Instituas tantum, miseram ne sperne clientem. 
Quod si nulla tuam possunt inflectere mentem 
Consilia, et nobis non plus vivendi Cupido 
Restabit, duros moriens finire labores 
Instituam, nostrę non est spes ulla salutis. 
Conticuit tandem, lachrymis simul ora rigavit 
Mollia, tunc lachrymę molles decuere loquentem. 
Et ruit in collum iuvenis correpta furore 
Insano, lachrimis late omnia complet amaris. 
Constitit at iuvenis trepidus, nec pectore crimen 
Concipit infandum, rubeum dant ora pudorem,
Abhorretque scelus dirum coecumque furorem. 
Quid dicat nescit, coeca caligine pectus 
Volvitur, et gelido complentur corda timore. 
Ut si serpentem conspexit forte viator 
Inscius exhorret trepidus gressumque referre 
Accelerat, dubia rapitur formidine pectus 
Sic quoque dicentis perculsus vocibus ille 
Isacides timuit, gelidus per membra cucurr[u]it 
Sanguis, pallenti rapiuntur corda timore. 
Constitit exanguis nec, quo sermone dolentem 
Compellet dominam novit, mentemque tenebrę 
Involvunt atrae, tandem sic ora resolvit.
Hei mihi proh demens quae tu nunc dicta dedisti? 
Quis talem potuit nobis sperare dolorem? 
Sunt, fateor, multi, quos hęc fortasse iuvarent,
Gaudia qui mundi et carnis solatia quaerunt. 
At mihi non talis animus talisve Cupido 
Insedit misero, tanto ut vaga gaudia quaeram 
Damno, nec tali rapiuntur corda furore
Quin videam semper sanus moderamina recti. 
„ At tibi postquam animus coeco correptus amore 
„ Aestuat, haud facile est recto te limite duci. 
Sed precor, ausculta dĭligens nec sperne monentis 
Consilia, haud etenim fraudes contexo dolove. 
