At nunc o fratres mea quid vos verba iuvare 
Possint, dispicite exhortor si forte laborem 
Hunc lenire queant et factis ferre salutem. 
En tunicam fratris laceram, quam sanguine tingi,
Suadeo, et intinctam vetulo portare parenti
Inventam campo dicent, vestigia nulla 
Invenisse necis, mox hic periise sub agris 
Aque feris raptum puerum reputabit Ioseph.
Finierat dicens, cui reddit talia Ruben.
Scilicet haec poterunt miserum exhilerare parentem, 
Cum magis hęc tristem possint incendere luctum. 
„ Atque homines equidem simulati fallere mores 
„ Possunt, at vigilem mentem celare deorum 
„ Hoc opus, hic labor est, at non sic fortia fata 
„ Sunt hominum ut divûm possint imponere menti. 
Ne tamen adversus videar pugnare salutem 
Communem solus, mea non auxīlia deerunt, 
Vobis si poterit quiddam mea lingua silendo 
Efficere et tacita scelus hoc abscondere mente. 
Sed non ulla mea assumat volo munera dextra, 
Insons fraterni cupio nam sanguinis esse. 
Vos modo quae vultis facite et complete furorem,
Mox aderit tempus, dominus cum sumere poenas 
Instituet meritas non hunc molimina fallunt 
Callida, quae patriae possunt dare verba senectae. 
Dixit et e campo Ruben atque ordine fratrum 
Secessit plorans, animo crudelia versans 
Crimina quę duro patrarant pectore fratres. 
O quoties convexa tuens in nubila coeli 
Ad Dominum plorans fletus effudit amaros?
