Versicolorque cadit tristi de corpore vestis
Purpureus nusquam fulget in urbe color.
Nec modo dilectis cura est placuisse maritis,
Nec modo solicitae sordida membra lavant.
Nulla et inornatos discernit cura capillos,
Non Arabum tenerum corpus odore nitet.
Sed pia deiectae tendentes brachia coelo.
Ad Dominum fundunt corde dolente preces.
Totus ubique ruit populus moresque reformat
Corruptos, pellit crimen ubique procul.
Nec tamen ut soliti fuerant idola frequentant
Impia, nec turpes impietate locos.
Nulla diis redolent alienis thura Sabaea,
Sed Domino coeli debita vota vovent.
Iuppiter haud ullus nunc tota auditur in urbe
Nec qui Gangetico victor ab orbe fuit.
Nulla Minerva sonat, niveis non Iuno lacertis
Non Mars, non Pallas, non meretrixque Venus.
Impia sed coeli Domino delicta fatentur
Agnoscunt poenas se meruisse graves
Atque orant veniam factis vitamque süetam
Abiiciunt, vitae forma prioris abest.
Interea tristi dum talia in urbe geruntur,
Cum gemitu et lachrymis moenia tota sonant.
Afflictos sentit contrito pectore cives
Qui Nineves clarę fortia sceptra gerit.
Et quaerit moesti quaenam sit causa doloris
Et sua mens aliquid credit adesse mali.
