Ne dubita saltem precibus sua corda movebis,
Nec deerit doctae vehemens facundia linguae. 
Quid? si divini vates nunc verba loquuntur, 
Iuppiter excelsus divo succumbit amori 
Et deus humanas divino corpore formas 
Accipit, et facibus lętus mortalibus ardet. 
Atque hic qui summum foelix moderatur Olympum 
Cuique soror coniunxque simul Saturnia Iuno, 
Et mihi non liceat simili succumbere amori? 
Accedam supplex illum, mea vulnera pandam,
Nec pudeat dominam peregrino cedere servo. 
Discedat fastus celsoque superbia vultu. 
Non decet hoc dominam, servae tu munera sumes. 
Quid facis infoelix, tantum committere crimen 
Expetis, et servo parens vis ipsa videri? 
Quin potius longum saevo valedicas amori. 
Num te quae cunctas excellis celsa matronas
Imperio obscuri famuli submittĕs iniquo? 
Sustineam certe, sic est sententia fixa,
Et precor ut nostro nunc sit deus aequus amori. 
Talibus infoelix alii dum munere somni 
Gaudent, insomnes deducens ordine noctes
Aestuat, atque graves curas in pectore volvit. 
Forsitan et somnus miseram si cępit amantem
Non tamen ardentes compescit pectore flammas,
Mox etenim in somnis pueri se ostentat imago,
Et renovat fallax aegroto corde dolorem. 
Somniat augustam faciem, moresque benignos,
Et tenerum corpus, radiantis lumina vultus,
Sępius exclamat cum dulcia somnia oberrant, 
Et vocat infoelix adamati nomen amici. 
Ah quoties totis iacuit resoluta medullis
Dum Veneris ludos imitantia somnia fingunt? 
