Et faciem augustam nihil nunc iuvenile tuentem
Sed mores castos et mentis nuntia signa 
Castae, mox tacitum pueri concepit amorem. 
Utque levis primum sicco sub fomite flamma 
Delitet et tandem commota a flamine venti 
Emicat et late vires extendit in auras, 
Sic modo non flammas ingentes concipit Heros
Conceptam at parvam blando sub pectore nutrit,
Iamque placent mores grati, tum corpora pulchra,
Atque fidem dictis adhibet nec falsa locutum 
Aestimat ut tales generoso in corpore vultus 
Conspexit, cordisque boni certissima signa 
„ Auribus audivit ( sermo nam pectoris index. )
Interea famulus senior quem Putiphar olim 
Annis conspicuum toti pręfecerat aulae, 
Occubuit curis, morbis oppressus et annis. 
Mox videas plures turbare tumultibus aulam 
Defuncti famuli quisquis dum captat honores. 
Nunc aliis gemmis multis cultuque superbus 
Ostentat patriam famam, nunc iactat avitos 
Natales alius, miscenturque omnia turbis. 
Sunt alii plures dominum qui adeuntque rogantque,
Officii cassi splendentia munera poscunt. 
Putiphar at sapiens, quem tanto munere dignum 
Aestimet, ignorat, dubiasque in pectore curas 
Versat, dum cernit turbari cuncta tumultu,
Incertusque modo nunc huic deposcit honorem, 
Nunc animi dubio, melior sententia visa est. 
Talibus ut curis huc illuc aestuat ille
Coelitus in somnis adhortans astat imago,
Quid nunc, o praeses, tantas in pectore curas 
