Percipias sodes placidus nec sperne monentis 
Dogmata, quo morbo liceat reperire medelam. 
Quot miseris curas dederit saevosque labores 
Venditus hinc frater, Ruben non nescius es tu. 
Ah quoties duri commovit iussa parentis, 
Ut gravius miseros maiori pondere pressos 
Cogeret ad leges et dum mendatia falsa 
Fingit, quo solus posset captare paternam 
Gratiam, et offitio ficto retinere favorem,
Non ullis potuit monitis, precibusve minisve 
Arceri cupidus, fratrum ut sibi gloria curae 
Esset et irato occultaret facta parenti. 
Hinc etiam quantas animo conceperit auras
O frater nosti, tum quanta superbia mentem 
Inflarit tumidam, postquam sua facta probari 
A patre cognovit, mox hinc quoque sceptra tenere 
Speranti exagitant noctis vaga somnia mentem, 
Cumque graves poenas meritis pro talibus ipse 
Non peteret genitor pueri dulcedine captus, 
Indignum nostris manibus si pressa Cupido est. 
Quid nunc conquereris frater, stultasque querelas 
In vanum fundis? Lachrimę an relevare dolorem 
Afflicti poterunt? Numquam est sua gratia tanti
Ut pueri ob casum cupias nos perdere cunctos? 
„ Factum est, non unquam poterunt quae facta moveri, 
„ Quaeque semel rata sunt non rursus irrita fiunt. 
„ Sed melius fuerit morbos curare medela, 
„ Quam morbos morbis et flammis subdere flammas. 
„ Namque gradus primus venientes pellere casus 
„ Proximus at fuerit casus lenire medelis. 
