Regnabant scelera infamem dispersa per urbem
Et reus in vario crimine quisquis erat.
Debita non illic comitata est cura parentes,
Nec cultus vera relligione DEUS,
Debita germanus germano iura negabat,
Non hospes patrio ab hospite tutus erat.
Tristia miscebant pretiosis pocla venenis,
Falsis pugnabant fraudibus atque dolis,
Pressus erat pauper, cedebant omnia nummis,
Prostabant falso prodita iura foro,
Hanc Deus ut summo summus despexit Olympo
Ingemuit multum crimina sęva videns.
Perdere corruptos cum lex divina iuberet,
Vult tamen his pietas consuluisse Dei.
Tandem clementi stultorum corde misertus
Hos alio statuit velle iuvare modo.
〈 Ionae vocatio 〉 Et vocat Amitthi natum, cui mandat, ut illos
Aggressus doceat iussa colenda Dei.
Vade ( ait ) ad Nineven et crimina sęva reprende,
Nec timeas tantos increpuisse viros.
Ad me conscendit scelerum cumulatus acervus;
Quem pressi fundunt clamor ubique sonat.
Affligunt inopes, curant subvertere rectum,
Non illos virtus relligiove movet.
Institui ( moneo ) nisi iam resipiscere discant
Moenia crudeli perdere vasta manu.
Nec mora, supplicii non tardans hora sequetur,
Ecce quater denis lucibus illa venit.
