Una salus tamen est et spes est una salutis
Horrida si precibus flectere fata queant
Auxilium inclamant Domini lachrymisque rigatis
Exponunt miti fervida vota Deo.
Talia dum tristi constanter in urbe geruntur
E summa altisonus despicit arce poli.
Et videt afflictos deiecto pectore cives
Infames vitae deseruisse vias.
Et modo pro vitiis claram regnare per urbem
Virtutem et iusto iura valere foro.
Audit et effusas lachrymis moestoque dolore
Cum gelidis curis et pietate preces.
Suscipit auditas, imo sub corde recondit
Et curam miseri coepit habere gregis.
„ Nam bene mutatos cernens sine crimine mores
Consilium Dominus mutat et ille suum.
„ Et quos crudeli voluit subvertere poena
Vult miti reduces asseruisse manu.
Interea claram Iudęus deserit urbem et
Moenia quae misere mox ruitura putat.
Et procul erectas speculatur lumine turres
Et summas regum pontificumque domos.
Iamque quater deno surgebat phosphorus ortu
Occiduas toties nocte subibat aquas,
Moenia non Nineves praedicta clade ruebant,
Nec tota minimus luctus in urbe fuit.
Tunc nimis immiti succensus pectore Ionas
Horrida crudeli corda furore movet.
