Quid meruit collum tenerum mollesve lacerti
Quod meruere nefas? quo vos ego crimine lęsi, 
Ut rigida insontis stringant nunc vincula collum? 
Nunc ego qui quondam liber servire docebor? 
O Deus omnipotens qui summo culmine coeli 
Omniscius residens perlustras lumine cuncta, 
Insontem serva, tua nec mihi gratia desit, 
Ut patiens possim rigidos tolerare labores. 
Hęc ubi dicta dedit, tamen haud sententia mota est 
Fratrum, crudelis residet sub pectore Erynnis. 
Diffugiunt celeres, repetunt convivia coepta,
Atque novo celsum conturbant aethera cantu. 
At Madianitae ceu capto vincula dura 
Aptantes Nili ad septenflua flumina tendunt. 
Interea Ruben, qui tanto crimine fratrum 
Defuit, et puerum studuit servare parenti 
Ad puteum rediit nec fratrem repperit usquam, 
Sępius inclamat, viridis dum concava fontis 
Invocat, atque simul sylvas camposque patentes 
Inclamans implet, resonatque in montibus Echo. 
Ut quondam fertur Phrygia in Tirynthius Heros 
Insonuisse ferox dum infoelix invocat Hylam 
Vocibus haud aliter Ruben nunc omnia complet,
Et gemitus lachrymis permixtos pectore ducit. 
Nec modo quo properet novit, quo tramite fratrem 
Inveniat miserum, suprema cacumina montis 
Anxius ascendit, sęvarum lustra ferarum 
Intrat et amissum frustra vestigat Ioseph. 
