Complet, tum manibus plorantia pectora tundit. 
Flent moestae matres, reducem quę saepe videntes 
Hectora victorem pro natis sacra ferebant.
Flentque senes chari, plorat Troiana iuventus 
Pręscia iam tristes Troiae superesse ruinas. 
Sic quoque tota domus miseri deplorat Iacob, 
Nomen et amissi crebro compellat Ioseph. 
Flent matres, fratres, famulorum tota caterva 
Plorat, luctifica complentur omnia voce. 
Iamque pater gnati tunicam proh sępe cruentam 
Contrectat manibus, lachrimis et cuncta rigabat. 
Sępius infirmus luctu defessus amaro 
Concidit exanguis totus ( miserabile visu )
Canitiem cinere aspergens atrisque favillis, 
Sępius et geminans puerum compellat Ioseph,
O fili fili quae te fortuna parenti 
Sustulit hęc num te miserum proh tristia fata 
Manserunt fili, fieres ut pręda ferarum? 
Sed quando dura mi fili es morte peremptus
Mox ego vivendi non grato munere fessus 
Subsequar, et moriens te tum comitabor Ioseph. 
Dixit et exortae lachrymę impediere loquentem, 
Linguaque conticuit magno defessa dolore. 
Atque nurūs inter facie pulcherimma Dina
( Quam quondam Sychem vesano captus amore 
Abripuit, tristes solvens pro crimine poenas )
Quęritur infoelix amissi funera fratris. 
Et faciem pulchram lacerat vestesque decoras 
Abiicit, et duris manibus candentia rumpit 
Pectora, cunctaque luctificis ululatibus implet. 
