Quorum foeda mihi causa Libido fuit.
Et iustis merui poenis gravibusque perire,
Nec poenis possem sufficere ipse meis.
Quid tamen hic facies, o clementissime princeps,
Si nos pro meritis nunc periisse voles?
Quis tua sustineat mortalis splendida sceptra?
Iudicium quisnam possit adire tuum?
Hei precor iratus ferventia corda remitte
Et retrahe exertam verbera ad alta manum.
Nostra quidem meruit poenam turpissima vita
Ah tamen o populi nunc miserere pater.
O miserere pater, fer opem, depelle parata
Damna, move mites cum pietate manus.
Talia solicito dum princeps saepius ore
Ingeminat tristeis tendit in astra manus.
Mox quoque praeconem perituram mittit in urbem
Qui clamet medio talia iussa foro.
TRISTIA cum Dominus coeli nunc damna minetur
〈 Edictum publicum 〉 Et fatum nobis excidiumque paret,
Hęc modo decernit nostrę rex inclitus urbis,
Quae tamen effectum vult habuisse simul
Sobria conservent omnes ieiunia ventris
Nec cupidum videat pabula lęta pecus.
Ponantur rubeo pretiosae murice vestes,
Funestus saccus tristia membra tegat.
Inque caput cineres afflictum spargite nigros
Tundite luctifica pectora moesta manu.
