Credite, iam vobis quoque pręmia digna parantur
Iam vos iuditii poena cruenta manet.
Nunc male procumbent lapso fundamine turres,
Nunc cadet hostili gloria vestra manu.
Iamque peregrino rapientis milite Gazae
Nec tantis suberit spes quotacunque malis.
Nec procul a vobis iam sunt tristissima fata,
Hic nullam Dominus vult valuisse moram.
Nempe quater deno cum surget Lucifer ortu,
Quae vobis urbs est, vasta ruina cadet.
DIXERAT, attoniti Ninevitae corde stupebant
Algificus venit dura per ossa tremor.
Arrectę trepidis summo stant vertice cōmae
Et gelido pallent cuncta timore viris.
Nam licet aetherea gentiles Lege carerent,
Quam populo Iudae Corniger ante tulit.
Attamen agnoscunt mundi qui sceptra gubernet
Esse Deum, sub quo condita quaeque sient.
Cui, cum sit iustus, non possit iniqua placere
Vita, nec in vitiis obruta turba suis.
Iamque animo volvunt aliorum crimina Regum,
Quos simili fato perdidit ante DEUS.
Eiectos repetunt Chananęa e gente tyrannos,
Quos scelere infames expulit ira Dei.
Et propriam inspiciunt non coeco lumine vitam
Quid suspensa a tergo mantica forte ferat.
Et nimium cernunt infectos crimine mores 
