Mactant et Cererem promunt et pocula Bachi. 
Iamque frequens agnus viridis sub cespite campi 
Palpitat occisus cumque ipsis matribus haedi. 
Pars ovium scapulas nudant, pars mollia vellunt 
Vellera, mox alius quatiens de silice duro 
Excussam sicco nutrit sub fomite flammam. 
Hinc alii patinas, alii fumantia portant 
Verua, queis illi palpantia viscera torrent. 
Hinc viridi in campo patulae sub tegmine fagi 
Discumbunt hilaresque cibos et pocula sumunt. 
Atque cibo satures dulci vinoque repleti 
Attollunt cantus et pulsant aethera voce.
Haec est illa dies niveo signanda lapillo, 
Qua vacui curis, alacres, non iurgia patris 
Horremus trepidi, nec nos male prodet Ioseph.
Dumque illi insano cantu et clamore feruntur, 
En adsunt asinis mirrham resinamque ferentes 
E Madian quidam, quos ut conspexit Iudas
Quis rogo nunc fructus ( clamat ) si morte dĕdatur 
Frater, fraternum nostris manibusque cruorem 
Fundamus saevas maculantes sanguine dextras? 
Ast melius forsan fuerit nos parcere vitae,
Et iuvenem insontem peregrinas vendere in oras. 
Sanguine tum vacuis liceat quoque carpere fructus, 
Pro iuveni quoniam sit multa pecunia fratri.
Ast alii sęvus postquam quae dixit Iudas 
Percepere animo, cuncti sua iussa capessunt, 
Arrident cuncti, non est, qui dicta refutet. 
Ad puteum properant miserumque reducere fratrem 
