Hei quoties miserę totas ex ordine noctes 
Ducimus insomnes mollis dulcedine formę 
Captae, nec datur ah nobis finire dolorem 
Insomnem, miseras si non tua cura iuvabit.
Ah quoties volui tantas e pectore curas 
Pellere, desĭderans coeco luctarier igne. 
Non tamen infoelix rabidam compescere flammam
Quivi, nec tanto morbo reperire medelam. 
Ah fatear tandem, quid enim cęlasse iuvabit
„ Cum prodant semper claras sua lumina flammas? 
Ad te confugio supplex, tu vota precantis 
Accipe, nec precibus nostris o chare resistas. 
Nunc tibi me totam trado, tibi corporis huius 
Iura damus, quocunque velis nos usque sequemur. 
Utere tu nobis, semper tua iussa feremus.
Seu placet extremos Seras et adire remotos  
Aethyopes, parens semper comitabor euntem. 
Frigora non terrent fortem, non aequoris undas 
Horreo, sed fortes animo mala cuncta feremus. 
O miserere mei, miseras ne sperne querelas, 
Si modo nunc aliqua est nostrae tibi cura salutis. 
Ne dubita quęso, nullas in pectore curas 
Concipe, securus tu cuncta pericula sperne. 
Conscius est nemo, nullus tua facta revelat. 
Cęlari poterit semper sine crimine culpa. 
Quid petis ah foelix? num tu maiora tenere  
Nunc potes? aut parum est quod sum tibi splendida supplex? 
Vicisti miseram, vicit tua gratia vultus,
Utere mancipiis, claro me dūce triumpho. 
Non ego te famulum dico, sed serva videri 
Posco, si servae possunt te flectere vota. 
Quod si divitię clarę, nec gloria celsa 
Flectere te possunt, nostram curare salutem 
