Ne tamen in puteo vitam male perderet insons, 
Nunc Madianitis praegressis venditus ille est.
Talia percipiens crudelia crimina Ruben 
Concidit exanimis, mox hi tenuere cadentem, 
Atque alii gelidis fuderunt tempora limphis. 
Ille sed exanguis iacuit, gemitusque profundos 
Propter germanum contrito pectore duxit. 
Sed veluti somno tandem relevatus ab alto 
Pallidus exurgit, tum clamans aethera complet.
O mare et o tellus, o vos clarissima mundi 
Lumina, quique deûm supremo celsus Olympo 
Imperitans resides, cur talia crimina fratrum 
Permisti omnipotens? cur ipsis frena dedisti 
Impium ut hi possent rabidi complere furorem? 
O scelus, o furiae, o vęhemens insania mentis.
Quę rabies tantum potuit? quę tanta libido 
Impulit, ah proprium peregrinis vendere fratrem? 
O Deus omnipotens quin tandem crimina punis? 
Fulmina saeva iace et sceleratos perdere fratres 
Aggredere accelerans, alia haud in tempora differ 
Vindictam meritam, nunc nunc o fulmina mitte. 
Et vos, o parricĭdae, quae tanto crimine poena 
Sufficiet? fratris poterit pensare dolorem 
Supplicium? hic alias etenim deductus in oras 
Imperia infoelix rigidi complendo magistri 
Immeritas misero tolerabit corpore poenas. 
O quanto melius fuerat male perdere vitam, 
Quam miserum īn alias servum deducier oras? 
Quod si non fratris miseri fortuna movebat, 
Non dolor et lachrymę vetuli movere parentis? 
