Si forte optatum possint contingere littus
Et sanctum terris exposuisse virum.
Conantur frustra, Domini nam fata morantur,
Hic etenim maius iam meditatur opus.
Abripit inversam fluctus vertitque carinam
Et laceris velis abripit unda ratem.
Cum pia iam nautis lachrymantibus ora rigantur
( Sic rigidos quaevis fata suprema movent )
Accedens tandem mergendum rector Ionam,
Alloquitur tristem tristior ipse virum:
〈 Nauclerus ad Ionam 〉 Nulla salus miseris, quoniam pia numina pugnant,
Contra quae nobis bella movere nefas.
Crede, tua inviti et tristes mandata subimus
Invitos cogit sors inimica tamen.
Nempe tuam tristes cupimus servasse salutem,
Sed quod nos cupimus ventus et unda negant.
Quę tamen ipse iubes faciemus pectore tristi,
Quandoquidem tristes sic iubet ipse DEUS.
Non aliis similes debes nos ducere nautis
Nauticus a nobis terror et horror abest.
Dixit et illius dictis consentit Ionas
Et praebet proprias in sua fata manus.
Ne tamen his Dominus ( nautis reverentia tanta est )
Iratus poenas pro impietate petat.
Sacrificant laudes Domino tristesque precantur
Ne miseris scelus hoc imposuisse velit
Nam movet exanimes miri fortuna laboris,
Hinc gelidus tentat frigida membra timor.
