Et modo diducens vestes sua pectora monstrat 
Candida, forte oculos possit si lędere amati. 
Non tamen hic lachrymis ullis precibusve movetur,
Nec stetit inconstans animo sententia recti,
Avertitque oculos ne mollia pectora cernat.
Quoque magis iuvenis male sano pugnat amore, 
Hoc magis hęc instat misera et non cepta relinquit. 
Et rogat et plorat demens, promissaque iactat 
Splendida, certa animi nunquam se cedere velle
Quin prius insanum possit complere furorem. 
Sed constans animi iuvenis fortisque resistit, 
Non illum lachrymę molles non verba movebant. 
At mulier nullis precibus sua corda moveri 
Conspiciens, animo non saevas continet iras,
Intonat horrendum iuveni, multumque minatur. 
Non tamen ira valet generosum frangere pectus.
Sed veluti scopulus durus quem littore stantem 
Impellunt varii fluctus atque aequoris undae 
Insultunt strepitu, sed non depellere fluctus 
Constantem possunt, resonant undę reboantque 
Immensum, sonitus ast hic contemnit inanes.
Haud aliter iuvenis muliebria temnere dicta 
Pergebat fortis, non hic lachrymisve minisve 
Ullis terretur, sed semper perstitit idem. 
Hęc ubi conspexit mulier concussa furore
Non tamen effugies ( inquit ) non improbe frustra 
Tantum oratus eris, quin iustis viribus utar. 
Dixit et invitum amplexens mox oscula fixit,
Atque onus ingratum nivea cervice pependit. 
Luctaturque puer multum, fortisque repugnat. 
Illa tenax autem pueri in complexibus hęret. 
Utque hedera ābietes stringit vel quercubus altis 
Adiacet, et nodis variis se cingit in orbem.
Sic iuvenis corpus totum mala foemina cingit,
