Beniamin hinc frater qui tanto in crimine solus 
Defuit, haud facile ingentes in corde dolores 
Sustinet infirmus iuvenis, qui fratre privatus 
Amplius haud animi tristis solatia sperat. 
Hic patris ad lectum miseri confusus acerbas 
Effudit lachrymas et luctu cuncta replevit. 
Et iam luna suum velox compleverat orbem, 
Nec tamen hi luctum nati liquere perempti, 
Sed magis atque magis coepti crevere dolores. 
IOSEPHI LI:
BER II.
Interea ad Pharia et pluviarum expertia regna 
Venerunt Madianitae et comitatus Ioseph,
Iamque novas adeunt terras, septemflua Nili 
Ostia cernentes et clarae moenia Thebes,
Nunc Pelusiacę comparent longius orae,
Et loca quae quondam Macedûm ducis alta tulere 
Moenia, tunc sed erat vilis sine nomine tellus. 
Ah quoties iuveni patriae subit alma Cupido,
Atque patrem quoties animo non immemor ipse 
Volvit, dum peregras infoelix aspicit oras.
Hinc modo clara petunt et regia moenia Memphis
Ut puerum possent cupidi ( sic fata tulere ) 
Vendere, et eximio lucro pensare laborem. 
Nec mora postquam urbis subierunt moenia celsa, 
Ecce venit sacro compulsus numine praeses 
Putiphar auratis gemmis praeclarus et ostro 
Ingreditur, crebra famulûm stipante caterva. 
