Utque nemus celsum petiit, vestigia nulla 
Invenit infoelix, nec cędis conscia signa. 
Mox linquit montes obliquo tramite coecus,
Errans per sylvas rediit camposque virentes. 
Hinc fratres querit, quos ut procul aspicit ille
Accurrit trepidus, postquam convivia vidit 
Regia, et ardenti spumantia pocula vino, 
Exiliit clamans alte, tum talia fatur.
Proh scelus, o fratres, quę vos mala vexat Erynnis?
Quisve deus tanta retinet caligine pectus? 
Ecce relictus enim terrę inter viscera frater 
Non movet atroces, non eius tristia fata 
Exterrent animos? Residet quae tanta cupido 
Pectore, quę corpus vobis mentemque relaxat? 
Nunc etenim fratri cupiens reparare salutem 
Ad puteum venio trepidus ( mea pectora namque 
Commovet afflicti casus durique labores )
Quis tamen abstulerit fratrem, quo denique casu 
Perditus ignoro, tamen haud in carcere fontis 
Delitet infoelix, nec toto monte vocatus 
Ulla dedit cupido servatae signa salutis. 
Sed precor, o fratres, si vos tenet ulla Cupido 
Fortunę patriae, pueri mihi pandite casus, 
Quove pedem tulerit, nigrisve an occubet umbris?
Talia quęrenti saevus respondet Iudas.
O Ruben frater, non nobis pectore tanta 
Est rabies, iuvenis cupiat quę perdere vitam. 
Ante etenim cędis cupidos tua iussa movebant
Cisternam ut vacuam terrę fontemque profundum 
Intraret iuvenis, tua nam sic iussa tulerunt, 
Quę movere animos ,et caedis pulsa Cupido est. 
