Perluit hinc artus sacrai flumina aquai 
Affundens membris, toto de corpore guttae 
Stillant et niveo collucent membra colore. 
Ast ubi ter latices hausit sacrumque liquorem, 
Incendit mirrham et sacrum thus congerit igni,
Atque humili secum meditatur carmina voce. 
Hinc pateras promit nimphis Bachoque repletas 
Et libans superis spumantia pocula fundit.
Ter thura incendit fumantia, terque liquorem 
Effudit vitreum, crepitans ter flamma recessit,
Abhorrens sceleris tanti libamina dira.
Sumere, non illi mentis fidutia cessit, 
Sed magis infoelix in magnis perstitit ausis,
Et genua inclinans ante aras talia fatur. 
Inachia o virgo summo quae adamata tonanti 
Intrasti thalamos divos Iunonis iniquae, 
Da precor ut possim ceptos superare labores,
Et gemitus animo, luctus e pectore pelle.
A nobis si unquam cecidit tibi victima grata, 
Nunc sine me precibus tantis votisque potiri. 
Est iuvenis nostri vęhemens hei caussa doloris 
Qui rapuit miseram misere et mala spicula fixit
Quem simili et nobis nunc oro incendas amore.
Si foelix tantus nobis successerit ignis, 
O Dea, commeritos statim captabis honores.
Ante tuas aras etenim percussa securi 
Victima grata cadet, dabimus quoque thuris honores 
Innumeros, aram propriam sine luce videbis 
Nunquam, sed semper gratum redolebit odorem
Talibus hęc divam votis precibusve fatigat,
Nec pudet aethereis crimen narrare nefandum,
Et petere auxilium ( tanta est vesania mentis )
