Stantque comae rigidae, non ullus gutture sermo
Ah timidis exit, nec quid dicant faciantve
Noverunt miseri trepidantes pectore perstant,
Et commissa refert horrentia crimina vultus. 
„ Hei quam difficile est et quanti cura laboris 
„ Peccatum proprium proprio non prodere vultu?
Vix tandem miserum tangunt, terraque iacentem 
Tollunt, et gelidis conspergunt tempora limphis. 
Accurrunt famulę et labantia corpora dextris
Ah miserę retinent, verum hic caligine pressus 
Pallidus haud unquam pallentia lumina tollit. 
Ast ubi cum tenebris noctis quoque cessit imago,
Pristinus et rediit tandem sub corpora sensus
Ah miser ut tristis fluitantia lumina tollit
Omnia vociferans moestis ululatibus implet. 
Ah deus omnipotens ( inquit ) qui numine sancto 
Imperitas cunctis, quid ego committere tantum 
Infoelix potui, gnatus quod morte periret 
Crudeli ah insons nostrae solatia mentis? 
O dolor, o fili, quis te mihi casus ademit? 
Hei mihi me miserum, facinus quae belua tantum 
Aussa est in puerum vellet quae pessima dentes 
Stringere et innocuum male sana haurire cruorem? 
Hei mihi quid posthac misero superesse iuvabit
Ereptus misero cum sit mihi filius insons? 
Amplius o domine haud nobis tardantia differ 
Tempora, ne invito posthac mihi vivere detur. 
Cur etenim cupiam tanto superesse dolori
Cum infirmę aetati solatia nulla supersint? 
Hunc etenim solum quem spem columenque senectae 
