Atque videns laudat, laudando colligit ignes. 
Ut mare quod tenuis paulatim commovet aura 
Insurgit sensim tremulum crispantibus undis,
Nec furit insanum, nec saevas surgit in iras, 
Si vęhemens autem ventus accesserit illi
Aestuat immensum, seseque attollit in altum 
Fluctibus, atque ferox imas eructat arenas,
Et scopulos pulsat duros, curvasque carinas, 
Nec modus est irae, nec nunc moderamina restant.
Sic quoque paulatim muliebria pectora surgunt
Quę primum tenuis Veneris commoverat aura, 
Sępius at cernens puerum, iam colligit intus 
Ardorem coecum, nutritque in pectore flammam. 
O quoties oblita sui, sua lumina figens 
In pueri vultum non est saturata videndo, 
Sed magis insanos cernendo colligit aestus. 
Non dapibus gaudet lautis, non dulcia vina 
Appetit infoelix, non somni munera captat, 
Ast animo semper pueri obversatur imago. 
Utque puella gemit charae genetricis ab oris 
Abducta infoelix, duri quam pręmia Martis 
Victor habens lętus peregrinas ducit in oras,
Et dat blanditias tenerae, et solantia verba 
Sępius inculcat, patriaeque oblivia nectit,
Hęc autem patriam charam charosque penates 
Infoelix recolit, charę genetricis amores 
Ruminat, eque animo lugenti gaudia cedunt. 
Non hęc blanditias curat quas Barbarus olli 
Offert, sed patriis animum delectat in oris.
Sic etiam

