Nunc faciem pulchram bene olentis lavit aquai 
Limphis atque novos faciei stulta colores
Induit, et flavos ornat nectitque capillos. 
O quoties habitus mutat quo possit amatum 
Illicere infoelix iuvenem atque insigne movere 
Ingenium, atque animo curam depellere recti. 
Hinc vittam capiti imponit radiantibus alte 
Insignem gemmis capitis gestamen honesti 
Et peplum lucenti auro qui fulget et ostro, 
Induit et summam connectit fibula vestem. 
Hinc fingit placidos mores et ducere gressus 
Conatur molles, ut sit sua forma decori. 
Colligit hinc tunicas, collectas tendit in altum,
Atque superba studet totum ut compareat aurum. 
Hinc thalamos linquit celsos ornata micanti
Auro, resplendent peregrinis omnia gemmis. 
Ut Veneris vitreo surgens ex aequore stella
Ardentes radios mittit, tum lumine cunctas 
Precellit stellas et splendida sydera coeli.
Sic etiam thalamos linquens induta micantes 
Āmictus, omnes habitu praecellit et ore. 
Blanditias capitis praefert mollemque decorem,
Et stillat placidum molli de lumine amorem. 
Sed timet interdum ne quis sua corpora foedet 
Vestitus turpis, cupidoque obsistat amori. 
Nunc format voces blandas, dulcesque loquelas 
Effingit, iuvenis quae possint corda movere. 
Ecce autem iuvenis venienti occurris Ioseph 
Inscie, nec nosti quę nunc tibi fata parata. 
Ut pueri faciem coniunx aspexit herilis
Exarsit subito miserae vęhementior ignis 
Nec quid agat novit, trepidat sed corpore toto 
Et facies rubeo pulchra est offusa pudore. 
