Ast ubi dilecti Tithoni aurora reliquit 
Iucundos thalamos, non hęc tamen improba flammas 
Excutit, insanae fallax obversat imago. 
Amplexusque iuvant ficti et vaga somnia tristis 
Ruminat, et vellet non fictis ludere ludis 
Somnia, tum magis atque magis coeco aestuat igne. 
Et velut ardentem si quis magis excitet ignem 
Iniiciens stipulas flammis sarmentaque sicca, 
Exoritur statim celeri cum robore flamma,
Atque trabes altas scandens nunc proxima quaeque 
Vastat et ignitae volitant hinc inde favillae.
Sic quoque fallacis ludens hanc noctis imago 
Ardentes animi flammas et adauget amorem. 
Nunc expulsa iacet omnis sententia recti,
Et placuit sceleri et dirę succumbere culpae. 
Exurgit stratis demens, castumque cubile 
Linquit festinans, aedes male sana furore 
Complens, et lachrymas humentia lumina stillant. 
Iamque aras curare sacras cultusque deorum 
Instituit solitos ( tanta est fiducia coepti ) 
Ut magis iniusto aspiret deus aequus amori. 
Nunc divi infoelix inclamat numen Osiris,
Atque interstinctum maculis bicoloribus Apim. 
Est locus extrema longe semotus ab aula
A turbis vacuus, nullo qui murmure vulgi 
Perstrepit, et curis nullis turbatur amaris. 
Huncque lares habitant fidi charique penates, 
Quęque Iovis thalamos subiit formosa iuvenca. 
Huc pede veloci confert se regia coniunx, 
Regales habitus molli de corpore ponit,
Et vittam capitis solvit, flavique capilli 
Involitant humeris, cervice et fulget eburna.
