere iussus, ad cenam etiam invitatus in
									urbem ad suos redit. et cum praetore eo die honorifice est
									epulatus,

deinde in custodiam C. Cassio tribuno militum traditus, vix
									gladiatorio accepto, decem talentis, ab rege rex, ut in eam
									fortunam recideret.

Anicius Scodra recepta nihil prius quam requisitos Petilium
									Perpennamque legatos ad se duci iussit.

quibus splendore suo restituto Perpennam extemplo mittit ad
									conprehendendos amicos cognatosque regis;

qui Meteonem, Labeatium gentis urbem, profectus Etlevam uxorem
									cum filiis duobus, Scerdilaedo Pleuratoque, et Caravantium
									fratrem Scodram in castra adduxit.

Anicius bello Illyrico intra triginta dies perfecto nuntium
									victoriae Perpennam Romam misit et post dies paucos Gentium
									regem ipsum cum parente, coniuge ac liberis ac fratre aliisque
									principibus Illyriorum.

hoc unum bellum prius perpetratum quam coeptum Romae auditum est.
									quibus diebus haec agebantur, Perseus quoque in magno terrore
									erat propter adventum simul Aemili novi consulis, quem cum
									ingentibus minis adventare audiebat, simul Octavi praetoris.

nec minus terroris a classe Romana et periculo maritumae orae
									habebat. Thessalonicae Eumenes et Athenagoras praeerant cum
									parvo praesidio duorum milium caetratorum.

eo et Androclen praefectum mittit iussum sub ipsis navalibus
									castra habere.

Aenean mille equites et Creon
									Antigonensis missi ad tutandam maritumam oram, ut, quocumque
									litore adplicuisse naves hostium audissent, extemplo ferrent
									agrestibus opem.

quinque milia Macedonum missa ad praesidium Pythoi et Petrae,
									quibus praepositi erant Histiaeus et Theogenes et Midon.

his profectis ripam munire Elpei fluminis adgressus
									est, quia sicco alveo transiri poterat.

huic rei ut omnis multitudo vacaret,
									feminae ex propinquis urbibus coactae cibaria in castra
									adferebant; miles iussus ex propinquis silvis benigne .

conferre, postremo sequi se utrarios ad
									mare, quod minus trecentos passus aberat, iussit et in litore
									alios alibi modicis intervallis fodere.

montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos
									apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum
									venae in mare permanantes undae miscerentur.

vix diducta summa harena erat, cum scaturrigines turbidae primo
									et tenues emicare, dein liquidam multamque fundere aquam velut
									deum dono coeperunt.

aliquantum ea quoque res duci famae et auctoritatis apud milites
									adicit. iussis deinde militibus expedire arma ipse cum tribunis
									primisque ordinibus ad contemplandos transitus processit, qua descensus facilis
									armatis, qua in ulteriorem ripam minime inicus ascensus
									esset.

his satis exploratis illa quoque novavit; 
									primum, ut ordine ac sine tumultu omnia in agmine ad nutum
									imperiumque ducis fierent, providit:

ubi omnibus simul pronuntiaretur, quid fieret, neque omnes
									exaudirent, incerto imperio accepto alios ab se adicientes plus
									eo, quod imperatum sit, alios minus facere; clamores deinde
									dissonos oriri omnibus locis, et prius hostes quam ipsos, quid
									paretur, scire.

placere igitur tribunum militum primo pilo legionis secretum
									edere imperium, illum et dein singulos proximo cuique in ordine
									centurioni dicere, quid opus facto sit, sive a primis signis ad
									novissimum agmen, sive ab extremis a d primos perferundum
									imperium sit.

vigiles etiam novo more scutum in vigiliam ferre vetuit: non enim
									in pugnam vigilem ire, ut armis utatur, sed ad vigilandum, ut,
									cum senserit hostium adventum, recipiat se excitetque ad arma
									alios.

scuto prae se erecto stare galeatos; deinde, ubi fessi sint,
									innixos pilo, capite super marginem scuti posito,
									sopitos stare, ut fulgentibus armis procul conspici ab hoste
									possint, ipsi nihil provideant.

stationum quoque morem mutavit. armati omnes, et frenatis equis
									equites, diem totum perstabant; id cum aestivis diebus urente
									adsiduo sole fieret, tot horarum aestu et languore ipsos
									equosque fessos integri saepe adorti hostes vel pauci plures
									vexabant.

itaque ex matutina statione ad meridiem decedi et in
									postmeridianam succedero alios iussit; ita numquam fatigatos
									recens hostis adgredi poterat.

haec cum ita fieri placere contione advocata pronuntiasset,
									adiecit urbanae contioni convenientem orationem:

unum imperatorem in exercitu providere et consulere, quid agendum
									sit, debere, nunc per se, nunc cum iis, quos advocaverit in
									consilium; qui non sint advocati, eos nec palam nec secreto,
									consilia sua.

militem haec tria curare debere, corpus ut quam validissimum et
									pernicissimum habeat, arma apta, cibum paratum ad subita
									imperia;

cetera scire de se dis immortalibus et imperatori suo curae esse.
									in quo exercitu milites consultent, imperator rumoribus vulgi
									circumagatur, ibi nihil salutare esse.

se, quod sit officium imperatoris, provisurum, ut bene gerendae
									rei occasionem iis praebeat: illos nihil, quid futurum sit,
									quaerere, ubi datum signum sit, tum militarem navare operam debere. ab his praeceptis
									contionem dimisit,

volgo etiam veteranis fatentibus se illo primum die, tamquam
									tirones, quid agendum esset in re militari, didicisse.

non sermonibus tantum his, cum quanto adsensu audissent verba
									consulis, ostenderunt, sed rerum praesens effectus erat.

neminem totis mox castris quietum videres: acuere alii gladios,
									alii galeas bucculasque scutorum , alii loricas
									tergere, alii aptare corpori arma experirique sub his membrorum
									agilitatem, quatere alii pila, alii micare gladiis mucronemque
									intueri,

ut facile quis cerneret, ubi primum conserendi manum cum hoste
									data occasio esset, aut victoria egregia aut morte memorabili
										 finituros bellum.

Perseus quoque, cum adventu consulis simul et veris principio
									strepere omnia moverique apud hostes velut novo bello cerneret,
									mota a Phila castra in adversa ripa posita, nunc ad contemplanda
									opera sua circumire ducem haud dubie transitus speculantem, nunc Romanorum esse.

quae res Romanis auxit animos. Macedonibus regique eorum haud
									mediocrem attulit terrorem.

et primo supprimere in occulto famam eius rei est conatus,
									missis, qui Pantauchum inde venientem adpropinquare castris
									vetarent.

sed iam et pueri quidam visi ab suis erant inter obsides Illyrios
									ducti, et quo quaeque accuratius celantur, eo facilius
									loquacitate regiorum ministrorum emanant.

sub idem tempus Rhodii legati in castra venerunt cum isdem de
									pace mandatis, quae Romae ingentem iram patrum excitaverant.
									multo iniquioribus animis a castrensi consilio auditi sunt.

itaque cum alii legatos in vincula coniciendos
										censerent, alii praecipites sine responso agendos e
									castris, pronuntiavit consul post diem
									quintum decimum se responsum daturum.

interim, ut appareret, quantum pacificantium Rhodiorum auctoritas
									valuisset, consultare de ratione belli gerendi coepit. placebat
									quibusdam et maxime minoribus natu per Elpei ripam munitionesque
									vim facere:

confertis et uno agmine impetum 
									facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis
									aliquanto altioribus ac munitioribus, quae validis praesidiis
									insedissent, priore anno deiectos.

aliis placebat Octavium cum classe Thessalonicam eam petere et
									populatione maritumae orae distringere copias regias, ut altero
									ab tergo se ostendente bello circumactus ad interiorem partem
									regni tuendam nudare aliqua parte transitus Elpei cogeretur.
									ipsi natura et operibus inexsuperabilis ripa videbatur,

et praeterquam quod tormenta ubique disposita essent, missilibus
									etiam melius et certiore ictu hostis uti audierat.

alio spectabat mens tota ducis; dimissoque consilio Perrhaebos
										 mercatores Coenum et Menophilum, notae iam
									sibi et fidei et prudentiae homines, accersitos secreto
									percunctatur, quales ad Perrhaebiam transitus sint.

cum loca non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regiis
									obsideri, spem cepit, si nocte inproviso valida manu adgressus
									necopinantis esset, deici praesidia posse:

iacula enim et sagittas et cetera missilia in tenebris, ubi, quid
									petatur, procul provideri nequeat, inutilia esse; gladio
									comminus geri rem in permixta turba, quo miles Romanus
									vincat.

his ducibus usurus praetorem Octavium accersitum, exposito, quid
									pararet, Heracleum cum classe petere iubet et mille hominibus
									decem dierum cocta cibaria habere.

ipse P. Scipionem Nasicam, Q. Fabium Maximum filium suum cum
									quinque milibus delectis militum
									Heracleum mittit, velut classem conscensuros ad maritumam oram
									interioris Macedoniae, quod in consilio agitatum erat,
									vastandam.

secreto indicatum cibaria his praeparata ad classem esse, ne quid
									eos moraretur. inde iussi duces itineris ita dividere viam, ut
									quarta vigilia tertio die Pythoum adoriri possent.

ipse postero die, ut detineret regem ab circumspectu rerum
									aliarum, prima luce medio in alveo cum stationibus hostium
									proelium commisit; pugnatumque utrimque est levi armatura. nec
									gravioribus armis in tam inaequali alveo pugnari poterat.

descensus ripae utriusque in alveum trecentorum ferme passuum
									erat; medium spatium torrentis alibi aliter cavati paulo plus
									quam mille passus patebat.

ibi in medio spectantibus utrimque ex vallo castrorum hinc rege, hinc consule cum suis
									legionibus pugnatum est.

missilibus procul regia auxilia melius pugnabant; comminus
									stabilior et tutior aut parma aut scuto Ligustico Romanus
									erat.

meridie fere receptui cani suis consul iussit. ita eo die
									diremptum proelium est haud paucis utrimque interfectis.

sole orto postero die inritatis certamine animis etiam acrius
									concursum est. sed Romani non ab iis tantum, cum quibus
									contractum certamen erat, sed multo magis ab ea
									multitudine, quae disposita in turribus stabat, omni genere
									missilium telorum ac saxis maxime volnerabantur.

ubi propius ripam hostium subissent, tormentis missa etiam ad
									ultimos perveniebant. multo pluribus eo die amissis consul paulo
									serius recepit suos.

tertio die proelio abstinuit, degressus ad imam partem castrorum,
									veluti per devexum in mare bracchium transitum temptaturus.

Perseus, quod in oculis erat .

Tempus anni post circumactum solstitium
									erat; hora diei iam ad meridiem vergebat; iter multo pulvere et
									incalescente sole factum erat.

lassitudo et sitis iam sentiebatur et meridiem aestum magis
									accensurum cum mox adpareret, statuit sic adfectos recenti atque
									integro hosti non obicere;

sed tantus ardor in animis ad dimicandum utcumque erat, ut
									consuli non minore arte ad suos eludendos quam ad hostes opus
									esset.

nondum omnibus instructis instabat tribunis militum, ut
									maturarent instruere; circumibat ipse ordines;

animos militum hortando in pugnam accendebat. ibi primo alacres
									signum poscebant; deinde, quantum incresceret aestus, et voltus
									minus vigentes et voces segniores erant, et quidam incumbentes
									scutis nixique pilis stabant tum iam aperte primis ordinibus
									inperat,

metarentur frontem castrorum et inpedimenta constituerent.

quod ubi fieri milites sensere, alii gaudere palam, quod fessos
									viae labore flagrantissimo aestu non coegisset pugnare;

legati circa imperatorem ducesque externi erant, inter quos et
									Attalus, omnes adprobantes, dum pugnaturum consulem credebant —
									neque enim ne his quidem cunctationem
									aperuerat suam —

tunc mutatione consilii subita cum alii silerent, Nasica unus ex
									omnibus ausus est monere consulem, ne hostem ludificatum priores
									imperatores fugiendo certamen manibus emitteret:

vereri, ne, si nocte abeat, sequendus
									maximo labore ac periculo in intima Macedoniae sit, aestasque,
									sicut prioribus ducibus, per calles saltusque Macedonicorum
									montium vagando circumagatur.

se magnopere suadere, dum in campo patenti hostem
									habeat, adgrediatur, nec oblatam occasionem vincendi
									amittat.

consul nihil offensus libera admonitione tam clari adulescentis
									“et ego” inquit “animum istum habui, Nasica, quem tu nunc
										habes, et, quem ego nunc habeo, tu habebis.

multis belli casibus didici, quando pugnandum, quando abstinendum
									pugna sit. non operae est stanti nunc in acie docere, quibus de
									causis hodie quiesse melius sit. rationes alias reposcito; nunc
									auctoritate veteris imperatoris contentus eris.”

conticuit adulescens: haud dubie videre aliqua impedimenta pugnae
									consulem, quae sibi non apparerent.

Paulus postquam metata castra impedimentaque conlocata
									animadvertit, ex postrema acie triarios primos subducit,

deinde principes, stantibus in prima acie hastatis, si quid
									hostis moveret, postremo hastatos, ab dextro primum cornu
									singulorum paulatim signorum milites subtrahens.

ita pedites equitibus cum levi armatura ante aciem hosti
									oppositis sine tumultu abducti, nec ante, quam prima frons valli
									ac fossa perducta est, ex statione equites revocati sunt.

rex quoque, cum sine detractatione paratus pugnare eo die
									fuisset, contentus eo, quod per hostem moram fuisse scirent, et
									ipse in castra copias reduxit.

castris permunitis C. Sulpicius Gallus, tribunus militum secundae
									legionis, qui praetor superiore anno fuerat, consulis permissu
									ad contionem militibus vocatis pronuntiavit, nocte proxima, ne
									quis id pro portento acciperet, ab hora secunda usque ad quartam
									horam noctis lunam defecturam esse.

id quia naturali ordine statis temporibus fiat, et sciri ante et
									praedici posse.

itaque quem ad modum, quia certi solis lunaeque et ortus et
									occasus sint, nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu
									fulgere lunam non mirarentur, ita ne obscurari quidem, cum
									condatur umbra terrae, trahere in prodigium debere.

nocte, quam pridie nonas Septembres insecuta est dies, edita hora
									luna cum defecisset, Romanis militibus Galli
									sapientia prope divina videri;

Macedonas ut triste prodigium, occasum regni perniciemque gentis
									portendens, movit nec aliter vates. clamor ululatusque in
									castris Macedonum fuit, donec luna in suam lucem emersit.

postero die — tantus utrique ardor exercitui ad concurrendum
									fuerat, ut et regem et consulem suorum quidam, quod sine proelio
									discessum esset, accusarent —

regi prompta defensio erat, non eo solum, quod hostis prior
									aperte pugnam detractans in castra copias reduxisset, sed etiam
									quod eo loco signa constituisset, quo phalanx, quam inutilem vel
									mediocris iniquitas loci efficeret, promoveri non posset.

consul ad id, quod pridie praetermisisse pugnandi occasionem
									videbatur et locum dedisse hosti, si nocte abire vellet, tunc
									quoque per speciem immolandi terere videbatur tempus, cum luce
									prima ad signum propositum pugnae exeundum in aciem fuisset.

tertia demum hora sacrificio rite perpetrato ad consilium
									vocavit; atque ibi, quod rei gerendae tempus esset, loquendo et
									intempestive consultando videbatur quibusdam extrahere. adversus eos sermones talem consul
									orationem habuit.

“P. Nasica, egregius adulescens, ex omnibus unus, quibus
										hesterno die pugnari placuit, denudavit mihi suum consilium;
										idem postea, ita ut transisse in sententiam meam videri
										posset, tacuit.

quibusdam aliis absentem carpere imperatorem quam praesentem
									monere melius visum est.

et tibi, P. Nasica, et quicumque idem, quod tu, occultius senserunt, non gravabor reddere dilatae
									pugnae rationem.

nam tantum abest, ut me hesternae quietis paeniteat, ut servatum
									a me exercitum eo consilio credam. in qua me opinione sine causa
									esse ne quis vestrum credat, recognoscat agedum mecum, si
									videtur, quam multa pro hoste et adversus nos fuerint.

iam omnium primum, quantum numero nos praestent, neminem vestrum
									nec ante ignorasse et hesterno die explicatam intuentis aciem
										 animadvertisse certum habeo.

ex hac nostra paucitate quarta pars militum praesidio
									inpedimentis relicta erat; nec ignavissimum quemque relinqui ad
									custodiam sarcinarum scitis.

sed fuerimus omnes: parvom hoc tandem esse credimus, quod ex his
									castris, in quibus hac nocte mansimus, exituri in aciem hodierno
									aut summum crastino die, si ita videbitur, diis bene iuvantibus
									sumus?

nihilne interest, utrum militem, quem neque viae labor eo die
									neque operis fatigaverit, requietum, integrum in tentorio suo
									arma capere iubeas atque in aciem plenum virium, vigentem et
									corpore et animo educas,

an longo itinere fatigatum et onere fessum, madentem sudore,
									arentibus siti faucibus, ore atque oculis repletis pulvere,
									torrente meridiano sole, hosti obicias recenti, requieto, qui
									nulla re ante consumptas vires ad proelium adferat?

quis, pro deum fidem, ita conparatus, vel iners atque inbellis,
									fortissimum virum non vicerit?

quid, quod hostes per summum otium instruxerant aciem,
									praeparaverant animos, stabant conpositi suis quisque ordinibus,
									nobis tunc repente trepidandum in acie instruenda erat et
									incompositis concurrendum?

at hercule aciem quidem inconditam inordinatamque habuissemus,
										 sed castra munita, provisam
									aquationem, tutum ad eam iter praesidiis inpositis, explorata
									circa omnia; an nihil nostri habentes praeter nudum campum,

in quo pugnaremus . maiores vestri castra
									munita portum ad omnis casus exercitus ducebant esse, unde ad
									pugnam exirent, quo iactati tempestate pugnae receptum
									haberent.

ideo, cum munimentis ea saepsissent, praesidio quoque valido
									firmabant, quod, qui castris exutus erat, etiamsi pugnando acie
									vicisset, pro victo haberetur. castra sunt victori receptaculum,
									victo perfugium.

quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnae fortuna fuit,
									intra vallum conpulsi tempore suo, interdum momento post,
									eruptione facta victorem hostem pepulerunt?

patria altera militaris est haec sedes, vallumque pro moenibus et
										 tentorium suum cuique militi domus ac penates
									sunt. sine ulla sede vagi dimicassemus, ut quo victi, quo victores nos reciperemus?

his difficultatibus et impedimentis pugnae illud opponitur: quid,
									si hostis hac interposita nocte abisset, quantum rursus sequendo
									eo penitus in ultimam Macedoniam exhauriendum laboris erat?

ego autem neque mansurum eum neque in aciem copias educturum
									fuisse certum habeo, si cedere hinc statuisset. quanto enim
									facilius abire fuit, cum procul abessemus, quam nunc, cum in
									cervicibus sumus, nec fallere nos interdiu aut nocte abeundo potest?

quid autem est nobis optatius quam ut, quorum castra praealta
									fluminis ripa tuta, vallo insuper saepta crebrisque turribus
									oppugnare adorti sumus, eos relictis munimentis, agmine effuso
									abeuntis in patentibus campis ab tergo adoriamur? hae dilatae
									pugnae ex hesterno die in hodiernum causae fuerunt.

pugnare enim et ipsi mihi placet; et ideo, quia per Elpeum amnem
									saepta ad hostem via erat, alio saltu deiectis hostium
									praesidiis novom iter aperui, neque prius, quam debellavero,
									absistam.”

post hanc orationem silentium fuit, partim traductis in
									sententiam eius, partim verentibus nequiquam offendere in eo,
									quod utcumque praetermissum revocari non posset.

ac ne illo ipso quidem die aut consuli aut regi pugnare placebat, regi, quod nec fessos,
									ut pridie, ex via neque trepidantis in acie instruenda et vixdum
									compositos adgressurus erat, consuli, quod in novis castris non
									ligna, non pabulum convectum erat, ad quae petenda ex propinquis
									agris magna pars militum e castris exierat.

neutro imperatorum volente fortuna, quae plus consiliis humanis
									pollet, contraxit certamen.

flumen erat haud magnum propius hostium castra, ex quo et
									Macedones et Romani aquabantur praesidiis ex utraque ripa
									positis, ut id facere tuto possent. duae cohortes a parte
									Romanorum erant,

Marrucina et Paeligna, duae turmae Samnitium equitum, quibus
									praeerat M. Sergius Silus legatus;

et aliud pro castris stativom erat praesidium sub
									C. Cluvio legato, tres cohortes, Firmana, Vestina, Cremonensis,
									duae turmae equitum, Placentina et Aesernina.

cum otium ad flumen esset neutris lacessentibus, hora circiter
									nona iumentum e manibus curantium elapsum in ulteriorem ripam
									effugit.

quod cum per aquam ferme genu tenus altam tres milites
									sequerentur, Threces duo id iumentum ex medio alveo in suam
									ripam trahentes caperent, hos persecuti
										illi altero eorum occiso receptoque eo 
									iumento ad stationem suorum se 
									recipiebant.

octingentorum Thracum praesidium in hostium ripa erat. ex his
									pauci primo, aegre passi popularem in suo conspectu caesum, ad
									persequendos interfectores fluvium transgressi sunt, dein
									plures, postremo omnes,

et cum praesidio .

proelium ducit. movebat imperii maiestas,
									gloria viri, ante omnia aetas, quod maior sexaginta annis
									iuvenum munia in parte praecipua laboris periculique capessebat.
									intervallum, quod inter caetratos et phalanges erat, inplevit
									legio atque aciem hostium interrupit.

a tergo caetrati erant, frontem adversus clupeatos habebat;
									chalcaspides appellabantur. secundam legionem L. Albinus
									consularis ducere adversus leucaspidem phalangem iussus; ea
									media acies hostium fuit.

in dextrum cornu, unde circa fluvium commissum proelium erat,
									elephantos inducit et alas sociorum; et hinc primum fuga
									Macedonum est orta.

nam sicut pleraque nova conmenta mortalium in verbis vim habent,
									experiendo, cum agi, non, quem ad modum agatur, edisseri
									oportet, sine ullo effectu evanescunt, ita tum elephantomachae
									nomen tantum sine usu fuerunt.

elephantorum impetum subsecuti sunt socii nominis Latini
									pepuleruntque laevom cornu.

in medio secunda legio inmissa dissipavit phalangem. neque ulla
									evidentior causa victoriae fuit, quam quod multa passim proelia
									erant, quae fluctuantem turbarunt primo, deinde disiecerunt
									phalangem, cuius confertae et intentis horrentis hastis
									intolerabiles vires sunt;

si carptim adgrediendo circumagere inmobilem
									longitudine et gravitate hastam cogas, confusa strue
									inplicantur; si vero aut ab latere aut ab tergo aliquid tumultus
									increpuit, ruinae modo turbantur, sicut tum adversus catervatim
									incurrentes Romanos et interrupta multifariam acie obviam ire
									cogebantur;

et Romani, quacumque data intervalla essent, insinuabant ordines
									suos.

qui si universa acie in frontem adversus instructam phalangem
									concurrissent, quod Paelignis principio pugnae incaute
									congressis adversus caetratos evenit, induissent se hastis nec
									confertam aciem sustinuissent.

ceterum sicut peditum passim caedes fiebant, nisi qui abiectis
									armis fugerunt, sic equitatus prope integer pugna excessit.

princeps fugae rex ipse erat. iam a Pydna cum sacris alis equitum
									Pellam petebat; confestim eos Cotys sequebatur Odrysarumque
									equitatus.

ceterae quoque Macedonum alae integris abibant ordinibus, quia
									interiecta peditum acies, cuius caedes victores tenebat,
									inmemores fecerat sequendi equites.

diu phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo caesa est. postremo
									qui ex hostium manibus elapsi erant, inermes ad mare fugientes,
									quidam aquam etiam ingressi, manus ad eos, qui in classe erant,
									tendentes, suppliciter vitam orabant;

et cum scaphas concurrere undique ab navibus cernerent, ad
									excipiendos sese venire rati, ut caperent potius quam
									occiderent, longius in aquam, quidam etiam natantes, progressi
									sunt.

sed cum hostiliter e scaphis caederentur,
									retro, qui poterant, nando repetentes terram in aliam foediorem
									pestem incidebant; elephanti enim ab rectoribus ad litus acti
									exeuntis obterebant elidebantque.

facile convenit ab Romanis numquam una acie tantum Macedonum
									interfectum. caesa enim ad viginti milia hominum sunt; ad sex
										 milia, qui Pydnam ex acie
									perfugerant, vivi in potestatem pervenerunt, et vagi ex fuga
									quinque milia hominum capta.

ex victoribus ceciderunt non plus centum, et eorum multo maior
									pars Paeligni; volnerati aliquanto plures 
									sunt.

quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis diei victoribus
									ad persequendum superesset, deletae omnes copiae forent: nunc
									imminens nox et fugientes texit et Romanis pigritiem ad
									sequendum locis ignotis fecit.

Perseus ad Pieriam silvam via militari frequenti agmine equitum
									et regio comitatu fugit.

simul in silvam ventum est, ubi plures diversae semitae erant, et
									nox adpropinquabat, cum perpaucis maxime fidis via devertit.

equites sine duce relicti alii alia in civitates suas dilapsi
									sunt; perpauci inde Pellam celerius quam ipse Perseus, quia
									recta et expedita via ierant,
									pervenerunt.

rex ad mediam ferme noctem errore et variis difficultatibus viae
									est vexatus;

in regia Perseo, qui Pellae praeerant, Euctus Eulaeusque et regii pueri praesto erant. contra ea
									amicorum, qui alii alio casu servati ex proelio Pellam venerant,
									cum saepe arcessiti essent, nemo ad eum venit.

tres erant tantum cum eo fugae comites, Euander Cretensis, Neo
									Boeotus et Archidamus Aetolus.

cum iis iam metuens, ne, qui venire ad se abnuerent, maius
									aliquid mox auderent, quarta vigilia profugit.

secuti eum sunt admodum quingenti Cretenses. petebat Amphipolim;
									sed nocte a Pella exierat, properans ante lucem Axium amnem
									traicere, eum finem sequendi propter difficultatem transitus
									fore ratus Romanis.

consulem, cum se in castra victor recepisset, ne sincero gaudio
									frueretur, cura de minore filio stimulabat.

P. Scipio is erat, Africanus et ipse postea deleta Carthagine
									appellatus, naturalis consulis Pauli filius, adoptione Africani
									nepos.

is septumum decumum tunc annum agens, quod ipsum curam augebat,
									dum effuse sequitur hostes, in partem aliam turba ablatus erat;
									et serius cum redisset, tunc demum, recepto sospite filio,
									victoriae tantae gaudium consul sensit.

Amphipolim cum iam fama pugnae pervenisset concursusque
									matronarum in templum Dianae, quam Tauropolon vocant, ad opem
									exposcendam fieret, Diodorus, qui praeerat urbi,
									metuens, ne Thraces, quorum duo milia in praesidio erant, urbem
									in tumultu diriperent, ab subornato ab se per fallaciam in
									tabellarii speciem litteras in foro medio accepit.

scriptum in iis erat ad Emathiam classem Romanam adpulsam esse
									agrosque circa vexari; orare praefectos Emathiae, ut praesidium
									adversus populatores mittat.

his lectis hortatur Thracas, ut ad tuendam Emathiae oram
									proficiscantur: magnam eos caedem praedamque palatis passim per
									agros Romanis facturos.

simul elevat famam adversae pugnae: quae si vera foret, alium
									super alium recentes ex fuga venturos fuisse.

per hanc causam Thracibus ablegatis, simul transgressos eos
									Strymonem vidit, portas clausit.

tertio die Perseus, quam pugnatum erat, Amphipolim venit.

inde oratores cum caduceo ad Paulum misit. interim Hippias et
									Midon et Pantauchus, principes amicorum regis, Beroea, quo ex
									acie confugerant, ipsi ad consulem profecti Romanis se dedunt.
									hoc idem et alii deinceps metu perculsi parabant facere.

consul nuntiis victoriae Q. Fabio filio et L. Lentulo et Q.
									Metello cum litteris Romam missis spolia iacentis hostium
									exercitus peditibus concessit, equitibus praedam circumiecti
									agri, dum ne amplius duabus noctibus a castris abessent.

ipse propius mare ad Pydnam castra movit.

Beroea primum, deinde Thessalonica et Pella et deinceps omnis
									ferme Macedonia intra biduum dedita.

Pydnaei, qui proximi erant, nondum miserant legatos; multitudo
									incondita plurium simul gentium turbaque, quae ex acie fuga in unum conpulsa erat, consilium et
									consensum civitatis inpediebat; nec clausae modo portae, sed
									etiam inaedificatae erant.

missi Midon et Pantauchus sub muros ad conloquium Solonis, qui
									praesidio praeerat; per eum emittitur militaris turba.

oppidum deditum militibus datur diripiendum. Perseus una tantum
									spe Bisaltarum auxilii temptata, ad quos nequiquam miserat
									legatos, in contionem processit Philippum secum
									filium habens,

ut et ipsos Amphipolitanos et equitum peditumque, qui aut se
									persecuti aut fuga eodem delati erant, adhortando animos
									confirmaret.

sed aliquotiens dicere incipientem cum lacrimae praepedissent,
									quia ipse hiscere nequiit, Euandro Cretensi editis, quae agi cum
									multitudine vellet, de templo descendit.

multitudo, sicut ad conspectum regis fletumque tam miserabilem et
									ipsa ingemuerat lacrimaveratque, ita Euandri orationem
									aspernabatur; et quidam ausi sunt media ex contione succlamare
									“abite hinc, ne, qui pauci supersumus, propter vos
									pereamus.”

horum ferocia vocem Euandri clausit. rex inde domum se recepit
									pecuniaque et auro argentoque in lembos, qui in Strymone
									stabant, delatis et ipse ad flumen descendit.

Thraces navibus se committere non ausi domos dilapsi et alia
									militaris generis turba; Cretenses spe pecuniae secuti. et
									quoniam in dividendo plus offensionum quam gratiae erat,
									quinquaginta talenta iis posita sunt in ripa diripienda.

ab hac direptione cum per tumultum naves conscenderent, lembum
									unum in ostio amnis multitudine gravatum merserunt. Galepsum eo
									die, postero Samothracam, quam petebant, perveniunt;

ad duo milia talentum pervecta eo dicuntur.

Paulus per omnes deditas civitates dimissis, qui praeessent, ne
									qua iniuria in nova pace victis fieret, retentisque apud se
									caduceatoribus regis P. Nasicam, ignarus fugae regis, Amphipolim
									misit cum modica peditum equitumque manu,

simul ut Sinticen evastaret et ad omnes conatus regi impedimento
									esset.

inter haec Meliboea a Cn. Octavio capitur diripiturque; ad
									Aeginium, ad quod oppugnandum Cn. Anicius legatus missus erat,
									ducenti eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris
									Aeginiensibus debellatum esse.

consul a Pydna profectus cum toto exercitu die altero Pellam
									pervenit et cum castra mille passus inde posuisset, per aliquot
									dies ibi stativa habuit, situm urbis undique aspiciens, quam non
									sine causa delectam esse regiam animadvertit. sita est in tumulo vergente in
									occidentem hibernum;

cingunt paludes inexsuperabilis altitudinis aestate et hieme,
									quas restagnantes faciunt amnes .

arx Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, velut insula
									eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat
									et umore circumfusae paludis nihil laedatur.

muro urbis coniuncta procul videtur; divisa, est intermurali amni
									et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante externo aditum ab ulla
									parte habeat, nec, si quem ibi rex includat, ullum nisi per
									facillimae custodiae pontem effugium.

et gaza regia in eo loco erat; sed tum nihil praeter trecenta
									talenta, quae missa Gentio regi, deinde retenta fuerant,
									inventum est.

per quos dies ad Pellam stativa fuerunt. legationes frequentes,
									quae ad gratulandum convenerant, maxime ex Thessalia, auditae
									sunt.

nuntio deinde accepto Persea Samothracam traiecisse, profectus a
									Pella consul quartis castris Amphipolim pervenit.

effusa omnis obviam turba cuivis indicio erat non bono ac iusto
									rege orba .

victoriae nuntii, Q. Fabius et L. Lentulus et Q. Metellus, quanta
									potuit adhiberi festinatio, celeriter Romam cum venissent,
									praeceptam tamen eius rei laetitiam invenerunt.

quarto post die, quam cum rege est pugnatum, cum in circo ludi
									fierent, murmur repente populi tota spectacula pervasit pugnatum
									in Macedonia et devictum regem esse;

dein fremitus increvit; postremo clamor plaususque velut certo
									nuntio victoriae allato est exortus.

mirari magistratus et quaerere auctorem repentinae laetitiae; qui
									postquam nullus erat, evanuit quidem tamquam certae rei gaudium,
									omen tamen laetum insidebat animis.

quod postquam veris nuntiis Fabi Lentulique et Metelli adventu
									firmatum est, cum victoria ipsa, tum augurio animorum suorum
									laetabantur.

et altera traditur circensis turbae non minus similis veri
									laetitia. ante diem quintum decimum kalendas Octobres, ludorum
									Romanorum secundo die, C. Licinio consuli ad quadrigas mittendas
									escendenti tabellarius, qui se ex Macedonia venire diceret,
									laureatas litteras reddidisse 
									dicitur.

quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum
									reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo
									ostendit.

quibus conspectis repente inmemor spectaculi populus in medium
									decurrit. eo senatum consul vocavit recitatisque tabellis ex
									auctoritate patrum pro foris publicis denuntiavit
									populo L. Aemilium collegam signis conlatis cum rege Perseo
									pugnasse;

Macedonum exercitum caesum fusumque; regem cum paucis fugisse;
									civitates omnes Macedoniae in dicionem populi Romani
									venisse.

his auditis clamor cum ingenti plausu ortus; ludis relictis domos
									magna pars hominum ad coniuges liberosque laetum nuntium
									portabant.

tertius decimus dies erat ab eo, quo in Macedonia pugnatum
									est.

postero die senatus in curia habitus, supplicationesque decretae
									et senatus consultum factum est, ut consul, quos praeter milites
									sociosque navales coniuratos haberet, dimitteret:

de militibus sociisque navalibus dimittendis referretur, cum
									legati ab L. Aemilio consule, a quibus praemissus tabellarius
									esset, venissent. ante diem sextum
									kal.

Octobres hora fere secunda legati urbem ingressi sunt; ingentem
									secum occurrentium, quacumque ibant, prosequentiumque trahentes
									turbam in forum perrexerunt.

senatus forte in curia erat; eo legatos consul introduxit. ibi
									tantum temporis retenti, dum exponerent, quantae regiae copiae peditum equitumque fuissent, quot
									milia ex iis caesa, quot capta forent, quam paucorum militum
									iactura tanta hostium strages facta, quam praeceps rex
									fugisset;

existimari Samothraciam petiturum; paratam classem ad
									persequendum esse, neque terra neque mari elabi posse.

eadem haec paulo post in contionem traducti exposuerunt;
									renovataque laetitia, cum consul edixisset, ut omnes aedes
									sacrae aperirentur, pro se quisque ex contione ad gratias
									agendas ire dis,

ingentique turba non virorum modo sed etiam feminarum conpleri
									tota urbe deorum immortalium templa.

senatus revocatus in curiam supplicationes ob rem egregie gestam
									ab L. Aemilio consule in quinque dies circa omnia pulvinaria
									decrevit hostiisque maioribus sacrificari iussit.

naves, quae in Tiberi paratae instructaeque stabant, ut, si res
									posceret, in Macedoniam mitterentur, subduci et in navalibus conlocari,

socios navalis dato annuo stipendio dimitti et cum iis omnes, qui
									in consulis verba iuraverant;

et quod militum Corcyrae, Brundisi, ad mare superum aut in agro
									Larinati esset — omnibus his locis dispositus exercitus fuerat,
									cum quo, si res posceret, C. Licinius collegae ferret opem — ,
									hos omnes milites dimitti placuit.

supplicatio pro contione populo indicta est ex ante diem quintum
									idus Octobres cum eo die in quinque dies.

ex Illyrico duo legati, C. Licinius Nerva et P. Decius,
									nuntiarunt exercitum Illyriorum caesum, Gentium regem captum, in
									dicione populi Romani et Illyricum esse.

ob eas res gestas ductu auspicioque L. Anici praetoris senatus in
									triduum supplicationes decrevit. indictae a consule sunt in ante
										 diem quartum et tertium et pridie
									idus Novembres.

tradidere quidam legatos Rhodios nondum dimissos post victoriam nuntiatam velut ad ludibrium
									stolidae superbiae in senatum vocatos esse;

ibi Agepolim principem eorum, ita locutum: missos esse legatos ab
									Rhodiis ad pacem inter Romanos et Persea faciendam,

quod id bellum grave atque incommodum Graeciae omni, sumptuosum
									ac damnosum ipsis Romanis esset.

fortunam populi Romani bene fecisse, quod finito aliter bello
									gratulandi sibi de victoria egregia Romanis opportunitatem
									dedisset. haec ab Rhodio dicta. responsum ab senatu esse:
									Rhodios nec utilitatium Graeciae cura neque inpensarum populi
									Romani sed pro Perseo legationem eam misisse.

nam si ea fuisset cura, quae simularetur, tum mittendos legatos
									fuisse, cum Perseus in Thessaliam exercitu inducto per biennium
									Graecas urbes alias obsideret, alias denuntiatione armorum
									terreret;

tum nullam pacis ab Rhodiis mentionem factam. postquam superatos
									saltus transgressosque in Macedoniam Romanos audissent et
									inclusum teneri Persea, tunc Rhodios legationem misisse, non ad
									ullam aliam rem quam ad Persea ex inminenti periculo eripiendum.
									cum hoc responso legatos dimissos.

per eosdem dies et M. Marcellus, ex provincia Hispania decedens
									Marcolica nobili urbe capta, decem pondo auri et argenti ad
									summam sestertii deciens in aerarium
									rettulit.

Paulus Aemilius consul cum castra, ut supra dictum est, ad Siras
									terrae Odomanticae haberet, litterae ab rege Perseo per
									ignobiles tres legatos ei allatae sunt. quos
										cum flentes ac sordidatos cerneret, et ipse
									inlacrimasse dicitur sorti humanae,

quod, qui paulo ante non contentus regno Macedoniae Dardanos
									Illyriosque oppugnasset, Bastarnarum accivisset auxilia, is tum amisso exercitu, extorris
									regno, in parvam insulam conpulsus, supplex, fani religione, non
									viribus suis tutus esset.

sed postquam regem Persea consuli Paulo salutem legit,
									miserationem omnem stultitia ignorantis fortunam suam
									exemit.

itaque, quamquam in reliqua parte litterarum minime regiae preces
									erant, tamen sine responso ac sine litteris ea legatio dimissa
									est.

sensit Perseus, cuius nominis obliviscendum victo esset; itaque
									alterae litterae cum privati nominis titulo missae et petiere et
									impetravere, ut aliqui ad eum mitterentur, cum quibus loqui de
									statu et condicione suae fortunae posset.

missi sunt tres legati, P. Lentulus, A. Postumius Albinus, A.
									Antonius. nihil ea legatione perfectum est, Perseo regium nomen
									omni vi amplectente, Paulo, ut se suaque omnia in fidem et
									clementiam populi Romani permitteret, tendente.

quae dum aguntur, classis Cn. Octavi
									Samothracam est adpulsa. is quoque praesenti admoto terrore modo
									minis, modo spe perlicere, ut se traderet, cum conaretur, adiuvit in hoc eum res seu casu
									contracta seu consilio.

L. Atilius, inlustris adulescens, cum in contione esse populum
									Samothracum animum advertisset, a magistratibus petit, ut sibi
									paucis adloquendi populi potestatem facerent.

permisso “utrum nos, hospites Samothraces, vere accepimus an falso sacram hanc insulam et
									augusti totam atque inviolati soli esse?”

cum creditae sanctitati adsentirentur omnes, “cur igitur”
									inquit “pollui eam homicida, sanguine regis Eumenis
									violavit, et, cum omnis praefatio sacrorum eos, quibus non sint purae manus, sacris
									arceat, vos penetralia vestra contaminari cruento latronis
									corpore sinetis?”

nobilis fama erat apud omnes Graeciae civitates Eumenis regis per Euandrum Delphis prope
									perpetrata caedes.

itaque, praeterquam quod in potestate Romanorum sese insulamque
									totam et templum cernebant esse, ne inmerito quidem ea sibi
									exprobrari rati, Theondan, qui summus magistratus apud eos erat
									— regem ipsi appellant — , ad Persea mittunt, qui nuntiaret
									argui caedis Euandrum Cretensem;

esse autem iudicia apud sese more maiorum conparata de iis, qui
									incestas manus intulisse intra terminos sacratos templi
									dicantur;

si confideret Euander innoxium se rei capitalis argui, veniret ad
									causam dicendam; si committere se iudicio non auderet, liberaret
									religione templum ac sibimet ipse consuleret.

Perseus sevocato Euandro iudicium subeundi nullo pacto auctor esse: nec causa nec gratia parem
									fore. suberat et ille metus, ne damnatus auctorem se nefandi
									facinoris protraheret. reliqui quid esse, nisi ut fortiter
									moriatur?

nihil palam abnuere Euander; sed cum veneno se malle mori quam
									ferro dixisset, occulte fugam parabat. quod cum renuntiatum regi
									esset, metuens, ne tamquam a se subtracto poenae reo iram
									Samothracum in se converteret, interfici Euandrum iussit.

qua perpetrata temere caede subit extemplo animum, in se nimirum
									receptam labem, quae Euandri fuisset; ab illo Delphis volneratum
									Eumenen, ab se Samothracae Euandrum occisum; ita duo sanctissima
									in terris templa se uno auctore sanguine humano violata.

huius rei crimen corrupto pecunia Theonda avertit, ut renuntiaret
									populo Euandrum sibi ipsum mortem conscisse.

ceterum tanto facinore in unicum relictum amicum admisso, per tot
									casus expertum proditumque, quia non prodiderat,
									omnium ab se abalienavit animos.

pro se quisque transire ad Romanos; fugaeque consilium capere
									solum prope relictum coegerunt; Oroandem denique Cretensem, cui nota Threciae ora erat, quia
									mercaturas in ea regione fecerat, appellat, ut se sublatum in lembum ad Cotym deveheret.

Demetrium est portus in promunturio quodam Samothracae; ibi
									lembus stabat. sub occasum solis deferuntur, quae ad usum
									necessaria erant; defertur et pecunia, quanta clam deferri
									poterat.

rex ipse nocte media cum tribus consciis fugae per posticum aedium in propincum cubiculo hortum atque
									inde maceriam aegre transgressus ad mare pervenit.

Oroandes tantum moratus, dum pecunia
									deferretur, primis tenebris solverat navem ac per altum Cretam
									petebat.

postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus
									aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem,
									in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum
									obscurum delituit.

pueri regii apud Macedonas vocabantur principum liberi ad
									ministerium electi regis; ea cohors persecuta regem fugientem ne
									tum quidem abscedebat, donec iussu Cn. Octavi pronuntiatum est
									per praeconem regios pueros Macedonasque alios,

qui Samothracae essent, si transirent ad Romanos, incolumitatem
									libertatemque et sua omnia servaturos, quae aut secum haberent aut in Macedonia
									reliquissent.

ad hanc vocem transitio omnium facta est, nominaque dabant ad C.
									Postumium tribunum militum. liberos quoque parvos regios Ion
									Thessalonicensis Octavio tradidit, nec quisquam praeter
									Philippum, maximum natu e filiis, cum rege relictus.

tum sese filiumque Octavio tradidit, fortunam deosque, quorum in templo erat, nulla ope supplicem
									iuvantis accusans.

in praetoriam navem inponi iussus, eodem et pecunia, quae
									superfuit, delata est;

extemploque classis Amphipolim repetit. inde Octavius regem in
									castra ad consulem misit praemissis litteris, ut in potestate
									cum esse et adduci sciret.

secundam eam Paulus, sicut erat, victoriam ratus victimas cecidit
									eo nuntio, et consilio advocato litteras 
									praetoris cum recitasset, Q. Aelium Tuberonem obviam regi misit,
									ceteros manere in praetorio frequentis iussit.

non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. patrum
									aetate Syphax rex captus in castra Romana adductus erat;
									praeterquam quod nec sua nec gentis fama conparandus, † tunc
									quod accessio Punici belli fuerat, sicut Gentius Macedonici:

Perseus caput belli erat, nec ipsius tantum patris avique ceterorumque, quos sanguine et genere
									contingebat, fama conspectum eum efficiebat, sed effulgebant
									Philippus ac magnus Alexander, qui summum inperium in orbe
									terrarum Macedonum fecerant.

pullo amictu cum filio Perseus ingressus
									est castra nullo suorum alio comite, qui socius calamitatis
									miserabiliorem eum faceret. progredi prae turba occurrentium ad
									spectaculum non poterat, donec a consule lictores missi sunt,
									qui summoto iter ad praetorium facerent.

consurrexit consul et iussis sedere aliis
									progressusque paulum introeunti regi dextram porrexit
									summittentemque se ad pedes sustulit nec attingere genua passus
									introductum in tabernaculum adversus advocatos in consilium
									considere iussit.

prima percontatio fuit, qua subactus iniuria contra populum
									Romanum bellum tam infesto animo suscepisset, quo se regnumque
									suum ad ultimum discrimen adduceret?

cum responsum expectantibus cunctis terram intuens diu tacitus
									fleret, rursus consul:

“si iuvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam gravis aut amicus
									aut inimicus esset populus Romanus;

nunc vero, cum et bello patris tui, quod nobiscum gessit,
									interfuisses, et pacis postea, quam cum summa fide adversus eum
									coluimus, meminisses, quod fuit 
									consilium, quorum et vim in bello et
									fidem in pace expertus esses, cum iis tibi bellum esse quam
									pacem malle?”

nec interrogatus nec accusatus cum responderet, “utcumque tamen haec,
									sive errore humano seu casu seu necessitate inciderunt, bonum
									animum habe. multorum regum populorumque 
									casibus cognita populi Romani clementia non modo spem tibi, sed
									prope certam fiduciam salutis praebet.”

haec Graeco sermone Perseo; Latine deinde suis “exemplum
									insigne cernitis” inquit “mutationis rerum humanarum. vobis
									hoc praecipue dico, iuvenes. ideo in secundis rebus nihil in
									quemquam superbe ac violenter consulere decet nec praesenti
									credere fortunae, cum, quid vesper ferat, incertum sit.

is demum vir erit, cuius animum neque prosperae res flatu suo
									efferent nec adversae infringet.” consilio dimisso tuendi cura
									regis Q. Aelio mandatur.

eo die et invitatus ad consulem Perseus et alius omnis ei honos
									habitus est, qui haberi in tali fortuna poterat. exercitus
									deinde in hiberna dimissus est.

maximam partem copiarum Amphipolis, reliquas propinquae urbes
									acceperunt.

hic finis belli, cum quadriennium continuum bellatum esset, inter
									Romanos ac Persea fuit idemque finis incluti per Europae
									plerumque atque Asiam omnem regni.

vicensimum ab Carano, qui primus regnabat, Persea numerabant.
									Perseus Q. Fulvio L. Manlio consulibus
									regnum accepit, a senatu rex est appellatus M. Iunio A. Manlio
									consulibus; regnavit undecim annos.

Macedonum gens obscura admodum fama usque
									ad Philippum, Amyntae filium, fuit; inde ac per eum crescere cum
									coepisset, Europae se tamen finibus continuit, Graeciam omnem et
									partem Threciae atque Illyrici amplexa.

superfudit deinde se in Asiam, et tredecim annis, quibus
									Alexander regnavit, primum omnia, qua Persarum prope inmenso
									spatio imperium fuerat, suae dicionis fecit;

Arabas hinc Indiamque, qua terrarum ultumos finis rubrum mare
									amplectitur, peragravit.

tum maximum in terris Macedonum regnum nomenque; inde morte
									Alexandri distractum in multa regna, dum
									ad se quisque opes rapiunt, laceratis viribus a
									summo culmine fortunae ad ultimum finem centum quinquaginta
									annos stetit.

victoriae Romanae fama cum pervasisset in Asiam, Antenor, qui cum
									classe lemborum ad Phanas stabat, Cassandriam inde traiecit.

C. Popilius, qui Deli in praesidio navibus Macedoniam petentibus
									erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos
									hostium lembos audivit, dimissis et ipse Attali navibus ad
									susceptam legationem peragendam navigare Aegyptum pergit,

ut prius occurrere Antiocho posset, quam ad Alexandreae moenia
									accederet.

cum praeterveherentur Asiam legati et Loryma venissent, qui
									portus viginti paulo amplius milia ab Rhodo abest, ex adverso
									urbi ipsi positus, principes Rhodiorum occurrunt — iam enim eo
									quoque victoriae fama perlata erat — orantes, ut Rhodum
									deveherentur:

pertinere id ad famam salutemque civitatis, noscere ipsos omnia,
									quae acta essent quaeque agerentur
									Rhodi, et conperta per se, non volgata fama Romam referre.

diu negantes perpulerunt, ut moram navigationis brevem pro salute
									sociae urbis paterentur. postquam Rhodum ventum est, in
									contionem quoque eos iidem precibus pertraxerunt.

adventus legatorum auxit potius timorem civitati quam minuit;
									omnia enim Popilius, quae singuli universique eo bello
									hostiliter dixerant fecerantque,

rettulit, et vir asper ingenio augebat atrocitatem eorum, quae
									dicerentur,

voltu truci et accusatoria voce, ut, cum propriae simultatis
									nulla causa cum civitate ei esset, ex unius senatoris Romani
									acerbitate, qualis in se universi senatus animus esset,
									coniectarent.

C. Decimi moderatior oratio fuit, qui in
									plerisque eorum, quae commemorata a Popilio essent, culpam non
									penes populum, sed penes paucos concitores volgi esse dixit:

eos, venalem linguam habentis, decreta plena regiae adsentationis
									fecisse et eas legationes misisse, quarum Rhodios semper non
									minus puderet quam paeniteret. quae omnia, si sana mens populo
									foret, in capita noxiorum versura.

cum magno adsensu auditus est, non magis eo, quod
									multitudinem noxa levabat, quam quod culpam in auctores
									verterat.

itaque cum principes Rhodiorum Romanis responderent, nequaquam
									tam grata oratio eorum fuit, qui, quae Popilius obiecerat,
									diluere utcumque conati sunt, quam eorum, qui Decimio in
									auctoribus ad piaculum noxae obiciendis adsensi sunt.

decretum igitur extemplo, ut, qui pro Perseo adversus Romanos
									dixisse quid aut fecisse convincerentur, capitis condemnarentur.
									excesserant urbe sub adventum Romanorum quidam, alii mortem sibi
									consciverunt.

legati non ultra quam quinque dies Rhodi morati Alexandream
									proficiscuntur. nec eo segnius iudicia ex decreto coram iis
									facto Rhodii exercebant; quam perseverantiam in exequenda re tam
									Decimi lenitas quam Popili effecerat
										asperitas.

cum haec gererentur, Antiochus frustra
									temptatis moenibus Alexandreae abscesserat ceteraque Aegypto
									potitus, relicto Memphi maiore Ptolemaeo, cui regnum quaeri suis
									viribus simulabat, ut victorem mox adgrederetur, in Syriam
									exercitum abduxit.

nec huius voluntatis eius ignarus Ptolemaeus, dum conterritum
									obsidionis metu minorem fratrem haberet, posse se recipi
									Alexandreae et sorore adiuvante et non repugnantibus fratris
									amicis ratus primum ad sororem,

deinde ad fratrem amicosque eius non prius destitit mittere, quam
									bus fratris amicosque eius non prius destitit mittere, quam
									pacem cum iis confirmaret.

suspectum Antiochum effecerat, quod cetera Aegypto sibi tradita
									Pelusi validum relictum erat praesidium.

apparebat claustra Aegypti teneri, ut, cum vellet, rursus
									exercitum induceret; bello intestino cum fratre eum exitum fore,
									ut victor fessus certamine nequaquam par Antiocho futurus
									esset.

haec prudenter animadversa a maiore cum
									adsensu minor frater quique cum eo erant acceperunt; soror
									plurimum adiuvit non consilio modo, sed etiam precibus.

itaque consentientibus cunctis pace facta Alexandream recipitur,
									ne multitudine quidem adversante, quae in bello non per
									obsidionem modo, sed etiam, postquam a moenibus 
									abscessum est, quia nihil ex Aegypto subvehebatur, omnium rerum
									adtenuata inopia erat.

his cum laetari Antiochum conveniens esset, si reducendi eius
									causa exercitum Aegyptum induxisset, quo specioso titulo ad
									omnis Asiae et Graeciae civitates legationibus recipiendis
									litterisque dimittendis usus erat, adeo est offensus, ut multo
									acrius infestiusque adversus duos, quam ante adversus unum
									pararet bellum.

Cyprum extemplo classem misit; ipse primo vere cum exercitu
									Aegyptum petens in Coelen Syriam processit.

circa Rhinocolura Ptolemaei legatis agentibus gratias, quod per
									eum regnum patrium recepisset, petentibusque, ut suum munus
									tueretur et diceret potius, quid fieri vellet, quam hostis ex
									socio factus vi atque armis ageret, respondit non aliter neque
									classem revocaturum neque exercitum reducturum, nisi sibi et
									tota Cypro et Pelusio agroque, qui circa Pelusiacum ostium Nili
									esset, cederetur;

diemque praestituit, intra quam de condicionibus peractis
									responsum acciperet.

postquam dies data indutiis praeteriit, navigantibus ostio Nili
									ad Pelusium praefectis ipse per deserta
									Arabiae est profectus receptusque et ab iis,
										qui ad Memphim incolebant,

et ab ceteris Aegyptiis, partim voluntate partim metu, ad
									Alexandream modicis itineribus descendit.

ad Eleusinem transgresso flumen, qui locus quattuor milia ab
									Alexandrea abest, legati Romani occurrerunt.

quos cum advenientis salutasset dextramque Popilio porrigeret,
									tabellas ei Popilius senatus consultum 
									scriptum habentis tradit atque omnium primum id legere
									iubet.

quibus perlectis cum se consideraturum adhibitis amicis, quid faciendum sibi esset
									dixisset, Popilius pro cetera asperitate animi virga, quam in
									manu gerebat, circumscripsit regem ac “priusquam hoc circulo
									excedas” inquit “redde responsum, senatui quod referam.”
									obstupefactus tam violento imperio parumper cum
										haesitasset,

“faciam” inquit “quod censet senatus.” tum demum Popilius
									dextram regi tamquam socio atque amico
									porrexit.

die deinde finita cum excessisset Aegypto Antiochus, legati
									concordia etiam auctoritate sua inter fratres firmata, inter
									quos vixdum convenerat pax, Cyprum navigant et inde, quae iam
									vicerat proelio Aegyptias naves, classem Antiochi dimittunt.

clara ea per gentis legatio fuit, quod haud dubie adempta
									Antiocho Aegyptus habenti iam redditumque patrium regnum stirpi
									Ptolemaei fuerat.

consulum eius anni sicut alterius clarus consulatus insigni
									victoria, ita alterius obscura fama, quia materiam res gerendi
									non habuit.

iam primum cum legionibus ad conveniendum diem edixit, non auspicato templum intravit. vitio
									diem dictam esse augures, cum ad eos relatum esset,
									decreverunt.

profectus in Galliam circa Macros campos ad montis Siciminam et
									Papinum stativa habuit; deinde circa eadem loca cum sociis
									nominis Latini hibernabat;

legiones Romanae, quod vitio dies exercitui ad conveniendum dicta
									erat, Romae manserant.

et praetores praeter C. Papirium Carbonem, cui Sardinia evenerat,
									in provincias iere. eum ius dicere Romae — nam eam quoque sortem
									habebat — inter cives et peregrinos patres censuerant.

et Popilius et ea legatio, quae missa ad Antiochum erat, Romam
									redit; rettulit controversias inter reges sublatas esse
									exercitumque ex Aegypto in Syriam reductum.

post ipsorum regum legati venerunt: Antiochi legati referentes
									omni victoria potiorem pacem regi, senatui quae placuisset,
									visam, eumque haud secus quam deorum imperio legatorum Romanorum
									iussis paruisse;

gratulati dein de victoria sunt, quam ope sua si quid imperatum foret, adiuturum regem
									fuisse.

Ptolemaei legati communi nomine regis et Cleopatrae gratias
									egerunt:

plus eos senatui populoque Romano quam parentibus suis, plus quam
									diis immortalibus debere, per quos obsidione miserrima liberati
									essent, regnum patrium prope amissum recepissent .

responsum ab senatu est Antiochum recte atque ordine fecisse,
									quod legatis paruisset, gratumque id esse senatui
									populoque Romano:

regibus Aegypti, Ptolemaeo Cleopatraeque, si quid per se boni
									commodique evenisset, id magno opere senatum laetari, daturumque
									operam, ut regni sui maximum semper praesidium positum esse in
									fide populi Romani ducant.

munera legatis ut ex instituto mittenda curaret, C. Papirio
									praetori mandatum.

litterae deinde e Macedonia allatae, quae
									victoriae laetitiam geminarent: Persea regem in potestatem
									consulis venisse.

dimissis legatis regiis disceptatum inter
									Pisanos Lunensesque legatos est, Pisanis querentibus agro se a
									colonis Romanis pelli, Lunensibus adfirmantibus eum, de quo
									agatur, ab triumviris agrum sibi adsignatum esse.

senatus, qui de finibus cognoscerent statuerentque, quinque viros
									misit Q. Fabium Buteonem, P. Cornelium Blasionem, T. Sempronium
									Muscam, L. Naevium Balbum, C. Apuleium Saturninum.

et ab Eumene et ab Attalo et ab Athenaeo fratribus communis
									legatio de victoria gratulatum venit. et Masgabae, regis
									Masinissae filio, Puteolis nave egresso praesto fuit obviam
									missus cum pecunia L. Manlius quaestor, qui Romam eum publico
									sumptu perduceret.

advenienti extemplo senatus datus est. ibi adulescens ita locutus
									est, ut, quae rebus grata erant, gratiora verbis faceret.
									commemoravit, quot pedites equitesque, quot elephantos, quantum
									frumenti eo quadriennio pater suus in Macedoniam misisset:

duas res ei rubori fuisse, unam, quod rogasset eum per legatos
									senatus, quae ad bellum opus essent, et non inperasset, alteram,
									quod pecuniam ei pro frumento misisset.

Masinissam meminisse se regnum a populo
									Romano partum auctumque et multiplicatum habere; usu regni
									contentum scire dominium et ius eorum, qui dederint, esse.

sumere itaque eos de se, non rogare aequom esse, neque emere ea
									ex fructibus agri ab se dati, quae ibi
									proveniant. id Masinissae satis esse et fore, quod populo Romano
									superesset.

cum iis mandatis a patre profectum postea
									consecutos equites, qui devictam Macedoniam nuntiarent
									gratularique senatui iuberent et indicare tantae eam rem
									laetitiae patri suo esse, ut Romam venire velit Iovique optimo
									maximo in Capitolio sacrificare et grates agere; id, nisi
									molestum sit, ut ei permittatur, ab senatu petere.

responsum regulo est facere patrem eius Masinissam, quod virum
									gratum bonumque facere deceat, ut pretium honoremque debito
									beneficio addat.

et populum Romanum ab eo bello Punico forti fidelique opera
									adiutum, et illum favente populo Romano regnum adeptum; aequatis
									iis postea trium regum bellis deinceps omnibus eum functum
									officiis.

victoria vero populi Romani laetari eum regem mirum non esse, qui
									sortem omnem fortunae regnique sui cum rebus Romanis miscuisset.
									grates deis pro victoria apud suos penates ageret;

Romae filium pro eo acturum. gratulatum quoque satis suo ac
									patris nomine esse. ipsum relinquere regnum et Africa excedere,
									praeterquam quod illi inutile esset, non esse e re publica
									populi Romani senatum censere.

petenti Masgabae, ut Hanno, Hamilcaris filius, obses in locum
										 exigeretur, responsum
										est haud aequum videri senatum a Carthaginiensibus obsides
										arbitrio Masinissae exigere.

munera ex senatus consulto emere regulo quaestor iussus ex centum
									pondo argenti et prosequi eum Puteolos omnemque sumptum, quoad
									in Italia esset, praebere et duas naves conducere, quibus ipse
									comitesque eius in Africam deveherentur;

et comitibus omnibus, liberis servisque, vestimenta data.

haud ita multo post de altero Masinissae filio Misagene litterae
									adlatae sunt, missum cum ab L. Paulo post devictum Persea in
									Africam cum equitibus suis; navigantem dispersa classe in
									Hadriatico mari Brundisium tribus navibus aegrum delatum.

ad eum cum isdem muneribus, quae data
									Romae fratri eius erant, L. Stertinius quaestor Brundisium
									missus iussusque curare, ut aedes
									hospitio

in quattuor urbanas tribus discripti erant libertini praeter eos,
									quibus filius quinquenni maior ex se natus esset, —

eos, ubi proxumo lustro censi essent, censeri iusserunt — et eos,
									qui praedium praediave rustica pluris sestertium triginta milium
									haberent, censendi ius factum est.

hoc cum ita servatum esset, negabat Claudius suffragii lationem
									iniussu populi censorem cuiquam homini, nedum ordini universo
									adimere posse.

neque enim, si tribu movere possit, quod sit nihil aliud quam
									mutare iubere tribum, ideo omnibus quinque et triginta tribubus
									emovere posse, id esse civitatem libertatemque eripere, non, ubi
									censeatur, finire, sed censu excludere.

haec inter ipsos disceptata; postremo eo descensum est, ut ex
									quattuor urbanis tribubus unam palam in atrio Libertatis
									sortirentur, in quam omnes, qui servitutem servissent,
									conicerent.

Esquilinae sors exiit: in ea Ti. Gracchus
									pronuntiavit libertinos omnis censeri placere.

magno ea res honori censoribus apud senatum fuit. gratiae actae
									et Sempronio, qui in bene coepto perseverasset, et Claudio, qui
									non inpedisset.

plures quam ab superioribus et senatu moti sunt et equos vendere
									iussi. omnes iidem ab utroque et tribu moti et aerarii facti;
									neque ullius, quem alter notarat, ab 
									altero levata ignominia.

petentibus, ut ex instituto ad sarta tecta exigenda et ad opera,
									quae locassent, probanda anni et sex mensum tempus prorogaretur,
									Cn. Tremellius tribunus, quia lectus non erat in senatum,
									intercessit.

eodem anno C. Cicereius aedem Monetae in
										monte Albano dedicavit quinquennio post, quam vovit.
									flamen Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius
									Albinus.

Q. Aelio M. Iunio consulibus de provinciis referentibus censuere
									patres duas provincias Hispaniam rursus fieri, quae una per
									bellum Macedonicum fuerat;

et Macedoniam Illyricumque eosdem, L. Paulum et L. Anicium,
									obtinere, donec de sententia legatorum res et
									bello turbatas et in statum alium ex
									regno formandas conposuissent.

consulibus Pisae et Gallia decretae cum binis legionibus quinum milium et ducenorum peditum et
									equitum quadringenorum. praetorum sortes fuere, Q. Cassi urbana,
									M’. Iuventi Talnae inter peregrinos, Ti. Claudi Neronis Sicilia,
									Cn. Fulvi Hispania citerior, ulterior C.
									Licini Nervae.

A. Manlio Torquato Sardinia obvenerat: at 
									nequiit ire in provinciam, ad res capitalis quaerendas ex
									senatus consulto retentus.

de prodigiis deinde nuntiatis senatus est consultus. aedes deum
									Penatium in Velia de caelo tacta erat et in oppido Minervio duae
									portae et muri aliquantum. Anagniae terra pluerat et Lanuvi fax
									in caelo visa erat; et Calatiae in publico agro M. Valerius
									civis Romanus nuntiabat e foco suo sanguinem per triduum et duas
									noctes manasse.

ob id maxime decemviri libros adire iussi supplicationem in diem
									unum populo edixerunt et quinquaginta capris in foro
									sacrificaverunt. et aliorum prodigiorum causa diem alterum
									supplicatio circa omnia pulvinaria fuit et hostiis maioribus
									sacrificatum est et urbs lustrata.

item. quod ad honorem deum inmortalium pertineret, decrevit
									senatus, ut, quoniam perduelles superati, Perseus et Gentius
									reges cum Macedonia atque Illyrico in potestate populi Romani
									essent, ut,

quanta dona Ap. Claudio M. Sempronio consulibus ob devictum
									Antiochum regem data ad omnia pulvinaria essent, tanta Q.
									Cassius et M’. Iuventius praetores curarent danda.

legatos deinde, quorum de sententia imperatores L. Paulus, L.
									Anicius conponerent res, decreverunt decem in Macedoniam,
									quinque in Illyricum.

in Macedoniam primi nominati: A. Postumius Luscus, C. Claudius,
									ambo illi censorii, Q. Fabius Labeo, Q.
										Marcius Philippus, C. Licinius Crassus, collega in
									consulatu Pauli, tum prorogato imperio provinciam Galliam
									habebat.

his consularibus addidere Cn. Domitium Ahenobarbum, Ser.
									Cornelium Sullam, L. Iunium, T. Numisium
									Tarquiniensem, A. Terentium Varronem.

in Illyricum autem hi nominati: P. Aelius
									Ligus consularis, C. Cicereius et Cn. Baebius Tampilus — hic
									priore anno, Cicereius multis ante annis praetor fuerat — , P.
									Terentius Tuscivicanus, P. Manilius.

moniti deinde consules a patribus, ut, quoniam alterum ex his
									succedere C. Licinio, qui legatus nominatus erat, in Gallia
									oporteret, primo quoque tempore
									provincias aut conpararent inter se aut sortirentur, sortiti
									sunt.

M. Iunio Pisae obvenerunt, quem, priusquam in provinciam iret,
									legationes, quae undique Romam gratulatum convenerant,
									introducere in senatum placuit, Q. Aelio Gallia. ceterum quamquam tales viri mitterentur,

quorum de consilio sperari posset imperatores nihil indignum nec
									clementia nec gravitate populi Romani decreturos esse, tamen in
									senatu quoque agitata sunt summa consiliorum, ut inchoata omnia
									legati ab domo ferre ad imperatores possent.

omnium primum liberos esse placebat Macedonas atque Illyrios, ut
									omnibus gentibus appareret arma populi Romani non liberis
									servitutem, sed contra servientibus libertatem adferre,

ut et, in libertate gentes quae essent, tutam eam sibi
									perpetuamque sub tutela populi Romani 
									esse, et, quae sub regibus viverent, et in praesens tempus
									mitiores eos iustioresque respectu populi Romani habere se
									crederent et, si quando bellum cum populo Romano regibus fuisset
									suis, exitum eius victoriam Romanis adlaturum, sibi
									libertatem.

metalli quoque Macedonici, quod ingens vectigal erat, locationes
									praediorumque rusticorum tolli placebat;

nam neque sine publicano exerceri posse et, ubi publicanus esset,
									ibi aut ius publicum vanum aut libertatem sociis nullam
									esse.

ne ipsos quidem Macedonas id exercere posse; ubi in medio praeda
									administrantibus esset, ibi numquam causas seditionum et
									certaminis defore.

denique ne, si commune concilium gentis
									esset, inprobus vulgi adsentator aliquando libertatem salubri
										 moderatione datam ad licentiam pestilentem
									traheret,

in quattuor regiones discribi Macedoniam, ut suum quaeque
									concilium haberet, placuit et dimidium tributi, quam quod
									regibus ferre soliti erant, populo Romano pendere.

similia his et in Illyricum mandata.
									cetera ipsis imperatoribus legatisque relicta, in quibus
									praesens tractatio rerum certiora subiectura erat consilia.

inter multas regum gentiumque et populorum legationes Attalus,
									frater regis Eumenis, maxime convertit in se omnium oculos
									animosque.

exceptus enim est ab iis, qui simul eo bello militaverant, haud
									paulo adduxerant eum duae in speciem honestae res,

una gratulatio conveniens in ea victoria, quam ipse adiuvisset,
									altera querimonia Gallici tumultus acceptaeque cladis, qua
									regnum in dubium adductum esset.

suberat et secreta spes honorum praemiorumque ab senatu, quae vix
									salva pietate ei contingere poterant. erant enim quidam Romanorum quoque non boni auctores,
									qui spe cupiditatem eius elicerent:

eam opinionem de Attalo et Eumene Romae esse, tamquam de altero
									Romanis certo amico, altero nec Romanis nec Persei fido
									socio.

itaque vix statui posse, utrum, quae pro se, an, quae contra
									fratrem petiturus esset, ab senatu magis inpetrabilia forent;
									adeo universos omnia et huic tribuere et illi vero negare.

eorum hominum, ut res docuit, Attalus erat, qui, quantum spes
									spopondisset, cuperent, ni unius amici prudens monitio velut
									frenos animo eius gestienti secundis rebus inposuisset.

Stratius cum eo fuit medicus, ad id ipsum a non securo Eumene
									Romam missus speculator rerum, quae a fratre agerentur,
									monitorque fidus, si decedi fide vidisset.

is ad occupatas iam aures sollicitatumque iam animum cum
									venisset, adgressus tempestivis sermonibus rem prope prolapsam
									restituit, aliis alia regna crevisse rebus dicendo:

regnum eorum novum, nullis vetustis fundatum opibus, fraterna
									stare concordia, quod unus nomen regium et
									praecipuum capitis insigne gerat, omnes fratres regnent.

Attalum vero, qui aetate proximus sit, quis non pro rege habeat?
									neque eo solum, quia tantas praesentes eius opes cernat, sed
									quod haud ambiguum sit prope diem
									regnaturum; eam infirmitatem aetatemque Eumenis esse nullam
									stirpem liberum habentis;

necdum enim agnoverat eum, qui postea regnavit. quid adtinere vim
									adferre rei sua sponte ad eum mox venturae? accessisse etiam
									novam tempestatem regno tumultus Gallici, cui vix consensu et
									concordia regum resisti queat;

si vero ad externum bellum domestica seditio adiciatur, sisti non
									posse. nec aliud eum, quam, ne frater in regno moriatur, sibi
									ipsi spem propinquam regni erepturum.

si utraque gloriosa res esset, et servasse fratri regnum et
									eripuisse, servati tamen regni, quae iuncta pietati sit,
									potiorem laudem futuram fuisse. sed enim
									vero cum detestabilis altera res et proxima parricidio sit, quid
									ad deliberationem dubii superesse?

utrum enim partem regni petiturum esse, an totum erepturum? si
									partem, ambo infirmos distractis viribus et omnibus iniuriis propalam obnoxios fore; si totum,
									privatumne ergo maiorem fratrem, an exulem esse illa aetate, illa corporis infirmitate, an ad ultimum mori iussurum?

egregium enim, ut fabulis traditus impiorum fratrum eventus
									taceatur, Persei exitum videri, qui ex fraterna caede raptum
									diadema in templo Samothracum, velut praesentibus dis
									exigentibus poenas, ad pedes victoris hostis prostratus
									posuerit.

eos ipsos, qui non illi amici, sed Eumeni infesti stimulent eum,
									pietatem constantiamque laudaturos, si fidem ad ultimum fratri
									praestitisset.

haec plus valuere in Attali animo. itaque introductus in senatum
									gratulatus victoriam est; sua merita eo bello fratrisque, si qua
									erant, et Gallorum defectionem, quae nuper ingenti motu facta
									erat, exposuit;

petit, ut legatos mitteret ad eos, quorum auctoritate ab armis
									avocarentur. his pro regni utilitate editis mandatis, Aenum sibi et Maroneam petit.

ita destituta eorum spe, qui fratre accusato partitionem regni
									petiturum crediderant, curia excessit. ut raro alias
									quisquam rex aut privatus tanto favore tantoque omnium adsensu
									est auditus: omnibus honoribus muneribusque et praesens est cultus et proficiscentem prosecuti
									sunt.

inter multas Asiae Graeciaeque legationes Rhodiorum maxime legati
									civitatem converterunt.

nam cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantis
									decebat, et, si sordidam vestem habuissent, lugentium Persei
									casum praebere speciem poterant,

postquam consulti ab M. Iunio consule patres stantibus in comitio
									legatis, an locum, lautia senatumque darent, nullum hospitale
									ius in iis esse servandum censuerunt,

egressus e curia consul, cum Rhodii gratulatum se de victoria
									purgatumque civitatis crimina dicentes venisse petissent, ut
									senatus sibi daretur, pronuntiat sociis et amicis et alia
									comiter atque hospitaliter praestare Romanos et senatum dare
									consuesse:

Rhodios non ita meritos eo bello, ut amicorum sociorumque numero habendi sint;

his auditis prostraverunt se omnes humi consulemque et cunctos,
									qui aderant, orantes, ne nova falsaque crimina plus obesse
									Rhodiis aecum censerent quam antiqua merita, quorum ipsi testes
									essent.

extemplo veste sordida sumpta domos principum cum precibus ac
									lacrimis circumibant orantes, ut prius cognoscerent causam quam
									condemnarent.

M’. Iuventius Talna praetor, cuius inter cives et peregrinos
									iurisdictio erat, populum adversus Rhodios incitabat
									rogationemque promulgaverat,

ut Rhodiis bellum indiceretur, et ex magistratibus eius anni
									deligerent, qui ad id bellum cum classe mitteretur, se eum
									sperans futurum esse.

huic actioni M. Antonius et M. Pomponius tribuni plebis
									adversabantur.

sed et praetor novo maloque exemplo rem ingressus erat, quod non
									ante consulto senatu, non consulibus certioribus factis de sua
									unius sententia rogationem ferret, vellent 
									iuberentne Rhodiis bellum indici,

cum antea semper prius senatus de bello consultus esset, deinde
										 ex auctoritate patrum ad populum
									latum,

et tribuni plebis, cum ita traditum esset, ne quis prius
									intercederet legi, quam privatis suadendi dissuadendique legem
									potestas facta esset, eoque persaepe evenisset, ut et, qui non
									professi essent se intercessuros, animadversis vitiis legis ex
									oratione dissuadentium intercederent, et, qui ad intercedendum
									venissent, desisterent victi auctoritatibus suadentium
									legem.

tum inter praetorem tribunosque omnia intempestive agendi
									certamen erat:

tribuni festinationem praetoris ante tempus intercedendo in adventum imperatoris

“ est. peccaverimusne adhuc dubium est;
										poenas, ignominias omnes iam patimur. antea,
										Carthaginiensibus victis, Philippo, Antiocho superatis, cum
										Romam venissemus, ex publico hospitio in curiam gratulatum
										vobis, patres conscripti, ex curia in Capitolium ad deos
										vestros dona ferentes escendebamus; 
										nunc ex sordido deversorio,

vix mercede recepti ac prope hostium more extra urbem manere
									iussi, in hoc squalore venimus in curiam Romanam Rhodii, quos
									provinciis nuper Lycia atque Caria, quos praemiis atque
									honoribus amplissumis donastis.

et Macedonas Illyriosque liberos esse, ut audimus, iubetis, cum
									servierint, antequam vobiscum bellarent —

nec cuiusquam fortunae invidemus, immo agnoscimus clementiam
									populi Romani — : Rhodios, qui nihil aliud quam quieverunt hoc
									bello, hostes ex sociis facturi estis?

certe iidem vos estis Romani, qui ideo felicia bella vestra esse,
									quia iusta sint, prae vobis fertis, nec tam exitu eorum, quod
									vincatis, quam principiis, quod numquam 
									sine causa suscipiatis, gloriamini.

Messana in Sicilia oppugnata Carthaginienses, Athenae oppugnatae
									et Graecia in servitutem petita et adiutus Hannibal pecunia
									auxiliis Philippum hostem fecerunt.

Antiochus ipse ultro, ab Aetolis, hostibus vestris, accersitus,
									ex Asia classe in Graeciam traiecit; Demetriade et
									Chalcide et saltu Thermopylarum occupato de possessione imperii
									vos deicere est conatus.

cum Perseo socii vestri oppugnati, aut interfecti reguli
									principesque gentium aut populorum causa belli vobis fuere.

quem tandem titulum nostra calamitas habitura est, si perituri
									sumus? nondum segrego civitatis causam a Polyarato et Dinone,
									civibus nostris, et iis, quos ut traderemus vobis, adduximus. si
									omnes Rhodii aeque noxii essemus, quod nostrum in hoc bello
									crimen esset?

Persei partibus favimus et, quemadmodum Antiochi Philippique
									bello pro vobis adversus reges, sic nunc pro rege adversus vos
									stetimus.

quemadmodum soleamus socios iuvare et quam inpigre capessere
									bella, C. Livium, L. Aemilium Regillum interrogate, qui
									classibus vestris in Asia praefuerunt.

numquam vestrae naves pugnavere sine nobis. nos nostra classe pugnavimus semel ad Samum, iterum in
									Pamphylia adversus Hannibalem inperatorem;

quae victoria nobis eo gloriosior est, quod, cum ad Samum magnam
									partem navium adversa pugna et egregiam iuventutem amisissemus,
									ne tanta quidem clade territi iterum ausi sumus regiae classi ex Syria venienti obviam ire.

haec non gloriandi causa rettuli — neque enim ea nunc nostra est
									fortuna — , sed ut admonerem, quemadmodum adiuvare socios
									solerent Rhodii.”

“praemia et Philippo et Antiocho devictis
									amplissima accepimus a vobis. si, quae vestra nunc est fortuna
									deum benignitate et virtute vestra, ea Persei fuisset, et
									praemia petitum ad victorem regem venissemus in Macedoniam, quid
									tandem diceremus?

pecuniane a nobis adiutum an frumento? auxiliis terrestribus an
									navalibus? quod praesidium tenuisse nos? ubi pugnasse aut sub
									illius ducibus aut per nos ipsos? si
									quaereret, ubi miles noster, ubi navis intra praesidia sua
									fuisset, quid responderemus?

causam fortasse diceremus apud victorem, quem ad modum apud vos
									dicimus.

hoc enim legatos utroque de pace mittendo
										 consecuti sumus, ut ne ab utraque parte
									gratiam iniremus, ab altera etiam crimen et periculum esset.

quamquam Perseus vere obiceret, id quod vos non potestis, patres
									conscripti, nos principio belli misisse ad vos legatos, qui
									pollicerentur vobis, quae ad bellum opus essent; navibus, armis,
									iuventute nos nostra, sicut prioribus
									bellis, ad omnia paratos fore.

ne praestaremus, per vos stetit, qui de quacumque causa tum
									aspernati nostra auxilia estis. neque fecimus igitur quicquam
										 tamquam hostes, neque bonorum
									sociorum defuimus officio, sed a vobis prohibiti praestare
									fuimus.

“quid igitur? nihilne factum neque dictum est in civitate
										vestra, Rhodii, quod nolletis, quo merito offenderetur
										populus Romanus?” hinc iam non, quod factum est, sum defensurus — non adeo insanio — ,
									sed publicam causam a privatorum culpa segregaturus.

nulla est civitas, quae non et improbos cives aliquando et
									imperitam multitudinem semper habeat.

etiam apud vos fuisse audivi, qui adsentando multitudini
									grassarentur, et secessisse aliquando a vobis plebem nec in
									potestate vestra rem publicam fuisse.

si hoc in hac tam bene morata civitate accidere potuit, mirari
									quisquam potest aliquos fuisse apud nos, qui regis amicitiam
									petentes plebem nostram consiliis depravarent? qui tamen nihil
									ultra valuerunt, quam ut in officio cessaremus.

non praeteribo id, quod gravissimum est in hoc bello crimen
									civitatis nostrae: legatos eodem tempore et ad vos et ad Persea
									de pace misimus; quod infelix consilium furiosus, ut postea
									audivimus,

orator stultissimum fecit, quem sic locutum constat, tamquam C.
									Popilius legatus Romanus, quem ad summovendos a bello Antiochum
									et Ptolemaeum reges misistis, loqueretur.

sed tamen ea sive superbia, sive stultitia appellanda est, eadem,
									quae apud vos, et apud Persea fuit.

tam civitatium quam singulorum hominum mores sunt: gentes quoque
									aliae iracundae, aliae audaces, quaedam timidae, in vinum, in
									Venerem proniores aliae sunt.

Atheniensium populum fama est celerem et supra
									vires audacem esse ad conandum, Lacedaemoniorum cunctatorem et
									vix in ea, quibus fidit, ingredientem.

non negaverim et totam Asiae regionem inaniora parere ingenia, et
									nostrorum tumidiorem sermonem esse, quod excellere inter
									finitimas civitates videamur, et id ipsum non tam viribus
									nostris quam vestris honoribus ac iudiciis.

satis quidem et tunc in praesentia castigata illa legatio erat,
									cum tam tristi responso vestro dimissa. si tum parum ignominiae
									pensum est, haec certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam
									insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum
									esset.

superbiam, verborum praesertim, iracundi oderunt, prudentes
									inrident, utique si inferioris adversus superiorem est; capitali
									poena nemo umquam dignam iudicavit.

id enimvero periculum erat, ne Romanos Rhodii contemnerent. etiam
									deos aliqui verbis ferocioribus increpant, nec ideo quemquam
									fulmine ictum audimus.”

quid igitur superat, quod purgemus, si nec factum hostile ullum
									nostrum est, et verba tumidiora legati
									offensionem aurium, non perniciem civitatis meruerunt?

voluntatis nostrae tacitae velut litem aestimari vestris inter
									vos sermonibus audio, patres conscripti: favisse nos regi et
									illum vincere maluisse, ideo bello persequendos esse credunt
									alii;

alii vestrum voluisse quidem nos hoc, non
									tamen ob id bello persequendos esse: neque moribus neque legibus
									ullius civitatis ita conparatum esse, ut, si qui velit inimicum
									perire, si nihil fecerit, quo id fiat, capitis damnetur.

his, qui nos poena, non crimine liberant, gratiam quidem habemus;
									ipsi nobis hanc dicimus legem: si omnes voluimus, quod arguimur
									— non distinguimus voluntatem a facto — , omnes plectamur:

si alii principum nostrorum vobis, alii regi faverunt, non
									postulo, ut propter nos, qui partium vestrarum fuimus, regis
									fautores salvi sint; illud deprecor, ne nos propter illos
									pereamus.

non estis vos illis infestiores, quam civitas est
									ipsa; et hoc quia sciebant, plerique eorum aut profugerunt aut
									mortem sibi consciverunt; alii damnati a nobis in potestate
									vestra erunt, patres conscripti.

ceteri Rhodii sicut gratiam nullam meriti hoc bello, ita ne
									poenam quidem sumus. priorum nostrorum benefactorum cumulus hoc,
									quod nunc cessatum in officio est, expleat.

cum tribus regibus gessistis bella per hos annos; ne plus obsit
									nobis, quod uno bello cessavimus, quam quod duobus bellis pro
									vobis pugnavimus.

Philippum, Antiochum, Persea tamquam tris sententias ponite: duae
									nos absolvunt, una dubia est; ut gravior sit, illi de nobis si iudicarent, damnati essemus; vos
									iudicatis, patres conscripti, sit Rhodus in terris an funditus
									deleatur;

non enim de bello deliberatis, patres conscripti, quod inferre
									potestis, gerere non potestis, cum nemo Rhodiorum arma adversus
									vos sit laturus.

si perseverabitis in ira, tempus a vobis petemus, quo hanc
									funestam legationem domum referamus; omnia libera capita,
									quidquid Rhodiorum virorum feminarum est, cum omni pecunia
									nostra naves conscendemus ac relictis penatibus publicis
									privatisque Romam veniemus et omni auro et argento,

quidquid publici, quidquid privati est,
									in comitio, in vestibulo curiae vestrae cumulato, corpora nostra
									coniugumque ac liberorum vestrae potestati permittemus, hic
									passuri, quodcumque patiendum erit;

procul ab oculis nostris urbs nostra diripiatur, incendatur.

hostis Rhodios esse Romani iudicare possunt,
										facere non possunt; est enim et nostrum aliquod de
									nobis iudicium, quo numquam iudicabimus nos vestros hostis, nec
									quicquam hostile, etiam si omnia patiemur, faciemus.

secundum talem orationem universi rursus prociderunt supplices
									ramosque oleae iactantes; tandem excitati curia excesserunt.
									tunc sententiae interrogari coeptae.

infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresve aut legati
									gesserant in Macedonia bellum. plurimum causam eorum adiuvit M.
									Porcius Cato, qui, asper ingenio, tum lenem
									mitemque senatorem egit.

non inseram simulacrum veri copiose, quae dixerit, referendo:
									ipsius oratio scripta extat, Originum quinto libro inclusa.

Rhodiis responsum ita redditum est, ut nec hostes fierent nec
									socii permanerent. Philocrates et Astymedes principes legationis
									erant.

partim cum Philocrate renuntiare Rhodum legationem placuit,
									partim cum Astymede Romae subsistere, qui, quae agerentur, scirent certioresque suos
									facerent.

in praesentia deducere ante certam diem ex Lycia Cariaque
									iusserunt praefectos. haec Rhodum nuntiata, quae per se tristia
									fuissent, quia maioris mali levatus erat timor, cum bellum
									timuissent, in gaudium verterunt.

itaque extemplo coronam viginti milium aureorum decreverunt;
									Theodotum, praefectum classis, in eam legationem miserunt.
									societatem ab Romanis ita volebant peti, ut nullum de ea re
									scitum populi fieret aut litteris mandaretur, quod, nisi
									impetrarent, maior a repulsa ignominia esset.

praefecti classis id unius erat ius, ut agere de ea re sine
									rogatione ulla perlata posset nam ita per tot annos in amicitia
									fuerant,

ut sociali foedere se cum Romanis non inligarent, ob nullam aliam
									causam, quam ne spem regibus absciderent auxilii sui, si quid
									opus esset, neu sibi ipsis fructus ex benignitate et fortuna
									eorum percipiendi.

tunc utique petenda societas videbatur, non quae tutiores eos ab
									aliis faceret — nec enim timebant quemquam praeter Romanos — ,
									sed quae ipsis Romanis minus suspectos.

sub idem fere tempus et Caunii descivere ab iis, et Mylassenses
									Euromensium oppida occuparunt.

non ita fracti animi civitatis erant, ut non sentirent, si Lycia
									et Caria ademptae ab Romanis forent, cetera aut se ipsa per
									defectionem liberarent aut a finitumis occuparentur, includi se
									insulae parvae et sterilis agri litoribus, quae nequaquam alere
									tantae urbis populum posset.

missa igitur iuventute propere et Caunios, quamquam Cibyratarum
									asciverant auxilia, coegerunt imperio parere; et
									Mylassensis Alabandensisque, qui Euromensium provinciam ademptum
									et ipsi coniuncto exercitu venerant, circa Orthosiam acie
									vicerunt.

dum haec ibi, alia in Macedonia, alia Romae in Asia 
									geruntur, interim in Illyrico L. Anicius
									rege Gentio, sicut ante dictum est, in potestatem redacto
									Scodrae,

quae regia fuerat, praesidio inposito Gabinium praefecit, Rhizoni
									et Olcinio, urbibus opportunis, C. Licinium.

praepositis his Illyrico, reliquo exercitu in Epirum est
									profectus. ubi prima Phanote ei dedita est omni multitudine cum
									infulis obviam effusa.

hinc praesidio inposito in Molossidem transgressus, cuius omnibus
									oppidis praeter Passaronem et Tecmonem et Phylacen et Horreum
									receptis primum ad Passaronem ducit.

Antinous et Theodotus principes eius civitatis erant, insignes et
									favore Persei et odio adversus Romanos, iidem universae genti
									auctores desciscendi ab Romanis.

hi conscientia privatae noxae, quia ipsis nulla spes veniae erat,
									ut communi ruina patriae opprimerentur, clauserunt portas,
									multitudinem, ut mortem servituti praeponerent, hortantes.

nemo adversus praepotentis viros hiscere audebat; tandem
									Theodotus quidam, nobilis et ipse adulescens, cum maior a
									Romanis metus timorem a principibus suis vicisset, “quae vos
									rabies” inquit “agitat, qui duorum hominum noxae
										civitatem accessionem facitis?

equidem pro patria qui letum oppetissent, saepe fando audivi: qui patriam pro se perire aecum
									censerent, hi primi inventi sunt. quin aperimus portas et
									imperium accipimus, quod orbis terrarum accepit?”

haec dicentem cum multitudo sequeretur, Antinous et Theodotus in
									primam stationem hostium inruperunt atque ibi offerentes se ipsi
									volneribus interfecti; urbs dedita est Romanis.

simili pertinacia Cephalonis principis clausum Tecmonem ipso
									interfecto per deditionem recepit. nec Phylace nec Horreum
									oppugnationem tulerunt.

pacata Epiro divisisque in hiberna copiis per opportunas urbes,
										 regressus ipse in Illyricum Scodrae, quo
									quinque legati ab Roma venerant, evocatis ex tota provincia
									principibus conventum habuit.

ibi pro tribunali pronuntiavit de sententia consilii senatum
									populumque Romanum Illyrios esse liberos iubere: praesidia ex
									omnibus oppidis, arcibus, castellis sese deducturum.

non solum liberos, sed etiam inmunes fore Issenses et Taulantios,
									Dassaretiorum Pirustas, Rhizonitas, Olciniatas, quod incolumi
									Gentio ad Romanos defecissent.

Daorsis quoque immunitatem dare, quod relicto Caravantio cum
									armis ad Romanos transissent. Scodrensibus et Dassarensibus et
									Selepitanis ceterisque Illyriis vectigal dimidium eius, quod
									regi pependissent, inpositum, inde in
									tres partes Illyricum divisit.

unam eam fecit, quae supra † dictam est, alteram Labeatas omnis,
									tertiam Agravonitas et Rhizonitas et Olciniatas accolasque
									eorum. hac formula dicta in Illyrico ipse inde Epiri
									Passaronem in hiberna redit.

dum haec in Illyrico geruntur, Paulus ante adventum decem
									legatorum Q. Maximum filium iam ab Roma regressum ad Aeginium et
									Agassas diripiendas mittit, Agassas, quod, cum Marcio consuli
									tradidissent urbem petita ultro societate Romana, defecerant
									rursus ad Persea;

Aeginiensium novum crimen erat:

famae de victoria Romanorum fidem non habentes in quosdam militum
									urbem ingressos hostiliter saevierant.

ad Aeniorum quoque urbem diripiendam L. Postumium misit, quod
									pertinacius quam finitumae civitates in armis fuerant.

autumni fere tempus erat; cuius temporis initio ad circumeundam
									Graeciam visendaque, quae nobilitata
									fama maiora auribus accepta sunt, quam oculis noscuntur, uti
									statuit.

praeposito castris C. Sulpicio Galo profectus cum haud magno
									comitatu, tegentibus latera Scipione filio et Athenaeo, Eumenis
									regis fratre, per Thessaliam Delphos petit, inclutum
									oraculum.

ubi sacrificio Apollini facto inchoatas in vestibulo columnas,
									quibus imposituri statuas regis Persei fuerant,
									suis statuis victor destinavit.

Lebadiae quoque templum Iovis Trophonii adit: ibi cum vidisset os
									specus, per quod oraculo utentes sciscitatum deos descendunt,
									sacrificio Iovi Hercynnaeque facto, quorum ibi templum est,
									Chalcidem ad spectaculum Euripi Euboeaeque, tantae insulae,
									ponte continenti iunctae descendit.

a Chalcide Aulidem traicit, trium milium spatio distantem, portum
									inclutum statione quondam mille navium Agamemnoniae classis,
									Dianaeque templum, ubi navibus cursum ad Troiam filia victima
									aris admota rex ille regum petiit .

inde Oropum Atticae ventum est, ubi pro deo vates anticus colitur
									templumque vetustum est fontibus rivisque circa amoenum;

Athenas inde, plenas quidem et ipsas vetustae famae, multa tamen
									visenda habentis, arcem, portus, muros Piraeum urbi iungentis,
									navalia, monumenta magnorum imperatorum,
									simulacra deorum hominumque, omni genere et materiae et artium
									insignia.

sacrificio Minervae, praesidi arcis, in urbe facto profectus
									Corinthum altero die pervenit.

urbs erat tunc praeclara ante excidium; arx quoque et Isthmus
									praebuere spectaculum: arx intra moenia in immanem altitudinem
									edita, scatens fontibus; Isthmus duo maria ab occasu et ortu solis finitima artis faucibus
									dirimens.

Sicyonem inde et Argos, nobiles urbes, adit; inde haud parem
									opibus Epidaurum, sed inclutam Aesculapi nobili templo, quod
									quinque milibus passuum ab urbe distans nunc vestigiis
									revolsorum donorum, tum donis dives erat, quae remediorum
									salutarium aegri mercedem sacraverant deo.

inde Lacedaemonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina
									institutisque memorabilem; unde per Megalopolim Olympiam
									escendit.

ubi et alia quidem spectanda ei visa: Iovem velut praesentem
									intuens motus animo est. itaque haud secus, quam si in Capitolio
									immolaturus esset, sacrificium amplius solito apparari
									iussit.

ita peragrata Graecia, ut nihil eorum, quae quisque
									Persei bello privatim aut publice sensisset, inquireret, ne
									cuius metu sollicitaret animos sociorum, Demetriadem cum comitatu revertit. in itinere sordidata
									turba Aetolorum occurrit;

mirantique et percunctanti, quid esset, defertur quingentos
									quinquaginta principes ab Lycisco et Tisippo, circumsesso senatu
									per milites Romanos, missos ab A.
									Baebio, praefecto praesidii,
									interfectos, alios in exilium actos esse, bonaque eorum, qui
									interfecti essent, et exulum possideri.

iussis, qui arguebantur, Amphipoli adesse ipse convento Cn.
									Octavio Demetriade, postquam fama accidit traiecisse iam mare
									decem legatos, omnibus aliis omissis Apolloniam ad eos
									pergit.

quo cum Perseus obviam Amphipoli omni solutus custodia
									processisset — id diei iter est — , ipsum quidem benigne adlocutus est; ceterum postquam in
									castra ad Amphipolim venit, graviter increpuisse traditur C.
									Sulpicium,

primum quod Persea tam procul a se vagari per provinciam passus
									esset, deinde quod adeo indulsisset militibus, ut nudare tegulis
									muros urbis ad tegenda hibernacula sua pateretur;

referrique tegulas et refici detecta, sicut fuerant, iussit. et
									Persea quidam cum maiore filio Philippo traditos A. Postumio in
									custodiam misit; filiam cum minore filio a Samothrace accitos
									Amphipolim omni liberali cultu habuit.

ipse, ubi dies venit, quo adesse Amphipoli denos principes
									civitatium iusserat litterasque omnis, quae ubique depositae
									essent, et pecuniam regiam conferri, cum decem legatis
									circumfusa omni multitudine Macedonum in tribunali consedit.

adsuetis regio imperio tamen novi inperii 
									formam terribilem praebuit tribunal, summoto aditus, praeco,
									accensus, insueta omnia oculis auribusque, quae vel socios,
									nedum hostis victos terrere possent.

silentio per praeconem facto Paulus Latine, quae senatui, quae
									sibi ex consilii sententia visa essent, pronuntiavit. ea Cn.
									Octavius praetor — nam et ipse aderat —
									interpretata sermone Graeco referebat:

omnium primum liberos esse iubere Macedonas, habentis urbes
									easdem agrosque, utentes legibus suis, annuos creantis
									magistratus; tributum dimidium eius, quod pependissent regibus,
									pendere populo Romano.

deinde in quattuor regiones dividi Macedoniam: unam fore et
									primam partem quod agri inter Strymonem et Nessum sit amnem;

accessurum huic parti trans Nessum ad orientem versum, qua
									Perseus tenuisset, vicos, castella, oppida, praeter Aenum et
									Maroneam et Abdera; cis Strymonem autem vergentia ad occasum,
									Bisalticam omnem cum Heraclea, quam Sinticen appellant.

secundam fore regionem, quam ab ortu Strymo amplecteretur amnis,
									praeter Sinticen, Heracleam et Bisaltas, ab occasuque Axius
									terminaret fluvius, additis Paeonibus, qui prope Axium flumen ad
									regionem orientis colerent.

tertia pars facta, quam Axius ab oriente, Peneus amnis ab occasu
									cingunt; ad septentrionem Bora mons obicitur; adiecta huic parti
									regio Paeoniae, qua ab occasu praeter Axium amnem porrigitur;
									Edessa quoque et Beroea eodem concesserunt.

quarta regio trans Boram montem, una parte confinis Illyrico,
									altera Epiro. capita regionum, ubi concilia fierent, primae
									regionis Amphipolim, secundae Thessalonicen, tertiae Pellam,
									quartae Pelagoniam fecit. eo concilia suae cuiusque regionis
									indici, pecuniam conferri, ibi magistratus creari iussit.

pronuntiavit deinde neque conubium neque commercium agrorum
									aedificiorumque inter se placere cuiquam extra fines regionis
									suae esse.

metalla quoque auri atque argenti non exerceri, nec 
									ferri et aeris permitti. vectigal exercentibus dimidium eius
									inpositum, quod pependissent regi. et sale invecto uti
									vetuit.

Dardanis repetentibus Paeoniam, quod et sua fuisset et continens
									esset finibus suis, omnibus dare libertatem pronuntiavit, qui
									sub regno Persei fuissent.

post non impetratam Paeoniam salis commercium dedit; tertiae
									regioni imperavit, ut Stobos Paeoniae deveherent,
									pretiumque statuit.

navalem materiam et ipsos caedere et alios pati vetuit.
									regionibus, quae adfines barbaris essent — excepta autem tertia
									omnes erant — , permisit, ut praesidia armata in finibus
									extremis haberent.

haec pronuntiata primo die conventus varie adfecerunt animos.
									libertas praeter spem data adrexit et levatum annuum
									vectigal;

regionatim commercio interruptis ita videri lacerata Macedonia, tamquam animali in artus
									alterum alterius indigentis distracto : adeo, quanta Macedonia
									esset, quam divisui facilis, quam se ipsa quaeque contenta pars
									esset, Macedones quoque ignorabant.

pars prima Bisaltas habet, fortissimos viros — trans Nessum amnem
									incolunt et circa Strymonem — , et multas frugum proprietates et
									metalla et opportunitatem Amphipolis, quae obiecta claudit omnes
									ab oriente sole in Macedoniam aditus.

secunda pars celeberrimas urbes Thessalonicen et Cassandream habet, ad hoc Pallenen, fertilem ac
									frugiferam terram; maritimas quoque opportunitates ei praebent
									portus ad Toronen ac montem Atho Aeneamque et Acanthum, alii ad
										Thessaliam insulamque Euboeam, alii ad Hellespontum
									opportune versi.

tertia regio nobilis urbes Edessam et Beroeam et Pellam habet et
									Vettiorum bellicosam gentem, incolas quoque permultos Gallos et
									Illyrios, inpigros cultores.

quartam regionem Eordaei et Lyncestae et Pelagones incolunt;

iuncta his Atintania et Tymphaeis et Elimiotis. frigida haec
									omnis duraque cultu et aspera plaga est; cultorum quoque ingenia
									terrae similia habet. ferociores eos et accolae barbari faciunt,
									nunc bello exercentes, nunc in pace miscentes ritus suos.

divisa itaque Macedonia partium usibus separatis, quanta universa
										 esset, ostendit.

Macedoniae formula dicta cum leges quoque se daturum ostendisset,
									Aetoli deinde citati. in qua cognitione magis utra pars Romanis,
									utra regi favisset quaesitum est, quam utra fecisset iniuriam
									aut accepisset;

noxa liberati interfectores; exilium pulsis aeque ratum fuit ac
									mors interfectis; A. Baebius unus est damnatus, quod milites
									Romanos praebuisset ad ministerium caedis.

hic eventus Aetolorum causae in omnibus Graeciae gentibus
									populisque eorum, qui partis Romanorum fuerant, inflavit ad
									intolerabilem superbiam animos et obnoxios pedibus eorum
									subiecit, quos aliqua parte suspicio favoris in regem
									contigerat.

tria genera principum in civitatibus erant, duo, quae adulando
									aut Romanorum imperium aut amicitiam regum sibi privatim opes
									oppressis faciebant civitatibus; media una pars utrique generi adversa libertatem legesque
									tuebatur.

his ut maior apud suos caritas, ita minor
									ad externos gratia erat. secundis rebus elati Romanorum partis
									eius fautores soli tum in magistratibus, soli in legationibus
									erant.

hi cum frequentes et ex Peloponneso et ex Boeotia et ex aliis
									Graeciae conciliis adessent, implevere aures decem
									legatorum:

non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam
									hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto
									favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis
									adversus Romanos omnia instruxissent,

nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur
									confirmareturque auctoritas eorum, qui nihil praeter imperium
									Romanorum spectarent.

ab his editis nominibus evocati litteris imperatoris ex Aetolia
									Acarnaniaque et Epiro et Boeotia, qui Romam ad causam dicendam
									sequerentur; in Achaiam ex decem legatorum numero profecti duo,
									C. Claudius et Cn. Domitius, ut ipsi edicto evocarent.

id duabus de causis factum, una, quod fiduciae plus animorumque
									esse Achaeis ad non parendum credebant et forsitan etiam in
									periculo fore Callicraten et ceteros criminum auctores
									delatoresque;

altera, cur praesentes evocarent, causa erat, quod ex aliis
									gentibus principum litteras deprensas in commentariis regiis
									habebant, in Achaeis caecum erat crimen nullis eorum litteris
									inventis.

Aetolis dimissis Acarnanum citata gens. in his nihil novatum,
									nisi quod Leucas exempta est Acarnanum concilio.

quaerendo deinde latius, qui publice aut privatim partium regis
									fuissent, in Asiam quoque cognitionem extendere et ad Antissam
									in Lesbo insula dirundam ac traducendos
									Methymnam Antissaeos Labeonem miserunt,

quod Antenorem, regium praefectum, quo tempore cum lembis circa
									Lesbum esset vagatus, portu receptum commeatibus iuvissent.

duo securi percussi viri insignes, Andronicus, Andronici filius,
									Aetolus, quod patrem secutus arma contra populum Romanum
									tulisset, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Perseo
									iunxerant.

his rerum externarum cognitionibus interpositis Macedonum rursus
									advocatum concilium;

pronuntiatum, quod ad statum Macedoniae pertinebat, senatores,
									quos synhedros vocant, legendos esse, quorum consilio res
									publica administraretur.

nomina deinde sunt recitata principum Macedonum, quos cum liberis
									maioribus quam quindecim annos natis praecedere in Italiam
									placeret.

id, prima specie saevom, mox apparuit multitudini Macedonum pro
									libertate sua esse factum. nominati sunt enim regis amici
									purpuratique, duces exercituum, praefecti navium aut
									praesidiorum, servire regi humiliter, aliis superbe imperare
									adsueti;

praedivites alii, alii, quos fortuna non aequarent, his sumptibus
									pares; regius omnibus victus vestitusque, nulli civilis animus,
									neque legum neque libertatis aequae patiens.

omnes igitur, qui in aliquis ministeriis regiis, etiam qui in
									legationibus fuerant, iussi Macedonia excedere atque in Italiam
									ire: qui non paruisset imperio, mors denuntiata.

leges Macedoniae dedit cum tanta cura, ut non hostibus victis,
									sed sociis bene meritis dare videretur, et quas ne usus quidem
									longo tempore, qui unus est legum corrector, experiendo
									argueret.

ab seriis rebus ludicrum, quod ex multo ante praeparato et in
									Asiae civitates et ad reges missis, qui denuntiarent, et, cum circumiret ipse Graeciae civitates,
									indixerat principibus, magno apparatu Amphipoli fecit.

nam et artificum omnis generis, qui ludicram artem faciebant, ex
									toto orbe terrarum multitudo et athletarum et nobilium equorum
									convenit et legationes cum victimis et quidquid aliud deorum
									hominumque causa fieri magnis ludis in Graecia solet,

ita factum est, ut non magnificentiam tantum, sed prudentiam in
									dandis spectaculis, ad quae rudes tum Romani erant,
									admirarentur.

epulae quoque legationibus paratae et opulentia et cura eadem.
									vulgo dictum ipsius ferebant et convivium instruere et ludos
									parare eiusdem esse, qui vincere bello sciret.

edito ludicro omnis generis clupeisque aereis in naves
									inpositis cetera omnis generis arma cumulata in ingentem acervum, precatus Martem, Minervam Luamque
									matrem et ceteros deos, quibus spolia hostium dicare ius fasque
									est, ipse imperator face subdita succendit;

deinde circumstantes tribuni militum pro se quisque ignes
									coniecerunt.

notata est in illo conventu Europae Asiaeque, undique partim ad
									gratulationem, partim ad spectaculum contracta multitudine,
									tantis navalibus terrestribusque exercitibus, ea copia
									rerum,

ea vilitas annonae, ut et privatis et civitatibus et gentibus
									dona data pleraque eius generis sint ab imperatore, non in usum
									modo praesentem, sed etiam quod domos aveherent.

spectaculo fuit ei, quae venerat, turbae non scaenicum magis
									ludicrum, non certamina hominum aut curricula equorum, quam
									praeda Macedonica omnis, ut viseretur, exposita, statuarum
									tabularumque et textilium et vasorum ex
									auro et argento et aere et ebore factorum ingenti cura in ea
									regia,

ut non in praesentem modo speciem, qualibus referta regia
									Alexandreae erat, sed in perpetuum usum fierent.

haec in classem inposita devehenda Romam Cn. Octavio data. Paulus
									benigne legatis dimissis transgressus Strymonem mille passuum ab
									Amphipoli castra posuit; inde profectus Pellam
									quinto die pervenit.

praetergressus urbem, ad Pellaeum, quod vocant, biduum moratus,
									P. Nasicam et Q. Maximum filium cum parte copiarum ad
									depopulandos Illyrios, qui Persea iuverant bello, misit iussos
									ad Oricum sibi occurrere; ipse Epirum petens quintis decimis
									castris Passaronem pervenit.

haud procul inde Anici castra aberant. ad quem litteris missis,
									ne quid ad ea, quae fierent, moveretur: senatum praedam Epiri
									civitatium, quae ad Persea defecissent, exercitui dedisse suo,
									missis centurionibus in singulas urbes, qui se dicerent ad
									praesidia deducenda venisse, ut liberi Epirotae sicut Macedones
									essent, denos principes ex singulis evocavit civitatibus;

quibus cum denuntiasset, ut aurum atque argentum in publicum
									proferretur, per omnes civitates cohortes dimisit.

ante in ulteriores quam in propiores profecti, ut uno die in
									omnes perveniretur.

edita tribunis centurionibusque erant, quae agerentur. mane omne
									aurum argentumque conlatum; hora quarta signum ad diripiendas
									urbes datum est militibus;

tantaque praeda fuit, ut in equitem quadringeni denarii,
									peditibus duceni dividerentur, centum quinquaginta milia capitum
									humanorum abducerentur.

muri deinde direptarum urbium diruti sunt; ea fuere oppida circa
									septuaginta. vendita praeda omnis, inde ea summa militi numerata
									est.

Paulus ad mare Oricum descendit nequaquam, ut ratus erat,
									expletis militum animis, qui, tamquam nullum in Macedonia
									gessissent bellum, expertis regiae praedae esse
									indignabantur.

Orici cum missas cum Scipione Nasica Maximoque filio copias
									invenisset, exercitu in naves inposito in Italiam traiecit.

et post paucos dies Anicius conventu reliquorum Epirotarum
									Acarnanumque acto iussisque in Italiam sequi principibus, quorum
									cognitionem causae senatui reservarat,
									et ipse navibus expectatis, quibus usus Macedonicus exercitus
									erat, in Italiam traiecit.

cum haec in Macedonia Epiroque gesta sunt, legati, 
									qui cum Attalo ad finiendum bellum inter Gallos et regem Eumenem
									missi erant, in Asiam pervenerant.

indutiis per hiemem factis et Galli domos abierant et rex in
									hiberna concesserat Pergamum gravique morbo aeger fuerat. ver
									primum eos domo excivit iamque Synnada pervenerant et Eumenes ad
									Sardis undique exercitum contraxerat.

ibi Romani cum et Solovettium, ducem Gallorum, † Synnades
									adlocutus ettalus cum eis profectus, sed castra
									Gallorum intrare eum non placuit, ne animi ex disceptatione
									inritarentur.

P. Licinius consularis cum regulo
									Gallorum est locutus rettulitque ferociorem eum deprecando
									factum,

ut mirum videri possit inter tam opulentos reges, Antiochum
									Ptolemaeumque, tantum legatorum Romanorum verba valuisse, ut
									extemplo pacem facerent, apud Gallos nullius momenti fuisse.

Romam primum reges captivi, Perseus et Gentius, in custodiam cum
									liberis abducti, dein turba alia captivorum, tum quibus
									Macedonum denuntiatum erat, ut Romam venirent, principumque
									Graeciae;

nam ii quoque non solum praesentes exciti erant, sed etiam, si
									qui apud reges esse dicebantur, litteris arcessiti sunt.

Paulus ipso post dies paucos regia nave ingentis magnitudinis,
									quam sedecim versus remorum agebant, ornata Macedonicis spoliis
									non insignium tantum armorum, sed etiam regiorum textilium,
									adverso Tiberi ad urbem est subvectus, conpletis ripis obviam
									effusa multitudine.

paucos post dies Anicius et Octavius classe sua advecti. tribus
									iis omnibus decretus est ab senatu triumphus mandatumque Q.
									Cassio praetori, cum tribunis plebis ageret, ex auctoritate
									patrum rogationem ad plebem ferrent, ut iis, quo die urbem
									triumphantes inveherentur, imperium esset.

intacta invidia media sunt: ad summa ferme tendit. nec de Anici
									nec de Octavi triumpho dubitatum est; Paulum, cui ipsi quoque se
									conparare erubuissent, obtrectatio carpsit.

antiqua disciplina milites habuerat; de praeda parcius, quam
									speraverant ex tantis regiis opibus, dederat nihil
									relicturis, si aviditati indulgeretur, quod in aerarium
									deferret.

totus Macedonicus exercitus imperatori ita 
									neglegenter adfuturus comitiis ferendae legis.

sed eos Ser. Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae
									legionis in Macedonia fuerat, privatim imperatori inimicus,
									prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando
									stimulaverat, ut frequentes ad suffragium adessent.

imperiosum ducem et malignum antiquando rogationem, quae de
									triumpho eius ferretur, ulciscerentur. plebem urbanam secuturam
									esse militum iudicia. pecuniam illum dare non potuisse: militem
									honorem dare posse. ne speraret ibi fructum gratiae, ubi non
									meruisset.

his incitatis cum in Capitolio rogationem eam Ti. Sempronius
									tribunus plebis ferret et privatis de 
									lege dicendi locus esset et ad
									suadendum, ut in re minime dubia, haud quisquam procederet,
									Ser.

Galba repente processit et a tribunis postulavit, ut, quoniam
									hora iam octava diei esset, nec satis temporis ad demonstrandum
									haberet, cur L. Aemilium non iuberent triumphare, in posterum
									diem differrent et mane eam rem agerent: integro sibi die ad
									causam eam orandam opus esse.

cum tribuni dicere eo die, si quid vellet. iuberent, in noctem
									rem dicendo extraxit referendo admonendoque exacta acerbe munia
									militiae; plus laboris, plus periculi, quam desiderasset res,
									iniunctum; contra in praemiis, in honoribus omnia artata;

militiamque, si talibus succedat ducibus, horridiorem
									asperioremque bellantibus, eandem victoribus inopem atque
									inhonoratam futuram. Macedonas in meliore fortuna quam milites
									Romanos esse.

si frequentes postero die ad legem antiquandam adessent,
									intellecturos potentis viros non omnia in ducis, aliquid et in
									militum manu esse.

his vocibus incitati postero die milites tanta frequentia
									Capitolium conpleverunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium
									ferendum esset.

intro vocatae primae tribus cum antiquarent, concursus in
									Capitolium principum civitatis factus est,
									indignum facinus esse clamitantium L. Paulum tanti belli
									victorem despoliari triumpho:

obnoxios imperatores tradi licentiae atque avaritiae militari.
									iam nunc nimis saepe per ambitionem peccari; quid, si domini
									milites imperatoribus imponantur?

in Galbam pro se quisque probra ingerere. tandem hoc tumultu
									sedato M. Servilius, qui consul et magister equitum fuerat, ut
									de integro eam rem agerent ab tribunis
									petere, dicendique sibi ad populum potestatem facerent.

tribuni cum ad deliberandum secessissent, victi auctoritatibus
									principum de integro agere coeperunt revocaturosque se easdem
									tribus pronuntiarunt, si M. Servilius aliique privati, qui
									dicere vellent, dixissent.

tum Servilius : “quantus imperator L.
										Aemilius fuerit, Quirites, si ex alia re nulla aestimari
										posset, vel hoc satis erat, quod, cum tam seditiosos et
										leves milites, tam nobilem, tam temerarium, tam eloquentem
										ad instigandam multitudinem inimicum in castris haberet,
										nullam in exercitu seditionem habuit.

eadem severitas imperii, quam nunc oderunt, tum eos continuit.
									itaque antiqua disciplina habiti neque
										dixerunt seditiose quicquam neque fecerunt.

Servius quidem Galba, si in L. Paulo accusando tirocinium ponere
									et documentum eloquentiae dare voluit, non triumphum inpedire
									debuit, quem, si nihil aliud, senatus iustum esse iudicaverat,
									sed postero die quam triumphatum esset, privatum eum cum visurus esset, nomen deferret et
									legibus interrogaret;

aut serius paulo, cum primum magistratum ipse cepisset, diem
									diceret inimico et eum ad populum
									accusaret.

ita et pretium recte facti triumphum haberet L. Paulus pro
									egregio bello gesto et poenam, si quid et vetere gloria sua et
									nova indignum fecisset.

sed videlicet, cui nullum crimen, nullum
									probrum dicere poterat, eius obtrectare laudes voluit. diem
									integrum hesterno die ad accusandum L.
									Paulum petit: quattuor horas, quantum supererat diei, dicendo absumpsit.

quis umquam tam nocens reus fuit, cuius vitia vitae tot horis
									expromi non possent? quid interim obiecit, quod L. Paulus, si
									causam dicat, negatum velit?

duas mihi aliquis contiones parumper faciat, unam militum
									Macedonicorum, puram alteram et integrioris iudicii a favore et
									odio, universi populi Romani; apud contionem togatam et urbanam
									prius reus agatur.

quid apud Quirites Romanos, Ser. Galba, diceres? illa enim tibi
									tota abscisa oratio esset “in statione severius et intentius
										stetisti; vigiliae acerbius et diligentius circumitae sunt;
										operis plus quam antea fecisti, cum ipse imperator ut
										exactor circumiret; eodem die et iter fecisti et in aciem ex
										itinere existi;

ne victorem quidem te adquiescere passus
									est; statim ad persequendos hostes duxit. cum te praeda
									partienda locupletem facere posset, pecuniam regiam translaturus
									in triumpho est et in aerarium laturus.”

haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent,
									qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent,
									ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui,

ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae
									ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate
									imperii victoriae partae, proxumo certe Punico bello, quid inter
									M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem
									interfuerit, meminit.

itaque apparuisset neque accusatorem
									hiscere potuisse et supervacaneam defensionem Pauli fuisse.

transeatur ad alteram contionem; nec Quirites vos, sed milites
									videor appellaturus, si nomen hoc saltem ruborem incutere et
									verecundiam aliquam imperatoris violandi adferre possit.”

“equidem ipse aliter adfectus animo sum, qui apud exercitum mihi
									loqui videar, quam paulo ante eram, cum ad plebem urbanam
									spectabat oratio.

quid autem dicitis, milites? aliquis est Romae, praeter Persea,
									qui triumphari de Macedonibus nolit: et eum non isdem manibus
									discerpitis, quibus Macedonas vicistis? vincere
									vos prohibuisset, si potuisset, qui triumphantis urbem inire
									prohibet.

erratis, milites, si triumphum imperatoris tantum et non militum
									quoque et universi populi Romani esse decus censetis.

non unius in hoc Pauli . multi etiam, qui ab
									senatu non inpetrarunt triumphum, in monte Albano triumpharunt;
									nemo L. Paulo magis eripere decus perfecti belli Macedonici
									potest quam C. Lutatio primi Punici belli, quam P. Cornelio
									secundi, quam illi, qui triumphaverant;

nec L. Paulum minorem aut maiorem imperatorem triumphus faciet —
									, militum magis in hoc universique populi Romani fama
									agitur,

primum ne invidiae et ingrati animi adversus clarissimum quemque
									civem opinionem habeat et imitari in hoc populum Atheniensem
									lacerantem invidia principes suos videatur.

satis peccatum in Camillo a maioribus vestris est, quem tamen
									ante receptam per eum a Gallis urbem violarunt; satis nuper a vobis in P. Africano. Literni
									domicilium et sedem fuisse domitoris Africae, Literni sepulcrum
									ostendi erubescamus.

gloria sit par illis viris L. Paulus, iniuria vestra ne exaequetur. haec igitur primum
									infamia deleatur, foeda apud alias gentes, damnosa apud
									nostros.

quis enim aut Africani aut Pauli similis esse in tam ingrata et inimica bonis civitate velit?

si infamia nulla esset et de gloria tantum ageretur, qui tandem
									triumphus non communem nominis Romani gloriam habet?

tot de Gallis triumphi, tot de Hispanis, tot de Poenis ipsorum
									tantum imperatorum an populi Romani dicuntur? quemadmodum non de
									Pyrrho modo nec de Hannibale, sed de Epirotis
									Carthaginiensibusque et Macedonibus triumphi acti
									sunt, sic non M’. Curius tantum nec P. Cornelius, sed Romani
									triumpharunt.

militum quidem propria est causa, qui et ipsi laureati et quisque
									donis, quibus donati sunt, insignes Triumphum nomine cientes
									suasque et imperatoris laudes canentes per urbem incedunt.

si quando non deportati ex provincia milites ad triumphum sunt,
									fremunt; et tamen tum quoque se absentis, quod
									suis manibus parta victoria sit, triumphare credunt.

si quis vos interroget, milites, ad quam rem in Italiam deportati
									et non statim confecta provincia dimissi sitis, quid Romam
									frequentes sub signis veneritis, quid moremini hic et non
									diversi domos quisque abeatis vestras, quid aliud respondeatis,
									quam vos triumphantis videri velle? vos certe victores conspici
									velle debebatis.

triumphatum nuper de Philippo, patre huius, et de Antiocho est;
									ambo regnabant, cum de iis triumphatum est. de Perseo capto, in
									urbem cum liberis adducto non triumphabitur?

quodsi in curru scandentis Capitolium, auratos purpuratosque, ex
									inferiore loco L. Paulus in turba togatorum unus privatus
									interroget “L. Anici, Cn. Octavi, utrum vos digniores triumpho
									esse an me censetis?” curru ei cessuri et prae pudore
									videntur insignia ipsi sua tradituri.

et vos Gentium quam Persea duci in triumpho mavoltis, Quirites,
									et de accessione potius belli quam de bello triumphari?

et legiones ex Illyrico laureatae urbem inibunt et navales socii:
									Macedonicae legiones suo abrogato triumphos alienos spectabunt?
									quid deinde tam opima praeda, tam opulentae victoriae spoliis
									fiet?

quonam abdentur illa tot milia armorum detracta corporibus
									hostium? an in Macedoniam remittentur? quo signa aurea,
									marmorea, eburnea, tabulae pictae, textilia, tantum argenti
									caelati, tantum auri, tanta pecunia regia?

an noctu tamquam furtiva in aerarium deportabuntur? quid? illud
									spectaculum maximum, nobilissimus opulentissimusque rex captus,
									ubi victori populo ostendetur?

quos Syphax rex captus, accessio Punici belli, concursus fecerit,
									plerique meminimus. Perseus rex captus, Philippus et Alexander,
									filii regis, tanta nomina, subtrahentur civitatis oculis?

ipsum L. Paulum, bis consulem, domitorem Graeciae, omnium oculi
									conspicere urbem curru ingredientem avent; ad hoc fecimus
									consulem, ut bellum per quadriennium ingenti etiam pudore nostro
										 tractum perficeret.

cui sortito provinciam, cui proficiscenti praesagientibus animis
									victoriam triumphumque destinavimus, ei victori triumphum
									negaturi sumus? et quidem non tantum eum, sed deos etiam suo honore
									fraudaturi?

dis quoque enim, non solum hominibus, debetur triumphus. maiores
									vestri omnium magnarum rerum et principia exorsi a dis sunt et
									finem statuerunt.

consul proficiscens praetorve paludatis lictoribus in provinciam
									et ad bellum vota in Capitolio nuncupat: victor perpetrato bello eodem in Capitolium triumphans ad
									eosdem deos, quibus vota nuncupavit, merita dona portans
									redit.

pars non minima triumphi est victimae praecedentes, ut appareat
									dis grates agentem imperatorem ob rem publicam bene gestam
									redire.

omnis illas victimas, quas † traducendo in triumpho vindicavit, †
									alias alios dente mactati. quid? illae epulae senatus, quae nec
									privato loco nec publico profano, sed in Capitolio eduntur,
									utrum hominum voluptatis causa an deorum 
									hominumque auctore Servio Galba turbaturi estis? L. Pauli
									triumpho portae claudentur?

rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captivorum,
									spolia Macedonum, in circo Flaminio
									relinquentur? L. Paulus privatus tamquam rure rediens a porta
									domum ibit?

† et tu, centurio, miles, quibus ab imperatore Paulo donatus
									decrevit potius quam Servius Galba fabulentur audis et hoc
									dicere me potius quam illum audi.

ille nihil praeterquam loqui, et id ipsum
									maledice ac maligne, didicit: ego ter et viciens cum hoste ex
									provocatione pugnavi; ex omnibus, cum quibus manum conserui,
									spolia rettuli; insigne corpus honestis cicatricibus, omnibus
									adverso corpore exceptis, habeo.”

nudasse deinde se dicitur et, quo quaeque bello volnera accepta
									essent, rettulisse. quae dum ostentat, adapertis forte, quae
									velanda erant, tumor inguinum proximis risum movit.

tum “hoc quoque, quod ridetis,” inquit “in equo dies
									noctesque persedendo habeo, nec magis me eius quam cicatricum
									harum pudet paenitetque, quando numquam mihi
									impedimento ad rem publicam bene gerendam domi militiaeque
									fuit.

ego hoc ferro saepe vexatum corpus vetus miles adulescentibus
									militibus ostendi:

Galba nitens et integrum denudet. revocate, si videtur, tribuni,
									ad suffragium tribus; ego ad vos, milites,”

summam omnis captivi auri argentique
									translati sestertium milliens ducenties
									fuisse Valerius Antias tradit; qua haud dubie maior aliquanto
									summa ex numero plaustrorum ponderibusque auri, argenti
									generatim ab ipso scriptis efficitur.

alterum tantum aut in bellum proxumum absumptum aut in fuga, cum
									Samothracen peteret, dissipatum tradunt; eoque id mirabilius
									erat, quod tantum pecuniae intra triginta annos post bellum
									Philippi cum Romanis partim ex fructu metallorum, partim ex
									vectigalibus aliis coacervatum fuerat.

itaque admodum inops pecuniae Philippus, Perseus contra praedives
									bellare cum Romanis coepit.

ipse postremo Paulus in curru, magnam cum dignitate alia
									corporis, tum senecta ipsa maiestatem prae se ferens; post currum inter alios inlustres viros
									filii duo, Q. Maximus et P. Scipio;
									deinde equites turmatim et cohortes peditum suis quaeque
									ordinibus.

pediti in singulos dati centeni denarii, 
									duplex centurioni, triplex equiti. alterum tantum pediti daturum fuisse
									credunt et pro rata aliis, si aut in suffragio honori eius
									favissent, aut benigne hac ipsa summa pronuntiata acclamassent.

sed non Perseus tantum per illos dies documentum humanorum casuum
									fuit, in catenis ante currum victoris ducis per urbem hostium
									ductus, sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgens.

nam duobus e filiis, quos duobus datis in adoptionem solos
									nominis, sacrorum familiaeque heredes retinuerat domi, minor,
										 duodecim ferme annos natus, quinque
									diebus ante triumphum, maior, quattuordecim annorum, triduo post
									triumphum decessit;

quos praetextatos curru vehi cum patre, sibi ipsos similis
									destinantis triumphos, oportuerat. paucis post
									diebus data a M. Antonio tribuno plebis contione,

cum de suis rebus gestis more ceterorum imperatorum edissereret,
									memorabilis eius oratio et digna Romano principe fuit.

“quamquam, et qua felicitate rem publicam administraverim, et
											 quae duo fulmina domum meam per
										hos dies perculerint, non ignorare vos, Quirites, arbitror,
										cum spectaculo vobis nunc triumphus meus, nunc funera
										liberorum meorum fuerint,

tamen paucis, quaeso, sinatis me cum publica felicitate conparare
									eo, quo debeo, animo privatam meam fortunam.

profectus ex Italia classem a Brundisio sole orto solvi; nona
									diei hora cum omnibus meis navibus Corcyram tenui. inde quinto
									die Delphis Apollini pro me exercitibusque et classibus vestris
									sacrificavi.

a Delphis quinto die in castra perveni: ubi exercitu accepto,
									mutatis quibusdam, quae magna impedimenta victoriae erant,
									progressus, quia inexpugnabilia castra 
									hostium erant neque cogi pugnare poterat rex, inter praesidia
									eius saltum ad Petram evasi et ad Pydnam regem acie vici;

Macedoniam in potestatem populi Romani redegi et, quod bellum per
									quadriennium tres ante me consules ita gesserunt, ut semper
									successori traderent gravius, id ego quindecim diebus
									perfeci.

aliarum deinde secundarum rerum velut proventus secutus:
									civitates omnes Macedoniae se dediderunt, gaza regia in
									potestatem venit, rex ipse tradentibus prope ipsis dis in templo
									Samothracum cum liberis est captus. mihi quoque ipsi nimia iam
									fortuna videri eoque suspecta esse.

maris pericula timere coepi in tanta pecunia regia in Italiam
									traicienda et victore exercitu transportando.

postquam omnia secundo navium cursu in Italiam pervenerunt neque
									erat, quod ultra precarer, illud optavi, ut, cum ex summo retro
									volvi fortuna consuesset, mutationem eius domus mea potius quam
									res publica sentiret.

itaque defunctam esse fortunam publicam mea tam insigni
									calamitate spero, quod triumphus meus, velut ad 
									ludibrium casuum humanorum, duobus funeribus liberorum meorum
									est interpositus.

et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium
									exempla spectemur, illi, qui ante se captivos captivus ipse duci liberos vidit, incolumes tamen eos
									habet:

ego, qui de illo triumphavi, ab alterius funere filii currum escendi, alterum rediens ex Capitolio
									prope iam expirantem inveni; neque ex
									tanta stirpe liberum superest, qui L. Aemili Pauli nomen
									ferat.

duos enim tamquam ex magna progenie liberorum in adoptionem datos
									Cornelia et Fabia gens habent: Paulus in domo praeter senem nemo
									superest. sed hanc cladem domus meae vestra felicitas et secunda
									fortuna publica consolatur.”

haec tanto dicta animo magis confudere audientium animos, quam si
									miserabiliter orbitatem suam deflendo locutus esset.

Cn. Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo navalem
									triumphum egit. is triumphus sine captivis fuit, sine
									spoliis.

dedit sociis navalibus in singulos denarios septuagenos quinos,
									gubernatoribus, qui in navibus fuerant, duplex, magistris navium
									quadruplex.

senatus deinde habitus est. patres censuerunt, ut Q. Cassius
									Persea regem cum Alexandro filio Albam in custodiam duceret;
									comites, pecuniam, argentum, instrumentum, quod haberet, nihil
										 detrahens habere sineret ;

Bithys, filius Cotyis, regis Thracum, cum 
									obsidibus in custodiam Carseolos est missus. ceteros captivos,
									qui in triumpho ducti erant, in carcerem condi placuit.

paucos post dies, quam haec sunt acta,
									legati ab Cotye, rege Thracum, venerunt pecuniam ad redimendum
									filium aliosque obsides adportantes.

eis in senatum introductis et id ipsum argumenti praetendentibus
									orationi, non sua voluntate Cotyn bello iuvisse Persea, quod
									obsides dare coactus esset, orantibusque, ut eos pretio, quantum
									ipsi statuissent patres, redimi paterentur,

responsum ex auctoritate senatus est, populum Romanum meminisse
									amicitiae, quae cum Cotye maioribusque eius et
									gente Thracum fuisset.

obsides datos crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum
									genti ne quietus quidem Perseus, nedum bello Romano occupatus
									timendus fuerit.

ceterum, etsi Cotys Persei gratiam praetulisset amicitiae populi
									Romani, magis, quid se dignum esset, quam quid merito eius fieri
									posset, aestimaturum, filium atque obsides ei remissurum.

beneficia gratuita esse populi Romani; pretium eorum malle
									relinquere in accipientium animis quam praesens exigere. legati
									tres nominati, T. Quinctius Flamininus, C. Licinius Nerva, M.
									Caninius Rebilus, qui obsides in Thraciam reducerent; et
									Thracibus munera data in singulos binum milium aeris.

Bithys cum ceteris obsidibus a Carseolis accersitus ad patrem cum
									legatis missus. naves regiae captae de Macedonibus invisitatae
									ante magnitudinis in campo Martio subductae sunt.

haerente adhuc non in animis modo, sed paene in oculis memoria
									Macedonici triumphi L. Anicius Quirinalibus triumphavit de rege
									Gentio Illyrisque.

similia omnia magis visa hominibus quam paria: minor ipse
									imperator, et nobilitate Anicius cum Aemilio et iure imperii
									praetor cum consule conlatus; non Gentius Perseo, non Illyrii
									Macedonibus, non spolia spoliis, non pecunia pecuniae, non dona
									donis conparari poterant.

itaque sicut praefulgebat huic triumphus recens, ita apparebat
									ipsum per se intuentibus nequaquam esse contemnendum.

perdomuerat intra paucos dies terra marique ferocem, locis
									munimentisque fretam gentem Illyriorum; regem regiaeque omnes
									stirpis ceperat. transtulit in triumpho multa militaria signa
									spoliaque alia et supellectilem regiam,

auri pondo viginti et septem, argenti decem et novem pondo,
									denarium decem tria milia et centum viginti milia Illyrici
									argenti.

ante currum ducti Gentius rex cum coniuge et liberis et
									Caravantius, frater regis, et aliquot nobiles Illyrii.

de praeda militibus in singulos quadragenos quinos
									denarios, duplex centurioni, triplex equiti, sociis nominis
									Latini quantum civibus, et sociis navalibus dedit quantum
									militibus.

laetior hunc triumphum est secutus miles, multisque dux ipse
									carminibus celebratus. sestertium ducentiens ex ea praeda
									redactum esse auctor est Antias, praeter aurum argentumque, quod
									in aerarium sit latum; quod quia unde redigi potuerit non
									apparebat, auctorem pro re posui.

rex Gentius cum liberis et coniuge et fratre Spoletium in
									custodiam ex senatus consulto ductus, ceteri captivi Romae in
									carcerem coniecti; recusantibusque custodiam Spoletinis Iguvium
									reges traducti.

relicum ex Illyrico praedae ducenti viginti lembi erant; de
									Gentio rege captos eos Corcyraeis et Apolloniatibus et
									Dyrrhachinis Q. Cassius ex senatus consulto tribuit.

consules eo anno agro tantum Ligurum populato, cum hostes
									exercitus numquam eduxissent, nulla re memorabili gesta Romam ad
									magistratus subrogandos redierunt et primo comitiali die
									consules crearunt M. Claudium Marcellum, C. Sulpicium Gallum,
									deinde praetores postero die L. Iulium, L. Apuleium Saturninum,
									A. Licinium Nervam, P. Rutilium Calvum, P. Quinctilium Varum, M.
									Fonteium.

his praetoribus duae urbanae provinciae sunt decretae, duae
									Hispaniae, Sicilia ac Sardinia.

intercalatum eo anno; postridie Terminalia kal. intercalariae fuerunt. augur eo anno mortuus est
									C. Claudius; in eius locum augures legerunt T. Quinctium
									Flamininum. et flamen Quirinalis mortuus Q. Fabius Pictor.

eo anno rex Prusia venit Romam cum filio Nicomede. is magno
									comitatu urbem ingressus ad forum a porta tribunalque Q. Cassi praetoris perrexit concursuque
									undique facto deos,

qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum
									salutatum se dixit venisse et gratulatum, quod Persea Gentiumque
									reges vicissent, Macedonibusque et Illyriis in dicionem redactis
										 auxissent imperium.

cum praetor senatum ei, si vellet, eo die daturum dixisset,
									biduum petit, quo templa deum urbemque et hospites amicosque
									viseret.

datus, qui circumduceret eum, L. 
									Cornelius Scipio quaestor, qui et Capuam ei obviam missus
									fuerat; et aedes, quae ipsum comitesque eius benigne reciperent,
									conductae.

tertio post die senatum adit; gratulatus victoriam est; merita
									sua in eo bello commemoravit; petiit, ut votum sibi solvere,
									Romae in Capitolio decem maiores hostias et Praeneste unam
									Fortunae, liceret — ea vota pro victoria populi Romani esse — ,
									et ut societas secum renovaretur agerque sibi de rege Antiocho
									captus, quem nulli datum a populo Romano
									Galli possiderent, daretur.

filium postremo Nicomedem senatui commendavit. omnium, qui in
									Macedonia imperatores fuerant, favore est adiutus.

itaque cetera, quae petebat, concessa; de agro responsum est
									legatos ad rem inspiciendam missuros; si 
									is ager populi Romani fuisset nec cuiquam datus esset,
									dignissimum eo dono Prusiam habituros esse : si autem Antiochi
									non fuisse et eo ne populi quidem Romani factum appareret aut
									datum Gallis esse,

ignoscere Prusiam debere, si ex nullius iniuria quidquam ei datum
									vellet populus Romanus.

ne cui detur quidem, gratum esse donum posse, quod eum, qui det,
									ubi velit, ablaturum esse sciat.

filii Nicomedis commendationem accipere. quanta cura regum
									amicorum liberos tueatur populus Romanus, documento Ptolemaeum,
									Aegypti regem, esse.

cum hoc responso Prusias est dimissus. munera ei ex sestertiis iussa dari et vasorum argenteorum
									pondo quinquaginta.

et filio regis Nicomedi ex ea summa munera dari censuerunt, ex
									qua Masgabae, filio regis Masinissae, data essent; et ut
									victimae aliaque, quae ad sacrificium pertinerent, seu Romae seu
									Praeneste immolare vellet, regi ex publico sicut magistratibus
									Romanis praeberentur;

et ut ex classe, quae Brundisi esset, naves longae viginti
									adsignarentur, quibus uteretur;

donec ad classem dono datam ei rex pervenisset, L.
									Cornelius Scipio ne ab eo abscederet sumptumque ipsi et
									comitibus praeberet, donec navem conscendisset.

mire laetum ea benignitate in se populi Romani regem fuisse
									ferunt; munera sibi ipsi emi non sisse, filium iussisse donum
									populi Romani accipere.

haec de Prusia nostri scriptores. Polybius eum regem indignum
									maiestate nominis tanti tradit; pilleatum, capite raso, obviam
										 ire legatis solitum libertumque se
									populi Romani ferre: ideo insignia ordinis eius gerere;

Romae quoque, cum veniret in curiam, summisisse se et osculo
									limen curiae contigisse et deos servatores suos senatum
									appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus
									quam sibi deformem habuisse.

moratus circa urbem triginta haud amplius dies in regnum est
									profectus, actumque in Asia bellum.