Sperabam miserae rapuit vis saeva ferarum. 
O fili dulcis patriam qui saepe senectam 
Lenisti, cur nunc miserum me linquis Ioseph? 
Scilicet hęc etiam nostrum fortuna laborum 
Restabat misero, sublati ut funera nati 
Sentirem infoelix et saeva morte peremptum 
Acciperem, nobis verum qui solus amorem 
Exhibuit, placidis lenit dum pectora dictis. 
O rape mors miserum, gnato me iungito Ioseph.
Dixit et ah tristis rapuit de pectore vestes, 
Et cineres capiti fundit, mox induit atrum 
Āmictum lugens amissi funera nati. 
Hunc famuli et famulae tumque omnes ordine nati 
Solantur tristeis, dictis et pectus amarum 
Alleviare student, ast hic solatia nulla 
Accipit, afflictoque fovet sub corde dolorem. 
Circumstant famulae tristes quae pectora plangunt 
Tristia, tota domus puerum deplorat Ioseph. 
O foelix nimium quod non hęc tempora moesta 
Vidisti Rhachel genitrix, nec corde dolorem 
Cępisti tantum, molli sed pressa quiete 
Ephrata in recubas auges dum prole parentem. 
Hei mihi quę rerum facies, quam tristis imago 
Cernite ah passim, miseris cum matribus omnes 
Infantes plorant, tum iam quoque criminis illos 
Poenitet ah sero, nulla ut medicina dolori.
Utque ferunt quondam Troiae sub moenibus altis 
Iliades flevisse nurus, cum iam Hectora cęsum 
Viderunt fortem, vinclis pedibusque revinctum 
A celeri curru sęvum suspendere Achillem.
Flet Priamus tristis, miseris singultibus ora 
