Dum nimis immiti tristis moerore iacebam
Me Dominus memorem fecerat esse sui.
Cuius opem postquam trepidanti voce vocavi
In summa ascendit vox mea castra poli.
„ Unus enim Deus est, qui nos, qui cuncta gubernat,
„ Quique tenet forti condita cuncta manu.
„ Hunc quotquot sancti studiosa mente sequuntur
„ Non vana cernent se caruisse fide.
„ Gentiles contra  qui numina vana verentur
„ Cum vanis videas succubuisse DEIS
Spes mea sit Dominus, cui grates reddere fas est
Cui decet et larga reddere vota manu.
„ In se solus enim sperantes pectore firmo
Eripit, hoc manat fonte benigna salus.
Talia divino cantabat carmine vates
Collaudans vires iuditiumque Dei.
Aspexit profugum de summo vertice coeli
Omnipotens, sceleris quem puduisse videt.
Condonat culpas et vitae facta prioris,
Altera sona tibi pugna parate ait
Intrabis Nineven, perages mea iussa tremenda. 〈 Secunda Ionae vocatio 〉
Hei nimius sceleris clamor in astra volat
Nec moveat quod sit ventosa laude superba,
Tu mea fac peragas quae tibi iussa fero.
Dixerat: hic animo vigili prius acta revolvens
Alternat varias corde dolente vices:
Non tamen altisoni detrectat nobile munus,
Nec modo pro solito dat sua terga fugae. 
