Scis domina in quantis versentur saepe periclis 
Aulas qui procerum querunt atque agmina regum
Et licet innocuę nulla insint crimina vitae
Vix tamen invidiam diram saevamque cavere 
Possunt quin stulti subeant convicia vulgi. 
Quid fore tum speras animus si crimine tanto 
Obrutus accedat? vulgi quae murmura surgent? 
„ Nam velut in facie nęvus turpisve cicatrix 
„ Arguitur citius, sic et si crimine princeps 
„ Pollutus fuerit, cuncti sua crimina cernunt. 
„ Sit tamen ut possit factum hoc crimenque latere
„ Ius tamen et leges nunc inquirantur honesti. 
Venditus e patria, longinquis ductus ab oris 
Infoelix veni, quem tum mercede redemptum 
Princeps, in famuli specie deduxit ad aedes. 
Mox tamen indignum tanto dignatus honore est, 
Ut dominum e famulo faceret curamque bonorum 
Mandaret nobis, aedes et singula dextrae 
Subiiceret nostrae, sed tu modo sola relicta es, 
Ut propria huic esses coniunx castumque cubile 
Intrares casta, haud etiam mihi corporis huius 
Ius dedit, et tali num tu correpta furore 
Prodere regales thalamos sanctumque cubile 
Instituis servo? quae te dementia vexat? 
Numque putas tantum meme committere posse 
Crimen, ut ingratus thalamos conscendere heriles 
Optem, et non licito maculare cubilia somno? 
„ Sit licet in mundo nullus qui crimina tanta 
„ Cernat, sed deus est vindex iustissimus aequi, 
„ Lumine qui proprio mundum atque arcana tuetur 
„ Omnia, nec poterit quisquam huius fallere mentem.
Talia non potuit mulier praecepta monentis 
Accipere infoelix, quin mox hęc obstrepat illis, 
Instat promissis simul et lachrymasque precesque 
Admiscens trepida infausto luctatur amore.
