At postquam sano collegit pectore vires
Servatum Domini se videt esse manu.
Et meritas grato meditatur pectore laudes
Et tali grates reddidit ore Deo.
〈 Carmen Ionę soterion 〉 Ad coeli Dominum vocem clamare levavi
Et petii promptam vix bene sanus opem.
Undique cum starent trepidanda pericula circum
Nulla ut spes vitae posset adesse mihi.
En miser oravi tristi conclusus averno
Et domini sensi praevaluisse manus.
Me miserum quoties quae sunt mihi facta recordor
Vix credo, quorum pars tamen ipse fui.
In mare proiector vastum, circumdatus undis
Undique, quo potui cernere, pontus erat.
Nec modo pontus erat, sed sęvi bellua ponti,
Hospitium patulo quae mihi ventre dedit.
Hei quoties salsos spiranti gutture fluctus
Hausimus et pressit vasta procella caput?
Sępius in dubio non me sum vivere rātus,
Immemorem nostri saepę ego credo DEUM.
En tamen ereptus sanctissima sacra revisens
Te prius assueta mox pietate colam.
Nempe volubilibus tristis cum mergerer undis
Et salsas traherem gutture mersus aquas.
Infima sublimis vidi fundamina mundi,
Ut medio iaceat terra relicta mari.
Hinc tamen eduxit, qui me deduxerat illuc
„ Perdere qui potuit quippe iuvare potest. 
