Si forte his possit nos rapuisse malis.
Dixerat: et navem fluitantem verberat unda,
Territus e somno torpida membra levat.
Et cito se causam tanti videt esse pericli,
Hoc nautę iactis sortibus inde probant.
Vocibus hinc tandem non vanis ora resolvens
Ad timidos reddit talia verba viros.
Non opus est pavido succumbere corda timore 〈 Ionas ad nautas 〉
Immeritos quoniam nulla pericla manent.
Me propter tumidis laceratur prora sub undis,
Me propter venti praelia saeva movent,
Namque ego, quo vetuit Dominus, sum vestra secutus
Vela, Dei nunc me dextra moratur atrox.
Et veluti profugus Domini pia castra reliqui
Nunc meritas poenas fata subire iubent.
Hei miseri de me divinis legibus uti
Discite, nunc mea vos tristia fata iuvent.
Eiicite iniustum, vaesano mergite ponto
Tunc stabunt fluctus, tunc cadet ira maris.
Dixerat, hi pavido concussi membra tremore
Mirantur sancti fortia verba viri,
Tristia quod tantum sit fata subire paratus.
( Hei mihi quis talem nunc reperisse queat? )
Non tamen et iussos ( tanta est clementia nautis )
Vel mare, vel vatis iussa movere queunt.
Incumbunt remis et ventis carbasa praebent.
Lubricaque assiduis ictibus unda tremit. 
