Hic opibus splendens multis dextraque potenti 
Aegypti in cunctas urbes moderamen habebat. 
Rex etenim Pharao regni qui sceptra tenebat
Pro meritis magicis quibus hunc affecerat ille
Evectum clare multo cumulavit honore. 
Hic ubi florentem iuvenem conspexit Ioseph 
Et placidos mores generoso in corpore, vultus 
Assimiles divum, placuit mox forma decora
Quę blandum blando gestu spirabat amorem,
Continuo hic puerum argento multisque redemit 
Divitiis, placidę captus dulcedine formae,
Moxque domum ductum praeclaris vestibus ornat. 
Ille sed ut patriae gratae non immemor orę 
Servitio insueto cernit sua corpora cogi, 
Non tenuit gemitus lachrimis et luget obortis 
Atque oculis placidis praelargus profluit imber. 
Ast dominus lachrymas cernens gemitusque dolentes 
Ingemit, et sortem pueri solatur iniquam,
Parce puer lachrymis, nec enim tibi tristia fata 
Nunc fuerint servo, fueris si corde fideli,
Novimus humani generis casusque vicesque 
Cunctaque quae rapiunt misere tristissima fata. 
Sed mihi quae patriae tellus quae gentis origo 
Dissere, quis casus nostras te duxit in oras?
Talia querenti iuvenis mox ordine cuncta 
Pandit, res omnes narrans ab origine prima,
Et patriae fines, generis quae prima propago, 
Invidiae caussas et fratrum crimina dira 
Exponit mediis quatiens singultibus ora. 
Ast ubi narrantis vultus et singula verba 
Putiphar agnovit, blandosque in corpore gestus 
